Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.12r] <I>n principio nostri opusculi primo et principaliter seruamus ab illo principium quo pretermisso nullum rite fundatur exordium et a quo omne donum perfectum descendit de quo quid breuius datis loquitur versus Si quis vestrum indigniter sapiencia postuletur a deo qui omnibus dat affluenter et nulli impropriat Vnde qui apperuit oculos ceti nati nobis in operibus suam graciam elargiri dignetur vt opus quod omne in laudem sui nominis incepimus ad ettenim perducere valeamus quam sui oracio ex corde postulans dicamus Veni Sancte spiritus illustra meorum colligiosarum numquam oculos sciencias et virtutes in nobis. Tonas inferno Cum humana natura naturaliter sciencie dum servat tamen quandoque a tantum bono desito torpescit cum per pectum primi prothoplasti quattuor evenire que naturam impederit ne ipsam debitam in cognicionem scienciarum possit pervenire. Hec autem quattuor sunt [[ind]] indigenter ignorancia vicium et inpericia loquendi Quibus tamen quattuor sunt bona opposita Ignorancie scilicet sapiencia vicio virtus Impericie loquenti eloquencia Indigencie necessarius Illo quia diva elementa post usque periciam artes inveniendi concessit ut per eorum quilibet noticiam valeat pericia bona reprehendere et fruendo habens lapsam naturam ad meliorem consistenciarum sublimare.

Cum igitur musica inter 7 artes liberales sola sicut scribunt philosophi tenet Principatum Musica in qua in ecclesia triumphanti et militanti deo fuit dulcisone quasi sancti in suis devocionibus amplexantur qua pectores veriam petant qua tristes exhalantur qua leti iocundiores efficiuntur qua laboribus fatinati sublevantur qua spiritu magligno vexati lenius se habent qua pugnandos animosiores efficiuntur Contra sicut dicit sed in libro Ethiarumorum non minus est dedetis nescire cantare quam literas ignorare quam sancti cum angelis et archangelis cum thronis et dominacionibus Cumque omni milicia celestis exercitus non cessant cantare quottidie dicentes Sanctus Sanctus Sanctus et cetera Apparet ergo quod est nobilior sciencia et quod eam quilibet appetere debet per omnibus alijs et habet idem probari potest nam na<tura> sciencia ausa fuit fores ecclesie potest ipsa Musica intrare.

Numquam igitur determinemus de ipsa vel si diffinicionem vel si diccionem neccesarie est primo videre quomodo sit inventa et quis fuerit primus ipsius inventor id erimus cur scire quod secundum grecos Pitagoras fuit primus inventor Cum enim ipse iter ageret venit ad quamdam fabricam in qua super unam incudere quinque fiebant malei quorum suavem concordiam audiens Phitagoras miratus accessit primum in manuum diversiti sperans vim habere ac modulacionem opsiscere mutat maleos quo facto secuta dulcis suavisque est modulacio Subtracto ita quia uno que cunctis in consonanciis fuit alios ponderauit artumque in medii diuino imitu reliquos ponderat prima habebat 12 libras et secundus novem tercius 8 quartus 6 libras Cogerit itaque in numerorum proporcione et collacione Musicam versari sciencia. Erat vera ascencio [f.12v] in quattuor maleis que est modo in quattuor litteris scilicet A D E A.

[Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4774, f.12v; text: Proporcio sonorum a numeris tracta, 12, [[8]]9, 8, 6, A, D, E, A, sesquitercia, sesquioctaua, sesquialtera, dupla] [ANOHOL6A 01GF]

Moyses autem dicit Repertorem Musice fuisse Tubal Chaym qui fuit ante dyluvium Omnibus autem antecedens post positus accedamus ad principale propositum scilicet ad cognicionem ipsius Musice Et quia omnis sciencia eciam [diffinicia in marg.] quattuor via scilicet via diffiniciam et via divisiam via diffiniciam sit secundum quoddam [unde in marg.] musica est liberalis sciencia potestatem canendi subministrans Eciam a moys aqua et yca sciencia quasi sciencia iuxta aquam inventa vel dicitur a musi que secundum fabulas dicitur esse filia Iovis Si tamen Bohecium in comprehendo dyalogo quod dicitur flos florum dicitur sciencia canendi veraciter scilicet facile que via cito herencium ad perfeccionem ducens. Similiter tamen Robertum sic diffinitur Musica est pars sciencie speculative humanum affectus per certissima quo ad cum grecorum armonyce modulacionis vel quarumcumque rerum ad modum armonica modulacionem coapertarum

[Divisio in marg.] Dividitur autem Musica in Mensurabilem et immensurabilem Mensurabile musica est que per mensuras procedit scilicet per rectas longas vel breues et ita dicitur plana musica de qua ad presens est speculacio.

Item vtraque nunc dicta Musica adhuc est duplex quasi speculativa que consistit in numerorum sonorumque proporcionem speculacione Alia est [[pre]] practica cuius tota vis in praxi consistit ut in arsi et thesi id est in elevacione et depressione sonorum. Sed cum theorica musica principaliter consistit in proporcione numerorum et sonorum Iam videndum est quod sic proporcio Vnde proporcio est que equalis quam numeri admittitur uel soni Hunc vnde dupla proporcio est vbi vnus numerus continet alium bis racionis proporcionibus. Vnde dimissa Musica que soli aludit convertatus simonem nostram ad musicam practicam partim speculacioni admixtam Hic in qua sciencia est enim liberalium arcium excellencia que ceteris aliis inferioribus ommissi sola volat ante tribunale omnipotenti Dei vt in Appolle beate Et cantabant quasi canticum novum ante sedem Dei [secunda in marg.] Hic est altera duam qua convinantis exhilatam et qua spiritu vexati lenius habunt ut legitur in libro regum Quando spiritus malus arripiabat Saul David psallebat atcitharam percuciebat et Saul melius ac levius habebat hac eciam promissionis animosiores fiunt in qua eciam pariclitantibus aliquod conforanti ut dolorem simile leuis feranter elevantur Que et aliquam naute quasi exconsireue aliquando in se leuitum habentur in nam vt aliquando maximis tempestatum procellus desperati in eo canitur

[f.13r] Sicut legitur in Ieremia et super te celeum cantabit Igitur hec Musica uel legere uel loqui potest honore [honeste ante corr. supra lin.] teste Accentu in diuisionum prolacione quia accentus quasi ad ca<n>tum dicitur Minus igitur delectantos a more aues caues in carceate magis diligencia custodiunt ut aliquando tempore suas personas reddant hilares et iocundas suo cantu Igitur istius zeloti pio instructa instrumenta permittitur et uenitur sine pericia huius artis nostra vox nostrave sonitas proferri potest Si quis modus eius vndique consederet hanc igitur omnis celicus qui dignitatem vel aliquod sufragium in ecclesia Dei exposat affectet sicut dicit secunda Nota numerus est debetus nescire cantare quam litteras igitur anime que quidem magister Iacobus de Reno in arte musica Vtilitas animi Expedita iam Diffinicionem musice cum ipsius aliquantula de recomendacione Notandum est de ip<s>ius vtilitate huius autem artis cognicio quasi vtilis quasi delectabilis extiterit aput antiquos et nunc aput modernos multorum scripta doctorum notissimum fecere multa enim profeccio aut miranda ex musice modulacione processisse manifestum est. [prima in marg.] Quod namque tempore Pithagoras magnus philosophus cum quemdam Iuuenem ebreum vidisse et ita furentem ut nunc ab amicis posset leui quadam cantilena animam eius mitigare curat.

[secunda in marg.] Est enim cum mentire quere quam quidem Iuuenis unium ad animabat in domo esset inclusa ad quam cum ing<r>edi non valent huc illucque discerens domum sui emule obtinere cupiebat Pitagoras vero cum stellarum [Pitagoras in marg.] cursum ut eius consiuetudo erat in nocte conspiceret cognovit iuvenem furentem nullis amonicionibus a fatinore vellere desistere quandam itaque cantilenam suavem a quadam cantatrice modulari precepit quo factus ita adolescentis furiam temporavit ut ad prestinum statum patatissime mentis suum mora reduceret

[tercia in marg.] Alio itaque tempore cum quidem adolescens furibundus scrito gladio quemdam suum inimicum interficere voluisse afuit sapiens quidem Empedocles [Empe in marg.] nomine et modis quibusdam canendi adhibitis adolescentis represssit insamam.

[quarta in marg.] Discipuli eciam Pitiagore cum dormire voluissent et sonus propter diversas curas non addesset suam quadam cantilena vtebantur vt sopor quietus adesset Post autem paucum tempus dicitur dormitassent alium modum invenirem sic quod stupore soni sonum expellere procurabant.

[quinta in marg.] David quoque rex ut in animum est demonium Saul cantu cithare mitigabat vt legitur in Regum [sexta in marg.] In bello eciam pugnancium animi tubarum sonitu accenduntur et quadam se vociferacionem ad prelium adhortantur quo circa quis dubiter magnam huius artis potenciam qui tot cantis que in omnes vires suas extendit.

[f.13v] [servatur in recta est Musica in domo Dei in marg.] Nota igitur sine racione mos cantilene in ecclesia est institutus qua mentes audiencium delectante auditu advertutis excitarentur a morem et per sonos ex voces ad spirituales capientur dulcedines Cantus est namque musice vis ut ad lasciuiam deflectat audiendum animos si ultraquam oportet mollioribus modis vtatur ad ferociora vero incidet si asperioribus moneatur Ita vero per cuncta studia et etatates diffunditur ut infans iuvenes ac mulieres dulcis cantilene delectacione naturali non gaudeantur et in trium eciam vnusquisque si suaviter canere non valeat tamen ad se oblectandum si quod videlicet sibi decantet Exhibens omnibus manifeste apparet non ita musicam manet esse coniunctam ut eciam si reliqui sine illa esse nequeamus Quo circa communis mentis nostre est sibi intendenda ut musicam quam natura habemus scienciam quoque habere possemus cognitam Non enim sufficit cantilenis tantum delectari nisi que sit vis pleno demonstratur studio Vnde est maximum sepe errorem volgares cantores vt ait Boecius in suo dyalogo qui intitulatur flos florum labuntur quia vim tonet semitonii animarum consonanciarum minime perpendunt Idem cuiusquisque ipsorum eligit quod dulce ac delectabile auribus erit et placuit uel quod facilius addiscendum pronunciandum que prouenerit fit que error magna in multis rationibus ex ignorancia cantuum cuiusmodi sic Illos itaque cantores si de aliquo cantu interrogavis [[ac si aperte consignoscerent]] cuiusmodi sit illicito respondetur quod bene sciuit ac si aperte cognoscerent quod si ab eis argu<men>tum Vnde hoc sciant contra si eris statim titulans debent quia similis sit in principio et in fine antiphonis cantibus eiusdem modi Cum domino omnino cantu cuius modi sit sapiant Nesciens que sepe vnius vocis dissimilitum modum manere compellit Ille igitur proprie cantor dicitur esse qui cantat artificialiter non solum vsualiter vero Vnde de talibus cantoribus tantum vsualiter cantantibus quidem musicus metrifice in totaliter [versus in marg.] versus Bestia non cantor quia non canit arte sed vsu Non vocis cantorem facit artis sed documentum [in Intencio artis m<usice> in marg.] Intencio igitur musice artis est considerare qua racione diverse voces coniungantur vt quoddam dulcedine resonare videant ne sonum modo auribus de cantus dulcedine redendum est Cum sicut visus itaque eciam fallere queat auditus Fallit enim quandoque visus ut in rectum lignum scilicet aquam miseris statim oculus tortuosum videbitur sicut interdum eciam accidit a auribus dulcis appareat a racione autem in consonanciis iudicetur [Quare in recta m<usica> in marg.] Ad hoc igitur Musica reperta videtur ut id quod aures varie et confuse accipiunt racione contra ac stabili determinetur Quisquis igitur hac pretermissa assequi wlt cantandi periciam non de eius veritatem sed fieri cupit magister erroris Cum inuencionem vero musice sciencie naturaliter cantibus vtebantur Et canebat sicut hominem [in declamacionibus ignorantibus vim toni et semithonii et de vtilitate toni et semitonii in marg.] [f.14r] [sed debet et cantor et solfareo nam quandoque mutacio vocis mutat toni in marg.] [Vnde mutacio fa in mi utrum debet esse la in re iam fit mutacio uel toni mutacio in marg.] genus sicut modo pleni quia viri et mulieres quamuis omnino artis huius expertis miratum concinunt suavitate quos si interroges que a son<...> sunt in illius cantu quod cantant omnis se ignorare fatebuntur sic itaque cum antiquitus esset cantus nunc cum vlla quartus firma vel expedita sciencia excitit Pitagoras iam dictus philosophus multo tempore in hoc laborauit nec certum aliquod de hac arte invenire potuisset [Pitagoras invenit artem cantandi in marg.] Cumque datum estuans incessanter reuolueret de modo mitu pervenit ab quoddam locum vbi quandoque super unam ferentes incude et ex eorum mixto sonitu audiens quamdam fieri consonanciam accessit ad opus datumque considerans estimabat quod illam vires sciencium efficeret diversitatem sonorum ideo que iussit ut maleos inter se mutarent sed hec factam suauitas non hominum brachiis sed in maleis perseuerabat et eam que prius dulcedo resonabat

[Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4774, f.14r; text: quattuor consonancie, tonus, dyatesseron, dyapente, dyapason] [ANOHOL6A 01GF]

Videns igitur hoc philosophus maleos ponderare agessus est relicto quaterno que cunctis erat in consonanciis reliqui erit habens appensi erant ponderibus primus 12 secundus 9 tercius 8 quartus 6. Ex istis itaque ponderum numerorum consonancie 14 nascuntur in quibus tota musice artis constat auctoritas que quum vocant dyapason diapente dyatesseron ultimo erit unisonus que magister Phelomeus diposius in suo tractatulo de arte Musica [neccessaria Musica in marg.] Habens totaliter breviloqueo virtutis restat videndum de accidentibus Musice Vnde sciendum quod nouem accidunt littere Musice ut dicit Magister Iacobus de Reno in suo compendio artis musice scilicet Clauis vox species proprietates mutacio tenor consonancia dyaphonia et variatii [Clauis in marg.] Clauis est resonacio cantus quia sicut clavisoni omnia reseruantur ita cum clavi Cantus cuncte reservantur vocum proprietates [vox in marg.] Vox est aeris ictus auditu sensibilis ab ore humanis prolati et naturalibus instrumentis formati Vnde instrumenta naturalia vocem formancia sunt hec labia quattuor dentes anteriores plectrum lingire concawum gutturis et anhelitus pulmonis.

Nota triplex est proprietas formate vocis

Prima aceptum videtur auribus monitare eciam audientes delectare ad interiora penetrare Species in cantu est singulariter proferre [Species in marg.] Species autem quandoque dicitur consonancie cantus sed hoc modo accipitur species pro vocibus [Species vocis in marg.] Species vero vocum sunt sex scilicet. vt. re. mi. fa. sol. la. que quidam note sine voces extracte sine orte a Boecio propter Greg<or>io quo ymno S<ancti> Iohannis scilicet vt queant laxis ecce vt resonanem fibris ecce re mira gestorum ecce mi famuli tuorum ecce fa solue poluti ecce sol labii reatum ecce la [vox simplex notandum in marg.] Vnde vocum alia est simplex vt qualibet predictarum sex alia composita quando vna cum alia coniungitur vt est thonus vel alie consonancie propries est vocum simp<li>cium distinctio quam tres partes diuiditur prima per b quadrum secunda per naturalem tercia per b molle Mutacio est ab aliqua proprietate in aliam progressio vnde secundum Gwidonem sex sunt genera mutacionum prima mutacio sit in A grave et cetera [Mutacio in marg.] In b rotundo et b quadro [f.14v] [prima mutacio incipit in A gravi ibi mutatur b durale in naturalem uel e conuerso secunda in F finali vbi mutatur naturale in b mollem et e conuerso tercia in G finali vbi sunt duorum primorum cantuum primum naturalem et b molle in b duralem et e conuerso quarta in C acuto quinta in F acuto sexta in g excellenti siquidem plures sint voces dicte iste autem differencie formantur Sed et alie ad has reducuntur in marg.] <v>na sit mutacio quia habentur ibi due claues scilicet b rotundum et b quadrum. [Tenor in marg.] Tenor est mora vel extensio vniuscuiusque vocis quod 2 tempora habenti in sillabis breuibus vel longis superscribunt Musica vox sit mocione mocio habet in se tenorem qui quantitatem mocionis exequitur ita ut si mocio sine motus fiunt breuis per unus sine breuis extitur Et tenor quasi si maior fiunt maiorem habebit et tenorem in motu ergo oportet ut sicut restit motus sic et restat tenor verbi gracia ditonus et duplex tonus propterea habebit duplicem tenorem Musica motus duo continet quantitatem scilicet [[et]] qualitatem quantitatem cuius toni quantitatem ut semitonium tonus [Quid est consonancia in marg.] Consonancia est prolacio vocis cum aliis sonis vnica enim vox consonancia dici non potest sed alia sibi adiuncta consonancia appellatur hoc autem in xi species diuiditur scilicet in vnisonum compositum thonum semitonium ditonum semiditonum dyate<sse>ron triton<um> dia<pen>te exacordum optacordum et dyapa<s>on [dyaphonia in marg.] Dyaphonia est apta vocum distinctio quasi nos organum voca<m>us cum disiuncte additum voces concorditer dissonunt et dyssonanter concordatur [Symphonia in marg.] vel symphonia est apta vocum copulacio uel modulacio [Modus in marg.] Modus prout hic sumitur est finalium vocum deposicio Modos autem quattuor esse dicimus qui in vox finalibus terminantur vocibus scilicet in d E F G grauibus sic quod sunt additum naturali diuersite se positis ut alter alteri locum numquam in sua sede concedat Omnis quidem wersus eiusdem sunt modi vnius sunt et ipsi precedentes quibus dicuntur relatiua quia sicut relativus se habet ad animus sic se habet wersus ad responsoria in quibus reciprocum finem habent et finales neumis possident hoc magister Iacobus de Reno Dictio de accidentibus Musice nunc videndum est de consonanciis Musice vnde secundum quod xi sunt species Musice scilicet vnisonus semitonium sonus semiditonus ditonus dyatesseron tritonus dya<pen>te exacordum eptachordum et dyapason [vnisonus in marg.] Vnisonus est consonancia constans ex vna voce vel pluribus in eadem linea uel spacio Cuius sex sunt species scilicet vt re mi fa sol la la similiter in diuisione. Et nota quod unisonus est triplex triplex continuus diuisus et repercussus. [triplex unisonus in marg.] Diuisus est quod sigillanti profertur ut ibi factus est repente Repercussus et ut patet hic ordo continuus vbi sic se vocum sequitur vt vnius alteriusque principium discretum non possit Tremula est idem repercussus Tonus est repercussio duarum vocum et tonus fiuntur pro tota composicione ipsius Item thonus est regula que de omni cantum in fine diudicat id est discernit Item tercius est consonancia constans ex duabus vocibus continuis ascendentibus uel descendentibus suum interwallo positis vbi non sit semitonium. Cuius species sunt octo quattuor ascendens et quattuor descendens ut patet hic ut re re mi fa sol la similiter in descensu. Vnde quod per singulas proprietates asignari possunt Semitonium est consonancia constans ex duabus vocibus ascendentibus uel descendentibus continuis in quibus non sit tonus cuius species sunt due scilicet fa mi et mi fa Dicitur autem semitonium quasi imperfectus thonus [f.15r] non enim dicitur semithonium a semis quod est dimidium quia minus est quam medietas thoni Sed dicitur a semus ma mum quod est imperfectum ut vas dicitur semiplenum non semper quia dimidia pars desit sed quia plenum non est Est autem semithonium Est autem semitonium ascensus in mi fa descendens fa mi semithonium Semithonium vt dicit Bernhardus Est dulcis modus et cum disiunctam tocius cantus et sine modo et esset cantus corrosus transformatus et dilactantus Semiditonus est ascensus constans ex tono et semitono Cuius species sunt quattuor ascendendo scilicet re fa mi sol descendendo sol mi fa re gradatim ascendendo re mi mi fa descendendo sol fa fa mi Ditonus est consonancia constans est ex duobus thonis continuis cuius species sunt quattuor ascendendo vt mi fa la descendendo la fa mi ut que quidam possunt gradatim ascendere et descendere ut re mi fa sol la Dyatesseron est consonancia proporcionalis constans ex ditono et semiditono Dicitur autem dyatesseron a dya greca dictione duo quod sit Cuius sunt sex species scilicet ut fa re sol mi la la mi sol re fa ut Tritonus est consonancia constans ex tribus thonis dicitur autem tritonus quasi ex tribus tonis constans Cuius sunt due species scilicet fa mi et mi fa eciam invenitur in Responsorio Isti sunt dies quas obseruare debetis in illo loco vbi dicitur temporibus et fit in diuersis proprietatibus vt ab F grave in b quadro accutum eciam ab F accuto in b quadrum superaccutum Dyapente est consonancia constans ex ditonis quattuor et semitonis dicitur autem dyapente a dya quod est de et penta 5. inde dyapenthe quasi consonancia constans ex quinque tonis continuis Dicunt enim dyapente ex quinque cordis constat nec ex pluribus nec ex paucioribus sed tamen non quamuis 5 voces vbique passum fa ut dyapente veluti a b quadrum in b rotundum Et a b quadro accuto ad F accutum et a b accuto ad b rotundum. superaccutum huius igitur species sunt quattuor due ascendentes et due descendentes Ascendentes ut sol re la descendentes la re sol ut. Item mi mi et fa fa vtuntur in diuersis proprietatibus aliter autem videretur species vnisoni Exacordum est consonancia constans ex thono cum dyapente tonus cum dyapente essit exacordum Eptacordum est consonancia constans ex semiditono cum dyapente quia thonus constat ex duobus thonis et duobus semitoniis Dyapason est consonancia constans ex dyateseron et dyapente et dicitur a dya quod est de et pan quod est totum uel omne quia continet in se motum omnium consonanciarum dyapason enim in se continet omnis voces species ac maneries vocum ac eciam genera quia in ea reperiuntur omnes consonancie sed hoc de consonancie magister Iacobus de Reno de Ciuitate Abeotia

Plura mencionem musice est sciendum quod Musica est a grece orta quasi grecum elementum in principio diccioni musicalium positum scilicet hoc ostendit antiqui autem in hoc incipiebant quia primus hominum cepit ab A vocatus est Adam uel quod quia deo vocatur alpha et o Elementum eciam per quod regnamur accedit a prima secunda illa a quinti nomen et a qua vocatur tantum cum esset antiquitus cantus ut vlla tamen prima uel expeditu esset sciencia extitit quod Pitagoras magistro prorus de Beocia quo multo tempore in hoc laborat ut aliquod certum in hac arte invenire potuisse diuinam gracia mediante ex maleorum sonitum inueniatus fiat ei ars musicalis sicut prius dictum rationem Musica a grecis est inuenta et a latinis confirmatus Et addiderunt modum [f.15v] b molle atque eciam quattuor numeros superaccutas Nota locorum alia generalia alia specialia in linea a graue et sic de finale vsque ad finem Item vocum alie graues alie accute alie excellentes Graves sunt 8 A B C D E F G et habens octaua superaddite [Gamma] Et dicuntur graues nam cum cantus illa loca peraguntur solet liccet illa vox gravari et non sublimari Et nota quod graues debent scribi litteris capitalis ad differenciam accutarum que debent scribi grauibus litteris Excellentes debent scribi litteris duplicibus Accute sunt 8 scilicet: a b [sqb] c d e f g dicuntur autem accute quia acucius sonant Excellentes sunt quattuor aa. bb. [sqb][sqb]. cc. dd. hec quattuor a multis superflue habentur Dicuntur autem excellentes quia soni excellencius Quia luculentur ac sufficit de invencione Musice et de aliquibus ante omnia dictum est generaliter videndum est de varietate tonorum primo enim videndum est thonus Thonus igitur secundum quod hic sunt 3 regula que de omni cantu secundum primum medium et finem dictum iudicat non enim potest quis secundum artem iudicare de cantu cui tono subiaceat nisi prius audierit principium ascensum descensum medium et finem eiusdem toni Tonorum autem alium Autentii auctori finales quia digniores sunt Alii collaterales plagales quia quilibet plagalis quia eandem literram finalem quam et suus autentus Sunt ergo 8 toni quattuor autenti et quattuor plagales Autenti impares plagales pares locos occuparent primus thonus dicitur prothus secundus plagalis proti tercius deuter quartus [[protus]] plaga deuter quintus dicitur tritus sextus plaga triti septimus tetrardus octauus plaga tetrardi vnde primus et secundus habent suum finalem in D 3 et quartus vero in E quintus cum sexto in F septimus octauus in G.

De anthiphonis.

Omnes anthiphone que fiunt in D graue et seculorum amen incipit in a acuto sunt primi toni Omnes anthiphone que incipiunt in D graue et seculorum incipit in F grave sunt secundi toni Omnes antiphone que fiunt in F graue E et seculorum incipit in C acuta sunt tercii toni Omnes antiphone que fiunt in E graui et seculorum incipit in A acuto sunt quarti toni Omnes antiphone que fiunt in F graui et seculorum incipit in C acuto sunt quinti toni Omnes antiphone que fiunt [[que s]] in F graui [[graui]] et seculorum incipiunt in a acuto sunt sexti toni Omnes antiphone que fiunt in G graui et seculorum incipiunt in D acuto sunt septimi toni Omnes antiphone que fiunt in G graui et seculorum incipit in A acuto sunt octaui toni

De responsoriis

Omnia responsoria que fiunt in D graui et versus eorum incipit D uel in F grauibus uel in a acuto sunt primi toni Omnia responsoria que fiunt in d graui et versi incipit in A uel in D grauibus sunt secundi toni in A graui propter paucitatem speciarum in D propter multitudinem speciarum Tercius et quartus ambo fiunt in E graui sed differunt quia versi tercii semper incipiunt in C acuto et versus quarti toni incipit in a acuto Quintus sextus ambo fiunt in graui sed differunt quia versi quinti toni incipit in C acuto et versi sexti toni incipit in F graui [f.16r] Septimus octauus ambo fiunt in G graui sed differunt quia wersi septimi toni incipit in D acuto et wersi octaui toni incipit in G graui uel in C acuta

De introitibus

Iam videndum est de Introitibus diuersis vbi fiunt Omnis introitus qui fiunt in D graue et eius wersus incipit in F graue et tendit ad G acutum vt invenitur in Introitibus Gaudete in domino semper est primi toni Omnis introitus qui finit in D gravi et eius wersus incipit in C graue et tendit ad E graue ut invenitur in Introitu Salue sancta parens est secundi toni Omnis introitus qui finit in E graue et eius wersus incipit in E graue et tendit ad D acutum ut inuenitur in Introitu vocem Iocunditatis sunt tercii toni Omnis introitus qui finit in E graue et eius wersus incipit in a acuto et tendit ad b rotundum acutum vt invenitur in Introitu Resurexi est quarti toni Omnis introitus qui finit in F graue et wersus eius incipit ibidem et tangit D acutum et invenitur in Introitu Circumdederunt me est quinti toni Omnis introitus qui finit in F graue et wersus eius incipit ibidem et tangit A acutum ut invenitur in Introitu Dicit dominus ergo cogito est sexti toni Omnis introitus qui incipit in G graui et eius wersi incipit ibidem et tangit F acutum ut invenitur in introitu Puer natus est nobis est septimi toni Omnis introitus qui finit in G graue et eius wersi incipit ibidem et tangit C acutum ut invenitur in introitu In excelso trono est octaui toni Hic magister Iacobus de Reno

Nota Magister Odo potest preter Quando aliquis cantor voluit anthiphonam in ecclesia incipere non teneat introitum suum principium eius scilicet ad finem quanto eius currat et in cuius toni sede ipsam invenerit in ipsius sono incipiat

Nota secundum Boecium et secundum alios autores omnis cantus regularis psalmum tenetur finem in aliquo quattuor cordarum grauium sumitare non liquidatur sed tamquam sine illa manet proli primus et secundus ambo fiunt in D graui sed differunt nam primus ascendit priusquam secundus Ascendit enim primus tonus vsque ad F acutum ut invenitur in Responsorio Et ibi dominum vbi dicitur omnis tantum vbi apparebit in loco vbi dicitur sancto et naturalia et secundum custodies item vbi dicitur et comprehendit eum descendit autem ad a graue ut invenitur in Introitu De uentre matris mee vbi dicitur quasi saggitam electam Et potest incipi in 6 locis scilicet in A C D E F G grauibus et in a acuto in A gradualis Absoluis deus in C ut Introitus Rorate celi in D ut Introitu Factus est dominus protector in E Cui Propheta in F ut Eius Miseris omni deus in G graue ut Canite tuba in A acuta Introitus in A acutus Secundus tamen ibidem et eius wersi potest incipi in quatuor locis scilicet C D F locis grauibus in a acuto in C ut in graduali Custodi domine vbi dicitur de wltu in D graui ut in graduali Absolue vbi dicitur dextera tua domine Et in Responsorio circumdederunt me vbi dicitur et in tribulatio propriam Et in F graui ut generaliter invenitur in Introitibus diurnis diuersis In a acuto vt generaliter invenitur in versibus nocturnis Et finit in quattuor locis in C D F grauibus et in a acuta in C ut invenitur in wersu responsorii Circumdederunt me [f.16v] ubi dicitur non est quod adiuuet in d ut in wersu Responsorii Benedicat nos deum In F ut introitus scilicet ut Suscepimus deus via vt introitus da pacem domine Secundus autem thonus non vltra procedit nisi ad D acutum ut in Responsorio Omnis pulcritudo vbi dicitur fideam Nota quod sex sunt voces quibus omnis multiformis contexitur scilicet ut re mi fa sol la quarum item sunt littere scilicet A B C D e f g que quidem pluribus modis in Gamaut accipiuntur Item sciendum quod tres modi cantus scilicet [sqb] quadrum natura et b molle Nota vbicumque ut in G cantatur semper [sqb] quadrum canitur et in omnis voces vt procedentes eodem modo canuntur Vbicumque ut in C cantatur semper per naturam eciam omnis voces ab ipso procedentes Et vbicumque vt canitur in F semper per b molle cantatur wersi C dat naturam F b molle G que Be durum G per [sqb] durum te dat cantare securum Istarum ergo litterarum predictarum manus musice qui dicuntur graues eo quod videntur agravare hominem a refeccionem articularum propter cantum inferiorem Quem dicuntur acute eo quod acute voces ac articulis appertis emittitur Superacute qui dicuntur eo quod super acuta ponuntur et voces subtili ac superacuta emittitur

Nota quod semper si vna vox est in linea sequens erit in spacio ut que est propria illi in spacio posite

Hoc habito de mutacionibus est dicendum notandum [[g]] igitur quod mutacio nichil aliud est quam diuisio vocis vnius propter aliam sub eodem signo et eodem spacio uel sono Vnde sequitur quod vbicumque est mutacio oportet ad minus quod ibi sint due voce in [gamma] ut a re [sqb] mi et in e la nulla est mutacio eo quod istorum quod [sqb] vnam solam vocem obtinet nec in bfa[sqb]mi quoniam ibi sunt diuersa scilicet diuersa sunt quoniam non ponuntur sub vna voce vel sub vno thono idem non potest ibi esse mutacio quia si esset esset contra diffinicionem mutacionis nam si esset sub vno sono debent dici bfami sed dicitur bfa[sqb]mi Nota quod omnis mutacio desinens in vt re mi dicitur ascendendo quia plus habet [[descendere]] ascendere quam descendere Et omnis mutacio desinens in fa sol la dicitur descendendo quia plus habet descendere quam ascendere wersi vt re mi scandunt descendunt fa que sol la

Item nota mutacio fuit dupliciter aut causa in ascensionis aut causa ascensionis vtraque in cfaut quoniam sine illo aliquis assumeret faut posset diuidere ascendendam notam excipiendo ut. Similiter dicendum est de ascensu

Nota composicio Gammatis fit ex vocibus et litteris vnde Gamma est composito signorum monocordium cum vocibus Nota quod tredecim sunt species musice videlicet vnisonus semitonium tonus dytonus semiditonus dyateseron tritonus dyapente semithonium cum dyapente tonus cum dyapente dytonus cum dyapente dyapason Nota quod semitonium dicitur eo quod secundum vocem sonis non licet ponere medium Et secundum quod numquam fit semithonium nisi de mi in fa uel e conuerso Et dicitur semithonium debet a semus ma mum quod est imperfectum et thonus quasi imperfectus tonus Nota dyateseron continet in se tantum quam in dithono et semitono Eciam a dia de et tetras quattuor et saon vox quasi de quattuor vocis constituta

[f.17r] Tritonus est vero spacium duarum vocum secundum ascensum et descensum continens in se tres tonos diuersos Diapente est que consonantia que sunt duas voces apud tres tonos cum semithono intermisso Semiditonus cum [[dy]] dyapenthe est quociens fit aliqua ordinatio duarum vocum secundum ascensum et descensum continens in se quattuor thonos cum duobus semithonijs Dytonus cum dyapente continet in se quinque tonos cum semitonio Dyapason continet in se quinque tonos principaliter cum duobus semithonijs Etiam a dya quod est de et pason totum uel omnis et son sonus uel vox vnde de omnibus dicitur quia in se continet omnes voces et sunt 2 consonancias Istarum 2 specierum que dicuntur concordancias quam disscordanciis que minus quam magis Concordancia quando due voces in eodem cese compaciunt ita quod vna cum alia secundum auditum suauem reddit melodiam discordancia est per oppositum discordancia igitur est duorum sonorum sibimet Periunctorum ad aures perveniencium diuersa colisio Quandocumque due voces colliguntur ita quod vna aliam secundum auditum non comparatur tunc est dissonancia Nam quidem sonus grauis cum acuto commixtus propter aliquam specialem concordiam excitat animam et generaliter in sensu parti utpote in aure quam consonancia Dissonancia que catefaton appellantur id est mala sonitas a catos malum et sonos sonus quando in proporcionati soni coniunguntur Istarum autem quem dicuntur perfecte quem imperfecte que medie Imperfecte sunt tonus semithonium et tritonus quia quanto propinquiores inveniuntur tanto peiores et quanto remociores meliores Perfecte autem sunt sicut thonus cum dyapenthe et semithonium cum dyapenthe Medie sunt sicut dythonus et semidithonus [corr.] Nota sicut sex sunt voces quibus racio musica perficitur Ita sex sunt concordancie quarum tres prime sunt generalia generalissima omni concordanciarum alie vero aliene prima vero est dyateseron secunda dyapente tercia dyapason quarta vero dyateseron [corr.] cum dyapason [corr.] quinta dyapente cum dyapason sexta vero bis dyapason quarum vero prima et quarta secundum quod in se sunt imperfecte dicuntur secunda et quinta intermedie dicuntur tercia et sexta sunt perfecte consonancie Secundum Boecium dyatesseron se habet in proporcione nam si tollatur medietatis corde alicuius instrumenti et quinta potest residuum et dyatesseron cum dyapason bis dyapason habentur in quarta proporcione sicut est inter quattuor et quintum et hoc apparet manifeste in simplicibus nam omne quintum debet sapere naturam extremorum et hoc tali modo probatur nam si diuidatur corda in duas partes equales et altera pars similiter in duas et super vltimam tangantur erit bis dyapason

Omnis que dicta fit mutacio dico quod duplici scilicet racione signi et racione vocis vt cum per cantum asumptum non possumus ascendere ad terminum asumptum tunc illa vox est dimittenda alia sumenda Fit eciam mutacio racione signi quando signum superadveniens mutat proprietatem cantus et sic transiuit de vna proprietate in aliam et cetera

[f.17v] Ad veram noticiam habendam de omnibus thonis siue maneribus siue in Responsoriis siue Introitibus siue Gradualibus siue in offertoriis sive communionibus etiam in omnibus et quibus plura uel minime servabilis musice preest Sciendum quod primus et secundus thonus terminacionem faciunt in D graui regulariter et in acuto licenter tercius et quartus in E graui uel in acuto [sqb] quintus et sextus in F graui uel in C acuto septimus et octauus semper finem faciunt in grauis Et si quis cantorum alibi finietur non diceretur cantus regulari sed cantus commixtus Vnde prima tria pro antiphona Gradualibus offertoriis et communionibus primus a secunda secundus a tercia tercius a sexta quartus a quarta quintus a quinta sextus a tercia septimus a quinta octauus a quarta Alia regula pro Responsoriis Introitibus Gradualibus et alleluia primus altus secundus equalis vel vna inferius tercius a sexta quartus a quarta quintus altus sextus [corr.] equalis septimus [[equalis]] a quinta octauus a quarta Et si aliter inveniantur propter diuersitatis modulorum qui subtiliores videri volunt advercionem quod omnino per ascensum uel descensum eius noticia [[venerit]] habeatur Quia fundatores artis musice attribuerunt vnicuique cantui cuiuscumque toni sit regularem ascensum et descensum siue propter quantitatis similiarum quia in aliquibus plus habetur in aliquibus vero minus Concetur eciam in aliquibus per licenciam plus de ascensu uel descensu ut non possit esse quod cantus quod non casus cognoscatur quia tantum conceditur vnicuique cantui de ascensu et descensu licencialiter vt si plus vellet ascendere uel descendere non possit et eciam ut cognoscatur vtrum sit regularis vel mixtus

Regularis cantus

Et notandum quod ille cantus dicitur regularis qui non transit terminum sibi impositum in ascensu uel descensu Et ille dicitur cantus commixtus qui tenet ex duobus consonanciam Continet enim tamen aliquo tamen regulari in consonancia videlicet et transit terminum sibi impositum ab autoribus in ascensu et descensu Vnde a regularibus incipiamus et post ea de aliis sub breuitate tractabimus

Sciendum est igitur quod omnis cantus primi toni potesta suo finali ascendere vsque octauam cordam regulariter Raro tamen licencialiter potest atingere nouam cordam Rarissime [[tamen]] autem per licenciam tangit decimam cordam si descendit sub suo suo finali cordam decimam regulariter et secundam licencialiter sic est de omnibus aliis autentis tercio quinto septimo eo quod parum discordat vnus ab altero Plagys prothus qui dicitur secundus tonus ascendit a suo finali vsque ad quintam cordam regulariter Raro autem et licencialiter potest tangere sextam cordam Rarissime autem per licenciam tangit septimam cordam et potest sub suo finali descendere quartam cordam regulariter et quintam licencialiter sic est de omnibus plagalibus eo quod eodem modo se habent et non discordant

Nota qualiter debemus cognoscere quando debemus cantare per b molle et quando per [sqb] quadrum ratione quocienscumque in primo et secundo thono non tangimus C acutum semper per b molle cantare debemus Hoc est quandocumque solfando uel concordando non ascendimus vltra b molle ita quod non debeamus ascendere vsque C

[f.18r] Vnde vniversale mutacionem non facimus nisi per b molle Sed tamen ad C acutum pervenimus si neccessarie est mutacionem facere in a acuto per [sqb] quadrum semper mutamus Et statim dum dimittimus vnum de [sqb] quadrato accipimus vnum per b molle et hec regula numquam fallit nobis nisi quod in quinto tono non obseruatur Ita pro eo quod quintus tonus regulariter per b molle cantatur irregulariter autem per [sqb] quadrum sit per contrarium eciam de tercio tono qui naturaliter per [sqb] durum cantatur irregulariter autem per b molle Eciam octauus tonus proprie cantatur per [sqb] quadrum minus autem proprie per b molle Nota quando in solfando alius cantus acius ascendit ad [[d]] acutum C quam ad F grave tunc per naturalem est solfandum Quando vero equa ita quod acius tangit F quam C tunc per b molle [a in marg.]

Nota sicut littere singularum et parcium tociusque orationis principia existunt et ita omnia sine litteris esse non possunt sic per totus sonus principium est toti cantilene et absque hoc sono nullus tamen cantus afferri Sonus vero est aliqua vocis emissio que apta sit cantorem quos sonos in monocorde voces nisi nos sine vsitato vocabulario litteras vocamus Soni vero interdum simplices interdum composite sunt Simplices sunt qui neque sursum neque deorsum feruntur sed in vno loco confixi consistunt Composites sunt cum ab altero in alterum mocio sit siue sursum siue deorsum et exita mocione et sonorum copulacione musice nascuntur consonancie Ex hiis eciam sonis si male iuncti fuerint dissonancie noscuntur voco autem vnius soni vnam litteram scilicet uel A uel B Interuallum vero est spacium quod est inter sonum et sonum ut inter a et b uel inter C et b nec prevendum quod alius sonus per se sit consonancia sed spacium quod intereas existit Consonancia igitur est rationalis mixtura sonorum suauiter auribus aproprinquauis Soni igitur qui ad musicam sunt apti non nisi invenitur Semper enim adest octauus qui primus est sicut sunt septem soni ita ex se faciunt septem consonancias qui sunt thonus semithonium ditonus semidithonus dyatesseron dyapente et dyapason per quas consonancias ex cantilena movere siue in eleuacione siue in deposicione Sed vt sonus et eorum intervalla et consonancias possimus a parte videre ad monocordum in quo tota fere ars consistit transeundum non est nobis

Nota quod ex thono et semithono omnes [corr.] alij modi pululant nam si duo thoni sibi colligentur mutuo fiet ditonus si semithonium tono iungetur fiet semidithonus et terminus Nota quod illa principalis et nobilissima consonancia que ergo dicitur dyapason intime de anulus omnis enim in se reliquas quicquid iam continet consonancias Componitur enim ex dyatesseron et dyapente id est ex 7 tonis et duobus semithoniis et possunt inveniri in ipsam facile ditonus et semidithonus ratione voces diuerse que sunt tantum septem omnis in eius spacio inveniuntur

[f.18v] Nota quod in monocordo cum alii plures et primum viginti octo alii pauciores ut primum decem octo uel xv sonos constituunt figuras autem suffus existiamus si tot voces in monocordo disponuntur qua duas dyapason videlicet aut adimpletur habet est xv vna inferius adiuncta Gama que ideo est adiuncta quia in principio monocordi ut ratus ordo procederet duo toni erant necessarii Nota quod voces in monocordo sic signantur ponitur enim prima G a modernis adiunctum post hanc sequuntur septem littere que dicuntur graues et eisdem maioribus annotate hoc modo A B C D E F G post has rependatur omnes que acute nominantur et ideo minoribus litteris descripte ita a b [sqb] c d e f g adiuncta eis supradictam que est grauissimam ut bis dyapason videlicet ac resonans A primo a vsque vltimum Et nota quod inter a acutum et [sqb] aliam panda est que ut ab altera fit dissimilis rotunda facienda est altera vero gradata

Nota quod monocordum sic est diuidendum per hos modos quattuor tonum dyatesseron dyapente et dyapason Nota sicut simile est dicciones fiunt ex litteris sibi iunctis Ita eciam tonus et semithonium canere ex duabus sonis sibi iunctis ex quibus omnis alii modi pululant Nota quod omnis alii modi sunt diuersi quantum ad proportionem vocum sola dyapason excepta Nam postquam ad octauam perveneris primam necessario in ceteris Sic enim finitis 7 diebus octaua semper est idem primo Ita eciam de ceteris septem vocibus reuertitur ad octavam que sit prima Vnde eleuaciones et depressiones in utraque voce pares esse dubium non est Vnde si duo cantores quamlibet antiphonam per hanc consonanciam cantent Ita quod vnus per grauem alter per acutam modulando discurrantur nullam sentiens diuersitatem ymmo magis videns concordare vocum societate propterea dixit Virgilius virissime esse septem discrimina vocum id est diuisiones vocum quia grauius plures sint monocordo non tamen est extranearum adiunccio sed earumdem reuocacio id est repeticio ideo hec consonancia est excellentissima omnibus aliis quia in natura animarum sic invenies voces concordare in dyapason.

Nota b molle et [sqb] quadrum pro vna voce accipiuntur et vna dicitur nona prima altera nona secunda Nota quod in utraque in esse cantu regulariter non inveniuntur hec dyalogus Nota b rotundum est neccessaria sic vt ibi non potest vis [sqb] quadrate ibi supleat vis b rotunde et e conuerso numquam autem ambe simul iungantur sed vbi vna est ibi altera esse non potest Nota quod si quis b rotundum tolleri voluerit sciat se magnam partem cantus tulisse ille igitur cantus aut totus transformabitur aut corosus et dilacatus esse videbitur Et sciendum quod frequentissime b rotunda in quinto et sexto tono reperitur quod diligenter quisque aduertere poterit et in primo et in secundo Nota quod cum septem sint voces bine et bine copulante similis inveniunt preter G que sola est vltima Cum igitur d et a sunt similes primus thonus in eis [[consistit]] existit secundus in [sqb] et C tercius in C et F quartus in sola G quia sociam non habet sola quartum susciperit quartum modum ecce hos quattuor tonos in septem vocibus

[f.19r] Nota quod voces habent inter se similitudinem et dissimilitudinem similes enim voces similes ireuinas ireuinas faciunt dissimiles vero distantes et omnino diuersas constituunt cantilenas Ex 7 ergo vocibus ille dicuntur similes que parem habent deposicionem et eleuacionem ut a et D utraque enim deponuntur tono et thono ac semithonio uel duobus thonis eleuantur Dissimiles vero ipsarum de facili poterint inveni nam si temporis coparare a tum b uel C cum E siue cum F nulli istarum similis invenitur sed uel in deposicioni vel in eleuacione ab omnibus discordabunt voces ergo que similes sunt uniusdem esse dicuntur que vero dissimiles diuersorum modorum Ex dissimilibus ergo vocibus nascuntur modi uel trophi qui abusive nomine toni dicuntur qui propterea modi dicuntur eo quod diuersos cantus efficiant Modus enim pro diuersitate accipitur Nota quod modi ita naturaliter inter se sunt diuersi vt numquam vnus de sua sede transiens in loco alterius manere preualeat nec cantum vnius aliter recipere possit Et quamuis vnus cantus interdum omnes recipiant voces et per eius medietatem sed semper ad finem respiciendum est vt illius modi dicatur in cuius littera terminatur et modum capiat regulas Nota quod a vocibus addita est octaua per omnia similis prime omni tantum quod prima grauatur secunda vero acueretur Tante enim virtutis vox finalis existit utrum primas et medias imperio suo coherceat et ei ceteras omnis tamquam cuidem domine per iam vero certas consonancias rendere conueniat Nec mirum hoc in cantibus fieri cum fere in vnaquaque loquela non simile principia sed perficiens principia Nam et partes orationis ad suum finem decurrant quasi significent omnino scire non possemus Finis enim est perfeccio omni rerum ut ubi quasi ad finetur deducatur multi integrum esse videatur A finali itaque voce omnis cantus oportet suscipere regulas et suas deposiciones siue eciam principia ac respiracionis ab ea tamquam volunt a magistra recipere Nota quod [[D E F G finales]] dicuntur secundum musice vnius omnem cantum finire desiderant et omni cantilenarum regere diuersitates Sunt enim ita locate vt in cantibus modulandis multis perfeccionis valeat eis deesse quod clarius apparebit si sciamus que sit a finali eorum iusta elevacio in cantibus vel deposicio Nota quod ille quattuor scilicet D E F G finales dicuntur nam omnis sub se habent quattuor voces et supra se octo alie voces vero que infra eas sunt cum habeant elevacionem non habent tamen depressionem Acute vero que supra sunt et si habeant deposicionem non tamen eleuacionem habent preter solam A et illo raro in eis invenitur G quam de septem vocibus vnam dictum est fuisse relaxatur vsque ad D quantum ad deposicionem cum quantum aliquo continent Eleuatur vero ad alteram G cumque in ascensu et descensu continet Ideo omnes voces per aliquam consonanciam vel [[f]] similitudinem debent esse cordes Tholomeus Nota quod si velles cantum vnius modi in alterius variare ut cantum prothi in deuterum transferre quanta transformacio et quot grandis dissonancius fieret continuo euidenter agnoscere quia nec toni nec semitonia in suis locis inveniantur

[f.19v] Nota regula in autentis quod licet illis eleuari usque ad octauas voces per dyapason deponi vero non amplius quam tono [corr.] excepto quinto qui cum sonum sub se non habeat interdum deponitur semitonio et thono plagales autem regulariter ascendunt vsque ad quintam deponuntur vero usque ad quartam scilicet ut inter ascensum et descensum addatur nona et decima plagalibus vero sexta Nota differencia est plagalium ab autentis Nam in autentis principia cantuum uel distinctiones non licet ultra quintam vocem elevari In plagalibus vero nec vltra tercia uel quartam quidem rarissime est quamuis contra regulam inveniatur cantus deuter aliquando in sexta incipere voce Distincciones vero sunt contrarie respiraciones id est vbi nostra vox intra cantum conuenienter respicere videtur Et quamuis modi qui dicti sunt ad invicem sunt discreti tamen in quibusdam cantibus sicut primus erant adhuc coniuncti inveniuntur Nam aliquando ad eo cantus eleuatur et deprimitur propter vt eleuacionem non sit plagalis nec propter depressionem sit autentus quod cum accidit oportet quod communes habeant regulas Plagales eciam cantus quod vltra quintam eleuantur non aliquando tamen contra autoritatem finiuntur in a b c acutis sed quia raro agit nota [[et]] sed abusio est.

Nota eciam quod sicut diuerse sunt gentes ita eciam diuersis modis et variis cantilenis uel ca<n>tibus vtuntur et gaudent Omnis enim orientales gentes gaudent leuioribus modis et quasi femineis cantibus gaudere noscuntur Occidentales vero asperis et fractis cantilene saltibus vesciuntur vti ille per planiorem Iste per asperacionem moncium magistra ferri videatur Mediteranee autem gentes nec magis asperis nec magis leuibus modulacionibus oblattantur sed quadam modulacione

Nota quod licet cantum laxare inferius a finali voce ad quartam scilicet dyatesseron Superius vsque ad octauam sed ad dyapason quamuis in quibusdam cantibus infra finalem quinta repperiatur supra vero nona uel ideo nam hoc est contra auctoritatem musice Nota quando quinte voces cum finalibus non est consonancia nec concordia generalis Ideo ad ipsarum non sit diuisio regularis Si vero quando contra quidam dicitur acciderit abusio est pocius quasi regula Ad habita ex vtraque parte temperatum cantum efficiunt ut nec femineas resonent blandicias nec barbaricis vehementer aspicatibus non sonum autem diuersarum gencium homines viuecis eiusdem et vnius gentis pro sui delectancione diuersis modis vtuntur quidem grauibus quidem acutis quidem dissonis et ut dicam quilibet eum uel illum cantum sonorius modulatur quam secundum uisitam naturam conspicit siue multi placere Inde eciam quod sicut est diuersis gencium et mencium ita eciam diuersitate modorum gaudent racione secundus tonus delectantur saltibus sextus volumptate septimus garulitate octauus gratulatur suauitate Nominarum diuersos sonos delectare varie auditum cum eciam varii colores solent varie [f.20r] delectare versum

De falsitate in musica currente.

Iam dicendum est quomodo cantatur in cantu vnde sciendum quod coniungatur non sonum dissonancia subsequatur sed regulis veritatis numquam conueniret Sicut enim septem dies ebdomadas menses et annos constituunt et hec sine ipsis esse non possunt ita omnis cantus recte continens propter dictos secundum consonancias discurrere debet et absque illum nec valet existere Vnde primum mendacium in cantu est si cantus a vocibus finalibus uel eleuatur uel deponatur vltra quam oportet mox enim falsitas est Si enim in autentis elevacio fiat vltra octauas deposicio vltra secundam excepto tercio plaga plagales vero si eleuantur vltra quintas uel remittantur vltra quartas excepta plaga tetrardi que usque ad quintas deponitur propter eius similitudinem tunc mendacio uero tacebunt [ta in marg.] Similem mendacium si distinctiones et principia cantuum non fiant illis locis quibus oportet sicut [[s]] in autentis si fiant vltra quintas voces In plagalibus vero si fiant vltra tercias uel quartas Thonum mendacium a Nam omnis modus non debet inferius descendere uel superius ascendere vltra eam vocem que sit sue finali similis ut prothus quoniam est in d ad suam similem deponitur in a et vsque ad similem poterit eleuari scilicet ad alteram d et sic de reliquis est si factum hoc Tholomeus Eciam mendacium occurit in cantu si aliquando ex vocibus deveniantur ad illum locum vbi disposicio monocordi naturalam ordinat uel si extra ut canatur Si thonus eueniat vbi debet esse semithonium uel semidithonus vbi ditonus oportet existere Quartum mendacium si omnis modus ad suam vocem non recurrat finalem Aliquando enim accidit ut ibi sic inicium et neuma primi modi Finalis fiat in deutero uel in aliquo alio Quintus falsitatibus cantus in componendo cantu talem habetur studium Semitoniam preponetur de quo modo et thono cantum velle effingere postquam vero thonum eligeris inquire finalem vocem illius apprehensio ergo monocordo secundum regulas cantuum incipere modulari Ita ut si primi toni cantum velle efficere incipe uel in prima cuius finali in D siue in C nec hoc in F siue in a acuto si voluntas tunc fuerit Deinde per disponitas voces discurrendo predictas regulas ascensionis et descensionis siue in autentis siue in plagalibus diligenter observe Caue ne principia vel distinctiones vltra tendant quam supra diximus sed in finali voce uel eius simili sepissime finiant et incipiant Vide eciam ne duas vel tres consonancias maiores iuxta se ponas natura alio inuente siue in elevacione siue in depressione ut dyatesseron dyapente et dyapason sed consonanciarum ita sit iuxta diversitas vedendum in una pictura ex multis caloribus que pulcra sit varietas

Nota eciam quod ibi in vocibus sit respiracio ubi est in senssu litterarum congrua reponsacio vt et thonorum et cantus vna posset esse distinctio Thonos eciam et semithonia intromittere spissim non est invtile Eciam oportet ut in testibus rebus neume sint grave tarde et protracta id est prolongate In prosperis vero fuit voloces iocunde et delectabiles

Item curandum est vt plena respiracio si fieri potest non fiaret nisi vbi distincciones remanutur Quoniam sine magistro ignotos cantus invenire posseremus in quare cognoscenda suam debet esse memoria triarum quia dicta [corr.] sunt nisi enim cognicionem plena [f.20v] sciamus quales sicut soni et ipsorum interualla et nisi assonancie Et modorum diuersitas assiduo sicut vsu precogite frustra laboremus incognito cantu inveniendo et sicut qui litteras vel sillabas plene non noverit Expedite legem non videlicet sic qui supra dictorum memor fuerit nullatenus in auditos cantus perfecte congnoscere preterit qui vero illa fuerit instructa facile animum advertere valebit que dictum sumus Si quis enim voces monocordi bene cognouit vbicumque eas viderit cantum per eas modulari preterit ita ut loco [[litterarum]] litterarum sonum faciat pariformiter Alia quoque raro est inveniendi ignotum cantum vt videlicet tot lineas super spacias constituamus quot vocibus cantus posset includi nam ad modum scalarium sic ascensus ab vnius summa et a summis yma fit descensus racio ipsis dispositis nouere per eas eleuantur idem ponantur quotquot fuerint littere tot eciam voces dicantur et quotcumque voces consisterant in quinta linea omnis erunt vno sono pronuncciandum Et quot litteras vox ascendum uel descendum tot sonis constare finabitur Ita tamen vt vna monocordi littera in capite cantus presignatur vt scire volemus quomodo sit cantus et vbi debeat incipi uel finiri Sed ne spissitudo et pluritas linearum deformi oportet et immum paret laborem placuit postea intra duas litteras vnam vocem dimissioni quam addi in ipsis lineis ac ergo constitutis et monocordi litteris littera presignata leniter poterit cognosci vbi tonus vbi semithonus evenerit vbi debet esse semithonium uel semidithonus vbi dytonus debet existere Semithonium ne relique sedeant consonancie Consonanciis autem cognitis cantum modulari non est difficile signis in omnibus fuerit exercitatus que superius de consonanciis dicta sunt Infrequenti tamen vsu modernorum formales et eorum varietates oportet habere vt vbi quisque cantus incipiatur uel finiatur sine labore cognoscere valeas quas formulans qui pleniter non nouerit frustrare hec investigare proponit [corr.] Ipse distincciones non nimis rare nec nimis spisse sed cum modulacione uel cum differencie fiunt nec semper in vna voce finem et inicium sumant ne semper vero modo repetite fascidiunt conueniunt sed aliquando in hac voce aliquando in illa Nota quod quot sunt note in cantu ab infima ad summam descendendo ex toto vocibus cantus constare dicitur Nota quod sicut fuerunt quattuor malei a quibus tota musice vis et orta Item quattuor sunt numeri ex corum ponderibus qui sunt inventi omnem musice contineant potestatem Sunt itaque isti sex octo nouem decim In hiis quattuor numeris totidem invenies proporciones ac per hoc totidem consonancias Sicut igitur iste duplaciones sesquialtera sesquitercia sesquioctaua Et ergo secunda proporcio quo non maior numero ad minorem comparatus bis illum continet in se ut est 12 ad sex nam duodenarius bis in se continet senarium In hac numerorum proporcione consistit dyapason consonancia Si enim probaueris hoc uel in monocordo siue in fistulis siue in tintinabulum [f.21r] siue eciam in aliis rebus que sonum reddere [[val]] valerent ita vt vna res sit media altera eius regula indubitatur ter super occuret dyapason Sesquialtera proporcio est quociens maior numerus relatus ad minorem habet enim totum in se secundum super eius medietatem ut sunt 12 ad octo habet enim duodenarius in se octenarium et eius medietatem quod est quattuor. Ex hac ergo proporcione oritur consonancia dyapente quia ut verius dicam et generalis vbicumque ipsa fuit semper grauior vox ipsius tonum alteram habebit in se medietatem Sesquialterus numerus est quando maior numerus minori comparatus totum in se et eius terciam partem ut sunt 12 ad 9 habet enim duodenarius eciam in se nouenarium et eius terciam partem id est tres et in hoc conveniencia numerorum consistit consonancia dyatesseron semper enim grauis vox eius habebit totam alteram in eius partem terciam se Sesquioctauusque numerus est cum numerus comparatus ad numerum continet in se totum minorem et eius partem octauam ut sunt 9 ad 8 Nam nouenarius continet in se octonarium et eius octauam partem Isti igitur numeri iam dicti sunt colligati ad predictas consonancias vt vbicumque illi numeri fiunt predicte consonancie erunt et e conuerso Per istos itaque numeros non per quoslibet alios diuiditur monocordum per istos cimbala aut tintinabula formant per istos Fistule mensuratur per istos citare resonant postrema quidquid in hoc modo musicus sonat ab istis numerorum proporcionibus nullatenus discrepabit Tres autem que restant consonancie hoc est ditonus Semiditonus et semithonium a numerorum proporcione sunt separate Nam autem in nullam cadunt proporcionibus alii numeris difficilibus ut eas vox philosophorum inter genere comprehendant propterea ab ista ullorum proporcionum remouendas esse dicemus reliquas vero consonancias cum suis numeris in hac subiecta figuri scribere curamus

[Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4774, f.21r; text: Sex, octo, novem, duodecim, sesquitercia, sesquioctaua, dyateseron, tonus, dyapente, sesquialtera, dyapason consonancia que duplum resonat] [ANOHOL6A 01GF]

[f.21v] Iam restat dicere de duplici symphonia Est autem duplex Symphonia que nisi a duobus cantoribus fieri non potest quam wlgo sermone organum vocatus et eciam quidem dyaphoniam nuncupatur dya enim grece latine duo interpretatur Organum vero abusiue dicitur Nam organum proprie est vocabulum omnium instrumentorum musicorum Sequitur igitur de dyaphonia [corr.] que fit per omnes consonancias absque semithonio et dyapaon quamuis enim per dyapason organum fiat non tamen a principali voce vltra dyateseron uel dyapente elongabitur dyafonia Est autem ibi per dyateseron uel dyapente redditur quando scilicet vno carente gemina Dyafonia infra supraque resonat Si enim cantus sit in F organum C uterque c resonabit In inferiori voce dyateseron in superiori dyapente cantu in media voce id est F existente vterque vero C ad se invicem resonabit dyapason vt patet in hoc exemplum

c d e d c e d c d e d c d e d c c d e d a e d d e d c c d e d c e d c d e d c d e d c c d e d c c e d e d c c d e d c e d c d e d c d e d a c c d e d a e d e d c

Nota qui wlt bene cantare primo studeat excitare manum suam in monocordo sepius quia meditetur donec vi natura vocum cognita ignotos vt notos cantus cantabit Nota quod in monocordo maius spacium dicitur tonus minus vero semithonium Vnde semithonium non dicitur thonus sed minus medietate tonum Dicitur enim semithonium id est tonus imperfectus Vnde non potest vox media in semithonio dari vnde duo semithonia non constituntur tono nec duo toni cum duobus semithoniis convertuntur cum trithono

Nota quod dyateseron et dyapente simul in dyapason iunguntur Vnde dyapason sit ab vna littera in aliam eandem ut ab a in a Nota si in canendo duo tres aut plures cantores prout fuerit postule differentibus vocibus eandem antiphonam incipiant et decantent mutaberis te easdem voces fore eundem que cantum gravem acutum et super acutum resonare hoc modo

g g a g a b a g f g g excellentes g g a g a b a g f g g acute g g a g a b a g f g g

Summi regis archangele Michael

Item si eandem anthifonam partim acutis sonis cantaueris aut quantum hoc per hanc speciem variaueris eandem vocum vnus apparebit Vnde voces dixit septem discrimina vocum quia et si plures fiant non est abiecto aliarum si earundem resonacio et reppeticio vna enim vox cum altera preter octaua perfecte concordat Nota quod quandoque difficile est demostrare an cantus sit primi uel secundi thoni tum in notis conveniat et ergo oportet istud advertere si ad octauam et nonam non antecedit est cantus secundi thoni ad octauam id est dum cantus ascendit si dum in eis permaneat siue secundo siue tercio earum percuciat erit cantus primi thoni Tercius modus in quinta finit procedit quia septimo dyapason Nota quartus discernitur a tercio quia quarta habet primam secundam et terciam quas non habet tercius et secundus decimam quas vbi habet quartam et decima

De similitudine vocum diligenter adverte similiter quare descendunt ad hoc uel dissimilitudinem ascendunt septa hic ad quinte

[f.22r] Nota Boecius in suo dyalogo sic dicit certa principium dum per easdem litteras per quasi modulus in discernendo omnem cantum mirabiliter fit in monocordo per istas litteras aliqua notantur aliqua notantur Antiphona facilius et melius a corda discunt quasi si ab homine illam audierunt et post paucorum mensium temporis excitati ablata corda solo visu indubitanter profertur quod numquam audierunt Nota Tholomeus prout capitulo de sedibus thonorum eorum omnis modus uel thonus non debet inferius descendere uel superius [[de]] ascendere vltra eam vocem que fit finali similis ut prothus quod est in d ad suam finalem deponitur id est A et vsque ad similem poterit eleuari id est d et hiis est intelligendum G vero quod de septem solam diuersus esse vt prius pretiunt relaxatur vsque ad d que non sonum similes sunt in deponere sed eciam in elevacione Sed si b rotundum considerare volueris in eleuacione eciam interdum deponitur ad E que similis est ei in elevacione propterea dictum est omnis voces per aliquam consonanciam uel similtudinem finali debere esse concordes Nona vero et decima per nullam consonanciam et similitudinem finali concordant nec inferius quinta vox cum quinta concordat cum quinta sub se nam retineat consonanciam Ideo ergo quia quinte voces cum quinta voce non est consonancia uel concordancia generaliter ad illam non sit diuersus regularis Sed si et contra hoc vero aliquando accidit abusio est pocius quam regula licet igitur cantum laxare inferius a finali voce ad quartam scilicet per dyatesseron superius vero ad octauam scilicet per dyapason quamuis in quibusdam cantibus infra finalem quinta ac supra reperiatur vero nona vel decima hoc manifestum est fore contra auctoritatem musice Nota quod modis quattuor constitutis secundum antiquos fiebat que in conueniencia cum vnusquisque ipsorum grauis et acutus erat ut humane voce bene non quinque nam si quis uniusmodi cantum modulari voluisset interdum ei aut nimia altitudo aut nimia obstabat remissio placuit itaque sapientibus ut quisque tonus pertinetur in duos ut vnus graues alter acutos possideret cantus Et qui altos possideret vocaretur autentus qui vero remissos plagalem. Est vna [[d]] regula de autentis quod licet illum eleuari vsque ad octauas voces per dyapason deponi vero non amplius quam tono excepto quinto qui cum thonum sub se non habeat interdum deponitur semitonio et tono. Plagales autem regulariter ascendunt usque ad quintam deponuntur vero vsque ad quartam scilicet ut inter ascensum et descensum sit vnus dyapason quamuis contra regulam autentis addatur nona et decima plagalibus vero addatur sexta Nota quod duplex dyaffonia vocatur eo quod vni voci due per organum subsequuntur Est aliud vero genus organum quidem simplex vocatur hoc autem est vbi inferius vnus tantummodo est subsecutor in quo quattuor tamen consonancie reperiuntur in tonus dyatonus semidithonus quamuis raro et dyateseron Alie vero tres id est semithonium dyapente et dyapason hoc organum velud in consone indicat Itaque sicut sunt voces diuersorum modorum et diuersarum posicionum ita eciam organum diuersione componitur Nam ex septem vocibus alie per solam dyateseron [f.22v] cantum secuntur ut [sqb] et G que sunt deutra modi alie per dyateseron simul et per semidithonum et thonum velud A et ideo que sunt prothi alie vero per dyateseron dithonum et thonum sicut A E in quibus tritus sedere videtur G autem septima que similis quia similis est C in elevacione per tonum dytonum et dyateseron cantum subsequi potest Sed inter omnes has voces sola C et F que sunt triti modi organum fit ab ipsam triti inferius nullatenus est recedendum sed semper in ea manendum nisi quando cantus sub ipsam forsitan descendit Cuius enim vocis talis est virtus ut est duos id est ad se suam sequatur per tonum terciam per dytonum quartam per dyateseron hoc Tholomeus

Dyapason est in qua dyateseron et dyapente iunguntur Cum ab a in d fit dyateseron et ab eadem littera d in a [[c]] acutam fit dyapente et ab a in alteram a fit dyapason Cuius vis vt eadem littera eodem se habeat ut a [sqb] in b et a C in c et d in d et hoc [[s]] de singulis sicut enim vtraque vox eadem littera vocatur ita per omnia eiusdem qualitatis perfectissimeque similitudinis vtraque redditur et habetur Nam sicut finitis septem diebus eosdem repetimus ut semper primum et octauum eundem dicamus ita octauas semper voces easdem esse dicimus quia naturali ipsas concordia consonare sentimus ut d et d vtraque enim tono et semithonio et duobus tonis inteditur Vnde in canendo duo aut tres aut plures cantores prout possibile fuerit si per hanc speciem differentibus vocibus eandem quamlibet antiphonam incipiant et decantent miraberis te easdem voces diuersis locis sed minime habere diuersas eundemque cantum grauem acutum superacutum tantum resonare g g a g a b a g f g g excellentes g g a g a b a g f g g acute g g a g ab a g f g g graues Summi regis archangele Michael Item si per eandem antifonam partim acutis sonis cantaueris a quantum libet per hanc speciem variabis eadem vocum vnitas apparebit Vnde verissime poeta dixit septem discrimina vocum quia et si plures fiant non est aliarum abieccio sed earundem repeticio et renouacio Hac eciam de causa nos secundum Pitagoram et antiquos omnes suos figuramus cum moderni nimis incaute posuerunt quattuor et quintum scilicet sonum eodem vbique caractere figurans cum indubitanter verum sit quod quicquid quinti soni a suis quantis sonis omnino discordens nullusque sonus cum suo quinto perfecte concordet Nulla enim vox preter octauam cum altera perfecte concordat Vt autem de diuersitate monocordi in paucis multa perstringam semper diapason duobus ad finem passibus currit dyapente tribus dyateseron quattuor tonus vero nouem qui quinto sunt passibus numerosiores tanto sunt spacio breuiores Alias autem diuisiones preter has quattuor invenire non poteris. [f.23r] Dyapason autem interpretatur de omnibus eo quod habeat omnes siue quod antiquitus cithare octo per eam fiebant cordis In hac specie grauior vox habet duo spacia acuta vnum vt a et a Dyapente dicitur de quinque Sunt enim in eius spacio quinque voces ut a d in a sed grauis eius vox tria habet spacia acuta vero duo ut a C in G Dyateseron sonat de quattuor nam quattuor voces et grauior eius vox quattuor habet spacia et acuta [eciam in marg.] tria ut a D in G has tres symphonias id est suaues vocis copulaciones memineris esse vocatas quia in dyapason diuerse voces vnum sonant dyateseron et dyapente dyafonie id est organi iura possident et voces similes vtrumque reddunt Thonus ab intonando id est a sonando nomen accepit qui maiori voce novem passus minori octo passus constituit Semithonium [puncta in marg.] autem semiditonus ac dytonus et si voces ad canendum coniungunt diuisionem tamen nullam in monoocordo recipiunt Cum igitur septem voces sint septenas sufficit explicare que diuersorum modorum eciam sunt voces diuersarum quantitatum Primus modus vocum est cum vox thono deponitur et thono et semithoniis duobus thonis intenditur ut [sqb] et E Secundus modus est qui semithonio et duobus tonis descendunt duobus vero thonis ascendunt ut C in F Quartus modus deponitur thono surgit autem per duos thonos et semithonium in G Et nota quod per ordinem secuntur ut primus in a secundus in B tercius in C Item [e in marg.] primus in D secundus in G tercius in F quartus in G Itemque nota has vocum affinitates per dyateseron et dyapente constructas a enim ad d [sqb] ad E C ad F a grauibus dyateseron ab acutis dyapente coniungitur hoc modo

[Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4774, f.23r; text: dyateseron, dyapente, A, b[sqb], C, D, E, F, G, a, b, c] [ANOHOL6A 02GF]

Si que sunt alie affinitates easque similiter dyatesseron [corr.] et dyapente fecerunt nam cum dyaposon in se dyateseron et dyapente habeat et easdem litteras latere vtroque contineat semper in medio eius spacio aliqua est littera que ad vtramque dyapason latus ita conuenit ut cui littere a graui dyateseron reddit eisdem in acutis per dyapente continet vt in superiori figura notatur et cui a grauibus dyapente contulit ut ad a et E et a a enim ad e in deposicione concordat dyapente quod in vtroque duobus tonis semitonio que consistitur Item G ad C et d per easdem species resonat vnius deposicionem alterius eleuacionem nam C et G pariter sumsit tonum et semithonio surgunt D et G thono et semiditono pariter inflectitur b vero rotunda quidem minus est regulare quod adiunctum uel molle dicunt eliceri cum F habet concordanciam et nota additum est b molle quia F cum quarta a se [sqb] quadrum tritono differunt nequebat habere concordanciam et vtramque enim b et [sqb] in eadem non coniungas In eodem vero cantu maxime b molli vtimur in quibus F F amplius continuatur graue cum acuta vbi b molle quandam confussionem et transformacionem vt G sonet prothum a deuterum ipsa [f.23v] b sonet tritum vnde ipsa a multis nec habetur nec mencio facta est Altera vero [sqb] in commune placuit quod si ipsam b molle vix non habere neumas in quibus ipsa est ita tempere ut pro F G a et ipsa b habeas G a [sqb] C Aut si talis est neuma que post d E F in eleuacione wlt duos [[s]] et semithonium quod ipsa b facit aut post d E et F in eleuacione wlt duos thonos pro d et E et F assume A [sqb] C que eiusdem [corr.] sunt modi predictas deposiciones et eleuaciones regulariter habeant Huiusmodi autem eluaciones et deposiciones inter d E F et A [sqb] C clare discernens confusionem maximam contrariam tollit De similitudine vocum in pauca prostrinximus quia quantum in diuersis rebus conquiritur tantum ipsa diuersitas per quam mens confusa diuerti poterat laborare minuitur Semper enim ad naturam diuersis facilius capiunt Omnes itaque modi et distincciones modorum hiis tribus aptantur vocibus distincciones autem dico eas que a plerisque differencie vocantur Differencia autem id circo dicitur eo quod disscernaret siue separet plagas ab autentis Ceterumque abusiue dicitur ergo omnes alie voces cum aliquam habent concordiam siue in depressione siue in eluacione Nulle vero in vtroque se [[s]] exhibent similes cum aliis nisi in dyapason sed horum similitudinem omnium in hanc figuram quam subiecimus quisquis requisierit reperire poterit

[Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4774, f.23v; text: dyapason, dyateseron, dyapente, acute, Graues, F, G, A, [sqb]] [ANOHOL6A 02GF]

De falsi melli cognicione et correccione Supradicte voces prout similes sunt ut pote alierum in eleuacione alie in deposicione alie in vtroque ita faciunt similes neumas adeo vt vnius tibi cognicio alteram pandat In quibus vero nulla similitudo est monstrata uel que diuersorum modorum sunt altera cantumque [[i]] non recipit quod si compellas recipere transformabit utputa Si quis vellet anthiphonam cuius principium esset in d uel in E uel in F que sunt alterius modi voces recipere mox auditu perciperet quanta diuersitatis transformacio fuerit In d vero in a que vnius sunt modi sepissime possumus eundem cantum incipere uel finire sepissime Dixi non semper quia similitudo nisi in dyapason perfecta non est vbi enim diuersa est tonorum semithonorum que posicio fiat neccesse est et neumarum In predictis autem vocibus et que vniusmodi dicuntur [dissimiles in marg.] [f.30v] dissimiles ymmo similes et dyssimiles inveniuntur D vero deponitur thono A vero dythono et sic de reliquis

Hii sunt quattuor modi uel trophi quos abusiue tocios latini nominant qui sic sunt ab inuicem naturali diuersitate disiuncti vt alter alteri in sua sede locum non tribuat Alterque alterius neumam transformet aut numquam recipiet Dyssonancia quoque per falsitatem ita in canendo subrepit cum autem de bene diuersis vocibus aut parum demunt quid grauantes uel adiciunt intendentes quod praue voces hominum faciunt aut cum predicta racione plus iusto intendentes et remittentes cuiuslibet neumam in alium modum peruertimus aut loco qui vocem non incipit inchoantes/ Hos autem numeros uel trophos quos grece nominamus prothum deutrum tritum tetrardum Cum autem quilibet cantus omnibus vocibus Et modis fiat vox tamen que cantum terminare obtinet principatum Si enim et ditonus. et morosus sonat et premisse voces que tantum excitatis patent ita ad eam aptantur ut mirum in modum quandam ab ea faciem coloris ducere videantur Per supradictas namque consonancias vocique terminant neumam relique voces concordare debent vox vero que cantum terminat principium eius cunctarumque distinccionem similes fines uel eciam principia opus est ei adherere Excipitur quod cum cantus in G terminat sepe in C que ab ea dyapenthe semithoniumque distat principium facit Preterea dum aliquem cantum cantare audimus primam eius vocem cuiusmodi sit ignoramus quia si quid aut thonis aut semitonis relique voces sequantur nescimus Finito vero cantu vltime vocis modum ex preteritis cognoscimus aperte Incepto autem cantu quid sequatur ignoras Finito enim precesserit vides Itaque finalis vox est quam melius intuemur Denumque si eidem cantui versu aut psalmum aut aliquid vellis subiungere ad finalem vocem opus maxime est coortare non ad prime vocis uel aliarum vocum adeo inspeccionem redire Additur quoque id accuanti cantus in finalem vocem maxime distincciones mittunt nec mirum regulas musice a finali voce sumere cum et grammatice partibus pene vbique vim sensus in vltimis litteris uel syllabis per casus numeros personas et tempora discernimus igitur quia omnis laus in fine canitur iure dicamus quia omnis cantus eius sit modi subiectus et ab eo modo regulam sumat quem vltimum sonat A finali itaque voce ad quintam in quolibet cantu iusta est deposicio et vsque ad octauas eleuacio licet contra hanc regulam sepe fiat et vsque ad nonam et decimam progrediamur vt in responsorio vidi Dominum sedentem/ Vnde et finales statuere quattuor G graues quod hiis primum predictam eleuacione uel deposicione monocordi posicio comodauit Habent enim tetracordum vnum et deorsum grauium sursum vero tetracordas duas acutarum

[f.31r] Interea dum cantus vniusmodi vt pothe prothi ad comparacionem finis cum sint graues et plani tum acuti et alti wersus et psalmi et si quid ut diximus fini aptandum erat vno eodemve modo prolatum diuersis aptari non poterat quis enim subiungebatur si graue erat cum acutis non conveniebat Si erat acutum a grauibus discordabat Consilium autem fuit vt quisque modus partire in duos scilicet acutum et grauem destructisque regulis acuta acutis et grauia convenirent grauibus et acutis Quisque modus diceretur autentus id est auctoralis uel auctorisabilis uel princeps grauis aut plaga vocaretur id est lateralis et minor Qui enim dicitur stare ad latus meum minor me est Ceterum si esset maior ergo apcius diceret stare ad latus eius Cum ergo dicatur autentus prothus et plaga prothi similiter et de reliquis qui naturaliter in vocibus erant quattuor in cantibus facti sunt octo abusio autem tradidit latinis dicere pro autento protho et plaga prothi primus et secundus pro autento devtro et plaga deutri tercius et quartus Trito et plaga triti Quintus et sextus pro autento tetrardo et plaga tetrardi septimus et octauus

Igitur octo sunt modi et octo partes oracionis et octo beatitudines per quidem omnis cantilena discurrens octo dissimilibus qualitatibus variatur Ad quos in cantibus discerendis eciam queritur neume invente ex quarum aptitudine ita ad modum cancionis agnouimus sicut sepe ex aptitudine corporis que cuius sit tunica reperimus ut hec anthifona Primum querite/ Mox enim cum bene viderimus finem alicuius antifone huic neume conuenire quod authenti prothi sit non opus est dubitare sic et de reliquis De comoda uel de componenda modulacione

Igitur quemadmodum in metris sunt littere sillabe partes et pedes versus ita in armonia sunt ptongi et soni quorum vnus duo uel tres optantur in sillabas Ipseque sole uel duplicate neumam id est partem constituunt cantilene et pars vna uel plures dinstruccionem facit id est congruum respiracionis locum De quibus illud est notandum quod tota pars compresse notanda et exprimenda sillaba vero compressius tenor vero id est mora vltime vocis que in sillaba quantuluscumque est in parte amplius diucius vero in distiniccione signi in metricis pedibus cantilena plaudatur et alie voces habeant ab aliis morulam duplo longiorem uel duplo breuiorem aut tremulam in varium tenorem quem longum aliquociens apposita littere virgula plena significat ac sumopere caueatur talis neumarum distributio ut cum neume cum eiusdem soni repercussionem cum duorum aut plurium coniuxtione fiant Semper tamen aut in numero aut racione tonorum neume alterutrum confantur atque respondeant nunc eque equis nunc duple uel triple simplicibus/ atque alias collacione [f.31v] sesquialtera uel sesquitercia De duplici varietate sonorum et neumarum proponatque sibi musicus quibus ex diuisionibus incedentem variat cantum sicut metricus quibus pedibus faciat versum nisi quod musicus non secanta legis neccessitate constringat quia in omnibus se hec ars vocum in disposicione racionabili varietate permutat quam racionabilitatem et si sepe non comprehendamus racionabile tamen creditur id quod mens in qua est racio delectatur Item vt moe versuum disctincciones equales sint et aliquociens eedem repetite aut aliqua parua mutacione uel varietate et cum perpulcre fiunt duplicate habentes partes non minus diuersas et que aliquociens eedem transformentur per modos aut similes intense et remisse inveniantur Item ut reprobati neuma eadem via qua venerat redeat et per eadem vestigia Item vt qualem ambitum uel lineam vna facit salendo ab acutis talem altera inclinata e regione opponat respondendo a grauibus sicut sit cum in puto nos ymaginem nostram contra expectamus Item vna sillaba vnam uel plures habet neumas aliquando vna neuma pluries diuiditur in sillabas variabuntur hee omnes neume tum alias ab eadem voce incipiunt alias a dissimili secundum laxacionis et acuminis varias qualitates Item cum ad principalem vocem id est finalem uel si quam adfinem eius pro ipsa elegerint pene omnes distincciones currant et eadem aliquando sicut et vox neuma omnis uel plures distincciones et aliquando finiant et incipiant qualia aput Ambrosium si morosus sis invenire licebit Sunt vero quasi prosaici cantus qui hec minus obseruant in quibus non est cure si alie maiores alie minores partes et distincciones per loca sine distinccione inveniantur more prosarum Metricos autem cantus dico quia sepe ita canimus ut quasi wersus pedibus scandere videamur Sicut fit cum ipsa metra canimus in quibus cauendum est ne superflue contentis neume disillabe sine intermissione trisillabarum aut tetrasillabarum Sicut igitur lirici poete nunc hos nunc alios iunxere pedes et ita qui cantum faciunt racionabiliter diuersas ac discretas neumas componunt racionabiliter vero discreccio est si ita sit neumarum et distinccionum moderata varietas vt cum neume neumis et dicciones diccionibus quadam semper similitudine sibi consonant sic simillitudo dissimilis more predulcis Ambrosii Non autem parua similitudo est metris et cantibus [[et]] cum et neume loco sint pedum et distincciones loco sint versuum utpote ista neuma dactilli loco illa vero spondayco alia vero more iambico decurrit/

Et distincciones penthametras alias quasi exametras discernas et multa ad hunc modum Item vt in vnum terminentur partes distincciones neumarum quolibet verborum nec tenor longus in quibusdam breuibus sillabis aut breuis in longis obsenitatem paret quod tamen raro erit opus curare [f.32r] Nota Boecius dicit quod eciam a vocibus queritur per solam dyatesseron canuntur ut b et E que sunt deuteri modi Alie per dyatesseron dytonum et thonum velud A et d que sunt prothi Alie vero per dyatesseron ditonum et ditonum sicut C et F in quibus tritus sedere dinoscitur G autem in septimam que sola est tetrardi Item ut rerum euentus sit cancionis imittetur effectus ut in tristibus rebus graues sint neume in tranquillibus iocunde in prosperis exultantes et reliqua/ Item sepe vocibus grauem et acutum accentum supponimus qui sepe aut maiori aut minori impullsu efferimus adeo ut eiusdem sepe vocis repeticio eleuacio uel depressio esse videatur Item ut in modum currentis equi semper in finem distinccionum rarius voces ad locum aspiracionis accedant ut quasi graui more ad [re supra lin.] pausandum lasse perveniant spissim autem et raro prout note composite huius sepe rei poterint indicium dare liquescunt vero in multis voces more litterarum ita ut inceptus modus vt vnius ad alteram limpide transiens nec finiri videatur Porro liquescenti voci punctum quasi maculando supponimus Nota quod sex pedibus infinita genera metrorum sunt confecta et paucis litteris infinite fere silabe eciam paucis modis infinite neume possunt constitui Igitur motus vocum qui sex modis dictus est fit arsis et thesis et eluacio depressio quorum gemino motu id est arsis et thesis omne neuma formatur preter repercussas aut finites Denum arsis et thesis cum sibimet iunguntur ut arsis arsi et thesis arsi coniungitur ipsaque coniunccio cum ex similibus cum ex dissimilibus Dissimilitudo autem erit si predictis motibus alius alio plures pauciores ve habet et voces aut magis coniunctas aut disiunctas dissimiliterque deinde similiter defectam coniunccionem Motus motui tum erit prepositus idem in superiori positus id est cum suppositus cum appositus id est cum in eadem vocem vnius finis erit alteriusque principium Cum interpositus id est cum vnus motus infra alium positum et unus est grauis et unus acutus tum commixtus id est partim interpositus partimque suppositus aut prepositus aut appositus Rursusque hee posiciones dirmi possunt secundum varias laxacionis et acuminis augmenti et detrimenti modorum quia varias qualitates Neume quoque per eosdem modos poterint variari et distincciones aliquando discurrere de qua re descripcionem subiecimus quo facilior per oculos via sit et sequitur figura que dicitur Musica motus vocum

[f.32v] Notandum a autenti [corr.] toni a finalibus suis ad octauam que dicitur dyapason ascendere possunt regulariter licencialiter vero vnam raro uel numquam supra uel infra finalem coniungunt Plagales vero toni regulariter a finalibus eorum ad dyapente ascendere possunt et dyatesseron eorum sub finalibus semper continere Et licencialiter utrobique supra uel infra vnam vocem oppositum sicut patet in signis preorbiantis omnium octo tonorum de quibus tales substituntur wersus predictas figuras exponentes

Littera quinque tonum tenet vna supra uel infra
Octauum primum D d continet A a quoque secundum
E e tercium quartum F f quoque quintum
[Autenti marg.] C c claudit sextum G g septimum yambitus herum
Autentus primus inter D d spaciatur
At sua tentoria tendit in E tercius et e
[Autontus marg.] Ex F in f magis discingire palacius triti
Nam D d quartum sublimite claudunt
[Plagale marg.] Extendit in C tentoria sua sextus ac
D G in g sumus disset aulam tetrardus
[Plagales marg.] Primus in a plagale ex a prefert sua puncta
Alter a B b cursum destinguit vtrumque

Item ad predicta placet paucula connotare de Ambitu ipsorum tonorum et excursu eorum Ambitus enim multi ascendit et eorum quam clima id est plaga hoc est littera vna bis posita claudens inter se quodlibet toni in ascensu et descensu per modum dyapason verbi gracia que littera D grauis et D superacutum claudunt primum tonum et octauum inter sono A vero grave et a acutum claudum secundum inter se ut est in figuris prescriptis Nam cursus et concursus ipsorum tonorum dicimus legem qua sub trita regula ipsi tropi coercentur sono quantumcumque cui liceat ascendere uel descendere id est intendi uel remitti Deponi uel eleuari Omnis igitur toni autenti principales uel impares dicuntur plagales vero pares appellata wersi wult ascendere [corr.] par sed descendere wult tonus [corr.] impar Patent nempe dicta figuras acutius intuenti Quoniam queriter littera proprie plagalium utputa tres littere priores inferioris circuli cuiuslibet littere diuersio figurarum Quare vero dicuntur proprie autentorum utputa tres littere superioris circuli Quare vero in medio duorum centrorum que forum quarum numerus super est diarius dicuntur communes uterque tonorum ut patet in figuris diligenter inspectis

In hiis enim figuris est in omnibus circumspecte agendum Qua specialis regularis naturalis et propria virtus hiis inheret Similitudinem manifestis [f.33r] ordinacionem in spericis disposicionibus Nam nisi fallat ethereus motus cursusque syderum ac disposicio auctoritatis diuine in planetis tunc et numerus notarum tonorum proporcio que vocum peribit

Ad cognoscendum antiphonis cuius toni sint.

Omnes antifone que finiunt in D graui et seculorum amen incipit [in super lin.] a acuto sunt primi toni Omnes antifone que incipiunt in D graui et seculorum incipit in F graui sunt secundi toni Omnes antifone que finiunt in E graui et seculorum incipit in C acuto sunt tercii toni Omnes antifone finiunt in E graui et seculorum incipit in a acuto sunt quarti thoni Omnes antifone que finiunt in F graui et seculorum incipit in C [corr.] acuto sunt quinti [corr.] thoni Omnes antiphone que finiunt in F graui et seculorum incipit in a acuto sunt sexti thoni Omnes antifone que finiunt in G graui et seculorum incipit in d acuto sunt septimi toni Omnes antifone que finiunt in G graui et seculorum incipit in c acuto sunt octaui toni

Ad cognoscendum responsoria cuius sint toni Omnia responsoria que finiunt in D graui et wersus eorum incipit in D uel in F grauibus uel in a acuto sunt primi toni Omnia responsoria que finiunt in D graui et wersus incipit in C uel in D grauibus sunt secundi toni in C graui propter paucitatem sillibarum in d propter multitudinem sillibarum Tercius et quartus ambo finiunt in E graui sed differenter quia wersus tercii thoni semper incipit in c acuto et wersus quarti toni incipit in a acuto Quintus et sextus ambo finiunt in F graui sed differenter quia wersus quinti toni incipit in c acuta et wersus sexti thoni in F graui Septimus et octauus ambo finiunt in G graui sed differenter quia wersus septimi toni incipit in d acuto et wersus octaui toni incipit in G graui uel in c acuto [corr.] et hec dicta de responsoriis sufficiant Nunc videndum est de Introitibus vbi fiant et cuius sint toni. [primus in marg.] Omnis introitus qui finit in d graui et eius wersus incipit in f graui et tendit ad C acutum ut invenimus in introitu Gaudete in domino semper est primi toni. [secundus in marg.] Omnis introitus qui finit in d graui et eius wersus incipit in C graui et tendit ad G graue ut invenitur in Introitu Salve [corr.] sancta parens est secundi toni [tercius in marg.] Omnis Introitus qui finit in E graui et eius wersus incipit in G graui et tendit ad d acutum ut invenitur in Introitu vocem Iocunditatis est tercii toni [quartus in marg.] Omnis introitus qui finit in E graui et eius wersus incipit in a acuto et tendit ad b rotundum acutum ut invenitur in Introitu Resurexi est quarti toni [quintus in marg.] Omnis introitus [corr.] qui finit in F graui et wersus eius incipit ibidem et tangit d acutum ut invenitur in Introitu Circumdederunt me est quinti toni [sextus in marg.] Omnis introitus qui finit in F graui et wersus eius incipit ibidem et tangit c acutum [f.33v] Ut invenitur In Introitu Dicit dominus Ego cogitto est sexti [corr.] thoni [septimus in marg.] Omnis introitus qui finit in G graui et eius wersus incipit ibidem et tangit f acutum ut invenitur in Introitu Puer natus est septimi thoni [octauus in marg.] Omnis introitus qui finit in G graui et eius wersus incipit ibidem et tangit c acutum ut invenitur In Introitu In excelso throno est octaui thoni et hec de Introitibus dicta sufficiant/

Nota quod omnis tonus autentis naturaliter ascendit a sua sede ad suam octauam et delicencia addidit que due [[tone]] note et sic ascendit vsque decimam notam wersus woces autente dantur modulaminis octo Cui tamen ad decimam p<er> has est pertingere cordam Descendere autem habet omnis autentus a sua sede per duas notas uel tres

Plagales autem toni a suis sedibus naturaliter ascendunt ad suam quintam et delicencia eius adduntur due Descendere autem habent a suis sedibus per duas uel tres notas ut in antifonariis uel gradualibus patere cuilibet poterit evidenter



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License