Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[431] TRACTATUS GUIDONIS CORRECTORIUS MULTORUM ERRORUM, QUI FIUNT IN CANTU GREGORIANO IN MULTIS LOCIS.

Multorum considerans errorem coactus sum Gregorii cantum, quem multis in locis plures enormiter depravarunt, Dei juvamine veris suis, finalibus scilicet tropis adducere. Cogitavi dolens de diversorum in choro cavillatione, credentes se veram habere cantus semitam alter alterum injuste maleque canere reprehendit, jactationem vero veritatis seu falsitatis, atque troporum finales, quos cerno nimium depravatos, alter alteri minime secundum musicae practicam assignans.

Multoties etiam novi, quod per quorumdam ignorantiam saepius cantus depravatur, quemadmodum tam plures habemus depravatos, quos revera non ita, ut nunc in ecclesiis canunt, modulantis auctoritas protulit, sed pravae hominum voces motum animi sui sequentium recte composita pervertere, perversaque in usum incorrigibilem deduxerunt adeo, ut jam pessimus usus servetur pro auctoritate et conservetur.

Sunt etiam plerique clerici vel monachi, qui artem musicae jucundissimae neque sciunt, neque scire volunt, et quod gravius est, scientes refutant et abhorrent, et quod si aliquis musicus eos de cantu, quem vel non rite vel incomposite proferunt, compellat, impudenter irati obstrepunt, nec veritati adquiescere volunt, suumque errorem suo conamine defendunt. Talium igitur bestialitati meo pro posse succurrere proposui, volens quemlibet cantum per eos depravatum terminis musicalibus suum ad tropum, non vocabulis graecis velut speculatione, sed positiva recitatione reducere. Plures etenim tropos vel modos vocant tonos quos Gregorius in suo libello musicae redarguit dicens: abusivum esse tropos tonos vocare, ostendens etiam tropum dici a Graeco tropos, quod interpretatur conversus vel conversio, eo quod quisque tropus convertit se a caeteris tropis ad suas regulas, et ad proprias figuras vel modos. Et tonum affirmat dici a tonando aut sonando. [432] Ea igitur proportione, qua quis major numerus minorem superat, vel minor superatur a majore in gravitate ejusdem, et ejus vocis prior sonus superat posteriorem, vel posterior superatur a priore. Hic tonus contingit ex (sesqui) octava proportione, ubi major numerus, ut jam dictum est, minorem totum in se continet, et ejus octavam partem, ut octonarium novenarius.

Talibus speculationibus praesenter omissis, etiam nominibus appellatis, scilicet proslambanomenos, hypate hypaton, item positiva declaratione, prout necessitas requirit, tantumque missarum solemnitatibus communiter insistimus, quem Gradale sancta mater appellat Ecclesia, non advertens multum aliquarum notarum subtractionem vel additionem, sed quosdam cantus, quod ad suos veros finales seu tropos perducere teneor, titulabo. Cantores vero et lectores hujusmodi, ut non arrogantem, rogito, me putent, sed ne tanti auctoris positio per depravatores totaliter obfuscetur, hanc correctionem et productionem aliqualiter aggressurum.

Omnium quidem cantuum libri Gradalis prolixum esset errorem eradere, nam quidam in cantus inceptione, alii in medio, alii in fine, alii in troporum seu modorum elevatione depressioneque contra regulas musicorum peccaverunt, ut in hoc introitu: Populus Sion, quem plerique a finali inceptione in diapente elevant, quidam in c acuto sumunt principium, quidam in his dictionibus, scilicet: et auditam faciet, diversis modulantur modis, per quem errorem in magnam pervenit dictus introitus tropi septimi falsitatem. Juxta regulas musicorum in practica laborantium, Theogeri, caeterorumque idem Introitus incipiendus est in G gravi, transiliens in diatessaron, scilicet c acutum, et sic in heptachordo acuto modulando rite et rationabiliter in F gravi sedem suam perducit ad finalem.

[433] Graduale Qui sedes. Hic cantus a multis dignoscitur depravatus, scilicet in principio et in hac dictione super, quae tetardo authentico naturaliter deputatur. In F gravi et in c acutum elevatus sine dubio est incipiendus, et haec syllaba su c acuto deputabitur, g acutum gradatim visitans, ut haec syllaba per ab c acuto a acutum suum diapente immediate visitat, et artificiali cursu G grave, ut authentum decet, requirit et recipit pro finali.

Graduale Tollite portas. Hujus cantus modulatio ab idiotis magnifice depravatus cognoscitur. Nam cum iste cantus sit proti plagalis, hujus inceptionem sumunt in G gravi, ut praesens graduale Tollite, vel in E gravi, ut hoc graduale: In sole posuit, cum potius in A gravi vel in D gravi sumere debeant: et sic eumdem cantum finiunt in a acuto, ponentes sedem proti plagalis ad ipsorum beneplacitum. Nondum enim legerunt Theogeri verba super hac modulatione dicentis: "Hoc modo synemmenon in gravibus minus necessarium quibusdam videtur, et contenditur ut videtur. Sed in nostro cantu, quem Gregorianum nos jactamus, vitari nullo modo potest, ut in hoc cantu: In sole posuit, et in aliis, qui ejusmodi canuntur symphonia, et in caeteris quamplurimis; alioquin cantus ex magna parte mutabitur, aut non rite finietur. Et quia voces in speciebus diapason eadem esse dicuntur, ideo nimirum non videmus, si tetrachordum synemmenon in acutis inter f et d locum habeat, quando etiam in gravimus inter [Gamma] et D habere possit et debeat." Haec sunt ad litteram verba Theogeri. Reducatur igitur secundum ejus doctrinam hujusmodi modulatio ad veram formam: dum enim sic, ut dictum est, proti plagalis incipiendus est in D gravi, ut Tollite in A gravi, ut A summo coelo, et in E. gravi ejus sede rationabiliter finiendus: sequitur, quod secundum hujusmodi eorum inceptiones prosequendo ambo in eorum propria sede finali, quae est D grave, finem habebunt. In quibus, sicut in omnibus caeteris gradualibus, quae hujusmodi melodia cantantur. B grave a sono proprio liquescit descendendo in tonum, sicut hoc idem etiam in aliis locis nonnunquam contingit.

Graduale ostende nobis. Error hujus cantus est in hoc loco: misericordiam tuam, ut secundum artem dicatur, si haec dictio tuam vocem finalem hujus dictionis misericordiam repetierit ascendendo, irregulariter terminatur, quia in C gravi primus semitonium terminaret, quod non est sedes proti plagalis, cum tamen hic cantus sit secundi modi. Ut autem artificialiter reducatur ad sedem, incipiendus est in G gravi, et finalis vox hujus dictionis misericordiam erit D grave, et sequens dictio, scilicet, tuam, incipienda erit in D gravi, et ita prosequendo plagaliter in E gravi finietur, finalis vero vox harum dictionum: tuum et avertisti fungitur [434] ratione praelibata cantus Tollite, et caeterorum hujusmodi symphonia.

Graduale Salvum fac servum. Quidam hoc gradale in F gravi incipiunt, et enormiter, cum proti sit authenti, in a acuto finiunt. Qui quidem finalis est contra omnes musicos; et absque formidine dico musicos; nam infiniti sunt, qui se dicunt musicos, tantum scientes, vel ita putantes se scire vocum discrimina, ut illi, qui vocibus imponunt signa vel nomina, dicentes ut, re, mi, fa, so, la. Tales in musicae falsitatibus laborant, et gloriantur, quia omnibus istis signis interemptis adhuc vocum naturam mactant. Noto etenim illos esse musicos, ut Boetius affirmat musicum his verbis: "Is vero est musicus, qui ratione perpensa canendi scientiam non servitio, sed imperio speculationis, assumpsit." Redeundo ad propositum, contra tales musicos, est illa finalis vox pro sede proti. Illi autem sunt et dicuntur vituperatores, ut contradictores scilicet, erga ea non sunt digni. Conveniunt enim omnes musici, in hoc enim omnis cantus est in quatuor vocibus finiendus, scilicet D E F G gravibus. Sed iste cantus secundum depravatores in neutra harum finietur. Cur autem tantum in his quatuor finiatur, brevitatis causa omittitur. Incipiendum est hoc gradale in C gravi, et modulandum per tonum et semiditonum et semitonum et semiditonum et tonum et tonum et semiditonum et semiditonum et tonum et tonum et tonum, scilicet ista duo verba: salvum fac et sic artificialiter producitur ad finalem.

Introitus Deus in adjutorium. Raro hic introitus rite canitur, et hoc propter diversam inchoationem; nam quidam in G gravi inchoant, et statim in his dictionibus, scilicet Domine cum sequentibus enormiter errant, et finaliter perveniunt in D grave, quod non est sedes tetrardi authenti, cujus tropi est dictus introitus. Etiam quidam inchoant in c acuto, et sic prosequuntur, et tunc finiunt in G gravi, sed perverse incipiunt. Utens auctoritate Joannis Anglici dicentis: "Tota vis cantus ad finales respicit, et quocunque modo variatur, semper ei modus adjudicandus est, in cujus finali cessaverit:" unde idem, quomodocunque cantus sit falsificatus vel qualitercunque variatus, ad suum tropum convenienter reducatur; dico dictum introitum taliter reduci: Incipiatur in G gravi, et haec dictio Domine incipiatur in G gravi, et cantetur intentive per tonum et tonum, et semitonum et semitonum, et haec dictio ad inchoetur in d acuto, et haec dictio adjuvandum inchoetur in d acuto, et moduletur per tonum et tonum, et tonum et semitonum, et semiditonum et tonum; et haec dictio me finiat c acutum visitando f acutum, et sic prosequendo convenienter reducitur ad suum tropum, scilicet tetrardum authentum.

[435] Communio Passer invenit. Rarissime haec communio juste canitur. Errant in hoc, quod eam incipiunt in G gravi, et perducunt in c acutum vel in d acutum, et in medio hujus cantus proprietatem proti pervertunt in proprietatem triti; et ex quo tanti sit erroris ad proprietatem proti authenti taliter reducatur. Incipiatur jam dicta communio in D gravi, et perducatur prima syllaba in G grave, et finita hac dictione domum in G gravi, sequens dictio et recipiat G grave, et sequens dictio, scilicet turtur cantetur per F et G graves. Similiter et sequens dictio scilicet nidum cum sequentibus dictionibus modulentur in unisono, et secundam syllabam hujus dictionis scilicet reponat, visitet b rotundum acutum, et haec dictio pullos per G et F graves cantetur. Haec dictio suos cantetur per F G D graves, et haec dictio altaria inchoetur in F gravi, et cantetur ascendendo per tonum et semiditonum, et sic prosequatur ad finem, et procul dubio in D gravi raro permanebit.

Aufer a me. Communionem hanc multi incipiunt in c acuto, et in a acuto finiunt, quorum neutrum tamen est alicujus modi, quod evidentissime omnibus liquet musicis. Igitur falsificaverunt usuales jam dictum tonum, et alios infinitos, ignorantia ipsa haec causante. Hic cantus, cum sit modi tetrardi, incipiendus est in G gravi, et idem cantus in principio immediate d acutum suum diapente visitans transit usque an finalem dictionem, scilicet est, quae modulatur per a acutum et G grave tantum, et sic modi tetrardi permanebit.

Graduale Domine praevenisti. Etiam hoc gradale absque depravatione nequivit permanere. Similiter et aliud gradale, scilicet Benedicta et vemerabilis, ejusdem melodiae, licet frequentius in ecclesiis decantetur. Depravatio hujusmodi patet in hac dictione pretioso, quae finiri debet in G gravi, quia talis melodia est proti modi, sed infiniti finiunt in C gravi. Statim versus gradalis hoc esse falsum demonstrat, quia finitur in D gravi. Etiam omnes proprietates proti concurrent in eadem symphonia, per quas aperte cognoscitur dictae melodiae depravatio. Canta igitur, ut ad protum possis pervenire, [436] praedictam dictionem, scilicet pretioso, per G D F E F D E D D graves, et ab a acuto G E G F E D E F D D. et sic regulariter finietur.

Sequentia Eia recolamus. Hujus sequentiae sedes est G grave, et finito hoc versu, scilicet Deus qui creavit in d. acuto, sequens versus, scilicet mirabilis, non incipiatur in g acuto, velut usuales depravaverunt, sed in d acuto, et haec dictio mirabilis per d c [sqb] c et prosequenda est, secundum quod haec sequentia in hoc libro demoratur et finitur in G. gravi et ejus tetrardus.

Sequentia Sancti Baptistae. Haec sequentia dignoscitur depravata in hoc versu: placatus, et etiam in hoc versu: et agni; nam quidam hunc versum placatus diversimode inchoant, et contendunt quomodo inchoetur, sicut et de hoc versu: et agni. Sed quia praesens sequentia est proti authenti, merito hic versus, scilicet placatus, inchoatur in a acuto, et tunc ultima dictio ejusdem versus vel ejus consortis manet in d acuto, et sic regulariter perducitur ad suum finale, scilicet D grave.

Sequentia Laus tibi Christe. Peccaverunt usuales in hac sequentia, et specialiter in hoc versu: Aphorisco; quem incipiunt in c acuto, et sic prosequendo finiunt etiam in c acuto. Attamen eam in F gravi terminare debuissent, ex quo triti sit authenti. Dimitte usualem ululatum in hoc versu, et eum incipe in F gravi, et ita prosequendo sequentiam in F gravi rationabiliter terminabis. Idem judicium erit de hac sequentia: Psallite regi, quia ejusdem est symphoniae.

Laus tibi Christe Patris. Etiam haec sequentia est depravata in hoc versu: Ut liceat, nam quidam praedictum versum inchoant in a acuto, cum tamen ipsa in D gravi finiri deberet,eo quod sit ipsa proti authenti. Ut igitur dicta sequentia reducatur ad suum finalem, finito versu nobis terrena, in a acuto, sequens versus, scilicet ut liceat, incipiatur in D gravi, et moduletur sic: D G F c G a F G F E E E F G G F E d E D D F E E D D, quod versu et ejus consorte finitis ultimus versus ita moduletur: D E F G F F E E G a G F E D F E C E F D D, et sic ad suum regulariter perducitur finalem.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License