Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part    Next part   

Actions

Back to top

[234] LIBER SECUNDUS

DE SPECIEBUS

<PROLOGUS>

Incipit prologus libri secundi de speciebus.

Cum enim omnis musica de consonantiis tractet, ut Musica sillabarum refert, iccirco primum librum de consonantiis ordinavimus, quatinus nunc in secundo floreat musica in speciebus consonantiarum et ut facile ordo et scientia earum intelligatur. Post hec vero ordinabuntur modi tonorum et cantus et distinctiones eorum, ut et in tertio ductore Deo de proportionibus rationem firmissimam ostendamus. Denique nec vereor dicere quod species et proportiones sint quasi musicales epule.

Explicit prologus. Incipiunt capitula.

<CAPITULA>

1. De specie et genere

2. De speciebus diatessaron et diapente

3. Demonstratio de eisdem speciebus

4. De additamento trium specierum in diatessaron et diapente et diapason

5. De concordia duarum specierum in diatessaron

6. De concordia duarum specierum in diapente

7. De speciebus diapason

8. De speciebus diatessaron que videntur tum inferiores, tum superiores, tum comunes, tum excellentes

9. De interruptionibus specierum

[236] 10. De diversis nominibus specierum

11. De modis, tropis, tonis

12. De additamento quatuor tonorum ad octo

13. De modis unde originem sumpserunt

14. De modis quot sint

15. Item de modis

16. De finalibus vocibus

17. Demonstratio quod si hec ars penuriam patitur, ars non est

18. De tonis modorum

19. De ordinibus modorum per species

20. De autentis et plagalibus, ex quibus speciebus constent

21. De tono subiugali et auctorali, quomodo differunt

22. De autentica et plagali elevatione et depositione

23. De minoribus cantibus

24. De comunibus cantibus

25. De autenticis cantibus

26. De plagalibus cantibus

27. De compositione cantuum

28. De ordinibus cantuum

29. De generibus cantuum

30. De cantu quid sit

31. De addiscendo cantu

32. De cantoribus

33. De cantu autenti proti

34. De cantu plagis proti

35. De cantu autenti deuteri

36. De cantu plagis deuteri

37. De cantu autenti triti

38. De cantu plagis triti

39. De cantu autenti tetrardi

40. De cantu plagis tetrardi

41. De proprietate cantuum

42. De inherentiis vocum

43. De distinctionibus cantuum

44. De inventoribus cordarum et de cordis

45. De interpretationibus cordarum secundum Boetium

46. De tetracordis secundum Boetium

47. De interpretatione eorum

48. Quid sit synaphe

49. Quid sit diezeusis

50. Item de interpretatione cordarum secundum Remigium

[238] 51. Item de tetracordis secundum Remigium

52. De voce synechese

53. De voce diastematike

54. De diastema et sistema

55. De perfecta sistemata et periodo

56. De sonis statarii

57. De pulcritudine musice

58. De musica humane vocis

59. De musico

Expliciunt capitula. Incipit liber specierum.

1. DE SPECIE ET GENERE

Species vero in musica secundum Boetium est quedam positio que nuncupari potest diversitas vel varietas. Que species propriam habet formam in tonis et semitoniis secundum unumquodque genus. Genus autem, unde species originem sumpserunt, est genus consonantie. Genera autem consonantiarum, que predicantur de pluribus speciebus et que proprias dant species, tria sunt. Primum genus est diatessaron, quod predicatur de quatuor speciebus, sed quarta est et prima. Secundum genus est diapente, quod predicatur de quinque speciebus, quarum quinta est et prima. Tertium genus est diapason universalis, quod predicatur de octo speciebus, quarum octava similiter est et prima. He quidem species variis modis ab auctoribus ordinate sunt. Nec mirum. Diversis enim fuerunt ac diversa scripserunt. Nos vero prout divina gratia inspiraverit iuxta rationem modorum ordinabiliter eas ordinare cupimus. Quarum ordinem, si Deus agnitioni lectoris dederit eas legisse, numquam penitebit.

2. DE SPECIEBUS DIATESSARON ET DIAPENTE

Igitur prima species diatessaron constat ex tono, semitonio, et tono, ut paranete diezeugmenon ad mesen. Sub mese autem lychanos meson ad lychanos hypaton est eadem species diatessaron. Cui si additur epogdous [240] superius, efficitur prima species diapente. Secunda species diatessaron constat ex duobus tonis et semitonio, ut nete diezeugmenon ad paramesen. Sub paramese vero mese ad hypate meson est eadem species diatessaron, cui si superius addatur epogdous, efficitur secunda species diapente. Tertia species diatessaron constat ex semitonio et duobus tonis, ut trite hyperboleon ad trite diezeugmenon. Sub trite autem diezeugmenon trite synemenon ad parhypate meson est eadem species diatessaron. Cui si superius additur epogdous, efficitur tertia species diapente. Quarta species diatessaron, que est et prima, constat ex tono, semitonio, et tono, ut paranete hyperboleon ad paranete diezeugmenon, et paranete diezeugmenon ad mesen est eadem species diatessaron. Cui si inferius additur epogdous, efficitur quarta species diapente. Igitur in tribus speciebus diatessaron, addito epogdoo superius, est eadem species diapente. In quarta vero, addito epogdoo inferius, est quarta species diapente.

3. DEMONSTRATIO DE EISDEM SPECIEBUS

Igitur prima species diatessaron est a paranete diezeugmenon ad mesen, et prima species diapente est a lychanos hypaton ad mesen. Secunda species [242] diatessaron est a nete diezeugmenon ad paramesen, et secunda species diapente est ab hypate meson ad paramesen. Tertia species diatessaron est a trite hyperboleon ad trite diezeugmenon. Et tertia species diapente est a parhypate meson ad trite diezeugmenon. Quarta species diatessaron est a paranete hyperboleon ad paranete diezeugmenon. Et quarta species diapente est a lychanos meson ad paranete diezeugmenon.

4. DE ADDITAMENTO TRIUM SPECIERUM IN DIATESSARON ET DIAPENTE ET DIAPASON

Secundum morem antiquorum tres erant species in diatessaron, quatuor in diapente, septem in diapason, semperque erat una species minus in omni consonantia quam voces. Addita est autem supra tres species diatessaron quarta species, que est et prima, pro autento tetrardo, ut paranete diezeugmenon ad paranete hyperboleon. Addita est supra quatuor species diapente quinta species, que est et prima, pro diapason autenti proti, ut sit composita in diapason et diapente, ut paranete diezeugmenon ad nete hyperboleon. Addita est supra septem species diapason octava species, que est et prima, remissa pro octavo modo, ut paranete diezeugmenon ad lychanos hypaton.

[244] 5. DE CONCORDIA DUARUM SPECIERUM IN DIATESSARON

Prima species diatessaron et quarta, que sunt proprie in plagali proto et plagali tetrardo, concordant et differunt. Concordant per tonum, semitonium, et tonum. Differunt per protum plagalem et protum auctoralem et tetrardum, hoc modo:

[Ciconia, 244; text: Concordia duarum specierum, t, s, A, B, C, D, E, F, G, Prima species diatessaron, Quarta species diatessaron] [CICNM2 01GF]

6. DE CONCORDIA DUARUM SPECIERUM IN DIAPENTE

Prima species diapente et quinta concordant et differunt. Concordant per tonum et semitonium et duos tonos. Differunt autem in ordinibus vocum, eo quod prima in gravibus, quinta vero in acutis vocibus constat, hoc modo:

[246] [Ciconia, 246,1; text: Prima species diapente, Quinta species diapente, t, s, D, E, F, G, a, d, e, f, g, aa, Concordia duarum specierum] [CICNM2 01GF]

7. DE SPECIEBUS DIAPASON

Prima vero species diapason est a lychanos hypaton ad paranete diezeugmenon. Constat autem ex prima specie diapente et ex prima specie diatessaron superius, ut lychanos hypaton ad mesen et mese ad paranete diezeugmenon. Hoc est exemplum:

[Ciconia, 246,2; text: Prima species diapason, D, a, d, prima species diapente, prima species diatessaron] [CICNM2 01GF]

Secunda species diapason est ab hypate meson ad nete diezeugmenon. Constat autem ex secunda specie diapente et ex secunda specie diatessaron superius, ut hypate meson ad paramesen et paramese ad nete diezeugmenon, hoc modo:

[248] [Ciconia, 248,1; text: Secunda species diapente, secunda species diatessaron, E, [sqb], e, Secunda species diapason] [CICNM2 02GF]

Tertia species diapason est a parhypate meson ad trite hyperboleon. Constat autem ex tertia specie diapente et ex tertia specie diatessaron superius, ut parhypate meson ad trite diezeugmenon et trite diezeugmenon ad trite hyperboleon, hoc modo:

[Ciconia, 248,2; text: tertia species diapente, tertia species diatessaron, F, c, f, Tertia species diapason] [CICNM2 02GF]

Quarta species diapason est a lychanos meson ad paranete hyperboleon. Constat enim ex quarta specie diapente et ex quarta specie diatessaron, que est et prima, superius, ut lychanos meson ad paranete diezeugmenon et paranete diezeugmenon ad paranete hyperboleon, hoc modo:

[250] [Ciconia, 250,1; text: Quarta species diapason, G, d, g, quarta species diapente, quarta species diatessaron] [CICNM2 02GF]

Quinta species diapason est a mese ad proslambanomenos. Constat autem ex prima specie diapente et ex prima specie diatessaron inferius, ut mese ad lychanos hypaton et lychanos hypaton ad proslambanomenos, hoc modo:

[Ciconia, 250,2; text: prima species diatessaron, prima species diapente, A, d, a, Quinta species diapason] [CICNM2 02GF]

Sexta species diapason est a paramese ad hypate hypaton. Constat vero ex secunda specie diapente et ex secunda specie diatessaron inferius, ut paramese ad hypate meson et hypate meson ad hypate hypaton, hoc modo:

[252] [Ciconia, 252,1; text: secunda species diatessaron, secunda species diapente, B, E, [sqb], Sexta species diapason] [CICNM2 03GF]

Septima species diapason est a trite diezeugmenon ad parhypate hypaton. Constat autem ex tertia specie diapente et ex tertia specie diatessaron inferius, ut trite diezeugmenon ad parhypate meson et parhypate meson ad parhypate hypaton, hoc modo:

[Ciconia, 252,2; text: tertia species diatessaron, tertia species diapente, C, f, c, Septima species diapason] [CICNM2 03GF]

Octava species diapason est a paranete diezeugmenon ad lychanos hypaton. Constat autem ex quarta specie diapente et ex quarta specie diatessaron, [254] que est et prima, inferius, ut paranete diezeugmenon ad lychanos meson et lychanos meson ad lychanos hypaton, hoc modo:

[Ciconia, 254; text: Quarta species diatessaron, Quarta species diapente, D, G, d, Octava species diapason] [CICNM2 03GF]

Hec vero octava species est illa diapason quam in primo libro diximus dulciorem et suaviorem esse cunctis consonantiis. Hec est illa species cuius pre nimia dulcedine corda infantium et senum congaudent. Hec est illa cuius cantus figuram habet cantilenarum vite eterne. Hec est illa que in cantibus si sola processerit dulcis est, si per diapason multiplicatur dulcior, si cum organo cantatur dulcissima.

[256] 8. DE SPECIEBUS DIATESSARON QUI VIDENTUR TUM INFERIORES, TUM SUPERIORES, TUM COMUNES, TUM EXCELLENTES

Quatuor enim sunt species diatessaron que aliquando inferiores, aliquando superiores, aliquando vero comunes, aliquando excellentes esse videntur. Nam inferiores proprie sunt in plagalibus, ut lychanos hypaton ad proslambanomenos, et hypate meson ad hypate hypaton, et parhypate meson ad parhypate hypaton, et lychanos meson ad lychanos hypaton. Superiores proprie sunt in autentis, ut paranete diezeugmenon ad mesen, et nete diezeugmenon ad paramesen, et trite hyperboleon ad trite diezeugmenon, et paranete hyperboleon ad paranete diezeugmenon. Comunes vero sunt in autentis et in plagalibus, ut lychanos meson ad lychanos hypaton, et mese ad hypate meson, et trite diezeugmenon ad lychanos meson. Excellentes sunt, quia excellunt supra species diapason in compositione, ut paranete hyperboleon ad paranete diezeugmenon. Hec vero est prima species diatessaron excellens supra primam speciem diapason, ex qua fit autentus protus. Secunda species diatessaron excellens est a nete hyperboleon ad nete diezeugmenon supra secundam speciem diapason, ex qua fit autentus deuterus. Tertia species diatessaron est excellens a trite synemenon superacutum ad trite hyperboleon supra tertiam speciem diapason, ex qua fit autentus tritus. Quarta species diatessaron est excellens ut dd superacutum ad nete hyperboleon supra quartam speciem diapason, ex qua fit autentus tetrardus. Inter superiores vero et inferiores species diatessaron quatuor sunt species diapente, que semper comunes sunt in autentis et in plagalibus. Nam prima est a mese ad lychanos hypaton in autento proto et eius plagali. Secunda a paramese ad hypate meson in autento deutero et eius plagali. Tertia a trite diezeugmenon ad parhypate meson in autento trito et eius plagali. Quarta a paranete diezeugmenon ad lychanos meson in autento tetrardo et eius plagali.

[258] 9. DE INTERRUPTIONIBUS SPECIERUM

Omnis species diatessaron duobus modis interrumpitur. Omnis species diapente tribus modis interrumpitur. Omnis species diapason sex modis interrumpitur. Interruptiones vero harum specierum semper aut interius, aut superius, aut inferius variis modis progrediuntur in cantibus, ut superius retulimus.

10. DE DIVERSIS NOMINIBUS SPECIERUM

Omnis species aut est principalis, aut terminalis, aut propria, aut comunis, aut simplex, aut composita, aut apposita, aut preposita, aut supposita, aut interposita, aut continua, aut coniuncta, aut disiuncta, aut coniunctiva, aut constitutiva, aut mixta, aut interrupta, aut aggregata, aut disgregata, aut dura, aut acuta, aut gravis, aut intensa, aut remissa. Has vero diversitates nominum auctores invenerunt. Quare autem his nominibus nuncupentur ostendamus. Principalis species est que principium facit. Terminalis est que terminum facit. Propria est aut in autentis aut in eorum plagalibus. Comunis est ea que in utrisque consistit. Simplex est que sola per se constat. Composita est cui componitur altera vel que in duas intelligibiles species potest dividi. Apposita est ea que apponitur super alteram, ut diatessaron supra diapason. Preposita est cui supraponitur aliquid minus quam diatessaron. Supposita est cui supponitur aliquid minus quam diatessaron. Interposita est quando diatessaron vel diapente interponitur in diapason. Continua est que constat in uno intervallo. Coniuncta est que se coniungit alteri. Disiuncta est que se disiungit per intervalla. Coniunctiva est quando diapente coniungitur cum diatessaron, [260] diapente inferius, diatessaron superius. Constitutiva est cum diatessaron supra diapente constitutionem facit sue diapason inferius. Mixta est que particulatim conficitur ex duabus. Interrupta est que interrumpitur. Aggregata est cum voces in uno intervallo coadunantur. Disgregata est cum voces separantur. Dura est quando diatessaron per thesin in finem semitonium habet. Acuta est que fit in acutis vocibus. Gravis que in gravibus. Intensa est que fit per arsin. Remissa per thesin. De ordinibus specierum ea que nunc usque prolata sunt sufficiant, iam nunc ad originem modorum eas transferamus. Nam tanta est virtus harum specierum ut non modus, non cantus, nullaque proprietas cantilenarum absque eis fieri possit.

11. DE MODIS, TROPIS, TONIS

Boetius: Ex diapason consonantie speciebus existunt hi qui appellantur modi, quos eosdem tonos vel tropos nominant. Ubaldus: Modi tonorum sunt species modulantium ex tonorum genitura prodeuntes, unde et nomen acceperunt. In commento Boetii: Tropi autem sunt constitutiones in totis vocum ordinibus vel gravitate vel acumine differentes. Constitutio vero est plenum veluti modulationis corpus ex consonantiarum coniunctione consistens quale est diapason vel diapason et diatessaron vel bis diapason. Item modi tonorum tropi, modi, toni dicti sunt. Tropus autem de greco in latinum conversio dicitur. Iccirco quod excepta sua proprietate alter in alterum convertitur. Modi etiam dicti sunt, eo quod unusquisque troporum proprium modum teneat, nec mensuram excedat. Toni vero ideo dicuntur quod, exceptis semitoniis suis, ipsi omnes comuni mensura sint, siquidem facta una constitutione que texatur [262] duplis, triplis, quadruplis, sesqualteris, ac sesquitertiis cum quindecim nervorum vocibus interiectis.

12. DE ADDITAMENTO QUATUOR TONORUM AD OCTO

Beda: Fuere quidam qui octonos sumpsisse numerum arbitrati sunt a novem musis, quas poete fingunt esse filias Iovis. Videlicet, ut octo congruerent his octonis, nona autem ad discernendas cantilenarum esset differentias. Que non inter tonorum numerum dicitur deputari, sed ob inventiones nomine censeri. Ut ceu in adverbio cetere redundant partes ita quoque in hac cetere dissonantie que multimodas habent varietates. Excitere etenim nonnulli cantores, qui quasdam esse antiphonas que nulli earum regule possint aptari asserverunt. Unde pius Augustus paterque patrie nostre imperator Karolus quatuor augeri iussit quorum nomina sunt hec: Anan, nonoeane, noannoeane, noeane. Et quia gloriabantur greci suo se ingenio octo indemptos esse tonos maluit ille duodenarium adimplere numerum. Tunc demum greci possent ut nobis esse comunes et eorum habere contubernium philosophia cum latinorum et ne forte inferiori invenirentur gradu, itidem quatuor ediderunt quorum hic prescribere censui litteraturam: Neno cene anno, noe anno, anno, annes. Qui tamen toni modernis temporibus inventi tam latinorum quam grecorum, licet litteraturam inequalem habeant tamen semper ad priores octo eorum revertitur modulatio. Et sicuti nemo grammaticorum octo partes [264] grammatice ampliare valet ut plures addat partes ita nec quisquam valet tonorum ampliare magnitudinem. Quamobrem nisi falsos et vane glorie cupidos, non necesse est monumenta priorum relinquere patrum et illius incurrere sermonis, ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui. Maxime cum ad hoc tempus quo hi reperti sunt omnis ordo tam romane quamque grece ecclesie in antiphonis, responsoriis, offertoriis, comunionibus, per hos priores decurrerit tonos. Etenim quidam interrogatus grecus ipsi quatuor modi quos invenerunt latini, quid in latina lingua significarent interpretarentur respondit se eos nescire interpretari sed esse apud eos letantis interiectiones et adiunxit. Huiusmodi inquiens in nostra lingua videntur habere consimilitudinem qualem arantes, sive angarias minantes exprimere solent, excepto tantummodo quod letantis sit vox. Igitur octo modorum scientia sufficiat cantoribus, eo quod omnia superflua auctores abicienda omne docuerunt.

13. DE MODIS UNDE ORIGINEM SUMPSERUNT

Octo enim prediximus esse species diapason, de quibus octo modi tonorum originem sumpserunt, ut Bernardus refert. Ex prima namque et quinta oritur autentus protus et plagis proti. Ex secunda et sexta autentus deuterus et plagis deuteri. Ex tertia et septima autentus tritus et plagis triti. Ex quarta et octava autentus tetrardus et plagis tetrardi. Quorum modorum figuras depingimus cum eisdem speciebus et diapasonibus ac eorundem cantibus, hoc modo:

[266] [Ciconia, 266; text: prima species diapason, diapason autenti proti, t, s, D, E, F, G, a, [sqb], c, d, autentus protus] [CICNM2 04GF]

[268] [Ciconia, 268; text: quinta species diapason, diapason plagis proti, t, s, A, B, C, D, E, F, G, a] [CICNM2 05GF]

[270] [Ciconia, 270; text: secunda species diapason, diapason autenti deuteri, s, t, E, F, G, a, [sqb], c, d, e, autentus deuterus] [CICNM2 06GF]

[272] [Ciconia, text: sexta species diapason, diapason plagis deuteri, s, t, B, C, D, E, F, G, a, [sqb]] [CICNM2 07GF]

[274] [Ciconia, 274; text: tertia species diapason, diapason autenti triti, t, s, F, G, A, [sqb], c, d, e, f, autentus tritus] [CICNM2 08GF]

[276] [Ciconia, 276; text: septima species diapason, diapason plagis triti, t, s, C, D, E, F, G, a, [sqb], c] [CICNM2 09GF]

[278] [Ciconia, 278; text: quarta species diapason, autentus tetrardus, t, s, G, a, [sqb], c, d, e, f, g] [CICNM2 10GF]

[280] [Ciconia, 280; text: octava species diapason, diapason plagis tetrardi, t, s, D, E, F, G, a, [sqb], c, d] [CICNM2 11GF]

14. DE MODIS TONORUM QUOT SINT

Igitur octo sunt modi tonorum, sicut octo sunt species diapason, per quos omnis cantilena discurrit. Ex quibus quatuor sunt auctorales et quatuor subiugales. Auctorales autem greci autenticos vocant. Subiugales vero plagales nominant. Igitur autentus protus grece latine primus auctoralis dicitur. Nam [282] ideo auctoralis eo quod auctoritate sit plenus, et ceteri. Plagis eius, id est subiugalis vel lateralis vel minor vel pars eiusdem modi. Autentus deuterus grece latine secundus auctoralis dicitur. Plagis eius, id est subiugalis vel lateralis vel minor vel pars eiusdem modi. Autentus tritus grece latine tertius auctoralis dicitur. Plagis eius, id est subiugalis vel lateralis vel minor vel pars eiusdem modi. Autentus tetrardus grece latine quartus auctoralis dicitur. Plagis eius, id est subiugalis vel lateralis vel minor vel pars eiusdem modi.

15. ITEM DE MODIS

Hieronymus: Autentus protus, id est auctoritas prima. Plagi protus, filius primi. Autentus deuterus, auctoritas secunda. Plagi deuterus, filius secundi. Autentus tritus, auctoritas tertia. Plagi tritus, filius tertii. Autentus tetrardus, auctoritas quarta. Plagi tetrardus, filius quarti. Item Hieronymus: Greci natura in omnibus certissimi introitus et exitus musice discipline dantes seriem gesserunt. In eorum lingua sortita nomina habentur hec: Autentus protus, auctoritas prima. Plagi protus filius primi. Veluti quodammodo de celsa puppi navis pater vociferans intonaret: None noeane. Et filius e contra ex altera parte de prora navis respondens insonaret: Noe agis, hoc modo:

[Ciconia, 282; text: none noeane, noe agis, F, C] [CICNM2 11GF]

[284] Sic et autentus deuterus, id est auctoritas secunda, et reliqui. Item Hieronymus: Autentus enim dici potest exemplar. Unde antiquos codices autenticos nuncupamus et plagi latus, sicut etiam plagas mundi vocamus.

16. DE FINALIBUS VOCIBUS

Bernardus: Finales autem voces sunt lychanos hypaton, hypate meson, parhypate meson, lychanos meson. Omnis ergo proti et subiugalis eius, id est primi et secundi toni melodia, lychanos hypaton auctoritate regitur ac finitur. Deuteri vero eiusdemque subiugalis, id est tertii ac quarti, hypate meson regitur ac finitur. Tritus cum suo subiugali, id est quintus cum sexto, parhypate meson regitur et finitur. Tetrardus cum suo subiugali, id est septimus et octavus, lychanos meson sono regitur et finitur. Et hec est eorum regula ad quodlibet melum inchoandum, ut nec supra quintum superiorem nec infra quintum inferiorem locum aliquando incipiant, sed inter eas octavas voces vel aliquando novem initia sua cohibeant. Igitur propter autenticas elevationes et plagales depositiones finales voces modorum et plagalium statute sunt in lychanos hypaton et hypate meson et parhypate meson et lychanos meson. Nam plage proti deuteri et triti aliquando in mese et paramese et trite diezeugmenon necessario finiuntur, ut Guido refert.

17. DEMONSTRATIO QUOD SI HEC ARS PENURIAM PATITUR, ARS NON EST

Hec autem necessitas que a Guidone facta est penuria a nobis visa est. Si vero hec ars penuriam aliquam patitur igitur ars non est. Maxime cum ars dicta sit ab artando vel a constringendo, eo quod constringat se ceteris et firmissimis regulis, ut Remigius refert. Varro: Ubi enim ars deficit, succedit auctoritas, vel ut succedat auctoritas necesse est. Igitur ut hec ars nullam penuriam patiatur et quatuor finales voces et proprietas specierum observetur, addimus inter [286] proslambanomenos et hypate hypaton synemenon unum. Addimus et tetracordum unum sub gravium litterarum nuper nobis a Deo datum grecis litteris insignitum, hoc modo:

[Ciconia, 286; text: delta, e, fi, gama, [Delta], E, [Phi], [Gamma]] [CICNM2 11GF]

Divisiones vero harum litterarum in monocordo cum de tetracordis tractavero aperiam; nunc autem ad tonos redeamus.

18. DE TONIS MODORUM

Bernardus: Toni vero modorum pertinentes ad introitus et comuniones et responsoria et antiphonas et invitatoria per consuetam modulationem Gloria Patri satis possunt discerni.

19. DE ORDINIBUS MODORUM PER SPECIES

Bernardus: Finales voces date sunt. Nunc conemur ordinem modorum per species aperire, qualiter unusquisque autentus vel suus plagis a suo finali progrediens iterum ad eundem redeat, licet supra vel infra in varios se sonos protendat. Nam multi fuerunt qui composuerunt ordinem horum modorum absque lege specierum, et ideo eorum regula non ad plenum patefacta semper ipsi et eorum discipuli vacui remanserunt. Unde placuit secundum Bernardum ut species, que sunt quasi musicales epule, componant et ordinent troporum ordinem.

[288] 20. DE AUTENTIS ET PLAGALIBUS EX QUIBUS SPECIEBUS CONSTENT

Bernardus: Autentus protus constat ex prima specie diapente et ex prima specie diatessaron superius. Subiugalis eius ex eadem specie diapente et ex eadem specie diatessaron inferius, quod autem dico tale est: Primus tonus a suo finali, id est lychanos hypaton, habet licentiam ascendendi in diapente, hoc est in mese. A mese in paranete diezeugmenon, que est prima species diatessaron, constans ex tono semitonio et tono. Secundus vero tonus, qui dicitur eius subiugalis, in eadem diapente ascendit. Sed descendit per eandem speciem diatessaron inferius per tonum ac semitonium et tonum a lychanos hypaton in proslambanomenos. Et protus quidem aliquando unum tonum licenter super diatessaron admittit, sicut et ceteri autentici preter deuterum, qui semitonium tantum assumit. Idem protus infra finalem descendit in sonum sibi vicinum, aliquando in tertium, numquam vero in quartum preter indifferens et prosaicus cantus. Similiter et tres autenti iuxta ordinem suorum finalium. Autentus deuterus constat ex secunda specie diapente et secunda specie diatessaron superius. Subiugalis eius ex eadem specie diapente et eadem specie diatessaron inferius. Autentus tritus constat ex tertia specie diapente et ex tertia specie diatessaron superius. Subiugalis eius ex eadem specie diapente et eadem specie diatessaron inferius. Autentus tetrardus constat ex quarta specie diapente et ex quarta specie diatessaron superius, que est et prima. Subiugalis eius ex eadem specie diapente et eadem specie diatessaron inferius.

21. DE TONO SUBIUGALI ET AUCTORALI QUOMODO DIFFERUNT

Bernardus: Omnis tonus subiugalis eandem habet diapente et diatessaron quam autenticus eius. Differunt autem in hoc quod autenticus diatessaron habet supra diapente, subiugalis vero infra.

[290] 22. DE AUTENTICO ET PLAGALI ELEVATIONE ET DEPOSITIONE

Bernardus: Omnis autenticus a suo finali licenter in nonum sonum ascendit, non quod semper id eveniat, sed quod hec eius sit scandendi potestas. Et necnon in sibi vicinum et aliquando in tertium, ut supra etiam aliquid tetigimus, descendat. Subiugalis vero eius in quintum locum ascendat, in quartum autem, necnon et quandoque in quintum descendat. Et ex hoc facilis sit cognitio autentici vel sui subiugalis.

23. DE MINORIBUS CANTIBUS

Bernardus: Quid de his sit sentiendum, qui nec ad diapente pertingunt, vel supra diapente diatessaron minime habent, sed nec inferius ad diatessaron pertingunt, vel diatessaron quid inferius habent et supra diapente aliquid, non tamen usque ad diatessaron ascendunt? Talis enim ordo super his nobis est observandus. Si quis cantus a finali suo ad diapente non pertingit, nec diatessaron inferius habet, pro sui brevitate vel imperfectione solemus eum subiugali designare, ut antiphona Spiritus Domini super me.

[292] 24. DE COMUNIBUS CANTIBUS

Bernardus: Si quis cantus qui ad diapente quidem pervenit et nec supra nec infra diatessaron habet, quia diapente amborum comunis est, cantus quoque comunis sit, ita tamen ut eorum alteri tribuatur cuius et frequentior usus habetur, preter eum qui bis vel ter saltus diapente assumit, etiam si plagalem depositionem remisserit.

25. DE AUTENTICIS CANTIBUS

Bernardus: Si quis cantus ultra diapente aliquid minus quam diatessaron superius ascendit nec inferius diatessaron habet, cantus ille autenticus erit. Item ipse: Si quis cantus supra diapente et infra diatessaron vel diapente habuerit, autenticus erit. Item: Si quis cantus supra vel infra diapason minus aliquid quam diatessaron habuerit, autenticus erit. Item: Si quis cantus supra vel infra diapason diatessaron vel diapente habuerit, autenticus erit. Item: Si quis cantus autenticam inceptionem et distinctiones habuerit, et postea plagalem depositionem remisserit, autenticus erit, ut antiphona Cum vidissent turbe. Item: Si quis cantus plagalem inceptionem et distinctionem habuerit, et postea autenticam elevationem intenserit, autenticus erit. Item: Si quis cantus supra suum diapason in qualibet corda usque ad quintamdecimam elevationem habuerit, autenticus erit.

[294] 26. DE PLAGALIBUS CANTIBUS

Bernardus: Si quis cantus sub diapente inferius diatessaron habuerit, subiugalis est. Item: Si quis cantus ultra diapente tonum habuerit et inferius diatessaron vel diapente remisserit, subiugalis erit.

27. DE COMPOSITIONE CANTUUM

Illud autem de compositione cantuum sciendum est, ut in commento Boetii reperitur, quod auctores musice post datas symphonias ad exemplum symphoniarum composuerunt cantus, et ex arbitrio ad graviorem vel acutam partem tum limam, tum triemitonium, tum unam tum duas sesquioctavas habitudines addiderunt, ut cantus abundaret in pulcritudine et prolixitate. Item in symphoniis: Prima symphonia diatessaron est, que quatuor cordis constat; eius cantus tetracordum vocatur. Secunda symphonia est diapente, que quinque cordis constat; eius cantus pentacordum vocatur. Cui si additur superius vel inferius una vox exacordum cantus vocatur; si autem due, eptacordum. Tertia symphonia est diapason, que octo cordis constat; eius cantus ogdoacordum vocatur. Cui si additur una vox eneacordum; si due, decacordum vocatur. Quarta symphonia diapason diatessaron est, que undecim cordis constat; eius cantus endecacordum vocatur. Quinta symphonia diapason diapente est, que constat duodecim cordis; eius cantus duodecacordum vocatur. Cui si additur una vox tritedecacordum; si due, tetradecacordum vocatur. Sexta symphonia est bis diapason, que quindecim cordis constat; eius cantus quindecacordum vocatur. Hic vero modus est ultra quem nec cantus protenditur nec ante diatessaron componitur. Nam sicut ante diatessaron et post bis diapason non est symphonia, que antecedat vel succedat, sic cantus non dicitur ante diatessaron vel post bis diapason. Et ideo quia in symphoniis prima est diatessaron, ultima bis diapason, cantus non dicitur minor quatuor cordis nec abundare ultra quindecim potest. Sciendum est etiam quod omnis cantus [296] aut est imperfectus, aut perfectus, aut perfectus et plusquamperfectus. Nam imperfectus est qui non implet modum suum, id est diapason, perfectus qui implet. Perfectus et plusquamperfectus qui superat, aut superius aut inferius.

28. DE ORDINIBUS CANTUUM

Omnis cantus aut est prosaicus, aut metricus, aut differens, aut indifferens, aut comunis. Prosaicus est multis verbis et sillabis abundans, ut in processionalibus, antiphonis, et in melodiis sequentiarum, et in prolixioribus responsoriis. Nam huius finis et principia et distinctiones necnon ascensiones et depositiones in preceptis artis musice constringuntur, ut antiphona Isti sunt sancti qui habebant loricas. Metricus vero est qui non abundat multis neumis, sed quasi scandens verbis cum neumis, ut antiphona Virgo Dei genitrix. Item antiphona Novit Dominus et reliqui. Differens autem cantus est in autentis qui habet autenticam elevationem et caret plagali depositione, ut antiphona Gloria tibi trinitas. Similiter differens est in plagalibus qui assumit plagalem depositionem et caret autentica elevatione, ut antiphona O sapientia, O rex glorie. Indifferens vero est qui assumit autenticam elevationem et capit plagalem [298] depositionem, ut Graduale Anima nostra. Comunis est qui componitur ex comuni specie diatessaron vel diapente, ut antiphona Prophete predicaverunt.

29. DE GENERIBUS MELORUM IN CANTIBUS

Boetius refert tria esse genera melorum, id est, diatonicum, chromaticum, et enarmonicum, per que omnis cantus componitur. Nam diatonicum genus est in tonis et semitoniis, chromaticum in triemitoniis, enarmonicum in diesibus et ditonis et diatessaron et diapente et diapason. Igitur omnis cantus componitur aut ex uno genere, aut ex duobus, aut ex tribus.

30. DE CANTU QUID SIT

Ysidorus: Cantus est inflexio vocis. Nam sonus directus est. Precedit autem sonus cantum. Item ipse: Prior enim est sonus cantu, quia suavitas cantilene ad sonum vocis, non sonus pertinet ad suavitatem. Ac per hoc, utrumque simul sunt. Sed ille ad quem pertinet cantus prior est, id est sonus. Hieronymus: Cantus est inflexio vocis et modulatio, dictus a canendo a peritia artis musice. Ortus quoque suus atque compositio ex accidentibus tonis et semitoniis demonstratur in acuto sono et gravi et circumflexo. Ex pedibus denique sillabarum ostenditur in brevi et longa. De accidentibus toni oritur figura, id est nota, que dicitur neuma. Si ipsa simplex fuerit et brevis facit unum punctum. Si autem longa fuerit erit producta. Sed hic punctus tribus modis ostenditur, id est brevi et longa et gravi supposito. Similiter et longa tribus modis ostenditur, id est in brevi et longa atque circumflexa. Componuntur denique tam in elevatione quam in descensu. Aliquando ex duabus vocibus, aliquando ex tribus, aliquando ex quatuor vel quinque vel sex usque ad septem vel octo, ut est Commovisti vel Alleluia Beatus vir Sanctus Martinus. [300] Et quando reverse fuerint in descensu per eiusdem modulationis cantum, perveniunt ad quintum gradum vel sextum, qui est acquisitus, ut est Valeat falanx nostra. Sepe veniunt in compositione aliquando ex brevi et longa, ut est In his ergo diebus, vel ex brevi et reliqua, ut est Circumdederunt me, aliquando ex gravi et longa, ut Tertia dies est quo hec facta sunt, aliquando ex producta et circumflexa, ut est Euge. Nota que dicitur tremula ex tribus gradibus componitur, id est ex duabus brevibus et acuto, ut est Ex ore infantium. Et alia nota dicitur coagulata ex tribus accentibus ostenditur, id est ex duobus acutis et supposito, ut est Beati estis sancti Dei omnes. Et illa que est triangulata ex tribus brevibus constat, et aliquando venit ipsa tribus brevibus et supposita gravi et excipitur a longa, ut est Loquetur Dominus. Item Ysidorus: Circumflexus sonus est qui ex acuto et gravi constat. Incipiens enim ab acuto in gravi desinit atque ita dum ascendit vel descendit circumflexus efficitur. Igitur omnis vocum processus aut est intensus aut remissus aut circumflexus. Intensus est de gravi in acuto, ut antiphona Precursor. Remissus est de acuto in gravi, ut Comunio Omnes qui. Circumflexus qui de utrisque efficitur, ut Offertorio Domine, et ceteri similes.

[302] 31. DE ADDISCENDO CANTU

Si quis cantum musice scire cupit, primum quidem investigare opportet in monocordo et in cantu positionem ordinem et figuras septem litterarum gravium, acutarum, et superacutarum, que sunt in lineis et in superlineis cum ordinatis coloribus suis. Deinde coniunctiones vocum. Post hec unum e duobus eligat. Aut computum, ut Guidoniste, aut monocordum, qui numquam [304] fallit, ut bonus magister. Ad hoc etiam cantus consonantiarum et specierum maximum prestant intellectum. Igitur, prudens lector, post agnitionem litterarum et vocum coniunctiones modo in computum, modo in monocordum, modo in cantus consonantiarum et specierum operam det, ita ut ab exercitio numquam cesset, donec ignotos cantus ut notos suaviter cantet, ut Guido refert.

[306] [Ciconia, 306; text: Tonus. Semitonium. Ditonus. Semiditonorum. Diapente. Et diatessaron. Symphonie et intente ac remisse pariter. Consonantia diapason modulatione consonat cantum. Prima species diatessaron. Secunda species diatessaron. Tertia species diatessaron. De diapente. Prima species diapente. Secunda species diapente. Tertia species diapente. Quarta species diapente. Encheridion, F, c, [rob]] [CICNM2 12GF]

[308] [Ciconia, 308; text: Alleluia. Principium ego sum et finis. Bernardus: diapente autenti proti. diapente autenti deuteri. diapente autenti triti. diapente autenti tetrardi. Duo karitatis precepta sunt. Tria sunt munera pretiosa. Nomen domini tetragramaton. Item Bernardus hebraice: Latine Joth: principium. He: iste. Vau: vita. Het: via. Et est sensus talis. Iste est principium vite et vie. c, F] [CICNM2 13GF]

Ysidorus: Tetragramaton nomen Domini apud hebreos scribitur nominibus quatuor litterarum in sese continens figuras, videlicet has quod gloriosum sive ineffabilem sonat.

32. DE CANTORIBUS

Amalarius: Cantores sunt laudatores Dei, quorum cantus ad eius laudes, ceteros excitat. Cantor enim est quasi bubulcus, qui iubilat bubum, ut hylarius trahant aratrum. Trahentibus bubum aratrum scinditur terra, quando cantores intimos anhelitus commoventes trahunt dulces sonos. Ysidorus: Cantor autem vocatur qui dulci voce modulatur cantum. Huius duo genera dicuntur in [310] musica, id est precentor et succentor. Precentor, quia vocem premittit in cantu. Succentor autem, qui subsequenter canendo respondet.

33. DE CANTU AUTENTI PROTI

Omnis cantus autenti proti preter prosaicum finem facit in lychanos hypaton. Inceptiones et distinctiones habet a mese usque in parhypate hypaton. Ascendit autem a finali usque ad octavam vocem et aliquando ad nonam et decimam. Descendit vero una et aliquando duabus.

34. DE CANTU PLAGIS PROTI

Omnis cantus plagis proti finem facit in lychanos hypaton, sicut autenticus eius. Inceptiones et distinctiones habet a parhypate meson usque in G. Ascendit autem ad quintam vocem et aliquando ad sextam. Descendit vero ad quartam et aliquando ad quintam necnon ad sextam, ut Graduale Ostende nobis Domine.

35. DE CANTU AUTENTI DEUTERI

Omnis cantus autenti deuteri preter prosaicum finem facit in hypate meson. Inceptiones et distinctiones habet a trite diezeugmenon usque in parhypate hypaton. Ascendit autem usque ad octavam et aliquando ad nonam et decimam. Descendit vero una et aliquando duabus.

36. DE CANTU PLAGIS DEUTERI

Omnis cantus plagis deuteri finem facit in hypate meson, sicut autenticus eius. Inceptiones et distinctiones habet a mese usque a parhypate hypaton et aliquando ad hypate hypaton, ut Offertorio Confortamini, etc. Ascendit autem ad quintam et aliquando ad sextam. Descendit vero ad quartam et aliquando ad quintam.

[312] 37. DE CANTU AUTENTI TRITI

Omnis cantus autenti triti preter prosaicum finem facit in parhypate meson. Inceptiones et distinctiones habet a trite diezeugmenon usque ad parhypate meson et aliquando in lychanos hypaton, ut Graduale Exaltent eum. Ascendit autem usque ad octavam et aliquando ad nonam et decimam. Huius vero modi natura aliquando videtur contraria, aliquando autem non. Nam contraria videtur cum propter imperfectionem semitonii non deponitur, ut antiphona Ex quo omnia. Contraria vero non cum in plerisque cantibus in epogdoo vel lima descendit. In epogdoo, ut Graduale Bonum est confidere. In lima vero, ut supervenite Regem venturum Dominum, Venite adoremus, et ceteri similes.

38. DE CANTU PLAGIS TRITI

Omnis cantus plagis triti finem facit in parhypate meson, sicut autenticus eius. Inceptiones et distinctiones habet a mese usque ad parhypate hypaton. Ascendit autem ad quintam et aliquando ad sextam. Descendit vero ad quartam et aliquando ad quintam, ut Offertorio Os iusti.

39. DE CANTU AUTENTI TETRARDI

Omnis cantus autenti tetrardi preter prosaicum finem facit in lychanos meson. Inceptiones et distinctiones habet a paranete diezeugmenon usque ad [314] parhypate meson. Ascendit autem ad octavam et aliquando ad nonam et decimam. Descendit vero tantummodo unam.

40. DE CANTU PLAGIS TETRARDI

Omnis cantus plagis tetrardi finem facit in lychanos meson, sicut autenticus eius. Inceptiones et distinctiones habet a trite diezeugmenon usque ad parhypate hypaton. Ascendit autem ad quintam et aliquando ad sextam. Descendit vero ad quartam et aliquando ad quintam.

41. DE PROPRIETATE CANTUUM

Omnis cantus habet hec tria: principium vel principia et distinctiones et constitutivas species suas.

42. DE INHERENTIIS VOCUM

Omnis vox inheret voci per tropicam vim, id est per melodiam troporum autenticorum vel plagalium.

43. DE DISTINCTIONIBUS

Referunt auctores distinctiones esse loca in quibus repausamus in cantu. Asserunt quoque tot fieri in cantibus distinctiones quot et principia, et tot principia quot et distinctiones in unoquoque modo, sive autenticus sive plagalis sit. Statuerunt etiam ut nullus cantus regularis ultra suum Seculorum amen nec principium faciat nec distinctionem habeat preter prosaicum. Quod si habuerit potius vox illa in pausatione erit quam in distinctione, ut Officium Rorate celi desuper in trite diezeugmenon. Igitur omnes distinctiones cantuum sunt pausationes sed non omnes pausationes distinctiones. In Musica sillabarum: Distinctio vero in musica est quantum de quolibet cantu continuatim usque ubi vox requieverit pronuntiatur. Guido: Autenti vero preter deuterum [316] distinctiones supra se ad quintas voces faciunt. Deuterus autem ad sextam intendit. Plage namque proti vel triti ad tertias elevantur. Et plage siquidem deuteri vel tetrardi ad quartas elevantur.

44. DE INVENTORIBUS CORDARUM ET DE CORDIS

Opere autem pretium esse credimus, si non subtrahamus lectori qui auctores fuerunt, qui cordas musice invenerunt. Quorum prudentia non insimul nec uno modo sed variis et per varia tempora paulatim eas invenit. Denique Boetius ex Nichomachi Musica refert Mercurium Pythagoram quatuor cordarum esse inventorem, scilicet hypate, parhypate, lychanos, mese. In quibus simplicem principio fuisse musicam asseverat, ut tota in his nervis constaret, ideque usque ad Orpheum, qui fuit inventor musarum, duravit. Nam primus nervus et quartus diapason consonantiam faciebant. Medii vero ad se invicem tonum, atque ad extremos diapente et diatessaron resonabant. Erat autem in eis ea constitutio que est modo in proslambanomenos et lychanos hypaton et hypate meson et mese. Itaque hec musica illo in tempore enarmonicum concentum gerebat, que ditono et semiditono atque semitonio carebat et in diapason et diapente atque diatessaron tonoque nitebat. Post hec vero Toroebus Atis filius, qui fuit lydorum rex, adiunxit triten, que alio nomine paramese est vocata. Hec vero semper una fuit, sed ideo duo nomina habuit, quia sub duobus tetracordis semper militavit. Nam primum cum mese sub paranete et nete in synemenon tetracordo militavit, et ideo trite synemenon est nuncupata. Postea vero discenta est in tono et adhesit trite diezeugmenon et paranete et nete in diezeugmenon tetracordo. Nomen vero paramese recipit, eo quod pene mese se tono cessit. Samius autem Lycaon adiunxit trite diezeugmenon. Hiagnis Frix paranete diezeugmenon invenit. Terpander vero Lesbius nete diezeugmenon apposuit. Ptolomeus enim trite hyperboleon et paranete et nete repperit. Prophyrastus autem Periotes addidit ad graviorem partem hyparhypate quem alio nomine lychanos hypaton est vocata. Estieus Colophonius [318] parhypate hypaton posuit. Thymotheus vero Milesius hypate hypaton invenit. Boetius proslambanomenos adiunxit. Igitur sit recta descriptio de omnibus cordis cum auctoribus suis, hoc modo:

Ptolomeus: Trite hyperboleon et paranete et nete

Terpander Lesbius: Nete diezeugmenon

Hiagnis Frix: Paranete diezeugmenon

Samius: Trite diezeugmenon

Toroebus: Triten vel paramese

Mercurius Pythagoras: Hypate meson et parhypate et lychanos et mese

Prophyrastus: Lychanos hypaton

Estieus: Parhypate hypaton

Thymotheus: Hypate hypaton

Boetius: Proslambanomenos

45. DE INTERPRETATIONIBUS CORDARUM SECUNDUM BOETIUM

aa Nete hyperboleon, id est ultima excellentium.

g Paranete hyperboleon, id est subultima excellentium.

f Trite hyperboleon, id est tertia excellentium.

e Nete diezeugmenon, id est ultima disiunctarum.

d Paranete diezeugmenon, id est subultima disiunctarum.

c Trite diezeugmenon, id est tertia disiunctarum.

[sqb] Paramese, id est submedia.

d Nete synemenon, id est ultima coniunctarum.

c Paranete synemenon, id est subultima coniunctarum.

b Trite synemenon, id est tertia coniunctarum.

a Mese, id est media.

G Lychanos meson, id est index vel digitus mediarum.

F Parhypate meson, id est subprincipalis mediarum.

E Hypate meson, id est principalis mediarum.

[320] D Lychanos hypaton, id est index vel digitus principalium.

C Parhypate hypaton, id est subprincipalis principalium.

B Hypate hypaton, id est principalis principalium sub audis cordarum. Nam hec prima fuit semper ante quam proslambanomenos adderetur. Eratque cordarum gravissimum resonans sonum. Unde quidem sic interpretantur: hypate hypaton vocate sunt quasi maxime magnarum aut gravissime gravium.

A Proslambanomenos, id est acquisitus, quoniam post omnes hic additus est nervus, et ideo acquisitus dicitur. A quibusdam vero prosmelodos dicitur, id est corda ad melodiam adiuncta vel addita.

46. DE TETRACORDIS SECUNDUM BOETIUM

Boetius: Quinque tantum principalia tetracorda dicuntur esse. Primum atque gravissimum hypaton est, cuius princeps hypate hypaton, ultima hypate meson. Secundum vero meson, cuius est princeps hypate meson, extrema vero mese. Tertium synemenon, cuius est princeps mese, finalis nete synemenon. Quartum diezeugmenon, cuius est prima paramese, nete vero diezeugmenon extrema. Quintum vero est hyperboleon, cuius est quidem princeps nete diezeugmenon, ad nete vero hyperboleon terminatur extrema. De quibus omnibus sit plena descriptio, hoc modo:

[322] [Ciconia, 322; text: hypaton tetracordum, synemenon tetracordum, hyperboleon tetracordum, Primum, Tertium, Quintum, Secundum, Quartum, B, C, D, E, F, G, a, b, [sqb], c, d, e, f, g, aa, s, t, meson tetracordum, diezeugmenon tetracordum, Descriptio Tetracordorum secundum Boetium] [CICNM2 14GF]

47. DE INTERPRETATIONE EARUM

Boetius: Albinus autem, unus de auctoribus, eorum nomina latina oratione ita interpretatus est, ut hypatas principales vocaret, mesas medias, synemenas coniunctas, diezeugmenas disiunctas, hyperboleas excellentes.

48. QUID SIT SYNAPHE

Boetius: Dispositis constitutisque tetracordis, synaphe est quam coniunctionem dicere latina significatione possumus, quotiens duo tetracorda unius medietas termini continuat atque coniungit.

Item: Est synaphe, que coniunctio dicitur, duorum tetracordorum vox media, superioris quidem acutissima, posterioris vero gravissima.

[324] 49. QUID SIT DIEZEUSIS

Boetius: Diezeusis vero appellatur que disiunctio dici potest, quotiens duo tetracorda toni medietate separantur, ut in his duobus tetracordis: meson et diezeugmenon. Diezeusis enim est inter mesen et paramesen, que inter se pleno differunt tono.

50. ITEM DE INTERPRETATIONIBUS CORDARUM SECUNDUM REMIGIUM

Remigius: Tropus, forma, modus idem est. Et in omnibus octodecim soni fiunt. Quorum sonorum primus proslambanomenos est, id est acquisitus, quia iungitur omnibus cordis, et ille est gravissimus novissimeque repertus, et ideo conveniunt eis omnes soni. Hypate hypaton, id est honorabilis honorabilium. Parhypate hypaton, id est iuxta honorabilem. Hypaton diatonos, id est penultima principalium. Hypate meson, id est ultima principalium et finis principalium et prima mediarum. Et ideo dixit meson, quia principalem dixit mediarum et ultimam principalium. Parhypate meson, id est iuxta principalem mediarum. Meson diatonos, id est mediarum ultima. Mese, id est media, quia respondet acquisito et excellentium ultime. Et ideo mese media dicitur, quia ibi finitur omnis gravitas et in ea fit omnium cordarum acutarum initium. Nam graves corde precedunt usque ad mesen; acute secuntur ab illa. Trite synemenon, id est tertia a fine coniunctarum. Synemenon diatonos, id est extenta, quia tono distat. Nete synemenon, id est ultima coniunctarum. Paramese, id est prope media, quia respondet medie divisarum, que ideo dicuntur divise, quia una corda bis non numeratur, sed quatuor sunt. Trite diezeugmenon, id est tertia a fine divisarum. Diezeugmenon diatonos, id est a fine divisarum penultima. Nete diezeugmenon, id est ultima a fine divisarum et prima [326] excellentium. Trite hyperboleon, id est tertia excellentium. Hyperboleon diatonos, id est penultima excellentium. Nete hyperboleon, id est ultima excellentium. Nam hypaton diatonos et meson diatonos et synemenon diatonos et diezeugmenon diatonos et hyperboleon diatonos omnes diatonos vocantur, id est extente, quia omnes tono distant ab inferiore et superiore. He vero penultime tetracordorum omnium mutantur que dicuntur extente. Verbi gratia: Secundum diatonicum genus decem et octo soni sunt. Mutantur extenta in chromatico genere que quinquies est in tetracordis quinis et ideo quinque addis. Sic et in enarmonico genere mutatur et addis alios quinque et fiunt viginti octo. Penultima tamen in tribus generibus mutatur et propter illam mutantur alii soni. Hypate vero, sicut pollex honorabilis est in digitis, ita hypate in nervis. Lychanos hypaton digitus dicitur propter longitudinem, ideo quia movetur in omni genere. Hypate hypaton prima semper fuit antequam proslambanomenos adderetur. Eratque gravissimum cordarum resonans sonum. Mese vero antequam proslambanomenos adderetur non erat loco media in numeris et ordinibus cordarum, ut Boetius refert, sed magis hypatis accedebat per septenarium numerum, ad neten autem hyperboleon per octonarium. Nam inter septenarium et octonarium medietas non est. Quapropter sub hypatas hypaton addita est una corda, que a quibusdam proslambanomenos, ab aliquibus autem prosmelodos, dicitur, tono integro distans ab ea que est hypate hypaton. Et ipsa quidem, id est proslambanomenos, a mese octava est, resonans cum ea diapason symphoniam. Eademque ad lychanos hypaton resonat diatessaron, ad quartam scilicet. Que lychanos hypaton ad mesen resonat diapente symphoniam et est ab ea quinta. Rursus mese a paramese distat tono, que eadem mese ad paraneten diezeugmenon quartam facit diatessaron consonantiam. Que paranete diezeugmenon ad neten hyperboleon quintam facit diapente consonantiam, et proslambanomenos ad neten hyperboleon reddit bis diapason consonantiam.

[328] 51. ITEM DE TETRACORDIS SECUNDUM BERNARDUM

Tetracordum grece, latine quatuor corde vel quatuor voces dicitur. Nam omne quidem tetracordum resonat diatessaron consonantiam. Sunt enim secundum Bernardum quinque principalia tetracorda, his nominibus nuncupata: tetracordum gravium, tetracordum finalium, tetracordum superiorum, tetracordum excellentium. In medio horum inseritur quintum tetracordum quod dicitur synemenon, id est coniunctum. Nam tetracordum gravium dicitur eo quod est infra finalium et reddat sonum omnium gravissimum et constat ex tono, semitonio, et tono, ut a proslambanomenos ad lychanos hypaton. Tetracordum finalium dicitur eo quod in eo finis sit omnium tonorum legitime concurrentium, ut a lychanos hypaton ad lychanos meson. Tetracordum superiorum dicitur eo quod sit superius constitutum, ut a mese ad paranete diezeugmenon. Tetracordum excellentium dicitur quia excellit sonos trium aliorum, ut a paranete diezeugmenon ad paranete hyperboleon. Tetracordum synemenon dicitur coniunctum eo quod coniungit illud tetracordum quod paramese disiungit, et constat ut ceteri tono, semitonio, et tono, ut a lychanos meson ad paranete synemenon. Est autem et sextum tetracordum iam inferius ordinatum, quod nominatur subgravium, his caracteribus figuratum: [Delta] E [Phi] [Gamma]. Constat autem ut ceteri tono, semitonio, et tono. Quod licet nuper inventum fuerit, nemo tamen prudentum hoc vitet, quoniam hec ars absque eo sua plenitudine caret. In divisionibus vero monocordi hoc modo ordinatur: Sit [Delta] posita iuxta capitellum. Ab ea vero usque ad finem per novem mensuretur monocordus, et in primo passu ponatur E. Deinde per quaternariam divisionem [Gamma] cum [Delta] inveniatur; post hec a [Gamma] usque ad finem mensuretur per octo et novenarium subtus remissum [Phi] littera ponatur. Sit igitur de omnibus tetracordis plena descriptio, hoc modo:

[330] [Ciconia, 330; text: tetracordum subgravium, tetracordum gravium, tetracordum finalium, tetracordum superiorum, tetracordum excellentium, Sextum, Primum, Secundum, Tertium, Quartum, Quintum, tetracordum synemenon, t, s, [Delta], E, [Phi], [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, [sqb], c, d, e, f, g, aa, Descriptio tetracordorum secundum Remigium] [CICNM2 14GF]

52. DE VOCE SYNECHESE

Remigius: Synechese, id est vox continua, que festinat verbis et neumis percurrere, vim metricorum cantus tenet, et que lexis, id est dictio, vocatur, id est vox cum verbis.

[332] 53. DE VOCE DIASTEMATIKE

Remigius: Diastematike autem, id est vox suspensus, que non in multis sillabis sed in modulationibus cantilenarum tarde et suspense protrahitur, vim prosaicorum cantus tenet, et que melodia, id est vox sine verbis dicitur.

54. DE DIASTEMA ET SISTEMA

Remigius: Inter diastema et sistema hoc distat: Sistema est maius intervallium, sicut in diatessaron et diapente et diapason. Diastema vero minus spatium, sicut in tono, id est in duabus cordis. Nam primum sistema est ab acquisito ad mesen, secundum ab hypate ad paramesen, sic et reliqua. Encheridion: Sistema est totius spatium meli, quod fit per diapason.

55. DE PERFECTA SISTEMATA ET PERIODO

Remigius: Perfecta autem sistemata sunt in diapason, quia nullus tonus dividitur in ea et ideo perfecta et absoluta sunt et tono superant. Encheridion: Sistemata sunt species tetracordorum, pentacordorum, et octocordorum, que modis singulis dant species. Item: Sistemata sunt in particulis perfectioribus seu toto periodo. Periodus autem in musica dicitur integer cantus vel integer modus qui fit per diapason et qui componitur ex colis et commatibus, id est tonis et semitoniis. In grammatica vero periodus est integra oratio vel integra sententia, ut Beda refert. Partes eius cola et commata dicuntur, ut puta substinetis enim si quis vos in servitutem redigit colon est. Si quis accipit colon est. Si quis devorat colon est. Si quis extollitur colon est, et cetera usque ad plenam sententiam cola sunt et commata. Plena igitur sententia periodus est. [334] Interpretationes autem colon vel cola membrum vel membra. Comma incisio, periodus clausula vel circuitus. Minus enim quam duo membra circuitus habere non possunt, plura vero possunt.

56. DE SONIS STATARII

Remigius: Statarii, id est graves soni, a stando dicti, quia semper stant ut ab acquisito usque ad mediam et hypate hypaton ad eandem ut ceteri.

57. DE PULCRITUDINE MUSICE

Pulcrior in artibus musica est, ideo cum summo studio appetenda est. Relique autem per vocum sonos reguntur ab ista. Hec vero a nemine regitur, ut Ysidorus refert. Relique constant sermone et littera. Hic autem sermone voce et dulci modulatione. Legitur per hanc mentes hominum aliquando mollescere, et ad celestia cum desiderio anhelare. Legitur de Heliseo propheta, qui cum interrogatus fuisset a rege intellexit illa hora spiritum prophetie in se non esse. Tunc precepit sibi psaltem adduci. Cumque coram rege psalleret repente descendit in eum spiritus Domini et prophetavit. Legimus etiam quod si nos ipsos bona conversatione tractemus tali discipline esse sociandos. Quando ergo iniquitatem gerimus musicam non habemus.

58. DE MUSICA HUMANE VOCIS

Cum enim omnis musica ratione numerorum constet, tamen propter privilegium rationalis creature, musica humane vocis rithmus, id est numerus [336] arithmeticorum, appellari meruit, ut est octonarius, senarius, quaternarius, id est sesquitertius, sesqualter, duplex.

59. DE MUSICO

Omnis musicus cantor, non omnis cantor musicus. Nam, ut liber breviarius refert, nullus valet musicus esse, nisi arithmeticis proportionibus fuerit instructus. Proportiones vero que componunt musicam he sunt: sesquioctava, sesquitertia, sesqualtera, dupla, dupla superbipartiens, tripla, quadrupla. De quibus liber tractatus sequitur.

Explicit liber secundus de speciebus.


Previous part    Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License