Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Next part   

Actions

Back to top

[1] Commentariorum musices liber sextus de contrapuncto

De contrapuncti nomine. Capitulum I.

Contrapunctus secundam tenens musicae cantandi differentiam est duorum vel plurium sonorum unius, scilicet, gravis et alterius acuti vel superacuti aut utrorumque ad invicem permixtorum aggregatio simulque pronunciatio vel percussio. Unde et unisonarum vocum, quas ob causam in proximo dicendam minime praetermittit, frequentationem non recipit et dissonantium societatem nullatenus admittit. Illae enim ex gravi et acuto minime constant, istae vero natura prohibente se invicem non permiscentes et inde sensum auditus disconvenientia per grandi afficientes ab armoniae essentia separantur.

De contrapuncti speciebus. Capitulum II.

Contrapuncti autem secundum musicorum magis tritam atque vulgatam imo etiam convenientem traditionem novem sunt species, scilicet, unisonus, tertia, quinta, sexta, octava, decima, duodecima, tertiadecima, quintadecima, quae ut in pluribus humanis vocibus finem facit. Unisonus autem etsi contrapunctum secundum quod per eius nomen importatur minime efficiat, cum fuerit similium sonorum vel gravium vel acutorum. Ideo tamen inter illius species computatur et omnibus praeponitur ne ab ipsa imperfecta, id est, tertia quae sequentium prima est initium sumere, quod esset praeter omnem rationem contrapunctus ipse inveniretur. Intermediae autem coniunctiones vocum de per se sumptae quae ultra natura dissonantes sunt, ut secundae sibi, septimae, nonae, undecimae ac quartaedecimae, de quarum natura non est musici reddere rationem, vel quae parum habent de consonantia [2] respectu aliarum, ut quaternae diatesseron efficientes, in contrapuncto merito repudiantur.

De specierum contrapuncti prima divisione. Capitulum III.

Specierum contrapuncti supradictarum quaedam sunt perfectae, quaedam vero imperfectae. Perfectae autem sunt unisonus, quinta, octava, duodecima, quintadecima. Nulla enim mutabilitate aut varietate in sui constitutione affectae idem semper quod est de ratione perfecti habent esse. Imperfectae vero sunt tertia, sexta, decima, tertiadecima, sub uno enim numero vocum nunc augmentum in intervallorum distantia suscipiunt, nunc autem decrementum patiuntur. Tertia enim quandoque duorum est tonorum, quandoque toni et semitonii tantum. Sexta autem nunc quattuor tonorum et semitonii, nunc vero trium tonorum et duorum semitoniorum duntaxat; et ita in reliquis.

De secunda specierum contrapuncti divisione. Capitulum IIII.

Dictarum vero contrapuncti specierum quaedam sunt simplices, quaedam compositae. Simplices sunt unisonus, tertia, sexta per respectum ad sequentes duntaxat. Nihil enim incompositum est quod dissolui potest. Compositae autem sunt octava, decima, duodecima, tertiadecima, quintadecima, sed quantum ad primam istarum hac in praesentiarum consideratione cum diapason consonantia secundum Ptolomeum: "Talem vocum efficit coniunctionem, ut quasi unus et idem nervus esse videatur;" quemadmodum Boethius, libro quinto, meminit. Ex unisono igitur diapason per quandam similitudinem efficitur, ex tertia decima, ex quinta duodecima, et sexta tertiadecima, et ex octava quintadecima, prout ex simplicium et compositarum signis, quae semper similia sunt, colligi potest, unaquaeque enim compositarum [3] diapason ad suam simplicem pulsat.

De specierum contrapuncti assumptione. Capitulum V.

In supradictarum igitur specierum assumptione duplex est consideratio, una, scilicet, generalis, altera vero particularis. Generalis autem est quando unamquamque illarum suo in loco a natura constituto accipimus. Particularis vero quando per simplices compositas intelligimus. Posito enim unisono ibidem diapason intelligere ac proferre facile est, et ita in caeteris, unde hoc modo contrapunctus visus seu visualis a modernis optime dicitur. Cum enim cantus planus quaternis aut quinquennis lineis et earum spaciis describatur, consequens est ut per simplices contrapuncti species etiam compositas quasi visualiter illic inspiciamus quae per se assumptae cum fuerint situ et loco extra lineas et earum praedicta spacia intellectuales tantum dicuntur.

Hinc igitur unisonus dat octavam, tertia supra unisonum dat decimam, quinta duodecimam, sexta tertiadecimam, octava quintamdecimam et e contra subtrahendo. Tertia subtus octavam reddit sextam, quarta vero quintam, siquis enim ab diapason diatesseron auferat, relinquitur diapente quoniam ex his efficitur, sexta dat tertia, octava autem unisonum.

De inceptione contrapuncti atque fine. Capitulum VI.

Cum igitur specierum contrapuncti aliae perfectae, alia vero imperfectae fuerint. Et perfectae longe imperfectis meliores existant; ab illis igitur contrapuncti initium sumendum est, unde vulgo dicitur: "Omnis contrapunctus a perfecta specie necessario incipit." Et quantum ad hoc generaliter attinet a quacumque indifferenter, quantum autem ad earum ordinem [4] a minimis et simplicibus, id est, ab unisono vel diapente. Quantum vero ad facilioris suaviorisque pronunciationis electionem quod a novis scholaribus summopere observandum est ab optima, id est, diapason, cum fuerit notior natura, quemadmodum Libro III probatum est et ab omnibus conceditur. Quod autem de contrapuncti inceptione dictum est, idem etiam de fine illius necessario affirmandum.

De perfectarum contrapuncti specierum distributione. Capitulum VII.

Perfectarum autem contrapuncti specierum duas sibi similes immediate non esse dandas etsi reliquas potiores existant ab omnibus recte diffinitum est. Similes, inquam, ut diapente ac diapente vel diapason atque diapason intendendo vel remittendo et in reliquas. Cum enim quamcumque illarum constantem natura quietamque generare in animo auditoris modulationem manifestum fuerit, secundam immediate pulsare tamquam unius et eiusdem perfectae modulationis cum praecedenti existentem maiores nostri vel ut superfluam quantum ad hoc attinet merito non sunt passi. Si vero dissimiles fuerint, ut diapente et diapason et in amplius, tunc quia diversarum sunt modulationum atque eam ob rem dissimiliter feriunt sensum illas immediate pronunciandas distribuere, licet verum enim si e contrario instituantur, multo melius erit. Cum enim natura inter duas perfectas semper unam imperfectam produxerit, necesse est ut a musicis ita quoad fieri poterit ordinentur et in contrapuncto accipiantur; Ars enim sequitur naturam. Quare oppositum observantes, tam contra ordinem naturae quam contra melodiae dulcioris institutionem manifeste peccant. Quanto enim contrapuncti species propinquius collocantur tanto earum armonia suavior meliorque redditur. Tenacius enim sibi adherentes vehementiorem reddunt modulationem.

[5] De specierum perfectarum contrapuncti ascensu et descensu. Capitulum VIII.

Ascendunt autem species perfectae cantu plano descendente et e contra, ne in eadem semper inveniantur illarum specie vel simili quod ut probavimus, iure prohibitum est; ascendente autem illo descendunt si enim per octavam aut aliam quamcumque earum de quibus intendimus contrapunctus inceperit et post illius pronunciationem vel percussionem, cantus planus per tonum aut semitonium seu alio modo elevabitur vel deponetur, contrapunctusque simulque cum illo idem fecerit, in praedictum de necessitate inconveniens incidemus.

De imperfectarum specierum contrapuncti ordine. Capitulum IX.

Imperfectarum autem specierum quae augmentum suscipiunt et decrementum patiuntur plures etiam si similes fuerint immediate collocare omnibus recte placuit. Suspensam enim natura generant in animo auditoris modulationem. Unde quamquam supra modum illum delectent, numquam tamen donec ad perfectam declinaverint, quietum reddunt. Quare cum his ita agendum est, ut post illarum ultimam sua perfecta vel superior vel inferior atque immediata sequatur. Imperfectae enim quaecumque in medio duarum perfectam natura locatae sunt. Inter unisonum enim et quinta, tertia innata est. Inter quinta et octavam, sexta et ita in amplius.

Et cum ita fuerit, quoniam in imperfectis propter earum naturam non est permanendum, ad alteram illarum perfectarum hoc modo reducendae sunt. Distributis enim pluribus tertiis si post ultimam cantus planus per unam notam descenderit, tunc contrapunctus ut perfectam superiorem, id est, quintam, assequatur per aliam quod oportet ascendere debet. At si cantus planus e contrario per unam notulam elevabitur, tunc ad perfectam inferiorem deponendus est, quod si aliquando aliter oporteat fieri, illud erit ex dispositione cantus plani. Si enim ille post assecutam tertiam per diapente deponatur, poterit contrapunctus per propinquiorem intervallum elevari, diapason consonantiam optime reddentes. Si autem per diatesseron [6] remittatur, tunc contrapunctus non poterit aeque bene propter sonorum disiunctionem ad eam quam praediximus consonantiam pervenire. In superiori enim descriptionem, tertia, tono aut semitonio tamen ab illa separata invenitur, in hac vero etiam per tertiam. Quanto enim imperfectae a sua perfectione, id est, a perfectis superioribus, remotiores existunt, tanto debilius natura atque idcirco iniocundius sonant. Quod autem de tertia per regressum vel ad unisonum vel ad quintam dictum est, id etiam de sexta vel ad quintam vel octavam et de reliquis imperfectis ad suas perfectas affirmandum, sed hoc modo.

De specierum contrapuncti imperfectarum ad se invicem conversione. Capitulum X.

Imperfectae vero species secundum augmentum et decrementum a quibus ita dictae sunt, quandoque ad se invicem hac ratione convertuntur. Quotienscumque enim ad inferiorem perfectam deducuntur, si minore fuerint a quantitate sua inferiori non transmutantur. Si autem maiores per semitonii maioris substractionem in minores convertuntur, ac contra. Quotienscumque perfectam superiorem et ab illis seorsum positam consequuntur, tunc quae minores sunt in maiores transmutantur, cum extremae ipsius perfectae voces mobiles fiant. Quanto enim voci acutae illius propinquiores fuerint, tanto earum perfectioni proximiores existentes suaviorem de necessitate reddunt modulationem. Cum enim graviores soni acutis natura priores extent, illi igitur hoc modo erunt velut termini a quo isti autem termini in quos perfectam natura perveniendo recipit formam.

Sit igitur diapente consonantia d a, cuius gravior sonus intendatur ad e, acutior vero remittatur ad g semiditono vel tertia minori distantes. Nunc autem si uterque illorum ad intermedium deveniat terminum, id est, f unisonum, reddentes, tunc iam dicta tertia in eodem statu in quo inventa fuerat permanere debuit cum fuerit minor. Si vero ab eadem tertia ad praedictam consonantiam rursus deveniant, tunc per unius apothome vel semitonii maioris additionem imperfectam illam in maiorem convertimus, [7] ita ut g quod erat diatonicum cromaticum fiat.

Si autem diapente consonantia immobilis manens cum sua intermedia tertia simul instituatur, tunc eadem tertia cum fuerit medium extremarum vocuum illius duplex erit de necessitate atque secundum intervallorum positionem imparis natura quantitatis. Quae si ad graviorem partem maior inventa extiterit ad acutiorem vero minor, ut hic, c e g vel g b d optime, ut in instrumentali musica aperte comprobatur, omnes huiusmodi voces simul sumptae consonabunt. Est enim hoc modo imperfecta species acutiori voci perfectae propinquior quod quantum ad hoc attinet oportebat. Si vero e contrario distributio fiat ut hic, d f a, tunc non ita aeque bene consonabunt. Ad graviorem enim partem tertia minor erit, ad acutiorem vero maior, et inde ab ipsa diapente perfectione remotior quam fuerat necesse. Quare intermedius terminus, id est, f, in cromaticum genus convertendus est, ut propinquior illi fiat maiorem imperfectam in minorem convertendo. Haec enim sunt de necessitate aggregatarum vocum simulque percussarum, ut in contrapuncto de quo agimus, quae tamen in successive prolatis, ut in cantu plano nulla ratione prout ostendimus, admittuntur.

Quod autem de tertia diximus, id ipsam de reliquis imperfectis ad suas perfectas necessario est affirmandum, sed inter haec illud etiam animadvertendum est quod omnes huiusmodi conversiones semper fiunt mediante semitonio maiori. Cum enim tertia maior atque minor eodem differant semitonio, necesse est quotienscumque altera illarum in alteram convertatur, ut per eiusdem semitonii a maiori tertia subtractionem et minori additionem id fiat quod etiam de quibuscumque necessario dicendum est imperfectis.

Similiter autem modo, quando de quinque vocibus diapente non attingentibus eandem consonantiam efficere voluerimus et de tribus tonis diatesseron conficere, eodem semitonio succurrendum est. Illic enim per eiusdem additionem, istic vero per remotionem. At contra sit diapason consonantia d e f g a b c d. Siquis autem huiusmodi voces intendendo per tertias distribuat nulla illarum a suo statu movetur, g b tamen [8] maiore existente, cum nulla fuerit causa hoc modo per transeundi a genere diatonico in cromaticum. Quae si remittendo accipiantur ad usque ultimam pariforma pronunciantur, si vero quomcumque post tertia f a sequatur g b, nec ulterius intendendo procedatur, tunc ne extremae voces illarum, id est, f b tritoni, dissonantiam efficiant, ultima, id est, g b, minor erit de necessitate sive ad praecedente f a sive ad diapente a d remittatur.

De specierum contrapuncti multiplicatione. Capitulum XI.

Species autem contrapuncti, quoniam in infinitum numerorum ratione augeri possunt, aliam etiam recipiunt compositionem quod bene per praedicta intelligi potest. Si enim octava, id est, diapason, nulli dubium composita est, erit igitur bisdiapason composita a composita et alterius ordinis, id est, tertii principium. Hinc igitur, si huic aequisonantiae tertiam addiderimus, erit decimaseptima a primo sono, si quintam decimanona, si sextam vigesima, si octavam vigesima secunda, et ita in amplius; sed quoniam illud esset ultra humanae vocis facultatem, hinc igitur finem his imponendo nunc recte dicere poterimus.

Tredecim sunt species contrapuncti, scilicet, unisonus, tertia, quinta, sexta, octava, decima, duodecima, tertiadecima, quintadecima, decimaseptima, decimanona, vigesima, vigesima secunda. Harum autem quaedam sunt simplices, quaedam compositae, quaedam vero decompositae: simplices quaedam sunt unisonus, tertia, quinta, sexta; compositae autem octava, decima, duodecima, tertiadecima; decompositae vero quintadecima, decimaseptima, decimanona, vigesima, vigesima secunda, quod autem in praecedentibus autore Boethio, libro secundo, bisdiapason omnium consonantiarum maximam existere diffinitum extitit, illud per respectum ad facilitatem pronunciandi duntaxat dictum fuit.


Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License