THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Stephen E. Hayes
Checked by: Peter M. Lefferts and Luminita Aluas
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: TINCOM2 TEXT
Author: Tinctoris, Johannes
Title: Complexus viginti effectuum nobilis artis musices.
Source: Scriptorum de musica medii aevi nova series a Gerbertina altera, 4 vols., ed. Edmond de Coussemaker (Paris: Durand, 1864-76; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 4:195-200.

[-195-] Complexus viginti effectuum nobilis artis musices.

Sic enim eam vocat Aristoteles, etc., politicorum, quam Plato caeterarum artium potentissimam, Quintilianus pulcherrimam, sed Augustinus divinam appellat scientiam, tum rationibus, tum sacris auctoritatibus, tum philosophorum historicorum ac poetarum dictis, que, Cicerone teste, peti solent ad faciendam fidem, vallatus (sic).

Effectus primus est iste: Musica Deum delectat.--Proprium etenim est: cujuslibet artificis suo delectari artificio maxime dum id perfectum fuerit. Unde cum Deus qui opus imperfectionis non novit: ut habetur in capitulo. Majores de baptismo et ejus effectu extra in antiquis hanc artem perfectissimam operatus fuerit: tenendum est quod ab ea prae ceteris delectatur. Hinc a dilectissima sua sponsa, quam fideles ecclesiam credunt: optat dulcedinem vocis audire: quam sola musica efficere potest. Quippe per Salomonem cantico 2o sic illam alloquitur: Sonet vox tua dulcis in auribus meis. Et sequitur: Vox enim tua dulcis. Quasi dicat eo quod vox tua dulcis, idest melodiosa sit, opto ut sonet in auribus meis, neque vocis dulcedinem audire Deus optaret: si eum quovismodo non delectaret.

Sequitur secundus effectus: Musica laudes Dei decorat.--Hinc in ecclesia triumphanti perpetuis Dei laudibus insistentes, eas quo magis decorentur cantare dicantur; unde Joannes in Apocalypso, capitulo decimo octavo, refert vocem cantantium, quasi canticum novum ante sedem Dei fuisse sicut cytharedorum cytharistantium in cytharis suis. Hinc Virgilius fingit eos qui erant in campo heliseo laudes Appollonis sapientiae dei canere. Nam in sexto libro Eneidos de Enea, qui cum sibilla in illum locum devenerat, ita dicit:

Conspicit ecce alios dextra laevaque per herbam

Vescentes letumque choro Peana canentes.

Sacerdotes etiam sub Evandro more Archadico deo Herculi laudes in decorem canebant, de quo idem Virgilius in octavo sic inquit:

Tunc Salii ad cantus intensa altaria circum.

Populeis adsunt evincti tempora ramis

Hic juvenum chorus, ille senum qui carmine laudes.

Herculeas et facta ferunt.

Numa Pompilius sacrorum Romanorum piissimus institutor voluit salios laudes deorum musicis decorare versibus. Unde Quintilianus libro primo Institutionum oratoriarum: Versus quoque Saliorum carmen habent. Sed hec ad falsam religionem pertinent. Rex autem David vere religionis cultor, dei laudes decorari cupiens, cantores instituit: qui coram archa federis illas decantarent, de quo Ecclesiastici capitulo 47o: "Stare fecit cantores juxta altare et in sono eorum dulces fecit modulos". Hinc ille ab omnibus variis instrumentis musicis Dei laudes decorari expetens; Postquam dixit in psalmo CXLVIo: "Deo nostro sit jocunda decoraque laudatio". Subjungit in ultimo: Laudate [-196-] eum in sono tubae; laudate eum in psalterio et cythara; laudate eum in tympano et choro; laudate eum in cordis et organo; laudate eum in cymbalis bene sonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis; omnis spiritus laudet Dominum.

Instar cujus regis institutionis Ambrosius primum in ecclesia militanti laudes dei musica decorari ordinavit. Quo effectum est ut hac tempestate praestantissimi inveniantur cantores dei laudibus accuratissime vacantes, quorum quidem cantorum tanto praestantius est officium quantum Deus, cui cantando devote serviunt, tribus ceteris praestat.

Tertius effectus est: Musica gaudia beatorum amplificat.--Credimus enim beatitudinem esse statum omnium bonorum aggregatione perfectum: quam si beati sint assequunti delectabilissima que bona sunt, eis deesse non possunt. Unde cum, ut inquit philosophus in-8o politicorum: Musica sit delectabilissimorum quod musicalium concordiarum dulcedo gaudia eorum amplificet, ratione concludimus hinc quoniam felicitatem animorum beatorum instrumenta musica significant: ut patet per Ovidium in quarto metamorphoseos ita dicentem: "Lyreque tibieque, et cantus animi felicia laeti argumenta sonant".

Pictores, etiam quando beatorum gaudia designare volunt angelos, diversa instrumenta musica concrepantes depingunt; quod quidem ecclesia non permitteret, nisi gaudia beatorum musica amplificari crederet, nec extra propositum Virgilius gaudiis Camporum heliseorum que amena vireta, locos letos fortunata, nemora sedesque beatas appellat, musicam interesse finxit. Unde in sexto libro Eneidos de hiis qui in illis, campis congaudebant, hec ait:

Pars pedibus plaudunt choreas, et carmina dicunt

Nec non Treicius longa cum veste sacerdos.

Obloquitur numeris septem discrimina vocum:

Jamque eadem digitis, jam pectine pulsat eburno.

Quartus effectus est: Musica ecclesiam militantem triumphanti assimilat.--Unde Bernardus super cantica: "Nihil in terris ita representat quemdam celestis habitationis statum sicut alacritas laudantium Deum". Pro quo facit. Augustinus ita dicens in capitulo decimo octavo decimiseptimi libri de Civitate Dei: "Diversorum sonorum rationabilis moderatusque concentus concordi varietate compacta bene ordinate civitatis dei insinuat unitatem".

Quintus effectus est: Musica ad susceptionem benedictionis domini preparat.--Unde octavo regum tertio capitulo: "dum caneret psaltes facta est super heliseum manus domini."

Sextus effectus est: Musica animos ad pietatem excitat.--Unde Augustinus in libro decimo Confessionum: "adducor cantandi consuetudinem approbare in ecclesia ut per oblectamenta aurium animus infirmior ad effectum pietatis assurgat."

Septimus effectus est: Musica tristitiam depellit.--Unde Jacobi capitulo quarto: "Tristatur aliquis vestrum oret equo animo et psallat". Hinc de Polyphemo Virgilius in secundo libro Eneidos ait:

Solamenque mali de collo fistula pendet.

Et quoniam in amore plurimum tristitiae accidit, hanc musica quodam innato solamen depellere solet. Unde idem Virgilius de Orpheo tristi propter absentiam Euridicis quam flagranter amabat proprio instrumento se consolante in octavo libro Georgicorum sic inquit:

[-197-] Ipsa cava solans egrum testudine amorem

Te dulcis conjux, te solo in litore secum,

Te veniente die, te decedente canebat.

Octavus effectus est: Musica duriciam cordis resolvit.--Unde Augustinus in libro nono Confessionum: "Flevi in hymnis et canticis tuis suave sonantis ecclesie tue vocibus commotus acriter". Hinc eo quod populus Judaicus dure erat cervicis Domino teste exodi capitulo trigesimo secundo capitulo multorum instrumentorum musicorum usus erat ei necessarius quibus cordium suorum duricia resolveretur ut patet per sanctum Thomam 2a Re questione 91 articulo 2o. Et Orpheum eo quod musica modulatione duritiam rudium et agrestium animorum resolveret, non feras modo, sed saxa etiam sylvasque duxisse posteritatis menioria traditum est. Hec quintilianus in libro primo Institutionum oratoriarum. Simili cujus Amphyon fecisse dicitur. De quo Oratius in suis odis:

Movit Amphyon lapides canendo.

Et Statius libro primo Thebaidos:

...Quo carmine muris

Jusserit Amphyon Tyrios accedere montes.

Imo poete ad ostendendum maiorem efficatiam musice circa duritiam cordis resolvendam fingunt ipsum Orpheum et manes et indices et monstra inferorum suo cantu movisse, de quo Virgilius in sexto georgicorum hec dicit:

Taenarias etiam fauces alta ostia ditis

Et caligantem nigra formidine lucum

Ingressus manesque adiit regemque tremendum

Nesciaque humanis precibus mansuescere corda

Ac cantu commote Erebi de sedibus imis

Umbrae ibant tenues, simulacraque luce carentum.

Et paulo post sequitur:

Quin ipse stupuere domus atque intima lheti

Tartara, ceruleosque implexe crinibus angues

Eumenides; tenuitque inhians tria Cerberus ora.

Atque Ixionii vento rota constitit orbis.

Nonus effectus est: Musica diabolum fugat.--Unde primi regum, capitulo decimo sexto: "David tollebat citharam et psallebat manu sua: refocillabaturque Saul et levius habebat, recedebatque ab eo spiritus malus". Super quod Rhetor quidam hos versus edidit:

Rex David in Saule sedavit demonis iram

Ostendens citharae virtutem carnime miram.

Decimus effectus est: Musica extasim causam.--Unde postquam David in psalmo sexagesimo septimo cecinit: "prevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistrirum". Et paulo post subdidit: "ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu profanat illud. Philosophus, in 8o politicorum, melodie Olympi faciunt animas ruptas. Ad cujus confirmationem referente Quintiliano, in primo Institutionum oratoriarum, ponitur tibicen qui sacrificanti frigium cecinerat; acto illo in insaniam et per precipicia delato accusari que causa mortis extiterunt.

Undecimus effectus est: Musica terrenam mentem elevat.--Unde Bernadus super cantica: oculos cordis attollit jubilus laudis. Armonie quidem dulcedine movet mens ad contemplationem gaudiorum supernorum que septima pars est vite melioris et hinc deficit a cogitatione terrenorum que ad actionem vite pertinens sollicitudinem ac turbationem inducit.

Duodecimus effectus est: Musica voluntatem malam revocat.--Nam, ut cicero dicit in libro de consiliis, refertque Quintilianus in libro primo Institutionum oratoriarum, concitatos ad vim pudice domi inferendam juvenes mutare jussit in spondeum modos tibicina Pythagoras composuit.

Tertiusdecimus effectus est: Musica homines letificat.--Namque, prout refert Aristoteles, [-198-] in octavo politicorum, museus ait esse hominibus delectabilissimum cantare propterea quod in conventus et deductiones rationabiliter assumunt ipsum tamquam potentem letificare; et letificat alios quidem plus et alios minus. Namque quanto plus in hac arte perfectus est tanto plus ab ea delectatur, eo quod naturam ipsius et interius et exterius apprehendat. Interius quidem virtute intellectiva qua intelligit debitam compositionem ac pronunciationem et exterius potentia auditiva, qua percipit concordantiarum dulcedinem. Tales autem sunt solum qui de ipsa musica vere judicare delectarique possunt; propterea quod philosophus, in 8o Politicorum, consulit juvenibus operam dare musice, ut non tantum sono per se sive per alium delectentur, sed senes etiam effecti, dimissis operibus, de ea recte possint judicare.

Musica non minus illos letificat qui nihil ex ea penitus quam sonum percipiunt. Extrinseco etenim sensu tantum modo delectantur. Afficiuntur adeo tamen tali sono, quod, juxta Juvenalem, currentes ad vocem iocundam eos qui voce delectabili, sicut opinantur, canunt, licet rudissime pronuntient, tanquam optimos musicos praedicant et extollunt. Neque miror cum Virgilium cecinisse Bucolicorum egloga secunda legerim:

Trahit sua quemque voluptas.

Perfectio igitur delectationis musice consistit in eius perfecta cognitione. Unde Aristoteles, in octavo politicorum, ponit ad propositum quod imperfecto supple in apprehensione ipsius artis musice non convenit finis, idest, perfectio ejus delectationis.

Quartus decimus effectus est: Musica egrotos sanat.--Unde refert Isidorus, quarto libro ethimologiarum, quod Asclepiades medicus quemdam freneticum, arte modulationis pristine restituit sanitati. Hinc dicit idem auctor eminentissimus musicam fore medico necessariam. Quod satis probabile videtur ex dictis Avicenne et Galieni quorum primus ait: Debes autem scire quod in pulso reperitur natura musicae. Et alter: cum natura proportionum musicalium mihi nota fuit, tunc ianue pulsus mihi aperte fuerunt.

Quintus decimus effectus est: Musica labores temperat.--Nam ut habet Quintilianus, in primo libro Institutionum oratoriarum: natura ipsa videtur nobis musicam ad tolerendos facilius labores dedisse: si quidem remiges cantus hortantur pro quo facit illud Virgilii bucolicoruu egloga nona:

Cantantes licet usque (minus via laedet) eamus.

Et in primo libro Georgicorum:

Interea longum cantu solata laborem.

Arguto conjux percurrit pectine telas.

Sextus decimus effectus: Musica animos ad praelia incitat.--Hinc habetur de Misseno qui in obsidione Trojana cum Hectore prestantissime lituo praelium accendebat. Quod cum ipse Missenus, Hectore mortuo, sequuntus Eneam per equora facere niteretur a Tritone Neptuni tubicine per invidiam fuit submersus. De quo Virgilius Eneidos libro sexto, sic ait:

...Atque illi perimunt Messenum in littore sicco.

Ut venere vident indigna morte peremptum

Missenum Aeolidem quo non praestantior alter.

Aere ciere viros, Martemque accendere cantu.

Et cetera quae ibi sequuntur.

Hinc Thimoteus tubicen Alexandri magni, illum ab epulis in bellum sepe numero provocasse legitur. Cui concordat Quintilianus, in libro primo institutionum oratoriarum, duces maximos et fidibus et tibiis concinisse traditum est, et exercitus Lacedemoniorum musicis accensos modis. Tales autem melodie sunt ire provocative, ut vult philosophus in octavo politicorum. Que quanto sunt vehementiores, tanto certantium animos efficiunt fortiores. Hec Ysidorus ethimologiearum libro [-199-] tertio: quo finaliter gloriam victorie consequuntur. Unde Quintilianus, in libro primo institutionum oratoriarum, quod autem aliud in nostris legionibus cornua ac tube faciunt, quorum concentus quanto est vehementior, tanto Romana in bellis gloria ceteris prestat.

Septimus decimus effectus: Musica amorem allicit.--Unde Ovidius puellis amorem virorum allicere cupientibus precipit ut cantare discant. Enimvero in tertio libro de arte amandi sic inquit:

Res est blanda canor: discant cantare puelle;

Pro facie multis vox sua leva fuit.

Hinc est quod cum Orpheus liram dulcissime pulsaret multas mulieres eius amorem incensas, a poetis traditum est. De quo Ovidius metamorphoseos libro decimo:

...Multas tamen ardor habebat

Jungere se vati multi doluere repulsi.

Immo melodia cantus ipsius Orphei tante certe amorem alliciendum erat efficacie, ut et impuberes ad canendum cogeret. Unde ibidem sequitur:

Ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem

In teneres transferre mares citraque inventam

Etatis breve ver et primos carpere flores.

Octavus decimus effectus: Musica jocunditatem convivii augmentat.--Unde Ecclesiastici capitulo tregesimo secundo: Gemme Carbunculi in ornamento auri et comparatio musicorum in convivio vini. Glosa carbunculum comparat auro; et musicum melos convivio; sicut enim carbunculus duplicat splendorem auri, ita melodia iocunditatem convivii. Hinc tradunt poete deorum epulis musicam esse acceptam. Unde Horatius in suis odis scribit:

O decus Phebi et dapibus supremis

Grata testudo jovis. O laborum

Dulce lenimen mihicunque salve rite vocanti.

Verum ab antiquo claros homines epulantes, assumere musicam non insolitum est. Unde Virgilius recitans ea que in opiparo convivio, ab Elissa Eneeque suis sociis preparato, gesta fuerunt, adducit yopam citharedum peritissimum quo jucundius esset, citharam increpuisse, de quo Eneidos libro primo:

Cythara crinitas Yopas personat aurata.

Et ceterea. Veterum quoque romanorum epulis fides et tibias adhiberi moris fuit. Hec Quintilianus in libro primo institutionum oratoriarum, et ysaie secundo capitulo legitur: "Cythara et lira et typanum et tibia et vinum in conviviis vestris". Hanc quoque consuetudinem hac tempestate, plurimum vigere videmus. Magnatibus splendide ac solenniter epulantibus, quod genus musicorum adesse sentimus, illic cantores, illic tibicines, illic tympaniste, illic organiste, illic citharedi, illic fistule, illic tube, adeo melodiose concinentes ut vera quedam imago supernorum gaudiorum esse videatur.

Nonus decimus effectus est: Musica peritos in ea glorificat.--Unde Ecclesiastici XLIIIIo, homines in pueritia sua requirentes modos musicos in generationibus gentis sue gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus, et quoniam olim in Grecia summa musici afficiebantur gloria, propter summam eruditionem quam ipsi greci sitam censebant in nervorum vocumque cantantibus non modo prestantissimi viri philosophi operam illi impederunt, ut Socrates, Pythagoras, Plato, Aristoteles; sed et bellicosissimi principes ut Epaminundas et Achilles, Themistocles, qui cum epulis recusaret liram, habitus est indoctor; imo ut et cum hoc Cicero ponit in prologo questionum tusculanarum: discebant id omnes, nec qui nesciebat satis excultus doctrina putabatur.

[-200-] Nostro autem tempore, experti sumus quanti plerique musici gloria sint effecti. Quis enim Joannem Dunstaple Guillelmum Dufay, Egidium Binchois, Joannem Okeghem, Anthonium Busnois, Joannem Regis, Firminum Caron, Jacobum Carlerii, Robertum Morton, Jacobum Obrechts non novit. Quis eos summis laudibus non prosequitur, quorum compositiones per universum orbem divulgate, dei templa, regum palatia, privatorum domos summa dulcedine replent. Traceo plurimos musicos eximiis opibus dignitatibusque donatos, quoniam et si honores ex hiis adepti sunt, fame immortali quam primi compositores sibi extenderunt, minime sunt conferendi. Illud enim fortune, istud autem virtutis opus est. Unde Virgilius Oeneidos libro decimo:

Stat sua cuique: dies breve et irreparabile tempus

Omnibus est vite, sed famam extendere factis.

Hoc virtutis opus.

Vicesimus effectus musice: Musica animas beatificat.--Nulli namque dubium est, homines ad compunctionem audiendo cantum induci; propter hoc enim ecclesia dei laudes cantari instituit; ut patet per capitulum cleros 21 dis: et per doctorem sanctum 2a Re 9: XCIa articulo secundo. Unde cum per compunctionem anime salutem attingant, sequitur musicam hujusmodi salutis esse causam: que quidem salus summa beatitudo est, quam non modo, ut prediximus, qui musicam audiunt, sed et qui sciunt assequuntur. Unde propheta psalmo octogesimo octavo: Beatus populus qui scit jubilationem.

Sequitur conclusio.

Hos igitur effectus, si quis advertat, nunquam ei pigebit ingenium suum huic parti discipline applicuisse: imo in dies affectu flagrantissimo melodie studebit, qua reges, qua ceteros principes, quaque liberos homines usos fuisse et uti, gloriosum et commendabile est. Hec enim est que a Lycurgo, Platone, Quintiliano approbatur precipiturque, quorum precepta qui sequitur, et ars illi, et ille arti decori in sempiternum erit.

Et hec de commendatione nobilis artis musices.

Hec magister Joannes Tinctoris in legibus licenciatus Serenissimi principis Fernandi, Siciliae Jherusalem et Ungariae Regis Capellanus.