Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[269] Ex libro quarto.

Quid sit lyra populariter leutum dicta: quid etiam quelibet instrumentalis species ex ea producta: utpote (juxta linguam vulgarem) viola: rebecum: ghiterra: cetula: et tambura: a quibus omnia hec inventa: quot chordas et qualiter ordinatas primum habuerint: et nunc habeant. Capitulum quartum.

Lyra est instrumentum: ex ligno concavo in modum testudinis formatum: circa medium habens orificium: et collum oblongum: super quod chorde ab infima parte ejus juxta orificium emergentes: usque ad summam equaliter tenduntur.

Et hanc sonitor manu sinistra non modo sustinet: verum etiam digitorum ipsius attactu: chordas deprimit ac elevat. Altera vero: aut digitis ejus aut plectro: chordas ipsas percutit. Unde Ovidius in undecimo metamorphoseos de Phoebo lyricine loquens ait:

Instructamque lyram geminis ac dentibus indis

Sustinet a leva: tenuit manus altera pelctrum. (sic!)

Est que plectrum: quo chorde pulse ad sonum emoventur. Cujusmodi apud nos sunt penna et arculus: apud antiquos pecten. De quo Virgilius.

Jamque eadem digitis jam pectine pulsat eburno.

[270] Porro lyram (Heradostenis poete greci testimonio) primum a Mercurio fuisse inventam hoc modo dicunt. Quom Nilus regrediens in suos meatus: varia in campis reliquisset animalia: relicta etiam testudo est. Quae postquam putrefacta fuisset: et nervi ejus remansissent extenti inter corium: percussa a Mercurio sonitum reddidit. Ad cujus speciem lyram ipse fecit. Unde Horatius ad eum plurium et aliarum rerum inventorem: sic in odis concinit.

Mercuri facunde nepos Atlantis

Qui feros cultus hominum recentum

Voce formasti catus et decore

More palestre.

Te canam magni Jovis ac deorum

Nuntium: curveque lyrae parentem:

Callidum quicquid placuit jocoso

Condere furto.

Et in hujusmodi lyra: septem chordas inter se tonis ac semitoniis differentes tetendisse fertur: vel ad imitationem septem orbium planetarum: quos (ut supra dictum est) septem diversos edere sonos Pythagorei contendunt: vel ad honorem septem pleiadum Atlantis avi ejus filiarum. Dicente ad illum Ovidio: septena putaris.

Pleiadum numero fila dedisse lyre.

Sed quom ipse septem chorde: per tonos ac semitonia discrepantes: non omni composito cantui suppetebant: quinque et aliquando sex principalium ordinatio ea subtilitate a posteris (ut reor) Germanis inventa est: ut duabus mediis ad ditonum: ceteris vero ad diatessaron temperatis: lyra sit perfectissima. Quin ut fortiorum habeat sonum: cuilibet istarum chordarum una conjungitur: que ei (excepta duntaxat prima) ad diapason contemperatur. His autem chordis ex arietum intestinis communiter factis: sunt qui germanica inventione: gravissime quandam aliam ei per diapason consonantem adjiciunt eneam: Qua concentus non modo itidem fortior: verum etiam longe suavior efficitur. Et quia (sicut prediximus) lyra hec in formam testudinis condita sit: testudo a poetis sepenumero vocatur. Unde Virgilius de Orpheo ad Euridicem ejus conjugem.

Ipse cava solans egrum testudine amorem

Te dulcis conjunx: te solo in littore secum

Te veniente die: te discente canebat.

Et Flaccus ad ipsam lyram per prosopopeiam:

O decus phebi: et dapibus supremi

Grata testudo Jovis: o laborum

Dulce lenimen: mihicunque salve Rite vocanti.

[271] Quinetiam: lyra (si porphyrioni credimus) dicitur barbitus. Ad quem ipse Flaccus per eandem figuram.

Poscimus (si quid vacui sub umbra

Lusimus tecum) que et hinc in annum

Vivat et plures. age dic latinum Barbite carmen.

Verum: nunc vulgus eam ubique leutum appellat. Et forsan ad differentiam quorumdam aliorum instrumentorum: que ex ipsa lyra: progressu temporis apud diversas regiones inventa sunt. Siquidem: hispanorum invento: ex lyra processit instrumentum quod ipsi ac Itali violam Gallici vero dimidum leutum vocant. Que quidem viola in hoc a leuto differt: que leutum multo majus ac testudineum est: ista vero plana: ac (ut plurimum) ex utroque latere incurvata. Alia tamen viola est: a grecis (ut ajunt) comperta: non solum forma (sicut illa) differens a leuto: sed etiam chordarum dispositione ac pulsatione. Enimvero: sive tres ei sunt chorde simplices ut in pluribus: per geminam diapentem: sive quinque (ut in aliquibus) sic et per unisonos temperate: inequaliter hoc est tumide sunt extente: ut arculus (quom corda ejus pilis equinis confecta: sit recta) unam tangens: juxta libitum sonitoris: alias relinquat inconsussas. Extractum est et lyra: aliud instrumentum minus: ab aliis Gallicorum qui id excogitarunt: rebecum: et ab aliis marionetta nuncupatum. Quod instar leuti testudineum: chordas que vel arculo tanguntur (ut predicta viola) tenet adaptatas. Quinetiam instrumentum illud a Catalanis inventum: quod ab aliis ghiterra: ab aliis ghiterna vocatur: ex lyra prodiisse manifestissimum est hec enim ut leutum (licet eo longe minor sit) et formam testudineam: et chordarum dispositionem atque contactum suscipit. Ab ipsa etiam lyra intrumentum aliud processit: ab Italis qui hoc compererunt cetula nominatum. Supra quam quatuor enee vel calibee chorde: ad tonum et tonum: diatesseron: ac rursus tonum: communiter disposite tenduntur: pennaque tanguntur. Et hec ipsa cetula plana existens: quasdam elevationes ligneas quas populariter tastas appellant: in collo proportionaliter habet ordinatas. Contra quas chorde digitis compresse: sonum: vel sublimiorem vel humiliorem efficiunt. Illud autem exile ac parvum instrumentum: quod Turcharum exiliori ac minori ingenio: ex lyra itidem tractum: eorum lingua tambura nuncupatur: formam quasi coclearis magni continens: tres chordas habet ad diapason: diapenten: ac diatessaron contemperatas: digitis aut penna ad sonandum impellendas. Quorum omnium instrumentorum: alia (secundum chordarum quantitatem et numerum) ad quatuor cantuum partes: immo ad plures (ubi sonitoris ingenium et ars corresponderent) perfectissime premendas: alia ad tres: alia ad duas: alia saltem ad unam: accommodabilissima sunt.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License