THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Stephen E. Hayes
Checked by: Peter M. Lefferts and Luminita Aluas
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: TINTRAR TEXT
Author: Tinctoris, Johannes
Title: Tractatus de regulari valore notarum
Source: Scriptorum de musica medii aevi nova series a Gerbertina altera, 4 vols., ed. Edmond de Coussemaker (Paris: Durand, 1864-76; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 4:46-53.

[-46-] Tractatus de regulari valore notarum, editus a Magistro Johanne Tinctoris, in legibus licentiato Regisque Siciliae Capellano.

Cogitanti mihi, illustrissima Domina, rationi maxime consentaneum laudem et gloriam studiorum ab his qui ea intelligunt diliguntque expetere, in mentem venit hoc opusculum de regulari valore notarum inscriptum tue celsitudini dedicare, expetens. Si, in eo aliquid studii laude gloriaque dignum inveniatur id tua existimatione quae intellectu prestantissimo, ac bonarum artium dilectione ferventissima viros nedum faeminas omnes excedas, mihi attributum fore. Precor igitur ingenti cordis affectu, quamvis hoc innata quadam sciendi cupiditate facturam te non dubitem ut [-47-] quando opusculum ipsum in manibus habueris, accuratissime perlegas, ac si in eo me libero homine digna percepisse inveneris, apud te ipsam amore sanctissimo quo erga scientiarum ingenuarum studiosos affici consueveris, per quam gratiosum efficere digneris, namque tunc operam meam huic studiorum generis impensam digne censebo dum ex eo gratiam eam celebris, tam illustris, tamque prudentis Dominae Regiae filiae consequitus fuero.

Capitulum I.

De quantitatibus in genere.

Quamquam in plerisque opusculis nostris quot et quae notae sint explicaverimus, tamen hic absurdum non mihi visum est eo quod de regulari valore earum scripturi sumus id ipsum resumere. Unde sciendum quod quisque tantum universales notae sunt, quae in hoc versu penthametro ordine recto posite facillime concipi retinerique possunt:

Maxima [MXv], longa [Lv], brevis [Bv], semibrevis [Sv], minima [Mv]

Et quoniam regularis valor istarum notarum ex quantitatibus attenditur, quid quantitas sit quotque quantitates et quae sint, animadvertendum est. Unde quantitas est secundum quam quantus sit, cantus intelligitur. Quatuor autem quantitates ab artis musice preceptoribus institutas accipimus, videlicet: modum majorem, modum minorem, tempus et prolationem. Ex quibus quatuor quantitatibus omnis cantus componitur, non quod necessarium sit quolibet cantu omnes concurrere; namque si prolatio sola sit, cantus est, ut hic:

[ClefC2,Od,Mv,Mv,Mv on staff4]

Exemplum.

Si tempus sine aliquo modo, ut hic:

[ClefF1,O,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv on staff4]

Exemplum.

Similiter si modus minor absque major, ut hic:

[ClefC2,O,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Bv on staff4]

Exemplum.

Sed ubi modus major ibi et minor, ubi modus minor ibi et tempus, ubi tempus ibi et prolatio, quoniam majori semper quantitati minorem inesse necesse est, ut hic patet:

[ClefC4,Od,MXP,MXP,MXP,MXv,Lv,Lv,Bv,Sv,Sv,Lv on staff5]

Exemplum.

Hinc ut natura cujuslibet istarum quatuor quantitatum valoresque notarum sibi subjectarum liquidius habeatur, specifice de omnibus tractare proposimus.

Capitulum II.

De modo majori.

Modus major est quantitas ex certis longis maximam respicientibus constituta, et hic duplex est videlicet perfectus et imperfectus. Modus major perfectus est quantitas qua tres longe pro una maxima numerantur; itaque in hoc modo maxima quae ei subjicitur regulariter valet tres longas, ut hic:

[ClefC3,O,LP,LP,LP,MXv,Lv,Lv,Lv,MXv on staff4]

Exemplum.

Modus major imperfectus est quantitas qua duae longae pro una maxima numerantur, et sic in [-48-] hoc modo maxima etiam ei subjecta regulariter valet duas longas, ut hic patet:

[ClefC4,C,LP,LP,MXv,Lv,Lv,MXv,Lv,Lig2va,MXv,MXv on staff5]

Exemplum.

Capitulum III.

De modo minori.

Modus minor est quantitas ex certis brevibus longam respicientibus constituta; quae quidem duplex est, nam alius est modus minor perfectus, alius minor imperfectus. Modus minor perfectus est quantitas qua tres breves pro una longa numerantur. Itaque hoc in modo longa quae ei subjicitur regulariter valet tres breves, ut hic patet:

[ClefC4,O,MXP,Lv,Lig3vcdsndod,Lv on staff4]

Exemplum.

Modus minor imperfectus est quantitas qua due breves pro una longa numerantur et sic in hoc modo longa etiam ei subjecta regulariter valet duas breves, ut hic patet:

[ClefC4,O,LP,Lv,Lig2vcdsnod,Sv,Lv,Lv,Lv,Bv,pt,Sv,Bv,Lv on staff4]

Exemplum.

Capitulum IV.

De tempore.

Tempus est quantitas ex certis semibrevibus brevem respicientibus constituta, et hoc duplex est videlicet, perfectum et imperfectum; tempus perfectum est quantitas qua tres semibreves pro una brevi numerantur; itaque in hoc tempore brevis que ei subjicitur regulariter valet tres semibreves, ut hic patet:

[ClefC2,O,LP,LP,Bv,Lig2vcssnod,Sv,Lv,Bv,Lig2vcssna,pt,Mv,Lv on staff4]

Exemplum.

Tempus imperfectum est quantitas qua due semibreves pro una brevi numerantur, et sic hoc in tempore brevis etiam ei subjecta regulariter valet duas semibreves, ut hic patet:

[ClefC2,C,LP,Bv,Lig2vcssnod,Bv,Sv,pt,M,M,Lig3vda,Bv,Mv,Mv,Sv,Lv on staff4]

Exemplum.

Capitulum V.

De prolatione.

Prolatio est quantitas ex certis minimis semibrevem respicientibus; constituta quae quidem duplex est, namque alia est prolatio major, alia minor. Prolatio major est quantitas qua tres minime pro una semibrevi numerantur; itaque hac in prolatione semibrevis que ei subjicitur regulariter valet tres minimas, ut hic patet:

[ClefC4,Od,Bv,Sv,Mv,Mv,Mv,Sv,Bv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv,Lv on staff4]

Exemplum.

Prolatio minor est quantitas qua due minime pro una semibrevi numerantur, et sic in hac prolatione semibrevis etiam ei subjecta regulariter valet duas minimas, ut hic patet:

[ClefC4,C,Bv,Bvcssn,Bv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,pt,Sv,Mv,Lv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv, Lv on staff5]

Exemplum.

Capitulum VI.

De signis quantitatum in genere.

Certis autem signis predictae quantitates tam perfectae quam imperfectae, licet aliae positivae aliae privatae, cognoscuntur. Quae quidem signa propter hoc exponere necessarium arbitramur.

[-49-] Capitulum VII.

De signo modi majoris perfecti.

Signum modi majoris perfecti est positio trium pausarum longalium simul immediate ante vel post signum temporale, ut hic patet:

[ClefC5,MXP,MXP,MXP,O,MXv,Lv,Lv,Lv,MXv,Lig2vLacddx,MXv on staff5]

Exemplum.

[ClefC3,C,MXP,LP,LP,MXv,Lig2vd,Lv,MXv on staff5]

Exemplum.

Capitulum VIII.

De signo modo majoris imperfecti.

Signum modi majoris imperfecti est positio duarum longalium pausarum immediate ante vel post signum temporale, vel unius tantum post ipsum temporale signum vel prorsus nullius, ut hic patet:

[ClefC3,MXP,MXP,O,MXv,Lig3vaod,Lv,MXv; ClefC2,Cd,LP,LP,MXv,Lig2vd,MXv on staff4]

Exemplum.

[ClefC4,O,MXP,Lv,MXv,Lig2vd,MXv; ClefC3,C,Lig3vLaa,MXv,Lig2vd,MXv on staff4]

Exemplum.

Capitulum IX.

De signo modi minoris perfecti.

Signum modi minoris perfecti est longalis pausa tria occupans spatia ante vel post signum temporale immediate posita; neque refert si sint plures dum tantum quaelibet tria spatia occupet, ut patet hic:

[ClefF3,MXP,O,Lv,Lig3vaa,Lig2vcdsnacddx,Lig2vcdsnod,Lv on staff4]

Exemplum.

[ClefC3,C,MXP,MXP,MXv,Lv,Bv,Lv,Bv,Lig3vcdsnda,Lv on staff4]

Exemplum.

Capitulum X.

De signo modi minoris imperfecti.

Signum modi minoris imperfecti est longalis pausa duo occupans spatia ante vel post signum temporale immediate posita; neque refert etiam si sint plures dum tantum quaelibet duo spatia occupet. Preterea si nulla penitus longalis pausa signum temporale sequatur aut procadit, modum hunc etiam imperfectum privative designat, ut hic patet:

[ClefC3,LP,O,Lv,Bv,Bv,Sv,Lig2vcdsnod,Lv; ClefC2,C,LP,LP,Lv,Lig2vcssnod,pt,Sv,Mv; ClefC3,Lv,Lig2vcdsnod,Lv,Lv; ClefC4,O,Lv,Lig2vcdsnod,Lv,Lv on staff4]

Exemplum.

Animadvertendum tamen est quod si hujus modi pausae longales quovis in modo majori atque minori, ut premisimus, signo temporali anteponantur, non sunt de cantus essentia, secus vero si postponantur, quia tunc rite pausantur.

Capitulum XI.

De signo temporis perfecti.

Signum temporis perfecti est circulus perfectus quod quoniam sit in modum fere unius [O on staff2] quae quarta vocalis est formatus, a plerisque [O on staff2] appellatur, ut hic patet:

[ClefC3,O,Bv,Sv,Bv,Lig2vcssna,Sv,Bv,Mv,Mv,Bv,Sv,Bv,Sv; ClefC4,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Lig2vcssna,Lv on staff4]

Exemplum.

[-50-] Capitulum XII.

De signo temporis imperfecti.

Signum temporis imperfecti est circulus imperfectus, quem propter similitudinem forme quam habet cum tertia littera alphabeti quae est [C on staff2] nonnulli [C on staff2] appellant, ut hic patet:

[ClefC3,C,BP,Bv,Lig3vcssnaa,Mv,Sv,Mv,Lig2va,Lig2vcssnod,Bv,Sv,pt,M,M,Lv on staff4]

Exemplum.

Capitulum XIII.

De signo prolationis majoris.

Signum prolationis majoris est punctus in medio circuli perfecti vel imperfecti positus, ut hic patet:

[ClefC3,Od,Cd,Bv,Sv,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,pt,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Lv on staff4]

Exemplum.

Capitulum XIV.

De signo prolationis minoris.

Signum prolationis minoris est absentia puncti de medio circuli perfecti vel imperfecti, ut hic patet:

[ClefC4,O,C,BP,Bv,Lig2vcssna,pt,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Bv,Lig2vcssnod,Bv,Sv,Mv, Sv,Mv,Sv,Lv on staff5]

Exemplum.

Capitulum XV.

De speciebus compositionum in genere.

Porro cantus alii ex omnibus quantitatibus perfectis componuntur, alii ex omnibus imperfectis, alii ex pluribus perfectis cum pluribus imperfectis, aut una tantum et alii ex pluribus imperfectis cum pluribus perfectis, aut una solum.

Quo fit ut sexdecim compositionum species inveniantur per quas regularis valor notarum nunc major, nunc minor esse perhibetur hinc de qualibet ut regularis valor notarum eis subjectarum clarius agnoscatur consequenter disserere instituimus.

Capitulum XVI.

De prima specie compositionis et valore notarum in ea existentium.

Prima species compositionis fit ex utroque modo perfecto, tempore perfecto et majori prolatione itaque regulariter valet in ea maxima 3 longas, 9 breves, 27 semibreves et 81 minimas; longa 3 breves, 9 semibreves, 27 minimas; brevis 3 semibreves et 9 minimas, ac semibrevis 3 minimas, ut hic:

[ClefC4,Od,MXP,MXP,MXP,MXv,Lv,Lv,Lv,Lig3vcdsnda,Lig2vod,Sv,Mv,Mv, Mv,Lig2vcssnod,Bv,Lv on staff5]

Exemplum.

Capitulum XVII.

De secunda specie compositionis et valore notarum in ea existentium.

Secunda species compositionis fit ex modo majori perfecto, modo minori imperfecto, tempore perfecto et prolatione majori. Itaque in ea valet regulariter maxima 3 longas, 6 breves, 18 semibreves et 54 minimas; longa 2 breves, 6 semibreves, et 18 minimas; brevis 3 semibreves et 9 minimas; ut hic patet:

[ClefC3,[rob],Od,LP,LP,LP,MXv,Lv,Lv,Lv,Lig2va,Lig2vcssnod; ClefC4,[rob],Mv,Mv,Mv,Bv,Lv on staff5]

Exemplum.

Capitulum XVIII.

De tertia specie compositionis et valore notarum in ea existentium.

Tertia species compositionis fit ex modo majori imperfecto, modo minori perfecto, tempore perfecto et prolatione majori. Itaque valet in ea regulariter maxima 2 longas, 6 breves, 18 semibreves et 54 minimas; longa 3 breves, 9 semibreves et [-51-] 27 minimas; brevis 3 semibreves et 9 minimas; ac semibrevis 3 minimas; ut hic patet:

[ClefC4,Od,MXP,MXP,MXv,Lv,Lig3vLdod,Bv,Lig2vcssna,Mv,Mv,Mv,Bv,Lv on staff4]

Exemplum.

Capitulum XIX.

De quarta specie compositionis et valore notarum in ea existentium.

Quarta species compositionis fit ex utroque modo imperfecto, tempore perfecto et prolatione majori. Itaque valet in ea regulariter maxima 2 longas, 4 breves, 12 semibreves, et 36 minimas; longa 2 breves, 6 semibreves et 18 minimas; brevis 3 semibreves et 9 minimas; ut hic patet:

[ClefC3,[rob],Od,LP,LP,MXv,Lv,Lv,Bv,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,pt,SMv,Mv,Lv on staff5]

Exemplum.

Capitulum XX.

De quinta specie compositionis et valore notarum in ea existentium.

Quinta compositionis species fit ex utroque modo perfecto, tempore imperfecto et prolatione majori. Itaque in ea valet regulariter maxima 3 longas, 9 breves, 18 semibreves et 54 minimas; longa 3 breves, 6 semibreves et 18 minimas; brevis 2 semibreves, et sex minimas; ac semibrevis 3 minimas; ut hic patet:

[ClefC4,[rob],Cd,MXP,MXP,MXP,MXv,Lv,Lv,Lv,Lig3vaod,Sv,Mv,Svcd,Mv,Bv, Lig2vod,Lv on staff5]

Exemplum.

Capitulum XXI.

De sexta specie compositonis et valore notarum in ea existentium.

Sexta compositionis species fit ex modo majori perfecto, modo minori imperfecto, tempore imperfecto et prolatione majori. Itaque in ea valet regulariter maxima 3 longas, 6 breves, 12 semibreves et 36 minimas; longa 2 breves, 4 semibreves et 12 minimas; brevis 2 semibreves et 6 minimas: ac semibrevis 3 minimas; ut hic patet:

[ClefC3,[rob],Cd,LP,LP,LP,MXv,Lv,Lv,Lv,Lig2va,Mv,Mv,Mv,Sv,Lig2vcssnod, Lv on staff5]

Exemplum.

Capitulum XXII.

De septima specie compositionis et valore notarum in ea existentium.

Septima species compositionis fit ex modo majori imperfecto, modo minori perfecto, tempore imperfecto et prolatione majori, itaque regulariter valet in ea maxima 2 longas, 6 breves, 12 semibreves et 18 minimas; longa 3 breves, 6 semibreves et 18 minimas; brevis duas semibreves et 6 minimas; ac semibrevis 3 minimas; ut hic patet:

[ClefC4,Cd,MXP,MXP,MXv,Lig2vd,Lig3vaa,Sv,Mv,Mv,Mv,Lig3vcdsnodod, Lig3vcdsnod,Lv on staff5]

Exemplum.

Capitulum XXIII.

De octava specie compositionis et valore notarum in ea existentium.

Octava species compositionis fit ex utroque modo imperfecto, tempore imperfecto et prolatione majori. Itaque regulariter in ea valet maxima 2 longas, 4 breves, 8 semibreves et 24 minimas; longa 2 breves, 4 semibreves et 12 minimas; brevis 2 semibreves et 6 minimas; ac semibrevis, 3 minimas; ut hic patet:

[ClefC4,[rob],Cd,LP,LP,MXv,Lv,Lv,Lig2vcdsnod,Sv,Mv,Mv,Mv,Bv,Lig2vcssna, Lig2vcssnod,Lv on staff5]

Exemplum.

[-52-] Capitulum XXIV.

De nona specie compositionis et valore notarum in ea existentium.

Nona species compositionis fit ex utroque modo perfecto, tempore perfecto et prolatione minori. Itaque regulariter in ea valet maxima 3 longas, 9 breves, 27 semibreves et 54 minimas; longa 3 breves, 9 semibreves et 18 minimas; brevis 3 semibreves et 6 minimas; ac semibrevis, 2 minimas; ut hic patet:

[ClefC3,[rob],O,MXP,MXP,MXP,MXv,Lv,Lv,Lv,Lig3vcdsndod,Lig2vcssna,Sv, Bv,Sv,Mv,Mv,Sv,Lv on staff5]

Exemplum.

Capitulum XXV.

De decima specie compositionis et valore notarum in ea existentium.

Decima species compositionis fit ex modo majori perfecto, modo minori imperfecto, tempore perfecto et prolatione minori. Itaque regulariter in ea valet maxima 3 longas, 6 breves, 18 semibreves et 36 minimas; longa 2 breves, 6 semibreves et 12 minimas; brevis 3 semibreves et 6 minimas; ac semibrevis 2 minimas; ut hic patet:

[ClefC4,[rob],O,LP,LP,LP,MXv,Lv,Lv,Lv,Bv,Bv,Lig2vcssna,Sv,Mv,Mv,Sv,Lv on staff5]

Exemplum.

Capitulum XXVI.

De undecima specie compositionis et valore notarum in ea existentium.

Undecima species compositionis fit ex modo majori imperfecto, modo minori perfecto, tempore perfecto et prolatione minori. Itaque regulariter in ea valet maxima 2 longas, 6 breves, 18 semibreves et 36 minimas; longa 3 breves, 9 semibreves et 18 minimas; brevis 3 semibreves et 6 minimas; ac semibrevis 2 minimas; ut hic patet:

[ClefC3,O,MXP,MXP,MXv,Lv,Lv,Lig2vcdsnod,Sv,Mv,Mv,Sv,Lv on staff5]

Exemplum.

Capitulum XXVII.

De duodecima specie compositionis et valore notarum in ea existentium.

Duodecima compositionis species fit ex utroque modo imperfecto, tempore perfecto et prolatione minori. Itaque regulariter in ea valet maxima 2 longas, 4 breves, 12 semibreves et 24 minimas; longa 2 breves, 6 semibreves et 12 minimas; brevis 3 semibreves et 6 minimas; ac semibrevis duas minimas; ut hic patet:

[ClefC4,[rob],O,LP,LP,MXv,Lv,Lv,Lig2vcdsnod,Lig2vcdsnod,Sv,Bv,Lig2vcssna, Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Lv on staff5]

Exemplum.

Capitulum XXVIII.

De tertia decima specie compositionis et valore notarum in ea existentium.

Tertia decima species compositionis fit ex utroque modo perfecto, tempore imperfecto et prolatione minori. Itaque regulariter in ea valet maxima 3 longas, 9 breves, 18 semibreves et 36 minimas; longa 3 breves, 6 semibreves et 12 minimas; brevis 2 semibreves et 4 minimas; ac semibrevis 2 minimas; ut hic patet:

[ClefC3,C,MXP,MXP,MXP,MXv,Lv,Lv,Lv,Lig3vaa,Bv,Lig2vcssna,Mv,Mv,Sv, Lv on staff5]

Exemplum.

Capitulum XXIX.

De quarta decima specie compositionis et valore notarum in ea existentium.

Quarta decima species compositionis fit ex modo [-53-] majori perfecto, modo minori imperfecto, tempore imperfecto, et prolatione minori. Itaque regulariter valet in ea maxima 3 longas, 6 breves, 12 semibreves et 24 minimas; longa 2 breves, 4 semibreves et 8 minimas; brevis 2 semibrevis et 4 minimas; ac semibrevis duas minimas; ut hic patet:

[ClefC4,[rob],C,LP,LP,LP,MXv,Lv,Lv,Lv,Lig2va,Mv,Mv,S,Mv,Mv,Sv,Lv on staff5]

Exemplum.

Capitulum XXX.

De quinta decima specie compositionis et valore notarum in ea existentium.

Quinta decima species compositionis fit ex modo majori imperfecto, modo minori perfecto, tempore imperfecto et prolatione minori. Itaque regulariter valet in ea maxima 2 longas, 6 breves, 12 semibreves et 24 minimas; longa 3 breves, 6 semibreves et 12 minimas; brevis 2 semibreves, 2 minimas; ut hic patet:

[ClefC4,[rob],C,MXP,MXP,MXv,Lv,Bvcsdx,Lig3vaa,MP,Mv,pt,M,M,M,Bv, Lig2vcssnod,Lig3vaod,Lv on staff5]

Exemplum.

Capitulum XXXI.

De sexta decima specie compositionis et valore notarum in ea existentium.

Sexta decima et ultima species compositionis fit ex utroque modo imperfecto, tempore imperfecto et prolatione minori. Itaque regulariter in ea valet maxima 2 longas, 4 breves, 8 semibreves et 16 minimas; longa 2 breves, 4 semibreves et 8 minimas; brevis 2 semibreves et 4 minimas; ac semibrevis, 2 minimas; ut hic patet:

[ClefC4,[rob],C,LP,LP,MXv,Lv,Lv,Lig2vcdsnod,Mv,Mv,Sv,Lig3vda,Mv,Mv,Sv, Lv on staff5]

Exemplum.

Capitulum XXXII.

De valore minimae.

Valor autem minimae in omnibus quantitatibus stabilis fixusque manet, nec incrementum nec decrementum unquam recipiens ipsa; etenim nota est valoris individui, eo quod simplex sit ac penitus in composita, et quamvis valor aliarum 4 notarum ut preostendimus propter varietatem quantitatum quibus subjicuntur, sit varius, tamen regularis est respectu illius qui in quantitatibus perfectis exceptive per imperfectionem earum attenditur. Qui quidem valor quoniam sit apprehensione difficilimus, super eo specialem tractatum edidimus quem propter ipsius subjectum de imperfectionibus notarum inscripsimus.

Capitulum XXXIII.

Operis conclusio.

Accipe jam precor, Beatissima Beatrix, hoc tui Tinctoris opusculum, quod, quia de regulari valore notarum sit inscriptum quadam rationi consona proportione, tuae celsitudini valore virtutum inestimabili quo nihil dignius est institutae non modo dedicandum, sed et donandum censuit firmissime sperans (quoniam proceres sapientes atque prudentes quorum ipsa princeps es, potius animi donantis quam donum spectare soleant), quod si magnitudinem amoris quo ille tuae ingenti gloriae afficitur, inspicias, parvitatem sui muneris profecto non contemnes.

Explicit.