Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.Iir] Petrus Aaron Florentinus ad Lectorem

Quaedam lector humanissime in nostris institutionibus obscuriora quibusdam uidebantur: quaedam uero in curia correctoris cui impressoris erores corrigendos tradidi. Quare ut gratiores: et emendatiores illae in manus hominum deinceps uenirent: seruato per libros: et capita ordine suo in lucem dedimus obscurioribus: et deprauata pristinae syncaeritati restituimus.

Libro primo.

In primo igitur libro capite tricesimo ubi diximus quod diapason: diapente: ac diatessaron praedictorum tonorum partes sunt: sic uolumus intelligi: quod diapente: ac diatessaron praedictorum tonorum: ac diapason partes sunt.

Libro Secundo.

Libro secundo Capite quarto ubi diximus de quattuor locis sub signo b mollis ad descensum pertinentibus: Ad ascensum ac descensum emendamus.

Capite octauo ubi dicitur prima fiet in d la sol re: error est correctoris: Nam d sol re legendum est.

Capite decimo ubi modum maiorem perfectum: et imperfectum et minorem perfectum et imperfectum esse docuimus: quando maxima ualebit tres longas perfectas: et imperfectas: et quando longa ualebit tres breues perfectas: et imperfectas: tunc intelligimus esse maiorem perfectum: et minorem perfectum.

Capite undecimo similis est error: ubi legitur complectitur autem tria tempora: quae nouem semibreues efficiunt: legendum est: Complectitur autem tria tempora: quae nouem semibreues: et etiam sex afficiunt. Vbi uero dicitur Ostendit etiam longam tria perfecta ualere tempora: legi uolumus: Ostendit etiam longam tria perfecta: et imperfecta ualere tempora. Praeterea ubi legitur: secunda breuis duas breues perfectas ualet: legi uolumus: Secunda breuis in tempore perfecto duas breues perfectas ualet. Vbi uero legitur: Solent etiam antedictae trium temporum pausae: et paulo post: hoc est si indici perfecti temporis suberunt perfectae quidem: Sin autem. Hoc intelligimus de temporibus: quae in ipsa pausa demonstrantur. Vbi autem legitur: et in ipsis semibreuibus alteratio fiet intelligimus [f.Iiv] non solum de semibreuibus: sed etiam de breuibus. At ubi dicitur: Est ergo necesse: Hoc in loco ostenditur: quod una tantum pausa trium temporum sine circulo: aut pausae semibreuium simul descriptae non sint quantitatis temporum perfectorum: sed imperfectorum: sed solum ostendit modum minorem perfectum in tempore imperfecto. Item ubi legitur: utuntur alio quoque indice compositores: intelligimus in tali figura modum esse perfectum in tempore imperfecto.

Capite .XIIII. ubi legitur Numerus hic longarum trium perfectarum adde siue imperfectarum ubi autem legitur quando igitur assignatas cuilibet maximae tres longas uideris perfectas legatur siue perfectas siue imperfectas. ubi uero dicitur: Nam cum tenorem inueneris: qui de longis et breuibus constet: et treis breues perfectas siue imperfectas pro qualibet longa numerabis et caetera dicemus modum minorem perfectum.

Vbi autem dicitur tertio per pausas intelligimus breuem semper esse perfectam ante pausam sibi similem: et ante pausam longae: aut aliam se maiorem secundum compositoris arbitrium potest a parte anteriori esse imperfecta. Sed quia tibi forte dubitationem generabit: cum dicimus ante pausam maximae: cum a paucis talis pausa fuerit constituta: et appellata sit duplex longa: quamuis capite .XXXI. talem fecerimus distinctionem: nihil aliud quidem est: quam quod cognito uigore uirgularum: quae sunt trium: aut duorum temporum quantitas dictae maximae datur si perfecta est aut imperfecta: mihi quidem ob talem causam uisum est appellare pausam maximae duas illas duorum temporum uirgulas: uel potius duas illas: aut tres uirgulas duorum: aut trium temporum pausas dicere maximarum: quae quidem pausae tantum ualebunt: quantum antecedens signum: aut sua natura demonstrabit.

Capite .XVI. ubi dicitur tertio de pausis ipsarum semibreuium: idem sentimus: quod per breuem perfectam supra demonstratum est.

Capite .XVII. ubi legitur tertia demum: intelligi uolumus de punctis diuisionis alterationis: et reductionis: non autem de punctis semibreuium: et minimarum cantabilium.

Capite .XVIII. ubi de breui: et semibreui nigra loquimur: scito nos loqui secundum consuetudinem: quamuis saepenumero sesqualteratae inueniantur.

Capite .XXI. diximus breuem uacuam ante plenam non esse similem: hoc diximus propter aliquam compositionem uirorum excellentium: qui perfectionem [f.Iiir] non seruant: Attamen haec nostra est sententia: quod omnis maxima: longa: et breuis ante nigram aut albam sit similis.

Capite .XXIII. ubi dicitur: quod maxima in modo maiori perfecto .XXVII. semibreues ualet: ibi deest tempus. Deest etiam tempus: ubi dicitur quod sub modo maiori perfecto.

Capite .XXIIII. ubi dicimus: quod modus minor perfectus per pausam trium temporum simul cum circulo demonstratur: monemus hoc in loco: quod quamuis ibi non inueniatur circulus: restat tamen modus minor perfectus: quia potest esse trium temporum perfectorum: et imperfectorum. Demonstratur etiam esse modus minor perfectus in tempore imperfecto circulus cum zifra et iuxta posita.

Capite .XXV. quamuis declaratum non fuerit: quod maxima possit a duabus breuibus imperfici: scito tamen: quod solum in modo maiori perfecto: et minori imperfecto a duabus breuibus imperficitur. Nam ipsae duae breues ualorem unius longae redintegrant.

Capite .XXXII. Aduerte in comparatione illa circuli in medio punctati comparando illum circulo sine puncto: errorem inesse cum dicitur proportionem esse quadruplam: dicimus enim duplam: non autem quadruplam secundum communem usum compositorum: quemadmodum uidebis: si totum illud caput diligenter legeris. Quod si forte tibi uidebitur: aliquid ibi esse: quod tibi scrupulum moueat: ne mireris: Sum enim ibi locutus secundum huius temporis consuetudinem: sicut in nouis apparet compositionibus.

Capite .XXXIII. ubi dicimus tonum aequaliter non diuidi. Talem ibi diuisionem intelligi uolumus: qualem de ipso tono Boetius facit.

Libro Tertio.

Libro tertio capite tertio superflua est dictio Monochordon: quod non significat unisonum: sola enim chorda consonantiam non reddit: aut unisoni uocem efficit.

Caput .XVI. Tonum diuisimus per semitonia: et ostendimus semitonium maius secundum opinionem quorundam esse in parte acuta. Verum hoc in loco sic nostram sententiam accipi uolumus: ut non semper id uerum sit: Namque aliquando contrarium fiet uel necessitate quadam: uel diuidentis arbitrio: quemadmodum dicimus de illis tonis: quae semitonum habent cantabile in acutum diuiditur enim [f.Iiiv] cum semitonio minore in graue: maius uero in acutum. De aliis uero erit contrarium.

Capite .LVII. error incidit in comparatione numerorum: ubi dicitur superbipartiens secundas: ubi restituendum est: superbipartiens tertias in praesentibus numeris quinque ad tria. Octo ad quinque supertripartiens quintas. Nouem ad quinque: superquadripartiens quintas.

Capite ultimo ne ambiguus sis de proprietate in ligaturis ascendentibus: ac descendentibus a parte dextra: et sinistra: Hic intelligi uolumus ipsam proprietatem esse uirgulam illam notulis applicatam.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License