Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[98] D-Göttingen, Landes- und Universitätsbibliothek, Mus. IV 3000 Rara,suppl. ms., f. 26r-45r

Iuxta artem conficiendi [compositiones] quam alii compositionis artem dicunt vel vocitant,

est primo videndum quid sit componere. Secundo ex quibus compositio debet formari. Tertio in quem finem compositio est adinventa.

Quantum ad primum, componere sic diffinitur: est diversarum specierum sive concordantiarum iuxta perfectionem et imperfectionem, ascensuum et descensuum proportionata et debita positio, vel sic: compositio est armonia iuxta diversitatem plurimarum vocum perfectione et imperfectione regulata constructio. Dicitur in diffinitione "armonica" quia armonica datur penes dulcedinem diversarum concordantiarum, "plurimarum vocum" propter diversitatem specierum iuxta prolationes suas, "perfecte et imperfecte" propter diversitatem proportionum quae non penes numerum sed etiam penes vocem demonstrantur.

Quantum ad secundum, primo constituitur ex specie notarum penes diversitatem eius, secundo ex concordantiis, tertio ex prolatione, quarto ex perfectione sive prolationum, concordantiarum et proprotionum.

Quantum ad tertium, compositio est adinventa propter perfectionem totius imperfectionis iuxta omnia instrumenta musicalia secundum arsim et thesim, ex plurimis regulis constituta iuxta proprietatem omnium instituentium penes prolationem sive imperfectionem sive alterationem, pausas, punctos, duplicationem, sincopationem, ligaturas una cum proportionibus, ut patebit infra.

Compositio ergo pro huius divisionis materia est duplex:

simplex est nota contra notam in eadem specie, cuiuscumque signi formatio ut sic, ponendo tenorem ut re mi fa sol la, discantus iungitur simul in octava ut sic: sol fa sol la fa sol, contratenor iungitur simul in unisono ut sic: sol re sol fa re ut;

contrapunctus coloratus sive colorata compositio est diversarum notarum iuxta diversitatem signorum ac prolationum varia compositio.

[99] Quare notandum est quod differentia est inter speciem et speciem, quia uno [modo] concordanciae species dicuntur, alio modo vero notae.

Habitis autem speciebus notarum simpliciter, condescendamus ad species concordantiarum.

[CSM41:99,1; text: vicesima, decima nona, decima septima, decima quinta, decima tertia, duodecima, decima, octaua, sexta, quinta, tertia, unisonus, istae vero concordantiae sunt duplices, perfecte, imperfecte] [ANOIUX 01GF]

*Ideo dicuntur perfectae quia perfectum sonum generant in animo auditorum et numquam possunt simul et semel descendere vel ascendere directe vel indirecte.

**Dicuntur imperfectae per oppositum.

Et istae species habentur simul et semel saepius ascendere vel descendere directe sive indirecte.

[CSM41:99,2; text: Aduc istae species sunt quadripartiae quia, Decima quinta, Octaua, Unisonus, Decima nona, Duodecima, Quinta, Vicesima, Decima tertia, Sexta, Decima septima, Decima, Tertia, unum important sonum, duplex diapason, scilicet quintam, scilicet sextam, in tertiam] [ANOIUX 01GF]

[100] Ascensus est duplex:

-- directus qui gradatim ascendit

-- indirectus qui per saltum formatur.

Descensus est duplex:

-- directus qui gradatim descendit

-- indirectus qui per saltum causatur.

Et hoc est intelligendum de pluribus vocibus quae sub eadem forma, ut praenotatum est, figurantur. Et iuxta illos ascensus et descensus similes et eaedem species perfectae non possunt se mutuo sequi. Alius vero est ascensus vel descensus diffusus, et causatur sic: ubi una vox ascendit, altera descendit. Et sic plures similes vel dissimiles species perfectae possunt mutuo poni.

Habitis speciebus concordantiarum penes earum distictione[m] et divisione[m], secuntur nunc regulae positionis pro diversitate formationum iuxta ascensus et descensus, quarum prima est ista: volens componere videat de vocibus propinquioribus pro ascensu et descensu ne modus sive saltus ponat qui aliquo modo ineptae positiones dicuntur, sicut tritonum et consimiles.

Secunda est ista: componens videat ne in voce quacumque fit extra se tendat, hoc est extra essentiam tonorum, quia tunc tota armonica confunderetur.

Tercia est ista: quod componens semper dulciores ponat ac resumat species, ut cantus delectabilior in aure hominis existat etiamque maiorem introducat voluptatem.

Quarta est ista: volens componere videat ne [una?] vox ascendat quod et altera etiam semper ascendat. Sed variata una voce vel variatis pluribus vocibus, una potest poni in unisono, hoc est in uno spatio vel in una linea.

Quinta est ista: componens videat [ne] duas, tres vel quatuor similes species perfectas simul et semel ponat in ascensu directo vel indirecto. Sed plures species similes imperfectas potest ponere quomodo simul placuerit.

Sexta est ista: quod componens [videat quod discantus] numquam descendat tenorem nisi tenor attingat superacutas vel excellentes claves. Sic contratenor numquam ascendat tenorem nisi tenor descendat [101] graves finales. Sed haec regula habet veritatem totaliter, ut postea patebit.

Nota diversae species perfectae probe possunt se mutuo sequi, ut quinta, octava vel duodecima. Sed non eaedem species, ut duae vel tres quintae, non possunt simul et semel ascendere vel descendere, et est vicium in compositione.

Exemplum pro prima regula cum enim aliquis tenor sic formatur: ut re ut fa fa mi fa sol mi la sol fa sol sol, tunc discantus potest simul iungi in octava ut sic: fa mi fa sol sol la sol mi fa fa fa re mi mi, tunc contratenor iungitur istis vocibus cum tenore in unisono: sol re sol fa [fa] sol fa re mi ut sol la re re et caetera.

Exemplum pro quarta. Si tenor formatur sub huiusmodi forma: ut mi sol la sol mi ut, ita quod variatur penes ascensum et descensum, discantus potest simul iungi in octava in ista forma tenens unisonum: fa fa fa fa fa fa fa. Contratenor vero iungitur tenori in unisono ut sic: ut ut ut fa ut ut ut.

Exemplum pro alia forma. Si tenor sic formatur tenens simul processum in unisono, ut sic: ut ut ut ut ut ut ut, discantus iungitur simul in octava, ut sic: ut mi fa mi ut fa fa. Contratenor vero iungitur tenori in unisono ut sic: sol mi ut re mi ut ut.

Habitis regulis istis generalibus, restat nunc dicere vel ponere formationes cuiuslibet vocis quantum ad clausulas tenoris, discantus ac contratenoris, unde enim illa est formatio clausularum pro positione discantus ut sequitur.

Pro qua formatione nota [quod] clausula sic formatur ubi duae breves ponuntur [in] uno spatio vel in una linea et una semibrevis intermedianiter, istas duas descendendo per secundam. Vel ubi duae semibreves ponuntur in uno spatio vel in una linea ad formationem clausulae, debet intermediare una minima etiam per descensum ad secundam ut supra. Aliud notabile volens componere et adtingere clausulam: si potest, debet formare istam clausulam per saltum ita quod de proxima nota ante clausulam positam per saltum ascendat quartam clausulae ut habetur in primo exemplo supra, et est optima clausula.

Sequitur nunc formatio clausularum pro tenore. Quae clausulae etiam diversimode assignantur, exempli gratia.

[102] Pro qua formatione nota [quod] clausula tenoris sic formatur: ubi duae breues ponuntur in vna linea vel in vno spatio, tunc una brevis debet intermediare istas in ascensu per secundam, aut si tres breves directe secuntur se mutuo, per descensum. Si autem prima illarum brevium fuerit semibrevis, aduc clausula dicitur. Et sicut dicimus de brevibus, sic etiam de semibrevibus et minimis, ut supra patet in exemplo.

Formatio autem clausularum contratenoris sic debet formari ut supra, vel debet sic formari penes istam signationem ut sequitur. De ista clausula dicetur in formatione plurimarum vocum quomodo finaliter et formaliter poni debet iuxta regulas sequentes.

Signatis itaque clausulis discantus, tenoris una cum contratenoris, necesse est antequam agrediamur ipsam conficiendi artem, ponere diffisiones notarum, quarum aliqua est diffisio per ascensum sive descensum, per tonum sive semitonium, hoc est per secundam et sic deinceps. Sequitur enim formula ut patet.

Secuntur nunc vero regulae ponere veras concordantiarum species.

Quarum prima talis: Si aliquis tenor formatur in sua positione et discantus iungitur supra tenorem in octava, tunc contratenor potest cum tenore poni in unisono aut tertia aut quinta, aut in octava aut decima una cum duodecima. Aut si tenor multum descendit, tunc contratenor potest poni supra tenorem in quinta, exempli gratia: (1).

Alia regula per contrarium sive secunda. Si contratenor ponitur infra tenorem in octava, tunc discantus potest poni cum tenore in unisono. Et hoc est verum si tenor ita alte poneretur. Et discantus potest poni in tertia aut quinta aut sexta sed hoc raro, aut in octava et decima una cum duodecima supra tenorem, exempli gratia: (2).

Tertia regula est: si tenor ponitur sua positione sic quod discantus iungitur sibi in quinta supra tenorem, tunc contratenor debet poni in octava aut sexta infra tenorem. Quare notandum quod contratenor non debet iungi ad tenorem in sexta, nisi immediate tenor ascendat per secundam et contratenor descendat per secundam sicut quod in octava ponatur, exempli gratia: (3).

Quarta regula. Si discantus ponitur in tertia supra tenorem, tunc contratenor potest poni in tertia sub tenore aut in octava et si aliter potest [103] fieri contratenor, potest simul iungi in sexta. Quare notandum quod concordantia per quintam a contratenore ad discantum, intermediato tenore in tertia ad utrasque voces, dulciter sonat in istis vocibus. Si tenor ponitur in la quod est alamire, discantus iungitur simul in fa quod est csolfaut, bassus vero iungitur simul in Ffaut, non tamen quod solum in istis clavibus ponatur sed etiam in aliis secundum exigentiam. (4).

Quinta regula est et notabilis. Si discantus ponitur in sexta supra tenorem, tunc contratenor semper debet simul iungi in quinta. Si autem hoc non potest fieri, tunc contratenor debet infra tenorem poni in tertia aut in octava. Sed hoc non est persuasio modernorum cantorum quod contra[tenor] ponatur [in tertia] infra tenorem et discantus ponitur in sexta supra tenorem, quia duae imperfectiones descenderunt supra unam perfectionem. Ex qua positione causatur nimis dura et inepta concordantia, et caetera. (5).

Sexta regula est: si discantus ponitur in octava supra tenorem, tunc contratenor potest formari in unisono cum tenore aut in tertia aut quinta aut octava aut decima infra tenorem. Si autem tenor multum descendit ad graves claves, scilicet finales, tunc contratenor potest ascendere ultra tenorem ad quintam, tertiam aut octavam, et tunc discantus formatur secundum exigentiam positionum concordantiarum. Exemplum: (6)

Septima regula est de discordantia una cum concordantiis, scilicet de quarta quae discordantia est et perfectionem concordantiarum intrat. Et ponitur sic: si tenor ponitur in Dsolre et contratenor ponitur in [Gamma] ut et discantus ponitur in gsolreut, tunc discantus ponitur in quarta supra tenorem et in octava ad contratenorem et tenor in quinta ad contratenorem. Sic istae duae concordantiae perfectae, scilicet quinta de tenore ad contratenorem et octava de discantu ad contratenorem faciunt de ipsa quarta, scilicet de discantu ad tenorem, quae disconcordantia per se est, concordantia perfectissima; exempli gratia: (7). Sicut enim ponitur in istis clavibus, sic etiam in aliis clavibus ponere potest. Quare notandum quod quarta et undecima et decima octava ponuntur pro eodem. Sicut enim quarta efficitur concordantia perfecta respectu contratenoris una cum tenore, sic et undecima una cum decima octava, exempli gratia: (8).

[104] Octava regula est: volens componere plures quartas respectu discantus ad vocem inferiorem, hoc est ad tenorem aut contratenorem sic quod semper imperfectae concordantiae dicantur, ille cantus dicitur faulxbordon. Et formatur sic: tenorem semper ponitur inferius et contratenorem iungitur simul superius in tertia et discantus iungitur sibi superius in sexta, sic quod discantus habet sextam respectu tenoris et quartam respectu contratenoris. Et si tenor clauditur in veris clausulis, tunc discantus debet etiam claudi in sua vera clausula cum tenore in octava. Et contratenor debet etiam claudi in formula ipsius discantus in quinta supra tenorem. Et sic patet quod si discantus ponitur in quarta supra tenorem vel contratenorem, et est bona armonica. Exempli gratia de faulxbordon.

Nona et ultima regula est: omnis volens componere videat iuxta regulas praenotatas ut, sicut ipsae concordantiae penes perfectionem et imperfectionem assignantur, sic ipse diversimode penes ascensum et descensum ponatur; videat enim ne quartam saepimus ponat, quasi numquam, nisi quidem aliter non possit fieri, hoc est quod alias diversas concordantias non possit invenire.

His regulis habitis, secuntur nunc formationes diversarum concordantiarum respectu plurimarum vocum, scilicet tenoris, contratenoris, una cum discantu. Ideo primo oportet scire qualiter et quomodo ipsae clausulae debent formari diversimode adinvicem. Sic enim praenotatum est de diversitate clausularum divisim ad discantum, ad tenorem et ad contratenorem, nunc vero in unum solent poni.

Quare illa datur regula: omnis tenor descendens gradatim per tres notas facit clausulam.

Secunda regula: omnis discantus debet iungi in clausula in penultima nota tenoris et sui ipsius supra tenorem semper in sexta, sive hoc sit in contrapuncto simplici sive in clausulis sincopatis.

Tertia regula: contratenor semper debet formari ad penultimam notam tenoris et sui ipsius infra tenorem in quinta. Sed si tenor clauditur in mi quod est elami, vel mi in bfahmi, aut mi positum in alamire, sic quod penultima nota clausulae tenoris ponitur in fa, tunc contratenor in penultima nota tenoris et sui ipsius debet poni in tertia infra tenorem. Exempla patebunt infra iuxta positionem et ordinem [105] omnium clausularum sub diversitate vocum pro clausulis simplicibus et etiam coloratis (9).

Signatis omnibus clausulis iuxta debitum ordinem verae positionis, secuntur nunc aliae regulae ad formandum cuiuslibet armoniae modulationem quo ad diversitatem plurimarum vocum. Quare prima regula debet esse ista: omnis volens componere faciat processum huiusmodi in omni discantu sic ut plures ponat clausulas secundum formam prenotatam.

Secunda regula: componens debet in discantu respectu contratenoris non plures ponere quintas neque duodecimas, nisi tenor ascendat et ipse discantus descendat, subintellige per secundam. Exempli gratia: (10).

Tertia regula est: componens debet formare omnem discantum quandocumque autem in multis sextis supra tenorem, etiam in tertiis supra tenorem raro, ut iam dictum est, in quinta, in octava vero etiam saepius formare potest, etiam in decima ut regulae prenotatae demonstrant.

Quarta regula est: componens videat ut formato discantu, ut iam dictum est, contratenorem sub tenore saepius ponat in plures quintas, tertias, octavas vel decimas, raro vero in sextis, ut supra.

Quinta regula: si tenor descendit multum ad graves claves, tunc contratenor potest ascendere supra tenorem et sicut discantus prius formatur ad contratenorem, quia contratenor transit in vim tenoris et tenor in positionem contratenoris.

Sexta regula: componens videat ne plures saltus in discantu ponat per quintas aut per octavas, per quintas quantum ad ascensum sed per octavas quantum ad descensum.

Septima regula: componens potest per saltum ascendere et descendere per plures tertias, quartas, quintas et octavas, et raro per sextas. Quare notandum quod sexta in contratenore, ut contingit et quasi semper per ascensum causatur iuxta istum modum qui vocatur semitonium cum diapente, ut ascendendo per saltum ab re quod est Are ad fa quod est Ffaut, sic dicendo: re fa sol la re, vel a re quod est Dsolre ad fa quod est bfahmi. Etiam potest poni saltus per sextam in contratenore per istum modum qui dicitur tonus cum diapente, et ponitur sic ascendendo ab ut quod est [Gamma] ut ad la quod est Elami, vel ab ut quod [106] est Cfaut ad la quod est alamire. Et sic in qualibet voce, adhuc tamen ipsae voces propinquiores semper quaerendae sunt.

Octava regula iuxta fictam musicam pro nunc est adducenda: omnis componens debet diligenter conspicere ne in speciebus perfectis, hoc est in quintis, duodecimis et decimis nonis, etiam in unisonis, octavis aut decimis quintis, fa contra mi ponat.

Nona regula: omnis componens videat quivis cantus communiter et quasi semper habeat inchoationem in speciebus perfectis, utputa in octavis et in unisonis, et intelligendum est praesertim de prima positione alicuius carminis. Si autem multa carmina sub uno tono componuntur, tunc primum carmen potest sic inchoari penes istam regulam, scilicet in speciebus perfectis, et alia carmina sequentia etiam sub istam regulam, scilicet in speciebus perfectis, et alia carmina sequentia etiam sub ista forma aut in speciebus diversis, perfectis sive imperfectis sicut componenti placet.

Decima regula: componens videat ne a hmi ad ffaut saltum faciat per quintam, sic quod mi ponatur in hmi et fa in ffaut. Sic etiam numquam saltum faciat de ut vel fa, id est de ffaut, ad mi quod quod est hmi, necque a fa quod est bfahmi ad mi quod est eelami et de eorum octavis, etiam per descensum, quia ibi semper causaretur tritonus.

Undecima regula: componens sciat quod omnis quarta semper debet esse perfectam respectu saltus, quia omnis quarta aut est de cantu bmolli et sic est ut et fa, aut de cantu naturali et sic est re et sol, aut de cantu hdurali, sic est mi et la.

Duodecima regula dicit de quinta, scilicet de facienda perfectione; quod si aliqua nota canitur in cantu bmolli, tunc cantus bmollis aut naturalis in quinta semper iungi sibi debet, et numquam cantus hduralis sibi iungi potest. Sicut enim dicimus de quinta, sic et semper debemus dicere de octava.

Decima tertia regula: pro alia forma ipsius quintae: data enim una voce in cantu naturali, cantus hduralis sibi iungi potest in quinta sic quod la ponitur contra re, aut mi contra re, aut la contra sol, et caetera.

Decima quarta regula: componens potest ponere diversas voces et diversos cantus indifferenter adinficem in omnibus speciebus imperfectis.

[107] Decima quinta regula et ultima: componens videat ne plures voces ponat pro ficta musica, ne vadat errorem clavium ut de post leviter in formam primae positionis devenire non possit quia cantus, ut communiter assignata ista positione, statim reliquit tonum suum proprium et invadit alium de quo postea relinqui non potest.

Habitis nunc regulis pro omni positione cuiuslibet compositionis iuxta omnem modum contrapuncti clausularumque, penes positionem simpliciter factam etiam penes compositionem fictim factam. Nunc vero sequuntur aliae regulae, et caetera.

Prima regula: componens videat in omni positione, hoc est in tenore, discantu ac contratenore, ne omnes notas nimis dividat. Sed quantum potest ipse dulciores discrete, hoc est plane, pro coralibus notis ponat. Sed hoc est ad voluntatem componentis, et est persuasio omnium cantorum.

Secunda regula: volens componere [videat] ne aliquas divisiones assignat quae poni non possunt, hoc est ne plures notas supra unam notam ponat quae huiusmodi valere non potest.

Tertia regula: componens videat de tenore an sit formaliter clausulatus iuxta regulas praenotatas. Si non habet clausulas formaliter assignatas, ipse habet deponere et apponere diversas plures vel minores notas quam prius fuit ibi ad formandam debitam formam cuiuslibet tenoris. Et hoc intelligitur de cantu plano quoniam aliquando non veras format clausulas, quare componens de post huiusmodi fingere debet.

Quarta regula: omnis clausula debet formare respectu clausulae tenoris, et hoc semper in octava ultimae notae clausulae ut supra notatum est. Sed contratenor formatur indifferenter secundum modum supra positum. Et ideo in ultima nota clausulae contratenor potest ascendere quintam per saltum si tenor tantum descendit. Si autem tenor alte clauditur, sicut in gsolreut, alamire aut csolfaut, tunc contratenor potest ascendere in ultima nota clausulae ad tenorem in unisonum, aut potest manere infra tenorem in tertia aut in octava.

Quinta regula est quod contratenor in ultima nota descensus a superiori nota tenoris tantum distat ad duodecimam, licet ista regula non habeat veritatem in usu omnium componistarum. Adhuc tamen habet veritatem in usu omnium modernorum componistarum.

[108] Sexta regula est [quod] componens formans aliquam cantum et si invenire non potest formaliter aliquam concordantiam sive congruentiam, aut si formaret aliquem cantum sic quod deveniret ad compositionem concordantiarum perfectarum in ista forma qua non posset invenire aliquas voces imperfectari, hoc est quod inter duas octavas una quinta mediaret aut una imperfecta species, vel quod inter duas quintas una octava vel una species imperfecta intermediaret, tunc ipse semper propter vitare vitium musicae artis, potest ponere unam pausam, duas vel tres secundum exigentiam, aut brevem aut semibrevem pausam aut minimam aut semiminimam [...] (11, 12).

Secunda regula: omnis divisio quae directe ascendit vel descentit, si in prima nota cum tenore et contratenore concordat, sive sit species perfecta sive imperfecta, aliae omnes notae sequentes semper etiam concordat, intelligendum est de semiminimis aut fusis. Aliae vero notae, scilicet breves, semibreves et minimae semper debent poni in vera concordantia, exempli gratia de semiminimis et fusis.

Tertia regula: secus est de divisione [quae indirecte ascendit vel descendit], quia omnis divisio cuiuscumque notae, si ascendit vel descendit [in]directe, hoc est per saltum, tunc omnes notae debent poni in concordantia, exempli gratia.

Quarta regula: componens videat de notis divisis aut coloratis. Si incipit aliquem divisionem dicrecte sive indirecte in aliqua concordantia perfecta aut imperfecta, conspiciat diligenter ultimam notam istius divisionis an eadem ultima nota ponatur in concordantia perfecta sive imperfecta aut in disconcordantia. Si ponitur in disconcordantia, tunc omnis positio potest eam divisionem sequi. Similiter si ponitur in specie imperfecta, tunc iterum omnis positio potest eam sequi [. Sed si ponitur in specie perfecta, tunc sequens positio non debet fieri in eadem specie,] quia tunc duae species perfectae mutuo ponerentur in uno carmine, intelligendum est de perfectis similibus, scilicet duobus quintis aut duobus octavis. Sed octava bene potest sequi quintam quia dissimiles sunt in specie, licet perfectae sint ambo et econverso.

Quinta regula est: si aliquis discantus dividitur sua divisione in plures species notarum, tunc contratenor potest sub alia forma dividi, ut patet per exemplum sequens.

[109] Sexta regula: sicut enim componens divisiones discantus et contratenoris assignat ac dividit, sic etiam in simili modo pro tenore formare debet.

Septima regula: si tenor habet clausulam sub forma discantus, tunc discantus debet simul iungi in formula clausulae tenoris [in unisono] aut in octava. Sic contratenor formatur iuxta suas veras clausulas sub isto modo, quod semper in penultima nota debet poni in tertia infra tenorem. Et sic tunc contratenor ponitur in duodecima infra discantum in penultima nota clausulae. Exemplum.

Sub alia forma fiunt clausulae tenoris clausulandae quae sub forma discantus ponuntur. Si enim tenor clauditur per formam discantus in gsolreut, alamire, bfahmi aut csolfaut et caetera, tunc contratenor potest formari in quinta aut octava infra tenorem sub formula clausulae tenoris, et discantus in eadem forma cum contratenore in decimis assignari potest. Et tunc discantus ponitur supra tenorem aut in tertia aut sexta clausulando, ut patet inferius.

Octava regula: non plures clausulae sub forma discantus in tenore formari debent, quia tunc cantus variatur de sua propria essentia. Si autem sic contingit fieri, tunc componens iuxta illas regulas iam signatas, clausulas cantuum debite et ordinate formare potest.

Nona regula est quod discantus raro descendat ad csolfaut, quia semper in altis scilicet excellentibus moram ducere debet. Dicitur enim "dis" quod est supra et "cantus" sonus, quasi positio supra aliam positionem formatam.

Decima regula: tenor debet formari in acutis clavibus potestque attingere superacutas et graves scilicet finalis claves, sic quod tamen maiorem moram ducat in acutis quam in aliis clavibus.

Undecima regula: contratenor debet formari plus in gravibus quam in acutis clavibus. Si autem tenor descendit graves, contratenor potest ascendere acutas claves.

D[uod]ecima et ultima regula: pro positione cuiuslibet armoniae componens videat ne ipsas diversas voces ultra debitum ambitum ponat, hoc est de nota inferiori in discantus et etiam in contratenore ad altiorem notam etiam una cum tenore ultra duodecima[m], ad maximum per tredecimam ascendat per semitonium.

[110] Habitis istis regulis, videndum est nunc qualiter notae vel voces de decem lineis ad quinque lineas poni debent, quare aliae sequuntur regulae.

Prima est: si contratenor attingit saepius [Gamma] ut, tunc componens respiciat quinque lineas et ad quartam lineam ponat Ffaut, illam clavem signatam quae sic signatur: [CSM41:110] [ANOIUX 02GF]. Si autem contratenor attingit saepius Are et non [Gamma] ut, tunc recipiat quinque lineas et ad tertiam lineam ponat Ffaut. Si autem contratenor saepius attingit Bmi et non claves inferiores, tunc iterum potest poni Ffaut in tertia linea ut prius. Si autem contratenor attingit saepius Cfaut et non inferiores voces, tunc componens potest ponere ad quartam lineam superius ad csolfaut illam clavem signatam.

Secunda regula. Si tenor non attingit ggsolreut, ffaut, aalamire aut bbfahmi et tamen descendit ad Cfaut, Dsolre aut Elami, tunc componens recipiat quinque lineas et ad quartam lineam superius ponat csolfaut. Si autem superius attingit ggsolreut, aalamire et huiusmodi et tamen decendit ad Gsolreut aut Ffaut, tunc in tertia linea istarum quinque linearum debet poni csolfaut.

Tertia regula: sie discantus non ascendit ultra eela necque descendit [infra] csolfaut, tunc componens recipiat quinque lineas et in prima linea inferiori ponat csolfaut. Si autem talis cantus ascenderet vel descenderet sub alia forma quantum ad altum et profundum, tunc clavis potest formari secundum exigentiam componentis; et ubi tunc cantus inchoatur in decem lineis respectu clavium, sic annumerabo istas claves [a quibus] iste de post leviter procedit ad quamlibet vocem.

Iuxta proprietates omnium tonorum est pro nunc considerandum quomodo tenores debite et formaliter formari debent penes ambitum, hoc est ascensum et descensum cuiuslibet autenti et plagalis, quare dantur duae regulae.

Prima regula est: omnis tonus autentus artificialiter et essentialiter versatur de sua nota finali usque ad decimam et raro ad undecimam, infra suam notam finalem vero unam notam aut tertiam et raro plus.

Secunda est: tonus plagalis ascendit usque ad sextam, septimam et raro ad octavam ultra suam notam finalem, et descendit quartam vel [111] quintam infra suam notam finalem, raro vero quintam. Et hoc intelligendum de cantu regulariter composito.

Sed de cantu transposito etiam sunt duae regulae.

Prima est: omnis tonus autentus transpositus ascendit sextam, septimam vel octavam, et descendit quartam vel quintam supra et infra notam finalem.

Secunda est: tonus vero plagalis transpositus est ille qui ascendit quartam vel quintam et raro sextam ultra suam notam finalem et descendit quintam, sextam vel octavam infra suam notam finalem. Et sic cantus qui finitur in alamire penes istas regulas aut est primi vel secundi toni. Si in bfahmi, sic est tertii vel quarti. Si in csolfaut, est quinti vel sexti. Et dlasolre numquam est clavis finalis sive affinalis. Si autem aliquis cantus clauditur in dlasolre, tunc ille cantus est universaliter de secundo tono, quia Dsolre transponitur ad dlasolre. Est autem regula specialis omnium tonorum quod si aliquis cantus clauditur in fine descendendo per coniunctam, totus cantus iudicatur de tono autento. Si autem cantus clauditur in fine per quartam aut per tertiam, ille totus cantus dicitur de tono plagali.

Secuntur nunc vero positiones clausularum omnium tonorum.

Ultimo videndum est de formatione contraltus qui addit quartam vocem cuiuslibet carminis, quae enim eius positio fuerit, dantur aliqae regulae.

Prima regula est quod contraltus semper supra tenorem formari debet nisi tenor ita alte ascendat, contraltus potest descendere tenorem. Etiam si discantus descendit ad claves superacutas, contraltus etiam potest ascendere supra discantum. Et hoc est verum videndo semper quod ipse contratenor habeat conformitatem in speciebus concordantiarum.

Secunda regula est: si contraltus ponitur in quarta supra tenorem, contrabassus debet poni in quinta vel ad minus in tertia infra tenorem, et sic discantus potest poni in sexta vel in octava supra tenorem.

Tertia regula est quod contraltus communiter et quasi semper in quinta supra tenorem inchoari [debet,] aut in octava supra tenorem aut in unisono (si tenor ita alte inchoatur).

[112] Quarta regula: omnis contraltus debet se tenere ad contrabassum in formatione sicut discantus ad tenorem.

Quinta regula est sicut contraltus respectu tenoris formatur et sicut in principio ut communiter inchoatur, intellige supra tenorem, sic et semper supra tenorem finiri debet. Sed posset aliquis invenire diversitatem concordantiarum [et?] ipse eum, scilicet contraltum, in alio loco [ponere], hoc est ad libitum componentis. Ad formationem vero contraltus requiruntur istae clausulae quae secuntur secundum ordinem.

[CSM41:112; text: 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8.] [ANOIUX 02GF]

[113] [CSM41:113; text: 9. 10. 11.] [ANOIUX 03GF]

[114] [CSM41:114; text: 12. Exemplum primum. Divisio per secundam, Exemplum tercii. Divisio per terciam, Exemplum secundi. Divisio per secundam deorsum] [ANOIUX 04GF]

[115] [CSM41:115; text: Exemplum quarti. Divisio per terciam deorsum] [ANOIUX 04GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License