Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part   

Actions

Back to top

[18] /p.21/

RUDIMENTORUM LIBELLUS SECUNDUS DE CANTU

Caput primum: DE HARMONIAE GENERIBUS

Quae pars harmonica?

Harmonica pars est de sonorum inflexione ad bene canendum, unde cantus exsistit.

Quotuplex cantus?

Duplex: par seu choralis et impar seu figuratus, a talibus notis et elementis.

Quotuplex est harmonia?

Duplex: melodia et symphonia.

Quid est melodia?

Melodia est harmonia certo genere et modo quemlibet cantum ad canentis affectum conformans.

Quid est genus cantus?

Genus est inflexio sonorum per certum vocum ordinem.

Quotuplex genus cantus?

Triplex ut et ordo vocum: molle, durum et naturale.

Quomodo distinguitur?

In primarium et ministrum, deinde utrumque separatum vel coniunctum.

Quod primarium?

Primarium per principem vocum ordinem inflectitur estque molle vel durum.

/p.22/

Caput secundum: DE MOLLI SEPARATO

Quis mollis separatus?

Mollis separatus per mollem tantum ordinem mollius inflectitur ex f per b in d.

[19] Da exemplum choricum!

[Beurhaus, 19,1; text: Dum transisset Dominus per medios fines Tyri, surdos fecit audire, et mutos loqui.] [BEUMUS2 01GF]

Da exemplum figuratum!

[Beurhaus, 19,2; text: Sit laus, honos et gloria Deo patri, qui omnia sua creavit gratia, fovet regit que condita.] [BEUMUS2 01GF]

/p.23/

Caput tertium: DE DURO SEPARATO

Quis durus separatus?

Durus separatus per durum tantum ordinem durius inflectitur ex g per [sqb] in e.

Da exemplum chorale!

[20] [Beurhaus, 20,1; text: Redemptionem misit Dominus populo suo: mandavit in aeternum testamentum suum.] [BEUMUS2 01GF]

Da figuratum!

Fuga duorum in unisono.

[Beurhaus, 20,2] [BEUMUS2 01GF]

Caput quartum: DE MINISTRO NATURALI SEPARATO

Quis naturalis separatus?

Naturalis separatus per naturalem tantum ordinem inflectitur ex c per f in a.

Da exemplum choricum!

[Beurhaus, 20,3; text: Christe, qui lux es et dies, noctis tenebras detegis, /p.24/, lucisque lumen crederis, lumen beatum praedicans.] [BEUMUS2 01GF]

[21] Exemplum figuratum est fuga trium vocum

Basis post duo tempora in a, tenor post quatuor in e

[Beurhaus, 21; text: Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi, quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas] [BEUMUS2 02GF]

[22] [Beurhaus, 22; text: misericordia ejus et veritas Domini, manet in aeternum, /p.25/] [BEUMUS2 03GF]

[23] Caput quintum: DE MOLLI CONIUNCTO

Quod coniunctum cantus genus?

Coniunctum est, cum melodia altius in duos vocum ordines excurrit, altero etiam eorum supra vel infra iterato. Itaque ad hoc exercendum mutatio vocum adhibenda, de qua supra.

Quot coniuncta genera?

Duo: molle et durum cum altero enim semper naturale quasi ministrum coniungitur. Attamen aliquando etiam anomalia quaedam incidit, qui fictus cantus dicitur.

1. Quis mollis coniunctus?

Mollis coniunctus est, qui cum naturali molliore tono decurrit. Itaque hic mutatio fit commode

In d et a [g sub lin.] sumendo La descendendo [Re ascendendo sub lin.]

Da exemplum chori!

[Beurhaus, 23; text: /p.26/, Adsunt festa jubilaea in Mariae gaudia tota psallat Ecclesia devote laudum dragmata.] [BEUMUS2 04GF]

[24] Da figuratum!

Tendit ad ardua virtus. Fuga quatuor vocum ex una

[Beurhaus, 24] [BEUMUS2 04GF]

Caput sextum: DE DURO CONIUNCTO

Quis durus coniunctus?

Durus est, qui cum naturali duriore tono decurrit. Itaque hic mutatio fit commode

[25] In d et e [d sub lin.] sumendo La descendendo [Re ascendendo sub lin.]

Da exemplum chorale!

[Beurhaus, 25,1; text: /p.27/, Sic deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam, alleluja.] [BEUMUS2 05GF]

Da figuratum!

Fuga duorum in unisono

[Beurhaus, 25,2] [BEUMUS2 05GF]

[26] Caput septimum: DE FICTO CANTU

Quis fictus cantus?

Fictus est, cum alienus sonus in aliena clave suavitatis vel necessitatis causa fingitur atque is durus sic per [sqb] vel [signum] sic, mollis sic per b notatur.

Exemplum ficti mollis soni per b in e

[Beurhaus, 26,1; text: /p.28/, Ascendit Christus hodie, alleluia, super coelos rex gloriae] [BEUMUS2 05GF]

Caput octavum: DE MODO

Quis modus, ad quem cantus formatur?

Modus est numerosa ratio melodiae intra certos fines ad affectum flectendae, dicuntur toni.

Quot sunt melodiarum modi seu toni?

Octo vulgo numerantur, quorum quatuor imparis numeri dicuntur autentici, reliqui plagii.

Describe primi melodiae ambitum ac phrasin cum chorico tropo!

[Beurhaus, 26,2; text: Ambitus primi toni, Tropus] [BEUMUS2 05GF]

/p.29/

Describe secundi melodiam!

[Beurhaus, 26,3; text: Phrasis secundi, Tropus] [BEUMUS2 05GF]

[27] Describe tertii!

[Beurhaus, 27,1; text: Melodia tertii, Tropus] [BEUMUS2 06GF]

Cedo quarti phrasin!

[Beurhaus, 27,2; text: Quarti ambitus, Tropus] [BEUMUS2 06GF]

/p.30/

Cedo quinti!

[Beurhaus, 27,3; text: Quinti melodiae character, Tropus] [BEUMUS2 06GF]

Describe sexti phrasin!

[Beurhaus, 27,4: text: Sexti character, Tropus] [BEUMUS2 06GF]

Da septimi adumbrationem!

[Beurhaus, 27,5; text: Septimi forma, Tropus] [BEUMUS2 06GF]

[28] /p.31/

Da octavi formam!

[Beurhaus, 28; text: Octavi phrasis et ambitus, Tropus] [BEUMUS2 06GF]

Caput nonum: DE SYMPHONIA

Quid est symphonia?

Symphonia est concors harmonia diversarum melodiarum suaviter concinentium.

Quot melodiae seu voces in symphonia coniunguntur?

Proprie quatuor pro sonorum divisione, scilicet bassus ex gravibus, tenor et altus ex acutis mediis, discantus ex acutis excellentibus. Sunt tamen etiam bicinia ex duabus, tricinia ex tribus vocibus itemque quinta vox vagans quatuor additur, immo singulae etiam geminantur, ut sit secundus discantus, tenor et caetera; atque etiam ex una melodia efficiuntur plures voces se certis spatiis consequentes, quae fugae dicuntur. Vide Musicae. Ad symphoniae compositionem constituendam et intelligendam claves et voces ter iteratae in ordinem diriguntur, quae scala dicitur.

[29] /p.32/

Scala clavium et vocum earumque ordinum omnium coniunctorum

[Beurhaus, 29; text: Peracuti per geminatas litteras, Acuti medii per minutas litteras indicati, Graves soni litteris capitalibus indicati, Mollis intelligitur, Durus, Naturalis, Naturalis supra ex c etiam intelligitur, 1, 2, 3, [Gamma], A, [sqb], C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, b, cc, dd, ee, et caetera, ut, re, mi, fa, sol, la, Hic discantus altus tenor bassus] [BEUMUS2 07GF]

Scala sic constituta dicitur systema cantionum. Si mollis sit cantio, praetermittuntur voces duri ordinis et contra. Regulas compositionis vide in musica pleniore.

[30] /p.33/

EXEMPLA QUAEDAM FACILIA AD PUERILEM EXERCITATIONEM ACCOMMODATA

Fuga duorum in unisono

[Beurhaus, 30,1] [BEUMUS2 08GF]

Fuga trium in unisono

[Beurhaus, 30,2; text: Netimueris cum dives factus fuerit homo] [BEUMUS2 08GF]

[31] [Beurhaus, 31; text: /p.34/, et cum multiplicata fuerit gloria, domus ejus; Quoniam, cum interierit] [BEUMUS2 09GF]

[32] [Beurhaus, 32; text: cum interierit, non sumet omnia, neque descendit cum eo gloria eius.] [BEUMUS2 10GF]

[33] Fuga duorum in unisono

[Beurhaus, 33,1; text: /p.35/, Veni Creator Spiritus, Mentes tuorum visita: /p. 35/ Imple superna gratia. Quae tu creasti pectora] [BEUMUS2 11GF]

Fuga in epidiapente post semibrevem

[Beurhaus, 33,2; text: Ad Dominum cum tribularer clamavi, et] [BEUMUS2 11GF]

[34] [Beurhaus, 34; text: /p.36/, exaudivit me. O Domine, libera animam a labiis iniquis et a lingua dolosa, Quid detur tibi, ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! Habitavi cum] [BEUMUS2 12GF]

[35] [Beurhaus, 35,1; text: cum habitantibus Cedar; multum incola fuit anima mea. Cum his qui oderunt pacem eram pacificus.] [BEUMUS2 13GF]

/p. 37/

Fuga in diapason post unum tempus

[Beurhaus, 35,2; text: Grates nunc omnes reddamus Domino Deo qui] [BEUMUS2 13GF]

[36] [Beurhaus, 36,1: text: Deo, qui sua nativitate nos liberavit de diabolica potestate.] [BEUMUS2 14GF]

Post unum tempus

[Beurhaus, 36,2; text: Huic oportet, ut canamus cum angelis semper gloria in excelsis] [BEUMUS2 14GF]

[37] /p.38/

BICINIA

Benedicite

[Beurhaus, 37,1; text: prima, secunda, vox, Allmechtiger guetiger Gott / du ewiger Herr Zebaoth. Aller augen warten auff dich / vnd du speisest sie gewaltiglich.] [BEUMUS2 15GF]

/p. 39/

Gratiarum actio

[Beurhaus, 37,2; text: prima, secunda, vox, Dankket dem Herren, dann er ist sehr freuntlich / vnd seyne guet vnd warheit bleibet ewiglich, seine, warheyt, bleybet] [BEUMUS2 15GF]

[38] /p. 40/

Aliud

[Beurhaus, 38,1; text: prima, secunda, altera vox, Jesus Christus vnser Heyland / der den Tod ueberwand / ist vfferstanden / die Suend hat Er gefangen / Kyrieleyson, aufferstanden, hatt] [BEUMUS2 16GF]

/p.41/

[Beurhaus, 38,2; text: prima, vox, altera] [BEUMUS2 16GF]

[39] Aliud

[Beurhaus, 39,1; text: /p.43/, /p.44/, prima, secunda vox] [BEUMUS2 17GF]

Aliud

[Beurhaus, 39,2; text: prima, vox, /p.45/, O lux beata Trinitas, Et principalis Unitas] [BEUMUS2 17GF]

[40] [Beurhaus, 40,1; text: et principalis Unitas, Iam sol recedit igneus, Infunde lumen cordibus.] [BEUMUS2 18GF]

TRICINIA

[Beurhaus, 40,2; text: prima, vox, Hodie Deus homo factus.] [BEUMUS2 18GF]

/p.46/

Psalmus 23

Beurhaus, 40,3; text: prima, secunda, tertia, vox, Der Herr ist meyn hirt /, myr wirt nichts, mein hirtt, mangeln, (p.47), (p.48)] [BEUMUS2 18GF]

[41] [Beurhaus, 41; text: myr wirt nichts mangeln /, mir, Er weidet mich vff einer gruenen auwen /, auff, / vnd fueret mich zum frischen] [BEUMUS2 19GF]

[42] [Beurhaus, 42; text: zum frischen wasser. Er erquicket meyne seel /, meine, vnd fueret mich auff rechter strasse / vmb seines Namens willen. seyne, /p.47/, /p.48/] [BEUMUS2 20GF]

[43] Secunda pars psalmi

[Beurhaus, 43; text: (p.49), /p.52/, /p.54/, prima, secunda pars psalmi 23, tertia, vox, p.50, Vnd ob ich gleich wandlet im finstern thall /, wandelt, thal, foercht ich kein vnglueck, denn du bist bey mir /, dein, deyn, keyn, bei] [BEUMUS2 21GF]

[44] [Beurhaus, 44; text: stekken vnd dein stab troesten mich. Du bereytest fuer myr einen tisch gegen meinen feynden /, bereitest, mir, feinden / Du salbest mein haupt mitt oele, meyn] [BEUMUS2 22GF]

[45] [Beurhaus, 45; text: p.55, p.51, p.53, haupt mit oele, vnd schenkkest mir vol ein / gutes vnd barmhertzigkeit werden myr folgen meyn leben lang/] [BEUMUS2 23GF]

[46] [Beurhaus, 46; text: vnd werde bleyben im haus des Herren immerdar.] [BEUMUS2 24GF]

[47] /p. 56/

QUADRICINIA

[Beurhaus, 47; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus, p.56, p.57, Nobis est natus hodie de pura virgine Christus rex gloriae] [BEUMUS2 25GF]

[48] [Beurhaus, 48; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus, p.58, p.59, Surrexit Christus hodie, alleluia, Kyrie eleison, humano] [BEUMUS2 26GF]

[49] [Beurhaus, 49; text: p.58, humano pro solamine, alleluia.] [BEUMUS2 26GF]

[50] /p. 60/

Alia

[Beurhaus, 50; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus, (p.60), (p.61), Ascendit Christus hodie, alleluia, super caelos rex gloriae] [BEUMUS2 27GF]

[51] [Beurhaus, 51; text: /p.62/, p.63, Discantus, Altus, Tenor, Bassus, Veni maxime spiritus, tuorum reple corda fidelium, tuique accendas in eis amoris ignem, qui gentes fidei sub unitatem

per discrimina multa linguarum, solator paraclete, congregasti.] [BEUMUS2 28GF]

FINIS


Previous part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License