Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part   

Actions

Back to top

[f.LXXXIIIr] Liber Quartus et Vltimus.

Qui priores Modi apud Antiquos fuerint in usu Caput Primum

[Aristoteles. Petrus Apponensis, Dorius, Phrygius, Lydius, Apulaeius in marg.] MOdos apud ueteres de mente Aristotelis trigesimi luciditate Problematis Petrus Apponensis tris tantum fuisse testatur Dorium. Phrygium: et Lydium.

Lucius aut Apulaeus primo floridorum post Apollinis et Marsiae luctam Antigenidam tibicinem uoculae omnis melleum modulatorem commemorans: quinque modos describit: asserens ipsum omnimodis peritum modificatorem: seu tu uelles aeolium simplicem: seu hyastium uarium: seu lydium querulum: seu phrygium bellicosum: seu dorium religiosum.

[Martianus, Aristoxenus, Polymnestris, Sacadas in marg.] A Martiano uero quinque autentici et principales ac decem collimititii seu collaterales iuxta traditionem Aristoxeni: sunt annotati.

Apud Polymnestrem tamen et Sacadam argiuum tres ipsos Dorium: Phrygium et Lydium genere fuisse antiquissimos constat: quos agentibus quas ipsorum modulationes affidua professione delectabant appellatos asseuerant.

Ex his Dorium ad grauiores uocis actiones idoneum existimabant: Lydium ad acutiores: ac Phrygium ad medias.

At [f.LXXXIIIv] his tribus ad diatonicam consequentiam superductus est quartus: qui quod lydio sit continuus (grauiori scilicet tetrachordo dorii coniunctus) mixolydius quasi mixtus lydius nuncupatus est. [Mixolidius, Sapho, Aristoxenus in marg.] Hunc enim Antiquior Sapho lesbia prima instituit: ut inquit Aristoxenus. Atque iccirco hos quattuor modos: quod ueterum auctoritas consonantiarum coniunctionem in singulis secundum harmonicae medietatis consyderationem disposuerit: posteritas celebres pernotauit: [Encyclopaedia. in marg.] Quorum mellicam astructionem Encyclopaediam uocant eruditiores quasi scientiarum orbem. [Aristophanes in marg.] Vnde apud Aristophanem in ea fabula quae hippis inscripta est sic legitur. At o bone neque musicam scio idest encyclopaediam. quod ea ratione interpretatum iri uolunt: ut musicam omnes asserant amplecti disciplinas: [Plato in marg.] quod ostendit Plato primo de legibus: dicens musicam sine uniuersa disciplina tractari non posse. Verum hoc primo primi theoricae notissime deductum est.

[Aristides Quintilianus. in marg.] Quoniam autem et mores intellectus quodammodo per cantus indicabant: Aristides Quintilianus non absurde eos: modos uocitatos esse putat. Cum autem circa animi atque corporis affectus modorum ipsorum consyderatio habita sit et excitatio: mores quoque uocati sunt.

De Proprietatibus quattuor modorum et de Praestantia Dorii Caput Secundum.

IN grauioribus igitur rebus prisca illa aetas dorium tantum modulum admittebat: quippe quae quod perpetuam constantiam et seueritatem adamasset: nec quicquam uersutum aut occultum sed simplicia omnia apertaque probaret: dorium ipsum elegit: corporis perspicuitatem doricam existimantes. Dores enim distincti erant ac tunicis saepius utebantur.

[Plato in marg.] Priscam itaque doricam illam uirilem et benemoratam musicam admiratur Plato: eam quae postea mollis ac petulans introducta est docens esse contemnendam ut primo theoricae nostrae notatum est. Is enim et si pleraque alia probare non uideatur: lydii harmoniam plurimum reprobauit quod et acuta esset: et a grauitate recedens ad lamentationem naturaliter sit accommodata. Primam namque eius constitutionem: et lamentationis et fletus causa introductam dicunt. [Aristoxenus, Olympus in marg.] Aristoxenus primo de musica Olympum tradit funeralia secundum [f.LXXXIIIIr] lydium modum in Pythonis sepultura tibia cecinisse.

[Melampides, Chorebus, Dionisius Iambus, Pindarus, Lydius modus in marg.] Sunt tamen qui hunc modum a Melampide coeptum credant. Alii Chorebum perhibent lydii harmonia usum esse: ut Dionysius cognomento Iambus refert.

Verum Pindarus in paeanibus quum de Niobes nuptiis loquitur Lydii moduli harmoniam: primam fuisse in musicis doctrinam dicit.

Quum autem ex constantissimis et seueris actibus ad ea quae laete atque iocunde dicenda aut optanda essent sese conuerterent: ueluti prouerbii loco a Dorio dicebant in Phrygium.

Sed qui humanitate et facilitate praestarent non tam dorio quam aut phrygio aut lydio sunt delectati: [Antigenidas in marg.] Quamobrem qui dorium amarent Antigenidam tibicinem propter uariam modulationem non probabant. Quibus uero Antigenidas placeret iis erat Dorius iucundior.

At singulos proprii moduli delectabant.

Alii alienam contemnebant modulationem: Namque Dores phrygiam perhorrescebant: ac Phryges lydiam et doriam: rursusque phrygiam et Doriam lydi. Inde et Citharedi quoque ac lyrici et Tibicines Alii alios improbabant.

Alii item numerosam neruorum uarietatem elegerunt. Alii sunt simplicioribus modulis delectati.

[Plato in marg.] Ipse autem Plato Doricam harmoniam quod fortitudinem et temperantiam commisceret admisit atque comprobauit: non ignarus in illis quippiam etiam esse quod tuendae rei publicae conduceret ut inquit Aristoxenus secundo musicorum. [Plato dracontem et Metellum in musicis audiuit. in marg.] Credendum enim Platonem ipsum Musicae non mediocrem operam indulsisse: quippe qui et Dracontem atheniensem in musicis audierat et Metellum agrigentinum. [Natura doricae modulationis. et Phrygiae. in marg.] Phrygiae is doricam praetulit harmoniam quia haec illa grauior est: Illa bellicae rei aptior: Modulationibus namque suis Dores congruam celsi animi magnitudinem atque amplitudinem representant. Phryges uero quanta sit uis et impetus perturbationum facile declarant.

[Varii auctores mixolydii modi. Lamprocles, Terpander, Pythoclides, Sapho lyrica plectrum inuenit. quae temporibus Alcaei. et Terpsichori atque pyttaci claruit. in marg.] Mixolydii harmoniae lysias lamproclem atheniensem auctorem posuit. Alii Terpandrum. Nonnulli quoque Pythoclidem tibicinem mixolydii modili inuentorem tradunt. Cuius quidem harmoniam et commiserationi et tragaediae congruere credunt. At tragoediarum doctrinam poetis Ipsa Sapho lyrica tradidit: quae et Saphycum edidit carmen: et plectrum quo medio in musicis instrumentis redduntur immediate soni prima instituit: Haec secunda et quadragesima olympiade claruit: qua tempestate Alcaeus: et Terpsichorus et Pyttacus claruerunt.

[f.LXXXIIIIv] Quibus Diapason speciebus quattuor ipsi modi coaptantur Caput Tertium.

QVattuor igitur assertos modos (quod primum sint adinuenti) Posteritas ita disposuit: ut Dorium in ordine prothum idest primum ponerent. Phrygium deuterum idest secundum. Tritum idest tertium: Lydium. ac Mixolydium tetrartum idest quartum.

[Dorius modus, Quarta species diapason. in marg.] Dorius enim qui est protus: illi diapason figurae ascribitur: quam Lychanos hypaton et Netesinemenon seu Paranete diezeugmenon extremitates concludunt. Mese chorda mediatam. Mese iccirco duo coniungit tetrachordabis diatessaron demonstrantia uidelicet Meson et sinemenon reliquum grauissimum spacium est tonus. Haec autem diapason figura: ea est quam trigesimosecundo secundi quartam descripsimus in ordine specierum.

[Phrygius modus, Quinta species diapason. in marg.] Phrygium autem quem secundum ponunt ea diapason species compraehendit quae quintum tenet in ordine locum ab Hypatemeson ad Neten diezeugmenon: parameses chordula mediata: Duo quoque tetrachorda meses chorda in hoc modulo coniungit: bis diatessaron ducentia: reliquum acutissimum spacium est tonus.

[Lydius modus, Sexta species diapason. in marg.] Lydius uero qui est tertius in sexta diapason figura a Parhypatemeson Ad Triten hyperboleon continetur: trites diezeugmenon chordula mediante: atque bis diatessaron medians ipsa coniungit: tonum grauissimo loco relinquens.

[Mixolydius modius Septima species diapason. in marg.] Mixolydio quem quartum ponunt septima diapason species formam prebet: inter Lychanon meson et Paraneten hyperboleon Paranetes diezeugmenon chordula mediante: Trite diezeugmenon uero eptachordum in hoc coniungit bisdiatessaron continens: qui et acutissimum sustinet toni interuallum.

De Obseruantia et usu Dorii modi Apud Veteres Caput Quartum.

[Dorius fleugma mouet. in marg.] SEd quattuor ipsis modis uarias hominum complexiones Natura comparauit. Namque Dorium ad grauiores animi affectus et motus corporis aptissimum Vates phleugmatis motorem existimarunt perinde uiris ingenio praeclaris facile conuenire: cuius figuram cristallino colori persimilem pictoribus concessere.

[Polymnestris in marg.] Prisci enim illi grauissimi Polymnestris [f.LXXXVr] et thaletas Sacadas et Alcuman qui amatorios repperit modulos atque Stepsicorus multa in musicis nouantes: [Thaletas Sacadas, Alcuman, Stepsichorus, Plato, Pindarus, Simonides, Bacchilides in marg.] ab honesta musica non discedebant. namque terpandrium modum imitati: modestam optimamque ipsius modulationem minime deseruerunt: quippe quos poeticis numeris atque modulis: plurimum praestitisse conscriptum est.

Platonem quoque omnium unum eruditissimum non ignorasse ferunt Alcumanem et Pindarum et Simonidem et Bacchilidem tum doria multa: tum parthenia nonnulla cecinisse: eosque et prosodia et paeana et tragicam atque commiserationes dorio illo modulo aliquando esse modulatos: ad haec item quedam de amore. Quae rursus in martem et mineruam concinebant: atque ea quae spondea nominantur dorio modulo congruere putabant. Haec enim et eiusmodi erant quae uiri animum temperamentis confirmarent ingenti robore.

[Virgilius, Hyopas, Homerus, Demodocus in marg.] Veteres iccirco ipsi Dorium modum ad recte ac beneuiuendum ducem et magistrum incredibili obseruatione profitebantur. Talem namque Virgilius Hyopam citharedum in conuiuio didonis cecinisse fingit. Homerus apud Alcinon phaeacum regem Demodo cum illum corcyraeum conuiuas cithara delectasse tradidit: qui et si Veneris Martisque concubitum cecinisset: non ad uoluptatem libidinisque ille cebras factum existimari licet: sed quo potius delicatos atque molles ab omnibus eiusmodi animi perturbationibus indignis homine libero deterreret. [Phemius Ithacesius. in marg.] Hac et enim ratione Phemius Ithacesius in conuiuiis dorio decantabat.

[Agamenon Imperator. Aegisthus sublato musico, Clytemnestram uiciauit. in marg.] Imperator quoque Agamenon ad bellum troianum profecturus Poetam musicum domi reliquit: qui uxorem Clytemnestram per muliebrium uirtutum laudes ad pudiciciam probitatemque coniugalem cantu hortaretur. Qua re aiunt non prius ab Aegistho uiciatam Clytemnestram: quam Is e medio musicum qui adulterium monitis suis impediebat impie sustulisset.

Atque iccirco cunctis in rebus et si Veteres ipsi nullius essent conuenientiae imperiti: ac non omnibus modulis sed quibuspiam usi: Dorium tamen a quo et reliqui ducerentur excelsiorem atque principem potauerunt.

[Polibius, Cretenses, Lacedemonii, Archades. in marg.] Hinc musicam ipsam doricam ueram ac bene moratam Polibius libro quarto de Arcadibus cynetensibus: hominibus ualde utilem: nec frustra Cretenses et Lacedemonios atque ipsos Archades tanti eam aestimasse praedicat,

[f.LXXXVv] De Natura et usu Phrygii et lydii atque Mixolydii apud ueteres Caput Quintum.

[Phrygius. in marg.] IGneo autem colore (quod bilem incitatioribus motibus prouocet) phrygium modulum pingunt: quippe qui asperiores et seueros uiros quibus congruit ad iracundiam lacessere creditur: huius rei causa est acutissimus tonus duobus eius coniunctis tetrachordis superductus: ipsa acuminis uelocitate uehementior Huius enim modulatione quam Anapesto pede declarant: [Lacedemonii et Cretenses usi sunt phrygio in bellis. in marg.] ad arma Lacedemonios et Cretenses facile incitatos esse conscriptum est: quorum exercitus non antea ad dimicandum descendere solebat quam tibiae concentu et Anapesti pedis modulo cohortationis calorem animo traxissent: uegeto et crebro ictu sono strenue hostem inuadere admoniti.

[Tymotheus Alexandrum phrygio ad arma concitauit. Boetius in marg.] Timotheus in conuiuio Alexandri phrygio modulatu regem ipsum ad arma capienda excitauit.

Taurominitanus Iuuenis temulentus quem Boetius in prohemio musicae memorat: domum in qua scortum latitabat phrygii sono excitus comburere festinauit.

[Lydius in marg.] Lydius autem modus (ut quibusdam placet) iis qui natura periucundi et hilares sunt congruam prebet modulationem. Quare Lydos ipsos natura hilares et periucundos eiusmodi modulationibus delectatos ferunt: [Tusci a lydis originem traxerunt. in marg.] quem sanguineo colori per similem Tusci lydorum origine tracti choricis saltationibus insequuntur. Hic enim non modo hilaritati et iucunditati dictus est conuenire, uerum a modestia Dorii quo acutior est: et a Phrygii seueritate recedens a plerisque creditur et fletibus et lamentationibus congruere quorum causa ipsius primum ductam esse praediximus institutionem: [Olympius funeralia primus cecinit tibia. Boetius, Papinius Statius. in marg.] namque Olympius epicedia Lydii modulis in pythonis sepultura tibia cecinit: atque iccirco huiusmodi modulantes siticines sunt uocati.

Fuit quidem teste Boetio Antiqus ipsis in morem: Cantum tibiae luctibus praeire: quod et Papinius Statius hoc uersu testatus est: Cornu graue mugit adunco Tibia: cui teneros suetum producere manes: At lydio modulo id facere consueuerant: quo et infletibus luctus ipsos dolentes modulabantur (quod potissimum muliebre est) ut cum eiusmodi cantico dulcior fieret causa deflendi.

[f.LXXXVIr] [Mixolydius in marg.] Mixolydio autem: quod et grauissimum Dorii modi tetrachordum continuet et acutissimum duobus coniunctis tetrachordis superductum tonum obtineat: geminam contulere naturam. Incitationis scilicet et continentiae: quem (hac ipsa ratione) et mixto colore pictores monstrant: et uariis tripudiis (incitatioribus uidelicet et reuocatis moesticiam ducentem) adolescentiae et Iuuentutis mores praefigurare ferunt.

[Sol Dorium regit. Mars phrygium. Iupiter lydium, Saturnus Mixolidium. in marg.] Sunt et qui coelestis harmoniae modos ipsos participes sentiunt: namque solis astrum dorium regere credunt. Marti uero Phrygium ascripsere. Ioui lydium. ac Mixolydium Saturno. quos et si secundo primi theoricae octo grauioribus chordis ascripserim: posterior quoque lucidius declarabit descriptio.

De Additione trium collateralium modorum et eorum natura Caput Sextum.

EX his igitur quae hoc quarto uolumine hactenus deducta sunt facile constat ueteres Illos omnem harmonicam consistentiam quattuor tantum modulis disposuisse: Sed secuti musici tribus ipsis prioribus modis trinam opposuere modulaminis formam: grauioris tetrachordi suppositione demissam: singulosque singulis oppositos iisdem uocabulis nuncupantes: namque Dorio Hypodorium coaptarunt: Phrygio hypophrygium supposuerunt. atque Hypolydium lydio coniunxerunt.

[Primus Dorius, Secundus Hypodorius, Tertius Phrygius, Quartus Hypophrygius, Quintus Lydius, Sextus Hypolydius, Septimus Mixolydidius, Alius ordo. 1 Hypodorius, 2 Hypophrigyus, 3 Hypolydius, 4 Dorius in marg.] Horum autem a primo inuentis ductus ordo ita procedit: Dorius est primus. Hypodorius secundus: Phrygius tertius: Hypophrygius quartus: Lydius quintus: Hypolydius sextus: Mixolydius septimus: huic enim (quod proprium nomen non sit sortitus) defuit modulus qui sibi grauiore tetrachordo subnecteretur cuius ratio inferius exprimitur.

Verum si ab acquisita et grauissima perfecti et immutabilis quindecim chordarum systematis chorda ordinem ipsorum traxeris modulorum: erit quidem secundum septem diapason ideas Hypodorius primus: secundus Hypophrygius: tertius Hypolydius: quartus Dorius: quintus phrygius: sextus Lydius: septimus Mixolydius.

Priorum itaque et eorum qui primis ipsis oppositi sunt effectus atque potentias [f.LXXXVIv] contrario admodum ac diuersimode se haberi conscriptum est. [5 Phrygius, 6 Lydius, 7 Mixolydius. in marg.] Nam quos Dorii modulatio ad modestiam et uirilem constantiam disponebat: hypodorii modulatione reuocatos: et ipsius grauitate moduli ad segniciem atque desidiam delapsos ferunt. [Pythagorici Doricae modulationi hypodoricam opponebant. in marg.] Pythagoreorum namque consilium fuit: interdiu hypodorii cantionibus curas leuare: at doricis noctu experrectos ad intermissa studia reuerti.

[Quare dicti sunt autentici et duces quattuor priores modi. in marg.] Quattuor autem ipsos modos ab auctoribus primum inuentos: ui atque potentia maiore quam ad omnium animi corporisque affectuum concitationem habere noscuntur propter scilicet harmonicam mediocritatem naturali consonantiarum coniunctione in ipsis dispositam autenticos ac principes seu duces posteritas appellauit. [Quare tres toni dicti sunt collaterales et comites. in marg.] Reliqui autem quod eisdem lateribus ducuntur (latera enim uoco diapentes et diatessaron species) collaterales seu comites sunt uocati. Quam enim diapentes speciem tonus dux scilicet autenticus propriam habet: puta Dorius: eam ipsam eius comes collateralis scilicet Hypodorius noscitur continere. Rursus quae diatessaron species est in Dorio sursum a supra diapentem: eius consimilis Hypodorio eius comiti et collaterali deorsum apponitur uidelicet sub Diapenten. In reliquis quoque eadem est consideratio.

Quod Collaterales toni autenticis suis natura sunt oppositi Caput Septimum.

CVm autem reuocandae concitationis gratia: collaterales ipsi subducti sint (namque tarditate grauitas reuocat: uelocitate dictum est acumen incitari) Tetrachordum grauissimum uniuscuiusque collateralis grauiori tetrachordo sui ducis coniunctum est. Verum quo id quadraret: quartae immutabilis systematis chordae uidelicet lychano hypaton: primi Ducis qui dorius dictus est: congruum exordium dedicarunt.

[Conuersio harmonicae medietatis in arythmeticam. in marg.] Quoniam autem conuersio fit ex harmonica medietate in Arythmeticam: qua diapason interuallum duabus aequis partibus diximus esse distinctum contracta concitatione ad paccatissimae mentis statum animus reuocatur: nec secus quam in duarum oppositarum proportionum dispositione id euenire contingit (Monstratum quippe est in practicabilium proportionum tractatu: omnem proportionem quae immediate subsequitur suam oppositam: ipsam praecedentem destruere: [f.LXXXVIIr] iccirco ad prioris dispositionis numerositatem sequentes notulas deduci)

Autenticus igitur quisque modus quum in collateralem suum conuertitur: quod grauissimo collateralis ipsius tetrachordo graue suum coniungit tetrachordum eidem suam communicat proprietatem secundum scilicet contrariam considerationem: ut dictum est: cuius potissima ratio est coniunctorum ipsorum tetrachordorum specialis similitudo: namque grauissimum hypodorii tetrachordum primam diatessaron figuram tono ac semitonio et tono a Proslambanomene ad Lychanon hypaton compraehendit. Rursusque similis diatessaron forma in primo grauiore Dorii tetrachordo: tono scilicet ac semitonio et tono: inter Lychanon hypaton et Lychanon meson disponitur.

Grauius item Phrygii modi tetrachordum secundam diatessaron speciem semitonio ac duobus tonis intentam inter Hypaten meson et Mesen probat: quam et grauissimum Hypophrygii efficit ab hypate hypaton ad hypaten meson. Lydius quoque tertiam ducit diatessaron speciem in grauiore eius tetrachordo duobus tonis ac semitonio intentam: inter scilicet Parhypaten meson et Triten sinemenon (cuius gratia sinemenon tetrachordum introductum credunt) quam et hypolydius consequitur grauissimi consyderatione tetrachordi a Parhypate hypaton in Parhypaten meson.

Hos namque collaterales tonos quod diatessaron consonantiam diapente grauiorem tanquam demissam et subuersam seruent: placales et subiugales uocant. Inde eos propter huiusmodi complicationem atque in singulis tonis conuersionem: [Sacadas in marg.] quam Sacadas Argiuus fecisse perhibetur et tropos appellant.

De Natura Hypophrygii et Hypolydii Caput Octauum.

HYpophrygius igitur tonus Phrygii naturam et concitationem moderatur et subtrahit.

[Lacedemonii, Alexander Macedo. in marg.] Lacedemonii et Cretenses tibiis hypophrygium modulum concinentibus a pugna reuocabantur.

Alexander Macedo in conuiuio phrygii sono in arma furens mutata in hypophrygium modulatione ad conuiuarum epulas Timothei cithara reuocatus est. [Timotheus in marg.]

[f.LXXXVIIv] Vinolentos iuuenes improbiusque perinde petulantes modulorum grauitas et tarditas canentis perdomuit: [Damon in marg.] Namque Pythagoraei damonis nutu Tibicen spondeum succinens illorum furentem petulantiam consedauit: temulentae perturbationis dementiam infringens.

Plerique enim remissae huiusmodi harmoniae damonem ipsum Atheniensem auctorem consentiunt.

[Vsus tubae in bellis. in marg.] Veteres itaque et si rebus bellicis phrygii modulo: acerrimo ac uelociore tubae clangore ferebantur latini potissime et Italia omnis: [Ennius. in marg.] Vnde Illud est Ennii At tuba terribili sonitu taratantara dixit: tarditate clangoris et moduli grauitate pugnam relinquebant.

[Vsus timpani in bellis. in marg.] Multi in preliis cornibus usi sunt. Turchas et Pannonios atque Eluetios et Barbaros omnis latioribus timpanis horendum quendam fragorem quasi tonitrum perstrepentibus hostilia castra inuadere solitos ferunt: Rursus tarditate percussionum a pugna desistere.

[Polymnestris. in marg.] Hyppolydii autem moduli eius quem lydium nominauimus collateralis Polymnestrem ueteres celebrant auctorem: quem et multo maiorem chordulae tractum atque remissiorem sonum fecisse contendunt. Hic enim lydii ducis sui et propriam dicitur subuertere iucunditatem ad pias scilicet lacrimas conuertens: et flebilis congruentiae participatione laetari.

Constat itaque tres ipsos comites modos propriis ducibus natura atque ordine ita opponi: quem admodum et minoris inaequalitatis proportio maioris inaequalitatis proportioni (eiusdem scilicet denominationis) noscitur esse opposita. Veluti enim submultiplex proportio multiplici et subsuperparticularis opposita est superparticulari: ita Dorio hypodorius: Hypophrygius phrygio: ac lydio hypolydius et tetrachordi depressione et actionis proprietate dicuntur oppositi.

[Luna, Mercurius, Venus, Tres tantum sunt collaterales modi in marg.] Solent et ipsi inferioribus astris ordine comparari. Nanque Hypodorium lunae: Hypoprygium Mercurio: Veneri Hypolydium: secundum uniuscuiusque naturam non absimiles asseuerant. Tres igitur ii tantum proprios duces modos grauissimi coniunctione tetrachordi subsequuntur.

[f.LXXXVIIIr] De Natura Mixolydii et superadditione Hypermixolydii Caput Nonum.

MIxolydius autem modus quod grauius eius tetrachordum grauissimo dorii tetrachordo coniunctum sit: collateralem non sustinuit modum: qui naturalem eius affectum conuersione subtraheret. Quocirca: [Duplex Mixolydii modi effectus in marg.] duplex ei (ut iam diximus) dicatur effectus: Incitationis scilicet et retractionis: namque Duces modi: uel comitibus suis propriae dispositionis concedunt subuersionem: uel quisque sibi ipsi proprii comitis officium usurpat.

Hic enim modus: quum grauius tetrachordum a grauiore dorii tetrachordo toni medietate disiunctum (secundum tamen eandem diatessaron speciem dispositum abiecto uidelicet sinemenon tetrachordo distincte consyderauerit) minorem recipiet Doricae naturae proprietatem propter ipsam disiunctionem et distantiam: namque coniunctae duae consimiles consonantiarum figurae: maiore inuicem potiuntur participatione naturae: ut in Lydio praediximus.

[Ptholomeus. in marg.] Ptholomeus uero ut totum disdiapason systema modulis conueniret: octauum superposuit modum quem cum acutissimam diapason speciem contingeret inter scilicet Mesen et Neten hyperboleon: ac Mixolydium tono superuaderet acumine: [Hypermixolydius. in marg.] Hypermixolydum quasi supra Mixolydium appellauit.

Hic enim grauius tetrachordum grauiori Phrygii tetrachordo continuat et coniungit: primam diatessaron speciem in ipso producens: ac primam diapentes ad Neten hyperboleon usque perficiens.

[Hypermixolydius. modus non collateralis. in marg.] Non igitur (ut quidam putant) Hypermixolydius tonus comes uel collateralis dicetur: quippe qui non eandem diatessaron speciem in grauiore ipsius tetrachordo producit: quam grauissimum phrygii cui coniungitur continere percipitur. Ipse enim phrygius modus secundam diatessaron figuram ab hypatemeson ad mesen. Hypermixolydius uero primam a Mese ad Paranetendiezeugmenon noscitur possidere.

Potest tamen utrobique diatonice secunda diatessaron species assignari: quum scilicet a Mese in Netensinemenon consyderetur: quod potissime prohibetur: ne octaua [f.LXXXVIIIv] huiusmodi diapason figura primae illius quae hypodorius est solam possidens communem chordam ab ipsa prima uideretur esse dissimilis: quod esset inconueniens: quoniam omnis species cuiusuis consonantiae: solam alterius figurae eiusdem generis chordam continens communem: alteri ipsi figurae et speciei similis occurrit: [Boetius in marg.] quod Boetius noster tertiodecimo quarti enixe exposuit: monstrans Diatessaron consonantiam tribus tantum figuris esse uariabilem.

[Mixolydius Saturno ascribitur, Quare Dorius soli comparatur in marg.] Mixolydius igitur (quod et caeteris quos praediximus acutior sit: et meroris imperium tenere existimetur) Saturno ascriptus est.

Atque iccirco recte Dorius soli comparatur quod inter septem ipsos priores modos medius positus singulis proprium saltem tetrachordum communicet: namque et solis astrum medium inter septem planetas continens locum: caeteris uel lucem uel calorem propriis radiis conferre asseuerant. [Poeta in marg.] Hinc Poeta cecinit In medio residens complectitur omnia phoebus.

[Hypermxiolydius coelo stellato ascribitur in marg.] Hypermixolydium autem omnium acutissimum firmamento attribuunt: quasi illius sublimis ac diuinae harmoniae participem: et a corruptibilibus (quas caeteris modulis conuenire putant) proprietatibus solutum. Complura quoque ad ipsorum planetarum rationem in medium afferri possent: sed quoniam Aliorum sua sit facultas: [Marcus manilius, Ptholomeus. Haly, Ioannes saxonia in marg.] et uberrime a Mathematicis Marco mannillio: et Ptholomeo: atque Haly disputata sunt: et quos presertim in comentariis super Alchibitio secunda differentia in naturis septem planetarum Ioannes saxon studiose citauit: supersedendum duxi: ne cuius complures arguuntur: aliquando uitio corripiar: qui dum in alienis professionibus ostentandi ingenii gratia impendio elaborant: ab hominibus doctis explosi fuerunt: namque dum Astronomiam interpretari exacte conantur: ipsam impudenter inuertunt.

De Septem modorum et Planetarum conuenientia sapphyco carmine et Dorica atque hypodorica modulatione descripta Caput Decimum.

[Lancinus curtius in marg.] LAncinus Curtius nostro aeuo poeta clarissimus naturam et ordinem septem ipsorum modorum corporibus ipsis coelestibus conuenire: sapphico carmine nobis hoc ordine decantauit.

[f.LXXXIXr] Gaphuri tandem modulis leuata

Musa: non longum dea carmen adde

Musicae: alterna uice nomen unum

Nectit utrasque.

Hoc Iouis: Phoebi: charitum: Minerue et

Mercuri Inuentum celebratur: ecquid

Mirum habet si musa deos fauentes

Ducta ab olympo.

Sacra sunt diue: rude quod poliuit

Saeculum: Amphion: Linus ut reposcant

Hoc decus: Vatum labor est: uetustas

Orsa recondit.

Haec nitet: prestat magis audientes

Et deos: paeana choro canente

Fare mi sol ut lare resoluto

Num mala cedunt?

Vatibus sed diuum: hominumque amores

Gestaque ut cantent monimenta pangit

Lege sic carmen nitidum: et soluta

Verba resultant.

Musica quando est homo nexus arte

Motibus natura regit per aequis

Corpus: at mentem numeris negabit

Nemo teneri.

Musices septemque modos Planete

Corrigunt septem totidemque chordis

Thracis antiqui lyra personabat

Cognita syluis.

Omnis ordo: aetas: locus hac leuatur

Dorius sub sole citat iacentes

Mentis affectus: habilis per omnes

Surgere cantus.

Dorium infra qui est modulum: bicornis

Suscitat phoebe: miseros remulcet

Auget humores: hominum sopore

Lumina stringit.

Congruit Marti Phrygius superbo

Igneus bilem: et mouet arma: ab armis

Qui subest huic reuocat: deique est

Cura uolucris.

Lydius tutella Iouis fluentem

Sanguinem impulsu placido coercet

Cui Venus praeses subit: et benigna

Sorte feruntur.

Bile Mixtum Lydium agit sub atra

Luteum Saturnus: hiat Tragoedis

Aptus: hoc Sappho mea gloriatur

Forte reperto.

Musicae tandem liceat quid arti

Lesbius uates: pede duxque claudo

Voxque Milesi: Samiique monstrat

Empedoclisque.

Barbitos: testudo: lyra et choraule

Tibiae pecten: cytharaeque plectra

Et tubae naulum crotalumque cornu et

Tympana pulsent.

Musicae reddant ueteres coronas

Myrthus et flores: apiumque: lauri

Thus: manus: cespes: preceque ac acerra

Vota fatigent.

Lyrici autem poetae carmen huiusmodi sapphycum modulabantur: longas syllabas integra temporis pulsualis mensura pronuntiantes: quas [f.LXXXIXv] notulis breuibus pernotamus: ac syllabas omnis breues semibreuibus figuris rectum breuium dimidium continentibus declaratas proferebant ut si secundum Dorii moduli naturalem constitutionem concinerent hoc modo.

[Gafurius, De harmonia musicorum, f.LXXXIXv,1; text: Msices septemque modos planetae corrigunt septem totidemque chordis Thracis antiqui lyra personabat cognita syluis] [GAFHAR4 01GF]

Secundum autem Hypodorii moduli dispositionem: qua scilicet diatessaron consonantia diapentes consonantiae subiacet: sapphycum ipsum carmen lyrici modulabantur syllabas longas breuibus pariter notulis: ac breues semibreuibus pernotantes: ut hac constitutione percipitur.

[Gafurius, De harmonia musicorum, f.LXXXIXv,2; text: Musices septemque modos planetae corrigunt septem totidemque chordis Thracis antiqui lyra personabat cognita syluis.] [GAFHAR4 01GF]

[f.LXXXXr] Quod si duo lyrici inuicem modulentur: alter scilicet Doricam ipsam constitutionem: Alter Hypodoricam: concentus ipse quamiucundissime ipsa delectatione auditum demulcebit.

Quanto uocis interuallo unusquisque tonus grauior acutiorque sit altero Caput Vndecimum.

HYpodorius modus omnium grauissimus quattuor stantes in omni genere chordas continet: uidelicet assumptam et duorum coniunctorum tetrachordorum extremas ac mediam. Sunt enim hae. Proslambanomenos: Hypate hypaton: Hypate meson et Mese.

Rursus Hypermixolydius omnium acutissimus quattuor pariter immobiles chordas possideat necesse est. Mesen scilicet tanquam assumptam ac duas extremas atque mediam eptachordi duobus coniunctis tetrachordis deducti, uidelicet Paramesen: Neten diezeugmenon: et Neten hyperboleon: quoniam grauissimum tonum Hypodorium Diapasonico uocis interuallo superuadit acumine. Omnis namque acutior chorda octauae aequipollet grauiori diapason subsonanti. Reliqui autemmodi qui inter ambos ipsos tanquam extremos terminos clauduntur: duo tetrachorda in eptachordo tribus stantibus chordis secundum hanc consyderationem continuare nequaquam possunt.

[Quae et quot sint chordae stantes et immobiles in perfecto systemate in marg.] Sunt enim stantes chordae in pefecto quindecim chordarum systemate septem: quae scilicet in omnibus generibus unum eundemque locum semper seruant immutabilem. ut Proslambanomenos. Hypate hypaton. Hypatemeson. Mese. Paramese. Nete diezeugmenon. et Nete hyperboleon.

[Quae et quot sint mobiles chordae. in marg.] Mobiles uero sunt octo quae secundum permutationes generum uariantur: sunt aequidem quae inter extremas tetrachordorum chordas conclauduntur: ut Parhypate hypaton. Lychanos hypaton. Parhypatemeson. Lychanosmeson. Trite diezeugmenon. Paranete diezeugmenon. Trite hyperboleon. et Paranetehyperboleon.

[Hypodorius in marg.] Hypodorius igitur modus quod omnium sit grauissimus: hypophrygio modulo toni interuallo grauior est in totius constitutionis ordine: Hypolydio [f.LXXXXv] semiditoni: Dorio diatessaron: Phrygio Diapentes: Lydio Diapentes ac semitonii: Mixolydio diapentes et semiditoni: et Hypermixolydio diapason interuallo.

[Hypophrygius in marg.] Hypophrygius tonus Hypodorio modo toniaeo uocis interuallo per totum constitutionis ordinem acutior est. Hypolydio semitonii interuallo grauior est (non toni: ut quidam posuerunt) Dorio item trihemitonii interuallo grauior extat: Phrygio Diapentes et semitonii: et Hypermixolydio Diapentes et semiditoni.

[Hypolydius in marg.] Hypolydium modum: qui non ditoniaeo interuallo Hypodorium excedit acumine ut nonnulli uoluerunt sed semiditoniaeo seu trihemitoniaeo: constat toni interuallo Dorio modo esse grauiorem: Phrygio ditoni interuallo: Lydio diatessaron: Mixolydio diapentes: atque Hypermixolydio dipentes ac toni interuallo conspicimus grauiorem.

[Dorius in marg.] Dorius autem modus Diatessaron interuallo Hypodorium uincit acumine: Hypophrygium semiditoniaeo: ac toniaeo Hypolydium. Phrygio autem toni interuallo grauior est: Lydio semiditoni: Mixolydio diatessaron: Hypermixolydio diapentes.

[Phrygius in marg.] Phrygius autem modus Hypodorio diapentes interuallo per totam constitutionem acutior est. Hypophrygio diatessaron: Hypolydio ditoni: Dorio toni. Sed Lydio grauior est semitonii interuallo: Mixolydio trihemitonii: Hypermixolydio diatessaron.

[Lydius in marg.] Lydius modus Mixolydio toni interuallo grauior est: Hypermixolydio ditoni. Hypodorio autem diapentes ac semitonii acutior noscitur. Hypophrygio diatessaron et semitonii. Hypolydio diatessaron. Dorio semiditoni: ac Phrygio semitonii fit acutior.

[Mixolydius in marg.] Mixolydium toni interuallo ab Hypermixolydio: acumine constat esse deuictum. quippe qui diapentes et semiditoni interuallo Hypodorio modulo est acutior: Hypophrygio diapentes ac semitonii: Hypolydio diapentes: Dorio diatessaron. Phrygio semiditoni: ac Lydio toni.

[Hypermixolydius in marg.] Hypermixolydius omnium acutissimus Hypodorio modo diapason interuallo per totam constitutionem acutior est: Hypophrygio diapentes ac semiditoni. Hypolydio diapentes et toni: Dorio diapentes. Phrygio diatessaron. Lydio ditoni. ac Mixolydio toni interuallo ipsum Ptholomeus constituit acutiorem. [Ptholomeus in marg.]

Hos tantum octo modos Posteritas noscitur celebrasse: quoniam in gyrum ducti: immutabilis et perfecti quindecim chordarum systematis integram diatonice [f.LXXXXIr] compraehendunt extensionem: quo fit ut reliquos quinque modos quos Arystoxenus commemorat Hypoiastium: [Aristoxenus in marg.] Hypoaeolium: Iastium Eolium et Hyperiastium: ad sensibilem pleni et integri systematis harmoniam inutiles [Briennius in marg.] (ut Briennii uerbis utar) uanum solum harmoniae demonstrationem afferentes existimauerint. sed hos quidem modos Martianus quindecim numerat. [Martianus in marg.] Quos secundo Institutionum diuinarum et humanarum rerum Cassiodorus ita disposuit ut singulorum constitutiones a se inuicem sola semitonii intentione remissione ue superentur. [Cassiodorus in marg.] At cum unaquaeque constitutio diapason aequisonantiam duodecim semitoniis secundum Aristoxenum perficiat. [Aristoxenus in marg.] Duo ipsi acutiores modi Hyperaeolius et Hyperlydius et diminuti sunt: quippe qui in pleno quindecim chordarum systemate diapason non uidentur implere: et superflui comperiuntur: nam duobus semitoniis ipsum disdiapason systema superuadunt. Verum cum haec auditui perceptu difficilia uideantur: ut prae oculis discentibus appareant Diagrammatis dimensionem hoc ordine subiicimus.

[f.LXXXXIv] [Gafurius, De harmonia musicorum, f.LXXXXIv; text: Deductio Tredecim Modorum Aristoxeniae duorum a Posteris superductorum: cum Dimensione singulorum tonorum in duo semitonia spatio aequalia. Nete hyperboleon, tonus, Paranetehyperboleon. Trite hyperboleon, Nete diezeugmenon. Paranete diezeugmenon, Trite diezeugmenon, Paramese, Mese, Lychanos meson, Parhypate meson, semitonium, Hypate meson. Lychanos hypaton, Parhypate hypaton. Hypate hypaton. Proslambanomene. Hyperlydius, Hyperaeolius, Hyperphrigius, Hyperiastius, Hyperdorius, Lydius, aeolius, Phrigius, Iastius, Dorius, Hypolydius, Hypoaeolius, Hypophrigius, Hypoiastius. Hypodorius] [GAFHAR4 02GF]

[f.LXXXXIIr] [Aristoxenus, Pythagorici, Ptholomeus in marg.] Atque iccirco quoniam Aristoxenus et eum secuti sesquioctaua tonorum interualla aequa partitione in duo semitonia spatio aequalia diuidebant: nullam penitus proportionem consyderantes inter semitonium minus ac maius Pythagoricis rationibus repugnantes a Ptholomeo acerrime sunt citati.

Quod Musae et sydera et Modi atque Chordae inuicem ordine conueniunt Caput Duodecimum.

[Musas nonnulli tres posuere: Alii nouem in marg.] SVnt et qui musas: syderum atque modorum ordinem consecutas esse consentiunt: quas nonnulli tres tantum: caeli scilicet et terrae filias connumerant: Alii nouem a Ioue et Memoria congenitas conscripserunt: [Ouidius in marg.] has Ouidius quinto metamorphoseos Mnemosidas appellat: hoc uersu: Mnemosidas cognorat enim consistite dixit. [Diodorus siculus in marg.] Et Diodorus siculus in quinto: celeberrime eas interpretatus est: quasi eorum quae ad musicam artem spectant propria unicuique describens officia. [Homerus, Augustinus in marg.] Homerus quoque incredibili eas celebritate prosecutus est. Diuus autem Augustinus doctrinae christianae secundo musas ipsas nouem. Iouis et Memoriae filias esse refellit: noscens potius ex sententia Varronis tres fabros terna ipsarum simulacra creasse in Appollinis templo dicanda [Varro in marg.]: quibus inde ab Haesiodo in Theogonia ascripta sunt nomina [Haesiodus in marg.].

Musas perinde ueteres ipsi cognominatas uolunt quod bona atque utilia et quae ab in doctis ignorantur homines edoceant.

Sunt et qui ex Appollinis capite eas deriuasse fingunt: [Poeta in marg.] quod hoc uersu Poeta expressit: Mentis Appolineae uis has mouet undique musas. [Quare Apollo dictus est musicus. in marg.] Alii ab ipso Appolline edoctas ferunt: ob quam rationem Appollinem ipsum musicum appellabant quod primo theoricae latius descripsimus. Cum decachorda enim cythara Apollinem esse depictum plerique consentiunt: [Cythara Apollinis. in marg.] Alii existimant cum eptachorda: septem essentialium chordarum instar: quas sexto [f.LXXXXIIv] Enaeidos Virgilius hoc carmine commemorat. [Virgilius in marg.] Nec non thraycius longa cum ueste sacerdos Obloquitur numeris septem discrimina uocum. [Septem sunt modulationes uocum. in marg.] rursus quod septem sint ipsarum modulamina uocum: Ditonus: Semiditonus: Diatessaron: Diapente: Diapente cum tono: Diapente cum semitonio: et Diapason.

[perfectio septenarii numeri. in marg.] Constat enim Septenarium numerum certa perfectione esse dispositum: quippe qui singulis partibus et se ipso: octauuum ac uigesimum numeru inter decem et centum propriis partibus aliquotis solum perfecte congenitum aggregare percipitur.

[Clio, Melpomene, Thalia, Euterpe, Terpsicore, Eratho, Caliope, Vrania, Polihymnia, Anaximander, Zenophanes, Pisander, Euximenes in marg.] Ferunt insuper Clionem musam historias inuenisse: Melpomenen thragoedias: Thaliam comaedias: Euterpen tibias: Terpsicoren psalterium: Eratho geometriam: Caliopen litteras: Vraniam astronomiam: Polyhymniam raethoricam.

Sed Anaximander lampsacenus et Zenophanes heracleopolites aliter in suis libris musas ipsas sunt interpretati: quod et Alii ut Pisander physicus et Euximenes in libro theolugumenon affirmare noscuntur. Nanque ad necessaria humanae uoci instrumenta musas ipsas ordine comparant. Fit enim uox quattuor dentibus e contra positis ad quos lingua percutit.

At duobus superioribus unam ex musis ascribunt alteram inferioribus: quod cum alterum eorum defuerit: sibillum potius quam uocem reddi affeuerant.

[Naturalibus instrumentis ascribuntur musae. in marg.] Duobus item labiis; ueluti cimbala uerborum modulationi commoda duas ex musis apponunt.

Alteram applicant linguae: quae ut plectrum percutiens quendam uocalem spiritum format.

Palato quoque unam ex musis dicarunt: cuius concauitas sonum praefert.

Gutturis fistula alteram deducunt musam: quae tereti idest rotundo meatu spiritalem prebet excursum.

Rursus Pulmoni: qui ueluti aurarius follis conceptam reddit uocem et reuocat: unam ex ipsis aptitant.

Nonam quieti atque silentio ascripserunt.

[Fulgentius in marg.] Verum Fulgentius in fabularum interpretatione nouem ipsas musas doctrinae atque scientiae aedicit modos: [Ordo et Interpretatio nouem musarnm. in marg.] quarum princeps Clio ponitur: quasi prima discendi cogitatio. Clios enim graece fama dicitur latine. [Prima Clio, Homerus in marg.] Vnde et Homerus famam solam audiuimus, et alio in loco: Existit enim sceptrum magna gloria. quoniam autem nemo scientiam querit: nisi in qua famae suae propaget dignitatem: ob hanc rem Clio prima posita est: quasi querendae scientiae cogitatio.

[f.LXXXXIIIr] [Secunda Euterpe in marg.] Secunda Euterpe quae latine bene delectans dicitur: cum primum sit scientiam querere: secundum delectari quod queras.

[Tertia Melpomene in marg.] Tertia Melpomene quasi meditationem faciens permanere: ut sit primum uelle: secundum desiderare quod uelis: tertium instare meditando ad id quod optas.

[Quarta Thalia Epicharmus in marg.] Quarta Thalia idest capacitas seu germina ponens Vnde Epicharmus in comedia ait. Germina dum non uiderit famem consumit.

[Quinta Polihymnia. in marg.] Quinta Polyhymnia quasi multorum faciens memoriam: Capacitatem nanque sequitur memoria.

[Sexta Eratho in marg.] Sexta Eratho quae latine inueniens simile dicitur. Equum est enim ut praecunte capacitate ac memoria suopte ingenio aliquid simile quis inueniat.

[Septima Terpsicore. Hermes in marg.] Septima Terpsicore idest delectans instructio: Vnde et Hermes in opimandrae libro ait. Eccurutrophes et euphusomatos idest absque instructione escae et cibi et uacuo corpore. Inde post inuentionem oportet etiam discernere atque iudicare quod inueneris.

[Octaua Vrania in marg.] Octaua Vrania idest coelestis: nanque post Iudicium: quid dicas quid ue despicias eligis. Coelestis enim Ingenii est utile eligere: reprobare nocuum atque caducum.

[Homerus, Nona Caliope in marg.] Nona Caliope idest optimae uocis. Vnde Homerus inquit Vocem deae clamantis. Secundum Fulgentii igitur consyderationem: Scientiae ac Disciplinae ita musarum munere perquiruntur: ut Velle: et delectari: Insistere: Capere: Memorari: Inuenire: Iudicare: Eligere: at pronuntiare: successiue ac necessario quadrare noscantur.

[Callimacus in marg.] Sed Musarum ipsarum munera Callimacus apud graecos non mediocris auctoritatis Poeta: hoc Epigrammate declarauit.

Caliope sophiam heroici inuenit cantus.

[Munera musarum secundum Callimacum. in marg.] Clio pulchri chori cytharae dulcem cantum.

Euterpe Tragici chori ualde resonantem uocem.

Melpomene mortalibus dulcia sapientem Barbiton dedit.

Terpsicore gratificans prebuit fabrefactas tibias.

Hymnos immortalium Erato ualde delectantes inuenit.

Oblectationes saltationis Polyhymnia multum docta inuenit. Harmoniam cunctis Polyhymnia dedit cantibus.

Vrania polum comperit: et coelestium chorum astrorum.

Comicam inuenit Thalia uitam: et mores inclitos.

Ad haec Nos musas ipsas Astris modulisque (quod Plerique consentiunt) ita conuenire putamus: ut eas solis chordis ipsis: quibus [f.LXXXXIIIv] modulorum exordia conferuntur ascribamus: singula singulis conferendo. Thaliam enim primo subterraneam ueluti silentium ponunt: quod hic uersus exprimit.

[Thalia Terrae et Silentio ascribitur. Marcus Tullius. Cerbarus triceps terrae deputatur. Clio et Luna atque hypodorius modus Proslambanomenos chorda mouentur. in marg.] Germinat in primo nocturna silentia cantu: Quae terrae in gremio surda Thalia iacet. Constat quidem apud Marcum Tullium: terram (quod sit immobilis) silentio comparatam: quam Tricipiti Cerbaro Appollineis pedibus substrato comparant.

Grauissimae autem et assumptae chordae: et Hypodorii initium (quod grauissimus sit modorum) et Luna: Solam Cancri domum inhabitans (ut Astronomi credunt) quippe quae Planetarum grauissima ponitur: atque Clio: hoc carmine ascribuntur: Persephone et Clio spirant Hypodorius ergo Nascitur: huic ortum prosmelodos generat.

[Caliope et Mercurius atque hypophrygius modus Hypaten hypaton possident. in marg.] Secundae uero chordae quam Hypaten hypaton uocant: et caput Hypophrygii: et Mercurius geminorum atque uirginis domos possidens necnon et Caliope ascribi solent hoc carmine: Dat Hypo chorda sequens Phrygium: quem parturit ipsa Caliope: interpres partunt atque deum.

[Terpsicore: et Venus atque Hypolydius modus Parhypatehypaton coaptantur.in marg.] Tertiam chordam quam Parhypaten hypaton appellant Terpsicore dicauit Hypolydio atque Veneri Libram et Taurum occupanti: Inde uersus Tertius ostendit Hypolydi exordia neruus Terpsicore occurrit ordinat alma paphos.

[Melpomene: et Sol ac Dorius Lychanon hypaton custodiunt. in marg.] Quartam chordam Lychanon hypaton: Sol domum Leonis respiciens et Melpomene: Dorio modo concessere hoc carmine: Melpomene et Titan statuunt (mihi crede) modum qui Dicitur in quarto Dorius esse loco.

[Eratho et Mars atque Phrygius modus in Hypaten meson conueniunt. in marg.] In quinta chorda quam Hypaten meson uocant Eratho: atque Mars Arietis et Scorpionis domos inhabitans Phrygium modulum collocarunt: Hinc uersus: Vult Eratho quintum Phrygio perscribere nemum: Mars quoque non pacem praelia semper amans.

[Euterpe et Iupiter ac Lydius modus Parhypaten meson seruant. in marg.] Sextam chordam Parhypaten meson Iouis sphera domum piscis atque sagitarii sorte tenens: necnon Euterpe cum Lydio: hoc carmine complectuntur. Lydius Euterpes Iouis et modulamen habebit: Dulce tonans: iussit sexta quod esse fides.

[Polyhymnia et Saturnus atque Mixolydius modus Lychanomeson conscribuntur. in marg.] In Septima chorda Lychanosmeson Saturnus Aquario adhaerens et Capricorno cum Polyhymnia musa Mixolydium collocarunt. Hinc uersus: Septeno Saturnus agit Polyhymnia nec non Principium Mixolydius unde capit.

[Vrania musa atque Coelum stellatum cum Hypermixolydio Meses chordae adiacent. in marg.] Octaua chorda quam Mesen dicunt: Vraniam et [f.LXXXXIIIIr] Hypermixolydium Orbi stellifero dicauit quod hoc declarat carmen: Vraniae octauam dum perscrutatur amicum: Versat Hypermixolydius arte polum.

[Aristides in marg.] Aristides autem quintilianus in calcae secundi musicae suae: quasi quodammodo huic contrariam musarum et modulorum conuenientiam pernotauit.

[Herodotus in marg.] Rursus Herodotum halicarnaseum qui nouem Hystoriae suae libros ipsis musis ascripsit: contrarium constat ordinem posuisse.

[Descriptio Apollinis. in marg.] Dextro insuper Appollinis lateri: Graeci ipsi tres Iuuenculas fingere soliti sunt: quas Charites seu gratias uocant: Veneris quidem pedisequas: iis sunt nomina. [Aglaia, Thalia, Euphrosine in marg.] Aglaia quae splendor interpretatur: Thalia quam uiriditatem putant: atque Euphrosine quasi laeticia. Sed assertorum presens figura subiicitur.

[f.LXXXXIIIIv] [Gafurius, De harmonia musicorum, f.LXXXXIIIIv; text: Mentis Apollineae Vis Has Movet Vndiqve Mvsas, Apollo, Evphrosine, Thalia, Aglaia, Vrania, Polihymnia, Evterpe, Eratho, Melpomene, Terpsicore, Caliope, Clio, Celvm, Stellatvm, Satvrnvs, Ivpiter, Mars, Sol, Venvs, Mercvrivs, Lvna, Mese, Lychanos meson, Parhypate meson, Hypate meson, Lychanos hypaton, Parhypate hypaton, Hypate hypaton, Proslambanomene, Ignis, Aer, Terra, Aqva, Hypermixolydivs, Tonus. Mixolydivs, Lydivs, Semitonium. Phrygivs, Dorivs, Hypolydivs, Hypophrigivs, Hypodorivs] [GAFHAR4 03GF]

[f.LXXXXVr] Quod Corporum coelestium Alia sonos mares: Alia foemineos: Alia promiscuos ducunt Caput Tertiumdecimum.

SEd sonorum qui coelestium corporum motibus generantur: alios natura mares: alios foemineos: alios promiscuos: [Aristides in marg.] secundum scilicet uniuscuiusque spherae proprietatem posuit Aristides. ac Masculum quidem sonum in corpore asperum et siccum: in animis ad agendum et ad labores aptissimum: foemineum autem sonum humidum et quietum ac industriae et labori incommodum. His enim singillatim imperantibus uel commixtis: actionum fiunt uarietates.

[Luna promiscuum dat sonum. in marg.] Nanque Luua quod humida sit: omnisque corporeae generationis causa foemineum sonum emittit ad maris naturam paulisper deductum: quae cum aliorum defluxus suscipiat: foemineam sibi uendicauit naturam: particeps et masculinae: quoniam generandorum nutriendorumque corporum uim inferioribus influit. Id quoque eius sacrificuli ac ministri significare creduntur: ipsam masculinae et foemineae naturae (magis inquam foemininae) deam nuncupantes.

[Mercurius promiscuum efficit sonum. in marg.] Mercurii autem circulum qui ut plurimum siccus est ob solis propinquitatem prae magnitudine (quanquam parum humiditatis habet) si aliquando separetur ab eo: ac raro nocturnis apparitionibus gaudeat: saepiusque diurnis: et maris et foeminae commixtum credit edere sonum: masculinae tamen magisquam foemininae naturae participem.

[Venus foemineum ducit sonum. in marg.] Veneris circulus aspectu lucidus et iucundus plurimumque delectans: quod humidus sit: nocte plus gaudens: foemineum dictus est educere sonum.

[Sol masculum aedit sonum. in marg.] Solis astrum quod siccius sit: plurimumque comburat ad calefaciendum et ad agendum aptum: masculum dicitur emittere sonum.

[Mars promiscuum. format sonum. in marg.] Martis uero circulus calidus et impetuosus: humidis et nocturnis gaudet figuris: quam ob rem utriusque naturae participem sonum ducit: plus tamen ad masculinam accedens.

[Iupiter foemineum sonum facit. in marg.] Iouis autem orbis iucundus in omnibus ac ferme Veneris circulo aemulus dictus est et Martis caliditate inferior: et Sarturni frigiditatem creditur demulcere: Inde Veneris [f.LXXXXVv] circulo persimilis temperatam ex ambobus habet commixtionem quippe qui in diurnis flatibus ad gignendum: et in corporum coniunctionibus ad liberos procreandos aptus: connubii author: foemineum dictus est efficere sonum.

[Saturnus masculinum creat sonum. in marg.] Saturnum uero quod asper et siccus sit atque laboriosus: Aristides ipse quintilianus masculinum sonum asserit continere.

Quod Sola uirtute percipiuntur sonitus coelestes Caput Quartumdecimum.

[Pythagorici, Plato in marg.] NOn igitur incongruum existimamus Pythagoricis ipsis atque Platoni preberi consensum: qui sonos ipsos aethereos secundum subiectum instrumentalium sonorum ordinem productos esse asserunt: nobis tamen inaudibiles: quod aures haud aptas habemus ob maximam distantiam et turbidiorem corporis commixtionem. Sunt namque et qui accidentaliter debiliorem retinent auditum: humanam uocem parum aut nihil audientes.

Verum uirtute praediti et praeclaris moribus ornati: a uilioribus uiris (qui ut beluae degunt) distincti: sonos ipsos coelestes incorruptis naturae sensibus: auribus percipere haud difficile possunt: Cuius rei Plato ipse (ut primo theoricae diximus) author est. [Plato in marg.] Quo circa: sicuti qui ad summum uirtutis culmen et rectam scientiae atque sapientiae aptitudinem peruenerunt diuinarum formarum praesentiam omni nocumento cessante conspicere potuerunt: ita harmoniam et sonitus uniuersi facile est audire: Indignis uero qui scilicet uitiis impliciti sunt difficillimum et impossibile: Hi enim qui momentanea sapiunt et terrena: ferinis uoluptatibus adhaerentes a prima naturae dispositione (diuina inquam) quod Ouidius cecinit Pronaque cum spectent animantia caetera terram [Ouidius in marg.] Os homini sublime dedit coelumque uidere: incredibili iactura recedunt.

Facile quidem ac nullo admodum labore captatur Vitium: Verum Virtus recto [f.LXXXXVIr] tramite diu atque sudore paratur: [Haesiodus in marg.] optime hoc Carmine ab Haesiodo dictum. Namque simul uitium nullo captare labore Possumus: est et enim facilis uia nec procul extat. Virtutem uero diu sudore parandam Longinquis posuere locis: rectoque petendam Tramite: nec facili primum ni suumma capessas: Tunc et enim est facilis fuerit licet ardua primum. [Diogenes Sinopaeus in marg.] Eos iccirco Diogenes sinopaeus musicos citabat: qui lyrae chordas ad harmoniam congruae aptitarent: animi autem mores in concinnos et in compositos habuissent.

Quod Musicam ratione magisquam sensu Veteres perceperunt Caput Quintumdecimum

[Musica intelligibilis Sensibilem antecellit. Plato in marg.] EOrum quae hactenus de harmonica facultate deducta sunt. Alia secundum sensum. Alia secundum rationem consyderari solent. Sensibilem namque musicam ab Intelligibili Plato in Timeo docuit plurimum superatam. [Alii soni per extremos numeros faciunt consonantiam. Alii inter hos continentur. in marg.] Nam accepta dispositae chordae consyderatione facile secundum genera sonos omnis poteris inuenire: alios quidem per extremos numeros consonantiam facientes: alios per ipsorum extremorum consonantiam superatos. Sunt autem a quibus secundum numerorum extremitates fit consonantia Duplus Triplus: Quadruplus: Hemiolius: [Ptholomeus in marg.] et Epitritus: Qui uero inter extremos consonantiae terminos (puta diapason) continentur: ueluti Ditonus et Trihemitonium uel secundum Ptholomeum Sesquiquartus et Sesquiquintus. [Pythagoras monochordi usum commendat. Aristides, Musica ab uniuersis principium traxit secundum Pythagoram. in marg.] aut Diapente cum tono: uel cum semitonio: ab ipsius diapason consonantiae extremitatibus sunt deuicti. Quo circa Pythagoras mortem cum uita commutans monochordi usum discipulis comendauit ut inquit Aristides: quasi qui musices summam magis intellectu per numeros: quam sensu per auditum percipiendam esse doceret. [Musica coelestis et etiam angelica uera est et incorruptibilis. Nos uero imperfectam musicam habemus. in marg.] Hanc ueluti et caetera ab uniuersis traxisse principium non incongrue asserebat: Verum quod corporali materiae sit commixta ab exacta numerorum decidit diligentia: quandoquidem his in locis qui supra nos sunt et uera esset incorruptibilis: quam et angelicis choris [f.LXXXXVIv] inesse sacrosancta comprobat ecclesia: [Plato, Pythagorici in marg.] Et coelestium corporum curriculis atque interuallis Plato et Ipsi Pythagorici asseuerant. Hinc diastematon diuisiones in partes aequas assequi non possumus: et a corporali crassitudine impediti imperfectas habemus systematon consonantias.

Quod Numeri consoni et aliis artibus multum conferunt Caput Sextumdecimum.

RVrsus exhibita in alias artes consyderatione quanta ex ipsis numeris prodierit utilitas facile percipi potest: Namque dum picturam animaduertis: nihil absque numerorum proportionibus in ea factum comperies: [Numeri consoni Arti pictoriae plurimum conferunt. in marg.] sed et corporum mensuras: colorumque mixtiones per numeros et symetrias: atque ita picturae ornamenta conspicies esse disposita: rursus per numeros ipsam artem primam imitari naturam. Qualis namque proportio in naturalibus corporibus fecerit pulchritudinem talis et in figurarum mensuris et colorum comparationibus est subsecuta: ob quam causam coloribus forma atque figura Pictores ipsi mores atque uitam intelligi uoluerunt.

[Numeri consoni multum afferunt medicinae. in marg.] Constat item et Medicinam omnia per numeros et tremorum depraehensiones ac circularium formarum proportiones constituere: Harum Aliae consonis proportionibus sunt similes: ut alterna duplae: tertiana hemioliae: quartana epitritae: quae non omnino mortis pericula inferunt. Aliae graues sunt quae ad se ipsas quasdam habent similitudines: ut ex semitertianis quae his adiacent periculum quidem inferunt parum tamen quid bonae spei retinent. Quae autem absque ulla consonantia sunt habentur ut continuae et grauissimae atque periculosae.

Rursus medicamentorum qualitates non alio modo quam per qualitatum dimensiones efficiuntur.

[Numeri consoni quadrant uniuersis actionibus. in marg.] Verum quum omnia in Vniuersum aggredimur: et quae uidentur sine persuasione dici consona inueniemus: ac uitae morumque cognatas similitudines concordiam inferentes: Fortunae item presentiam et prudentiae participationem: atque actionum et exercitiorum consonantiam: ac reliqum uitae modum consonum sentiemus: In consonantibus [f.LXXXXVIIr] quidem proportionibus amiciciam: in dissonis contrariam inferentes: quarum plerumque incongruitatem media quaedam aptauit proportio ueluti dissona diastemata quae in medio posita consonant. Atque horum similitudine et partes animae scilicet rationalis et concupiscibilis mediam uidelicet Irascibilis sustinent proportionem.

Eodem quoque modo et publici ordines Deliberatiui et Populares medium tenent qui Bellicus dicitur: Is in optimis rebus publicis a suo nunquam desistit ministerio. Huius item belliei ordinis summitates Armatorius et Equestris: quorum medius dicitur exercitatorius cum summis in pedestri leuitate similitudinem sortitus. [Ordines publici: deliberatiuus. Popularis et Bellicus in marg.]

Rursus quemadmodum res nulla pulchra inueniri potest quae cum uniuerso consonantiam non habeat: [Musica magnam habet cum superis similitudinem in marg.] sic neque musicam constitutam esse unquam contigit: nec si contigisset uim tantam haberet in agendo: ac stabilem diuinamque preberet potentiam: nisi ob magnam quam habet ad superna similitudinem.

[Omnia pulchra ex contrariis constant ueluti et musica. in marg.] Sunt et aliis quoque artibus nonnulla communia quae plurimum ac maxime musices propria sunt. Verum longe proprium est quod ex contrariis constat ueluti quandam et naturalis Harmoniae et Vniuersi ferens imaginem. Quicquid igitur huiusmodi extra cantus proportionem subsistit: aut non conueniens est: aut potius silentio obruendum.

Quod Partes animae musicis rationibus adaptantur Caput Decimumseptimum.

[Philolaus Animam dixit esse harmoniam. Intellectuali Animae parti Ptholomeus diapason comparat. Sensitiuae diapenten: et Habituali diatessaron. in marg.] ANimam autem ipsam humanam per consonantes numeros complurimi antiquorum considerandam esse uoluerunt: quam Phylolaus Pythagoricus harmoniam dixit. Tribus autem primis Animae partibus Intellectuali scilicet Sensitiuae et Habituali Ptholomeus quinto tertii harmonices tres simplices symphonias comparauit: ac Diapason quidem Intellectuali: Diapenten Sensitiuae: Diatessaron habituali: quoniam diapason aequisonantae Diapente proximior est quam diatessaron: tanquam magis consonans: quia habet excessum uiciniorem aequalitati: et Intellectuali proximius est sensitiuum quam habituale: quoniam et ipsius alicuius appraehensionis [f.LXXXXVIIv] est particeps: quando quidem in quibus est habitus non omnino est sensus: [Ratio predictae comparationis. in marg.] neque in quibus est sensus: est omnino intellectus: E contra uero inquibus est sensus et habitus omnino est: Et in quibus est intellectus et habitus et sensus est omnino: Sic ubi quidem diatessaron est: non omnino diapente: neque ubi diapente: est omnino diapason. sed e conuerso. Vbi est diapente: est et omnino diatessaron. et ubi Diapason: omnino est et Diapente et diatessaron.

[Tribus habitualis partis animae speciebus tres diatessaron species ascribuntur. Quattuor sensitiuae partis animae speciebus quattuor diapente species comparantur. in marg.] Verum Habitualis animae nonnulli tres ponunt species: secundum scilicet augumentum: secundum statum: et secundum decrementum: quas tribus ipsis diatessaron speciebus comparare solent.

Sensitiuae partis Animae quattor species scribunt: uidelicet secundum Visum: secundum Auditum: secundum Odoratum: et secundum Gustum: has quattuor diapentes speciebus ascribunt. Tactus autem speciem omnibus promiscuam ponunt: quia tangendo quodam modo sensibilia faciunt eorum perceptiones.

[Septem diapason species septem uirtutis speciebus animae intellectualis comparantur. Alia diuisio animae, Rationalis, Irascibilis, Concupiscibilis in marg.] Intellectualis uero partis animae septem sunt species scilicet Phantasia Intellectus. Conceptus. Mens. Opinio. Ratio. Scientia. has septem diapason speciebus comparant.

Alio insuper modo diuidunt animam nostram Philosophi: in Rationalem scilicet Irascibilem et Concupiscibilem.

Rationali animae parti Diapason iure adaptatur propter similes praedictis aequalitatis causas.

Irascibili quae rationali quodammodo appropinquat: diapentes consonantiam aptitant.

Concupiscibili uero quae subter ponitur diatessaron consonantia applicatur.

Sed et Concupiscibilis animae partis tres sunt uirtutis species: Temperantia: Continentia et Pudor secundum uidelicet tres diatessaron species.

Irascibilis autem quattuor Mansuetudo: Intimiditas: Fortitudo: et Tolerantia: quibus quattuor diapentes species conferuntur.

Sed septem diapason species: septem rationalis animae uirtutibus correspondere dicunt.

Sunt enim hae.

Acuties quidem circa bene mobile: Ingeniositas circa bene attingibile.

Solertia circa perspectibile

Bona consiliatio circa iudicabile

Sapientia circa contemplabile.

Prudentia circa agibile.

Experientia circa exercitabile.

Sunt enim in Animis natura aptae dominari Intellectuales et Rationales partes reliquis et suppositis: [Ptholomeus in marg.] ueluti et in Perfecto systemate quod Ptholomeus coaptatum nominat aequisonae consonarum et concinnarum exquisitiones excellunt.

[f.LXXXXVIIIr] Ex Melodiae itaque proportione naturalissimum principium ac primus ille diuinus furor demonstratur ut tertio suae musicae asserit Aristides [Aristides in marg.]. Namque Anima in hunc terrarum orbem abiecta prudentia (ut putat Plato) [Plato in marg.] in ignorantiam decidens ob corpoream grauitatem turbulenta consyderatione et actione repletur: incongruum quippiam tanquam in ipso generationis tempore constituens: qua re in presenti uita secundum quosdam circuitus eam plus minus ue uti ferunt. [Melodia est ornamentum animae et intellectus. Partes animae Arythmetica medietate iunguntur. Corporea magnitudo geometrica, Anima corpori commiscetur secundum harmonicam. in marg.] Quam quidem ob multam ignorantiam et obliuionem insania refertam: melodia mitigandam esse censuerunt. Est enim Melodia ornamentum animae et intelectus.

Nec desunt qui asserant partes animae secundum Arythmeticam mediocritatem propter identitatem seu excessuum aequalitatem inuicem copulari. Corpoream uero magnitudinem quod partes magnitudinibus differant secundum geometricam. Ex Ambabus autem Animal constare. Anima scilicet et corpore: secundum eam quae Harmoniae congruit mediocritatem.

Quod Humani corporis conceptus harmionicis comparationibus formatur Caput Decimum octauum.

COngruum hic euenit describere quo iure musicae proportiones humanae generationi conueniunt: quod cum tertio primi theoricae latius notatum sit breui sermone transibo.

Namque si ad senarium numerum: quem primum generationis signum dicunt eos numeros consequenter comparemus: qui harmonicas ad ipsum custodiant habitudines: facile sentiemus primum ac minorem generationis foetum: quem Eptimestrem idest septem mensium uocant maturum procreari. Sunt enim hi numeri: sex: octo: nouem: ac duodecim: ex quibus inuicem: [Procreatio partus septimestris. in marg.] epitrita ut 8. ad .6. et .12. ad .9. Hemiolia ut .9. ad.6. et .12. ad .8. et Dupla ut .12. ad .6. conferuntur. Inde Diatessaron: et Diapente atque Diapason solent consyderari.

Quod quum quattuor ipsos numeros in summam duxero: efficient numerum trigesimumquintum: quo duce: Septem mensium generationes in lucem prodire Physici asserunt: si per senarium ipse .35. numerus multiplicetur. [Physici. in marg.] Multa hic omittimus: quae in hominis genitura et sensuum atque membrorum [f.LXXXXVIIIv] [Macrobius in marg.] per uarias aetates Macrobius primo somnii scipionis per septenarium numerum tradidit absoluta.

Verum quum numeros ita disponamus ut secundum Arythmeticas proportiones musicae consonantiae conducantur. ab unitate scilicet sumentes exordium: hoc ordine .1.2.3.4. aequalem ac parem ponemus unitatis ad se ipsam proportionem: quoniam nullus numerus eam praecedit ad quem possit ipsa referri. Binarius uero ad unitatem duplam facit proportionem: Diapason aequisonantiam. Ternarius ad binarium Hemioliam ac Diapenten. Quaternarius ad ternarium epitritam atque Diatessaron. Ternarius autem ad unitatem triplam Diapason cum diapente. Et Quaternarius ad unitatem quadruplam inde Bisdiapason. His enim numeris .1.2.3.4. in summam ductis denarius adimpletur: [Procreatio partus decimestris. in marg.] quem si numero .35. addidero: concrescet numerus .45. hunc quum senario duxeris: consurget numerus .270 nouem quidem mensium implens curricula: hinc maior generationis partus prodit in lucem: quem quod decimum attingat mensem: decimestrem uocant. [Augustinus in marg.] hoc item dierum numero diuus Augustinus in libro octoginta trium questionum quinquagesimasexta questione (addito uno) dominici corporis perfectionem declarat.

Octo uero mensium partus quoniam pauciorum proportionum est particeps: uel non peruenit in lucem: uel uiuus exiens ab utero infans cito languet et deficit.

[Pulchritudo corporis musicis proportionibus ascribitur. in marg.] Quod quum corporis partes consyderaueris: eas quae pulchritudinem participant consonis diastematibus senties proportione conuenire (pulchritudinem inquam) non quae turpem monstrat effoeminationem: sed quae animi aptitudinem erigit ad bonum. quam Diuinus quoque Plato intelligi uoluit: [Plato in marg.] dicens musices intentionem esse honesti amatoriam. Sunt itaque qui ad uirtutem musica actione nitescunt: amiciciae quidem prae caeteris possessione digni.

Quod Musica Systemata in Vniuersi corpore consyderantur Caput Decimum nonum.

RVrsus consyderari decet quem admodum diastemata musica et quae de eis deducta sunt naturae proprietatibus et Vniuersi conuenire dicantur.

Quindecim namque uoces perfecti disdiapason systematis quindecim diebus lunae crescentis ita comparantur ut repugnare [f.LXXXXVIIIIr] nemo possit quin et Vox et ipsa Luna naturalibus motibus inuicem conueniant. [Ascensus et descensus quindecim chordarum perfecti systematis: quindecim diebus lunae crescentis: totidemque descrescentis comparantur. in marg.] Veluti enim Luna ad quindecim usque dies recipit incrementum: statimque per eosdem fere dies decremento deficit: sic et Vox humana atque instrumentorum ad quindecim usque sonos naturaliter intenta: ad grauitatem statim flectitur unde processerat. Quod quum ad acutiorem quis supergressus fuerit uocis intensionem: harmonicae consistentiae rationem ipso excessu confundet: [Omnis ratio musica in quindecim chordis consistit. in marg.] cum tota musicae ratio apud Pythagoricos teste Boetio (ut praemissum est) quindecim tantum chordis sit obseruata. Est enim Vox quintadecima uoci primae persimilis: Intentionis quidem finis: remissionis Initium.

Rursus Quina perfecti Systematis tetrachorda Elementis ipsis ita comparantur ut Hypaton Terrae quod grauissima sit: [Tetrachorda Elementis ascribuntur. in marg.] Meson Aquae quoniam terrae proxima est: conuenire credantur. Sinemenon Aeri quod in terrae cuniculos et in maris uada: eorum quae his in locis degunt animantium respirationis gratia: tractus penetrat. Diezeugmenon Igni cuius ad inferiora descensus (quod praeter naturam sit) uiolentus est: Naturalis autem ad superna meatus. Hyperboleon autem quoniam acutissimum perfecti systematis obtinet locum: summitati attribuitur.

[Diapason grauior materialem mundi locum: Acutior aethereum et circularem representat. in marg.] Quum autem duas ipsas Diapason figuras in ipso perfecto systemate dispositas ad Vniuersi comparationem consyderaueris: primum ac grauius sytema diapason: materialem locum qui in recto mouetur: Secundum uero quod acutum est: Ethereum et circularem locum significare dicunt.

Rursus primum ipsum ac graue systema diapason actiuae et Irrationali Animae parti ascribitur: Secundum uero quod acutum est: Rationali per similitudinem comparatur.

[Grauior diapason hominem delapsum ad uitia: Acutior aerectum ad uirtutes declarat. Boetius, Pythagoras, Quattuor anni tempora quattuor elementis conducuntur per consonos numeros. in marg.] In hominis quoque uita: duo ipsa Diapason systemata duplicem comparant actionem: Primum namque et graue ad uitium: Secundum quasi sublime erigit ad uirtutem.

Sed et quattuor anni temporibus atque quattuor ipsis elementis (quod et secundo primi theoricae diximus) constat Boetium primo musicae musicam conuenientiam ascripsisse.

Pythagoras quoque Ver ipsum Aeri ob molliciem simile: octonario numero dicitur pernotasse: aestatem Igni ob caliditatem quaternario: Autumnum terrae ob sic citatem senario: atque Hyemen Aquae ob humiditatem duodenario.

Ver igitur ad Autumnum secundum hanc Pythagorae [f.LXXXXVIIIIv] applicationem Diatessaron consonantiam: ad Hyemen Diapenten: ad aestatem Diapason continebit.

Diatessaron quoque quaternam dicitur significare materiam. Diapason uero concinnum Planetarum motum.

In Vniuersi itaque corpore notissimum quidem musices notatur exemplum.

Musica Systemata Virtutibus: et Sensibus atque Etatibus comparantur Caput Vigesimum.

POstremo non arbitramur silentio praetereundum ad Virtutis perfectionem quam (quod maximum unicuique prestet ornamentum atque salutem) non nulli diuinitatem appellarunt: musica ipsa systemata plurimum contulisse.

[Tetrachorda Hypaton et Meson comparantur. Temperantae. in marg.] Hypaton namque et Meson tetrachorda Temperantiae sunt attributa: cui et duplex ascribitur effectus: nam grauissimo Hypaton tetrachordo (haud temere) perfectam illegitimae uoluptatis abstinentiam atque quietem assimilare uidentur. Legitimam uero uoluptatem: cuius laudes circa mediocritatem existunt: non immerito mediarum subiecere tetrachordo.

[Tetrachordum Sinemenon Iusticiae ascribitur. Tetrachordum Diezeugmenon comparatur Fortitudini. in marg.] Iusticiae autem iudicandum Coniunctarum tetrachordum applaudit. Est enim et Temperantiae et Iusticiae coniuncta in propriam uim substantia: quae per communicationem et usu publico et priuatis benefactis humanitatem coniungit.

Fortitudini Disiunctarum tetrachordum applicant: quam ab omni maxime uitio separatam: corporeis affectibus ita animum exuere ferunt: ueluti et tetrachordum ipsum a gruauioribus ad superna transfertur.

[Tetrachdum Hyperboleon Prudentiae applicatur. Iusticia et Temperantia primae et grauiori diapentes figurae attribuuntur. in marg.] Hyperboleon tetrachordum Prudentiae dicunt ordine conuenire: quod cum totius sit acuminis terminus in summitate dicitur summum bonum possidere.

Rursus tres diapentes figuras in perfecto quindecim chordarum systemate singilatim disiunctas eis solent uirtutibus accommodare: Namque Iusticiam et Temperantiam commixte: primae et grauiori diapentes [f.Cr] formulae tanquam animi concupiscentiae ornamento comparant. [Fortitudo secundae dipentes formulae disiunctae ascribuntur. Prudentia tertiae diapentes speciei disiunctae et acutissimae adaptatur. Fides et spes atque charitas tribus diatessaron speciebus comparantur. Septem uirtutes septem diapason speciebus adhaerent. Quattuor complexiones quattuor modis antenticis consentiunt. Tactus diatessaron consonantiae conuenit. Gustus diapentes consonantiae ascribitur. in marg.] Fortitudinem tanquam Irascibilis uirtutem et substantiam: secundae diapentes figurae applicare solent. Tertiae diapentes figurae (quod acutissima sit) Prudentiam tanquam rationalem substantiam sublimiori ac diuinae essentiae proximiorem ascribunt.

Neque dissonum est: tres ipsas theologiae uirtutes: Fidem: Spem et Charitatem: tribus diatessaron speciebus: Quattuor quas praediximus Cardinales: Iusticiam: Temperantiam: Fortitudinem et Prudentiam: quattuor ipsis Diapentes speciebus: ordine comparari.

At septem ipsas uirtutes septem Diapason uarietatibus congruere putant.

Verum quattuor complexiones in hominis natura (ut in modorum diximus expositione) modulorum concentui adiacere ueteres consentiunt.

Quinque insuper sensuum in natura dispositio: consonantium proportionum (quas rationales uocamus) ordinem recta interpretatione prosequitur. nam Tactus per totum corpus uagans: quem et nuper geniti infantes primum suscipiunt: epitritae habitudini ac diatessaron consonantiae: quae in perfectissimo quindecim chordarum systemate undique percurrit per similitudinem comparatur.

Gustus quem (praeter caeteros) uite necessitas exquirit cum Tactui presertim sit similis (nam linguae tactus gustus est) hemioliae ac Diapentes consonantiae quae diatessaron consonantiam et propinquitate et specierum participatione consequitur: ascribit solet.

[Odoratus diapason consonantiae comparatur. in marg.] Dupla autem proportio atque Diapason consonantia quod plurimum suauitatis diapentes consonantiae conferat propter propinquitatem in ordine consonantium comparatur Odoratui: qui et Gustum sequitur earundem enim rerum sunt inuicem participes: Vnde cibiloco iis qui animo defecissent: deducta odoratui aromata eos instaurabant incolumes.

[Auditus diapason et diapentes consonantiae attribuitur. in marg.] Auditui autem longe ab aliis sensibus deducto quod hinc inde duplicem meatum possideat sinistrorsum scilicet et dextrorsum distinctum: triplam proportionem atque diapason cum diapente consonantiam: duplici uidelicet et hemiolia a simplicis diapason consistentiae suauitate remotam: conuenire asseuerant.

[Visus disdiapason naturam imitatur. in marg.] Visum uero caeterorum sensuum acutissimum quod appropinquatione corporum non indigeat: quemadmodum reliqui quadruplae proportioni ac Bisdiapason consonantiae cuius extremi termini [f.Cv] longe inuicem distant: aequa et consimili lege applicare solent.

Quod autem de septem uariis concinnitatibus dicendum est: quando quidem septem ipsis aetatibus ordine comparantur? [Tertia minor infantiae comparatur in marg.] Nam Trihemitoniae species in chromatico tetrachordo incomposite exquisita (quod minori sonorum adiacet distantiae) Infantiae comparatur.

[Tertia maior puericiae. Diatessaron Adolescentiae. Diapente Iuuentuti, Sexta minor Virilitati. Sexta maior Senectuti. Diapason Descrepitati. in marg.] Ditoniaea species ex ennarmonico tetrachordo incomposite enucleata: ascripta est puericiae.

Diatessaronica species incomposita adolescentiae attributa est.

Diapentica incomposita et etiam mediata Iuuentuti.

Diapentica semitoniaea incomposita seu etiam mediata uirilitati.

Diapentica toniaea incomposita: aut mediata: senectuti.

Diapasonica species incomposita seu etiam secundum harmonicam proportionalitatem mediata: tanquam totius concentus uariam ac simplicem quodammodo rationem complectens: Decrepitati solet attribui. Haec totius naturae cursum implens: matura canicie debitum persoluit: De qua quidem cecinit prudentissimus uates: Explebo numerum reddatque tenebris. [Homerus. in marg.] Hoc item et nobis testatur Homerus: Nemo inquam fugit mortis crudelia fata.

[Qui moralem musicam profitentur. Diuinae harmoniae in uitae mutatione associantur. in marg.] At Moralem ipsam musicam consecutos et Angelicis choris: et diuinae illi Harmoniae associari opere pretium est: Namque soluta a corpore anima non morte (ut Terreni credunt) sed uite transmutatione: in timoris Dei obseruatione: defunctis domicilium perpetuae foelicitatis acquiritur: [Diuus Ambrosius in marg.] quod diuus protector noster Ambrosius pollicetur.

Finis.

Regi seculorum Immortali: Inuisibili soli Deo: qui est benedictus in Donis suis: et sanctus in omnibus operibus suis Honor Laus et Gloria. Amen.

Registrum Huius Operis.

a A B C D E F G H I K L M N

2 4 4 4 4 4 4 4 4 4 4 4 4 3

[f.CIr] Ex scriptis Pantaleonis Meleguli Laudensis.

FRanchinus Gafurius Betino Patre ex oppido Leminis Bergomensi: qui pedibus equoque strenue stipendia fecerat: matre uero Catherina Fixiraga castissima foemina anno salutis .1451. Iouis quarto decimo Ianuarii hora duodecima laude est editus: puer primum sacris initiatur. in Iuuenta autem ipsa quam rectam compositamque transegit cum sacerdotii dignitatem attigisset anno post secundo: musices studiis in patria enixissime operam dedit. Fratre Ioanne Godendach carmelita magistro primum usus.

Ab his rudimentis cum primum patria exire constituit Mantuam ad patrem sub Ludouico Gonzaga Clarissimo Marchione tunc merentem concessit: ubi duorum annorum studio acri labore noctu interdiuque intento multa in artis speculatione et actione diligentissime conscripsit: et plura subtiliter excogitauit.

Veronam deinde profectus totidem annos cum publice docuisset: musicae institutionis collocutiones et Florem composuit: ac infinita in arte collegit.

Mox Genuam a Prospero adorno euocatus: annum illic professus: eundem a Baptista Campofragoso et Bona Maria Ioanneque Galeatio Mediolanensium Ducibus urbe expulsum secutus Neapolim traiecit. Ibi Phylippini Bononii Regis scribae municipis et aequalis sui hortatu: in musica meditatione exerciratus tantum praestitit ut Iam cum Ioanne Tinctoris: Gulielmo Guarnerii: Bernardo Hycart: compluribusque clarissimis musicis acutissime disserere non dubitaret. Theoricam tunc subtilissimum opus contexuit.

Orta tum in ciuitate peste et infestissimo Thurcarum bello: qui iam quicquid obuiam dabatur in appulia populati Hydruntum expugnauerant: Laudem reuersus ad Carolum Palauicinum urbis episcopum eius litteris acersitus in agrum Cremonensem Monticellos diuertit: penes quem cum triennio fuisset: tum plurimos adolescentes erudiit tum practicam scribere occepit.

Interim Ciuium precibus uictus et stipendio inuitatus Bergomum se contulit: sed subsecuto statim bello quod Bergomensibus Mediolani Dux intulerat in patriam redire compellitur.

[f.CIv] Eius fama postremo et disciplinae amore accensus Romanus Barnus Laudensis Canonicus Humani diuinique Iuris interpres Mediolanum ubi Archiepiscopi uices cum maxima authoritate obibat ad se exciuit.

Profecti hominis aestimatio apud quosque amplissimos uiros propter singularem uirtutem tanto ardore creuit ut euestigio alacri omnium primariae aedis praesulum consensu uigesimosecundo Ianuarii millesimo quadringentesimo octogesimo quarto caeteris cantoribus citra aemulationem praepositus fuerit.

Quantum autem ibi docendo: legendo: et dictando musicam adiuuerit: testatur Vniuersa ciuitas.

Testes sunt tot discipuli quos instituit: Infinita praeterea uolumina quorum duo quod maxime eminerent Theoricam et Pacticam: quia alia efficaci minus cura fortasse composuerat: in hac inclyta urbe recenti uelut argilla subacta et examusim conformata (uernacula etiam lingua) imprimi permisit.

Praetereo ueterum musicorum graeca opera: Aristidae quintiliani: Manuelis Briennii: Bacchei senis Introductorium et Ptholomei harmonicon: quae omnia eius cura et impensa a diuersis interpretibus in latinum sunt conuersa.

Exit nouissime hoc praesens de harmonia instrumentali uolumen: quod uno de quinquagesimo aetatis anno composuit: cuius quicunque materiam inspiciat et alte perscrutetur: necesse est confiteri artem musicam ab Antiquis quidem incohatam: sed ab eo absolutam fuisse.

Quare si quispiam bene actae uitae et laborum premii quae est gloria et recti conscientia: securus esse debeat. Franchinum precipuum fore arbitror: qui sibi mortales studiis suis obnoxios reddere potuit.

Magister Gulielmus lesignerre Rothomagensis: Figurarum Celator. Ad Lectorem.

Desine Mirari: si qua mendosa Figura

Lector: In hoc libro Cernitur esse: Rogo:

Ingenii Studiique mei Complesse putaui

Partes: Ast doleo non placuisse Tibi:

Dum madet ac siccat (quod nosti) tanta papyrus

Spargitur: Inuito soepius artifice: Vale.

[f.CIIr] Pantaleonis Meleguli Laudensis Epigramma. Ad Lectorem.

Siue triumphanti mereas sub appolline miles

Seu reus e tota te colat urbe Cliens:

Seu labor est rerum naturae inquirere causas

Cuius et haec mundi machina constet ope:

Aut tua Socraticis sint aemula dogmata chartis

Aut placeant partes quas Epicurus agit.

Quisquis es: hos lector mauult te discere libros

Musarum gracilis: quam sua sacra chorus.

Quippe noua harmoicae capiunt mysteria legis

Quae male purgatis sunt reticenda uiris

Turba nocens abeas phoebi sua sacra sacerdos

Franchinus puro dum canat eloquio.

Francisci Phylippinei Endecasyllabon.

Quicquid Musa potest: Lyra mouere:

Princeps Calliope nouem sororum.

Franchini resonant modo libelli.

Exculti superant: Canendo Cunctos

Vates Threycios: nouos: senesque

Inuentor sileat nepos Athlantis:

Cordarum Cytharae: Sacer Camoenas

Franchinus: Coluit: Timore nullo

Parnasum tenuit: nemusque pindi.

Et Fontes Heliconis auctor hausit:

Dono paegasidum probus suarum.

A Coelo Cecidit prius Superno

Omnis Musica: quam sapit Sacerdos.

Ne Vanam meditans: fuisse lector

Figmentum reputes: Legas Frequenter

Auctores uarios: patebit istud.

Hanc quicunque Cupit: legat libellos

Praesentes: Cytharedus ille Fiet

Prudens: si studio Vacabit: omnis

Flamen qui domino Canit polorum

Hymnos: Sollicitet uidere musas

Laudenses: reserant nouos liquores:

Vocis Compositae: nouem sororum.

In lucem redeunt noui Marones:

In lucem redeunt noue Camoenae:

Ni mirum: Italidas nouus Camoenas:

Moecenas Grolierius reuisit.

[f.CIIv] Impressum Mediolani per Gotardum Pontanum Calcographum die .XXVII. Nouembris .1518. Authoris Praefecturae Anno trigesimo quinto. Leone Decimo Pontifice Maximo: ac Christianissimo Fancorum Rege Francisco Duce Mediolani. Foelici Auspicio Regnantibus.

[Gafurius, De harmonia musicorum, f.CIIv; text: Introductorum musices Franchini Gafori, [Gamma], A, [sqb], C, D, E, F, G, P, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, [sqb][sqb], cc, dd, ee, tonus, semitonium minus, apothome, semitonium, ut, re, mi, fa, sol, la, Littere et note graues, Littere et note acute, Littere et note superacute, Notule [sqb] durales, Notule b mollares, Notule naturales] [GAFHAR4 04GF]


Previous part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License