Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[1] Ad devotum patrem Thomam Stralem post hominum memoriam cantorem optimum professum in Molaerivo de recta, congrua devotaque cantione dialogus Sycambri, et primo prologus.

Diutius mecum cogitavi, ut aliquid de recta, congrua et devota cantione fabricarer. Et nullus occurrebat magis ydoneus quam tu, pater Thoma de Stralen, cui id operis consecrarem. Nam cum adhuc esses in Molerivo, cantor strenuissime, tuum munus exequebare, et iam, non dubito, satis facis pro tua virili. Hoc confiteor, mihi valde cantum in Molebeck complacuisse, quippe qui rectus, congruus et devotus erat; verum raro reperiuntur ista modernis temporibus in cantibus ecclesiasticis, quod me potissimum commovit ad hunc dialogum scribendum. In quo sane tu, pater Thoma, disputabis de variis et ego iucundus adero discipulus vel, si mavis, auditor et interpellator tuorum verborum. Spero tamen, quod aliquid boni conficiemus et posteris nostris relinquemus bona vestigia salubraque documenta pro virili nostra. Siquidem miserrime cantatur in multis locis et obscurissime, quia nec ars aliqua scitur neque modestia intelligitur et, quod omnium maius est, nulla devotio sentitur. De quibus omnibus, quia non audeo, tumet, pater, disputabis, quia tibi scientia pariter et vita suffragatur. Simul ignoraris nec quisquam temet inquiret; si quid liberius dixeris, indulgebitur facile. Veruntamen erunt aliqui detractores, non dubito, qui dicent: quid iste Sycamber cum omnibus loquitur, cum nihil sapiat, nihil intelligat? An omnes scientias sibimet usurpabit? Iam de multis dixit et scripsit, quamvis pueriliter, sed non sufficit, nisi perveniat etiam ad facultatem musice dulcedinis, de qua minus intelligit quam truncus quilibet. Talia multi loquentur, scio, et reliqua, sed, pater charissime, non dimittam propositum negocii mei, quoniam cunctus labor noster est in choro, quem collaudabimus pro posse nostro. Simul dignum est, ut de divinis cantibus aliquid scribamus, qui tam varia de rebus minus solidis disputavimus. Igitur tutemet loqueris mecum quam liberrime, quia nemo nos arguet et res manebit in silentio; simul ut Persius ait in scrobe musitabimus; quod si quandoque [2] in lucem venerit, non tamen timebimus, (692 rb) quia sobrie veritatem loquemur. Verum nos aliqui minus humiles arguent et insuper irascentur, quod ausi fuerimus de talibus loqui rebus, quas forte nesciamus; sed si penitus ignoraremus, non possemus aliquid disputare, cum ignorantiam pure negationis haberemus. Existimamus autem nos modicum sapere de rebus, quas proposituri sumus; quod omnis lector facile intelliget. Nam primo de cantu gregoriano et simplici quedam disputabimus et errores aliquos declarabimus. Simul de semitonio nonnulla dicentur forte digna memoria, si non illud arroganter dixero. Post de congruo et decenti cantu disceptabimus; que disputatio non erit inutilis, quia multas abusiones conatur excludere. De quibus tamen breviter dicere proposui, sed, utrum possit fieri, satis dubito. Postremo de religiosa cantione et devota melodia dicturi sumus, modeste tamen, ne quem vagorum offendamus dictis acerbioribus. Esset quoque hic vel aliis in locis congruum dicere de miseriis aliquorum, qui in divinis laudibus non delectantur. De quibus sane multum et sepius locutus sum, sed nihil penitus unquam profeci, quoniam, qui seculares pompas et delicias occipiunt amare, illis omnia spiritualia gravia sunt. Pariter hoc profiteor me sepius voluisse aliquid de cantu divino cudere, sed semper me terruit gravior titulus et res non infima. Simul quia homo sum ignarusque musice, semper distuli tractatum hunc, quem modo nihil timens aggrediar, quia solius dei laudem queram principaliter. Quod si modica gloriola subrepserit Sycambro, dabit omnipotens veniam, qui cuncta novit infirma, quoniam creavit nos omnes. Veruntamen timeo, quod nullos offendam magis quam confratres ordinis, de quibus mihi dicendum aliquid erit, si voluero curiosior esse. Contingere vero potest, ut prime obliviscar intentiones et ad alia divolvar sicut in aliis obtigit opusculis, quare multa dicere non est necesse precipue ad excusandum. Proinde qui veritatem rennuit, audire longius fugiat, ne notetur ab aliquo; qui vero cupit in luce vivere, libenter audiat, que loquimur, quia tenebras loquendo non amabimus. Sed antea quam dialogum incipiamus de cantu recto, congruo et decenti religiosoque, deum cunctiparentem rogitemus devotius [3] et invocemus, ut det aliquid ad laudem suam scribere nostrumque profectum. Itaque te, deus omnipotens, mitissime, decentissime, prestantissime, deprecamur, ut des nobis gratiam quippiam per dialogum scribendi ad nostram et multorum utilitatem omniumque legentium (692 va) profectum. Iam precatum est, utinam auditum in aula summi regis domini nostri Jesu Christi. Nunc, lectores, animum advertite: Rogerius et Thomas loquentur, que sentiunt, veruntamen reliquis iudicium omne relinquent nil iudicantes.

Rogerius: Quod dudum concupivi, nunc indeptus sum, quia tecum loqui semper volui de laudibus divinis; sed facultas numquam fuit. Simul affuturum credo deum nostris sermonibus, cuius honorem loquendo querimus et disputando. Verum prius nobis de negligentiis aliquibus disputandum videbitur, deinde de singulis cantum divinum concernentibus. Igitur primum postulo, mi pater Thoma, quatenus dicas, si vales et quantum vales, cur tam invite visitant chorum claustrales et etiam seculares omnes, cum sit divinum officium et angelicum atque delectabilissimum laudare deum. Nam frequentius notavi multis in locis, quod omnes fugiunt divinas laudes tamquam venenum et querunt sibi recreationes in officiolis vilissimis. De quibus satis mirari non sufficio, licet credam magna ex parte carnem triumphavisse et spiritum succubuisse talibus in claustralibus et dei ministris. Tuum vero fuerit de huiusmodi latius disputare, quoniam vacamus et tempus utiliter consumere volumus. Quod utique fiet hoc dialogo, nisi tu piger et elinguis esse malueris quam diligens et promptus ad respondendum.

Thomas: Absit a me negligentia tam crassa, ut profectum multorum impediam; quia cupio cunctis in rebus prodesse, modo deus adiuvet infirmitatem meam. Verum quod de tepiditate quorundam dixisti, verum est, cum sint multi, quibus non sapiant laudes divine et singulariter cantus optimi, de quibus aliquid dicam breviter et non inutiliter, modo sit, qui capiat. Et primo quidem sciendum, quod ii, qui se frequenter absentant a laudibus divinis, veniunt in tantam ariditatem, ut postea nullum gustum spiritualem habeant. Quod sane multis contigit prelatis et officialibus, qui tedium maximum senserunt in divinis [4] laudibus et cantibus; sed et ad hoc pervenerunt, ut semet evocari iuberent e choro, si quando res ita postulavisset, ut ad chorum inissent. Possem quidem exemplificare, sed nolo in rebus non initandis; satis est, quod intelligitur, quod volo dicere. Simul hoc verum est nec aliquid habet falsitatis, quia, quanto se quis magis absentat a laudibus divinis, tanto magis cupit abesse tantoque gravior fit ei laus cantusque supernus et angelicus. Quod utique fit instigatione diabolica, licet quidam non intelligant (692 vb) in suis ymaginationibus ambulantes et sensualitatibus carnalitatibusque. Quod iis fratribus, qui refugiunt divinas laudes et cantiones sacras, deus suam gratiam subtrahit notabiliter omnibus modis, quamvis ipsi non sentiant, quippe qui sunt insensibiles facti quoad spiritualia. Contra vero maxime sentiunt commoda carnis et ideo malunt esse, potare, spaciari, dormire quam contraria horum facere, quibus affligitur corpus et subiicitur spiritui. Simul, nescio, quo fiat pacto, pene cuncti fugiunt divinas modulationes, cum nihil possit fieri salubrius, sanctius et utilius quam deum totis viribus et vocibus insonare. Sine dubio dixerim, quod multi graviter peccant prelatorum, qui nec ipsi divinam cantionem frequentant et aliis remissionem dant, quibus non est devotionis spiritus.

Rogerius: Libenter ista audio, mi pater Thoma, quia verissima sunt et facile probantur audita, quamvis aridi fratres nequeant intelligere. Pariter, qui tales sunt, ut divine laudes eis non sapiant, ii nihil curant de bono modo cantandi, sed omnia faciunt secundum consuetudinem. Notatum proinde est, quod in multis ordinibus se quilibet abstrahit a divinis officiis, modo sit aliquod officium commissum. O deus, hoc malum gravius est, quam putant aliqui, graviusque punitur. Contingit enim in cenobiis esse fratres complures aut ad minus sufficientes ad divinum officium, tamen non dimittuntur nisi paucissimi in divina laude nihil causis existentibus. Et quid dicam causis? Nulla causa debet esse, que divinum cultum minuat; scribant alii, quod voluerint, ego hoc dico in spiritu sancto: si divinus cantus laudabiliter et fortiter procederet, omnia promoverentur. O detestandam consuetudinem faeni messisque, quia ferme cuncti [5] fratres fiunt rustici, maxime tamen in ordine sancti Benedicti. Ausim dicere et profiteri: faciant fratres, quod suum est, et deus copiose providebit. Quid dicam de illis, qui sine tali necessitate manent ex divinis laudibus et cantibus sacris? O deus, profiteor coram te et omnibus monachis et claustralibus et canonicis, quia tenetur quilibet magis ad horas decantandas quam ad quodlibet aliud officium, licet sit ex obedientia impositum. Maior obedientia est in omnibus psallere domino deo laudesque divinas personare. Ista pauci considerant et divinam cantionem, que simplex est, non attendunt, non reverentur, non diligunt, sed suas miseras voluptates. Veniet hora, qua discutientur huiusmodi, nec erit iudex ignarus omnium, que (693 ra) modo fiunt ab indevotis choralibus. Mirum est, quod dicere volo, quoniam sepius in magnis conventibus reperiuntur pauci, qui divinas laudes decantent. Contingit enim sepius medietatem fratrum a divinis cantibus abesse, cum tamen omnes ad hoc sint ordinati, ut canticis sanctis insistant. Cetera cuncta, que fiunt in monasteriis, sunt minus principalia; divinum officium cuncta precellit, quod tamen iis nostris tempestatibus negligentius fit omnibus. O deus, qualem rationem reddent deo, qui multos fratres habent et tamen paucos sinunt laudes divinas personare? Simul non valent pauci quandoque horas decantare, quia contingit raucedo vel aliquid aliud, et sic impeditur cantio divina. Iocundum foret, ubi multi adessent et dominum de totis viribus collaudarent suavem facientes armoniam.

Thomas: Recte tu quidem, Rogeri, de cantionibus supernis disputas, que fieri debent cum grandi conventione et non cum paucitate fratrum, ubi fuerint. Quod iam melius servatur apud seculares quam religiosos, qui diligentius conveniunt ad divinas laudes quam claustrales. Nam si non venerint, carent presentia, damnantur in pecuniam, que satis est laudabilis consuetudo vocaturque "compelle intrare". Verum claustrales non metuunt huiusmodi penam nec aliquid de cibo demitur aut potu ideoque non curant divinis interesse cantibus et fiunt crebro miserrimi cantus, ymmo potius planctus, cum non sint sufficientes fratres ad tam magnum officium deputati. Atqui [6] dixerim indubius, magnam penam sustinebunt, si tamen gehennam evaserint prelati, qui non curant divinas cantiones promovere, cum nihil possit melius fieri quam preconia divina depromere. Decet utique magnum dominum, ymmo maximum, ut complures suas laudes depromentes habeat; quod aliqui non animadvertunt. Simul contingit eum magis domino placere, qui minus potest vociferari, quia contuetur rex magis interiorem clamorem cordis et devotionem. Unde quidam faciunt irrationabiliter, qui fratres exiles voces habentes a choro divinisque cantibus retrahunt, cum nesciant, quis magis deo placeat. Quinetiam frequenter divinus cantus impeditur passionibus, que proveniunt ex absentia aliorum, cum presentes aut nihil aut remissius cantant murmurantes in cordibus suis et dicentes: Quare confrater meus non venit ad laudandum deum? Quare talis et talis semper est absens? An ego perpetuus asinus ero ceteris vagantibus et suum propositum non tenentibus? Putamus, quod huiusmodi cordis voces deo non resonent, qui cuncta novit et renes scrutatur. Certum est, quod sibi huiusmodi displiceant; videant sibi, qui huiusmodi malis occasionem dederint semet absentando. Hec (693 rb) propterea scribimus, licet incidentaliter, quia modernis tempestatibus negligentissime solvuntur hore canonice a claustralibus et aliquando cantiones sacre dimittuntur; utinam vel legittime legerentur, que cantari consueverunt. Inde veniunt multa mala deo nos flagellante, quia non querimus principaliter eius laudem et honorem. Que licet animadvertant pauci, tamen vera sunt et crebrius pulsamur iniuriis et calamitatibus urgemur nec recognoscimus, quod divinas cantiones dimittendo deum graviter offendimus.

Rogerius: Iam satis, ut reor, mi pater Thoma, dictum est de negligentia cantionis sancte quoad paucitatem canentium, verum aliquanti sic semet conantur excusare dicentes multos dissonanter cantare et paucos concorditer. Ideoque curant, ut quampauci sint in choro, ne multitudo confusionem generet. Quibus ex adverso respondeo, quia non esset ideo committendum, ut tam pauci fratres deum laudarent, quoniam et multi concordare possunt, si diligentiam fecerint et unusquisque suam vocem coaptaverit, de quo alius dicendi locus erit. Simul esse potest [7] concors dissonantia, sicut in cantu figurativo cernimus, in quo quisque suum modum canit et tamen omnia consonant et quadrant. Sic et fieri posset in multitudine fratrum deum canentium et laudantium. Denique hoc sentio, quod tu, rursumque repeto maxime decere, ut omnes fratres sint in laudibus divinis, et ubi contra fit, non rite fit. Pariter ad prelatos maxime pertinet, ut libenter intersint cantionibus sanctis et subditis bonum dent exemplum. Quod heu modo tam rarum est, ut pudeat aliquid scribere vel dicere de tali negligentia, nec offendere debeo maiores. Est facilius candidam reperire cornicem quam prelatum divinis cantibus iugiter insistentem, duntaxat apud aliquos religiosos. Verum de huiusmodi nolumus plura dicere, quoniam reddent rationem de talibus in extremo die, qui iam non animadvertunt tam magnum malum. Veruntamen audivi a quibusdam bonum exemplum: quia sunt aliquanti presules, qui mediis noctibus cum suis canonicis horas decantant matutinales et omnibus laudibus divinis intersint; quos ego laudo nec unquam laudare desinam, quia divinam promovent cantionem. Et ut specialius dicam, mihi Bostius huiusmodi designavit, quod Parisius fierent, multaque laude dignissima notificavit. Igitur quoniam de malis abusionibus quorundam diximus, qui derogant divinis laudibus eo, quod non sinant perfectum numerum adesse in cantu solemni, nunc de facultate cantus aliquid loquamur, de qua mixime intendimus. Verum non examussim tractabimus de facultate cantus gregoriani, sed aliqua reponemus breviter scientibus et in memoriam reducemus eos, qui minus recordantur. Quare nemo nos existimet (693 va) longius velle disputare singula puerilia ponendo, quoniam illud non intendimus in hoc parvo dialogo neque tam docti sumus et experti, ut musicam melodiam plene docere possimus vel consonam armoniam. Incipe igitur, mi pater Thoma, et vel modicum aliquid de noticia cantionis repone, quia te novi bonum musicum et insuper, quod summe laudo, communicativum.

Thomas: Quoniamquidem sic vis, Rogeri, dicam quedam, que mihi videntur maxime conducere ad noticiam simplicis cantus. Nam in primis septem distinguuntur cantus, tres scilicet b-durales, [8] duo naturales et duo b-molles, et isti sibi mutuo sunt innexi et implicati ita, ut divelli nequeant. Quorum connexiones lucidissime distinxit olim venerabilis vir dominus Conrardus de Sabernia et in multis locis monimenta sui nominis reliquit. Qui licet arrogans, dum viveret, haberetur, tamen intentionem habuit bonam et in multis locis profecit. Etquidem ferme cunctas civitates super Rhenum adiit et in collegiis multa de cantu divino disputavit et tabulam cantuum semper secum cum monocordo habuit. Hec omnia, mi Rogeri, te referente cognovi positus in Molaerivo, cum sepius de multis loquerere. Veruntamen intellexi totam illam coniunctionem feliciter et mihi valde complacuit tantum audiens et nihil videns. Sed plura tibi non satis intelligenti exposui et docui non contemnenda. Principio sane inculcare volui, quod in semitonia magna lateat virtus, quod qui non cognoscit, magnas facit confusiones, ymmo maximas, nec quicquam potest proficere, faciat, quodcumque voluerit. Nam eius noticia admodum necessaria est omnibus, qui voluerint suavem modulationem resonare. Facit enim consonantiam et dulcem armoniam cunctis proportionibus consideratis, de quibus dicere suo tempore debebo. Verum, ut aliquid dicam breviter, tritonus absurdus est et nullam reddit armoniam; quare necesse fuit, ut semper ad duos tonos semitonium iungeretur et fieret diatesseron. Nec proinde tritonus in simplici cantu reperiri potest, etiam si cunctos lustraveris, propterea quod saltus sit necessarius de uno ad alterum. Exempli causa tritonus est, si de fa primi naturalis ascendas ad mi secundi b-duralis, vel si conscendas de fa secundi naturalis ad mi tercii b-duralis; quod in linea continetur, si Gamma-ut ponatur in linea. Quod si contra Gamma-ut ponatur in spacio, contrarie fit; verumtamen non potest effugere, quin una linea dividatur in duas partes: quia, si b-fa, b-mi sit in linea, bb-fa, b-mi erit in spatio et econtra; quod omnibus liquet considerantibus rem et contemplantibus. Et maxima sane difficultas est in b-fa, [sqb]-mi, quia nunc (693 vb) quidem de c-sol-fa-ut descenditur in fa per integrum tonum, nunc autem de fa in mi, et illud quidem est in cantu b-molli primo, istud vero contingit in b-durali secundo. [9] Simul sciendum, quod in isto passu multe contingunt deviationes et dissonantie, quod quique cantus suum requirunt modum. Veruntamen sex note sunt in omnibus cantibus equales nec aliter sonat semitonium in uno cantu quam in alio, quamvis hoc aliqui non intellexerint.

Rogerius: Que dicis, pater Thoma, vera sunt, licet et illa quandoque non intellexerim. Verum nunc video cuncta fore verissima. Simul quantum tabula huiusmodi monet oculos, tantum monocordum docet aures, quod semper secum tenuit magister Conrardus, vir in veritate dignus, cui reverentia post mortem fieret. Sed et monocordum oculos pascebat, quia distantia manifesta fuit in omnibus, sicut et in organis cernitur nostris temporibus. Hoc tamen dixerim, quod natura consuetudoque prevalet arti, maxime in cantu, quamvis et in ceteris ita sit. Pariter notandum, quod multus cantus volvitur infra d-la-sol-re et G-sol-re-ut et ibi est maxima difficultas, quod unus cantus gaudeat primo b-molli, alius vero secundo b-durali, fiuntque maxime confusiones in hoc parvo termino. Quod non solum in nostro cantu sed etiam in aliorum religiosorum cantibus notavi et potissimum in responsoriis quinti toni. Deinceps sciendum, quod fere cunctus cantus non transcendit aa-la-mi-re nec descendit C-fa-ut, quod rubra virgula voluit notare et notavit magister Conrardus, si rite memini. Verum pauci cantus ab aa-la-mi-re sursum scandunt et item pauci descendunt C-fa-ut, quod similiter virgulis notavit vir diligentissimus, magister Conrardus, quem, quia vidi et audivi, non facile possum oblivisci. Utinam et figura huiusmodi haberetur in omnibus collegiis et monasteriis et congregationibus, quia multum confert at intellectum simplicis cantus et gregoriani. Nam cuncta demonstrantur ad oculum per quandam distantiam artificiose confectam et nihil remanet dubii. Deinde monocordum vocem temptat canentis, quod, si nequiverit se conformare, manifestum est, quod musicus esse non possit verus et usualis, licet artem posset dicere vel demonstrare. Simul hoc animadvertendum, quod b-molle fecit rotundum et [sqb]-durum quadratum cum parvula caudula, quare et h ab aliquibus reputatur; quod tamen non ita est. Nec debet pronunciari b-fa [sqb]-mi quasi [10] una dictio, sed quasi (694 ra) quatuor sillabe, quatenus melius intelligatur. Simul si vera volumus confiteri, etiam sic scribi debent cuncta divisim, quatenus melius intelligantur. Postremo pro nota ultima significatum fuit in figura nota quadrangularis, quod ea foret extra manum. Quinet in C-fa-ut fuit virgula glauca figurata non longior, in qua fa primi cantus b-duralis significaretur. Deinde F-fa-ut virgulam habuit rubram per totum latus usque ad finem. Porro fa primi b-mollaris cantus tantum per b rotundum significabatur et fa secundi b-duralis per integram lineam glaucam designabatur. Post hec fa secundi cantus naturalis per parvam lineam rubram in spacio notabatur, que linea brevis semper manebat et exilis. Hec preter fa secundi cantus b-mollaris rursum per b in linee parte inferiore denotabatur, cum linea divisa foret propter distantiam soni significandam. Postremo fa cantus ultimi b-duralis per parvam lineam glaucam designabatur in spacio sicut et C-fa-ut, de quo iam prius dictum est. Ad ultimum claves F-fa-ut, c-sol-fa-ut et gg-sol-re-ut in lineis signate fuerant, qua ex causa non satis intelligo, nisi quod iste claves communiter signantur in cantibus librorum.

Thomas: Tantum mihi de huiusmodi figura dixisti, Rogeri frater, ut eam et ipse videre cupiam, quamvis totam rem intelligam etiam sine figura. Nam fuit ingeniosus tuus ille magister Conrardus Zabernie, qui tantam fecit diligentiam et tantum amorem habuit in cantu divino simplici et gregoriano. Utinam illam figuram depingeres in hoc opusculo, quatenus suo tempore imprimeretur. Esset enim utilissima cunctis cantoribus et ludimagistris, qui possent ad oculum cuncta demonstrare. Nam ego iam chimeram ipsius tabule concepi et pene formavi in mente, verum non sunt omnes tante fantasie, ut ex tuis verbis et meis eam valeant ymaginari. Simul si quis non fuerit aliqualis musicus, nihil intelliget de re huiusmodi, licet milies dicatur et repetatur. Quinet hoc mihi quondam dixisti, quod primo Gamma-ut posuit C grecum, quod apud nostros C esse videtur uno modo formatum; nam Greci gamma non uno modo scribunt vel uno caractere, sicut et nos aliquas litteras duplicibus signamus caracteribus vel etiam triplicibus; quod tamen rarum est [11] admodum. Cuperem autem videre huiusmodi figuram et singulariter distantiam semitonii a tono perfecto, quomodo sit excogitata vel effigiata. (694 rb) Sed et de proportionibus mihi mira quondam dixisti, que licet intellexeram, non tamen satis retinui, propterea quod non diutius fuisti mecum et quod alie plures occupationes impediverunt. Disputavisti sane primum de proportionibus in cantu simplici, reperibiles quarum sunt septem et non amplius. Deinde valorem et quotiens reperiantur et quo tendant, demonstravisti. Simili forma de septem proportionibus in cantu simplici non reperibilibus tractavisti, dum peregrinus apud nos esses. Precor igitur, ut ista repetas, et quodammodo precipio, quia magistri vicem teneo vel in hoc dialogo tua sic voluntate iubente.

Rogerius: Oportet quidem obaudire, sed timeo, quod in brevi dictione nequeam satisfacere. Veruntamen quia iussisti me dicere, quod breviter dici nequit, etiam consequenter longitudinem dictionis imposuisti. Sed sit in rem bonam; vires meas experiar et paucis expediam, si potero, quod iubere dignatus es. Itaque prima proportio in cantu simplici (hoc est in solo b-durali, naturali vel b-molli) reperibilis est semitonium, quia dimidium tonum continet. Et semper de mi in fa est semitonium in unoquoque simplici cantu. Valet igitur proportio, que semitonium dicitur, dimidium tonum; et in simplici cantu semel reperitur, quia duntaxat ascensus de mi in fa vel descensus de fa in mi facit semitonium. Iam patet, quod quisque cantus simplex non habet nisi unum semitonium, quia non contingit de mi in fa vel de fa in mi nisi semel venire. Proinde tendit ad proximam notam, ut claret omnibus. Post secunda proportio dicitur tonus et quater invenitur in cantu simplici, quoniam de ut in re est tonus, de re in mi est tonus, de fa in sol est tonus, de sol in la est tonus. Patet igitur, quod quatuor sunt toni in cantu simplici quolibet; simul proportio, que tonus dicitur, tonum valet et ad proximam notam tendit. Tercia proportio dicitur semiditonus; hoc est imperfectus ditonus, non dimidius ditonus, quia tonus est tali modo dimidius ditonus. Nam semiditonus habet tonum et dimidium tonum, unde deficit ad ditonum perfectum semitonium. [12] Et hic quidem valet tonum et dimidium tonum, unde dicitur semiditonus quasi imperfectus ditonus. Reperitur vero bis in quolibet cantu simplici, quia de fa in re est semiditonus et de mi in sol similiter est semiditonus, quia utrobique est tonus et semitonium. Tendit autem ista proportio ad terciam notam, sicut manifestum est omnibus intuentibus et rem considerantibus. Deinceps quarta proportio dicitur ditonus, propterea quod duos tonos possideat integros; et bis reperitur in quolibet cantu simplici, quia de ut in mi est ditonus et de fa in la est eque ditonus et tendit ad notam terciam. Preterea quinta proportio dicitur diatesseron et valet duos tonos cum (694 va) semitonio; et ter reperitur in quolibet cantu simplici, quia de fa in ut est diatesseron, de re in sol est diatesseron, de mi in la est diatesseron. Et hec proportio ad quartam tendit notam, sicut manifeste patet intuenti. Subinde proportio sexta diapenthe dicitur et valet tres tonos cum semitonio bisque in quolibet cantu simplici reperitur. Nam de ut in sol ascendendo et de la in re descendendo reperitur diapenthe. Tendit vero ad quintam notam, ceu liquet omnibus calculantibus. Ad ultimum septima proportio in cantu simplici reperibilis vocatur thonus cum diapenthe valetque quatuor tonos cum semitonio. Que quidem proporcio non reperitur, nisi semel in cantu simplici; et tendit ad sextam notam. Fit autem exempli causa et habetur, dum vel ascenditur de ut in la vel de la in ut descenditur, quia eadem est semper distantia et per consequens eadem proportio. En habes, pater Thoma, proportiones in cantu simplici reperibiles, quod tua flagitavit intentio.

Thomas: Recte quidem fecisti, Rogeri, qui mihi paruisti iubenti; simul et tue non es oblitus persone, quam geris in hoc dialogo, quia quambrevissime rem longe dictionis indigam comprehendisti. Gaudeo vehementer, quod tam lucide proportiones reposuisti et simul tam breviter. Quinetiam valde complacuit expositio termini semiditoni, propterea quod semis in eo loco significet imperfectum, non dimidium; quod non omnes noverunt grammatici. Simul patuit lucide, quod distantia aliqua [13] vocetur proportio, quare unisonus non est proportio, licet ab aliquibus proportio reputetur. Et non ambigo, si huiusmodi proportiones diligerentur et potius considerarentur, non fierent tanti errores in cantionibus gregorianis. Maxime vero vitarentur ab iis, qui cantum inchoant, quia si tonum pro semitonio cantaverint, denarium pro obulo canunt; denarium dico, qui apud nos obulum et dimidium valet; si contra semitonium pro tono boaverint, obulum pro denario canunt. Est quidem hec aliqualis comparatio, sed non penitus similis; par autem esset, si denarius duos obulos valeret. Quare defeci in exemplo, quod non aptum et concinnum repperi, sed magis inequale et minus congruum. Potuissem vero melius exemplum dedisse de albo et dimidio, quorum uterque suam monetam habet in civitatibus Reni quamplurimis. Sed quid verbosor? Precor item, ut de ceteris proportionibus in cantu simplici non reperibilibus, mi Rogeri, aliquid ponas breviter, si voles. Si id minus commode potes, sis, quam velis, prolixus; per me licebit; nihil prohibeo. Et quamvis doctoris personam geram, tamen magis cupio audire quam dicere, presertim cum tu huiusmodi tabulam videris lucide et ordinate dispositam, simul et dominum Conrardum videris (694 vb) et audieris. Prosequere igitur de proportionibus reliquis, ut tabula consummetur et scire possimus, quomodo componenda sit.

Rogerius: Adhuc semel ad tuum iussum obaudiam, veruntamen, si nimius fueris, me doctorem teque facies discipulum; et tali modo nobis non constabimus, quia mutavimus primam intentionem. Prima itaque proportio in cantu simplici non reperibilis est tritonus eo, quod tres tonos contineat; et non facit armoniam aliquam vel consonantiam, sed mirabiliter sonat; quare semper in cantu simplici reperimus semitonium duobus copulatum tonis, que proportio dicitur diatesseron et est suavis et iocunda, sicut patet omnibus. Tritonus vero perrarus est; et tamen invenitur, quamvis melodiam nullam contineat. Ut autem sciatur, ostendam aliqua loca, in quibus eum facile poteris invenire in coniunctione cantuum, licet et in quisbusdam responsoriis tercii toni reperiatur. Nam si de fa primi naturalis in mi secundi b-duralis ascenderis, habebis tritonum; sed qualiter [14] sonabit, tutemet ipse considerabis. Sonat enim (repeto) mirabiliter nec dat aliquam suavitatem vel melodiam. Iterum, si de fa primi b-mollis ad mi secundi naturalis ascenderis, habebis tritonum. Rursusque, si de fa secundi naturalis ad mi tercii b-duralis ascenderis, tercium tritonum reperies et posthac nullum, quia dd-la-sol non habet mutationem, licet eam, qui figurato fruuntur cantu, confingant; de quibus nobis nihil est dicendum, quod talia nesciamus; simul ad rem nostram non pertinent. Est itaque tritonus rarus admodum et ad quartam notam conscendit, ut liquet calculanti. Secunda proportio est semidiapenthe: id est imperfectum diapenthe, quia deficit semitonium. Nam diapenthe, sicut patuit, habuit tres tonos cum semitonio, sed semidiapenthe habet duos tonos cum duobus semitoniis. Et sonat quidem mirabiliter et raro est invenibile in coniunctione cantuum. Verum in libris cantualibus numquam reperitur, ut credo. Sic autem reperietur in coniunctione cantuum, si de mi primi naturalis ad fa primi b-mollis ascenderis; et sonat, nescio qualiter. Rursus aliud semidiapenthe reperies, si de mi secundi naturalis ad fa secundi b-mollis ascenderis. Alias nequeo plures huiusmodi proportiones invenire, que sint semidiapenthe. Verum semidiapenthe est inusitatum penitus, nec credo, quod in cantu unquam reperiatur. Et hec proportio scandit ad quintam notam, sicut liquet ex dictis meis. Dein tercia proportio dicitur semitonium cum diapenthe; et hec est satis communis nec artat opus, ut exempla ponantur, quia continent tres tonos et duo semitonia. (695 ra) Simul hic modus facit pulchram melodiam, quia proportio suavis est et canora scandens ad sextam notam. Quarta proportio in cantu simplici non reperibilis est semiditonus cum diapenthe, verum rarus est et nescio, utrum aliquando animadverterim, sed eum in coniunctione cantuum considerabo. Simul eius sonum ponderabo, cuiusmodi sit, suavis an iniocundus. Consideranti mihi satis occurrit ista proportio, quia quatuor thonos recipit et duo semitonia; sed melodia mihi non placet penitus et ideo, perpendo, raro reperitur huiusmodi proportio. Nam exempli causa, si de mi primi b-duralis in la primi naturalis ascenderis, habebis semiditonum cum diapenthe, qui tendit ad septimam [15] notam. Quinta proportio dicitur ditonus cum diapenthe, que est rarissima, si tamen aliquando reperitur. Veruntamen bene sonat et concordat satis nec generat nauseam et tedium. Quod si probare volueris, ascende de fa primi naturalis in la secundi b-duralis et sonum reperies non inconcinnum, quia ibi quinque tonos et unum semitonium reperies. Et similiter ascendendo de fa secundi naturalis ad la tertii b-duralis, quod tamen extra manum est et dicitur ee-la, reperies ditonum cum diapenthe et ascendit usque ad septimam. Sexta proportio in cantu simplici non reperibilis est semidiapason et est proportio inusitata continens quatuor tonos et tria semitonia. Veruntamen eam demonstrabo studiosis in coniunctione cantuum, quia si de mi primi b-duralis in fa primi b-mollis ascenderint, semidiapason habebunt. Quod qualiter sonet, poterit quivis cantare diligenter et probare; mihi nimis est, ut omnia loquar ad unguem. Rursus aliud semidiapason inveniet, qui a mi secundi b-duralis in fa secundi b-mollis ascenderit, quia quatuor tonos et tria semitonia reperiet. Et hec proportio scandit ad octavam notam, sicut calculanti patet ad oculum. Postremo finalis et ultima proportio in cantu simplici non reperibilis dicitur diapason. Et, licet rarum sit diapason, tamen in sequentia "Veni sancte spiritus", credo, quater invenitur. Nam continet quinque tonos et duo semitonia nec est difficilis inventionis in coniunctione cantuum, licet tam magnus casus vel ascensus raro frequentetur in cantu simplici. Verum, ut dixi, in sequentia "Veni sancte spiritus" quater ad minus invenitur. Iam, mi pater Thoma charissime, pariter proportiones in cantu simplici non reperibiles, quambreviter potui, consignavi; si quid minus bene dictum est, tuum fuerit ignoscere, quoniam discipuli est errare.

(695 rb) Thomas: Complacuere vehementer, que dixisti, sed unum non tetigisti, quod tamen maxime necessarium foret in hac figura conficienda. Quod credo tamen me intelligere, licet alii non existiment, quia media distantia erit semper de mi in fa, quo semitonium denotatur. Hinc est, quod linea, in qua Gamma-ut ponitur, et linea, in qua B-mi ponitur, longe stant ab invicem, quia duo toni sunt in medio, sed linea B-mi [16] et D-sol-re non tantam habent distantiam, quoniam semitonium est in medio. Rursus linea D-sol-re ab F-fa-ut non longe distat, quod et ibi semitonium sit. Verum linea F-fa-ut et a-la-mi-re longius distant, quia semitonium in medio nullum est. Et sic consequenter ymaginor, quoniam semper semitonium tenebit mediam distantiam et tonus integram. Hinc simul contingit, quod fa primi b-mollis et mi secundi b-duralis non stant in eadem altitudine, licet supputatio conveniat, quia utrumque decima nota est a Gamma-ut. Sic similiter contingit in bb-fa, [sqb]-mi, quod stat in regula vel linea; quare necesse est, ut talis linea dividatur et tribuatur unicuique, quod suum est. Veruntamen profiteor, quod hec non sint facilis intelligentie, nisi videantur in figura; quare et tercio deprecor, ut figuram omnibus modis in hoc nostro dialogo ponas vel extra, si non potest intus. Quod, si cantum volueris dimittere, poteris, mi Rogeri Sycamber; quibus scribas nosti dialogum, non mihi tantum, sed omnibus rudibus. Hoc dico, licet arroganter, quod satis intelligo figuram quamvis invisam, forsan alii nec visam capient; ita sunt ingenia diversa. Nam mihi ad cantum ingenium semper fuit, non nego; quare et facile, que dicis, intelligo. Veruntamen, nisi quis fuerit naturalis cantor, non multum iuvabit scientia, iuvabit tamen aliquid. Enimvero valde bonum est, ut pueri cantum addiscant, quia, cum gravior etas venerit, inepta est cantibus, quavis quidam philosophus nonagenarius fidibus scire voluit et per studium scivit. Omnia, que iam de cantu dicta sunt, artificialiter et acutissime iuvenes chorales exhibent, quamvis ignorent de facultate multa disputare, quippe natura melius docet quam facultas ipsa. Miror autem, quod tante sint facilis huius artis difficultates inter eos, qui bonas voces habent. Unde mihi valde complacuit, quod dixisti de monocordo, super quod scriptum fuerat: ecce mirabilem magistrum. Atque potuit monocordum quemvis instruere melius quam tabula, quia vocem reddebat congruam, cum tabula muta foret. Veruntamen mihi magis placeret clavicordium vel aliud quodcumque musicum instrumentum, propterea quod in ipso uno sono possem plura comprehendere, quod in monocordo non contingit, quoniam [17] simpliciter secundum manum procedit. Quam intentionem si voluero latius exponere, multis ero gravis et onerosus (695 va) nec tamen me complures intelligent. Unde iudicavi rectius esse dimittere talem disputationem, que difficultatis haberet multum et utilitatis nihil. Etiam mala consuetudo rectam impedit cantionem, quia, quod inolevit, difficulter potest amoveri. Quod intellexi partibus in inferioribus, ubi tam mirabiles abusiones habent, ut sit iniocundum dicere, ne scribere dicam. Nec quiquam curant aliqui de tono vel semitonio, sed quicquid abusus dederit, hoc canunt, sit illud, quodcumque voluerit. Unde multum laudabilis est domus Bodicensis, ex qua pulcherrimus modus exivit cantandi cum virgulis et pausis debitis, quod tamen, fateor, ad congruam cantionem pertinet. Complures etiam sunt, qui penitus nihil sciunt de melodiis, que in cantibus sunt observande, quia cuncta referuntur ad bonam simphoniam. Simul hoc profiteor, quod innaturali musico nulla prodest facultas artis, quia se regere non potest secundum veram armoniam, quam requirit musica. Fiunt igitur multi sepius errores in codicibus nostris, quia voces non applicantur nec proportiones sciuntur. Pariter aliqui sciunt proportiones nominatim, sed illas cantare nequeunt; et istorum non est parvus numerus.

Rogerius: Bene dicis, mi pater amantissime Thoma, propterea quod et ipse videns b-molle vel [sqb]-durum nequeam talia depromere, cum tamen vox ipsa tribuat modum intellectum habentibus et ad cantum inclinatis. Quinetiam timor multos impedit, ne valeant recte cantare, quod noverunt, quia spiritus intercluditur per timorem vanum corque spasmatur nec aliquid remanet virium. Quare tremor inordinatus omnibus modus abiiciendus est et sine timore cantandum est. Consideravi crebro, quod pavor impedivit omnem melodiam, etiam in bene scientibus cantum. Qui sane timor tempore suo recedit nec admittit semper confusionem fieri per spasmationem cordis et pectoris. Veruntamen illi, qui non sunt musici naturales nec didicerunt cantum in iuvenili etate, vix valent pervenire ad bonum modum cantandi. Quod, cum in multis, tum maxime in meipso sum expertus. Nam in melodia pene cunctus latet cantus et toni [18] designati sunt, quibus omnis cantus disponitur, de quibus nondum tractavimus neque tractabimus, quia communes sunt et omnibus noti. Sunt autem huiusmodi toni non minus quam octo, tam in responsoriis quam in gradalibus; et quisque tonus suum modum continet. De quibus, quia non est difficile, non est opus disputare; sed qui tonos ignorant huiusmodi, maximas confusiones faciunt, maxime in cantus inchoatione, quod cantores quique cognoscunt et qui cantum incipiunt. (695 vb) Hoc vero mihi rectissimum videtur ad cantum percipiendum, quatenus rudes diligenter auscultent et vocem suam aliis conforment vel ad aliquod instrumentum musicum emendent. Nam qui vocem suam nequit dirigere, hic numquam bonus cantor evadet, etiam si cunctam artem sciverit et ad unguem intellexerit. Hoc pariter animadverto, quod olim fuere musici multo meliores quam modo, quia simpliciter quemlibet cantum signatum depromere potuerunt et, ut in plurimum, lineis caruerunt. Verum modo nec cum lineis quidem et omni diligentia signatas melodias depromere possumus sine quavis confusione. Si quis voluerit antiqua volumina cantus divini contemplari, mirabitur tam simpliciter queque signata et tam parvis notulis et modicis. Unde et magno stupore soleo percelli, cum tam mirabilem cantum notasque macras intuerer.

Thomas: Que dicis, approbo, quia non videntur a veritate discordare. Nam in multis antiquis libris tam mirabiles cantus inveniuntur et tam temere note, quod modernis temporibus ignoretur penitus, quid sibi velint. In multis enim degeneramus a maioribus nostris et presertim in cantu, quamvis tamen aliqui sunt satis boni musici modernis temporibus. Nam librorum modo copia est et doctorum virorum inopia; simul cantus optime scribuntur et distinguuntur, tamen cantores boni reperiuntur pauci. Hoc autem maxime suadeo quibusdam religiosis, qui semet neglexerunt in iuventute, quatenus frequentius melodias cantent et vocem suam reliquis conforment. Qua sane diligentia fiet, ut pro modulo suo satis discant et utiles sint in choro. Contingit enim simplices utiliores esse quam promptiores in cantu, modo velint diligentiam ex totis viribus adhibere. [19] Simul fient cum magno labore musici mediocres quicumque, nisi natura forte restiterit. Nam contra naturam nemo potest prevalere, nisi cum frequentibus et assiduis et maximis laboribus. Fuerit autem optimum, ut quilibet a iuventute canere disceret et imbiberet sibi cantum melodiasque cunctas et diversas modulationes. Hoc monui rursusque cohortor omnes, ut cum diligentia cantionem sanctam discant, quia tali singulariter laudatur deus. Quod si quis puericia neglectus fuerit, studeat vel in iuventute recuperare et aliquid addiscere, ne semper asinus habeatur. Etquidem noticia cantus maxime venit ex usu, sicut et scribere et Latinum fari et versificari; nam omnia predicta usus confert et conservat. Exemplificare de ...?... non est necesse; tutemet ipse, Sycamber, probas, que dico, quoniam modulos (696 ra) ludere per usum didicisti. Dicitur etiam in dicterio metrali:

Latinum fari, bene scribere, versificari:
Hec tria nullus habet, nisi multus conferat usus.
Et cantare sciet, nisi consuetudine, nemo.

Rogerius: Iam satis, mi Thoma, de recta cantione vel investigavimus vel disputavimus; restat, ut nunc de congrua simul et decenti cantu loquamur aliquid ad aliorum et nostram instructionem. Decet enim maxime, quatenus convenienter laus dei fiat et urbaniter, non rusticaliter vel ruraliter. Nam plures non curant congruitatem cantus; satis ipsis videtur, dum canunt et solvunt horas canonicas; sed isti non recte sapiunt, quia divine laudes diligentissime debent exequi. Non enim per eas temporalia sola meremur, sed etiam perpetua bona paradisi regnique celorum. Canonici siquidem principaliter debent pro celesti patria adipiscenda famulari supremo domino, sed, quia victus et vestitus est necessarius, oportet, ut et ista proveniant ex servitio divino. Simul, quia nolunt canonici, tam regulares quam irregulares, mereri malum minimum, videant, ut et bene cantent et congrue deo laudes persolvant. Quecumque enim ad prebendas pertinent, strictissime requiruntur, extorquentur et emunguntur; igitur dignum quoque est, ut divina laus decenter peragatur. Quocirca precor, ut de re tali modicum quid loquare et novum caput facias, ut dinosci materia possit.

[20] Thomas: Valde latus campus nobis est loquendi de cantus decentia vel congruitate vel urbanitate, quia complures errant rusticitate et ruralitate simul imbuti. Simul religiosi modum suum tenere debent et seculares suum; utrique tamen congruere debent rectis moribus et gestibus. Veruntamen loquar ego non seriatim de cunctis, sed pauca breviter perstringam, que ad decorem pertinent. Et primo quidem sciendum, quod boni mores debent esse in illis, qui divinas laudes personant, sint, qualescumque sint, sive seculares, sive religiosi. Maxime tamen ad religiosos pertinet, ut mores quamoptimos ostendant in tam sancto servitio. Nam condecet, ut gestus corporis adaptentur ad honestatem, ne aliquid appareat, quod oculos intuentium offendat. Unde plura consideranda sunt et dicenda, tamen breviter, ne fastidium lectorem invadat tediosum. Nam aliqui, dum cantant, caput in manu tenent, qui modus est absurdissimus, quoniam claudunt unam aurem, ne valeant patentius audire concinentes. Simul caput agitant aliqui, proinde quasi cum motu capitis vox formaretur et non potius suis instrumentis; (696 rb) et hi ridiculos gestus exhibent et ab omni populo deridentur. Proinde quidam tam magnum rictum faciunt oris, quasi velint alios devorare, qui etiam timentur a pueris, dum cantant. Quidam vero larvas faciunt et os distorquent ita turpiter, ut iocundius sit videre demonem pictum quam huiusmodi cantantem. Simul quidam cum manibus faciunt multas inquietudines et semet inquietant et alios. Preterea canunt aliquanti buccis crepantibus et magis fiunt bucinatores quam cantores, de quibus multa scribi possent, sed tempus non patitur tam diu loqui de moribus duntaxat et gestibus. Sunt enim nobis adhuc alia dicenda, que magis urgent et que non oportet oblivisci. Sed et quidam oculos intendunt, dum canunt, vel nasum rugant aut frontem, quibus modis se potius larvas faciunt quam decoros cantores. Quinetiam nonnulli vocem suam mutant turpiter nec naturaliter canunt, sed ficto quodam modo, qui turpissimus est et reprehensibilis. Postremo quidam visum iaciunt in omnes partes, quod nec seculares nec religiosos cantores decet, cum debeant omnes divinis laudibus intendere et intellectui coherere. [21] Hec quidem paucis de moribus malis dixi, quamvis non omnes sim complexus, quia nimis sunt multi variique, cum quidam iaceant, quidam ambulent, quidam denique pendeant cantando. Et in omnibus istis est magnum dedecus cantando, cum debeat cantus divinus bonis et optimis moribus adornari.

Rogerius: Consentanea quidem rationi dicis et valde salubria; sed seculares huiusmodi non perpendunt nec trutinant facetos mores in cantu. Simul, mi pater, fiunt multe frequenter abusiones in religiosis simili modo, quia devotio deficit in ipsis et tedium occupat omnes. Nam et ipsi modo peregrini sunt et male semet regunt in moribus et gestibus, qui deberent aliis exemplo esse et decori. Principaliter autem visum non custodiunt; quod indecorum est et maxime nocet intentionem et devotionem. Verum hoc vicium iam communissimum est in religiosis et iuvenes cum senibus se invices respectant turpiter et torviter. De quibus (quia verecundor) non plura dicere presumo, utinam vel in modico semet rei emendarent. Sed canimus surdis nec nos audiunt nostri, quanto minus alieni, qui forsitan etiam scribentes deridebunt. Igitur permittamus ipsis suos mores; forte tempus veniet, quod dolebunt se non intellexisse vel emendavisse, que dicebantur. Iam rogito, mi pater Thoma, quatenus de reliquis abusionibus prosequare, libens auscultabo quecumque. (696 va)

Thomas: Faciam, quod vis, et primo de pausis dicam vel virgulis, que magnam decentiam conferunt cantui regularium. O felix Bodiken, que tam magnum decus adinvenisti et in tuas filias dispersisti! Sed audivi nuper abs te, Rogeri Sycamber, quod illud decus tria monasteria ex magna parte exterminaverunt multas vergulas delentes; quibus imminet aliquid mali in futuro, quod tam laudabilem consuetudinem non potuerunt tolerare. Nam virgulis iis et pausis agitur, ut concorditer cantetur et uniformiter nec aliquis alium preveniat. Quod diligentissime potest considerari, si quis intendat, quam dissone cantent, qui virgulas et pausas non observant. Unde in partibus inferis in aliquibus locis canunt satis impetuose, quia unus precedit, alius sequitur; nec est aliqua concordia penitus. Quare recte fecerunt, qui virgulas huiusmodi [22] adinvenerunt et posteris suis reliquerunt. Quare non debuissent hoc decus illa tria monasteria delevisse, sed modo factum est, ut audivi, quasi consensu omnium. Verum tu, Sycamber, noluisti consentire, unde et magnas molestias habuisti, sed deus coronabit tolerantes. Quam maxime deceant pause, probat discantus, in quo omnia per virgulas et pausas et tempora distinguuntur, ne alicui liceat precurrere vel tardare magis, quam congruum fuerit. O si iste modus virgularum in omnibus monasteriis nostri ordinis foret; sine dubio melius cantaretur et iocundius et uniformius. Sed cum non possit fieri, quod voluimus, velimus, quod possit, alias votum erit inane et supervacuum. Satis iam diximus de laudabilibus virgulis; timeo, ne quis olim temet huius rei causa gravabit, quia mirabiles sunt eventus rerum.

Simul maxime contra decentiam est et congruitatem cantus divini, quia non cantatur mensuraliter, sed alique note trahuntur, alique retardantur et fiunt caudae satis dissonae. Quod intelligere facile quilibet potest in "Deus in adiutorium", in quo sillabe quedam trahuntur et alique transiliuntur, sicut patet omnibus rem considerantibus. Unde et potissimum laudo religionem sancte Brigitte, ubi viri canunt et feminae divisim, quamvis "Salve Regina" pariter cantent, quia canunt mensuraliter valde. Nam (verum fateor) numquam audivisti, mi Sycamber, melius et mensurabilius cani quam ab istis feminis et viris, quos utinam sequi vel imitari in modico possemus. Et quidem nullas caudas faciunt, sed omnia terminant succincte et breviter, mensuraliter tamen, quod temet audisse iuxta Ducis Buscum dixisti in monasterio non longius a Busco versus Graviam, cui nomen est, si bene (696 vb) recordor, Aqua Nigra. Sed et in terra Clivensi locus est, qui Arbor Marie dicitur, in quo similis, ut sepe retulisti, degit congregatio. Hec quidem diximus incidentaliter, dum de mensurabilitate loquimur, que maximum decus affert cantui, quam nos religiosi, profiteor, male servamus, excipue in aliquibus cantibus. Dum mensuraliter cantatur, omnia fiunt levia, iocunda et grata, nec tedium intervenit, quos sepius expertus sum. Dum vero contra quedam trahuntur et quedam precipitantur, fastidium [23] nascitur, et maximum fastidium tam audientibus quam cantantibus. Et nihil est tediosius, quam trahendo cantare, quia facilius esset, aratrum trahere, quam sic laborare canendo. Quocirca potissimum vitanda est talis tractio sine mensura, que, proh dolor, in nostris monasteriis, precipue in partibus inferioribus, communis est et totum cantum deformat. Nam dum semet existimant tali pacto devote canere, tam se quam alios impediunt a fructu spirituali. Hec tamen pace aliquorum dixerim, qui sibi fortassis iniuriam fieri dicent, cum nos liberius, que sentimus, loquimur.

Rogerius: Dicis omnia, que vellem, licet mihi de virgulis invidiam feceris aliqualem vel potius renovaveris. Exulcerabit gravis ultus pessimum et dolorem inferet non antea gustatum, quare de cetero amplius sileamus de virgulis; qui habent, teneant, ne de medio fiant, quia meo iudicio sunt valde utiles et bone. Simul quia dixisti de mensurabilitate, occurrit aliquid, quod me monet, utrum digne iudicabis. Nam sunt aliqui cantus, etiam gregoriani, qui naturaliter saltant, ut exempli causa "Credo in unum deum", "Conditor alme siderum", qui, nisi cum modico saltu canantur, perdunt venustatem. Quare mihi videtur, quod non valeat in omnibus observari, quatenus mensuraliter cantetur, cum tali modo decus depereat aliquorum canticorum. Veruntamen, fateor, audivi saltus huiusmodi moderari apud vos, sed non penitus infringi; quo fui valde gavisus. Enimvero religiose mentis gravitas laudatur et ideo saltus puerilis in omnibus est vitandus et mensura tenenda ferme cunctis in melodiis. Attamen non laudamus morem aliquorum religiosorum, qui cantant potius sillabaliter quam dictionaliter psalmodiam, quoniam nimis est puerile, simul impedit intellectum canendorum. Accentus enim magnum decus affert Latio sermoni, qui, si destruatur per sillabalem pronuntiationem, perit decor ille penitus. Scio tamen, quod aliqui ordines mendicantium sic canunt, quos imitari nolumus propter puerilitatem. Iam rogo, quatenus cetera prosequaris, que pertinent ad congruam decentemque cantionem, quoniam de (697 ra) mensuralitate sufficienter est dictum, que in omnibus debet conservari.

[24] Thomas: Consequenter providendum est cantori maxime, quatenus sit differentia semper in cantu secundum festivitates et prolixitates horarum et qualitatem cantuum. Nam condecet, ut in festivitatibus summis letis et altis vocibus cantemus, ita tamen, ut bene sonare possimus; et in mediocribus festis canamus mediocriter et in ferialibus diebus ferialiter, semper tamen mensuraliter. Porro "Requiem" proprium modum tenet, quia lugubrem et bassam vocem requirit et festinantia non gaudet, nisi forte in offertorio, quod nimis est longum, dum nihil offertur. Quod si fieret oblatio fidelium, sine dubio duplicaretur, ut nummus erueretur dulci melodia. Hec ioci loco inseruimus, ne nihil iocati fuisse iudicemur tam longo dicendi spacio. Veruntamen istam differentiam quidam non observant, sed secundum suam vocem vel deprimunt vel exaltant cantum; quod absurdum est nec rationi consonat. Simul, quando tractius et succinctius est cantandum, ratio dictabit, quia, si fuerit offertorium longum vel communio, poterit citius cantari, ne sacerdos habeat expectare longius. Si vero fuerit brevius offertorium, tunc poterit tractim tractimque modulari, ne longum fiat silentium in choro. Sic discretio est tenenda in omnibus, que maxime decet cantorem vel cantum incipientem cantoris loco, qui viva regula debet esse omnibus aliis, ut sequantur. Pariter qui cantus tractius cantandi sint et qui citius, ratio dictat; et omnes ordines in scriptis, non dubito, tenent, ubi de divino scribitur officio. Hoc tamen sciendum, quod numquam est tam basse cantandum, ut chorus sequi non possit, et numquam tam alte, ut sonare non possit. Unde recte nostra constitutio vult cantum esse mediocrem, quatenus omnibus conveniant, tam alte quam basse canentibus. Et revera mediocritas laudanda est, quia nimius clamor exhaurit vires et exebetat totum hominem et bassitudo reddit inertes aliquos et ingratos, propterea quod nequeant sonare notas bassiores. Hec ideo sint dicta, quoniam differentialiter canendum est et mediocriter in omnibus cantibus et sic moderanda cantio, quatenus omnibus conveniat. Quare contueri cantor altitudinem et bassitudinem cantus debet, ne ledat omnes, quibus precinere habet ex officio.

[25] Rogerius: Hec, que prosecutus es, sunt vera multumque decentia; nec valent a quoquam reprehendi, quoniam differentialiter cantandum est omnibus, qui voluerint debitam sequi cantionem et congruam, de qua modo disputavimus. Verum difficile est omnibus satisfacere, cum quidam volunt alte, quidam (697 rb) contrario basse cantare. Quod si places istis, necessum erit, ut displiceas aliis, quia diversi sunt; nec quisquam valet duobus dominis servire, quanto minus multis diversa volentibus et iubentibus! Veruntamen considero, quod, si mediocritatem servet cantor, omnibus satisfecit, quoniam tetigit utrumque extremorum mediusque incessit securus viator. Sed nolo plura interloqui modo propterea quod olim mensuram excessi meam, dum de figura loqueremur; ideo precor, quatenus reliqua, que pertinent ad decentiam et congruitatem cantus, simul et faceciam depromas. Nam si voluerimus longas texere ambages, nullus lector invenietur, quia brevitas modernis placet, placuit et semper placebit.

Thomas: Urbaniter quoque cantandum est, non rusticaliter, quod vox sit accommodanda notis secundum subtilitatem et gravitatem vocis. Equidem, si cantus ascenderit, vox subtilianda est, ut possit quis sine lesione arterie depromere, quod pre manibus est. Quo contra quidam maxime boant, dum canunt alte, quibus nulla est scientia urbanitatis, quia bobus similes sunt, qui boant in pratis. Cum vero vox descendit ad bassitudinem, grosse cantandum est et tota voce, quia natura docet hoc et similiter ars ipsa. Ut autem exemplum sumamus, videamus et consideremus organum, in quo sunt multi soni et divisi, bassi simul et alti. Verum fistule, que bassum dant sonum, grosse sonant et graviter, sicut videmus; que vero subtiliter sonant et alte, parve sunt et minime. Simili modo faciendum nobis est, ut urbaniter cantemus, quia, dum cantus ascendit, vox subtilianda erit et extenuanda, quatenus leviter possit ferre clamorem; cum vero cantus bassus fuerit, potest quisque grossa voce sonare vel boare, si licet dicere, servata tamen modestia. Debemus igitur organum sequi nec contra naturam vel artem laborare, quia sic conservabimus urbanitatem. Pudet dicere, quomodo quosdam audiverim in altissimis [26] boantes, contra naturam vocis et semetipsos ledentes nec quicquam proficientes.

Rogerius: O si libros tres Mathei Herbenia, poete laureati, capellani sancti Servatii in Traiecto super Mosam legitavisem, quos in manibus habui, quorum scripturam miratus sum. Nam tractabatur de natura vocis humane et, ni fallar, is titulus erat illorum librorum, sed mihi tempus breve erat conversandi cum tam docto viro, tam magno et incomparabili musico et scriptori, quod sine dubio dixerim, delectabilissimo. Decoros enim (ut modice digrediar a proposito) apices formabat et omnium iudicio quamoptimos. Sed redeamus ad materiam, ne garruli dicamur, et querentes nodum in scirpo. O si codices illos tres de vocis humane natura pervidissem; (697 va) scio, quod aliquid didicissem et lectores meos oblectavissem, quamvis ex furto, furto tamen licito, quoniam et Mantuanus vates Homeri versus multos subripuit. Hos quidem tres libros presuli Wangionum, viro doctissimo, consecravit, quibus non parvam gratiam meruit, sed uti noluit. Contra rusticanos loquentes venimus ad te, doctisseme Mathee, quoniam de cantu digna composuisti. Simul audivi abs te, si rite recordor, quoniam se quisque disponere deberet ad cantum, sed non retinui, quoniam multis tutemet occupatus eras et ego ad Montem Disibodi sancti perrexi, cum me dominus abbas furem reliquiarum, nolo plura dicere, nominaret. O quanta solacia in Bingis videbatur habere, cum Sycambrum posset exercere multis et variis iocis. Veruntamen credere non potui, donec a Petro famulo rem veram cognovi, que nobis maximos iocos excitavit. Iam satis diximus, quoniam vox subtilianda sit et applicanda notis altioribus, ne quid rusticanum redoleat et sonet in voce cantantis; ideo, si quid amplius velis adiungere, precor, ut facias, quia fervent aures et avidus sum audiendi.

Thomas: Postremo, mi Rogeri, pertinet ad ultimum decorum et maximum cantus urbani, decentis et congruentis, ut dulciter quis canat. In quo quidam deficiunt; et dum cantare audaciter et presumptuose volunt, nec deo placent nec hominibus. Et primo quidem sciendum, quia natura semper prevalet in cantu [27] qualibet arte, quoniam, qui naturam suam sequuntur et eam dirigunt, optime canunt; qui vero sibi voces formant ex gutture extorquentes, auditores cruciant, non afficiunt aliqua dulcedine. Leniter igitur, dulciter et suaviter cantandum est, secundum quod natura vocem formavit; et placebit cantus omnibus. Ingrati sunt, expertus sum, qui vocem trudunt, qui vocem variant, qui natura non sunt contenti; et simul ii numquam proficient, quia nituntur contra fluminis ictum. Sequenda igitur est naturalis vox, sit qualiscumque, et moderanda est pro modulo cuiuscumque. Nam, qui contra naturalem vocem cantant, plangunt potius, quamvis cantare reputentur. Suavitas et dulcedo simul in omni cantu querenda est, singulariter in cantu divino, in quo devotio queritur et nihil aliud. Unde et noster cantus contra communem usum b-molliter resonat, ne tonus integer sonum elevaret. Quod dum considero, mihi maximum perdite vite ingerit exemplum, de qua nihil amplius dicendum est. Seculares enim recentius cantant, nos humilius et devotius et ideo b-molliter, quia semitonio fungimur frequenter pro tono, sive ut fletum, sive ut aliquam dulcedinem demonstremus. Hec mecum sepius consideravi, frater (697 vb) amantissime, quia sunt digna recogitatione; simul augent affectum bene cantandi. Proin animadverti quosdam satis incongrue trudendo canere, quibus nulla est suavitas in voce vel modulatione, sed cum impetu cuncta procedunt. Quos sane commoneo, quatenus devotam lenitatem magis sequantur et dulcedinem, quibus deus delectatur et homines.

Rogerius: Satis superque iam, mi Thoma, de congruitate cantionis sacre dictum est; et fateor, sum multum recreatus in omnibus; restat, ut aliquid de religiosa et devota cantione loquamur. Et quidem decet nos huiuscemodi, quod religiosam vitam professi sumus; utinam moribus eam possimus exhibere et bonis meditationibus! Simul parum prodest cantus sine devotione et cordis intentione, quoniam cantus ad hoc vel potissimum institutus est, ut devotionem pariat in cordibus audientium. Quod si vanitatem pariat vel malam complacentiam vel aliquid malarum pestium, iam non facit, propter quod constitutus est. Multa plane requiruntur ad hoc, ut quis devote [28] canat et deo semper canendo placeat; que non valent omnia dinumerari, quare quedam non gravabor inserere dialogo nostro presenti. Principio igitur necesse est, ut frater se colligat et recolligat ad tam sanctum officium et bonum propositum faciat evagationes vitandi. Verum istud pauci modernis temporibus faciunt, quia nec in cella per studii tempus valent durare nec aliquid proinde studere possunt semper aliis vanis rebus intenti vel suis ymaginationibus occupati. Deinde quidam tam sunt vagi in visu, ut meretrices superent, et omnia respiciunt cuncta scire volentes. Nec possibile est, ut ii valeant esse devoti, quia multas distractiones per visum hauriunt et semper aliquid novi se per oculos infundit. Etquidem manifestissimum signum indevote mentis est, cum frater non custodit visum, nec unquam talis potest devote cantare et deo placere interius. Nam intentio cordis est necessaria ad devotionem hauriendam et confirmandam. Potissimum autem parit devotionem in cantu, si quis voluerit omnia in mente revolvere, que psallit. Quod licet factu sit impossibile, tamen conatus ipse generat devotionem placitam deo et omnibus sanctis eius. Hanc sane intentionem, sicut dixi, singulariter impedit incustodia visus; et non solum vana, verumetiam nociva plerumque haurit et passionibus plena. Quod sepius experimur in eis, qui vagis sunt oculis; quoniam et passionatissimi sunt et nihil sustinere possunt. Nam semper aliquid vident, quod aut displicentiam generet aut vanitatem, semperque retrahuntur ab intentione devota et animadversione sanctorum verborum. Verum quoniam discipulus sum in hoc dialogo, nolo plura dicere, sed tibi cuncta derelinquo dicenda, (698 ra) que restant, quoniam complura sunt. Quod si volueris esse brevis et pauca dicere, non impedio; fac, quod bonum videtur in oculis tuis.

Thomas: Approbo, que dixisti; sunt enim rationi consentanea. Sed multa copulare foret tediosum, quamvis non ociosum; quare mediocritatem sequar et dicam modica, que congruere videbuntur. Decet enim maxime, quatenus mores optimos habeamus in tam sacrosancto cantu, ne quemquam offendamus audientium vel aspicientium. Et revera mores distorti indicant distortum [29] animum, quem fugere debet omnis devotus et religiosus. Etquidem de gestibus multa forent dicenda, nisi lederentur complures lectorum, quod omnes ferme sunt negligentes. Tam enim distorti sunt mores multorum, ut nequeat dici vel describi quovis modo, duntaxat ad plenum, licet aliqua designari valeant. Principio quidam, dum spiritus abest, ponunt caput in manibus et nihil canunt vel purgant nasum ad multum temporis. Deinde ponunt pedem unum supra formam, quatenus tali pacto scandalisent confratres, non ut evadant tedium. Preterea, si parvi fuerint, pendent turpissime cum brachiis supra stalla, ut etiam ceteris nauseam faciant, vel unum brachium exaltant, in quo caput reclinent. Amplius tam torve quidam respiciunt omnes, ut diabolum malit quis videre quam fratrem huiusmodi. Simul sunt, qui sicut (diximus, recolo) vage mulieres semper aspiciant alios et se nihil attendant. De moribus ceteris inepte sedentium et turpiter reclinantium non est meum dicere, cum videatur quotidie in fratribus. Veruntamen pingues et ventrosi, si reclinent temporibus non prohibitis et non turpiter, grave non est piaculum, presertim si sint seniores, quamvis melius esset, ut aliis darent exemplum gestus optimi. Contra vero quidam iuvenes reclinant, cum sint macri satis, infra tempora prohibita, videlicet infra Credo, cantica evangelica, Magnificat, Benedictus et Nunc dimittis et Sanctus et Agnus dei; quod nostra constituta vetant. Vidi tamen, fateor, in multis locis viva exempla devotorum fratrum, qui strenuissime steterunt in divino cantu, quod omnes non valent, maxime ventrosi fratres.

Rogerius: Existimo, mi pater Thoma, quod et tutemet iam pinguis effectus sis et vigeas obesis carnibus, cum graves aqualiculos ita purges, sed et ego non sum macer; nolo plura dicere, ne quis nos carnosas subsannet bestias. Optandum quidem foret omnibus, ne pinguescerent propter iniocunditatem et ineptitudinem, (698 rb) sed nature resistere nemo potest. Quocirca ferenda est equo animo pinguedo, si obvenerit, licet non sit argumentum magne castigationis corporis. Hec dicens meipsum magis quam alios reprehendo; nec tibi facio verecundiam, qui forsitan macer remanes et ieiunus. Emergent tamen [30] aliqui futuro tempore, qui in semet inclementius dictum reputabunt, quod duntaxat in me dixi. Negare sane nequeo nec volo, quod cibus et potus impinguat hominis carnem, non spiritus, quamvis isdem siccet ossa, si tristis fuerit. Quod, qui fuerint experti, sciunt; qui non sunt experti, nesciunt, feliciter magis quam scienter. Verum quoniam in sancta intentione verborum sacrorum tota latet devotio canentis, precor, ut aliquid loquare de ferventi meditatione aliquorum canticorum vel psalmorum vel utilitate talium, ut magis devotio crescat in canentibus, que sola apud dominum laudatur, non cantus vocalis. Nam et avicule dulciter canunt; et tamen non utuntur intellectu nec devotione vigent, sed sola vi naturali. Siquidem est maior vis interior in homine, quam deo maxime placet, que dicitur intellectualis, cum quilibet intendit, quod canit, et laudes psallit ex animo.

Thomas: Placet, quod postulas, et obaudiam libens, cum pater noster Augustinus breviter dicat non precipiendo (quis enim illud posset servare) sed consulendo: Hoc versetur in corde, quod profertur in voce. Breviter quidem, sed satis aperte demonstravit, quo modo devote foret cantandum; sed non valet facile compleri, quare quedam reponam adminicula non incongrua tam sancte devotioni. Nam inprimis animadverti psalmum Beati immaculati tam plenum devotione sanctisque verbis, ut quilibet devotus esse posset, si vellet, in illo. Siquidem frequenter nominat legem divinam vel precepta vel iudicia vel iusticias vel iustificationes vel vias vel aliquid simile semper incendens cantorem et auditorem novo quodam verbo, sed tamen uno. Novo quidem voce duntaxat, sed unum significatione. De quo psalmo dicere plura non possum, quia rudis sum penitus; sed hoc profiteor, quod plenissimus sit omnium gratiarum et charismatum spiritualium. Quod cum multi senserunt ante nos, tum maxime beatus Ambrosius, qui diligentissime talem exposuit. Quod si quis voluerit intentus esse, maximam devotionem concipiet in hoc psalmo, qui quotidie reversatur in horis canonicis et usque ad fastidium repetitur a multis. Verum hoc in causa est, quod devoti non sumus, quia tam sancta spiritus sancti verba non ponderamus, sed manemus in nostris sensualitatibus [31] et ymaginationibus corporalibus. (698 va) Simul magna devotio posset inveniri, si devote preces ruminarentur in primis et completorio vel post primas, que leguntur, quia sunt devotissime. Verum nunc nil curamus huiusmodi; nec cor apponimus ad sancta verba, sed more simearum cuncta facimus apparenter et ficte. Quo fit, ut devota cantio difficulter reperiatur. Simul quidam voces suas frangunt trillantes, ut ita dicam, magis volentes hominibus placere quam devote et simpliciter canere. Nam simplicitas cantus pertinet ad devotionem, non fractio vocis crebra et puerilis. Et quidam (in mentem venit) volunt discantare, qui profecto devotum cantum non curant, sed magis sue satisfaciunt stulticie. De quibus iam dudum dicere debueram, sed suo tempore memoria defuit, quare hic ea intersero, ne penitus dimittantur. Equidem maxime deus intendit corda sibi canentium et se laudantium; nec multum de vocibus curat, quamvis etiam condeceat, ut congruentissime voces ordinentur in dei regis omnium laudibus. Quinet aliqui propterea devote nequeunt psallere et intendere cantibus sanctis, quia nimis sunt impatientes, dum audiunt aliquos absonis vocibus discordare. Quare patienter ferendum est et intendendum sensui verborum, quia iuxta dicterium notum:

Cantat avis quevis, sicut rostrum sibi crevit.

Simul quidam non observant inclinationes ad nomina devotissima Jesus et Maria, et si qua sunt similia, qui revera non cantant devote neque deo placite. Non enim tales intendunt, quid canunt; sed imaginantur montes aureos in Arabia fructum cantionis perdentes. Et esset quidem istud aliquo ferendum pacto, si non aliquanti negligerent inclinare ad "Gloria patri", que laus singularis est divinitatique tributa. Pariter, dicere non verecundor inter nos, quidam non satis inclinant, sed sunt pigri, cum debeant profundissime semet inclinare. O quot sunt, qui vix tenuiter inclinant suis fantasiis intenti nec deum in tam sancto cogitantes cantico! Quinetiam reperiuntur, qui suam indevotionem cantus in hoc demonstrant, quia tarde satis inclinant et statim semet erigunt. In quibus omnibus, (mi Rogeri, parce) deprehenditur indevotio grandis [32] et maior quam secularis, quoniam illi satis honorificant gestibus deum et cantibus suis. Precor autem, quatenus ista capias in partem meliorem, quia neminem accusare volui, sed indicare duntaxat signa indevotionis.

Rogerius: Cum, pater Thoma, singula, que faris, considero, me quoque notari crebrius animadverto, quia non semper ad melliflua nomina caput inclino, quippe captus et meis inutilibus intentus fantasiis. Nam (fatebor ingenue) cuncta, que scribo, in divinis cantibus mihi incidunt; et tunc ulterius ymaginor, quomodo libellus de tali vel tali materia breviter fieri possit, ne prolixitas et ruditas lectorem offendat. (698 vb) Et tali pacto sepius in unis matutinis complures condo libellos; sed dum ad cellam venio et calamum arripio, nihil occurrit pristine dispositionis. Unde contingit, ut titulos aliqualiter aptulos confingam, sed modus procedendi claudicat in omnibus. Sed et mihi tempus nullum tam vacuum est quam in laudibus et cantibus divinis, quo satis egredior et vagor cuncta componens et ordinans usque ad calamum. Confessus sum: Parce mihi, deus, quod huiusmodi nugis in tuis studeo laudibus. Verum mihi ingenium mobile est nec quiescere possum; ideo sic vagor per diversa et satis sibi contraria; utinam duntaxat intendere possem sensui verborum, que canuntur et depromuntur! Etiam profiteor, quod crebrius proposuerim devotionaliter psallere et omnibus intendere; sed penitus non potui. Veruntamen in aliquibus cantilenis ego semper devotior fui, quas, ut ceteri recognoscant, breviter vel ex modica parte dinumerabo. Nam principio memet ymni fecerunt devotum, singulariter illi, qui de festo aliquo cantabantur; et tunc minus fantasiarum habui, intentus dulcedini melodiae verborumque intellectui. Posthec sequentias semper cum devotione cantare potui vel intentione, quia tunc omnia consideravi et perpendi; maxime tamen me delectabant, si tymmilitas (?) affuisset. Simul profiteor me crebrius oblectavit modulatio pulchra, suavis et iocunda responsoriorum vel aliorum cantuum, quando animadverti descensum iocundum vel ascensum in notis. Et credo reliquis idem contingere, qui devotionem querunt in cantu divino laudibusque [33] supernis. Doleo quidem vehementer, quod iam tam sumus indevoti, cum olim lachrimarentur viri docti in ymnis et canticis suave sonantis ecclesie vocibus vehementer affecti. Sed quare ista? Sumus enim nunc pleni passionibus et viciis simul et fantasiis nec intendimus, que cantamus. O si cantores imperialium laudum sequeremur, qui totis visibus intendunt suis carminibus et magnopere cavent, ne quid indecens appareat in omni melodia vel sensu verborum. Devotio cantus perit etiam frequenter ex ydemptitate, quia saturamur cantibus quotidianis; quare valde est bonum, ut cantus varientur et diversi fiant ymni semper aliquid novi representantes. Palmaris vero devotio cantus in hoc consistit, quantum ego quidem existimo, ut semper intelligantur verba, que canuntur effectualiter et affectualiter, quod tamen difficile est multis et quam primum mihi, qui multas ymaginationes, ut professus sum, reperio divinis in laudibus, quas tamen cum molior carthe tradere, refugiunt. (699 ra)

Thomas: Dicis placita et que facile credo; nec quisquam dubitare poterit, ut existimo; verum mea peticiuncula simul et iussio talis est, frater Rogeri, quatenus breviter recapitules, que diximus, ut tali pacto coniungere queamus, que desunt, et demere superflua, si opus fuerit. Nam fuimus nimis festivi in dictionibus nostris; nec aliquam deliberationem habuimus in omnibus dicendis. Simul ordinem, quod turpissimum est, non tenuimus et plura in ventum diximus non animadvertentes, quo tenderent. Quare meo quidem iudicio necessaria est repetitio, que, si brevis fuerit, obesse non poterit. Igitur mihi parebis iubenti breviterque, que confecimus, recapitulabis, ut tedium sit nullum et fructus tantus, quantum deus donaverit. Siquidem in aliis compluribus opusculis recapitulavisti, recordor, mi Sycamber, et aliquando necessaria coniunxisti; simul, ut existimo, minus sufficienter dicta consideravisti vel emendans singula vel iugilans vel apponens.

Rogerius: Quia sic vis, pater et preceptor, repetam iam disputata summatim, secundum quod videtur lectoribus expedire; quare mihi discipulo, precor, indulgeas, si meum sequar sentimentum et intentum. Et prologum quidem fecimus, ut melius [34] intelligerentur omnia scireturque olim patrem Thomam Stralensem fuisse Rogerio Sycambro perquamamicissimum. Nam ad hec scribenda me movit primum charitas, deinde commoditas legentium et fructus, licet ambiguus. Veruntamen hoc affirmare possum, quod ego aliquid temporis subtraxi vane fabulationi, dum huiusmodi in diebus festis post prandium calamo designo. Volui quidem, fateor, rectum cantum gregorianum paucis et congruum, pariter devotum monstrare; sed non affuit facultas et temporis angustia pariter impedivit. Simul nolui prolixior esse legentibus, quia cuncta modo respuuntur, in longum que vergunt sermonem. Feci proinde preterite nostre conversationis memoriam, ne quis ignoraret vitam nostram penitus. Quinetiam respondi talibus, qui garrient in nos, quod conamur de cantu scribere, quem ignoramus. Cuius rei gratia, te, pater, feci magistrum et interlocutorem, qui cunctas proportiones calles nec ..?.. aliquando deciperis. Nam crebrius notavi in Molaerivo, quia diligentissime semper intonavisti nec unquam fefellisti, quod tamen rarum est in cantoribus. Verum in te duo pariter fuere coniuncta, quia scientiam facultatis musices diligentie consociavisti. Quo contingit, ut sine confusionibus totum (699 rb) chorum regeres et paucissime fierent confusiones. Simul proposuimus in prologo, de quibus dicturi essemus, videlicet de recta cantione primum, deinde de urbana, postremo de religiosa. Que quidem membra in dialogo presecuti sumus, licet non sufficienter et debite, sicut proposuimus, multis irruentibus cogitationibus. Ad ultimum dominum cunctiparentem invocavimus, quo neglecto nullum rite fundatur exordium. Hinc venimus ad dialogum, quem ego, Rogerius, incepi et de multis sum conquestus ineptiis principaliter, tamen causatus sum de quorundam vagitate, qui chorum visitare non valent et sanctas cantiones invite audiunt nec eas depromere volunt. Quibus profecto spiritus gravis est inopia, cum nihil sit melius quam deum laudare et superexaltare. Sed nunc, ut diximus et verum diximus, multi semet absentant a divinis canticis et libentius in aliis rebus occupantur, sint ille qualescumque. Simul tali pacto diminuitur laus divina et cantio sancta debilitatur, que melius a [35] pluribus potest depromi quam a paucis. Pariter hoc in loco exemplum posui de cantoribus regiis vel ponere volui, qui sua multitudine regis honorem demonstrant. Et sane maxime regie maiestati detraheret, si quis voluerit numerum laudatorum suorum minuere, quod tamen primo facere prelati moderni non timent, qui multos permittunt abesse a tam sanctis cantionibus. Huiusmodi in primis sum conquestus, recolo, quibus tu respondens in omnibus consensisti. Nam revera sunt multi, qui divinum cantum non curant nec carmina frequentant magis amantes sua consolamina vana in discursibus et vagationibus. O si huiusmodi fratres suas miserias attenderent et, quomodo deciperentur a diabolo, sine dubio emendarent et cantum divinum frequentarent; in quo multiplices dantur gratie a domino deo, quibus carent vagi fratres et chorum non visitantes! Qui pariter, sicut diximus, ad tantam deveniunt ariditatem, ut penitus ipsis divine laudes desipiant et magis eligant esse in quovis loco quam in choro. Nec sumus falsi in ista disputatione, quia quanto quis amplius chorum vitat, tanto minus appetit laudibus sacris interesse. Quod quidem tam clarum est, ut nulla indigeat astipulatione, quia servitur manifeste in omnibus officialibus, quibus chorus carcer est et cella nervum vel cippus. Tali pacto minuitur cantio divina, de cuius profectu loqui intendimus, licet mediocriter et succincte. Simul conquesti sumus (memini), quod in quibusdam locis, ubi sunt multi chorales, pauci tamen visitant chorum prelato vel permittente vel iubente; et sic deo derogatur, ad cuius laudem pertinet, ut quamplures ipsum canant. Et hos prelatos pie monuimus, ut resipiscant, alias (699 va) habebunt male, dum mortis hora venerit.

Thomas: Apte repetis, quoniam talia disputando transcurrimus; et satis acriter quedam diximus et vere, quia iudex novissimus omnia requiret ad unguem et sue laudis diminutores severe iudicabit. Sentient vero, qui non credunt verbis nostris, quia tempus veniet, quo semet omnes velint in divinis laudibus duravisse. Simul hoc non inepte disseruimus, quia melius seculares divinam cantionem solvunt quam religiosi. Nam cuncti semper intersunt et cum solemni concentu divina peraguntur [36] apud illos. Et si quis semet absentaverit, non modo damnum spirituale et divinum, sed etiam temporale incurrit. Quod maxime cohercet seculares et cogit ad cantandum et legendum divina, quia magis querunt lucra sensibilia quam spiritualia. Turpe vero est valde, cum pauci deum laudant, ubi plures adesse possent, quod contingit in multis valde monasteriis; sed ego nullum nominare volo verecundie causa. Simul hoc deberet prepositos movere, ut fratres omnes sinerent deum laudare, quod scilicet ipsi crebrius negligenter visitent chorum, et quod ignorent, cuius cantus magis deo placeat. Evenit plerumque, audio dicere, quod rauca vox magis deo placeat quam canora, propterea quod deus interiora contemplatur et non magnopere curet de exterioribus. Concordia enim cantus magis est pro cantantibus et audientibus, ut illi delectentur et devotionem concipiant ad deum, quem laudant. Hec quidem, fateor, longiuscule prosecuti sumus et diximus, que non placent indevotis patribus et fratribus; utinam in aliquo semet emendarent! Decens enim foret, quod omnibus modis approbare conati sumus, ut multi deum laudarent, quia magnus deus est et a multitudine grandi cani debet, quem copiosa tollit angelorum multitudo. Simul hoc affirmo: quicumque semet absentat a divinis laudibus et cantibus, signum est, quod verum amorem patris celestis non habet nec est devotus et religiosus. Quod si qui semet excusare voluerint, non est eis credendum, producant etiam quascumque excusationes. Nam nihil est melius et preclarius, quam servire domino deo et illi iubilare totis precordiis. Hec autem omnia diximus, recolo, quatenus cantionem sanctam promoveremus et ostenderemus, quod a multitudine congruenti deus canendus sit. Atqui, profiteor, diximus quibusdam satis dura verba, vera tamen, que, nisi se correxerint, sentient in mortis articulo. Melius esset per omnem modum, ut quivis se modo corrigeret quam postea penas gehennales sustineret. Nunc interlocutus sum, quod tamen facere non decreveram, Rogeri; quare precor, ut reliqua pergas memorari, que disputavimus. (699 vb) Nam tibi traditum est officium repetendi, quod ego imprudens et insipiens mihi rursus volui usurpare. [37] Quare nunc peniteo; tu, que restant, dicito, simul, ubi videbitur, que minus sunt, apponito.

Rogerius: Quod me iuvas epilogare, gratum est, quamvis tutemet aliud existimes. Male tibi contigit, qui ex animo tuo meum indicas. Preterea de facultate cantus breviter disputavimus, quantum permisit materia; sed tamen tediosis satis diu locuti sumus. Utinam vel aliquid loquendo profecerimus vel nobis vel auditoribus nostris! Nam figuram ipsius manus dicendo explicavimus et formam figuramque pulchram demonstravimus, aliam formabilem facile. In hac semitonium demonstratur evidenter, quod omnem difficultatem facit in cantu, quia continet dimidium tonum. Et qui illud pro tono cantant (sunt quidem multi talium), vehementer errant a vero nec invenire possunt melodiam propositam. De lineis manus diximus satis et Gamma-ut in linea posuimus secundum modum communem cantus, quia sic F-fa-ut in lineam venit et c-sol-fa-ut. Veruntamen iussisti, quatenus hanc figuram compingerem, sed nescio, quo pacto valeat id fieri, cum papirus figuram non contineat et lector potius errare possit quam proficere. Veruntamen cogitabo pergamenum aliquod imponere huic nostro dialogo, et hanc figuram, quam multipliciter sum conatus ostendere, depingam. Nam tali modo cuncta, que dixi tenebrosius, luce clarius radiabunt et puerilia videbuntur, que graviora fuerant. Mentis enim meae semper fuit, ut clarissime singula explicarem. Quod et nunc facere moliar, modo iuvet omnipotens; et ostendam omnes coniunctiones cantuum serenissime cuique volenti intelligere; spero, quod ad communem utilitatem olim imprimentur. Sed sit, ut velit: ego non refugiam signare figuram pro lectoribus, videant rescriptores, ut nil errent. Nam si in aliquo deerraverint, viciabitur sine dubio figura, que ad hoc formata est, ut artificialiter cantum demonstraret ad oculum et maxime semitonium. O si aliquis impressor hanc parvam figuram primeret et communicaret omnibus collegiis et monasteriis! Etiam proportiones consignabo quam diligentissime. Et hec omnia in fine dialogi proposui collocare, quatenus contemplatione figure cuncta melius et clarius intelligantur. Novit deus, qui scrutatur corda [38] renesque, quoniam volui prodesse compluribus; si nihil profui, doleo vehementer. (700 ra) Spero autem, quod aliquid proficiam novellis et rudibus, quia distantiam semitonii pauci capiunt, quam nunc oculis suis clarissime videbunt. Ad oculum siquidem facta est et excogitata figura ista, quam pie reminiscentie, sicut diximus, dominus Conrardus de Zabernia protulit in medium; utrum ipsam excogitaverit, incertum teneo. Veruntamen profiteor, quod numquam pulchrius et facilius aliquid vidi de cantu gregoriano. Nam multi graves casus suos discipulos docuerunt, sed id parum refert ad veram noticiam proportionum cantus, quibus comprehenditur omnis melodia. Denique sciendum, quod de concordantiis figurati cantus modo nihil loquimur; nec tales sumus, ut eas investigare possimus. Solum enim de simplici cantu gregoriano intendimus, cum quo contentamur; nec magis curiosa querimus et investigamus. Erunt, scio, nonnulli, qui nos deridebunt, quod talia proponimus; sed forte non diu nos sannabunt bonis lectoribus contradicentibus. Simul monocordum, si quod fuerit presens, omnia lucide demonstrabit tam sono quam distantia, magis tamen sono, quoniam ad hoc excogitatum est, ut vocem cantantis unica duntaxat corda dirigat. Quod quidem vidi et miratus fui, quoniam potuit tam diversas reddere voces, modo grassas, modo graciles, secundum exigentiam cantus. Multi sunt, qui noverunt illud conficere; quinet libellus de tali conficiendo conditus est, ne facultas tam periret utilis. Simul ipse miratus sum crebrius, quod una corda potest tam diversos sonos reddere in modica distantia. Quo et facile capitur, quo modo vox hominis queat mutari secundum exigentiam cantus, si cantans voluerit eam inflectere. Quod si quis non potuerit se conformare monocordo, huius recta cantio desperatur, propterea quod non valet ad debitam melodiam suam vocem dirigere. Et de aliis quidem longius disputavimus non intendentes facere figuram, qua facta paucis egebimus verbis, sed ad oculum cuncta videbimus. Pariter in alia proportiones figura notabo lucideque cuncta, quatenus ad oculum valeant intelligi. Et primum quidem proportiones in cantu simplici reperibiles collocabo et earum valorem, quotiens et quo tendant; deinde vero proportiones [39] in cantu simplici, dum sole considerantur, reperibiles. Postque si videbitur expedire, melodiam septem proportionum in cantu simplici reperibilium per notas ponam, quemadmodum fecit dominus Conrardus de Zabernia, musicus egregius. Nam ex huius viri motus industria hunc parvum dialogum ad te, pater Thoma, statui scribere, ut cuncta diiudicares et corrigeres. (700 rb) Simul, hoc recorder, habuit isdem vir diligentissimus primum responsorium, quod canitur in nocte Nativitatis, ut existimo, primum demonstrans varietatem cantus b-mollis et b-duralis. Et quia innumerus cantus illis limitibus clauditur, non vult (?) semper una gaudere melodia; inde est illa diversitas, de qua loquimur. Nam infra d-la-sol-re et G-sol-re-ut innumerus volvitur cantus, qui aliquando b-molliter, aliquando b-duraliter vult cantari. Quod potissimum liquet in responsoriis quinti toni, de quibus unum tenuit magister Conrardus, quod semper ostendit cantoribus, ut veritatem sui dicti comprobaret. Unde et illud cantavi aliquando, sed modo tradidi oblivioni. Nam sepius in illo modulatio mutabatur, quia nunc de c-sol-fa-ut in mi descendebatur, qui cantus est b-duralis, modo de c-sol-fa-ut in fa, qui b-mollis est. Verum in ascensu contra est penitus, quia b-duralis leniter ascendit et b-mollis duriter, quod ille per semitonium, iste per tonum. Et hec quidem in repetendo dico, quia non diximus in tractando nimis distracti et alienati per varias incidentias. Verum in figura cuncta melius clarebunt, que de recta cantione diximus, et in proportionibus invenientur. De quibus etiam quilibet satis instruetur in secunda figura, quam deo dante coniungam.

Thomas: Satis iam, mi Rogeri, de recta cantione repetivisti; maximeque complacuit, quod de figura promisisti; nec dubito, quin exolvere velis. Non enim sequeris morem nobilium, qui multa quidem promittunt, nihil autem solvunt. Tu vero fidelis semper in promissis fuisti, quare maximam spem teneo de tabula manuali, in qua semitonium demonstrabitur omnibus. Fateor, semper fuit in voto talem figuram componere, sed rursus timui, ne in aliquo deviarem a vero. Quare modo procedas ad repetendum [40] de congrua cantione dicta, precor, quoniam et ibi multa diximus et breviter nobis omnia recapitulanda sunt, ne quis tediosus fastidiat. Igitur de singulis breviter repetas, oro; simul ut addas, que minus sunt dicta, exoro.

Rogerius: Faciam libens, quod postulas, et aliquando quedam copulabo vel ad minus aliqua lucidius proferam, si deus voluerit. Et in primis quidem disputavimus de bonis moribus et gestibus, qui maxime decusant divinam cantionem, si fuerint honesti simul et suaves. Nam impossibile est, ut quis malis moribus utens possit deo suo canto placere. Verum hic aliquid volui dicere, sed non protuli, quare modo dicendum est, quia maxime rusticanum est et impedit cantum sanctum, quod aliqui nimis in exscreando sunt inquieti. Quod in aliquibus animadverti, qui crebris inquietudinibus proximos molestant et omnem devotionem tollunt et decorem. (700 va) De quibus, fateor, dicere volueramus, sed oblivio gravis incidit et nos cecos reddidit. Nam maxime tales molestant suaviter cantare volentes, qui crebris spuitionibus tumultus graves faciunt; et simul super tales spiritus sanctus requiescere non potest. Dicit enim divina scriptio, quod spiritus sanctus requiescat super quietum et humilem et trementem verba domini. Quod utinam perpenderent quidam, qui tam multa comedunt, ut postea nihil cantare valeant, sed excreare habeant necesse! De quibus tacere satius est quam aliquid dicere, quia precipue quidam nimis excedunt in cibis et potibus, quos non ausim tangere. Valde siquidem decusat cantum divinum, si quieti mores assint et taciturnitas quedam grata carens omni strepitu. Hinc diximus, fateor, de multis abusionibus quorundam, qui non decenter et urbaniter vel congrue canunt; nec tamen potuimus omnes abusiones complecti. Sunt enim non calculabiles, quia quidam caput in manu tenent, dum canunt, quidam vero barbam vellunt, quidam autem caput agitant multis modis. Porro de oris indispositione non potest satis dici, licet aliqua dixerimus, quia quidam sicut furnus hiant, quidam contra non aperiunt ora. Aliquando vero contingit, ut aliqui detorqueant ora facientes mirabiles larvas, de quibus pre pudore non amplius loquor. Hic simul de rugantibus nasum diximus et frontem [41] suam, qui magis subsannatores quam cantores credendi sunt. De quibus liber esset edendus, si tempus adesset, quia sufficientem preberent materiam suis larvis. Aliquanti proinde sunt, qui funguntur ocularibus et non egent, perinde quasi foret decorum quatuor oculis uti, cum sit revera turpissimum, nisi pura necessitas excuset. Simul ocularibus nasum comprimentibus sonum reddere non possunt aptum et congruentem. Quod in omnibus videmus contingere, tam senibus quam iuvenibus, quoniam impediuntur per ocularia, ne spiritus per nasum meatum suum faciat. Simul quidam (memini) suam vocem mutant et frangunt trillando et omnem decorem tollunt. De quibus non satis diximus, fateor, quia sunt, qui sua voce facta non naturali vocales non exprimant, sed dicant "Daminos vabiscom" et similia, que facile capiuntur ab intelligentibus. Verum ista multum nocet abusio nec valet a discretis cantoribus tolerari. Nam cum non exprimuntur vocales, fit quidum sonus, non vox, de quo non est huius temporis disputare. Postremo vituperavimus vagos oculos, qui revera maxime dedecent cantantes divinas laudes et supernam modulationem. Veruntamen sunt aliqui meretricibus vagiores in oculis nihil curantes de morum honestate, licet (700 vb) sint habitu religiosi, de quibus, recordor, multa diximus et multa dicenda forent; sed nobis tempus brevius est et ad finem aliquando perveniendum est. Veruntamen hoc summatim dixerim repetendo, quod infinite male occasiones hauriuntur per oculos singulariter in maiestatis divine laudibus. Quare omnibus modis canendum, ne quovis pacto maneant irrefrenati oculi, quoniam tunc decor et honestas a cantu recedunt. Sed ne longior sim, quam decet in repetendo, transeo vagum visum, qui tamen nocivissimus est omnibus honeste et maxime devote psallere volentibus.

Thomas: Recte cuncta repetis et, que mea est grandis voluptas, quod minus dictum est, annectis. Sed et ego aliquid, ne graveris, recapitulabo et talia forte, de quibus tutemet plura dicere times augurans tibi periculum impendere. Quod tamen non ita est, quia cuncti facile intelligunt, quid bonum et quid malum sit, licet minus sequantur. Nam posthac disputavimus [42] de virgulis et pausis, que maximum decorem afferunt cantui regularium, quoniam per eas fit, ut concorditer cantetur et unanimiter et conformiter, quas, quia tria monasteria de Bodiken orta ex parte deleverunt, valde doluisti. Quod ex te crebrius, dum apud nos peregrinarere, intellexi. Sed quoniam tibi displicuit, securus es in conscientia; viderint illi, qui satagendo fecerunt; videant et illi, qui consenserunt. Et revera meo iudicio maximum decorem nostro cantui afferunt pause servate, quia nulli licet tali modo prevenire alium vel post manere. Quod autem conquestus fuisti de modica tribulatione, gaude, quia pati meruisti tenens et fovens bonam causam. Verum quod se dicunt a priore superiore licentiam optinuisse, non satis sunt provisi, quoniam prior ille bonus non intellexit rem et narratio talis fuit, ut deciperet non venerabilem priorem superiorem, sed proponentes. Ipsi enim reddent rationem de huiusmodi virgulis deletis, non dubito. Sed et hoc audivi, quoniam iam cantus multo citius finitur quam prius. Quod si propterea fecerunt, sicut existimo, qualis fuerit intentio vel devotio, plenius intelligimus. Pariter hoc coniecto provenire, ut magne iam dissonantie crebrius fiant, dum scilicet virgule delete ab aliquibus transiliuntur, ab aliquibus non valent transiliri propter anhelitus brevitatem. Quod et alii queruntur, ut audivi, nec tu solus es querens in tali incommodo, sicut abs te sepius audivi. O quam malum est, dum bone consuetudines eradicantur et abolentur a domibus probatis institute! O quantam penam sustinebunt violatores tales, licet modo deus taceat et dormire videatur. Verum non semper dormiet, quod inflicta pena clarius demonstrabit ve tamen illis, qui sensuri sunt, que modo non credunt. (701 ra) Non acciperem, mi Rutgere, milia florenorum, quod aliquam, etiam minimam, bonam consuetudinem consentirem immutari. Quare potes satis intelligere, quid de illis iudicem, qui satagunt omnibus modis, ut fiat mutatio et insuper non consentientibus molestias inferunt, quas possunt, et iniocunditates. Verum quia non libenter de huiusmodi audis, facio finem dicendi, ne qua tibi proveniat iniocunditas. Insuper contra eos locuti sumus, qui [43] non servant mensuras in cantibus, sed unam notam trahunt et aliam transiliunt more discantatorum. Verum hoc interest, quod isti hoc non certa ratione faciunt, illi vero ratione certissima. Et ista abusio magnam causat incongruitatem cantus divini, qui mensuraliter debet cantari et ad quandam regulam dirigi. Non tamen is malus modus in omnibus viget monasteriis, sed duntaxat in aliquibus et maxime in partibus inferioribus. Veruntamen pre verecundia nullum volo monasterium nominare, licet possem complura licite tangere. Hic, fateor, incidit nobis memoria fratrum et sororum ordinis sancte Brigitte, qui canunt maxime mensuraliter, de quorum laudibus non potuimus satis dicere. Quod si femine valent mensuraliter canere divinas laudes, quo modo hoc non valent viri barbati? O mi deus, qualem confusionem nobis regularibus canonicis faciunt femine huiusmodi, que factis docent, quod imitemur. Confessus enim es, mi Sycamber, te cum summa voluptate earum cantantiones audivisse, que tam concordes et mensurate fuerant, ut satis mirari non posses. Pariter hic, recolo, confirmamus nihil esse tediosius quam trahendo canere; quod multi comprobaverunt viri docti et experti in divinis cantibus. Simul et ipse verissimum esse comperi, quare potissimum decet, ut mensuraliter cantum inchoet precentor, quatenus vivo exemplo cunctos alios informet ad meliora.

Rogerius: Satis iam superque memet adiuvisti, pro hac vice, dum rursum fessus fuero, provinciam tuam reassumes. Exinde, recolo, diximus de quibusdam canticis, que videntur ad saltus composita, quibus semet excusant, qui vel non possunt vel nolunt mensuraliter cantare. Quibus etiam paucis respondimus, sicut videbatur pro temporis brevitate convenire. Preterea reprobavimus (memini) consuetudinem aliquorum, qua sillabaliter psalmodiam potius cantant quam dictionaliter; quod etiam ratione modica probavimus, si rite recordor. Nam de accentibus aliquid duximus in medium et astipulationem dictis nostris procuravimus. Preterea de differentia cantuali, sicut mihi videtur, satis congrua disputavimus, quia, nisi sit talis, totus confunditur cantus. Nam rationis nihil haberet, si (701 rb) quis ita vellet cantare feriatis diebus, quemadmodum [44] cantandum est in diebus festis et solemnibus, quia magna est hic differentia. Solemnes enim dies exigunt, ut cantetur sonorius, altius et tractius et omnino festinius; sed feriati dies sunt contenti simplici voce et mediocri festinatione. De iis, non dubito, quique ordines sua tenent scripta, simul et ratio dictat omnia, quomodo sint differentialiter cantanda. Verum aliqui huiusmodi non animadvertunt, sed in diebus feriatis aliquando canunt altius quam in diebus solemnibus, quod manifeste est contra rationem et cantus divini congruitatem et decorem. Diffinivimus quoque tractando, ne nimis basse vel nimis alte cantaretur, quoniam utrumque est nocivum et inconveniens et ebetativum intellectus affectusque boni conturbativum. Unde et mediocritatem maxime in cantu divino collaudavimus. Simul hoc animadvertendum bono cantori prestruximus, ut provideat, quantum potest, quatenus infima nota et altissima resonari queant ab omnibus vel a maiore parte canentium. Et quia difficillimum foret, ut omnibus satisfieret, sufficit, quod maiori parti quadret cantus et conveniat. Dein urbaniter canendum diximus et vituperavimus eos, qui, dum cantus ascendit, plena voce boant grandem sonum facientes et omnino rusticaliter canentes. Simul per organum docuimus, recolo, in altis subtili voce cantandum, quoniam voces altas subtiles reddunt fistule in organo. Quare contra naturam faciunt, qui plenis vocibus in altis canunt, cum debeat tunc vox extenuari, ne rusticitas appareat in voce; unde exempli causa dicam aliquid simul et levaminis: Cum magister Conrardus de Zabernia quosdam audisset ita rusticane boantes in altissimis, totus infrenduit et versus in iram hunc dixit rigmum:

Ut boves in pratis, sic vos in choro boatis,

qui sonat, tamquam versus esset et portari posset, nisi due longe sillabe breviarentur et una brevis produceretur. Veruntamen aliqui reputabunt bonum versum a magistro Conrardo conditum. Simul cum quidam cantaret: "Aremus", dixit iocando sociis suis et astantibus: Absit a nobis arare, qui sumus divinis laudibus deputati! Tales iocos et tales plures predictus [45] magister in rusticanos cantores evomuit, unde etiam ab aliquibus non diligebatur, sed arrogans dicebatur. Hic quoque viri diserti et post hominum memoriam optimi musici vel cantoris in mentem venit, de quo, licet non digna preconia, tamen aliqua mediocria reposui pro nostra amicicia. Simul non decuit, ut magis tolleretur, cum adhuc vivat, quia notam adulationis posset incurrere laudator et vane glorie pestem laudatus. Verum nostrum ingenium non tale est, ut, egregie quamvis, laudare possimus, (701 va) aut supra id, quam mereatur, quoniam sumus rudis venae. Simul noster Herbenus Matheus, poeta laureatus, talis est, ut quammaxima laude dignus sit, que tamen differenda est in tempus aliud, dum videlicet tuto laudari poterit. De parilibus apicibus, quos magis pingit quam scribit, cum multi tum maxime miror ego; quos non potui satis laudare. Simul mihi nuper de Traiecto pulcherrimam scripsit epistulam, quam cum summa voluptate legi simul et relegi. Nam delectat tripliciter: ornatu dictionis, decoris caracteribus et amicissime consuetudinis memoria. Postremo diximus de suavitate cantus, que etiam pertinet ad congruitatem et urbanitatem. Simul fateor, quod non satis explicuimus mentis intentionem, licet plura dicere parabamus. Et revera quidam nimis duriter canunt trudendo et violentando vocem suam, qui magis offendunt quam delectant audientes. Quod, ut magis clareat, exempli causa iocum reponam: Nam cum quidam sic boando et trudendo vocem cum maximo labore caneret, quedam muliercula sedens flevit. Quod cum ille animadvertit, altius boavit et magis incondite, unde et illa magis flere cepit et gemitus emittere. Quibus fletibus oblectatus boator ille totum officium sic prosecutus est. Quo finito properat ad mulierculam sperans semet ab ea laudari vel aliquid accipere mercedis gratia. Querit itaque, quid ita fleverit, dum ipse cantaret et dominum deum totis vocibus collaudaret. Respondet muliercula: Domine, infelix sum mulier et perdidi animal meum auritum, verum dum vos cantare audivi, putabam me asinum meum audire, qui similiter canit. Qua responsione confusus abiit verecundiam pro honore reportans. Etquidem suavitas cantandi omnibus grata est et salubris, simul devotionem [46] inducit et non gravat cantantem letumque facit affectum sine intermissione iubilum menti procurans. Verum illi, qui trudunt vocem et violentant, aures aliorum ledunt et ipsi pariter leduntur; nec aliquis est sernus vel utilitas in huiuscemodi labore. Quinet cito raucescit huiusmodi et iudicatur superbus et vane glorie cupidus vaneque laudis appetitor. Contra dulcedo et suavitas semper ad bonum interpretatur, nisi semet intermisceat pigricia vel torpor malus. Etiam natura nostre vocis magis dulcis est quam torva vel aspera, quia sic distamus et non modicum a bestiis feris. Preterea cantus noster monet nos, ut leniter cantemus, qui cantu b-mollari plenus est distans a seculari.

Thomas: Credo, quod iam sis fessus, mi Sycamber, quare simul et ego quippiam repetam, non tamen prolixius. Denique post hec devenimus ad religiosam et devotam cantionem, de qua paucis disputavimus, propterea (701 vb) quod ipsa potissimum deceat sanctam vitam professum; et quod cantio gregoriana, nisi devota fuerit, parum vel nihil prosit cantanti. Queritur enim potissimum in canticis divinis mentis intentio, qua comprehenditur devotio vera et interna, que deo maxime placet. Simul, ut diximus, pater noster Augustinus breviter docuit, quomodo possit devotionaliter cantari, cum precipit aut magis consulit: "Hoc versetur in corde, quod profertur in voce!" Atqui nisi mentis assit intentio, sic canimus deo quemadmodum avicule, que solis placent vocibus. Ostendimus etiam incustodiam visus maxime turbare intentionem et devotionem, quia non est possibile, ut vagus in visu aliquo modo devotus sit, quia nimis videndo distrahitur nec aliquo modo potest esse devotus. Quare iuvenes sunt redarguendi maxime, ut visum custodire discant et se dare ad interiora. Atqui non potest esse devota cantio neque deo placita, quando frater non custodit visum, sed magis ut vaga femina respicit hince, inde. Simul, licet plura devotionem impediant, nihil tamen eam ita impedit sicut incustodia visus; quod quidam non animadvertunt. Hinc diximus de bonis et quietis moribus, qui decent laudatores divinos, quia spiritus domini requiescit super quietos et humiles et trementes verba domini. Facile proni est videre in gestibus [47] et moribus uniuscuiusque, utrum sit devotus vel contra vagus et indevotus, et qualis sit eius cantio. Nam devotionaliter cantare non valet, qui indevotus est; quod ratio dictat et mores confirmant. Simul hic diximus de ineptis reclinationibus et extemporaneis et maxime de macris iuvenibus, qui spiritum amiserunt, cum tamen tute ventrosos excusares, qui manibus aliquando se sustentant, aliquando ulnis. Verum hoc scio, non complacebit omnibus, quia iuvenes modo domini volunt esse et seniores despicere, nec quicquam curant de gestibus devotis in cantibus. Et iocose aliquid de pinguibus ventribus locuti sumus hoc in loco recreationis causa, qui non facile stare possunt longo tempore. Posthec devenimus, scio, ad intentionem aliquorum canticorum et de devotione locuti sumus aliquid pro nostro modulo. Et principio de psalmo "Beati immaculati" diximus, que vera sunt, quoniam hic psalmus sepius reversatur et potens est devotionem cunctis cantantibus augere, modo singula ponderent, quoniam cuncta plena sunt sententiis bonis et devotis. Simul de aliis precibus et ymnis aliquid breviter diximus et satis apte, licet quidam nos ridebunt, quos ego ne flocci (702 ra) quidem facio. Verum nos ad tantam demersi et sepulti sumus insensibilitatem, ut mentem ad spiritualia levare non possimus. Quod in omnibus lucet moribus nostris et gestibus vel potius inquietudinibus. Longe nostris temporibus abest devotio; nec quicquam curamus de sensu verborum solis exterioribus verbis et sonis contenti. Quo fit, ut nil mereamur celestis premii, sed potius nobis penas eternas cumulemus negligenter et indevote canendo. Simul devotio, si fuerit in cantu, facit reverentes inclinationes in cantantibus et audientibus; sed quia cessant huiusmodi, certum est, quo nulla est devotio vel intentio. Quotus iam quisque, precor, est, qui semet inclinet ad gloriosa nomina Jesus et Maria? Tam insensibiles sumus, ut nihil de huiusmodi cogitemus tamquam pecudes prone terram solam contemplantes! O cum quanta devotione laudes essent promende superne a religiosis viris et internis; sed omnes versi sumus in carnem! Dico quidem ista inter nos nec debent aliquo modo ad vulgus devolvi, ne contemnat ministros [48] dei, quod sibi minime expediret. Etiam, recordor, deploravimus nos ad tantam venisse miseriam et ariditatem, cum olim fuerint devotissimi cantores gaudentes in ymnis et canticis cum maximis fletibus. Sed, fateor, sumus nunc viciis multis involuti nec apti divinis laudibus et canticis; et ideo non sentimus devotionem sicut patres antiqui. Simul ex ydemptitate cantus in multis perit devotio, cum semper unum cantare sit tediosum. Quod multi crebrius sentiunt, et maxime regulares, quibus semper psalmus "Beati immaculati" depromendus est, et etiam multis secularibus.

Rogerius: Tam diu repetivisti, ut mihi nihil relinqueres, pater Thoma, quamvis constitueris me recapitulatorem. Quare gaudeo, quia non libenter repeto dicta, propterea quod mihi videntur nimis rudia simul et simplicia. Nec mens est aliquid mutare dictorum, cum semper posteriora, que dico, minus sapiant prioribus. Quod sane in omnibus recapitulationibus animadverti; et maxime in presenti. Quare nunc finem statui facere huius dialogi, mi pater Thoma, quia locuti satis sumus diu tediosis lectoribus. Simul aliquos versus ponere decrevi, si deus tempus dederit, exametros et liricos, ne cuncta prosa contineat. Pariter in voto est, ut crebrius dixi, in duobus foliis pergameneis figuras duas depingere ad oculos, quoniam multum de huiusmodi locutus sum. Iam vale, pater Thoma, charissime Consycamber et cantor suavissime, capiasque in meliorem partem, quod temet introducere volui mecum loquentem. (702 rb)

Ad devotum patrem Thomam de Stralen Carmen.
Hos capias modulos, Thoma pater, obsecro, clemens,
Quos in amore tui fervens dedit ipse Sycamber
Simplice de cantu, de cantu gregoriano.
Tractatus modicus tibi consecratus, acerba
Iurgia censorum timet. Ergo secare memento
Omne supervacuum; coniungito, quod minus extat.
Ipse rudis, fateor, cantus et nullius artis
Attemptare prosam volui, ne nostra periret
[49] Tempore amicicia; nam scriptis firma manebit
Lectoresque scient (que nostra est magna voluptas),
Quod socii fuimus quondam, quod famina multa
De rebus variis confecimus atque iocosum
Traximus elogium sine tegnis et sine felle.
Valde tui mores placuere, pater reverende,
Et quandoque tuum quesisti rite Sycambrum,
Qui iocunda tibi fervente labore profatus
Crebrius emeruit placitum gratumque favorem;
Unde tibi grates refero, mitissime Thoma,
Quod tristem dulci refovisti famine fratrem
Et vatem tenuem, contristatum, peregrinum
Miris usque modis, verbis factisque vicissim,
Ut pius et mitis, recreasti. Talia volvens
Iocundor nimium. De cantu simplice dicta
Concipias animo miti; tete esse magistrum
Quod feci, ratio dictavit; namque peritus
Diceris accentus divini; facta probarunt.
Si quid ego vellem metro dictare prosaque
De cantu rudior, riderent protinus omnes;
Ergo, pater, tete induxi, Thoma venerande,
Unde feras animo, precor, equo, quod pia fecit
Mens, nihil emeditans pravi; tu cuncta notasti,
Que prius edixi retinens in mente figuram.
Hoc tamen est verum: nisi naturalia dona
Assunt, frivola sunt, que dicimus arte peritis.
Et medius, fateor, tonus omnia quadrat, abente
Illo dissonitat, quicquid resonat modo dulce.
Hoc Conrardus item, vir prudens atque disertus,
Ostendit varie tritonum pingens; modo non est
Latius orandum. Non prosa diximus illud,
Quod retinent infra atque supra notulas aliquantas
Egregii discantores, quia scandere gliscunt
Porro notas summas, ymas descendere longum.
Hoc tamen admiror, si vox humana boatum
Hunc perferre queat; verum considero triplex
Esse genus, quidam bassa, quidam mediocri
[50] Voce tonant, quidam resonant altissima queque.
Hinc est, quod superant longum voces iuveniles
Discantatores, quibus haud est regula certa.
Vive, vale, salve, pater, et feliciter annos
Dirige! Post mortem melius vivemus in evum.

(702va) Ad devotum patrem Thomam cantorem in Molaerivo
Carmen sapphicum Sycambri.
O pater Thoma, sapphicam camenam
Iam tibi condo, capias benigne;
Cantor est magnus celebrisque multum
Et satis acer.
Huius ob causam tibi consecravi
Hoc opus parvum, reputans, quod ipsum
Velle, si subsit, poteris tueri
Valde potenter;
Et gravi fulges, recolo, lepore
In tuis; laudo genium probatum;
Terminos certos retines nec illos
Scandere gliscis.
Sobriam mentem probo quamlibenter
Laudibus veris; maneas in illa
Mente, deposco, capies honorem,
Ceu decet aptum.
Cantuum septem celebrem figuram
Admodum vidi iuvenis; reposta
Mente perdurat, renovo, quod olim
Corde videbam.
Tu modo lima, precor, omne torvum;
Clarius Phebo radiare, presta,
Quidquic in furvo fuit et latebris,
Optime cantor!
[51] Pluribus certo cupii placere;
Si nihil prosum, doleo; futurum
Forsitan tempus dabit omne lucrum
Spirituale.
Quid nequit grandis numerus dierum,
Hora persepe tribuit pusilla;
Nemo desperet sua scripta; fructum
Semina donant.
Sed penis sevit gravior procella;
Frigus ac imbres retegunt, quod atra
Terra suscepit; tamen in futuro
Surgit abundans.
Quod modo versus renotant pusilli,
Forte florebit, simul atque fructum
Proferet - ceca veniente fratris
Morte Sycambri.
Post necem diram placet omne scriptum;
Quisque, dum vivit, gravior poeta
Est. Quod eternus Jesus ante dixit
Vera docendo.
Durior cantus solet hiis videri,
Quid deest usus, levior fit illis,
Qui sacrum cantum cecinere parvi
Et didicerunt.
O bonam sortem: quotiens amore
(702 vb) Rite cantandi iuvenilis etas
Optat equari senibus peritis
Religiosis!
Deficit semper modus aptus illis,
Congrui mores, licet ars canendi
Suppetat; quare decet, ut sequantur
Dogmata patrum.
[52] Tu, pater Thoma, veteres in omni
Predicas cantu, iuvenile spernis
Dogma cantandi; sequeris paterna
Cantica semper.
Nil licet nobis aliud sonare,
Quam patres nostri statuere; quisquis
Vana presumit reboare, callis
Inscius errat.
Voce devota decet ut canamus
Simplicem cantum; procul absit omnis
Fractio vocis, quia vanitatem
Indicat ipsam.
Ac nocet multum vagus ipse visus
Rite cantantes, quia mens supernis
Sensibus non quit recreare semet
Plura videndo.
Ergo devoti caveant, cohortor,
Ne suum visum iaciant remote,
Sensa verborum penitus reponant
Cordis in ymo.
Cantus est dulcis, modo spiritalis
Haud amor desit geniumque vergat
In pios sensus prece sublevatus
Artibus atque.
Optime Thoma, precor, hec canenti
Parce; tu nosti meliora; verum
Quod scio, ludo; facio, quod in me
Est fatuello.
Ac meos fratres pariter saluto
In Molaerivo, domino supremo
Corde qui toto famulantur; ollis
Opto benigne,
[53] Qui sua sponte stolidum Sycambrum
Et vagum longe facili favore
Usque foverunt, deus illis addat
Omnia dona.
Mi pater Thoma, valeas per annos
Plurimos felix; titulosque Christi
Concinas puros modulando cantum
Gregorianum.
Laus sit eterno domino creanti
Etherem, terras rutilos et ignes
Et polos, pontum simul omne vivum
Tempore cuncto.

(702 vc) Ad eundum Ymnus iambicus claudus dimeter Sycambri.
Thoma pater colende,
Tractatulum pusillum
De cantione recta
Dudum tibi sacravi.

Tu cuncta mente dulci
Capies et asciabis,
Quecumque sunt secanda,
Ut indoles probabit.

Nam clariore vena
Fulges, pater, (notavi);
Perpendis omne verum
Falsumque spernis atrum.

Hoc nuper enotavi
In pluribus; sed illud
Non protuli, tacere
Tempus nigrum coegit.

Cum fata mortis atre
Advenerint, repromam
Preconium celebre,
Quod mens recludit ymis.

Tu moribus modisque
Prestas utrisque felix
Vitamque ducis aptam
Sancto viro pioque.

[54] Primum locum iubente
Priore deserendo
Alium pius petisti
Obaudiens benigne.

Hec laudo, chare frater,
Quia laude digna grandi
Sunt; nosco, quod salutem
Venare plurimorum.

Hii postea futuri
Sunt usque servientes
Confratribus tibique
Grates loquentur aptas.

Primumque deo summo
Grates agent, quod illum
Locum caterva sancta
Fratrum nitere fecit.

Nitere dico vita
Sancta, proba, pudica
Et moribus probatis
Ac gestibus decoris.

Sit, Christe, rex superne
Iudexque seculorum,
Tibi decus, potestas
Regnum, vigor salusque.

-------------- [In der Handschrift folgt an dieser Stelle das unpaginierte Folioblatt mit den tabellarishen Darstellungen.]

[61] [Rutgerus, Dialogus, 61; text: Septem cantuum concurrentia. lucide et bene ordinata; [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, ee, ff, gg, aa, cc, dd, ut, re, mi, fa, sol, la, duralis, mollis, naturalis] [RUTDIA 01GF]

[63] [Rutgerus, Dialogus, 63; text: Figura proportionum. Proportiones non reperibiles in cantu simplici usque ad dyapason. Demidyapason, Dytonus cum dyapenthe, Semiditonus, Semitonium, Semidyapenthe, Tritonus, Rarum. Inusitatum. Rarissimus. Rarus. Comune satis, Perratus. Ad octauam. septimam. sextam. quintam. quartam. Proportiones in cantu simplici reperibiles sequitur, iiii1/2, iii1/2, ii1/2, ii, i1/2, i, 1/2, Tonus, dyatesseron, Semidytonus, Semel, Bis, Ter, Quater, tertiam, prorimam. Valor. Que et quot. Quotiens. Quo tendat, Septem sunt proportiones in cantu simplici scilicet. dyapente. Proportiones septem. Tenor continens dictas proportiones plus semel] [RUTDIA 02GF]

[54] (ra [Das den Tabellen folgende unbezifferte Folioblatt wird hier nur mit r (=recto) and v (=verso) bezeichnet]) Optime pater Thoma, nunc, sicut vides, posui binas figuras; unam de cantuum coniunctione et aliam de proportionibus, quas olim tue charitati promiseram. Verum mihi videtur expediens, ut aliqualiter exponam singula lucidius, ne sit aliqua gravitas in intelligendo. Et primo quidem sciendum de figura proportionum, quod satis utilis sit, licet aliqui non satis attendant nec animadvertant, que dicuntur. Pariter hoc ymis sensibus reponendum, quod cantus simplex hic dicitur, non quoad figurativum cantum; sed quique cantus per se sive b-duralis, sive b-mollis, sive naturalis, sive neutralis, ut quidam dixerunt. Et hic similiter considerandum, quod omnes septem cantus simplices sunt equales in notis et vocibus; quod non habeant nisi sex notas et eas equales. Nec proinde [55] aliter sonat semitonium in b-fa quam in [sqb]-mi, et cetera de aliis omnibus. Unde cantus simplex hic vocatur quisque septem cantuum, quorum quilibet habet sex notas, unum semitonium et quattuor tonos; et nihil amplius. Hec ob id diximus, ne quis reputet simplicem contra discantum distingui. Preterea notandum, quod valor proportionum in simplici cantu non reperibilium non designatur per rubrum scriptum, quia satis intelligitur per proportiones in simplici cantu reperibiles demptis duobus superioribus proportionibus, semidiapason et diapason. Quocirca valorem talium dicam proportionum. Nam semidiapason habet quattuor tonos et tria semitonia; sed diapason duo semitonia et quinque tonos. Et quidem semidiapason non potest nisi semel reperiri in tabula coniunctionum; verum utrum aliquando reperiatur in cantu, non satis intelligo. Denique, si conscenderis a mi secundi b-duralis in fa secundi b-mollis, invenies semidiapason; quod utrum in cantu reperiatur gregoriano sive figurativo, non satis agnosco. Tali enim modo reperies quatuor tonos et tria semitonia, quod aliis in locis non continget. De tritono quidem dicendum foret aliquid, sed tempus breve est nec valemus omnibus intendere. Qui licet perrarus sit, tamen aliquando reperitur responsoriis septimi toni. Verum nos semper habemus virgulas et pausas, ne possit talis inepta melodia notari et animadverti. Quod autem mirabiliter sonet, patet omnibus vocem ponderantibus et interest, quod semper in simplici, sicut dixi, cantu duobus tonis iungitur semitonium, ne tritonus occurrat. Exempli causa ut re due note unum tonum faciunt, iterum re mi secundum thonum; huic sequitur (rb) semitonium, quod est inter mi et fa. Deinde rursus de fa in sol est tonus et iterum de sol in la; et sic quisque cantus simplex non habet plures notas. Nam omnis cantus simplex non habet nisi semel sex notas, scilicet ut re mi fa sol la; et in iis notis omnes proportiones in cantu simplici reperibiles habentur. Quod sane patet notas septem proportionum, quas consignavi, in secunda figura, contemplantibus. Simul liquet in sequentibus notis, ubi et nominantur thoni ex nomine; similiter et in tenore posteriore sine verbis modulato. Verum proportiones non reperibiles in simplici cantu [56] frequenter occupant duos vel tres simplices cantus, quod, ut facilius agnoscatur, de singulis dicam talibus proportionibus. Nam in primis tritonus occupat primum cantum naturalem et spreto primo b-molli in secundum b-durum salit, quia de fa primi naturalis in mi secundi b-duralis saltat. Deinde semidiapenthe, id est imperfectum dyapenthe, primum cantum naturalem occupat et primum b-mollem, quia de mi primi naturalis in fa primi b-mollis scandit. Et est quidem hec proportio inusitata in cantu gregoriano, sed tamen potest in coniunctione cantuum sepius inveniri. Et sciendum, quod semper hic proportionem primam vel primitus reperibilem pono ab inferiori conscendendo. Simul satis iudicavi esse, quatenus de qualibet proportione unum exemplum ponatur, quo demonstretur, quod hee proportiones plures occupant quam unum cantum simplicem. Preterea primum semitonium cum diapenthe in coniunctione septem cantuum reperibile (reperiuntur autem plura) de mi primi b-duralis in fa primi naturalis scandit et illos duos simplices cantus occupat, quia requirit duo semitonia, que in nullo cantu simplici sunt reperibilia, quod tantum unum habeant. Simul eadem ratione semidiapenthe non reperitur in simplici cantu. Hinc semiditonus cum dyapenthe primus est in cantuum coniunctione de ut primi b-duralis in fa primi naturalis; et sic illos duos occupat cantus, et requirit plures notas, quam sunt in cantu simplici, quia vergit ad septimam. Sequitur ditonus cum diapenthe, qui primus habetur, si de ut primi naturalis in mi primi b-duralis ascendamus, quia naturalem primum et b-duralem occupat, transiliens b-mollem in medio. Deinceps proportio, que dicitur semidiapason, prima scandit de mi primi b-duralis in fa primi b-mollis et occupat primum b-duralem et primum naturalem et primum cantum b-mollem. Que quidem possent latius demonstrari, sed nolo prolixior esse, quam deceat et quam conveniat. Postremo diapason crebrius posset reperiri in coniunctione cantuum; et quidem primo, si conscenderis ab ut primi b-duralis in sol primi naturalis, erit diapason, qui sic duos cantus simplices occupat et satis (va) bene sonat et [57] concorditer. Possem sane multipliciter de aliquibus exemplificari; sed nolo, quoniam et hec proportio et alie multe pluries inveniri possent in coniunctione cantus et figura prosignata, que patet omnibus. Iam finem facio de tabula proportionum dicendi et ad coniunctionis cantuum tabulam vel figuram procedo breviter aliquid disputaturus.

Principio igitur sciendum, quod non satis pulchre formavi rigas vel lineas, sed ut iners pictor omnia duntaxat conieci; sed melius depingent sequentes. Igitur animadvertendum, quod omnia sint cum circino mensuranda, et semper semitonia mediam distantiam habebunt et toni integram; et sic obveniet pulchra figura. Necnon linee semper erunt equalis spissitudinis, ne fiat tortitudo, que ledat oculos intuentium. Quare et contingit, ut linea bb-fa [sqb]-mi dividatur in duas lineas, in quarum suprema stabit mi ultimi cantus b-duralis et in infima fa secundi b-mollis. Et ideo talis linea media stabit inter mi ultimi cantus b-duralis et fa secundi b-mollis, ut facile ad utrumque flecti queat. Pariter hoc sciendum, quod ee-la non est in manu, sed extra manum, quocirca dominus Conrardus pro la depinxit unam notam quadratam et tali pacto indicavit non esse in manu. Sed quid de isto plura loquemur, cum discantatores longe descendant infra Gamma-ut et instrumenta multa musicalia, sed et porro conscendunt ultra ee-la nihil de manu curantes? Que quidem nota sunt omnibus musicis, etiam mechanicis, qui faciunt varia instrumenta, quibus luditur ad delectationem. Simul animadvertendum, quod cantus b-duralis in fa significatur cum glauco; et igitur, si tale fa non occurrat in linea, sicut in C-fa-ut et in cc-sol-fa, tunc debet parva linea fieri, que solam notam comprehendat, ne, si per longum ducatur, existimetur linea. In quo non satis cauti fuerunt antiqui, qui quasi lineam fecerunt. Similiter de f-fa-ut dicendum est, quod in spacio notatur. Nam debet fieri parva linea, non longa, ne putentur plures linee et fiat error aliquis magnus apud imperitos. Verumtamen, scio, veteres libri tenent huiusmodi lineas productas cum reliquis usque ad finem. Quod, qui voluerint, scire poterunt, quoniam plures [58] libri vetusti tenentur apud complures antiquarios. Sed et hoc pensandum, quod quidam cantum naturalem vocaverunt neutralem, quia nec esset b-duralis nec b-mollis; et sufficiens ratio est. Quidam dixerunt naturalem, quod in medio consistat cantus b-duralis et b-mollis et omnis mediocritas naturalis est et nature conveniens. Verum non est magna difficultas, (vb) sit, quodcumque voluerit; tamen cantus semper iidem permanebunt. Preterea sciendum, quod in b-fa [sqb]-mi non potest fieri mutatio, quia non sunt note in equali posite, sed differunt semitonio ab invicem. Sic simili forma in bb-fa [sqb]-mi, quod stat in linea; quod clare patet omnibus contemplantibus et considerantibus. Insuper rubra virgula, que descendit a B-mi ad Gamma-ut, signat, quod pauci cantus descendunt a B-mi in Gamma-ut. Quinet virgula, que descendit ab ee-la ad bb-fa [sqb]-mi, signat, quod pauci cantus ascendunt ultra bb-fa [sqb]-mi. Verum illa longa virgula rubra, que descendit a re ultimi et supremi b-duralis usque ad fa infimi cantus b-duralis, designat, quod fere omnis cantus illis terminis claudatur, quamvis pauci limites transeant. Hec loquimur de cantu gregoriano et simplici, non de cantu figurativo, qui frequenter terminos excedit et ipsa manu non est contentus. Ad ultimum linea rubra, que a d-la-sol-re in G-sol-re-ut descendit, signat primum, quod multus cantus ibi versatur, denique multam varietatem talis cantus requirat, quia nunc quidem b-duraliter cantari vult, nunc vero b-molliter. Unde lucidius sciendum, quod ab a-la-mi-re sursum b-mollis cantus molliter ascendit, quia per semitonium et perduralis per tonum. Verum in c-sol-fa-ut b-duralis molliter ascendit et b-mollaris duriter, quod iste per semitonium, ille per tonum. Simul nihil aliud est, quare vocetur iste quidem cantus b-duralis, alius vero b-mollis. Etquidem unus cantus simplex est sicut alius per totum; nec quicquam habet differentie, quia semitonium in b-durali ita molle est sicut semitonium in b-molli; nec ulla est differentia; et similiter semitonium in neutrali vel naturali. Quod licet aliqui non intelligant, tamen verissimum est et potest ad oculum demonstrari. Ad postremum, quod in linea F-fa-ut ponitur nigrum f, et in linea c-sol-fa-ut c et in linea g-sol-re-ut [59] g nigrum hoc designat, quod iste claves frequenter in cantu ponantur et non alie.

Tenes iam, mi pater Thoma, duas figuras et tabulas pueriliter designatas de recta cantione; quod si mihi ut tibi pergamenum affuisset, sine dubio in papiro non scripsissem et affectus maior fuisset aptius aliquid depingendi.

Vale, mi pater, et capias partem in meliorem, que diximus, qui futuro tempore aliquid melius ponemus.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License