Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[64] [fol. 131r]

Musica plana atque mensurabilis una cum nonnullis solmisationis regulis certissimis insertis summa diligentia compendiose exarata

Tetrastichon ad lectorem

Quisquis ad Orpheum velis applicuisse leporem,

Huc properes cupide scripta reperta legens.

Quae numeris ratio meliorque quis ordo sonoris,

Parvus et exiguus iste libellus habet.

Hexastichon Joannis Saxonii Voldani ad lectorem

Dulcisona lector qui vis complectier arte,

Quicquid amant musae thespiadumque chori,

Threiciamque lyram et nervos qui tangere plectro

Gliscis, Apollineo vatis ut ore canas,

Hic tua dirceo liber imbuit ora liquore

Parvulus, ut nobis alter Apollo sies.

[65] [fol. 131v]

Excellentissimo viro ingenuarum artium doctori bene merito, domino Petro Smerleup Fuldano, causarum auditori dignissimo, Henricus Saess Fuldanus salutem

[Cicero De Officiis II in marg.] Deos placatos pietas efficiet et sanctitas, proxime autem et secundum deos homines hominibus maxime utiles esse possunt. Et est Platonis sententia, praeceptor optime: non modo nobis, verum et patriae et posteris nos natos esse. Consonum ergo iam rationi videtur, si quis mortalium industriam aut utilitatem quampiam in aliquo habeat, silentio haud praetereat, sed brevi ratione succinctiorique mora, quantum possit, licet prostringat. Est equidem musica: bonarum artium iucundissima, omni clero non modo utilis valdeque delectabilis, verum etiam ad Dei laudem (certe) summe necessaria. Quamvis multi (nescio, an magis incuria quam verecundia correpti) animadvertant minime. [Cicero in Laelium in marg.] Quod, si primum: rei tam maxime necessariae tantam incuriam Cicero vituperandam esse insinuat. [Ethica IV in marg.] Si secundum: tam egregiae scientiae philosophorum princeps Aristoteles pessime iniuari indicat, cum solis rebus improbis, non probis verecundandum esse dicat. Neque divinis, qualis haec (de qua loquimur) extat musica, quae apud veteres tantae reputationis fuit, ut etiam inter disciplinas collocata sit. [Politica VIII in marg.] Ex eo, quod natura non solum quaerit in negotio, verum etiam in otio laudabiliter posse versari. Ad idem est Horatius in Arte Poetica, cum inquit: ne forte pudori sit tibi musa, lyrae solers et cantor Apollo est. [Quintilianus in marg.] Praeterea haec apud Graecos tantum venerationis fuit (ut inquit Marcus Fabius Quintilianus in primo Institutionum Oratoriarum), ut idem musici et vates et sapientes iudicarentur. [Franchinus Gaforius in marg.] Unde Franchinus Gafor[i]us, musicae professor optimus, illustrissimo principi, domino Ludovico Mariae Mediolanensi, pro commendatione musices dicit: nihil enim aeque animos ad diversissimos affectus, brevi momento traducere non modo optimorum testimonio, sed oculata (ut aiunt) fide convincitur. Adeo ut eius professores antiquitas, non musicos) modo, sed et vates et sapientes appellare non dubitarit. Haec enim est illa virtutis [fol. 132r] cuius cum se Themistocles ipse imperitum esse confiteretur (ut inquit Cicero) indoctior habitus est. [Themistocles, liber 1, Tusculanae Disputationes 9 in marg.] Haec a diis non minoris aestimationis extitisse probatur, cum lyra testudinea per Mercurium primum inventa et Orpheo vel (ut ceteris placet) Apollini dono data, nimis sonoram ostendat. Dyrceique Amphionis cythara satis iucundam reddat. Si ergo haec haud satis laudata scientia diis semper honori fuerit, mortalibus nobis pudori numquam esse poterit. Unde quoque summus philosophus et claram et maxime notam ubique eam praesupponit egregiam. Etiam maiorum mos fuit epularum ut deinceps qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque virtutes. [Cicero, liber 1, Socrates in marg.] Et quid de philosophis loquor (ut cum Marco Fabio dicam), quorum fons ipse Socrates se iam senex institui lyra non erubescebat. Nos ergo eam naucifaciamus minime, cum deo laudes una cum angelis sedulo decantare conemur condignas. Neque id quidem immerito. [Gregorius, caput XXI, dis. cleros] Nam summus pontifex Gregorius spiritu sancto ei (ut fertur) assidente et dictante modulationis cantum edidit cantumque Romanae ecclesiae (quo per anni spatium divinus cultus peragitur) dedit. Hinc etiam gregorianus est cantus vocitatus et ut audientium animos ad [66] conpunctionem excitet inventus. Hanc, humanissime praeceptor, cum ab ineunte aetate professus sum natura ad id impellente, cui obsistere non erit facile, dubio iam diu animo declivis superciliis, ipse saepius revolvo, quo studio quave industria ingeniosis queam mandare discipulis. Ne mihi soli studia prodessent mea. Subito mihi in mentem venit, laborem improbum vincere posse omnia. [Vergilius primo Georgicorum in marg.] Quem Hercule cum non nisi multo conatu ferventique continuatione roborato rite possumus exequi, qui ad laborem ut avis ad volatum omnes nascimur. [Johannes von Boccatius in marg.] Joannes Boccatius in deorum genealogiae prooemio ad Hugonem Hierusalem et Cypri inclitum regem scribens his verbis animose semper subire suadet dicens. Heu timeo, ne has tibi torpor ignavus rationes praeparet, ut laborem effugias. [Hesiodus in marg.] Nec minus Hesiodus in opere, quod opera et dies inscripsit, fratri suo Perseo operi [fol. 132v] curam dare semper mandans dixit. Segnem crudelis egestas.

Opprimit, hunc homines odio superique sequuntur

Torpenti similem fuco, cui spicula surgunt

Horrida, distentumque favis consumit edendo

semen apum piger ipse sedet vitatque laborem

Tu modo curam operi quantum potes adiice frater et cetera.

Quem iam et ego bene de deo sperans subire cepi et quod potui (traditionibus antiquorum dimissis) recentiorum opusculum edidi, quo et ratio studiorum meorum constaret et laborum fructus latius spargerentur. Quod mi, carissime, tuo nomini alioquin rude et incultum dicavi. Id quidem cunctanter et timide, ne tibi gravissimis curis strepituque causarum audiendarum occupato intempestivis nugis obstreperem. Neque ut scripta mea ad comparationem magnorum auctorum sumantur nec ut auctoritatis scriptoribus annumerer postulo, sed tantum conabor, ut studiosorum profectui concinna compendiosaque brevitate consuluisse dicar, ut, quae sparsim ex multis auctorum dictis forent requirenda, in uno opusculo convenienti rerum ordine reperiantur congesta. Quod iam bonae indolis adolescentulos ad tam celebratam artem eo invitare paret, ne viros ipsos non modo ignorantiae, verum et ipsius semper pudeat negligentiae. Ne igitur temere nullaque industriae idoneitate confisi accedant Marsyani, protervi (qui et angeli et dii sunt nuncupati) his nostris lucubratiunculis utrisque musices (planae videlicet et mensurabilis) partes habebunt faciles crebris vigiliis compendiose adunatas. Quae quidem partes septenis capitibus sunt discretae et in figuras brevissime redactae, quae modico etiam exercitio intellectui se offerent, si lector (ut debet) assiduitatem canendi desidia correptus non evitaverit. Non enim ut ceterae matheseos disciplinae speculationi tantum vacat, sed exit in actum.

[67] [fol. 133r]

[KMJ48:67; text: Introductorium, Geminate vel excellentes, Superacute, Minute, Acute vel affinales, Finales. Capitales, Graues, ee, dd, cc, [sqb], [rob][rob], aa, g, f, e, d, c, a, G, F, E, D, C, A, [Gamma], ut, re, mi, fa, sol, la, f nouae, 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8.] [SAEMUS 01GF]

[68] [fol. 133v]

Caput primum

De inventione, divisione et definitione musicae

Musicae artis non unum tantum, sed plures diversis saeculis et coeli plagis facile pervincitur inventores fuisse, cum et poesis non unus modo, sed plures fuisse credantur, quorum opere in terris primum comparuerit. [Liber XIV, caput 8 in marg.] Inter quos Joannes Boccatius Museum, Linum atque Orpheum connumerare solet praecipuos. Sunt itidem et musicae, quos communis fama celebrat: Tubal, Pythagoras atque Boethius inventores:

[Genesis IV in marg.]

[KMJ48:68,1; text: Tubal de stirpe Chain pater canentium vocitatus, geminis columnis inscriptam tradidit. Pythagoras Samius, quem ferunt a sacerdotibus Aegyptiis numerorum admirandas vices didicisse. Et, ut Boethio placet, ex malleorum sonitu musicam indagasse. Boethius auctor musicae clarissimus. Apud Hebraeos, Graecos, Latinos, Orpheus, Amphion, Horatius in Arte Poetica] [SAEMUS 02GF]

Silvestres homines sacer interpresque deorum

Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,

Dictus ob hoc lenire tigres rapidosque leones,

Saxa movere sono testudinis et prece blanda

Ducere quo vellet.

Item Plinius de rerum inventoribus musicae inventionem Amphioni tribuit auctore Chronfero super et Georgicis.

Item Vergilius quinto Aeneidis. Orpheum primum invenisse putat, cum dicit: [fol. 134r] Nec non Treicius longa cum veste sacerdos obloquitur numeris septem discrimina vocum.

[KMJ48:68,2; text: Musica, Naturalis, quae de harmonia totius et partium mundi supercoelestis et elementaris considerat. Instrumentalis est sonus per diversa instrumenta causatus, ut quem choraules et id genus generare solent. Artificialis, Rhythmica, quae ad vocis imitationem gestibus corporis habet moveri. Hanc Theophrastus histrionibus et mimis conscripsisse fertur. Franchinus laudensis] [SAEMUS 02GF]

[69] [KMJ48:69,1; text: Vocalis, Metrica est certa pedum syllabarumque mensura, sub certis regulis posita. Usualis est sonus diversimode prolatus propriis, quibus regulari debeat carens principiis. Harmonica, Plana est continua vocum prolatio, certis regulis ordinata; id est, cuius notarum species aequali temporis mensura pronuntiatur. Regulata arsi et thesi, Mensurabilis est motus vocum congrue inter se consonantium, mirifica generatio, cuius notarum species secundum diversa signa eis praeposita diversimode pronuntiantur.] [SAEMUS 03GF]

Ex his iam positis (praetereundo ceremoniis nostris contraria) ad ea, quae divinas laudes concernunt, animos convertimus et, quid sit musica, brevissime dicemus.

[Musica in marg.] Musica est scientia de ratione et modo canendi tractans vel (ut succinctius dicatur) est recte cantandi scientia. Et deducitur a musa vocabulo graeco, quod cantum significat. Unde musicae peritus Vergilius musam pro cantu posuit, cum inquit pastorum musam Damonis et Alphesiboei. Hinc poetae finxerunt musas deas esse, Jovis et Memoriae [fol. 134v] filias, quae poetis et musicae praeessent. Oportet enim virum eruditum ac doctum intelligentia memoriaque vigere. [Non omnis cantor musicus in marg.] Ex quoad praesens liquido claret, non omnes cantores musicos fore censendos, qui artis huiusmodi rationis sunt inexperti et vocum proportionumque earumdem penitus ignari. Quare hi caecis (qui non nitore lucis, sed frequenti usu iter inveniunt) assimulandi sunt. Musica enim verax (a qua denominari habent) scientes se non fallit neque in via seducit, immo iter praestat in suae lucis radio ambulantibus paratum, non devium.

[KMJ48:69,2; text: Differunt, Musicus dicitur ille, qui a musica denominatur et ratione perpensa, non solum operis peritia, sed et speculationis impendio canendi scientiam manifestat. Cantor usualis non musicus dicitur. Musicus enim recte per artis tramitem incedit. Cantor vero non numquam arte derelicta usum dumtaxat tenet.] [SAEMUS 03GF]

Caput secundum

De voce et litteris, musicae principiis

Praemissis iam superioribus ad principalem huius opusculi partem est procedendum et de principiis musicae (quod periarchon musices Graeci dicunt) determinandum. Et quia sine eis aliqua ipsius musicae scientia sive notitia haberi non potest, erit necesse, hic pedem paulisper figere et quae dicantur summe auscultare. [Sex voces musicae in marg.] Sunt equidem sex syllabae isto (quo sequuntur) ordine locandae: ut, re, mi, fa, sol, la, quas hic voces dicimus et ex Saphico divi Joannis [70] ("Ut queant laxis") carmine deprehendimus, per quas saepius repetitas omnis cantus modulari habet. Sunt quoque hae voces pro numero septem earum deductionum septies in scala repetitae positae. Quamvis in discantu sub et supra saepius resumi possint iuxta earum (quarum voces sunt) clavium repetitionem, quae repetitio secundum octavas fieri debet. Non [fol. 135r] tamen ob id ficta musica censeri. Neque eas musicales voces supradictas exprimimus, sed potius sonos per illas signatos. Unde vocum signa sunt notulae quaedam in vel extra lineas positae, voces musicales cum suis certis sonis repraesentantes in hunc modum positae.

[KMJ48:70; text: Lasolla, reutre, socfasol, vt, re, mi, fa, sol, la, Veni sancte spiritus reple, Et cantatur, [sqb]-duraliter, naturaliter respectu vocum inferiorum et superiorum, [rob]-molliter, [sqb]-duraliter cantatur positum inter duo, ut supra patet, Ascensus et descensus, Directus, quando voces naturaliter suo ordine non faciendo saltum proferuntur. Indirectus, quando aliquae voces intermediae non exprimuntur, sed saltus committitur. [fol. 135v], tuorum corda fidelium et tui amo] [SAEMUS 04GF]

Sunt insuper et septem litterae forma differentes et voce, bis plene in scala positae et tertio semiplene repetitae, iam dictis vocibus ad claves constituendas praepositae hoc ordine: A, [sqb], C, D, E, F, G locandae. [Litterae musicae septem in marg.] Quibus [Gamma], G graecum, praeponitur, ut primordialiter [71] a Graecis musica ad vos translata notetur. Unde dici consuetum est, Pythagoras reperit transfertque Boethius ipse. Et dicuntur litterae istae signatae, non eodem modo, quo claves musicales infra (capite sequenti) positae, signatae dicuntur. Sed quia per eas suum signatum, scilicet debita solfatura, id est vocum proprietas deprehensa, cognoscitur. Quare et claves et signa vocum litterae dici possunt.

[Litterarum differentia in marg.]

[KMJ48:71,1; text: G, F, E, D, C, [sqb], A, [Gamma], 1, 2, 3, g, f, e, d, c, a, ee, dd, cc, [sqb][sqb], aa, Ordo] [SAEMUS 05GF]

Ista figura est sequentis (quoad primam eius partem) declarativa. Differunt enim litterae primi et tertii ordinis in figura tantum: primi atque secundi ordinis in situ loci et figura simul: secundi et tertii ordinis in situ loci et figura simul. Conveniunt quoque iam dictae litterae musicales, praeter quod in figura sequenti dicetur, primi atque tertii ordinis in situ loci. [fol. 136r] [Litterae musicae in marg.]

[KMJ48:71,2; text: Primi, Secundi, Tertii, ordinis, dicuntur, Capitales, Minutae, Geminatae in, linea, spatio sunt, in linea, in spatio, Initiales, Finales, g, f, c, a, d, e, [sqb]-duri, [rob]-mollis, In c naturaliter, f [rob]-molliter gque [sqb]-duraliter. In a naturaliter, d [rob]-molliter eque [sqb]-duraliter] [SAEMUS 05GF]

Conveniunt, quia nulla earum sine voce, nec vox sine ipsis litteris clavem aliquam constituere potest.

Caput tertium

De clavibus ex voce et litteris constituendis

[Viginti duae claves in marg.] Claves musicales ex praedictis sex vocibus et septem litteris constituendae sunt, viginti numero vel septem specie differentes in scala positae, quae in viginti duas dividi solent, eo, quod [rob], [sqb] duplex in [rob]-fa-[sqb]-mi et [rob][rob]-fa-[sqb]-mi ponitur. Unde secundum Guidonem viginti una sunt claves arte,

[72] [fol. 136v]

[KMJ48:72,1; text: Quinque claves signatae, dd, g, c, F, [Gamma], rarissime, rarius, communiter, raro] [SAEMUS 06GF]

unde viginti vero usu in manu positae. In discantu tamen quandoque his non contentamur clavibus, sed licite -- secundum verum ordinem litterarum musicalium -- ascendere et descendere possumus. Et dicuntur claves istae instar physicae clavis, ut enim realis clavis occulta exprimit, ita musicae clavis omnem cantum pandit. Quae quidem clavis per scalam musicalem (quam et introductorium musici censent) supra positam sufficienter sunt expressae.

[Fundamentum musicae in marg.] Scala musicalis est ordinata decem linearum decemque spatiorum cantus congregatio et totius musicae fundamentum praeclarissimum. Et dicitur scala metaphorice, sane enim sicut per scalam realem, quae sunt superna directe ascendendo et quae inferna sunt, retrograde descendendo contingimus; ita per scalam musicalem litteras et voces sublimes directe descendendo percipimus, quae autem inferiores sunt, retrograde descendendo cognoscimus. Linea, de qua diximus, est, quae ab uno puncto ad aliud deducitur. Vel secundum dialecticos: est longitudo sine latitudine et profunditate, cuius extremitates sunt duo puncta.

Spatium vero hoc, quod inter lineas mediat et quod supremam lineam calcat, intelligo.

[KMJ48:72,2; text: Omnis, linea, spatium, unicam habet clavem, praeter [rob]-fa-[sqb]-mi et [rob][rob]-fa-[sqb]-mi, quae duas habent claves: [rob]-fa et [sqb]-mi, [rob][rob]-fa et [sqb]-mi.] [SAEMUS 06GF]

[[rob]-fa-[sqb] mi in marg.] Quare [rob] sphaericum in dispositione litterarum non debet proprie lineam aut spatium occupare, nec locum naturaliter, habere, quia non est de computo septem litterarum musicae, vocatur enim apud Graecos ......, id est accidens vel accidentale. Quod enim est accidens, tale non est proprium, et quod non est proprium, non est naturale. [[rob] propter tritonum in marg.] Inventum tamen est ad temperandum tritonum, qui supernaturaliter invenitur, ubi enim cantus asperius sonat: [rob] sphaericum loco [sqb]-quadri ad temperandam tritoni [fol. 137r in marg.] duritiam furtim interponitur, ut in cantibus tertii, quarti, septimi, octavi tonorum communiter apparere solet. Ubi vero cantus ad suam naturam recurrerit, statim aufferatur, et, ubi necesse fuerit, iterum addatur. Quandoque etiam sine signatura in [rob]-fa-[sqb]-mi et [rob][rob]-fa-[sqb]-mi fa cantari solet (etiam si in principio cantus [rob] sphaericum non fuerit notatum), ut praecipue in cantibus primi et secundi tonorum cum directe (id est dumtaxat per unicum gradum) ultra a-la-mi-re aut aa-la-mi-re contingat ascendere. Et si in principio alicuius cantus -- secundum verum ordinem -- sub et supra [rob] sphaericum fuerit annexum, ut in canticis quinti et sexti tonorum fa usque ad finem illius cantus teneatur, nisi [sqb] quadro aut naturaliter certo loco impediatur [rob] [sqb] utrumque est tritonium.

[73] [KMJ48:73,1; text: Dicitur enim, rotundum [rob] molle fa, quadratum [sqb] durum mi] [SAEMUS 06GF]

Nota: Cantus quandoque sua lascivia unica dumtaxat proprietate non est contentus, sed duas aut tres vel etiam plures discurrere solet proprietates. Ille autem discursus quatuor aut quinque lineis amplecti non potest. Quare necesse erit, claves quandoque transponi. [Transpositio in marg.] Unde transpositio est alicuius clavis de una linea in aliam positio. [Quinque claves transpositae in marg.] Et sunt quinque expresse ei formaliter transpositae: [Gamma], F, c, g, dd, quae etiam signatae dicuntur, ut supra patuit. Ceterae vero virtualiter et signatae et transpositae dicuntur omnes. Unde sunt regulae tales:

Omnis clavis transposita operatur in illo ordine linearum et spatiorum, quoad per aliud signum impediatur transpositum.

Una clave transposita transponuntur cum ea virtualiter omnes aliae claves, voces atque earum vocum proprietates.

Quantum clavis transposita ascendit, tantum nota sequens descendit. Et quantum clavis transposita descendit, tantum nota sequens ascendit.

[fol. 137v]

[KMJ48:73,2; text: Et fit transpositio ad 3, 5, 7, et hoc saepissime, rarius, rarissime, ris in eis ignem accende qui per diuersi, vt, re , mi, fa, sol, la] [SAEMUS 06GF]

Caput quartum

De vocum proprietatibus et proprietatum clavibus

Proprietas in musica est derivatio plurium vocum ab uno eodemque principio, quod alii quidem et cantum et deductionem dicere autumant. [Septem proprietates in marg.] Sunt autem numero septem proprietates in musica -- secundum septem eiusmodi vocum repetitiones --, quarum tres: [sqb]-duro, duae naturae et duae [rob]-molli dantur, quibus iam dictis [74] proprietatibus, pro ipsarum notitia habenda litterae speciales (quae proprietatum claves dicuntur) sunt assignatae. [Tres proprietatum claves in marg.]

[KMJ48:74,1; text: naturali, c, [rob]-molli, datur f, cui ut vox principium proprietatis conceditur, [sqb]-duro, g,] [SAEMUS 07GF]

[sqb]-duralis aspere dureque sonat. Ratione enim signi ac soni durus est cantus vocitatus. Et est triplex:

[KMJ48:74,2; text: 1, 2, 3, incipit in, [Gamma]-ut, G-sol-re-ut, g-sol-re-ut, et finitur in, E-la-mi, e-la-mi, ee-la] [SAEMUS 07GF]

[fol. 138r] Naturalis mollitie aut duritia non excedit, sed naturali sonoritate progreditur. Et est duplex:

[KMJ48:74,3; text: 1, 2, incipit in, C-fa-ut, c-sol-fa-ut, et finitur in, a-la-mi-re, aa-la-mi-re] [SAEMUS 07GF]

[rob]-mollis, dulce atque molle tonans, litterae causa et soni gratia [rob]-mollis est appellatus. Et est duplex:

[KMJ48:74,4; text: 1, 2, incipit in F-fa-ut, f-fa-ut, et finitur in d-la-sol-re, dd-la-sol, In c, f, a, natural, f, b [rob]-mollis, d, g, cque [sqb]-duralis, e] [SAEMUS 07GF]

Nota: [sqb]-duralis et [rob]-mollis a [rob]-fa-[sqb]-mi denominationem capiunt. Nam, si ab a-la-mi-re ad [rob]-fa-[sqb]-mi duriter ascendamus, scilicet mi cantando in [rob]-fa-[sqb]-mi vel econverso de mi in [rob]-fa-[sqb]-mi ad a-la-mi-re descendamus, [sqb]-duralis dicitur. Si vero ascensus descensusve iam narrati molliter (id est per semitonium) fiant, [rob]-mollis vocatur. Naturalis autem neutrum horum [rob] [sqb] attingit, quare etiam neutra ab aliquibus est dicta. Et ponitur c-nature semper inter g et f [rob]-mollis et [sqb]-duri claves, eo, quod se medio modo habet naturalis ad [rob]-mollem et [sqb]-duralem proprietates.

[KMJ48:74,5; text: Omnis proprietas incipiens in, linea, spatio, finitur] [SAEMUS 07GF]

Caput quintum

De vocum mutationibus et solmisandi regulis

Ex linearum defectu clavem quandoque transponi oportere -- supra visum est -- at nunc propter vocum [fol. 138v] paucitatem et proprietatum pluralitatem vocem unam in aliam mutari, necesse [75] est. [Mutatio in marg.] Unde mutatio est unius vocis in aliam eiusdem clavis unisona variatio. Non tamen omnibus nec his, quibus convenit, inest aequaliter -- ut infra videbitur. Vocem etiam ipsam syllabam intelligo, non sonum. Non enim sonus per intentionem aut remissionem mutatur, sed syllaba in syllabam, proprietas in proprietatem. [Marchettus in marg.] Unde Marchettus: Mutatio est variatio nominis vocis in alterum in eodem sono. [Anselmus in marg.] Item Anselmus tertio suae Musicae dicit: Hinc mutationem voco alternam vocis in vocem delationem uniformi extensione deprehensam.

[KMJ48:75,1; text: Omnis clavis aut habet: Tres voces, Duas voces, Unam vocem, aa-la-mi-re, g-sol-re-ut, d-la-sol-re, c-sol-fa-ut, a-la-mi-re, G-sol-re-ut, dd-la-sol, cc-sol-fa, f-fa-ut, e-la-mi, F-fa-ut, E-la-mi, D-sol-re, C-fa-ut, ee-la, [[sqb]][sqb]-mi, [rob][rob]-fa, [sqb]-mi, [rob]-fa, A-re, [Gamma]-ut, Sex mutationes: Primo enim mutatur vox prima in secundam. Secundo prima in tertiam. Tertio secunda in tertiam ascendendo. Quarto tertia in secundam. Quinto tertia in primam. Sexto secunda in primam descendendo. Duas mutationes: Primo inferior in superiorem descendendo. Secundo superior in inferiorem ascendendo. Nullam habet mutationem.] [SAEMUS 08GF]

[Mutatio clavis uni vocarum in marg.] [fol. 139r] Ex quo de clavibus supra dictum est, quandoque extra scalam sub et supra intelligi posse, sequitur ex eo, claves unicam vocem habentes, etiam mutationes vocesque (quas earum octavae tenent) posse habere. Exempli gratia: Si sub [Gamma]-ut contingeret fieri descensum eodem modo, quo in g-sol-re-ut mutatio fiat. Si vero supra ee-la contingeret ascendere, ut in e-la-mi mutatio fiat, et sic de aliis clavibus consimilibus, quae semper secundum octavas accipiunt suas (non fictas) voces; de octavis enim idem est iudicium, quod in discantu sub et supra saepissime patere solet.

[KMJ48:75,2; text: Propria, quando voces in se invicem mutantur, quae habent convenientiam et eandem naturam, ut, re, mi, in fa, sol, la, vel econversoque faciunt [rob]-mollem, naturalem, [sqb]-duralem, Mutatio Impropria, quando voces in se invicem mutantur, quae non habent convenientiam et eandem naturam.] [SAEMUS 08GF]

[76] [KMJ48:76,1; text: Et est duplex: impropria, conveniens, inconveniens, ut, re, in sol, la, mi, fa, et econverso, tatem linguarum cunctarum gentes in vnitate fidei congregasti] [SAEMUS 09GF]

In a-la-mi-re mutatur in la descendendo de secundo [sqb]-durali [fol. 139v] in primum naturalem et la mutatur in re ascendendo de primo naturali in secundum [sqb]-duralem; ita de aliis quibuscumque clavibus est dicendum.

Regulae solmisationis

Volens perfecte sine omni difficultate quemcumque cantum regulariter solmisare, cantus exordium (in qua clave videlicet prima notula ponatur) diligenter observet ac deinde, an cantus descendat ascendatve, intentus expectet, quod, si primum superior vox, si secundum inferior vox clavis eiusdem sumenda venit, fa proximum semper considerando; secundum, quod voces communiter totius cantus regulari habent. Unde sunt aliquae regulae solmisationis (et hae sequentes) notatu dignissimae.

Prima regula: Omnis clavis habens plures voces descendendo accipit superiorem vocem et ascendendo inferiorem, ut D-sol-re descendendo accipit sol, ascendendo vero re. Et sic in omnibus clavibus consimilibus fieri volunt praeter F-fa-ut et f-fa-ut, in quibus fa semper cani praecipitur, nisi quinto tono et quandoque sexto, in quibus ut cantandum venit. [fa in F-fa-ut, ut in f-fa-ut in marg.]

[KMJ48:76,2; text: Unus panis, Melior, Fili quid fecis. Qui pacem, O quam] [SAEMUS 09GF]

Voces tamen sic sumendae sunt, ut, quae diutius suam proprietatem conservare queant, praecedant, et, quae minus omittantur, ut in c-sol-fa-ut licet ut inferior, vox sit ad sol et fa tamen [fol. 140r] quandoque fa ascendendo, non ut accipi conspicitur, si [sqb]-duralis [77] per fa longius quam naturalis per ut sustentetur. Musici enim subitam et non necessitate factam semper execrantur mutationem. Exemplum infra in secunda regula videbitur.

Secunda regula: in c-sol-fa-ut semper fa canitur, nisi [rob] sphaericum in [rob]-fa-[sqb]-mi sit signatum, quia tunc in c-sol-fa-ut sol canitur, si post fa (in [rob]-fa-[sqb]-mi) immediate fiat ascensus ad secundam. Et nota, quod in [rob]-fa-[sqb]-mi signatur fa tantum in quinto et sexto tonis regularibus principio usque ad cantus finem duraturum, nisi per haec [sqb] signa (quae mi signant) impediatur.

[KMJ48:77,1; text: csolfaut, fa, sol, [sqb]mi, Factus est, Serue, Regnnm mundi, regie collecta] [SAEMUS 10GF]

Tertia regula: Post la ascendendo semper fa vel mi et post fa vel mi descendendo semper la expresse vel implicite, directe vel indirecte ascensus descensusque fieri habet, quod in introductorio musicae (supraposito) satis claret.

Quarta regula: Si in a-la-mi-re la canitur expresse vel implicite et cantus ultra la per secundam tantum ad [rob]-fa-[sqb]-mi se erexerit, tunc in [rob]-fa-[sqb]-mi fa cantandum venit sive ibidem [rob] fuerit signatum vel ne. Nisi esset descensus a [rob]-fa-[sqb]-mi ad E-la-mi per quintam indirectam, quia tunc in [rob]-fa-[sqb]-mi mi canitur, quamvis ad [rob]-fa-[sqb]-mi dumtaxat fuerit ascensus et nisi [sqb]-quadrum fuerit signatum ut supra. Si autem ultra la in a-la-mi-re per tertiam aut quartam directas aut indirectas se elevaverit, mi in [rob]-fa-[sqb]-mi erit, nisi fuerit descensus de [rob]-fa-[sqb]-mi ad f-fa-ut per quartam indirectam [fol. 140v], quia tunc fa in [rob]-fa-[sqb]-mi sicuti in f-fa-ut cantatur. Ratio est, quod quarta et quinta, diatessaron et diapente sunt primae perfectionis; ergo in illis nulla causatur imperfectio, id est numquam pro quarta aut quinta vel fa post mi vel mi post fa sequi debet. Quia, si sic numquam diatessaron aut diapente constitueretur, sed medium eorum, videlicet tritonus, ex tribus tonis ab omnibus musicis modus prohibitus, ut infra dicetur:

[KMJ48:77,2; text: [rob]fa. [sqb]mi, Mulieres, O mater, Et vniuersi, nomen eius] [SAEMUS 10GF]

Cautio, si in a-la-mi-re la canitur et cantus ascendit ad secundam tantum ad [rob]-fa-[sqb]-mi. Si in [rob]-fa-[sqb]-mi fa signatum fuerit (ut est quinto [78] et sexto tonis) [fa in E-la-mi in marg.] et ulterius fit descensus per quintam indirectam ad E-la-mi non mi in E-la-mi, sed fa per coniunctam sumendum puto. Secus tamen si fa in [rob]-fa-[sqb]-mi non fuerit signatum, quia tunc mi-mi pro quinta cantari debet. Possumus enim omnes voces per quartam aut quintam repetere, sed melius ista repetitio fit descendendo per voces superiores, ut dicendo la-la vel sol-sol. Et ascendendo fit magis convenienter per voces inferiores.

Item potest fieri ascensus vel descensus per quartam vel quintam de voce naturali in [sqb]-duralem vel [rob]-mollem, numquam tamen de [rob]-molli in [sqb]-duralem vel econverso, hoc est: Numquam fa post mi vel mi post fa pro quarta, quinta aut octava directa sequitur, sed potius musica ficta ponitur, ut dictum est supra.

Item, si in [rob]-fa-[sqb]-mi fa signatum fuerit, in [sqb]-mi et [rob]-fa-[sqb]-mi etiam signetur, necesse erit.

[fol. 141r]

[KMJ48:78; text: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, fa, [rob]-fa-[sqb]-mi, mi, tonis regula quandoque et transpositis ad G, transpositis ad a, regulariter et transpositis ad b, transpositis ad c-sol-fa-ut vel C-fa-ut, Semper praeter quintum et sextum et quandoque primum et secundum regulariter, transpositis ad [sqb]-mi, transpositis ad C-fa-ut vel ad c-sol-fa-ut cum [sqb]] [SAEMUS 10GF]

Caput sextum

De intervallis seu modis musicae

Positis vocum proprietatibus necnon earumdem mutationibus restat nunc dicere ipsarum proportiones, quas musici et modos et intervalla dicunt, ex quibus omnis cantus quoad ascensum descensumve contexitur. [Modus musicae in marg.] Modus enim est moderatus respectus unius vocis ad vocem proximam. Vel est modulata intensio vel remissio singularum notarum. Et sunt -- quos antiquitas celebrat -- novem, quibus nunc adduntur, ut sequitur:

[79] [fol.141v]

[KMJ48:79; text: Modi, Simplices, Compositi, Communes, Prohibiti, Unisonus, Semitonium, Tonus, Semiditonus, Ditonus, Diatessaron, Diapente, Diapason, Tritonus, Semidiapente, Semidiapason, Ditonus cum diapente, Semiditonus cum diapente, Tonus cum diapente, Semitonium cum diapente, distantia eadem, 2, 3, 4, 5, 8, 7, 6, I , II, III, V, IV, b, bb, bbb, [fol. 142r]] [SAEMUS 11GF]

[80] Ceterae proportiones (si quae sint) inusitatae censentur, ut est duplex: diapason, diapente cum diapason, quae tamen ad praedictos modos principales -- ut supra positum est -- reduci possunt, videlicet diapente cum diapason ex octo tonis et tribus semitoniis ad duodecimam tendens sub et supra ut ceteri modi, qui tantum hic supra positi sunt; scilicet ascendendo possunt tamen omnes descendendo et imaginari et describi, idem de aliis.

Caput septimum

De tonis et eorum differentiis

Tonus in proposito: Est discretio vel cognitio principii finisque et medii ascensus vel descensus cuiuslibet cantus regularis. Vel est regula docens naturam cantuum regularium. Et sunt octo ex proto, deutero, trito et tetrardo antiquorum tonis tracti. [Quatuor authenti cum suo am[bitu] in marg.] Quorum quatuor impares authenti dicuntur et qui a nota finali regulariter ascendere possunt octavam et ex licentia nonam vel decimam. Sub finali vero proximam correpere possunt, praeter quintum, qui, ut diapente vitetur, in finali manet [fol. 142v] aut per semiditonum vel diatessaron ex licentia descendit -- ut patet in antiphona "Alma Redemptoris" -- in his dictionibus "genitorem" et "miserere" --. [Quatuor plagales cum suo ambi[tu] in marg.] Quatuor vero pares plagales dicuntur et qui a finali nota ascendere possunt quintam regulariter et ex licentia sextam. Sub finali vero possunt regulariter descendere quartam et ex licentia quintam, praeter sextum, qui (ut suus tritus) in finali manet, nec infra descendit, quod punctum sub numero senario (quemadmodum in authentis sub numero quinario) figurae sequentis significare videtur:

[KMJ48:80; text: Authenti ascendunt octavam, descendunt quintam, Plagales descendunt quartam, ascendunt quintam, Protus, Deuterus, Tritus, Tetrardus, sunt in, D-sol-re, E-la-mi, F-fa-ut, G-sol-re-ut, 1, 3, 5, 7, 2, 4, 6, 8] [SAEMUS 12GF]

Cautio: Tonus authentus quandoque potest ingredi locum sui plagalis, ut patet in antiphona "Ecce, tu pulchra" in dictione "oculi". Cuius rationem dominus Balthasar Prasbergius in sua "Musica" sic ponit: Sicut domini et principes terreni possunt licite dominari in bonis suorum subditorum, sic etiam authenti toni possunt loca suorum plagalium occupare, ut in antiphona "Fidelis sermo de diva Magdalena", quae ascendit supra suum finale ad decimam et descendit sub finale quartam. Ad quam antiphonam et cantum consimilem caute respiciendum est. Nam, si plus superius quam inferius moretur, est authenti; si vero econtra, est plagalis. [Mixti in marg.] At, si in acutis tantum quantum in gravibus moretur, mixti dicitur, sed authento attribuitur, ut infra in pentametro:

Par tonus ima petit. Impar sublimia scandit,

At, si utrumque tenet, impar ipse viget.

[81] [fol. 143r]

[KMJ48:81; text: Ambitus tonorum, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, a, [rob], c, d, e, f, g, aa, [Gamma], [sqb], A, B, C, D, E, F, G, [sqb][sqb], [rob][sqb]] [SAEMUS 12GF]

[82] [fol. 143v]

[KMJ48:82; text: Adam. primus homo, Noe. secunda, tertius Abram, quatuor euangliste, septem libri Moisi, sex Hydrie, septem erunt artes, Sed octo sunt partes] [SAEMUS 13GF]

[Tonorum claves, finalis quatuor in marg.] Octo toni iam positi in quatuor clavibus finalibus: D-sol-re, E-la-mi, F-fa-ut, G-sol-re-ut regulariter et in tribus a-la-mi-re, [rob]-fa-[sqb]-mi, c-sol-fa-ut immediate sequentibus irregulariter sumuntur. Nam, si finis alicuius cantus in D-sol-re venerit, est primi vel secundi toni. Si in E-la-mi, est tertii vel quarti toni et sic de aliis. Septimus tamen et octavus numquam aut raro transponuntur, quare finalem eorum clavem hic non posuimus irregularem.

[Tenores tonorum octo in marg.] Tenor tonorum est initium primae syllabae de EVOVAE, quod "saeculorum amen" sonat. Et sunt octo, quemadmodum et toni octo sunt -- ut supra patuit in "Introductorio musicae" in figura EVOVAE. Praeterea sicut octi sunt toni regulares in figura iam dicta in D, E, F et G positi, ita octo eorum tenores in linea perpendiculari (eiusdem figurae) longiori in F, a, c, d positi. Et sicut sex sunt toni irregulares seu transpositi supra dictos tonos regulares in a, [sqb], c positi, ita et eorum tenores sex sunt in linea perpendiculari breviori in c, e, g positi.

Sunt nihilominus multi (ne rhinocerotis nasum temere offendamus) aliud sentientes, qui et irregularium claves infra positos et usu et consuetudine admitti volunt alias: Primo enim atque secundo tonis G-sol-re-ut et a-la-mi-re tribuunt, [fol. 144r] tertio et quarto a-la-mi-re et [rob]-fa-[sqb]-mi, quinto et sexto [rob]-fa-[sqb]-mi, c-sol-fa-ut et C-fa-ut, septimo et octavo c-sol-fa-ut et C-fa-ut. Possunt tamen hi et consimiles cantus irregulares seu transpositi ad locum regularem per reductionem facile transferri.

[Reductio irregularium ad regulares in marg.] Reductio est cantus irregularis in cantum regularem positio, ut, si cantus irregularis seu transpositus, in G-sol-re-ut terminetur vel in a-la-mi-re (cum [sqb] in [rob]-fa-[sqb]-mi) reducitur ad D finale. Si autem in [sqb]-acuto vel in a (cum [rob] in [rob]-fa-[sqb]-mi) terminetur, ad E finale reducitur. Si vero in [rob]-molli vel C gravi aut c acuto (cum [sqb]-duro in [rob]-fa-[sqb]-mi et [rob][rob]-fa-[sqb]-mi) finiatur, ad F finale reducitur. At, si in C gravi aut c acuto (cum [rob] in [sqb]-mi et [rob]-fa-[sqb]-mi) terminetur, ad G finali reducitur. [Cantus transpositus in in marg.]

[83] [KMJ48:83,1; text: Claves, Transpositae, Regulares, c, C, cum [rob], cum [sqb], [rob]-molli, [sqb]-acuto, a cum [rob], a cum [sqb], G cum [rob], irregularis reducitur ad, G, F, E, D regularem, 1. 2. 3. 4. 5. 6. 8.] [SAEMUS 13GF]

Claves initiales tonorum sunt omnes litterae musicae diversimode tamen tonis convenientes; quidam enim duas habent tantum initiales litteras, quidam tres. Ceteri vero plures. [Differentiae tonorum in marg.] Quare etiam fit, ut tonorum differentiae sunt diversae [fol. 144v], quae tamen a principali tono realiter non differunt, sed tantum notarum aliquarum additione vel diminutione. Et sunt ornatus causa secundum diversas nationes et loca diversimode inventae.

[KMJ48:83,2; text: a, [sqb], c, d, A, C, D, E, F, G, Claves initiales, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, toni habentis differentias, 0] [SAEMUS 13GF]

Patet ex praedictis, tonum a fine, principio et medio cognosci. Sed quia in medio repercussiones fieri necesse est, quid sit repercussio, videndum est.

[Agnitio toni ex repercussione in marg.] Repercussio est, quando aliquis tonus multoties ad unam notam vel vocem recurrit. Et authenti toni habent recursum ad maiores saltus, scilicet 5, 6, et 8, plagales vero ad saltus minores, scilicet 3 et 4. Ex quibus repercussionibus melodia oritur, quae nos infallibiliter ducit in tonorum agnitionem.

Unde est, quod dicitur:

Pri. re-la, se. re-fa, ter. mi-fa, quart. quoque mi-la

Quint. fa-sol, sext. fa-la, sept. ut-sol, oct. tenet ut-fa.

Quod equidem primum sic intelligendum venit. Si cantus in re versetur, multoties la quintam tangens, est primi toni; si vero saepius [84] repercutiat fa tertiam, est secundi toni. Si vero in mi versetur, saepius repercutiens fa sextam, est tertii toni, si saepius la quartam, est quarti toni et sic consequenter de aliis est dicendum. Est tamen alius modus dicendi circa praedicta. Cantus in re finem habens, si habet tenorem in la, est [fol. 145v] primi toni. At, si cantus in mi finem habens, tenorem habuerit in fa, est tertii toni; si autem in la tenorem suum habuerit, est quarti toni et sic de aliis.

[KMJ48:84,1; text: Re, mi, fa, ut, la, sol, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, [fol. 145r]] [SAEMUS 14GF]

Intonatio est forma cantus canendorum psalmorum ad quemlibet tonum applicata. Et sunt duplices psalmi:

[Formula minorum psalmorum intonandorum in marg.] Minores sunt: Dixit dominus, Memento, domine, David cum ceteris. Quorum formula haec est: Primo incipiendo psalmum in prima notula sui EVOVAE us que ad medium versiculi procedendo, quod nisi monasyllabum aut idem inde clinabile fuerit, ut figura praesens docet;

[KMJ48:84,2; text: Medium, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, abaaGF, F G D, cdccac, aGa[sqb]a, cddc, ded, cda] [SAEMUS 14GF]

cantetur et demum (cum prima notula) usque ad finem versiculi progrediatur. [Psalmi sunt duplices in marg.] Ille autem finis erit cuiuslibet toni EVOVAE. Item monosyllabum aut indeclinabile in medio semper elevetur. Quorum omnium exemplaria sunt communia et maxime nota.

Maiores sunt: Magnificat, Benedictus. Quorum formula quoad principium et medium infra notatur. Sed finis -- ut minorum psalmorum -- per omnia prosequatur.

[Formula maiorum psalmorum intonandorum in marg.]

[KMJ48:84,3; text: Mihi viuere. Fac benigne, Tollite, 1, 6, 2, 8, 3, Formula Maiorum Psalmorum intonandorum] [SAEMUS 14GF]

[85] [fol. 145v]

[KMJ48:85; text: 4, 5, 7, Fidelia, Paganorum, Dicite] [SAEMUS 14GF]

Finis planae musicae

Mensurabilis musica a mensura principaliter originem ducit, non, quod plana mensura careat (ut quidam impugnant), sed, quia quicquid in ea est, rationem mensurae occupat. Id est in ea notula, quae maxima dicitur, maximam distribuendi vim habet, et quae minima dicitur, minimam distribuendi vim habet. Sed, quia utraque musica tactu (licet diversimode) regulatur, venit notandum, quid sit tactus. [Tactus in marg.] Unde: Tactus est continua motio in mensura modi, temporis et prolationis. Nam secundum horum diminutionem et augmentationem figurae notarum tanguntur. Quandoque etiam tempus accipitur pro tactu ut infra caput secundum.

Perfecta, quae proximam in ordine specierum immediate sequentem ter suo valore continet. Et dicitur perfecta, quia trinam dimensionem respicit.

Nota:

Imperfecta est, quae proximam immediate bis suo valore continet, ut una brevis duas semibreves et una semibrevis duas minimas.

De speciebus notarum musicae mensurabilis

[fol. 146r] Caput primum notarum species tamquam principia materialia, quibus tota natura canendi constat, complectitur. Quarum alii octo (gratia habilitatis), alii quinque (ratione graduum musicalium) posuerunt. Sunt etenim tres musicae primi gradus, scilicet: modus, tempus et prolatio, secundum quos maxima generalissimi generis et minima species specialissimae rationem habere videntur. Nam aliis speciebus sub minima non sunt certa approriata principia, cum in ipsis non est variatio alia, nisi quod semper praecedens continet sequentem bis ut una. Minima valet duas semiminimas et una semiminima valet duas fusas et cetera. Possunt tamen tales ex consequenti et minus principaliter variari secundum variationem graduum musicalium, ut in prolatione perfecta tres minimae valent unam semibrevem. Ergo ex consequenti sex semiminimae faciunt unam semibrevem, cum tamen in prolatione imperfecta quatuor dumtaxat semiminimae unam semibrevem facere solent.

[86] [Quadrangularis cuius longi[tudinis], Figura notarum in marg.]

[KMJ48:86,1; text: Excedit in triplo latitu[dine] est maxima, species notarum, Est aequa latitudine, Non colorata, Caudata, Qualis, Uncata, Caudata ad dextram est longa, Non caudata est brevis, Non caudata est semibrevis, Non uncata est minima, Simpliciter est semiminima, Dupliciter est fusa, Non uncata est semiminima, Uncata est fusa] [SAEMUS 15GF]

[Colorata in marg.] Non caudata species non est, sed speciei diminutio. Valet enim cum semiminima adiuncta se ipsam non coloratam ut [[S,M] = [Sv]] valet.

[fol. 146v] Nota: Maxima et longa solent caudari in dextra sursum vel deorsum sub uno eodemque valore, sic etiam ovales omnes brevem in ordine specierum sequentes.

Item maxima sive sit caudata sive non, manet semper maxima. Item brevis non caudatur, nisi in ligatura, sed tunc et nomen et valorem brevis (quandoque) amittit.

Item post fusam aliquando reperitur semifusa duobus uncis, in filo semiminimae descendentibus notata, ut sic [[M2vx]]. Est et figura quaedam instar ligonis formata, habens filum aut ascendens aut descendens vel etiam sine filo; quae proprie species non est, sed potius dupla dici debet eo, quod duas species continet, ut infra capitulum de ligaturis.

De modo, tempore et prolatione, tribus primis musicae mensurabilis gradibus

Caput secundum in tres partitur partes: In modum, tempus et prolationem. [Modus in marg.] Unde modus proprie rationem significat, id est mensuram sive formam. Ratio vero iubet, ut nequid nimis, sed omnia cum moderatione finant; verum musica quadam forma, qua bene et perfecte reguletur, eget limatissima.

[KMJ48:86,2; text: Uno modo proprie, ut est debita modificatio: Mensura proportiove vocum et de illo dictum est supra caput de modis in plana. Modus, Alio modo est maximae et longae notarum cognitio et sic capitur hic. Et est duplex: Modus musicae, maior, minor, est respiciens, maximam, longam, perfectus, imperfectus] [SAEMUS 15GF]

[fol. 147r] Notandum tamen est, quod distinctio modi in perfectum et imperfectum iam quasi abolenit et imperfectus dumtaxat [87] ab omnibus fere recentioribus musicis consideratur. Hoc est, maxima et longa non sunt per se perfectae, nisi ex consequenti (ratione brevis et semibrevis inclusae) perficiantur.

[KMJ48:87,1; text: maior, perfectus, minor, modus, imperfectus] [SAEMUS 16GF]

[Tempus perfectum et imperfectum in marg.] Tempus in proposito est duarum vel trium semibrevium contra unam brevem positio.

[KMJ48:87,2; text: Uno modo est mensura vocum ictu ducta, et sic idem sunt tempus et tactus. Unde dicimus: In puro principio semibrevis valet tempus, sicut in diminutione brevis in tactum. Tempus, Alio modo est mensura brevis respectu semibrevis. Et est duplex: perfectum, imperfectum, quando una brevis, tres, duas, semibreves facit] [SAEMUS 16GF]

[Prolatio perfecta et imperfecta in marg.] Prolatio est duarum vel trium minimarum contra unam semibrevem positio. Et est duplex:

[KMJ48:87,3; text: Prolatio, perfecta, imperfecta, quando una semibrevis, tres, duas, minimas facit] [SAEMUS 16GF]

Concluditur ex praedictis, quod modus, tempus et prolatio, si per numerum ternarium computenter, perfecta sunt. Si per binarium, imperfecta dicuntur. Unde Boethius in "Musica": Omne ternarium perfectum est, binarium autem imperfectum. Item et [fol. 147v] Maro: Numero deus impare gaudet.

[KMJ48:87,4] [SAEMUS 16GF]

Caput tertium

De signis, syncopatione et pausis

Pausae enim signa sunt intrinseca. Unde signum est, quod priorem facit cognitionem de cantu quoad modum, tempus et prolationem. Sunt autem talia signa duplicia:

[88] Intrinseca sunt duae pausae aut unica pausa trium spatiorum vel sunt tres longae colorem participantes. Sunt quoque duae pausae semibrevium aut tres breves coloratae. Vel etiam duae minimae pausae vel tres semibreves coloratae. Quidam volunt omnia haec signa poni in principio carminis, cuius tamen contrarium hodie imperfectissimis saepissime conspicimus compositionibus.

[Signa in marg.]

[KMJ48:88,1; text: Signa, Modi, Temporis, Perfecti, Prolationis] [SAEMUS 17GF]

[fol. 148r] Extrinseca sunt circulus vel semicirculus solitario vel cum cifra aut traiecta in principio positus, ut sequitur:

[KMJ48:88,2; text: Signa temporis, Perfecti, Imperfecti, prolationis, diminutionis vel per diminutionem, modi maioris, modi minoris, semiditatis vel per diminutionem, perfectae, imperfectae] [SAEMUS 17GF]

Sunt quoque et alia signa de constitutione carminis non existentia, sed cantoris multum directiva, haec sequentia:

Repetitionis, convenientiae, pausae generalis, coloris absentis,

[KMJ48:88,3; text: Repetitionis. conuenientie, pause generalis, coloris absentis, [rob]mollis, [sqb]duri. Localis ordinis, Ffaut. csolfaut. gsolreut] [SAEMUS 17GF]

[rob]-mollis, [sqb]-duri, localis ordinis, F-fa-ut, c-sol-fa-ut, g-sol-re-ut.

[89] Syncopatio est quaedam mensurae concisio, cuius duae sunt species, scilicet semiditas et diminutio.

[KMJ48:89,1; text: Semiditas fit in tempore imperfecto, quando semicirculus per tractum dividitur; tunc enim medietas omnium notarum cantatur, id est, altera pars temporalis mensurae diminuitur. Differunt, Diminutio fit in tempore perfecto, quando circulus dividitur per tractum, quia sic tertia pars mensurae solummodo aufertur, ubi semiditatis secunda pars minuitur, non notularum numerus.] [SAEMUS 18GF]

[fol. 148v] Cifra quoque iuxta circulum vel semicirculum hoc modo [[O]]3, [[C]]3 positus, diminutionem temporis perfecti indicat et brevis perfecta aut tres semibreves uno mensurantur tactu.

Pausa est vocis proportionata remissio; hanc musici ad refectionem anhelitus et cantus suavitatem instituerunt.

Omnia spatia dicitur generalis, quia omnes voces simul finem imponunt proprie tamen non est pausa.

[KMJ48:89,2; text: Pausa tangens, tria, duo, unum, spatia valet, tres, duas, unam breves. Et dicitur modi, longa, brevis, Medium, ascendit, habens, carens, uncum valet, semiminimam, minimam et dicitur suspirium. descendit et valet semibrevem. Et dicitur semipausa.] [SAEMUS 18GF]

Possent et aliae (uti notarum species) pausae formari, quas hydraularum et id genus tabulaturis committimus.

Caput quartum

De ligaturis

Caput quartum de ligaturis [sic!]. Est enim ligatura simplicium figurarum per debitos tractus ordinata coniunctio. Et sunt quatuor ligabiles figurae: maxima, longa, brevis et semibrevis, quarum ultimae duae tamen quantitatis diversitate variantur.

Maxima enim et longa quocumque ponantur, non variantur. Ponitur autem omnis [fol. 149r] ligata aut in principio, medio aut fine. Omnis enim inter primam et ultimam mediae dicuntur.

[90] [KMJ48:90,1; text: Prima ligata, quadrata, obliqua, carens cauda, habens caudam, et notula sequens, ascendentem a, descendentem a, ascendit brevis, descendit longa, sinistris semibrevis, dextris expers, sinistris brevis, dextris longa, sursum semibrevis, deorsum brevis, ascendit brevis, descendit longa] [SAEMUS 19GF]

Media ligata brevis est praeter proximam quadratam semibrevem ligatam sequentem, quae (nisi tractu a dextris descendente signetur) semibrevis erit. Obliqua vero media primam semibrevem ligatam sequens saepissime brevis erit. Et praecipue in tempore perfecto, ut in muteto Joannis Salice liquido claret et in multis aliis.

Item in ligatis semibrevium ascendentium et descendentium sive sit obliqua sive quadrata, semper tertia et omnes [fol. 149v] in ordine eodem sequentes repraesentant brevem dempta quadrata ultima descendente, quae longa est.

[KMJ48:90,2; text: Ultima quadrata, obliqua, descendens, ascendens, caudata, non caudata longa, non caudatur brevis] [SAEMUS 19GF]

Prima carens cauda, fit longa cadente secunda,

Suntque breves mediae, ni semibrevem quadra sequatur,

Ultima quadrata dependens, sit tibi longa.

De punctis et alteratione

Caput quintum de puncto carminis et puncti natura atque de alteratione et sua natura tractare intendit. Unde punctus est notarum ad latus minima stimulatio. Vel est minimum quoddam signum notulis accidentaliter aut praepositum, postpositum aut interpositum. Et est triplex:

[91] Additionis vel perfectionis, qui addit medietatem notae, cui additur, et sic ponitur tantum ad notas imperfectas ad medium figurae, cum qua uno spiritu cantandus venit. Dicitur etiam perfectionis punctus, quia in modo, tempore et prolatione perfectis ponitur post notam perfectam, quae a minori aut praecedenti aut sequenti imperfici posset, sed talis punctus facit eam in sua propria virtute remanere.

[Punctus in marg.] [fol. 150r] Divisionis vel imperfectionis est, qui nihil addit ad notulam, sed tamen tempora dividit. Et habet poni tantum in signis perfectis. Nec cani debet neque ad medium figurae poni, sed modicum sub vel supra, ante vel post. Et ille punctus dicitur quandoque transportationis, quia notulam (cui apponitur) non ad anteriores notulas, sed ad posteriores, ad priorem scilicet locum, quem acquirere potest, transferendam instituit. Et fit, cum ante brevem perfectam, quae imperfici non potest, residua semibrevis ponitur, hoc puncto notata, quae ad ultimam brevem sequentem pro numero ternario complendo numerari habet.

Alterationis est, qui neque addit neque dividit, sed signat notam esse alteram, id est duplam. Et ponitur etiam in numero ternario, sed supra notam propter ternarium numerum complendum inventus.

[KMJ48:91,1; text: Additionis, Diuisionis, Alterationis] [SAEMUS 20GF]

Est quoque et alius punctus, qui augmentationem indicat, non ad notulam, sed extra cantilenam ad unam dumtaxat eiusmodi partem in circulo vel semicirculo positus. [Augmentatio in marg.] Ibi enim minima tactum facere solet. At si in singulis cantilenae partibus ponatur, non augmentatio, sed sola perfecta prolatio notatur. [Signum augmentationis in marg.] Signum tamen intrinsecus augmentationis est paucitas notularum in una parte carminis sine repetitione eiusdem signi positarum.

Alteratio est minoris respectu maioris in certo loco duplicatio. Unde nota alterata est, quae se ipsam bis continet. Et sunt alterabiles notae duae: Semibrevis et minima

[KMJ48:91,2; text: in tempore, in prolatione perfectis. Et alteratur, perficitur, quae tantum] [SAEMUS 20GF]

[fol. 150v]

Alterationis quatuor regulae

Prima: Quandocumque in temporis computatione residuae fuerint duae semibreves aut in computatione prolationis duae minimae, tunc semper ultima alteratur, si maior nota sequatur. Similis enim ante similem alterari non potest.

Secunda regula: Quandocumque in tempore perfecto duae semibreves inter duas breves aut in prolatione perfecta duae minimae [92] inter duas semibreves ponantur sine puncto divisionis aut sine ligatura vel colore, tunc semper secunda semibrevis vel secunda minima alteratur. Et dicitur sine puncto divisionis, quia, si mediaret punctus divisionis, neutra alterari posset, sed una alterabilium imperficeret a parte ante et altera a parte post imperfectibiles proximas. Si vero punctus divisionis ponitur immediate post primam imperfectibilem vel post ultimam alterabilem, semper secunda alterabilium alteratur. Quia punctus nihil impedit, quoad alterationem nisi ponatur in medio duarum alterabilium.

Tertia regula: Si tres semibreves in tempore perfecto inter duas breves aut tres minimae inter duas [semi] breves in prolatione perfecta claudantur, ambae imperfectibiles perfectae manebunt et nulla alterabilium alteratur, quia per se est ibi numerus ternarius. Perfectum enim nihil, nisi perfectum inducit.

Quarta regula: Si quatuor alterabiles inter duas imperfectibiles ponantur, iterum nulla earum alteratur. Sed aut prima primam aut ultima ultimam imperficit imperfectibilem. Nisi punctus poneretur in medio harum alterabilium, tunc enim secunda et quarta simul alterari solent.

[KMJ48:92,1; text: Exemplum Alterationis regularum, 1. 2. 3. 4.] [SAEMUS 20GF]

Caput sextum

De perfectione et imperfectione

Unde perfectio est ternarii numeri coniunctio in eodem loco posito. Vel est notam imperfectam perfectam reddere. Et habet fieri in tempore et prolatione perfectis et etiam imperfectis per solum punctum additionis.

[fol. 151r]

[KMJ48:92,2; text: patiens tantum, agens et patiens, agens tantum, imperfectibiles] [SAEMUS 20GF]

Imperfectio est alicuius figurae in numero ternario depraedatio. Vel est notam de suo proprio valore deponere. Et possunt imperfici omnes a parte ante, a parte post et ab utroque, praeter semibrevem, quae ab una tantum parte imperficitur. Fit autem imperfectio multis modis aut per notam, pausam aut per colorem.

Per notam vel pausam, quando post aliquam notam perfectam videlicet [[Bv,Sv]] in tempore perfecto aut [[Sv,Mv]] in prolatione perfecta brevior nota vel pausa ponitur, a parte post imperficitur. Si vero ante perfectam minor imperficiens ponitur, a parte ante imperficitur.

[Imperfectio fit in marg.] Perfecta nota imperficitur quoad eius tertiam partem. Et non tantum brevis et semibrevis, sed omnes in tres aequales divisibiles.

[93] [per colorem in marg.]

[KMJ48:93,1; text: 12, 8, 6, 4, 3, 2] [SAEMUS 21GF]

Imperfecta nota imperficitur quoad eius quartam partem. Et hoc non nisi brevis et semibrevis.

[KMJ48:93,2; text: 4, 3] [SAEMUS 21GF]

Sunt item et aliae notarum imperfectiones hoc modo positae, in quibus semper prima pars (medietas notulae) integre tenetur et altera colore variatur, ut

[KMJ48:93,3; text: 3, 2] [SAEMUS 21GF]

valet; quare semper vult duas semiminimas consequentes habere, [fol. 151v] ut sic

[KMJ48:93,4; text: 3, 2, 1] [SAEMUS 21GF]

Et [[C,S]] valet [[C,M,pt]] et vult sibi adiungere semiminimam, ut sic: [[C,Mv,pt,M]].

Cautio: Maxima et longa ut per colorem ita etiam per notam vel pausam imperfici possunt. Et talis imperfectio tam colorum notarum vel pausarum non respicit perfectionem maximae vel longae per se, sed respicit perfectionem brevis inclusae in ipsis. Nisi appareret modus perfectus.

[KMJ48:93,5; text: Totalis, quando praecise tertia notulae pars detrahitur a sua parte propinqua, ut, imperficitur a, et, Imperfectio, Partialis est remotio tertiae partis, non totius notulae, sed alicuius partis suae sive propinquae sive remotae, ratione semibrevis perfectae in brevi praecedenti inclusae.] [SAEMUS 21GF]

Ligatura non imperficit, quamvis imperficiatur.

Item maior non imperficit minorem nec aequalis aequalem, sed dumtaxat minor maiorem.

Item nota imperfectibilis semper est in minorositate [?] suae perfectae quantitatis consideranda vel saltem eius pars, si quoad ipsam imperficiatur.

Item color in speciebus notarum supra minimam imperficit tertiam partem auferendo et hoc in tempore et prolatione perfectis. Nam in aliis proportionem sesqualteram (quam hemiolam vocant) aliter non signatum causat.

[KMJ48:93,6; text: Numeralis imperfectio, Punctualis divisio, Notularum plenitudo, sunt signa imperfectionis] [SAEMUS 21GF]

De proportionibus harmonicis

[fol. 152r] Caput septimum de proportionibus harmonicis [sic!]. Unde proportio est duarum quantitatum eiusdem generis alterius [94] ad alteram penes aequalitatem aut inaequalitatem certa habitudo. Et sunt in proposito nostro tres communes proportiones, scilicet dupla, quadrupla et sesqualtera.

[Proportio harmonica in marg.]

[KMJ48:94,1; text: Dupla, Quadrupla, Sesqualtera est, quando maior numerus continet minorem, praecise bis ut 2, quater ut 4, semel et alteram eius, quando contra, ponuntur] [SAEMUS 21GF]

Nota: Omnes figurae notarum in quacumque proportione sibi consimilibus nomine et quantitate comparari debent.

Item sesqualtera proportio in minimis non debet fieri in prolatione perfecta, quia sic esset aequalitas et nulla proportio. Nam in prolatione perfecta semibrevis una tres minimas continet.

[KMJ48:94,2; text: Tollitur, Per signi temporis positionem, proportio, Per contrariae proportionis immediatam suppositionem.] [SAEMUS 21GF]

Reliquas vero proportionum species, si alicubi contingat offendere, facile erit ex praedictis quascumque iudicare. Et tantum de illis.

Finis



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License