Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[100] Gasparis Stoqueri Germani

De musica verbali libri duo

Verborum notis applicandorum rationem a musicis turpiter ignorari, nec facile sine praeceptis addisci posse

Cap. I

Ociosum me nec gravioribus additum studiis, ad leviora haec et ab omnibus fere musicis hactenus neglecta descendere putet, qui, praesenti inspecto opusculo, rei et novitatem et musicorum nostrae aetatis in arte canendi nullo huius libelli adminiculo adiutorum peritiam considerabit. Ego vero, ut olim a nullo fere quod hoc praestantius censeri queat studio abstinui, ita nunc, iis omnibus sepositis, huic uni et multis etiam abiectioribus negociis, fortuna ita cogente, deditum me esse nec diffiteor nec idcirco a quoquam merito reprehendi posse existimo. Nam et quilibet in fortunae statu honeste se gerere, vitaeque actiones pro loco ac tempore mutare sapientis est; et laborem hunc meum viris bonis probari, nec ut inutilem, levitatisve nomine argui posse reor. Musicae enim laudes omnibus fere notissimas hic recensere supervacaneum forte fuerit, maxime cum iis non musicorum tantum, sed et sacrae scripturae, poetarum, historiographorum, aliorumque scriptorum libri refertissimi sint. Quare qui ipsi musicae studere honestum putant laborem simul hunc nostrum ut probent necesse est, quando sine hoc legitimum huius finem assequi nemo potest. Nec enim perfecti musici censendi sunt, qui solfizando (quod [102] vocant) contenti, verborum canendorum rationem prorsus negligunt. Notarum enim figurae ac nomina, quas voces musicales appellant, non nisi verborum exprimendorum causa efficta sunt; ipsaque solfizatio cantantibus idem est, quod iuncus natantibus. Quod si iuncus natandi peritos parum decet, musicae peritos tyrocinii instrumenta nolle deponere, merito demiror. Caeci quidem et infirmi baculo uti, infantes curribus deambulatoriis honeste possunt; si autem hos sani, oculati, ac adulti imitentur, id a turpitudine quomodo abesse queat, non video. Quod si igitur et musicis, verbis cantionum propriis quam solfizatione uti honestius est, et musicae artis tyrones ad hunc tanquam ultimum cantandi finem tendere aequum est, non levem tentasse rem dicendus sum, qui finem, partem cuiusque rei praestantissimum huic studio adiicere voluerim.

Nec est cur operam hanc nostram quisquam reprehendat, quod multi hanc scientiam absque huius operis nostri inspectione sint consecuti. Constat enim multos quoque orandi peritos solo naturae beneficio et mediocri exercitio absque praeceptis evasisse, nec tamen ideo operam perdidisse, qui de arte oratoria libros scripserunt. Nam et iis qui tardiori sunt ingenio consulendum est, ut quod naturae defectu consequi per se non possunt, id ab arte naturam supplente acquirant. Quique ad facultatem sive orandi, sive cantandi se natos existimant, iidem praeceptis adiuti, proculdubio et citius et perfectius, laboreque etiam longe minori idem consequuntur. Ideo prudenter Isocrates ad Daemonicum de praeceptis minime contemnendis sic scribit: [katanaliske ten en to bio scholen eis ten ton logon filekoian; houto gar ta tois allois chalepos heuremena sumbesetai soi rhadios manthanein].

Quare si quis cantandi scientiae finem legitimum cito perfecte ac facile consequi optet, operam hanc nostram ne improbet, sed eam alacriter amplexans mediocri meditatione et exercitio comitetur. Ita fiet, ut nec ipsum lectionis, nec me compositionis poenitudo sequatur.

[104] Musicae divisio

Cap. II

Ne lector rei qua de agitur ignarus aut plus quam hic docetur, aut aliud pro alio expectet, sciat nos hic non de integra musica, sed de certa eius parte acturos, quae ipsum ne lateat praevia musices divisione praecavendum puto.

Est igitur haec biformis, altera theorica, altera practica; et haec rursus vel instrumentalis, vel vocalis. Theorica practicam natura, certitudine, et dignitate antecedit; de qua qui scripserint non desunt. Sed omnes longo intervallo dominus meus Franciscus Salinas superasse videtur. De utraque etiam practica libri complurium extant, sed eam quae humana voce peragitur neglectius tractatam suspicor, maximeque circa finem; quod plane demiror. Constat enim inter omnes finem rei cuiusque partem esse praestantissimam, et natura ab omnibus magis quam caetera, quae ad eandem rem pertinentia ipsum antecedunt, desiderari.

Hanc rursus triplicem Franchinus facit in 3 practicae suae capite. Primamque esse ait, quae solfizando; secundam, quae sonorum tantum modulatione sine verbis ac syllabis: tertiam, quae verborum quorum causa soni effecti sunt, pronuntiatione exercetur. Addit idem Franchinus primam initiandis pueris tradi solere; secundam exercitatorum esse; ad tertiam vero tanquam ad electi modulaminis finem clericos deduci. Haec Franchinus.

Constat autem prima sex syllabarum (quas voces musicales vocant) enuntiatione harum: ut, re, mi, fa, sol, la. Hanc, quae sequitur pars, aut syllabas [106] omnino omittit, avesque ut instrumenta musica solius soni expressione imitatur, aut et syllabas certas quibuslibet sonis applicat, ut Germani, Tantaritarire; Itali, Fa li la le la; cornicines, Tirili. Tertia nec sine syllabis contingit, nec iis solis, aut certis, sed integris dictionibus decantatur. Haec si apte fiat, mire hominum animos ad amorem, odium, iram, misericordiam, pietatem, etc., pro subiecta verbis materia commovet.

Est et trium harum musicae vocalis specierum primae finis secunda, secundae tertia. Recte autem inter eas medium locum secunda obtinet, quod caeteris ambabus communis; sola quidem sine illis subsistere potest, illae ab hac separari omnino non possunt. Primam satis perspicue permulti nostrae aetatis musici exposuerunt; secunda autem antiquis antequam prima a Guidone inveniretur in usu erat; illi enim (syllabis sonorum nondum inventis) solis utebantur literis, quibus sonos, ut nos nunc lineis ac figuris enuntiabant. Itaque, illi prima nondum nota solis duabus posterioribus utebantur, et secundum perscriptas literas vel sonos tantum vel etiam verba pronuntiabant. Unde et Virgilius eas ambas in Bucolicis duobus verbis coniungit, cum inquit: Numeros memini; si verba tenerem.

Sed ut secunda priorem antiquitate vincit, ita secundam tertia. Eam enim etiam nondum inventis literis extitisse dubium non est: quippe quae ut avium cantus cum ipsa hominum creatione coepit.

Cum igitur haec maxime naturae humanae conveniat, indigni mihi hominis vocabulo videntur, qui, hac relicta, priori soli perpetuo immorantur; quia nec ipsa propter se inventa est, sed ut huic antiquissimae et longe praestantissimae serviret. Hanc ergo scitu dignissimam musicae partem, cuius causa et priores institutae sunt, cuiusque solius cognitio, eo quod sola ultimum finem contineat, perfectum musicum reddit, tractandam suscepimus.

[108] An tertia haec musicae vocalis species arte tractari possit

Cap. III

Sunt nonnulli, qui operam hanc nostram improbant, quod nodum in scirpo (ut aiunt) quaeram, eius rei praecepta tradens, quae praeceptis non contineatur, sed aut libere quomodolibet cantoris arbitrio contingat, aut solo usu percipienda artis opere non indigeat. Quorum opinio si vera sit, operam ego atque oleum perdiderim. Mihi vero non tantum est ocii, ut rebus inanibus nulliusque momenti studere queam; quare antequam operis definitionem aggrediar, falsitatem huius opinionis demonstrandam puto, quae quatuor argumentis niti videtur.

Et primo quidem aiunt solfizationem ad textum cantandum ita se habere ut iuncus ad natandum. Et quia iuncus solus ad natandi artem sufficere videtur, ideo nec in hac parte musices alio praeter solfizationem opus esse ingenio.

Secundo omnes alios musicos, solfizatione recte percepta, verborum cantandorum sibi agilitatem ac dexteritatem usu parasse.

Tertio symphonetarum in componendo libertatem obiiciunt. Quomodo enim aliter, inquiunt, canenda sunt verba, quam secundum intentionem autoris? Ii autem varii variis in locis terrarum extant, nullisque astricti regulis unusquisque pro suo arbitrio quibuslibet sonis quaevis verba applicat. Quod si igitur compositores regulas certas non sequuntur, male cantaturos esse constat, qui contra intentionem compositoris secundum certas regulas, quas ille secutus non sit, verba notis applicare conentur.

[110] Quarto non parum illorum opinionem confirmare videtur quod in proximo capitulo diximus hanc cantandi rationem antiquissimam esse, et cum ipsa creatione coepisse, cum nullae adhuc artes inventae essent. Quare primam quidem et secundam musicae vocalis species arte constare non negandum est, haec autem tertia hominibus natura dari videtur. Et cum ars naturam imitetur, videntur priores duae, quae vere artificiales sunt, hanc ut mere naturalem aemulari.

Possem ego horum argumenta etiam silens more Diogenis confutare. Is enim olim, cum Zeno motum nullum esse multis argumentis probaturus contenderet, tacitus surrexisse fertur, manifesto in ambulationis motu ipsius argumenta falsa esse demonstrasse. Ita et ego, solis compositis hic regulis, falsa eorum argumenta, qui arte et regulis hanc rem constare negant, confutare possem, maxime cum opinionem meam multi excellentissimi musici probent. Nemo enim fere est, qui non de ea sparsim in diversis locis praecepta dederit. Et inter alios Zarlinus multa huius rei praecepta esse ait, maxime scitu necessaria, quorum ipse pauca quaedam in unum caput collegit. Verba eius in eodem cap. 33 institutionum eius harmonicarum haec sunt: Accioche non intravenghi alcuna confusione nell' accordarle figure alle sillabe delle soggette parole, volendo io levare, s'io potro, tanto disordine, oltra le date regole in diversi luoghi, che sono molte, accordate alle materie secondo il proposito; porro hora queste, le quali serviranno non solo al compositore, ma anche al cantore. Hactenus Zarlinus. Possem et plurium aliorum testimonia adducere, [112] sed sufficit vel unius domini mei D. Francisci Salinae longe in utraque musices parte praestantissimi autoritas, qui me ad has regulas componendas hortatus est, easque etiam publice Salmanticae doceri et exerceri voluit.

Sed ne sola autoritate fretus vi potius quam ratione victoriam obtenturus videar, propius nunc ad veritatis argumenta accedam. Solfizationem regulis constare non negant; nonne igitur necessario hinc sequitur eam, quam hic tractamus, musicae partem artis minime esse expertem? Propter quod enim unumquodque tale est, illud magis est tale. Inventa autem est solfizatio ut certa verborum canendorum extaret ratio; ergo si solfizatio regulis atque arte perficitur, multo magis haec, cuius causa inventa est, praeceptis continetur. Alioqui sequeretur liberiorem et faciliorem esse verborum cantandorum rationem quam vocum musicalium; quo nihil dici absurdius potest. Accedit huc quod non potest esse minus in abstracto quam in concreto. Sed qui verba canit, solis vocum nominibus, quarum loco verba succedunt, omissis, omnem solfizationis vim ac partem exprimit, nihilque quod in illa observatur negligit. Quare et illius regulas omnes observat, et praeterea alias; alioqui nihil a solfizatione distaret. Solfizatio autem singulis notis suas tribuit voces seu syllabas, nec ulla in his syllabarum quantitas, nec accentus consideratur, nec distinguit figuras plures connexas et colligatas a solutis ac separatim positis, nec veloces a tardioribus.

Quae et multa alia aliter sese in hac parte habere, suo loco monstrabimus. Sed ne, ut quondam Alexander in nodi Gordiani solutione, rescindere potius [114] eorum argumenta quam solvere videamur, nunc singula eorum argumenta examinabimus, et eorum errores detegemus.

Primumque, cum aiunt solfizationem omnem verborum cantandorum rationem continere, quod subrogatum naturam sapiat eius in cuius locum subrogatur, ut in similitudine a iunco allegata ostensum est, ex eoque sequi putant hanc, quod in solfizationis locum succedat, non aliis praeter quam illius uti regulis. Ego vero regulam de subrogato veram tunc esse fateor, cum eadem utrobique est ratio; in diversis autem eandem sequi rationem plane dementis est. Quare si ut in solfizatione sua cuique notarum adderetur syllaba, caeteraque omnia similia essent, non novis opus esset regulis. Sed quia saepe una syllaba pluribus notis subiicitur, nec etiam quaevis syllaba cuilibet notae succedere apte potest, ideo opus est novis praeceptis, quae in hac diversitate quid deceat aperiant.

Secundo, quod vero aiunt plerosque musicos, solfizatione arte percepta, caetera usu apprehendisse, dico non omnes eadem esse naturae foelicitate, maximamque eorum partem verborum applicationem usu aut assequi omnino non posse, aut non pure ac sincere absque omni vitio eam apprehendere; paucis denique illis, qui benigniore natura sint praediti, multo id labore longoque tempore contingere quod praeceptis et cito et facile addiscere potuissent.

Tertio, iam quod de compositorum libertate opponunt, dico quamvis non omnes omnes secuti sint regulas, neminem tamen, his omnibus neglectis, quidquam scripsisse; alioqui sequeretur id verbis quibus vellet exprimi omnino non posse. Sunt autem regulae variae: aliae enim necessariae sunt, aliae vero arbitrariae; illas ab omnibus observari dubium non est, has vero quanto magis aut minus observarunt, tanto maiori aut minori cum applausu eorum compositio a vulgi auribus est recepta.

Quarto, respondeo quod sicut loquendi facultas naturalis quidem est, arte autem magis expolitur, ita omnes praedictas species tum ut naturales ac rudes, [116] tum ut artificiales ac politae considerari posse. Nam ut avibus cantus, ita hominibus sonorum ac vocum expressio a natura concessa est. Verborum autem canendorum ratio primo quidem rudior, tanto postea ornatior evasit, quanto ei plus artis a posteris accessit.

Quare ita statuendum est, si arte prima vocalis musicae species non careat, plus inesse artis alteri oportere, huic autem tertiae longe plurimum; et si cui prima difficilis videtur, alteram non ea non difficiliorem esse non posse, longe autem difficillimam aestimandam esse hanc tertiam. Difficilius enim finem obtineri constat quam ea, quae eius obtinendi gratia praeparantur. Itaque cum prima species non multo admodum tempore addisci queat, alteram, priore nondum inventa, vix decimo tandem anno a musicae artis studiosis percipi potuisse <Nicolaus> Vicentinus testatur. Manifestum autem est unicuique rei tanto minus inesse artis, quanto facilius efficitur. Quare cum haec illarum finis sit, illisque et tardius et difficilius addiscatur, ab arte abesse dici omnino non potest.

De musicae verbalis definitione

Cap. IIII

Parti huic musicae non unum aliquod nomen attributum est, sed ab actione eius prima denominatur, quam Hispani dicunt, cantar la letra; Itali, cantar le parole; Germani, textum canere; sua lingua, den Text singen; Latini, verba canere; Virgilius, Numeros memini; si verba tenerem. Quare hanc musicam verborum seu verbalem appellare licebit, sicut generalem, vocalem. Vox [118] enim, cum et voces musicales significet, merito generalior verbi appellatione censenda est. Grammatici quoque in sua arte verbum voci ut speciem subiiciunt. Itaque non video cur idem nobis in arte nostra concedi nequeat.

Cum de nomine constet, nunc quid rei sit accipe. Musica verbalis est, quae docet quae syllabae aut verba quibus notarum figuris recte et sine aurium offensione attribui possint. Nam nec omnes notae syllabas admittunt, et saepe imperitiores barbarismum aliaque vitia committunt, quibus mire auditores offenduntur. Sed de illis hic dicendi locus nondum est. Haec autem ideo iam diximus, ut et definitionis sententia perspiceretur, et usus huius artis quodammodo aperiretur, qui praecipue is est, ut cantor in verbis canendis quid deceat dedeceatque non ignoret.

Musicae verbalis divisio

Cap. V

Verbalis musicae partes duae sunt: verba et soni, seu numeri. Haec enim ambo in hac parte necessario requiri, vel ex illo saepius adducto Virgiliano patet, ubi ait: Numeros memini; si verba tenerem. Obiicere autem hic nobis aliquis possit, quod supra sonorum musicam a verbali seiunximus, easque ambas ut distinctas species musicae vocali subiecimus. Sed advertendum quod ibidem diximus caeteras duas species sine hac subsistere non posse, hanc autem sine illis posse. Sola itaque et separatim (in abstracto, ut vocant) [120] considerata propriam per se speciem constituit; concreta autem caeteris ut pars subiicitur. Quare nisi mutilam hanc artem proposituri simus, non de verbis tantum, sed et de sonis agere cogimur.

Sed quando et solfizationi hanc partem communem esse diximus, de eaque a multis diligentissime est pertractatum, nihil est quod novi de sonis afferre possimus. Quare ne alieno sudore opusculum nostrum auxisse videamur, ad tyrocinii illa principia, quod ad sonos attinet lectorem remittimus, ex quibus omnem sonorum doctrinam iam hauserit necesse est, qui verbali musicae addiscendae incumbit. Nec enim hic nos tyronibus, sed mediocriter exercitatis praecepta damus, ut in 2 cap. praediximus.

Quando autem de cognoscendo vocum musicalium progressu varii modi traduntur, quorum nec ullus est, qui mihi satisfaciat, controversia haec musicorum in re maxime necessaria mihi omnino tollenda videtur. Quare non prius ad alteram partem transibimus, quam variis ipsorum opinionibus seu modis allatis, et rationem reddiderimus, quare illos improbemus, et novum longeque faciliorem eorum loco restituamus.

De progressu sex vocum musicalium

Cap. VI

Modum inquirendarum vocum musicalium alii alium ponunt. Quos ego hactenus vidi, quinque hic aut sex ponam, et examinabo, ut lectores, cum eos apud alios legerint, quid de iis iudicandum sit, ne ignorent.

[122] 1. Quidam pueris viginti claves introductorii, quam manum vocant, ediscendas proponunt, et secundum illas voces investigari iubent.

2. Alii septem clavium cognitionem sufficere putant, quod idem sit iudicium de octavis, clavesque acutas tanquam perfectiores, omnesque cuiusque cantus tam ascendendo quam descendendo voces continentes eligunt; et qua voce quando utendum sit in earum singulis simul docent. Verbi gratia: in A-la-mi-re primam vocem la esse cantus naturalis, mi b mollis, re [sqb] duri; et ita consequenter de caeteris.

3. Nonnulli vero observarunt voces ex earum ordine rectius ac facilius deprehendi quam clavibus inquiri. Itaque putant, si prima vocum, quae est ut, sciatur, caeteras ipso vocum ordine facile patere. Quoniam vero vox ut non uni tantum tribuitur clavi, sed sicut triplex est cantus, ita et triplex hexachordum, et unam ut in tribus diversis clavibus reperiri necesse est; itaque tres tantum claves illas notandas putant, quibus ut continetur, quae sunt C in cantu naturali, F in b molli, G in [sqb] duro.

4. Alii non primam hexachordi vocem, sed eam potius inspiciendam esse putant, quae eius mutationem prima inchoet, ut sunt ascendendo re, descendendo [124] la; itaque regulas has de trium hexachordorum commixtione tradunt. In cantu naturali, inquiunt, re cantatur in D, la in A. Cum vero de naturali cantu fit transitus ad b mollem, re cantatur in G, la in D. Cum de naturali ad [sqb] durum, re in A, et la in E.

5. Quidam, omissa illa triplicis cantus observatione, ne, multis intentis, cantores tardius voces inveniant, cantum duplicem tantum proponunt; et ita aiunt, omnis cantus aut est b mollis, aut [sqb] duri, idque statim initio cantilenae ex b scripto vel non scripto apparet. Quare de duplici hoc cantu regulas has proponunt. In cantu b mollis re in D et G, la in D et A cantandum est. In [sqb] duro autem re in D et A, la in A et E.

6. Quidam magis memoria locali iuvari pueros arbitrantur. Itaque tenori deditos exercent per clavem [ClefC] in quarta linea signata in cantu [sqb] duro, naturalisque cantilenas eius generis eligunt, donec iis exercitatus puer optime noverit, clavi sic posita, quae vox in quavis linea ac spacio sit cantanda. Deinde sumunt cantilenas, quae clavem [ClefC] in linea eadem possideant, sed cantus b mollis. Idem demum experiuntur, eadem clavi in media linea posita, in cantu tam b molli quam [sqb] duro. Qui vero voci graviori vel acutiori ut alto <aut> discantu se dedunt, eosdem in clavibus illis vocibus propriis exercent. [126] Et si qui pluribus vocibus delectentur, iis quae claves, quibus cognatae sint, ostendunt, hoc modo:

[De musica verbali, 126] [STODEM 01GF]

7. Nuper autem Salmanticae mihi oblatus liber cuiusdam Hispani, qui solam vocem fa inquiri iubet in clavibus B, C, F, hoc modo: primum fa est in F, idque proprie; alterum in B, si sit assignatum; sin minus, in C; reliqua fa in horum octavis statim patent.

8. Ego hunc nondum visum, cum adhuc in Italia versarer, mihi invenisse videbar, quanquam diverso modo. Non enim solum fa simpliciter et per se inquirendum esse putabam, sed ut per id voces re et la statim paterent, in quorum medio vox fa locatur. Nam si fa in linea consistit, in proximis lineis illud re ac la committantur, aut in proximis spaciis, si fa in spacio collocetur.

[128] Theoremata verum vocum investigandarum modum manifestantia

Cap. VII

Antequam variis his de modis quid sentiam, quidque erroris habeant explicem, hypotheses quasdam praemittam, quarum certitudine atque ordine lector et ad veritatis contemplationem deducatur, et, iis concessis, statim quid quibusvis opinionibus huic adversantibus respondendum sit perspiciat.

1. Voces musicales sex esse; literas autem clavium, quae his respondent, septem.

2. Literam octavam eandem esse cum prima; idemque de vocibus dicendum esse, tam ascendendo quam descendendo.

3. Ad implendam diapason, nullam quidem literam, sed vocem unam deficere, ut hic patet:

[De musica verbali, 128; text: c, d, e, f, g, a, b, ut, re, mi, fa, sol, la] [STODEM 01GF]

4. Hexachordo deesse semiditonum ad implendam diapason.

[130] 5. Semiditoni duas esse species, alteram cum semitonium graviorem locum occupet, alteram cum acutiorem, et praedictas sex voces constituere hexachordum maius; itaque ipsis necessario aut septimam vocem aut octavam oportere esse fa, ut hexachordo semiditonum accedat. Atque idcirco septimo loco, cui vox ad implendam diapason deest, fa aut mi collocari posse, caeteras autem voces non posse.

6. Clavem septimam, cui inter ut et la constitutae vox deerat, esse B, quae potentia tam mi quam fa possidet, actu autem ex his alteram, quae, si mi sit cantum ab ea, [sqb] durum, sin fa, b mollem dici; naturale vero hexachordum, quod inter B et b diapason versatur, ipsum b non attingit.

7. Ordinem vocum certum esse oportere; ideoque semiditonum post hexachordum ad diapason accedentem non posse cantari per voces ascendendo la-mi-ut, vel la-fa-ut, aut contra descendendo. Itaque quot voces tribuuntur literae B, tot hexachorda ab ea ascendendo aut descendendo constitui ultra praedictum hexachordum naturale, quorum exordium sit ut in tribus diversis clavibus: cantus naturalis in C, [sqb] duri in G, b mollis in F, quae 3 et in principio cantilenarum signari solet.

8. Sicut ut triplicatur, ita et caeteras voces triplicari; ideoque et unamquamque literam possidere tres voces, praeter tres literas, quod unumquodque hexachordum literam unam non attingit, ut patuit in prima hypothesi. Et cum praedictae literae trium hexachordorum sint C, F, G, dici septimae hypothesis, literas his proxime subiectas ab earundem hexachordo intactas manere; ideoque duas possidere voces, ut sunt B, E, F.

[132] 9. Si descendatur a B-fa et B-mi ad infimam hexachordorum ipsorum vocem, apparere hexachorda, naturale distare ab hexachordo B-fa per diatessaron, et a B-mi per diapente in grave, ut hic videre est:

[De musica verbali, 132,1; text: B, a, g, f, e, d, c, ut, re, mi, fa, sol, la, diatessaron, diapente] [STODEM 01GF]

Contraque ab eodem B ad naturale ascendendo, distare naturale a B-fa per diapente, et a B-mi per diatessaron; ipsum vero B-mi a B-fa uno tantum loco in acutum distare:

[De musica verbali, 132,2; text: B, a, g, f, e, d, c, ut, re, mi, fa, sol, la, diatessaron, diapente] [STODEM 01GF]

10. Sicut hexachordum ab hexachordo distat, ita etiam voces his correspondentes in unaquaque litera a se invicem distare.

11. Quanto unumquodque hexachordum est acutius, tanto vocum eius quamlibet esse inferiorem, et e converso; ideoque cum hexachordum B-mi a B-fa distet in acutum, vox mi a fa in grave distat, ut:

[134] 12. In literis trium vocum voces proximas esse accidentarias per naturale vero quae ab harum altera quarta, <ab> altera quinta abesse videtur per decimam. Accidentariarum vero superiorem esse B-fa, inferiorem B-mi per undecimam. In duarum autem vocum literis deesse eam, quae non potuisse accedere videtur: ut in E-la-mi non la acutior, in F-fa-ut gravior voce ut, in B-fa-B-mi, quae a fa et mi ab altera quarta, ab altera quinta abesset.

13. Clavibus voces pluras, ordine unam ac certam manifestari; ideoque non claves, sed ordinem in canendo ut faciliorem esse inspiciendum.

14. Ordinem septem vocum septem literis respondentium procedere ascendendo per inferiores duorum hexachordorum literas, descendendo per superiores per septem; et cum septenarius non possit dividi in duas aequas partes, sed in 3 et 4 aequis proximas, ideo et voces ex uno hexachordo 3, ex altero 4 petendas esse, ut septem literarum voces compleantur, hoc modo: ascendendo ut-re-mi, ut-re-mi-fa; descendendo la-sol-fa, la-sol-fa-mi. Et si quatuor praecedant, sequuntur tres, et e contra, ut septenarius impleatur.

[136] 15. Vocum mutationem faciliorem fieri, si iisdem contingat intervallis, quam si variatis; ideoque sicut descendendo fit per tonum in la-sol-fa, la-sol-fa-mi, et in la-sol-fa-mi, la-sol-fa, ita et ascendendo fieri debere. Sed huius contrarium apparet, si principium ab ut sumatur, ut in ut-re-mi, ut-re-mi-fa. Ideoque non per ut, sed per re mutationem ascendendo esse inchoandam, hoc modo: re-mi-fa, re-mi-fa-sol, vel re-mi-fa-sol, re-mi-fa.

16. Mutationem (cum ad naturalem cantum transitur) semper fieri descendendo infra B immediate; ascendendo vero supra B non immediate, quia vox ut inepta est mutationibus per 15, sed, hac sola mediante, in proximi soni voce contingere. Itaque si in B fa cantatur, ab hac inchoando, descendendo fa-la; ascendendo, una voce mediante, fa-sol-re cantari. Sin mi in eadem cantatur, descendendo mi-la; ascendendo mi-fa-re esse canendum.

17. Disdiapason in duo aequa dividi posse. Diapason non posse, sed in diatessaron et diapente dividi. Itaque si usque ad disdiapason ascendatur, mediam mutationem, quae eadem sit cum prima, seu infima, certam esse; intra diapason autem eandem incertam esse. Quod nunc in diatessaron ut re-mi-fa-re, nunc in diapente inchoetur re-mi-fa-sol-re. Itaque deberi diatessaron voces diversas 3: ascendendo re-mi-fa, descendendo la-sol-fa; diapente autem 4, ut [138] ascendendo re-mi-fa-sol, descendendo la-sol-fa-mi. Et cum diapason componatur ex diatessaron et diapente, si tres voces diatessaron praecedant, statim sequi quatuor voces diapente, et hanc rursus tres, et ita deinceps alternatim.

18. B autem scripto, fa cani; eodem non scripto, mi esse canendum, secundum versiculum.

Corollarium

Ex his sequitur, inspecto B, statim apparere septem vocum ordinem, quibus repetitis quandiu velis in infinitum tam descendendo quam ascendendo procedere queas, ut in sequenti figura videre est:

Improbatio variorum modorum de vocum progressu a diversis autoribus traditorum; et errorum, quos continent, demonstratio

Cap. VIII

Vero modo, quo vocum progressus intelligitur, tradito, restat ut respondeamus contrariis.

Quod igitur ad primum: insanire mihi videntur, qui singulas singularum vocum claves observari iubent, quando id nec facile, nec cito fieri possit. Quis enim in tanta clavium, earundemque vocum multitudine facile internoscat, quam clavem quaeque signatura obtineat, et qua eiusdem clavis voce pronuntianda sit? Etsi maxime id fieri possit, quomodo tam cito fiet, quam saepe cantandum usu venit, ut cum minimae, semiminimae, et fusae occurrunt? Adde quod nec raro aliter quam vocibus docetur cantandum est, ut re in Gamma ut, etc.

[140] 2. Qui vero septem claves observari iubent, ob eandem clavium ac vocum multitudinem reprehendendi videntur; nec enim intelligunt illi claves a veteribus variis vocibus constantes institutas fuisse non tam ut quid canendum quovis loco esset sciretur, quam quare quidque canendum esset. Quid autem canendum sit, facilius ex vocum ordine, quam ex clavibus perspicitur.

3. Nec immerito reiiciuntur, qui vocem ut observandam docent. Nam praeterquam quod tres claves notari iubent, quibus facilius ac citius unicum B invenitur, cur eam vocem mutationi admiscent, quae mutationem nunquam ingreditur, ut in proximo capite theoremate 15 ostensum est.

4. Nec idcirco ii probandi sunt, qui voces re et la, quae primae mutationem inducunt, observari iubent; nam et voces plures et claves complures notari iubent, quibus facilius unicum B et unica eius vox observatur, quae semper certa est, per theorema ultimum capitis septimi.

5. Quare multo magis reprehensibiles videntur ii, qui praeter haec et varietatem cantuum notari volunt.

6. Longe hic maiorem memoriam et exercitationem requirunt, qui claves, quae variae variis in locis signari solent, considerari mandant, cum tanta res et fundamento prorsus careat, soli fidens locali memoriae.

7. Qui vero fa inspici iubent, in eadem cum superioribus vitia incidunt; nam nec fa illud unicum est, et claves plures. Qua ratione nec ei amplius inquisitioni assentior, quam olim me probasse dixi, cum in Italia adhuc versarer. Facilius enim et velocius unicum B unicamque eius vocem invenias et observes, quam tantam vocum ac clavium multitudinem. Facilius item et citius ex ordine vocum, quam ex clavibus voces patent, ut theoremate 13, cap. 7 ostendimus.

[142] Vocum divisio reprehensa

Cap. IX

Omnes fere musici hactenus voces diviserunt in superiores et inferiores: superiores appellantes eas, quibus in descensu cantus utimur; inferiores, quibus in ascensu. Nos, ordine situs considerato, vel etiam acumine ac gravitate, alias aliis esse superiores et acutiores, et contra, non negamus. Sin usus varietatem spectes, qua fit ut non iisdem ascendentes utamur quibus descendentes, omnino falsum esse dicimus, quod omnes hactenus caeci caecos sequentes opinati sunt.

Nam nec tribus tantum in ascensu vel in descensu utimur, nec illis tribus, quibus asserunt. Nam descendendo tam quatuor, la sol fa mi, quam tribus, la sol fa, utimur; theorema 14, cap. 7. Ascendendo vero non his tribus, ut re mi, sed re mi fa utimur; theorema 15, eodem cap. 7. Nec magis illis tribus utimur, quam quatuor, re mi fa sol; dicto theorema 14, cap. 7. Quare duabus tantum vocibus illa divisio convenire videtur, quam illi omnibus tribuerunt. Descendendo enim solo la, ascendendo vero non nisi re utimur; fa autem tam ascendendo quam descendendo, ut ascendendo, re-mi-fa; descendendo la-sol-fa-mi. Mi vero licet ascendendo semper usu veniat, ut in re-mi-fa, et re-mi-fa-sol; tamen et descendendo eodem nonnunquam utimur, ut in la-sol-fa-mi. Contraque sol descendendo quidem semper, ut in la-sol-fa, et la-sol-fa-mi; nonnunquam vero et ascendendo, ut in re-mi-fa-sol.

Quare constat vocum illam secundum ascensum ac descensum in duo membra divisionem falsissimam esse; veriusque tot membra fieri oportuisse quot erant voces. Utimur enim alia descendendo, ut la, alia ascendendo, ut re, alia neutro modo, uti ut, alia utroque, idque aut pariter, ut fa, aut impariter, et hoc item bifariam, alia enim semper ascendendo utimur, nonnunquam vero [144] etiam descendendo, ut mi, alia contra semper descendendo, nonnunquam etiam ascendendo, ut sol.

Nec quemquam moveat, quod ut tam ab ascensu quam a descensu exclusimus, quod ea ratione ab omni cantus usu prorsus reiici videatur. Loquimur enim hic de vocum mutatione, qua fit, ut vocum aliae ascensui videantur, aliae descensui aptiores. Cum vero mutatione opus non est, omnis haec vocum differentia tam ab aliis quam a nobis tradita tollitur, omnibusque vocibus aeque et ascendendo et descendendo utimur.

De altera musicae verbalis parte. Et utrum verba secundum intentionem symphonistae proferenda sint necne

Cap. X

Hactenus de priori parte musicae verbalis, hoc est, de sonis; nunc de altera agemus, ut quomodo sonis verba applicanda sint cognoscatur. Qua de re, regulas me daturum promisi.

Sed de his dubitari potest an symphonistae intentionem praecedant, an comitentur vel sequantur. Nam si praecedunt, sequetur plus autoritatis esse regulis hisce, quam ipsi cantilenae autori, quippe qui et ipse his regulis subiectus esset, et eas in componendo sequi cogeretur. Sin autem comitentur, non etiam praecedunt, videtur sola ipsius voluntas pro regula habenda; sicut malorum [146] principum seu tyrannorum non ratio, sed voluntas et effrenata desideria legem constituunt, secundum illud: Sic volo, sic jubeo; sit pro ratione voluntas. Quod si hoc concedimus, concedendum quoque erit regulas de hac re componi non posse. Nam voluntates hominum variae sunt, secundum illud Comici: Quot capita, tot sententiae; frustraque rationem inquiremus in iis, quae, ratione duce, composita non sint. Sin regulas sequi affirmandum est, sicut regulae grammaticae sequuntur autores Latinae linguae, et ex eorum scriptis collectae sunt, sequitur ut quoque ex praecedentis quaestionis affirmatione plus autoritatis esse in symphonetis quam his regulis.

Plerique forte hic dicent eas non praecessisse, sed aut simul extitisse, aut nuper collectas fuisse. Quomodo enim praecessisse dicas, quae nusquam visae fuerunt? Verisimilius autem videtur eas simul cum ipsa compositione extare; atque ita quot cantilenae extant tot cantandi esse regulas ac normas; regulamque regularum esse unam intentionem, voluntatem atque arbitrium autoris, qui cantilenam effinxerit. Ipsa enim cuiusque artificis in sua arte autoritas pro regula ac lege habetur, ut iureconsulti asserunt in l. 7 ff de statu hominum.

Et correlativorum eadem est ratio, ut cantus et cantoris. Qua re non aliter cani a cantore oportet, quam ipsa cantilenae natura postulat. Natura autem [148] illius ea est, quam in ipsa compositione sortita est a compositore. Ideo ipse ille pro regula et autor regulae vel regularum cantionis suae habendus.

Praeterea, qui conveniunt uni tertio, inter se conveniunt; sed cantor et symphoneta in cantilena conveniunt, hic scripto seu stylo, ille voce repraesentando; ergo et inter se conveniant necesse est, ut quicquid in componendo secutus est, et fieri voluit symphoneta, id sequatur quoque et imitetur in canendo cantor. Qua ratione sequitur nullas regulas extare, sed ipsum symphonetam et compositionem eius, quae scriptis expressa est, loco regulae habendam esse, ut sicut scriptum est, ita et cantetur.

Sin regulas quasdam esse cantandi contendamus, tamen rationi magis consentaneum est eas sequi compositiones quam antecedere, veluti de grammatica diximus; quanquam interea minus illis autoritatis est quam grammaticis; illi enim ut anterioribus metam, quam non transilirent, ponere non potuerunt, posterioribus tamen componendi rationem ab ipsis praescriptam transgredi non licet. Hae autem regulae, si maxime modum quendam cantandi ea, quae hactenus composita sunt, tradere possint, non tamen tanti momenti fore videantur, ut iis futuri symphonetae astringantur, nec libere quovis modo, ut qui illos antecesserunt, componere possint. Et si quid in quavis cantilena sive antiquis sive recentioribus his regulis parum conveniat, id secundum illas emendatius canere non licere videtur, quando cantores et fidicines et caeteros sic symphonetas sequi oportet, ut rursus ipsos choraedi sequuntur. Qui hoc facturus sit, non iam cantoris, sed symphonetae officio fungatur, sicut si actor in comoedia quidpiam immutet, non actoris, sed poetae munere fungatur, vel etiam quod iudicium exquisitum diligentis symphonetae praeferendum sit rapto ac momentaneo cantoris iudicio.

Ego vero his omnibus contrarium sentio, putoque regulas has nec cum cantilenis simul oriri, nec eas secutas esse, sed ante extitisse quam quicquam scribi coeperit; ideoque non minus sed etiam plus autoritatis eis deberi quam regulis grammaticae; ita ut cantori etiam nonnunquam, ne eas transgrediatur, aliter quam scriptum sit canere liceat. Nam et arte hanc musicae partem contineri, et praeceptis regi dicendum est; quando ipsam musicam artem esse non [150] negamus; eadem autem ratio est de parte, quae de toto, 1., quae de tota, ff, de rei vendicatione. Sin autem partem hanc artis expertem dicemus, sequetur nec musicam recte et simpliciter artem dici posse, sed secundum quid.

Eademque haec ars seu regulae praecesserunt compositores seu cantilenas. Sunt enim sententiae communes natura mentibus omnium insculptae, quibus contingit ut et scriptores diversorum locorum similiter scribant, scriptaque unius a pluribus approbentur. Sicut enim leges illae facile admittuntur, quae regulis seu notitiis honestorum ac turpium naturaliter mentibus insitis omnium <consonant>, quaeque illis repugnant, non consensu voluntatum communi, sed aut largitionibus aut poenis ad tempus defenduntur; ita et numerorum et sonorum rationes certique canendi modi et huiusmodi multa mentibus insculpta sunt a natura, quibus quanto quidque magis consonat, tanto maiore cum applausu a pluribus et recipitur, contraque quanto quid ab illis recedit, tanto minus gratum est, aliisque minus ab illis deviantibus postponitur. Hinc fit ut scripta doctorum indoctis praeferantur, et in illis etiam recentiores antiquioribus, quod horum alii aliis ad commune aurium iudicium magis accesserunt, ut suo loco videbitur.

His ita praemissis, facile est errores contrariarum opinionum dignoscere. Non igitur obstat quod hae regulae visae antea non fuerunt. Nam et leges seu praecepta morum et vitae honestae agendae ante Decalogum visae non fuerunt; extiterunt tamen. Itaque non solum Decalogi transgressores a Deo puniuntur, [152] sed et illi, qui Decalogum antecesserunt, naturalium praeceptorum violatores aeternis poenis subiiciendi a Paulo memorantur ad Rom. 1. Et iureconsulti ius in scriptum et non scriptum, quod consuetudinem nuncupant, dividunt: Institut. de iure naturali gentium et civili. Ita et regulae hae nihil aliud docent nisi quod communi consuetudine observatur et naturali illi aurium iudicio maxime consentit.

Quod ad secundam opinionem attinet, qua ex praescripto cani videtur, ipsiusque scriptoris autoritas, voluntas, et scripta regulae loco esse defenduntur, frustraque alias, quae non sint, regulas quaeri, respondetur ad primum: autoritatem quidem cuiusque artificis pro lege haberi; sed ex eo non sequi alias non extare leges. Imo vel eam ob causam ipsi tantum autoritatis accedit, quod legum ac praeceptorum veritatis seu rectae rationis magis quam quisquam alius artis eius ignarus est observator. Quare plus autoritatis debetur regulis illis naturalibus, quam vel scriptori vel scriptis eius, quando horum autoritas ab illis dependet.

Secundo, non obstat regula de simili correlativorum natura; imo prorsus convenit ut sequatur cantor naturam cantionis, si tamen bona. Sed quae sit illius natura, et an bona necne sit, ideoque sequenda vel corrigenda sit, dubitari potest regularum, quibus ea res docetur, ignaris.

Quod tertio obiicitur, symphonetam et cantorem, si in uno tertio, hoc est, in cantilena, conveniant, inter se convenire oportere, itaque tunc recte canere quemque videri, si intentioni symphonistae quam maxime accedat, et e contra, respondetur: et symphonetam et cantorem debere convenire in quodam tertio, quae sit recta ratio, vera norma ac modus canendi et componendi, a quo si symphonista in cantilena composita recesserit, supplendus est eius defectus a cantore secundum datas regulas, si commode id fieri possit, et sic recte inter se convenient. Est enim cuiusque symphonistae intentio, quam fieri potest, optime componendi; quod si contra faciat, id praeter intentionem eius ex ignorantia regularum accidit. Quare si conveniunt in illo tertio, in quo eos convenire decet, inter se quoque convenient; sin minus, nec inter se convenient, quando conveniunt in eo, in quo convenire minime volunt, contraque ab eo [154] aberrant, in quo convenire maxime optant. Bonum enim naturaliter omnes desiderant: Arist., 1. Ethico.

Iam qui autoritatem his praeceptis derogant, quod innumeros musicos sequentia nova sint, necdum usu recepta, iis respondemus non esse haec praecepta nova, nec post tot musicos, ut putant, sequi, veluti grammaticis accidit. Aliter enim de linguis ac de musica iudicandum est. Haec enim, ut caeterae mathematicae scientiae, ubique locorum eodem modo se habet; linguae autem, pro varietate locorum ac gentium, variae et pene infinitae sunt; ideoque de iis non secundum unam ac communem quandam rationem regulae fieri possunt, sed quod usu receptum est ab iis, qui grammatici vocantur, annotatur.

Secundo, nihil derogat nobis, quod futuri symphonetae his non astringuntur. Non enim ego quicquam hic novi ac peculiare effingo, cui ipsos astringam, sed primas ipsorum notitias communiter omnibus insitas. Itaque si ab his regulis recessuri sint, non solum non imitaturi sunt optimos scriptores, sed a recta ratione quasi se ipsos abnegantes recessuri sunt.

Tertio, quare nec illud obstat, quod de actoribus comoediarum dictum est, et similibus, quod scilicet non liceat autoris errata corrigere. Nam si id actor facere possit, doctiorque ipso poeta sit, licebit ei tanquam poetae; ita et cantorem interdum symphonetam agere licet, ut evitet enormia vitia, quae cantaturo occurrunt.

Quarto, nec id facere impeditur, quod ex improviso hoc facere non liceat, iudiciumque praemeditatum symphonetae subitis ac temerariis iudiciis praeferendum sit. Quid enim si symphoneta regulas ignoraverit? Etsi enim omnes natura notae sint, aliae tamen aliis notiores sunt. Et omnium scientiarum fere semina nobis a natura indita sunt, quae tamen, nisi usu et meditatione excolantur et exerceantur, non apparent.

Cum igitur aliae aliis notiores sint, uti diximus, iam videamus oportet quid sit quod sciverint, quidque ignoraverint, ut, secundum ea, regularum ordinem distinguamus in notissimas et minus notas, quarum hae arbitrariae sint, illae necessariae.

[156] De regularum in necessarias et arbitrarias divisione

Cap. XI

Sicut in homine in quantum homine actionum aliae necessariae sunt, aliae arbitrariae, ita in eodem in quantum musico, quaedam necessario fieri contingit, quaedam vero pro animi arbitrio nonnunquam observari, nonnunquam vero negligi. Cuius rei ratio est quod illarum causa a natura dependet, quae immutari, nisi a Deo, non potest. Harum autem executio imperio subiacet voluntatis, quae libera est. Homo igitur in quantum homo necessario comedit, bibit, dormit, digerit, videt, audit, loquitur; naturae enim haec sunt opera; voluntatis autem et pro illius arbitrio mutabilia sunt hoc vel illud edere, ambulare, loqui, canere. Eodem modo et de homine musico etiam censendum, quaedam enim agere cogitur, quaedam vero nunc agit, nunc omittit.

Sed dicet hic aliquis in homine quidem posse contingere, ut opera quaedam eius necessaria sint, quaedam vero libera; in musica autem id locum non habet, quod ut canere voluntatis est, ita omnis canendi ratio et varietas a voluntate dependere videtur; ideoque nec canendi regulas nec quicquam aliud observatu necessarium in musica occurrere. Verum hoc unico praeceptoris Alexandri responso dilui potest. Jussus enim Alexander citharam tangere, cum dixisset quid referre si aliter tangeret, praeceptor respondisse fertur parum interesse futuro regi, futuro autem musico multum. Ita et nos dicimus [158] humanitatis non interesse quomodo cantes, musicae autem permultum. Quare et cum homo in quantum homo canere quovis modo possit, in quantum vero musicus non item, regulis aperiendum est quid futuro musico necessario observandum sit, quidque contra liberum ipsi relinquatur.

Sunt igitur quatuor vel quinque, quae necessario ab omnibus observantur.

1. Ne paucioribus notis plures syllabae annumerentur.

2. Punctum eandem sibi cum nota sua syllabam vendicare.

3. Ligaturae quoque non nisi una syllaba est, quae primae notae attributa, in quasvis producenda est.

4. Pluribus notis in uno eodemque loco positis cuique sua debetur syllaba.

5. Primae notae prima syllaba, ultimae ultima cuiusque sententiae assignanda est.

Hae sunt, quas puto transgredi musico nulli licere, quas, quod explicatione indigent, prius exponendas censeo, quam ad arbitrarias transeam.

[160] Explicatio primae regulae

Cap. XII

Cum praecipue cavendum sit ne pauciores sint notae quam syllabae, tria in hoc consideranda puto.

1. De quibus notis haec regula intelligitur.

2. Quot modis in illud peccetur.

3. Quod inconveniens inde sequatur, si non sit observatum; deinde quid de contrario eius iudicandum sit, cum notae plures sint quam syllabae.

<1.> Notae syllabis non omnes aptae videntur, sicut ligaturae <et> puncta. His igitur numerum notarum augeri putandum non est, ut in proximis duabus regulis docetur. Nec observata regula videtur, si, his computatis, tot sint notae quot syllabae. Idem fere de semiminimis, et longe magis de caeteris, quae minoris sunt valoris, intelligendum est. Nam nec hae syllabis semper aptae videntur; sed de his plura suo loco dicemus.

<2.> Peccatur in hanc regulam duobus modis; aut enim in cantione vitium est, aut in cantante; in cantione rarius ut in illo:

[staff5]

[162] Cantoribus autem non raro accidit, ut contra praeceptum <quintum> de quo infra. Plures a principio notas paucioribus syllabis tribuentes, postea deficiant, paucioribusque notis quam syllabis relictis, aut syllabarum aliquot omittere cogantur, aut notas divisione plures facere, aut denique iis notis syllabas adiicere, quibus id satis commode fieri vix potest. Exempla:

[staff5]

<3.> Recte igitur hoc praeceptum necessariis annumeravimus, quando neglectum mutilam cantilenam reddit; at non idem de contrario eius dicendum est. Etsi enim paucioribus syllabis plures ascribi notae absque vitio vix queunt, ideoque id ab Adriano eiusque discipulis summe vitetur, antiquiores tamen ab eo non abstinuerunt. Aliter enim de superfluis quam de necessariis iudicandum, nam illa sine corruptione subtrahi, et addi, et auferri possunt, haec non item. Quare haec necessaria adesse oportet, illa necessario tolli non opus est.

[164] Accidit autem duplici de causa ut plures quam verba requirunt, notae ascribantur. Aut enim necessitas cantionis vel invitos cogit, aut dulcior harmonia in pluribus notis consistens nunc symphonetam, ut eas scriptis mandet, adducit, nunc cantores, ut ex paucioribus plures efficiant, invitat.

Necessitate cantionis fit ut nonnunquam vel fuga, vel temporis implendi, vel alterius vocis assequendae gratia, notas aliquot praeter verborum necessitatem adiungamus. Iucundioris autem harmoniae causa a symphonistis quidem contingit ut aut gravioris sententiae vel vocis animis magis imprimendae gratia, numerum notarum adeo augeant, ut vel paucioribus syllabis plures notae efferantur, vel etiam verba eadem repeti sit necesse; aut etiam nulla sententiae et verborum ratione innita, ipsa melodia, aliquot ultra numerum syllabarum notis adiectis, longe vel plenior vel auditu gratior reddatur.

Cantoribus vero nunc ut libere fugiant notas, nonnunquam vel plures in pauciores contrahere, vel contra, pauciores in plures dividere concedi posse videtur; partim vero, ut suavior harmonia aures oblectet, notas paucas in longe plurimas minimi valoris discindere, quod Hispani glossare, Itali diminuere, Germani, sumpta metaphora a pictoribus, colorare vocant. Quod et quomodo et ubi fiat interest.

[166] De ligaturis

Cap. XIII

Declaranda imprimis quatuor videntur:

1. Cur ligaturis non nisi una syllaba sit tribuenda.

2. An id perpetuo stricte sit observandum.

3. An primae ligaturarum sua semper debeatur syllaba.

4. De pluribus ligaturarum speciebus.

1. Sicut pluribus unisonis et voce continuatis et una aliqua notae figura coniunctis et in unum sonum quodammodo contractis, non nisi unam syllabam attribui oportere in proxima regula diximus, ita et etiam sonis intervallo distantibus <et> certa aliqua figura colligatis, quas ligaturas vocant, non nisi una syllaba assignanda est. Cur autem symphonistae ligaturas instituant, eadem ratione iam indicatum videtur, qua diximus in praecedenti capite, pluribus notis interdum unam syllabam adiici. Si plures syllabas attribuamus, essentiam eius destruamus necesse est, ut non nisi nomine ac figura videatur, re autem ipsa ligatura non sit. Quare eius natura unam tantum syllabam necessario requirit.

2. Nec regulam evertit, quod commissi erroris corrigendi causa nonnunquam ligaturae violenter (ut de simplicibus quoque notis dictum est) a quibusdam dividuntur. Nam quod vi et necessitate cogente accidit, non trahendum est in consequentia.

[168] 3. Imo interdum nec primae quidem ligaturarum ulla attribuitur syllaba, ut:

[staff5]

Cuius rei ratio est, quod re ipsa plures esse ligaturae videntur quam figuris exprimuntur. Nam si, maxima omissa, quae rarior, conferamus reliquas tres, [SBv], [Bv], [Lv], quarum unaquaeque prior esse potest, qualibet ex iisdem sequente, novem combinationes contingent, cum non nisi quinque earum figurae existant, ut in sequenti typo apparet:

[De musica verbali, 168] [STODEM 01GF]

Quare in praecedenti exemplo prima ligaturae figura exprimi non potuit. Verum, cum usu non nisi quinque ligaturarum species receptae sint, non facile admittendae sunt caeterae. Unde longe magis reprehendendi videntur, qui ne eas quidem quae extant figuras in cantilenis inserunt, notisque simplicibus pro ligaturis utuntur. Qua de re accidit ut contra rationem saepe quotlibet et quaslibet notas uni syllabae soli attribuant. Sed hoc nec symphonetis facile est imitandum, [170] et cantoribus quomodo id diiudicent, et quomodo in hac tanta diversitate se gerant, infra suo loco declarabitur.

<4.> Sunt et aliae ligaturarum species praeter praedictas novem combinationes, quae singulis figuris non sunt expressae, quod in iis notis consistunt, quae semibrevibus minores sunt, in quibus nonnunquam duae eiusdem generis notae figuris separatae, et simplices re ipsa colligatae, et uni syllabae attributae reperiuntur. Verum hoc, cum non sit proprium, necessariaque ratione careat, locum hic habere non videtur.

De punctis

Cap. XIIII

1. Olim pro notis punctum ponebatur.

2. Plura punctorum genera.

3. Ratio cur <nulla> ei <separatim> syllaba sit attribuenda.

4. An contra fieri possit.

[172] 1. Punctum antiquis pro notis erat, antequam plures notarum figurae invenirentur; una simplici figura puncti, omnes sonos designabant, sicut etiam in cantu plano adhuc fieri videmus. Quare regula haec non nisi in cantu mensurali locum habebat.

2. Nec inibi de quovis puncto intelligenda est. Nam cum punctus alius sit perfectionis, alius divisionis, alius alterationis, alius augmentationis, nos de solo augmentationis puncto loquimur, quod ille solus notae vim obtinet. Nec vero de valore eius constat, nisi ex nota, cui apponitur, eius namque dimidiam partem repraesentat; ideo et mediae illi ascribitur, quod media eius parte illam auget.

<3.> Quare cum notae, cui adiicitur, pars sit, nulla ei separatim syllaba tribui potest; nam ut in prima regula patuit, parti non alia quam toti syllaba debetur.

<4.> Quamvis autem interdum puncta signentur, ubi commodius notae exprimerentur, ut:

[staff5]

Tamen in dubio, cum de hoc errore non satis constat, regula potius sequenda est. Nam duplici de causa punctis in cantionibus utimur, partim textus gratia, [174] partim contrapuncti. Et licet textus causa videatur interdum commodius punctum a nota separari, tamen cavendum est ne altera adhuc maneat ratio, et latens aliqua sub puncto dissonantia clarius per notam expressam aures offendat. Itaque tutius semper in dubio regulam sequemur, nec punctum separatum a nota sono exprimemus.

De pluribus eodem loco

Cap. XV

1. Convenientia. 2. Differentia. 3. Confirmatio necessitatis. 4. Dubium si loco differenti. 5. Limitatio regulae.

1. Convenit haec regula cum superioribus, quod uni sono vel notae una syllaba tribuenda est, et per consequens, pluribus plures.

<2.> Differt autem, quod ibi una nota in plures dividi prohibetur, hic vero plures in unam contrahi. Ut enim ille, qui uni notae plures syllabas adiicit, eam in plures vere dividit, ita etiam, e converso, si pluribus notis unam attribuat syllabam, plures notas in unam contrahit, ut figura quidem sola plures appareant, re autem ipsa omnino plures <una> efficiantur.

3. Necessario autem illis plures syllabae assignantur, quod singulae ut totum considerentur, sin contra fieret, partes esse viderentur, et confusae potius quam distinctae.

[176] 4. Sed videamus utrum idem iuris sit in pluribus notis intervallo distantibus, quod sane rationi consentaneum videtur, eo quod hic totum prohibetur fieri pars, sicut in prima et secunda regula, pars prohibita est fieri totum. Totum vero et pars non modo in uno eodemque loco, ut in prima et tertia, sed et in diversis locis considerantur, sicut in secunda regula in ligaturis. Quare aeque vitiosum videtur, si notas plures eodem in loco, quam si in diversis locis sitas in unam contrahas; ex his enim ligaturam, ex illis unam simplicem efficies. Sed ut fatemur pluribus notis etiam intervallo distantibus plures syllabas tribui debere, ita contra necessario id fieri negamus. Fit enim nonnunquam ut plures diversae notae colligandae sint, quarum figura non extat, ut supra in de ligaturis diximus.

[178] 5. Nec et haec ipsa, qua de agimus regula, tam necessaria est, ut omni prorsus careat exceptione. Fit enim nonnunquam ut duabus notis eodem loco positis, quarum prior sit semiminima vel et minoris valoris, aut posteriori tantum, aut potius neutri syllaba tribuatur:

Exemplum prioris:

[staff5]

Exemplum posterioris:

[staff5]

Sed hoc accipiendum tunc fieri posse, cum priorem altera similis valoris praecedit, ut ei colligata videatur; ideoque peculiarem syllabam non vendicat; altera autem eam ob causam syllaba destitui potest, quod semiminimam sequitur, de quo infra in regula decima. Quod autem diximus, oportere priorem exhibere ante se alteram similis valoris, id etiam de punctis intelligendum; sufficit enim vel punctum similis valoris antecedere, ut:

[staff5]

[180] Sin contra nec nota, nec punctus similis valoris antecedat, solaque semiminima ponatur, syllaba ei necessario secundum praecedentem regulam tribuitur.

De syllabarum ordine cum notarum ordine conferendo

Cap. XVI

1. Divisio syllabarum. 2. Ratio necessitatis. 3. Quid inde colligendum. <4. Limitatio.>

1. Syllabarum ut et notarum alia prima, alia media, alia ultima est. Mediae autem syllabae hic accipiendae sunt, quaecumque inter primam et ultimam intercedunt. Itaque quod ad hanc regulam attinet, tam penultimam, quam antepenultimam sub mediis comprehendimus.

2. Necessario autem evenit ut primae notae prima syllaba et sic deinceps reddantur, ob necessitatem tum primae regulae, tum ordinis. Nam secundum primam regulam non sunt pauciores notae quam syllabae, suaque cuivis syllabae [182] nota, et ad minimum una debetur. Quo ita stante, cum notae verba imitentur, necessario sequitur, ut quo ordine scripta sunt verba, eodem eis et notae attribuantur. Itaque ex necessitate primae syllabae prima nota, ultimae ultima, et mediis mediae debentur.

3. Sed cum mediae plures sint, necessariae de singulis regulae tradi non possunt; sed ex arbitrariis regulis, quid in his rationi maxime conveniat, docebimus.

4. De prima quoque et ultima syllabis certa quidem est regula quoad simplices notas, hoc est, si unam aliquam notam primam, unamque ultimam statuas. Cum vero ligaturae accedunt notae, hoc est, quae figura sua exprimitur, eousque primam pertinere putandum est et quousque figura docet; ultimam quoque ibi incipere, ubi figura ligaturae inchoat. In iis autem ligaturis, quae figura non exprimuntur, sed in notis dissolutis et forma discretis consistunt, nihil quod necessario et perpetuo observetur praecipi potest; sed in arbitrariis quid fieri maxime conveniat, aperiemus.

De usu necessariarum

Cap. XVII

Usus harum regularum praecipuus est, ne quis incertus in canendo vagetur, rationemque cur sic et non aliter canendum sit ignoret. Ideoque non inutile fore duxi, si, in singularum regularum explicatione, necessitatis causam aperirem, ut regulis canendi modus traderetur; et diligenti earum expositione, similiter quare eo modo canendum esset necessario sequeretur, ita ut qui contra [184] ageret plane erroris argui posset. Nec vero recte canendi tantum ratio his regulis continetur, sed et componendi, et errores tam in componendo quam canendo commissos tollendi. Componendi quidem, quia turpe nimium est symphonetae, si adversus musicae principia delinquat. Et si quis dicat has regulas adeo naturales videri, ut vix fieri possit, ut ab iis quisquam in componendo aberret, at nihilominus turpe erit artifici, si artis suae principia ignoret, nec eorum, quae recte agere se putat, rationem cur recte fiant afferre queat.

Quod si autem symphonistae vel librariorum sive imperitia sive incuria aliqua commissa sint vitia, ea a regularum perito facile et apprehendi, et tolli poterunt. Omnia enim haec vitia in duo genera inclusa videntur: quod aut male connectuntur, quae singula per se separatim poni oportebat, aut connectenda quae erant, contra quod eorum natura patitur, distrahuntur.

Vitia quoque, quae in canendo frequenter accidere solent, commode his regulis tolluntur. Nam cum hae regulae observatu plane necessariae sint, sequitur errores adversus eas commissos intolerabiles esse, et omnino corrigendos esse.

Vulgatum autem est contraria contrariis mederi. Et in Ethicis Aristotiles docet prodigum ad liberalitatis virtutem amplectendam nulla via facilius duci et assuefieri, quam si contrario vitio, hoc est, avaritiae, studeat. Versatur autem omne ut scribentis ita et canentis vitium aut in vitiosa connectione, aut in distractione. Quare si quid male connectendo seu colligando peccetur, id sequentium notarum connexarum distractione erit tollendum.

[186] De arbitrariis

Cap. XVIII

Hactenus de regulis necessariis locuti sumus, quae ex ipsa cantus et notarum natura depromptae, mutari non possunt; nunc de arbitrariis dicendum. Non autem ideo arbitrarias has appellamus, quod ab omni prorsus necessitate absint, et ex mero arbitrio et voluntate musicorum dependeant, ut si libeat iis, utantur, sin minus, negligant. Sed arbitrii voce hic fere ut iureconsulti utimur, quibus arbitrium non quodlibet, sed boni viri iudicium est, hoc est, quod cum recta ratione consentiat. Ita et hic arbitrarias vocamus, quae quidem etsi necessariae non sint, quod non semper a musicis observatae videntur, arbitrio tamen non prorsus libero sed boni musici relinquuntur. Regulae enim a recta ratione nuncupantur. Ideo sicut necessarias mutari, nisi alia necessitate superveniente, non posse demonstratum est, ita et hae, nisi ratione recta aliud suadente, mutari nequeunt. Sicut enim voluntariae hominis actiones laudabiles [188] esse non possunt, nisi cum recta ratione congruant, a qua si discedant, statim virtutis nomine amisso, vitium incurrunt, et publice ab omnibus reprehenduntur; ita et si contra has arbitrarias regulas temere quidquam fiat, vitio non caret. Hae enim cum recta ratione maxime consentiunt, ita ut quicquid contra illas fiat, contra rationem fieri videatur; ideo et ab omnibus musicis observatae, nec facile neglectae inveniuntur, nisi ratione contraria obviante.

Nam et virtutum rectae regulae sunt, contra quas si quis delinquat, illico vitii arguitur; at contra saepe pro loco aut tempore mores mutantur, regulaeque illae virtutum pro variis circumstantiis occurrentibus nonnunquam etiam cum laude negliguntur; ita igitur et de his regulis censendum est eas non nisi raro admodum ob certas circumstantias mutationem admittere, ut suo loco aperiemus. Caeterum, ut planius harum regularum fons et origo cognoscatur, et quare eandem cum necessariis naturam non sapiant, et ab iis separandae sint, paulo rem subtilius considerandam, et exactius distinguendam puto.

Dubium igitur omne, quod circa hanc artem versatur, duplici ex causa oriri videtur. Primum, quod verba notis succedere oportet. Secundum, quod non una syllaba uni vel pluribus sonis, nec contra unus sonus uni vel pluribus syllabis, sed plures syllabae pluribus sonis succedunt. Nam si de verbis solis [190] ageretur, grammaticae praecepta lectori sufficerent; sin de sonis tantum, solfizationis quoque praecepta cantorem ambigere nihil sinerent. Sin his similiter concurrentibus, unum uni, vel unum pluribus ex aequo tribuendum esset, dubitari non posset quid et quantum cuique esset applicandum; sed cum pluribus sonis plures syllabae numero inaequales tribuendae sint, ambigi necesse est quid cui et quantum tribuendum sit. Quorum illud in posteriori regularum necessariarum explicatum est, hoc vero in reliquis quatuor ex parte declaratum est, sed pluribus adhuc indiget.

Nam si plures syllabae et notae in cantionibus numero pares concurrerent, nullum praeter illud, quod ultima regula dissolvi diximus, dubium oriri posset. Sed quia inaequales numero concurrunt, dubium aut circa defectum notarum, aut circa earum supra numerum syllabarum excessum oritur. Circa defectum cavetur regula prima; reliquae igitur omnes regulae, tam tres illae, quae sequentur, necessariae, quam eae, de quibus acturi nunc sumus, arbitrariae, circa notarum excessum versantur, quando uni syllabae plures soni addicti sunt. Illi igitur soni aut aequales seu unisoni erunt, aut intervallo distantes; in unisonis vero alterum sonum aut nota, aut puncto exprimi necesse est. Certum est igitur, quod si puncto notetur, eandem cum nota sua, cui punctus appositus reperitur, syllabam sortitur, per tertiam. Sin utrique, aut plures unisoni notarum figuris signantur, unicuique propria debetur syllaba, per quartam. Si tandem illi soni intervallo distant, tunc si ligaturarum forma expressi sint, regulam secundam necessariarum sequemur. At si ligaturarum figura, qua dignoscantur, non extat, eodemque modo colligandi notantur, quo illi, qui singuli singulis syllabis adduntur, nihil fere est quod necessario sequendum demonstrari queat. Opus igitur est novis regulis, quibus aperiatur quid maxime verisimile et probabile sit, quod ab omnibus observetur.

Constat igitur arbitrarias regulas versari circa cognitionem earum notarum, quae, plures cum sint, nec ligaturae forma signantur, uni tamen syllabae, perinde ut illae, sunt attribuendae. Quare recte diximus supra in de ligaturis, ligaturarum alias esse et figura et re simul, alias re tantum, quarum illae sensu [192] patent, hae ratione inquirendae sunt; et de illis in secunda regula necessariarum actum est, de his nunc agendum erit; nec hae ipsa naturae necessitate, sed ratione et autoritate nituntur. Quare sicut in illis singulis necessitatem demonstravimus, ita in his rationem assignabimus quare plures aliquot notae simul colligatae vel sint, vel non sint.

Autoritate autem exemplorum id ostendi non est necesse; nam si unum aliquod exemplum clari autoris adducam id quod semel factum probatur, in omnibus et semper ita se habere non sequitur; sin infinita, quae extant, exempla ascriberem, opus nimium cresceret. Quare cum exempla passim obvia sint, nullis hic nisi declarationis causa exemplis utemur. In fine autem praxim regularum in paucis cantilenis aperiemus, quibus tyrones instituti, facile ipsi exempla colligere, et similiter examinare poterunt. Quare continget, ut brevi omnium cantandorum et modum et rationem perdiscant.

De regulis antiquorum

Cap. XIX

Arbitrariae regulae probabiles quoque et verisimiles dici possunt, quod, ut diximus, recte rationi congruentes, ad veritatem proxime accedant; sed et artificiales nominari recte possunt, contraque superiores naturales, quod illae natura notae vel indoctis patere videantur, hae autem rudes quidem et amusos latere possint; illae enim etiam sensui sese offerunt, hae autem comprehenduntur ratione, qua maxime praediti ingeniosi homines et huius artis periti in eas [194] omnes consensisse videntur. Itaque non immerito et ab artificibus artificiales dicentur, et secundum illos dividentur. Quare in duos ordines dividendae sunt, sicut et artificum duplex est genus.

Nuper enim Adrianus Vuillartius non infeliciter novam musicem exorsus videtur, in qua vagam illam antiquorum libertatem omnino tollit, certisque sese regulis ita astringit, ut eius cantiones et magna cum voluptate, et absque omni, quod ad verborum rationem attinet, difficultate canantur. Eum neoterici nunc omnes sequuntur. Quare sicut Iusquinus princeps antiquioris illius musicae esse videtur, ita Adrianus et illius finis et pater seu princeps atque autor novae huius, quam nunc omnes imitantur, extitit. Nam et veterum praecepta multis cantilenis in publicum aeditis secutus est, et tandem exactius de praeceptis iudicans novam reperit, eamque et alios docuit, ut Orlandum, Cyprianum, etc., et ipse eam plurimis cantionibus partim Latinis, partim Italicis expressit, quarum quae extant vulgo <ab> Italis vocantur Le pecorine, a pellibus ovium, quibus illigari consueverunt.

[196] Nec vero hoc ita accipiendum est, quasi ille et recentiores caeteri antiquorum praecepta tanquam inutilia reiecerint, novaque, quae ab ipsis observata non sint, invenerint; imo nihil excogitarunt, quod ab illis non sit similiter custoditum. In hoc autem solo ab ipsis differunt, quod nimiam ipsorum licentiam sustulerunt, seque elegantioribus praeceptis magis astrinxerunt. Quanto enim unusquisque artis sese cuiusque praeceptis magis subdit, tanto eius opera maiorem assequuntur laudem. Quare ordinem temporis hic sequemur, et prius regulas antiquorum ponemus; deinde eas subiiciemus, quas perelegantes quidem, illi raro admodum secuti, saepiusque nimia vagae libertatis cupiditate neglexerunt; neoterici autem fere ut necessarias perpetuo custodiunt.

Diximus vero omnem ambiguitatem restare circa notitiam plurium notarum, quae uni alicui syllabae tribuendae viderentur. Quae ligaturae non tam forma quam re ipsa dici possint. Harum igitur coniectura partim ex verbis sumi potest, partim ex notis. Ex verbis quidem, accentui ut longior in pronuntiatione mora debetur, ita et plures in canendo notae tribui possunt.

In cantu vero quaedem notae ob dissimilitudinem non posse cohaerere, et colligari videntur; ideoque separatim integras per se debere intelligi, ut si semiminimae detur syllaba, eamque maior aliqua sequatur, non intelligitur maior illa praecedenti semiminimae esse connexa, sed peculiarem sibi syllabam postulabit.

Quae vero contra colligari apte possint, partim ex puncti natura, partim ex notarum qualitate deprehenduntur. Ex puncto: nam si semibrevi aut minimae punctus apponatur, quia punctus cum sua nota tempus aut mensuram non [198] implet, pars eiusdem sequens nota nonnunquam censetur, ita ut eandem cum nota et puncto syllabam obtineat. Id vero longe firmius observatur, si sequens illa nota non unica sit, sed duae puncti valori aequipollentes, quod tunc ob nimiam illarum velocitatem, syllabae ipsis separatim tribui vix possunt, ita ut plerumque illud etiam in eam, quae illas sequitur, notam extendatur. Quod vero ad notarum proprietatem attinet, aut illarum binae singulis syllabis tribuendae occurrunt, aut plures. Si binae, sciendum est illi imprimis syllabam esse tribuendam, quae prima minima vel semiminima occurrit, quaeque mensurae initium est, aut si sint semiminimae, quae prior in sublatione vel depressione tactus occurrit. Sequens enim prioris pars esse censetur, vel potius ambae partes ad constituendum integrum tactum, vel <minimam>; itaque sicut semibrevi una debetur syllaba, ita, si illa in duas minimas resolvatur, poterit priori attributa syllaba in sequentem simul produci. Similiter et de semiminimis dicendum; nam cum in duas semiminimas resolvatur minima, ambae ut partes unam sicuti totum earum syllabam possidebunt.

Denique cum plures notae uni syllabae adiiciendae sese offerunt, usitatissimum quidem est pluribus semiminimis et caeteris, quaecumque minoris valoris sunt quam minima, non nisi unam primae apponendam tribuere syllabam, quod caeterae ob velocissimum cursum syllabas non facile admittunt.

[200] Quare quinque antiquorum regulae colligi possunt.

1. Quod syllabae cuiusvis penultimae vel antepenultimae, quae accentum possidet, plures semiminimae addi possunt.

2. Quod semiminimae soli positae plerumque syllaba adiicitur; et si semiminimae, etiam sequenti primae addenda est.

3. Si punctum minimae vel <semibrevis> sequantur duae notae, puncto simul sumptae aequivalentes, nulla ipsis separatim syllaba datur, et plerumque nec notae, quae illas immediate sequitur.

[202] 4. Solet nonnunquam duabus minimis vel semiminimis, tanquam plurimis ultimae, una tribui syllaba, quae priori addita in sequentem extenditur.

5. Semiminimis vel minoris valoris pluribus concurrentibus non nisi una syllaba, quae primae debetur, adiici solet.

Sed nunc has ordine explicabimus, ut supra in necessariis factum.

De accentu

Cap. XX

Ad perfectam regulae de accentibus cognitionem, quatuor scitu necessaria videntur.

1. Cur accentui plures possint tribui <notae>.

2. Quotuplex sit accentus.

3. Plenior regulae declaratio, et ad caeteras syllabas extensio.

4. Convenientia et differentia huius regulae cum caeteris quatuor.

Quod ad primam attinet, magna videtur musicae cum oratoris actione esse cognatio, quod utraque affectus in hominibus excitat, et circa vocis sonum versatur. Quare sicut in locutione longior mora illi syllabae debetur, quae accentui subiacet, ita et canendo pluribus attributa notis nonnulla cum mora proferri potest. Accedit huc quod verborum causa harmonia effingitur, quae verborum naturam et proprietatem optime exprimit. Cum igitur omnibus verbis [204] proprium hoc sit, ut eorum illa syllaba, quae accentum possidet, aliqua cum mora proferatur, non immerito illi plures posse notas addi putandum est.

2. Verum hic illud quoque notandum est accentum esse duplicem: alterum uniuscuiusque vocis, alterum vero integrae sententiae. Vocis cuiusque accentus satis ex grammatica notus est, cuius praecepta in musica transferri non decet; sententiae autem accentus idem fere est, qui et ultimae vocis. Iam sicut in contextu orationis singularum vocum accentus plerumque negligitur, et ideo Graeci ultimarum syllabarum accentum acutum in contextu orationis in gravem vertunt, et lectores in ecclesia ultimum sententiae cuiusque accentum expressius et tardius pronuntiant; ita et in cantionibus non tam vocum singularum quam integrae sententiae accentus considerandus est.

Quanquam interim de eo quaeri potest quam hic sententiam vocemus. Quod quamvis ex grammatica satis constat, multi tamen musici adeo aut rerum grammaticarum rudes, aut negligentes, saepe quotlibet voces connectentes, imo nec raro una voce pro integra sententia utuntur. Itaque non hic tam ex verbis sententiam intelligendam puto, quam ex cantu. Sicut enim oratio in plura membra seu sententias dividitur, ita et cantus suas quasdam partes habet, quae aut pausis aut clausulis formalibus inter se distinguuntur. Quare doctis quidem et diligentioribus musicis, sententia eadem est cum grammaticis; rudibus vero et inertioribus, eam esse puto, quae aut pausa, aut clausula aliqua formali terminatur, [206] sive illa una, sive duabus vocibus aut etiam pluribus constet. Sententiae vero syllabae dividi possunt in primam, ultimam, penultimam, antepenultimam, et medias.

3. Ex praedictis igitur et ultima necessariarum regula colligitur, hunc canendi modum naturae maxime conformem esse, si primae notae prima sententiae syllaba, ultimae ultima attribuatur; mediae vero omnes, quamprimum commode fieri possit, primam sequantur, donec perveniatur ad antepenultimam vel penultimam, si illa accentum possideat, cui caeterae notae usque ad ultimam tribuantur. Ultima vero nota, ut dictum est, ultimae syllabae debetur, sicut et penultima penultimae, si accentus fuerit in antepenultima, alioqui antepenultima mediis annumerabitur.

4. Regulae igitur huic cum caeteris id commune est, quod inquirit, quae notae figura separatae, re ipsa colligatae intelligendae sint. Si enim, notis ordine in syllabas distributis, illi, quae accentum custodit, plures notae reservatae videbuntur, illae ligaturarum naturam sequentur. Differt autem haec regula a caeteris, quod illae notas colligandas ex sonorum figuris colligunt, haec autem ex natura vocum, quibus proprie accentus seu pronuntiationis mora in certis syllabis accidit.

[208] De semiminima maioris valoris notulae praeposita

Cap. XXI

1. Differentia. 2. Confirmatio. 3. Extensio. 4. Limitatio.

1. Haec regula circa ligaturas quidem, ut caeterae, versatur, sed diverso modo; in illis enim inquiritur quae notae facile colligari possint, in hac, contra, quae ligaturis ineptae sint.

2. Nam cum semiminimae syllaba debetur, maiori, si qua eam sequitur, quoque syllaba dari convenit, seu quod hae duae notae ob inaequalitatem coniungi non posse videntur, mensuramque tactus aut non implent aut superant, seu quod notarum velocitas syllabas respuit, contraque tarditas requirit. Ideoque propemodum necessario sequitur ut cum notae velociori syllaba attribuitur, tardiori eam sequenti minime negetur.

[210] 3. Procedit idem etiam in aequalibus, ut si sequenti aequali primae semiminimae tribuitur syllaba, tertiae quoque semiminimae, et caeterae quotcumque sequuntur, eodem esse iure censeantur. Ineptae vero ligaturis etiam omnes minimae et caeterae maioris valoris notulae, quae forma ligaturarum carent, videri possent, nisi nimia antiquorum licentia eas contra huius artis inventorum instituta admisisset. Sed de his suo loco plura dicemus.

4. Sed etiam idem observatur, si semiminimam inaequales minoris valoris notae sequuntur. Tunc enim secundum datam regulam illi quidem, quae semiminimam immediate sequitur, sua debetur syllaba; caeterae autem illi alligatae censentur, et non semiminimae. At contra, ipsi semiminimae aequales alligari possunt; illi autem, quae eam prima sequitur, connecti non possunt. Ideoque diximus, pluribus positis semiminimis, si secundis tribuitur syllaba, primis quoque tribui suas proprias. Nam aut omnes primae connexae censentur, aut singulae separatae, ut paulo mox dicemus.

[212] De puncto minoris valoris notulis praeposito

Cap. XXII

1. Ratio. 2. Collatio cum regula superiori de puncto. 3. Collatio cum regula proxima. 4. Collatio cum regula ultima.

1. Notae duae punctum semibrevis vel <minimae> sequentes, et ipsi puncto aequivalentes, syllabam non admittunt, sed puncto colligatae censentur, vel quod eius sunt compartes cum eo temporis seu tactus mensuram implentes, vel quod ob magnam velocitatem syllabarum prolationi ineptae videntur, vel quod ex illius notae resolutione prodeunt, quae puncto aequipollens [214] nec ipsa facile syllabae aptari posse videtur, vel denique, quod ut punctus pars notae syllabam respuit, ita et hae reliquae ad tactus vel temporis constitutionem partes, syllabae non facile fiunt participes.

2. Quare haec regula convenit partim cum regula superiori de puncto, partim cum regula proxime sequenti de duabus minimis vel semiminimis, partim cum ultima de pluribus semiminimis. Cum regula de puncto convenit, quod ut ille, quod notae pars est, syllabam non admittit, ita et hae, quod temporis seu tactus eiusdem cum nota et puncto pars sunt, syllabam respuunt.

3. Consentit et sequenti regulae; nam sicut illic notae <semiminimam> immediate sequenti syllaba addi prohibetur, ita et hic de duabus notis punctum sequentibus, et uni illi notae, de qua in proxima regula fit mentio, aequivalentibus dicimus.

[216] 4. Denique et ultimae regulae concordat, quod ut illic pluribus notis ob velocitatem syllaba adiici non permittitur, ita et hic iisdem idem fieri prohibetur.

De duabus minimis vel semiminimis

Cap. XXIII

1. Declaratio. 2. Ratio. 3. Extensio. 4. Limitatio.

1. Cum duae occurrunt minimae vel semiminimae, principalis censeri solet illa minima, quae tactum inchoat, et in semiminimis, illa, quae prior in tactus sive depressione sive elevatione sese offert; altera autem illi alligata iudicatur.

2. Cuius rei ratio haec esse videtur, quod in prima et quarta regula necessariarum diximus non partibus sed integris deberi syllabas. Quare si hic [218] utrisque sua adiiceretur syllaba, tanquam integrae censerentur singulae per se; at cum possit semibrevis resolvi in duas minimas, minima quoque in duas partes, scilicet semiminimas, fit ut iisdem duabus tanquam alterius partibus una sola syllaba recte possit applicari. Applicanda autem haec priori videtur, vel quia illa prius occurrit, vel quia illius imprimis ratio in contrapuncto habetur. Solent enim symphonistae imprimis curare ne qua discordia occurrat cum minimis quae primum tactus locum occupant, hoc est, quae in tactus depressione canuntur; cum semiminimis vero illis, quae primae in tactus sive depressione sive elevatione sese offerunt. In sententia principem locum obtinent illae notae, quae in mensura loco impari consistunt; caeterae saepe non computantur, et quomodolibet cum quibusvis copulantur; ideoque illis, quae fere pro nullis habentur, nulla syllaba tribuenda videtur.

3. Idem quoque censendum est cum prior illa nota, cui syllaba datur, non sola separatim posita reperitur, sed simili conglutinata, <quae> alteram notae suscipit formam, quae utramque valore adaequat, ut in clausulis formalibus, [220] maximeque in voce superiori, frequentissime contingit. Qua ratione fit ut prior illa duplicis valoris nota pari loco mensuranda aeque ac secunda occurrat. Soletque hoc casu altera illius accessoria et supplementum censeri, quod tactum suppleat, ideoque eandem cum priori syllabam occupat.

4. Videtur autem haec regula sola antiquorum propria esse, et a recentioribus prorsus neglecta. Nam recentiores minimis omnibus suas attribuunt syllabas, easque ut integras computant, semiminimis autem nullas prorsus; quod an recte necne fiat, suo loco declarabimus.

De plurimis semiminimis

Cap. XXIIII

1. Declaratio. 2. Ratio. 3. Extensio. 4. Limitatio.

1. Pluribus semiminimis continuatis soli primae fere syllaba tribuitur, reliquis connexarum loco reputatis. Primam vero accipe non solum, quae tactum inchoat, sed quaecumque in tactus sive depressione sive elevatione prima sese offert. Nec solum primam notae figura depingendam putandum est; nam et [222] punctus minimae pro prima habetur, quanquam tunc non puncto tanquam primae, sed ipsi notae, cui punctus accedit, communis syllaba additur.

2. Ratio autem huius rei est, quod sicut semibrevi, brevi, et aliis huiusmodi non nisi una syllaba adiicitur, ita iisdem in plurimas semiminimas resolutis non nisi una deberi videtur. Primae autem syllaba tribui solet, quod illius tum a symphonistis in contrapuncto, tum a cantoribus in <coloratione> et diminutione, quod vulgo glossare vocant, ratio imprimis haberi solet, caeteris fere neglectis. Denique et velocitas illarum in causa est cur singulis separatim attribui sua syllaba non potest. Sicut enim in loquendo magnam verborum obscuritatem gignit pronuntiationis velocitas, quod syllabae raptim cumulatae nec distincte prolatae auribus recte percipi non possunt, multoque minus recte intelligi, ita et in cantu ne idem accidat cavendum est.

3. Ex quo sequitur multominus aliis quam semiminimis velocioribus syllabas addi debere, ut sunt fusae et semifusae. Eadem ratione et illa, quae has [224] etiam semiminima maior sequitur, a syllabis libera deberet censeri, quod tamen saepius ab antiquis neglectum videtur; ideoque plura de hoc in recentiorum regulis dicentur.

4. Nec huic regulae contraria censenda est regula secunda huius ordinis, ubi diximus singulis semiminimis suam attribui syllabam, hic contra nulli praeterquam primae. Non enim illud ibi simpliciter affirmavimus, sed diximus semiminimas plures continuatas omnes ligatas censendas esse, aut singulas integras et separatim positas, de quarum his illic diximus, de illis vero haec regula intelligenda est. Si enim syllabae his subiectae abundant, singulis addendae sunt; sin minus, non nisi una omnibus adiicietur. Si denique plures quam una sint, nec tamen omnibus notis sufficere videantur, regula quarta sequenda erit. Sed huic distinctioni contraria videtur regula quarta, ubi nec omnibus notis syllabam unam, nec singulis addi oportere, sed binis potius. [226] Quare in hac opinionum varietate quid sequaris ex syllabarum cum notis collatarum defectu et copia colligendum est.

<Hic> enim sciendum et illud est, quod recentiores in signo C utuntur semiminimis pro minimis, itaque in eiusmodi cantionibus regula haec et caeterae, quae de semiminimis loquuntur, de fusis, quae illis semiminimis aequipollent, intelligendae sunt; et similiter de aliis accipiendum est, unamquamque naturam eius sequi, cui aequipolleat.

De regularum antiquorum inter se concordia atque ordine

Cap. XXV

Cum regulae hae arbitrariae sint, et antiqui ab illis facilius recesserint quam recentiores, ideoque nulla earum fere limitationibus careat, in tanta opinionum varietate quid sentiendum sit, quoque ordine canendum, summatim dicendum opinor.

Imprimis igitur primae sententiae cuiusvis notae prima syllaba tribuenda est, secundum ultimam necessariarum; deinde mediae, quae primam sequuntur, secundum primam et quintam necessariarum, et primam arbitrariarum; ita [228] tamen ut a punctis et ligaturis expressis abstineatur, secundum secundam et tertiam necessariarum. Pluribus autem eodem in loco positis omnino cuilibet sua debetur per quartam necessariarum.

Mox quod ad arbitrarias attinet, observet si semiminimis occurrentibus aliae interpositae sint, ut non continuentur; tunc enim nisi in clausulis formalibus hoc accidat, tam ipsis semiminimis, quam minimis interpositis, singulis sua addetur syllaba, secundum <secundam> arbitrariarum. Sin plures semiminimae continuae positae occurrunt, animadvertendum utrum abundent syllabae, ut necessario cuique semiminimae sua tribuatur syllaba, per secundam arbitrariarum. Sin notae potius abundant, omnibus una sola addatur, per quintam arbitrariarum. Quod si hac ratione aliquot abundaturae eiusdem semiminimae syllabae videantur, binis una tribuatur syllaba, per quartam. Quae omnia [230] observanda sunt donec perveniatur ad illam syllabam, quae accentui subiecta est; illi, si plures notae, quantaecumque supersint, omnes tribuantur, donec perveniatur ad ultimam vel penultimam, si illa accentu careat, per primam arbitrariarum; vel si tot notae superesse videantur, ut sententia repeti queat, absolvatur sententia statim, nec super accentu mora fiat, ne repetitionis commoditas amittatur.

Verum id interim circa repetitiones notandum eas, si frequentes sint, fastidium et nauseam audientibus parere perinde ac si inter loquendum eiusdem vocis crebrior fiat repetitio; itaque cavendum ne nimium repetitionibus studeamus. Hae enim ut in cantu plano prorsus nullae, quod sciam, reperiuntur, ita in mensurali aut necessitatis causa in una aliqua vocum fit, donec eam caeterae voces omnes assequantur, aut perraro consulto ob sententiarum aliquarum gravitatem exprimendam, et animis hominum imprimendam contingit, sicut et ab oratoribus et poetis figurate nonnunquam vel verba tantum, vel integrae sententiae ac versus repeti solent.

[232] Quam vero sententiam in musica intelligamus in prima arbitrariarum declaratum est; ibidem et in quinta necessariarum explicatum satis est quae sit ultima et penultima nota, quibus ultima syllaba et penultima accentu carens tribuenda est. Potest enim ultima non finalis tantum atque simplex intelligi, sed et composita seu ligata, sive expresse id fiat atque ipso actu, sive vi ac potestate, ut saepe iam dictum est. Omnibus enim his regulis arbitrariis nil aliud inquisitum est, quam quae notae, etiamsi formam ligaturarum non admitterent, possent tamen aliis commode connecti; sed nunc ad reliquas recentiorum observationes properemus.

De arbitrariis recentiorum regulis

Cap. XXVI

1. Tertius quinarius. 2. Ratio sufficientiae. 3. Differentia ab arbitrariis antiquorum. 4. Ipsarum regularum enarratio.

[234] 1. Sequitur nunc tertius harum regularum quinarius; in tres enim eas ordine divisimus, et <cuique> ordini quinque regulas assignavimus. Nec id tam consulto effinximus, quam ipsa natura ita constitutas investigando invenimus. Ut enim superioribus nihil facile vel addi <vel demi> posse visum est, ita et in his rem sese habere non difficulter demonstrabimus. Nam aut notas aut verba aut utrumque considerari cantando oportet. Circa notas considerabimus utrum minimae sint, an maiores vel minores minima. Minimis enim et maioribus minima singulis sua debetur syllaba, minoribus vero non; quod adeo verum est, ut nec illi, quae has proxime et immediate sequitur, quantovis maior sit, syllaba ulla tribuatur. In verbis vero consideratur ne facile repetitio fiat, minime autem verborum, sed nonnunquam sententiarum. Denique in utrisque, hoc est, et verbis et notis simul observatur ne syllabae brevi notula longa tribuatur, vel e converso, longae brevis.

<2.> His ego quid amplius addi possit, quod in priores non incidat, me non invenire fateor; nec praeterea, quod demi possit, reperio, cum nihil contineatur quod in superioribus traditum occurrat, nisi quis forte ultimam antiquorum [236] regulam huc translatam dicat; at illa ibi conditionaliter posita est. Saepeque aliter contingit ut ibidem in penultima et antepenultima regulis habetur, hic vero minoribus minima notulis simpliciter syllabas tribui negamus.

<3.> Differunt et hoc a superioribus, quod illae plane et mere arbitrariae sint, hae autem tam necessariarum quam arbitrariarum naturam sapere videntur. Arbitrariarum, quod non necessaria ipsis causa insit, propter quam, ut necessariae, nullo modo mutari possint. Necessariarum vero vim habent, quod rationi maxime consentientes fere aeque ut necessariae semper a recentioribus observatae videntur, nec nisi perraro, necessaria aliqua urgente causa, neglectae inveniuntur. Ideo longe facilior cantandi ratio, quod ad verba attinet, in recentiorum cantilenis est, quam in antiquis. Quanto enim quisque regulis maxime sese astringit, tanto minus lectorem seu cantorem ambigere sinit. Sicut enim viator minus errare potest, si una sit ei in itinere via, cuius vestigia sequatur, posita, at ubi plures quam una se viae offerunt, non potest viator [238] non errare, nisi quid eum vel casus, vel rationis iudicium adiuvet. Plures itaque viae cantoribus positae sunt in antiquorum cantilenis, in quibus, qui regulas ignorant, fallaci casui sese committunt; qui vero regulas supra de illis a nobis traditas percipiunt, facile rationis iudicio illis instructo errores cavent. At in recentiorum cantionibus cum regulae certae sint, quasi una in illis via tantum inserta, cantorem errare fere impossibile est. Quod tamen non ita accipiendum est, quasi eas et harum regularum rudis absque errore cantare possit. Sicut enim viator errare potest, certa etiam via ei posita, si eam ipsam ignoret, urbemque aggresurus nesciat quo sese vertat, an ad Orientem, vel Occidentem, vel Meridiem, an ad Septentrionem; ita et cantor has quantumvis certas regulas, si ignoret, non necessario observabit; nec enim adeo naturales et necessariae sunt, ut, natura duce, ab iis aberrare non possit.

<4.> Regulae igitur ipsae hae sunt.

1. Minimae et maioribus minima singulis singulae addendae sunt syllabae.

2. Semiminimis iisque minoribus, quotquot sint, non nisi una tribuenda est syllaba.

3. Notulae quoque, quae semiminimas vel fusas immediate sequitur, quanticumque sit valoris, eadem cum ipsis semiminimis syllaba communis est.

4. Repetitio textus fugienda est, magis autem verborum quam sententiarum.

5. Syllabis brevibus notae breves, longis longae tribuendae sunt.

[240] De minima eaque maioribus notulis

Cap. XXVII

1. Ratio. 2. Cur proprium. 3. Extensio. 4. Limitatio.

1. Minimae eaque maioribus notulis, ob tarditatem ac pronuntiationis moram, commode syllabae applicari possunt; ideoque illis regulariter singulis singulae debentur syllabae, ideoque primi musicae autores certas ligaturarum figuras instituerunt, qua re significarunt notis illis regulariter singulis suas deberi syllabas, nec nisi in expressis ligaturarum figuris contrarium fieri licere. Minimam vero ius maiorum notarum sequi vel ex ipso nomine patet. Nec enim minorum sed maiorum respectu minima; quare maioribus annumeranda est, dictaque minima videtur, eo quod minima sit, hoc est, infimum locum obtineat, minorique cum mora pronuntietur inter eas notas, quae syllabis proprie serviunt.

2. Propria autem haec regula recentiorum ideo videtur, quod ab antiquis omnino neglecta videtur; illi enim indifferenter quotlibet et quaslibet notas uni syllabae perinde ac ligatas tribuebant.

[-242] 3. Idem quoque nonnunquam observatur in semiminimis, cum in minimarum locum succedunt, quod semper fieri solet in signo [CR], nonnunquam etiam in [CRdim], quo casu vel omnes voces semiminimas sonant, vel quodammodo intervallis maioribus distantes ponuntur, et quod certius signum est, plures illis quam una syllaba ascribuntur. Quod cum fit non binis, ut supra in regula quarta attribuenda erit una syllaba, sed singulae minimae iure censendae erunt, singulisque singulae addendae erunt syllabae.

4. Limitanda tamen haec regula in clausulis formalibus videtur, in quibus minima saepe syllaba destituitur.

De semiminimis eisque minoribus notis

Cap. XXVIII

1. Ratio. 2. Proprium. 5. Extensio. 4. Limitatio.

1. Quod nulla semiminimis attribuitur syllaba, id fieri videtur quod illae antiquis in usu non fuerint, longeque postquam musica inventa est introductae [244] sunt; quod vel ex minimae appellatione constat. Ex qua manifeste deprehenditur nullam ea notula minorem in usu primis huius scientiae autoribus fuisse. Quare cum minima sit secundum nomen suum minima ex iis, quae syllabis applicari consueverunt, merito hac minoribus notulis syllabae denegantur. Nec parum ad rem facit, quod illarum notarum velocitas syllabas non admittit, oritur enim magna syllabarum confusio; distincta enim syllabarum prolatio tempore ac mora indiget.

2. Regulam vero hanc propriam esse huius loci superius capite 26 et capite proximo probatum est. Antiqui enim non semper unam syllabam omnibus semiminimis continue positis attribuebant, sed vel duas vel tres vel plures, ita ut nunc duabus, nunc quatuor, nunc pluribus syllaba una, aut etiam singulis singulae tribuerentur.

3. Quod vero de semiminimis hic dicitur, idem et de minima, cum semiminimae comparatur, ut in proportione tripla, dici potest.

[246] 4. Quod vero haec regula non observatur, quando semiminima minimae naturam sequitur; de hoc satis supra in proxima regula diximus.

De minima aut qualibet maiori notula semiminimas immediate sequente

Cap. XXIX

1. Ratio. 2. Proprium. 3. Extensio ad mediatam. 4. Illatio seu corollarium de ultima.

1. Quae semiminimas immediate maior sequitur syllabam eandem cum ipsis semiminimis communem habet. Cum enim syllaba semiminimis regulariter non attribuatur, ut supra in proxima regula diximus, primae tamen contra [248] illarum naturam semper addatur, consequens est eam posteriori, cui convenire poterat, adimi, ut, quod uni superflue attributum videbatur, alterius privatione compensaretur. Nec vero iniuste primae semiminimarum syllaba adiicitur, nec contra posteriori, quamvis maiori, debetur, si recte rem perpendas. Quod enim semiminimis syllabae non adduntur ob velocitatem, qua proferuntur, introductum est. Velocitas autem et mora non ex principio, sed fine prolationis dignoscuntur. Si enim cito deficiat prolatio, velociter pronuntiatio facta dicetur. Quare quod ad velocitatem attinet, non qua in nota incipit pronuntiatio curandum est, sed in qua desinit, quam idcirco maiorem esse oportet, ut velox pronuntiatio vitetur. Ideo recte diximus ultimam maiorem cum praecedentibus eam semiminimis syllabam eandem habere communem.

[250] 2. Hanc vero regulam ab antiquis non minus neglectam quam observatam videas; ideo non immerito recentioribus propria ascribitur, quando ab illis non minus quam necessariae custoditur.

3. Nonnunquam eadem syllaba etiam in alteram, quae hanc sequitur, extenditur, vel ut mora in semiminimis impedita plenius reddatur, vel ut, si semiminimas sequatur <minima> in tactus depressione, altera eam sequens mensuram impleat, per quartam arbitrariarum.

4. Ex his notandum est ultimam notam, cui ultima debetur syllaba, non posse semper esse eam, quae ultimo loco ponitur; quid enim si illam plurimae semiminimae praecedant, tunc enim illa semiminimis annumeratur, syllabamque propriam non admittit, ultimaque, quae syllabae capax sit, prima semiminima censenda est.

[252] De repetitione verborum fugienda

Cap. XXX

1. Ratio. 2. Proprium. 3. Limitatio.

1. Verbum idem saepius absque nausea repeti non potest. Sicut enim in loquendo balbutientibus vitio datur, quod syllabas et voces prolaturi duplicant, imo saepius multiplicant, contraque loquacibus unam atque eandem rem saepius auribus obtundentibus offendimur, ita et in canendo eadem verba molesta sunt. Quid quod in cantu plano, qui maxime naturam ac veritatem exprimit, repetitio fieri omnino non solet.

2. Ideo non immerito reprehensione digni sunt, qui quamlibet non modo sententiam, sed et vocem quoties libet repetunt, ii qui mihi balbutire magis quam loqui, vel canere videntur. Quod cum a recentioribus non perinde atque a veteribus commissum videatur, proprie illis attributum negari non potest.

3. Interdum tamen sententiae graviores, ut animis magis imprimantur, repeti solent, sicut et figurate ab oratoribus repetitiones fieri solent; sed hoc, ut si raro fiat, virtuti ascribi potest, ita si frequenter et sine delectu fiat, in vitium incidit.

[254] De syllabarum quantitate observanda

Cap. XXXI

1. Declaratio. <2.> Ratio. 3. Proprium. 4. Limitatio.

1. Quantitas syllabarum aliter in prosa quam in cantione observatur. In prosa enim

Caetera desiderantur.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License