Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[76] MUSICAE RU=/DIMENTA PER JOAN[NEM]/Vogelsangum Lindauiensem tam/fideliter quam compendiose/congesta JOAN[NES] PEDIONEUS RHAE=/tus ad litterarum tyrunculos

Qui cupis in teneris, statim perdiscere cantum

Annis haec Musae prima elementa para,

Quae tibi cui nomen cantus foecere volucrum

Succincto tradit colligit atque libro.

[pag. 1] JOANNES/VOGELSANGUS LINDA=/uiensis optimae pariter et spei et indo=/lis iuveni Balthassari Froelichio Glo=/riensi, discipulo suo perdilecto/ Salutem Plurimam Dicit.

Cum inter alias ludi litterarii molestias nequaquam in postremis numerandum vel te teste, Balthassar optime, sit, quod tam varias tamque plurimas in templis indies cantiones cantitare ex officio meo tenear constetque iam olim, quod musica semper inter artes liberales ab ipso ferme mundi exordio recepta fuerit. Non potui praetermittere, quin hac in parte et memetipsum et pueros, quibus erudiendis praesum pro nostro captu ac ipsorum modulo iuvarem. Permagni enim fidelis praeceptoris interesse nosci, discipulis suis undequaque consultum velle. Collegi itaque ex optimorum simul ac doctissimorum musicorum libris eiusmodi musicam introductionem, ut tum prima artis huius elementa brevi epitome quemvis inde [77] quam facillime percepturum promittere ausim, tum plane pervasum habeam, hic me [pag. 2] talem viam etiam industrioribus stravisse, ut sine ambage rectissimo compendio ad eos cognoscendos, qui ista vel copiosius vel subtilius tractant, pervenire possint. Videorque opere pretium me non modo Veldkirchianae iuventuti utile, sed aliis quoque haud parum multis, quibus nobilissimae huius artis fundamenta desunt, non poenitendum fecisse. Nam uti musica carere scholae non possunt, ita eam apte et minimo cum labore adulescentulis tradere non vulgaris est fructus. Quare constitui erudimenta haec per chalcographum nulla alia ratione emittenda esse, quam ne pueri, quibus post prima statim, elementa in nostro ludo musicam perlibenter studioseque inculcare soleo, toties eadem exscribere saepiusque non sine temporis iactura rescribere cogantur. Denique, ut minimo taedio tyrocinium hic facientes suam quoque operam et auxilium in iniuncto mihi officio subinde dexterius praestari queant. Porro quicquid id laboris et usus est, mi Balthassar, tibi dedicare praecipuo volui, tum propter egregiam tuam indolem, qua ni animum a litteris avocaveris summos tibi tuisque honores etiam ante tempus parabis, sat scio, tum maxime ob innumera, quae in me spectabilis pater tuus contulit beneficia. Curabis [pag. 3] itaque pro utriusque humanitate, ut laetis suscipiatur frontibus, quod nos prompto offerimus animo. Atque aliud aliquando, dum in virum, quem speramus, evaseris a virulentia sycophantarum, nec non calumniatorum morsibus adserere et propugnare non dubites. Vale ex ludo nostro Veldkirchii Rhaetiae, natali Mathiae anno Christiani partus.

M. D. XLII

[pag. 4]

Musicae rudimenta

[Definitio musices in marg.] Musica est ars recte canendi modulandive cognitionem administrans. [Divisio eius in marg.] Vel est scientia harmoniae sonorum.

[Theorica in marg.] Musica autem duplex est, scilicet theorica et practica. Theorica est, quae regulas canendi et componendi tum tradit tum speculatur. [Practica in marg.] Practica est, quae usum habitumque canendi ipso actu dat.

Et haec rursum bimembris existit, scilicet:

[Choralis in marg.] Choralis, in qua cantus aequales habet notas, quae uniformiter absque incremento vel decremento prolationis proferuntur. Cuius fundamenta prior libelli huius pars demonstrat.

[Figuralis in marg.] Figuralis, in qua cantus inaequales habet notas, quae iuxta signorum ac figurarum diversitatem prolatione augentur atque minuuntur. De qua, quam fieri potest succinctissime, posterior libelli huius pars tractabit.

Porro figuralis musica nova etiam et mensuralis appellatur, choralem autem veterem, planam et vulgo etiam Gregorianam appellant.

[pag. 5] Exemplum sequitur de plana musica, ubi notae nec minui neque crescere solent.

[KMJ49:77] [VOGMUS 01GF]

[78] Exemplum de musica mensurali, ubi variae notularum figurae -- iam augmentum, iam vero decrementum -- patiuntur.

[ClefF3,Svcd,pt,Scd,Svcd,pt,M,Sv,Mv,Svcd,Scd,Scd,Svcd,Sv,pt,Svcd,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,Lv on staff4]

Prima horum rudimentorum pars, in qua planae musicae fundamenta traduntur

[Musices capita in marg.] Musicae septem sunt capita sive articuli, quibus absolvitur, scilicet: figura sive nota, vox, clavis, solmisatio, mutatio, intervallum, tonus. Quibus et in primis additur linea et spatium; his enim duobus continetur omnis cantus.

De notis, caput primum

[Figura in marg.] [pag. 6] Nota est character lineis spatiisque appositus, cantus modulum demonstrans. Haec quidem a signo, quo scribitur, nomen habet: Graece [phthongos] appellatur.

Notae omnes aequali prolatione mensuraque in chorali cantu pronunciantur, etiam si diversis pingantur figuris.

Duplex autem est nota in chorali cantu. [Simplex in marg.] Simplex scilicet, quae alteri notae non adhaeret. [Composita in marg.] Et composita, quae alteri notae assuitur.

Ubi notandum, quod semper singulis simplicibus notis singulae textus syllabae applicari debent. Compositis vero notis solum priori notae verbi vel textus syllaba applicatur.

[KMJ49:78,1; text: Notae, Simplices, vt, Compositae, Da pacem domine in diebus nostris. Vir dilectus a deo.] [VOGMUS 01GF]

De vocibus, caput secundum

[Vox in marg.] [pag. 7] Vox musicalis est signum modulationis, quo cantus rite effertur.

[KMJ49:78,2; text: Voces sunt sex, ut, re, mi, fa, sol, la, Quae ita modulantur, Supremis, Infimis, tribus vocibus in cantus, descensu, ascensu, utimur] [VOGMUS 01GF]

[79] Hae autem sex voces inter se differunt

[KMJ49:79,1; text: Nam, ut, re, mi, et, fa, sol, la dicuntur, [rob]-molles, naturales, [sqb]-durales, sonum enim praebent, levem, mediocrem, asperum] [VOGMUS 01GF]

[Mutua vocum sublevatio in marg.] Porro voces iam dictae ad cantum quemcumque solmisandum sufficiunt, quousque etiam progrediatur. Possunt enim sese levare mutuo iuxta ascensum ac descensum. Ita tamen ut eiusdem naturae voces aequatissime conveniant, durae nempe cum duris, molles vero cum mollibus.

Unde illud

In duram mollis vocem numquam neque contra,

Vox vero naturalis mutatur utrinque.

De cantus cognitione

[Cantus, Trinitas in marg.] Quandoquidem cantus ex vocibus in trinam [pag. 8] divisionem incidentibus conflatur, is quoque in trifariam scinditur naturam, scilicet [sqb]-duralem, naturalem atque [rob]-mollem.

[Cantuum initia et fines in marg.]

[KMJ49:79,2; text: Cantus, [sqb]-duralis, [rob]-mollis, naturalis, est, qui mi fa neque, habet in [rob]-fa-[sqb]mi, durum neque [rob]-molle, consignatum habet, Item is cantus dicitur, qui exordium sumit in, G, F, C, finem vero in e, d, a, qualicumque] [VOGMUS 01GF]

Iuxta illud

In C natural, F [rob]-mol, Gque [sqb]-dural.

In a natural, d [rob]-mol, eque [sqb]-dural.

[sqb]-durum triplico, reliquos cantus geminabo,

Ut est principium cantus, ubique la finis.

Hae tres cantuum rationes in subiectis clarent exemplis.

[KMJ49:79,3; text: Exemplum cantus [sqb] duralis. Exemplum naturalis cantus. Exemplum de cantu molli.] [VOGMUS 01GF]

[80] [Mixtus in marg.] [pag. 9] Est et cantus mixtus, qui aliquando mi, aliquando fa in [rob]-fa-[sqb] mi habet alternatim. Nam nullus ferme cantus per se vel [sqb]-duralis vel naturalis aut [rob]-mollis tantum, sed plerumque mixtus existit. Quia iam de naturali in [sqb]-duralem, nunc de [sqb]-durali in [rob]-mollem fit processus. Unde omnis cantus proprie loquendo mixtus dicitur, ut clare subsequens demonstrat exemplum.

[KMJ49:80; text: Naturalis, [sqb] duralis, bmollis] [VOGMUS 02GF]

[Fictus in marg.] Est praeterea cantus fictus, voces ficticias atque a clavibus alienas usurpans, quae nec in eis, neque in earum octavis inveniuntur. De quo planius infra.

[pag. 10]

De clavibus, caput tertium

[Clavis quid in marg.] Clavis est littera, docens in qua linea spatiove quaelibet vox cantari debeat. [Unde dicta in marg.] Vel: Clavis musica est reseratio cantus. Dicta autem est clavis musical methaphorice a clave ferrea, quod -- ut illa seram -- ita haec cantum apperit.

[Claves quod in marg.] Sunt autem claves septem ac totidem litteris, videlicet a, b, c, d, e, f, g notatae. Quibus pro initiali fundamento ponitur [Gamma] littera graeca ad denotandum, quod musicae praeceptiones a Graecis originem primo traxerint.

[Numero quidem 20 in marg.] Porro ex septem istis clavibus fiunt per repetitionem omnino viginti claves, ut suo ordine in scala patebit. Tot enim pro humana voce sufficiunt, licet longe plures per litterarum crebram repetitionem superaddi adhuc possent.

[Clavium differentiae in marg.] Ceterum claves inter se differunt; nam quaedam capitales, quaedam minutae et quaedam geminatae appellantur, a septem videlicet litterarum dispositione. Quia priores septem post [Gamma]-ut magnis, sequentes deinde septem tenuibus, extremae autem quinque duplicatis sive geminis scribuntur formis. [Quod voces quaeque clavium possideat in marg.] Et e clavibus quatuor habent unam vocem [pag. 11] sex, tres et reliquae omnes duas, ut in scalae figura prae oculis infra dilucide depingitur.

At in litterarum sive clavium situ [rob]-fa-[sqb] mi pro una duntaxat clave numerabitur, cum tamen natura sint duae.

[[rob]-fi [sqb]-mi clavis gemina in marg.] Quia [rob] orbiculare fa, [sqb] vero quadrum mi denotat. Idem de octava eius superiore [rob][rob]-fa-[sqb][sqb] mi sentiendum est.

De scala musicae

[Scala quid in marg.] Scala est quoddam organum a similitudine sic vocatum, viam dirigens ad omnem cantum musicalemque scientiam.

[81] [Scalae utilitas in marg.] Hanc quidem bene didicisse refert plurimum, cum sit totius musicae fundamentum, quod, qui ignorat, in cantu quasi coecus in ignota regione versatur.

Assuescendum est igitur clavibus, ut eas acriter memoriae mandemus, ut et non praemeditati etiam sciamus, quas voces quaeque teneat clavis, ne mi canamus, ubi fa canendum sit aut econtra.

Clavium vero omnium seriem decem lineis ac spatiis totidem subscripta declarat figura.

[pag. 12]

Typus scalae musicae clavium syntagma et differentias continens

[KMJ49:81; text: Clauium quedam dicuntur, Geminatae que et excellentes. Paruae uel minutae, Superacutae. Acutae et affinales. Magnae seu Capitales. Finales. Graues. [Gamma] ut, A re, [sqb] mi, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut, G sol re ut, a la mi re, b fa [sqb]mi, c sol fa ut, d la sol re, e la mi, f fa ut, g sol re ut, aa la mi re, [rob][rob] fa [sqb]mi, cc sol fa, dd la sol, ee la] [VOGMUS 02GF]

Harum quaelibet litterarum et clavium aliter, quam alia de industria hic ponitur, figuratur appellaturque.

[pag. 13]

Scalae explanatio

[Capitalium, Graves in marg.] Ex capitalibus clavibus quatuor inferiores graves nuncupatae, graviorem sonum respectu aliarum emittunt.

[Finales in marg.] Et reliquae eo finales sunt dictae, quod omnis cantus non transpositus regulariter in eis se finit.

[82] [E minutis in marg.] Item ex clavibus minutis tres inferiores ideo dicuntur confinales, quod finalibus sint propinquae. [Affinales sive acutae in marg.] In quibus et cantus transpositus finitur. Hae quoque dicuntur acutae, quia acutiori sono inferioribus se efferuntur. Ceterae vero ex his, quae sunt superiores, vocantur superacutae ratione quidem positionis, [Superacutae in marg.] cum super acutas ponantur sonumque clariorem aliis reddant. Praeterea geminae ideo excellentes appellantur, [Excellentes in marg.] quod alias voces omnes sono suo acutissimo excellant.

De clavibus signandis

Cum autem ineptum esset, omnes ab initio cantus ponere litteras, unam aut alteram in primis marginibus, hoc est, ante cantus inchoationem notarunt musici, ut ex ea ceterae dinoscantur, easquae vocarunt claves signatas.

Frequentissime autem duas pingunt F-fa-ut [pag. 14] [Claves signatae principales in marg.] scilicet et c-sol-fa-ut quamquam et g-sol-re-ut, nonnumquam [Gamma]-ut vero signare vel dd-la-sol supervacaneum est.

Signatarum clavium scala ipsarumque signa in utroque cantu

[KMJ49:82; text: Claues signatae sunt communiter quinque, ddlasol, gsolreut, csolfaut, Ffaut, [Gamma]ut, Quod in chorali cantu consignatur sic, dd, g, c, F, [Gamma], In mensurali uero plerumque sic, G, Earumdem signa cantus utriusque] [VOGMUS 02GF]

Notabile

Claves signatae in lineali situ omnes ponuntur distantque ab invicem singulae a singulis, quidem proximis per quintam, praeter [Gamma]-ut, quod ab F-fa-ut distat septimam.

[Minus principales claves in marg.] Sunt et aliae claves signandae, sed minus praecipuae, scilicet [rob] et [sqb], quod vel ita aliquando signatur # #. Item antiqui cantores F-fa-ut [pag. 15] rubea linea in libris cantionalibus consignarunt. Et pariter quidam c-sol-fa-ut glauco colore depinxerunt, quo facilior clavium observatio canenti foret. Ad has igitur signatas omnes pueri tamquam ad scopum intendant animum discantque harum intervallo, certa deprehendere coniectura eas, quae signatae non sunt.

[Septem sunt cantus et quilibet continet voces in marg.] Cognitis itaque clavibus videndum est, qua clave incipiat cantus. Et ut facilius pueri distantias sive intervallo omnino notent illisque assuescant, sequentes hae et quidem simplices deductiones eis tradi solent.

[83] Deductiones sex vocum musicalium per totam scalam absque mutatione earumdem

[KMJ49:83; text: Exemplum prime deductionis quae est proprietatis [sqb] duralis, auspicatur in [sqb] ut, Finit in Elami. Exemplum secundae deductionis, quae est proprietatis naturalis, incipit in Cfaut, terminatur in alamire. Exemplum deductionis tertiae, quae est bmollaris proprietatis et inchoatur in Ffaut, exit in dlasolre. Exemplum quartae deductionis. DEDVCTIONES. quae est proprietatis [sqb] duralis, ex Gsolreut sumit initium, finem vero in elami et prime respondet deductioni. Exemplum quintae deductionis quae est proprietatis naturalis, ex csolfaut in aalamire, respondens secunde, scilicet, Primus naturalis, Primus bmollis, Secundus [sqb] duralis, Secundus naturalis.] [VOGMUS 03GF]

[84] [KMJ49:84; text: CANTVVM. secunde deductioni. Exemplum sextae deductionis, quae est bmollis, ex ffaut in ddlasol, respondens tertiae deductioni. DEDVCTIONES. Exemplum septimae ac ultime, deductionis, ex gsolreut in eela, per [sqb] duralem proprietatem, respondens primae ac quartae deductionibus. Secundus. bmollis, Tertius [sqb] duralis.] [VOGMUS 04GF]

[pag. 21]

De solmisatione, caput quartum

[Solmisatio in marg.] Solmisatio est cuiuslibet cantus per voces musicales -- iuxta mi et fa exigentiam -- regulata modulatio. [Duplex in marg.] Estque duplex: vera scilicet et ficta.

[Vera in marg.] Vera est, quae eas tantum voces exprimit, quas suis in locis vel eorum octavis continent claves. In octavis namque idem vocum usus atque eadem mutatio est.

[Ficta in marg.] Ficta est, quae in quacumque clave vocem consonantiae causa fingere potest, perigrinam, duram videlicet vel mollem. Dicitur autem peregrina vox, quae neque in clave, qua canitur, neque eius octava continetur.

[Scala triplex in marg.] Cum itaque solmisandi ratio non sit uniusmodi, musicorum solertia tres scalas excogitavit, scilicet [sqb]-duralem, [rob]-mollem et fictam.

[[rob]-mollis, [sqb]-duralis, ficta in marg.] Scala [rob]-mollis in [rob]-fa-[sqb] mi fa, [sqb]-duralis vero semper mi requirit. Ficta vero -- aut per mi, aut per fa patet --, idque in clavibus, ubi essentialiter vel mi, vel fa non habet hospicium, ut in schematibus versa pagella ad oculum liquet.

[Notabile de signatura in marg.] Quandocumque autem in cantione aliqua vel fa vel mi praeter naturam signatur, tunc signaturam eam quoad duraverit, sequi oportet.

[85] [pag. 22]

Scala [sqb]-duralis et quae in ea fiunt mutationes

[KMJ49:85; text: [Gamma], F, c, g, dd, ut, re, mi, fa, sol, la, Ascensus. Descensus. Typus scalae [sqb] durae] [VOGMUS 04GF]

Diligenter autem mutationum in his tribus schematis usum versiculi sequentes notentur. Vocibus utaris solum mutando duabus per re quidem sursum utatur, per la deorsum.

[86] [pag. 23]

Scala [rob]-mollis et quae sub ea fiunt mutationes

[KMJ49:86; text: [Gamma], F, c, dd, Coniunctarum loca, b, Ascensus cum mutationibus. ut, re, mi, fa, sol, la, Descensus cum mutationibus. Typus scalae fictae.] [VOGMUS 05GF]

Hic infra [Gamma]-ut canitur ut, sicut in F-fa-ut. Similiter et in [Gamma]-ut re, sicut in G-sol-re-ut. Item in A-re mi, quemadmodum in a-la-mi-re; omnes enim claves ab una eademque littera incipientes octavae inter se sunt. De quibus et idem semper est iudicium.

[87] [pag. 24]

Scala ficta cum suis mutationibus

[KMJ49:87; text: Typus scalae bmollis, [Gamma], [sqb], F, b, c, g, dd, Ascensus. ut, re, mi, fa, sol, la, Descensus.] [VOGMUS 05GF]

[pag. 25] Scala haec coniuncta quoque vel musica ficta dici solet. Reperiuntur autem plures coniunctae in instrumentis musicalibus quam in ipsis cantilenis.

Corollarium

[De octavis in marg.] In plana musica vocibus non ultra [Gamma]-ut descendendum. Ideo tres supremae claves non habent voces inferiores. Nec tres infimae superiores. Si vero in cantu figurali extra litteras scalae vel in imo vel supremo loco notulae aliquae expatiantur, ad octavae clavis rationem referendae sunt. Nam quaelibet litterarum in octava habet sibi similem, et quae voces in una sunt, eaedem possunt et esse in alia. Unde quaecumque voces in G-sol-re-ut sunt, eaedem possunt in [Gamma]-ut recte cantari et quae in a-la-mi-re, eaedem in A-re, quae in [rob]-fa-[sqb] mi, eae itidem in [sqb] mi. Neque etiam has voces, quae clavium dispositionem in scala excedunt, recte fictas -- quis vocet [88] --, quae in octavis reperiuntur, ut si la canatur in D-sol-re et caetera, quia in earum octavis expresse reperiuntur huiusmodi voces. [De coniunctis in marg.] Sed eas potius fictas dixeris, quas neque claves eae, ubi licentia usurpantur, neque octavae earum continent. Uti mi in F-fa-ut, sol in e-la-mi, fa in a-la-mi-re et caetera.

[pag. 26]

De vocum mutatione, caput quintum

[Mutatio quid in marg.] Mutatio musica est unius vocis in aliam, in eadem clave unisona variatio.

Ob vocum paucitatem et cantus pluralitatem reperta.

[Voces mutationes in marg.] Ad hanc duae voces sunt necessariae, scilicet: Mutata, quae per mutationem relinquitur, et mutans, quae scilicet loco vocis mutatae assumitur. [Mutatio duplex in marg.] Est igitur mutatio duplex. [Explicita in marg.] Explicita vel vocalis, in qua vox mutans et mutata ambae exprimuntur. [Implicita in marg.] Implicita sive mentalis, in qua una vocum canitur et altera mente tenetur. Aptior haec est quam illa.

[Quando mutatio fiat in marg.] Fit autem mutatio, quoties unica deductio, hoc est sex musicalium vocum progressio, ad alicuius cantilenae ascensum ac descensum non suffecerit. Nulla tamen mutatio fiat, nisi necessitas impellat.

Pro vocum mutatione regulae

[Prima regula in marg.] In clavibus unam syllabam habentibus, nulla fieri potest mutatio. In quacumque vero clave duas voces habente, vox aliqua desinit in eadem et altera [pag. 27] (eiusdem tamen naturae, quae ab ea quarta distat) sibi obvenit. Quaeque enim vox eiusdem a quarta naturae est.

[Quomodo fiat mutatio in marg.] Mutantur itaque voces sic: Ascendendo vocis superioris mutatio fiat in inferiorem et descendendo contra inferioris in superiorem, ut in C-fa-ut: [Ascendendo in marg.] ascensu fa in ut commutatur, descensu ut in fa. [Descendendo in marg.] Sic in D-sol-re: sol in re et re in sol; in E-la-mi: la in mi et mi in la; in F-fa-ut: prorsus ut in C-fa-ut. Quarum mutationum haec sunt exempla:

[KMJ49:88; text: Exempla clauium duas uoces habentum. C. D. E. F.] [VOGMUS 06GF]

[[rob]-fa-[sqb] mi in marg.] In [rob]-fa-[sqb] mi autem et sua octava [rob][rob]-fa-[sqb] mi nulla fit mutatio, tum, quia voces non sunt unisonae, tum, quoniam [rob]-fa et [sqb] mi duae claves sunt et vox unius haud alterius clavis vocem mutari potest.

[89] [Secunda regula in marg.] [pag. 28] In clavibus autem tres habentibus voces ad [rob]-fa-[sqb] mi clavem reliquas [?] dirigere, necesse est. Nam, si ascendas ac in [rob]-fa-[sqb] mi clave mi canatur, in G accipiendum est ut, non re, et in descensu ut rursum in sol mutandum. [Haec ex poetae Glariani Musicae fragmento quoddam exceptastis in marg.] Contra: Si in [rob]-fa-[sqb] mi canitur fa, tum eadem in clave re sumendum est, non ut, idemque re in descensu in sol vertendum est. Consimili modo de a-la-mi-re dicendum.

Sed d-la-sol-re la habet, siquidem fa in [rob] fuerit, sol vero, si mi in eadem. Pari modo de c-sol-fa-ut considerandum. Similiter et in dd-la-sol ac in cc-sol-fa inspiciendum est ad [rob][rob]-fa-[sqb] mi clavem. Nam, quando in [rob][rob] accipitur fa in dd-la-sol la, in cc-sol-fa sol sumitur, quando vero in [sqb][sqb] mi fuerit, tunc in dd sol, in cc fa accipere, necesse est.

Ad [rob]-fa-[sqb] mi itaque exigentiam omnis facienda est mutatio.

[De [sqb]-duro in marg.] Ne autem ignoraretur, quando fa aut quando mi canendum sit in [rob]-fa-[sqb] mi, musici statim ab ipso cantilenarum initio, quoties fa [rob] tenue, [Deque [rob]-molli in marg.] quoties vero mi cantandum, nihil praenotare consueverunt. Sed potissime, quando mi vel fa signanda sint, ex tonorum ratione cognoscetur.

[pag. 28] Nam omnes toni in [rob] clave mi habent, exceptis quinto et sexto, qui fa in ea exposcunt, nisi contrarium signatura [rob] aut [sqb] specialiter iusserit utrinque.

[Catholica in marg.] In summa in [sqb] mi, [rob]-fa-[sqb] mi et [rob][rob]-fa-[sqb] mi mi semper cantandum, nisi [rob] tenue speciatim ibidem signatum reperiatur.

Exemplum clavium ternas habentium voces sequuntur

[KMJ49:89; text: G. A. C. D.] [VOGMUS 06GF]

[90] [pag. 31] Haec quidem exempla sunt, ubi qualitates cantuum non permutantur, ut aspero mollis immisceatur.

[De longis saltibus in marg.] Postremo notandum, quod in longis saltibus, uti in octavis septimis, sextis, item in quintis, simpliciter voces sunt apprehendendae, ut in clavibus inveniuntur ruendo ex mi in mi, ex fa in fa vel ex aliis in alios modos absque mutatione.

[KMJ49:90,1; text: Exempla.] [VOGMUS 06GF]

De clavium signatarum transpositione

Cum cantus non pluribus quinque et saepius quatuor solum notetur lineis, quas et aliquando excedere contingit. Inventa est quam decentissime clavium transpositio. [Clavium transpositio in marg.] Quae nihil aliud est quam prius signatae clavis, ob cantus ascensum vel descensum de linea ad lineam, translatio.

[Regula in marg.] Et ut ipsae claves a suo situ cedunt, ita cum eis et notulae ipsae sese variant; hoc est, quantum [pag. 32] clavis transposita ascendit descenditve. Tanto altius pressiusve, notula immediate sequens cani debet, ut hoc sequens declarat exemplum.

[KMJ49:90,2] [VOGMUS 06GF]

[Claves in marginibus transponendae sunt in marg.] Melius tamen faciunt, qui statim a prioribus marginibus, quoties fieri potest, claves transponere student. Nam cantus ipse hoc modo absque cantantis errore facilius transcurritur minusque interrumpitur. At malunt hoc loci quidam vel inferne subiicere, sed superne coaddere lineolam, quam clavium transpositionem admittere, quod, dum carta concedit, non illubens laudavero.

De intervallis musicis, caput sextum

[Intervallum quod in marg.] Intervallum est distantia vocis a voce penes elevationem vel depressionem eiusdem, [pag. 33] quod arsim et thesim appellant. Vel: Est soni acuti gravisque distantia.

[Intervalla quot in marg.] Intervalla novem sunt usitata. Quorum nomina sunt: semitonium, tonus, semiditonus, ditonus, diatessaron, diapente, semitonium cum diapente, tonus cum diapente, diapason. Quibus et unisonus apponitur, licet intervallum proprie non sit, sed intervallorum principium, sicut unitas numerus non est, sed numerorum initium.

[91] I.

[Unisonus gleicher thon oder stimm in marg.] Unisonus est, quando eadem vox iterum atque iterum repetitur, ut si saepius ut, ut, ut, re, re, re, mi, mi, mi et caetera repetamus.

II.

[Semitonium unvolkomne secund in marg.] Semitonium est secunda imperfecta fitque solum inter mi et fa proximum vel econtra.

III.

[Tonus ain yegliche volkomne secund in marg.] Tonus est perfecta et completa secunda, quae de proxima quaque notula in proximam abit, veluti ex ut in re, ex re in mi, demptis dumtaxat mi-fa simul connexis, quae non tonum, sed paulo minus quam toni dimidium faciunt. At cum ab invicem divisae ac aliis vocibus adnexae fuerint, tonum non minus faciunt quam aliae, quemadmodum mi cum re, fa cum sol et caetera.

[Semitonium in marg.] [pag. 34] Porro semitonium et tonus dicuntur intervalla simplicia. Quia non ex aliis, verum alii ex ipsis conficiuntur. Item semitonium duplex est: [Maius et minus in marg.] Maius, quod fit inter fa et mi, et minus, quod de tono fingitur. Hoc plus quam tria commata seu gradus continet, sed quartum non explet. Illud autem quartum quidem superat, sed quintum non item implet.

IIII.

[Semiditonus ain unvolkumne tertz in marg.] Semiditonus est tertia imperfecta et fit ex tono et hemitonio, ex re scilicet in fa et ex mi in sol progrediens.

V.

[Ditonus ain volkumne tertz in marg.] Ditonus est tertia perfecta ex duobus conflata tonis, scilicet ex ut in mi, ex fa in la ascendit et econverso.

VI.

[Diatessaron ain quart in marg.] Diatessaron est quarta submollis, intervallum scilicet vocis a voce per quartam, constans duobus tonis et uno semitonio. Eius species sunt: ut-fa, re-sol, mi-la.

VII.

[Diapente ain volkumne quint in marg.] Diapente est quinta perfecta, composita ex tribus tonis et uno semitonio. Huius sunt quatuor species: ut-sol, re-la, mi-mi et fa-fa.

VIII.

[Semitonus cum diapente unvolkumne sexta in marg.] [pag. 35] Semitonium cum diapente est sexta imperfecta, tonis tribus ac duobus hemitoniis constans. Cuius species sunt: re-fa ex A ad F, mi- sol ex [sqb]-mi ad G, mi-fa ex E ad c-sol-fa-ut.

IX.

[Tonus cum diapente volkumne sexta in marg.] Tonus cum diapente est sexta perfecta, concinnata ex quatuor tonis ac uno hemitonio. Duas tantum species habens, ut: la ex C-fa-ut ad a-la-mi-re, re-mi ex D-sol-re ad [rob]-fa-[sqb] mi et econtra.

[92] X.

[Diapason volkumne octava in marg.] Diapason est octava perfecta et integra, ex quinque tonis ac duobus hemitoniis resultans. Eius septem sunt species. Videlicet ex septem maioribus litteris ad septem minores. Et haec ex commixtione diatessaron ac diapente fit.

[KMJ49:92; text: Exempla interuallorum. Ascendendo. Descendendo. Exemplum. Vnisoni. Semitonii. Toni. Semiditoni, Ditoni. Diatessaron: Diapentes. Semitonii cum diapente. Toni cum diapente. Diapason.] [VOGMUS 07GF]

[pag. 37]

Observatiuncula

Notandum, quod notarum intervalla a quibusdam nominantur modi, sed improprie, cum modi sint, quos tonos vocamus, et ne id quidem proprie, cum tonus vox sit perfextae secundae adpropriata. Tonos autem vero nomine rectissimo [?] tropos appellaveris, si verborum elegantiam magis quam rem ipsam curare velis. [pag. 38] Nunc autem cantilena illa vulgata sequitur, quae omnia in se intervalla usitata includit. Eam ad maiorem cantus usum memoriamque haec eadem intervalla discentium iuvandam huc non inepte subnectendam duximus.

[93] [KMJ49:93; text: Cantilena interualli complectens, Ter trini sunt modi quibus omnis cantilena contexitur scilicet Vnisonus, Semitonium. Tonus, Semiditonus, Ditonus, Diatessaron Diapente Semitonium cum diapente, Tonus cum diapente ad haec sonus Diapason, Si quem delectat eius hunc modum esse cognoscat. Cumque tam paucis modulis tota harmonia formetur vltissimum est eas alte memoriae commendare, nec prius ab huiusmodi studio quiescere, donec vocum interuallis agnitis harmoniae totius facillime queat apprehendere notitiam. De interuallis prohibitis corollarium sequitur.] [VOGMUS 08GF]

EVOVAE

[Inusitata intervalla in marg.] [pag. 41] Intervalla sive notarum intercapedines inusitatae sunt: tritonus, semidiapente, ditonus cum diapente, semiditonus cum diapente (haec uno simul saltu prope in nullo sunt usu) et semidiapason, quae prorsus evitanda est.

[94] [Tritonus herte, scharpffe quart in marg.] Tritonus est quarta dura, a fa, quod est in F, ad mi, quod est in [sqb]-clave. Prohibetur propter asperitatem.

[Semidiapente unvolkumne quint in marg.] Semidiapente est quinta imperfecta, ex mi, quod est in E, in fa, quod est in [rob]-clave et econtra.

[Semiditonus cum diapente unvolkumne septima in marg.] [pag. 42] Semiditonus cum diapente est septima minor, ex quatuor tonis ac duobus hemitoniis absurde constans, ut in exemplo infra videbis.

[Ditonus cum diapente volkumne septima in marg.] Ditonus cum diapente septima maiorem et duas habet species, scilicet ut-mi ex C ad [rob]-fa-[sqb] mi et fa-la ex F ad e. Unoque hemitonio deficit a diapason.

[Semidiapason ungeburliche octava. in marg.] Semidiapason est octava imperfecta, quae ex quatuor tonis et tribus hemitoniis tenditur de mi ad fa, videlicet ex [sqb]-grave in [rob] tenue, ubi mi contra fa et ediverso canitur.

[Annotatiuncula in marg.] Nota has voces, scilicet imperfecta, mollis, debilis, gravis minor pro eodem, quemadmodum et istas perfecta, aspera, fortis, acuta, maior pro synonimis hic in explanatione intervallorum sumi.

[Exempla quinque intervallorum prohibitorum in marg.]

[KMJ49:94; text: Exemplum: Tritoni: Semidiapentes. Semiditoni cum diapente. Ditoni cum diapente. Semidiapason.] [VOGMUS 09GF]

[pag. 43]

De octo tropis seu modis musicis, quos chorales tonos vocare solent, caput septimum et ultimum

[Tonus quid in marg.] Tonus est regula et dispositio, secundum quam omnis cantus suum cursum naturamque atque melodiam dirigit. Vel: Est certa ratio arsim thesimque cuiusvis cantus tam penes principium et medium quam finem demonstrans.

[Toni quot in marg.] Toni hodie sunt octo. Quondam vero apud Graecos et priscos ecclesiasticos solum quatuor fuere, scilicet [protos, deuteros, tritos, kai tetartos]. Unde et quatuor tantum finales claves hodieque in usu habemus.

[Tonorum combinatio in marg.] Horum autem quemlibet posteritas cuncta innovans in duos partita est tonos, utputa: protum in primum et secundum, deuterum [95] in tertium et quartum, tritum in quintum [pag. 44] et sextum, tetartum septimum et octavum.

[Tonorum divisio, Authentici, Plagii in marg.] E quibus et eos, qui de impari numero sunt, authenticos sive dominus seu duces; qui vero de pari sunt numero plagales vel subiugales sive comites vocarunt. Eo, quod illi ascendendo, hi vero descendendi maiorem autoritatem habent.

[Discrimen eorum in marg.] Omnes autem toni sub diapason specie consistunt, sed tali discrimine, quod, qui de numero impari sunt, totam diapason supra clavem finalem habent. Qui vero sunt de pari numero diapente quidem supra finalem clavem, diatessaron autem infra eandem constituunt. Pro cuius rei memoria versiculum hunc edisce puer.

Vult descendere par, sed scandere vult tonus impar.

[Ambitus authentorum ac plagalium in marg.] Uterque tamen, par videlicet atque impar, interdum speciem suam non complent. Authentici enim non semper ad diapason ascendunt, nec plagales ad diapentem descendunt. Inde adeo cantilenae non raro species easdem et excedunt et permiscent. Quare quadruplitia tonorum systemata musici ponunt, ut sequitur.

[pag. 45]

[Systema id est positio, ain Lauff oder gang des gesangs in marg.]

[KMJ49:95; text: Systema est quadruplex, Simplex sive naturale: Est, quando tonus suam diapason non egredietur. Redundans sive lasciviens: Est, quando tonus suam diapason per licentiam transilire consuevit. Mixtum: Est, quando dux pariter et comes commiscentur. Neutrale: Est, quando ambitus toni nec sursum ut autenthus, nec deorsum ut plagalis fertur.] [VOGMUS 09GF]

[Tonorum cognitio in marg.] Toni autem praecipue a fine tamquam perfectione cognoscuntur. Interim tamen etiam ex medio atque principio. Ex fine per extremas voces clavesque finales. In medio repercussionibus vel penes ascensum. Nam, si cantus octavum tetigerit authentici, si non, plagalis est toni. Ex principio: Quoniam cantilenae, quae in initio statim ad quintam consurgunt, authenticis adscribuntur, quae vero ad quartam vel quandoque etiam solum ad tertiam conscendunt, plagalibus adnumerantur. Hi tamen aliquando depressius, illi vero acutius se habent.

[Cantus duplex, Regularis in marg.] Porro cantus a clavibus distinguitur in regularem scilicet et irregularem. Quicumque enim cantus in finalibus (ut sunt D, E, F, G) suum sortitur finem, dicitur regularis. [Irregularis in marg.] Qui vero in [pag. 46] aliis clavibus, quas affinales vocant (quales sunt a, b, c parvae) desinit, irregularis vel transpositus nominatur.

[Modi clavibus approbriati in marg.] His autem singulis, tum finalibus, cum affinalibus, bini accommodandi sunt modi seu toni. D quidem primus ac secundus, E tertius ac quartus, F quintus et sextus, G septimus et octavus; a primus et secundus, b tertius et quartus, c quintus atque sextus. Septimi vero [96] et octavi toni cantilenae non transponuntur propterea, quod tres tantum affinales sunt claves.

[Claves finales tonorum in marg.]

[KMJ49:96,1; text: Omnis igitur cantus in c-sol-fa-ut, [rob]-fa-[sqb] mi, a-la-mi-re, G-sol-re-ut, F-fa-ut, E-la-mi, D-sol-re, exiens est, quinti, tertii, primi, septimi, vel, sexti, quarti, secundi aliquando quarti, octavi, toni] [VOGMUS 10GF]

Cognoscuntur item toni a voce finali

Omnis enim cantus desinens

[Voces finales tonorum in marg.]

[KMJ49:96,2; text: In, re, mi, fa, sol, est, primi, tertii, quinti, septimi, atque, ac, et, secundi, quarti, sexti, octavi, tonorum] [VOGMUS 10GF]

Iuxta illud

In re secundi, primi, sed tertii, quarti explicit in mi,

In fa quinti et sexti, septimi et octavi explicit in sol.

[pag. 47]

Annotatiunculae quaedam

[Notabile, Aliud, Aliud in marg.]

[KMJ49:96,3; text: Sunt et qui pro, fa sol, ponunt, ut connexum, disiunctum, ut appellatur, quod, fa mi, habet in [rob]-fa-[sqb] mi, Quintus ac sextus fa, Reliqui autem toni mi, exposcunt in [rob]-fa-[sqb] mi] [VOGMUS 10GF]

Nisi transponentur, nunc enim hi fa, illi vero mi requirunt. Porro cantus ex repercussionibus, quoque cuius sit toni, dinoscitur hac lege:

[Repercussiones sive voces peculiares tonorum in marg.]

[KMJ49:96,4; text: Nam cantilenae, primi, secundi, tertii, quarti, quinti, sexti, septimi, octavi, toni crebro saliunt ex re, mi, fa, ut, in la, sol, illud, quod distat sexta] [VOGMUS 10GF]

Unde haec velut carmina

Pri: re-la, sec: re-fa, tert: mi-fa, Quart: quoque mi-la,

Quint: mi-sol, fa-la, sext:, sept: ut-sol, oct: tenet ut-fa.

[97] [KMJ49:97,1; text: 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8.] [VOGMUS 11GF]

[pag. 48]

[Nomina tonorum in marg.] De nominibus et proprietatibus tonorum

[KMJ49:97,2; text: primus, secundus, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus, octavus, ab antiquis dictus est dorius, hypodorius, phrygius, hypophrygi[us], lydius, hypolydius, myxolydius, hypomyxoly[dius], qui melodiam habet hilarem, moestam, austeram, blandam, delectantem, lachrimosam, indignantem, placabilem] [VOGMUS 11GF]

[De formulis tonorum in marg.] Tonorum autem sive versuum omnium fines (quos EVOVAE, hoc est "Saeculorum amen", omissis brevitatis gratia consonantibus in scholis appellant) subiectis his notulis pernoscuntur.

[KMJ49:97,3; text: Tonores siue melodiae tonorum. EVOVAE primi. secundi. tertii, quarti. quinti. sexti. septimi. octaui.] [VOGMUS 11GF]

[Differentiae tonorum in marg.] [pag. 49]

[KMJ49:97,4; text: Tonorum vero differentiae sunt variae, nam: primus, secundus, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus, octavus, habet quinque, nullam, quatuor, unam, differentias] [VOGMUS 11GF]

[98] [KMJ49:98; text: Primi toni differentiae, differentia prima. Secundo. Tertia. Quarta. Quinta. Secundus tonus solus ab omni secluditur differentia. Tertii toni differentiae, DE TONIS. Quarti toni differentiae, Hanc alii Sic. Quinti et sexti toni differentiae, quinti toni est vnica differentia, sexti item unica differentia, Septimi toni differentiae, Octavi toni differentiae, Quarta quae et tonus peregrinus dicitur, quod raro alteri cantui, praeter quam Antiphonae, Nos qui uiuimus, super psalmum In exitu Israel de AEgypta, assignatur. Tonus peregrinus.] [VOGMUS 12GF]

[pag. 51]

De psalmorum modulatione

[Psalmi duplices, Maiores, Minores in marg.] Psalmi, prout iuxta Romanum ritum in ecclesiis alterutrinque per vices cantari solent, sunt duplices, maiores scilicet et minores. Maiores vocamus duo tantum illa cantica "Benedictus" et "Magnificat", quorum primum Zacharias, [pag. 52] pater Joannis Baptistae, alterum deipara virgo Maria composuit. Minores vero vocamus omnia alia totius psalterii, quod David regi inscribitur, carmina. [Regula in marg.] Ex his itaque maiores semper cum ascensu, minores autem absque illo incipiendi sunt.

[Versus in psallendo duplices corrupti in marg.] Versus item psalmorum sunt duplices: integri scilicet seu producti et corrupti. Corruptos vocant, ubi dictiones monosyllabae vel Hebraicae ac Barbarae aut indeclinabiles in mediis versuum pausis inveniuntur, ut sunt: me, te, fac, sum, Sion, Hierusalem, David, Jacob et similes, quae contra toni naturam elevari debent, hoc est, accentu acuto sunt proferendae. [Integri in marg.] Integros appellant, ubi voces polisyllabae declinabilesque in medio toni alicuius ponuntur.

[99] [Varia psallendi consuetudo in marg.] Porro psalmodiae tonorum consuetudine ac usu apud diversas dioceses chorosque et maxime in coenobiis apud monachos ita quidem variantur, ut nusquam fere eundem psallendi ritum quis facile inveniet. Quare nos hic eum psallendi modum, qui nostro Veldkirchiensi choro competit, sequemur. Ubi hoc quoque summo studio cavendum, ne in medio versuum toni confundantur, quod inter amusos cantantes saepicule accidere solet.

[KMJ49:99; text: SEQVVNTVR NVNC FORmulae omnium tonorum, tum in Integris, tum in corruptis psalmorum uersibus. Psalmodia primi toni. 1. Dixit dominus domino meo, Sede a dextris meis. Credidi propter quod locutus sum, et caetera. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel: et caetera. Secundi toni melodia. 2. Tertii toni intonatio. 3. Quarti toni modulatio. 4. Quinti toni melodia. Lauda Hierusalem dominum, Lauda deum tuum Syon.] [VOGMUS 13GF]

[100] [KMJ49:100; text: in couertendo dominus captiuitatem Syon, et caetera. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel. et caetera. Sexti toni intonatio. 6. Laudate puere dominum, laudate nomen domini. Memento domine Dauid, Septimi toni psalmodia. 7. Dixit dominus domino meo, sede a dextris meis. ut supra. Laudate dominum omnes gentes, Laudate eum omnes populi. Octaui toni melodia. 8. Domine ne in furore tuo arguas me, Peregrinus tonus. In exitu Israel de AEgypto domus Iacob de populo barbaro. Psalmodie Tonorum quatuor uocibus, ex Enchiridio Musicae Georgij Raui, huc transscriptae, seqnuntur. Primus tonus. DISCANTVS. ALTVS. TENOR. BASSVS.] [VOGMUS 14GF]

[101] [KMJ49:101; text: Secundus tonus. DISCANTVS. ALTVS. TENOR. BASSVS. Laudate pueri dominum, laudate nomen domini. Tertius tonus. Gloria patri et filio, et spiritui sancto. Quartus tonus. Dixit dominus domino meo, sede a dextris meis. Quintus tonus.] [VOGMUS 15GF]

[102] [KMJ49:102; text: Sextus tonus. DISCANTVS. ALTVS. TENOR. BASSVS. Dixit dominus domino meo, sede a dextris meis. Septimus tonus. Octauus tonus. FINIS Musicae cantus plani.] [VOGMUS 16GF]

[103] [pag. 68] SECUNDA/MUSICAE RUDIMENTO=/rum pars, in qua elementale figuralis/musicae tam brevissime quam dilucide docetur. [Figuralis musica in marg.] Haec musices portio, quae a figurarum diversitate figuralis ac a mensura, quam hic vel maxime observare oportet, mensuralis etiam nominatur. Decem praecipue articulis absolvitur, scilicet: [Partes eius in marg.] figura, pausa, ligatura, puncto, gradibus, tactu, signo, imperfectione, alteratione et proportione.

De figuris notarum, caput primum.

[Notae duplices in marg.] Figurae sive notae mensuralis musicae sunt duplices: simplae, quae aliis non cohaerent, et ligatae, quae aliis notulis colligatae sunt.

[Simplicium notularum numerus in marg.] [pag. 69]

Figurae notarum simplicium sunt octo.

[KMJ49:103; text: scilicet, Maxima, Longa, Brevis, Semibrevis, Minima, Semiminima, Fusa, Semifusa, quae, harum, octo, quatuor, duas, semibreves facit, uno tactu minori mensuratur, duae, sedecim [sic], reddunt tactum] [VOGMUS 17GF]

[Essentiales in marg.] Ex his quinque priores vocant essentiales. Quibus tres ultimae a posteris agilitatis ornatusque causa sunt additae. Quarum et semifusa solum utuntur, qui instrumentis canunt.

Notarum descriptiones

[MXv] Maxima pingitur quadrata superficie, sed ita, ut longitudo latitudinem superet, habens in latere dextro caudam indifferenter vel ascendentem vel descendentem.

[Lv] Longa quadrangula superficie ac item a dextris vel ascendente vel descendente cauda describitur.

[Bv] Brevis vere quadrata est, sed absque cauda formatur.

[Sv] [pag. 70] Semibrevis sublongiuscule rotunda plerumque ad modum ovi [signum] vel ad formam rhombi [Sv] pingitur, nullam habens caudam.

[Mv] Minima caudam vel ascendentem vel descendentem semibrevi apponit.

[M,Av] Semiminima ut minima, sed oppleta coloratave figura vel figura vacua, superne tamen apposito dextrorsum unco pingitur.

[104] [A,Av2vxdx] Fusa plena pingitur figura ut semiminima, sed colore uncum etiam addit, non colorata binos adiicit uncos.

[A2vxdx] [Svcs2vxdxcdvxsn] Semifusam varie plerumque tamen uti fusam plenam, sed altero insuper adiecto unco depingunt.

De ligaturis notarum, caput secundum

[Ligatura in marg.] Ligatura est debita notarum connexio. Inventa propter textus applicationem cantusve exornationem. Et est duplex: scilicet obliqua et recta.

[Obliqua [lig2vod] in marg.] Obliqua est, cuius notae habent unum corpus longiuscule ad instar rhomboidis obliquatum.

[Recta [lig2va] in marg.] Recta est, cuius notulae vere quadratis ac gradatim cohaerentibus corpusculis formantur.

[pag. 71]

[Ligabiles notae in marg.]

[KMJ49:104,1; text: Notae vero ligabiles quatuor [sic] tantum sunt, scilicet, Maxima, Longa, Brevis, Semibrevis, Hae omnes pro varia connexione valorem suum immutant, praeter maximam] [VOGMUS 17GF]

[Illarum distinctio in marg.]

[KMJ49:104;2: text: Omnis nota in ligatura aut est, Initialis, a qua scilicet ligatura incipit, Media quaelibet inter primam et ultimam, Finalis, quae ligaturam terminat.] [VOGMUS 17GF]

[Octo ligaturarum regulae in marg.] Ligaturarum vero octo sunt regulae

[KMJ49:104,3; text: 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. Ligata habens caudam a latere, Sinistro, Ascendentem, ipsa cum sequente, semibrevis est. Descendentem, brevis est. Dextro, vel sursum vel deorsum tendentem, longa est. Prima carens cauda, Brevis est scandente secunda. Longa est cadente secunda. Omnis intermedia brevis est. Ideo longa in medio non habet locum. Ultima quadrata dependens sit tibi longa. Maxima valorem non mutat in ligatura.] [VOGMUS 17GF]

[105] Ligationum exempla

[pag. 72]

[KMJ49:105; text: Exemplum, primae regulae. Secundae. Tertiae. Quartae. Quintae. Sextae. Septimae. Octauae. 1, 2, 4, 8] [VOGMUS 18GF]

De pausis, caput tertium.

[Pausa quid in marg.] Pausa est artificiosa vocis ommissio.

[Cur inventa in marg.] Inventa, tum ad cantantium quietem respirationemque, tum ad cantus suavitatem.

[Pausae quot in marg.] [pag. 73] Sex praecipue sunt pausae, scilicet: modi, longa, brevis, semipausa, suspirium, semisuspirium.

[Pausa modalis in marg.] Pausa modi, quatuor attingens lineas triaque occupans spatia, longam perfectam valet. Huius autem usus in hoc signo [O2], quod modi perfecti est, solum reperitur.

[Longa in marg.] Pausa longa, tres attingens lineas duoque occupans spatia, longam valet imperfectam. Longa perfecta tribus, imperfecta vero duabus brevibus aequivalet.

[Brevis in marg.] Pausa brevis, quae proprie pausa dici debuit, de una linea ad alteram proximam deducta, brevi aequiparatur notulae.

[Semipausa in marg.] Semipausa, a linea ad medium dumtaxat spatii demissa, semibrevi valet.

[Suspirium in marg.] Suspirium, a linea ad medium spatii ascendens, aequivalet minimae. [Semisuspirium in marg.] Semisuspirium uncum suspirio dextrorsum adiicit valetque semiminimam, sed haec rara est.

[Pausa finalis in marg.] Duae denique lineae per omnia linearum intervalla in cantilenarum fine ductae, pausam, quam generalem vocant, constituunt; qua voces omnes a cantu simul desistere monentur. Idem quoque notae charactere cardinalicio, ut vocant, insignatae designant. Porro pausa semipausave utraque vel sola [pag. 74] vel nonumquam cum suspirio in initio et quandoque in medio cantilenarum vocibus generaliter apponuntur, quae et proprie pausae generales dicuntur.

[106] [KMJ49:106,1; text: Pausarum exempla. Pausa Modi, Longa, Breuis. Semibreuis. Suspirium, Semisuspirium, Generalis pausa. Pausa tacet, Nota praefertur, ferme ualor idem est.] [VOGMUS 18GF]

De punctis, caput quartum

[Punctus quid in marg.] Punctus est minimum quoddam signum, quod notulis adiicitur.

[Punctus quot duplex in marg.]

[KMJ49:106,2; text: Punctus triplex est, Divisionis, qui duas semibreves in cantu perfecto (in quo dumtaxat hoc utimur), ne connumerentur, seiungit, alteram brevi praecedenti, alteram vero sequenti applicans. Hic non ad notae latus, medium, sed paulo altius locatur. [pag. 75] Perfectionis, qui notulae perfectae postpositus, eam perfectam conservat, ut ne a sequenti imperficiatur. Et hoc quoque in perfectis cantionibus tantum utimur et is tantum non cantatur. Additionis, qui notulae, cui postponitur, dimidium addit, hoc est, ex una sesquialteram facit. Quo in omni tactu utimur. Punctuum exempla. Diuisionis. Perfectionis. Additionis.] [VOGMUS 18GF]

[Gradus musicae in marg.] De tribus musicae gradibus, modo scilicet, tempore et prolatione, caput quintum

De modo

[Modus quid in marg.] Modus est maximarum longarumque cognitio.

[KMJ49:106,3; text: Estque duplex, maior est mensura longarum in maximis. minor est mensura brevium in longis.] [VOGMUS 18GF]

Modorum uterque rursus est duplex,

[KMJ49:106,4; text: scilicet, maior, minor, perfectus, imperfectus] [VOGMUS 18GF]

[107] [pag. 76]

[KMJ49:107,1; text: ubi maxima, tres, duas, in quo longa, longas, breves, in se continet] [VOGMUS 19GF]

De tempore

[Tempus in marg.] Tempus est mensura semibrevium in brevibus.

Est est duplex: perfectum et imperfectum.

[KMJ49:107,2; text: Tempus, perfectum, imperfectum, est, cum brevis valet, tres, duas, semibreves] [VOGMUS 19GF]

De prolatione

[Prolatio in marg.] Prolatio est mensura minimarum in semibrevibus. Et haec est duplex: maior sive perfecta et minor sive imperfecta.

[Notabile in marg.]

[KMJ49:107,3; text: Prolatio, perfecta tres, imperfecta duas, minimas continet in semibrevi, Modorum, maior, minor, numero, ternario, binario, ad circulum addito, exstrinsecus monstratur, Tempus, perfectum, imperfectum, per, circulum integrum, semicirculum, pernotatur ubique, Prolatio, perfecta, puncto circulo iniecto, imperfecta, absentia puncti, manifestatur, ut in his typis subiectis apparet, Exempla graduum. Modus, Perfectus. Imperfectus. Modi. Temporis. Prolationis.] [VOGMUS 19GF]

[108] [pag. 77]

De signis, caput sextum

[Signa in marg.] Ut autem in cantu iam dicti gradus (modi scilicet, temporis ac prolationis) certo dinoscerentur, inventa sunt signa, quae primariam cuiuscumque cantus cognitionem docent.

Et haec quidem sunt duplicia, scilicet principalia, [pag. 78] quibus graduum certa cognitio percipitur; et minus principalia, quae ad cognitionem graduum nihil conducunt. Sed alias cantionum passiones iudicant.

[Principalia in marg.] Principalia autem signa sunt bipartia, scilicet extrinseca et intrinseca.

[Expressa in marg.]

[KMJ49:108; text: Extrinseca signa simplicia tria sunt, circulus vel, cifra aut, integer, dimidiatus, ternaria, binaria, Punctus circo, pleno, semipleno, inscriptus, Quorum compositione efficiuntur et signa diversa. Nam aliud quidem signum est, modi, prolationis, diminutionis, maioris, minoris, perfectae, imperfectae] [VOGMUS 20GF]

Ubi observandum, quod circuli perfecti seu integri undique semper temporis perfecti, quemadmodum circuli imperfecti temporis item imperfecti indices sunt.

[pag. 79] Diminutionis aut signo non notularum diminuitur numerus, sed tactus solummodo fit velocior, quo fastidium auditus fatigati tollatur.

[Implicita in marg.] Intrinseca autem signa, quibus cantus dinoscitur, tripartita sunt scilicet.

[109] [KMJ49:109,1; text: modi, temporis, prolationis, perfecti, ubi in tactu ternae, longae, breves, semibre[ves], denigratae reperiuntur, aut, pausa modalis, duae semipausae, bina suspiria, Exempla. Modi. Temporis. Prolationis. Pausa modalis modi minoris sic pingitur. Tres longae denigratae sic. Duae semipausae sic pinguntur. Tres breues coloratae sic. Duo suspitia sic notantur. Tres coloratae semibreues.] [VOGMUS 21GF]

Vel iis aequivalentes

Modi maioris pausa nunc non est in usu, eam duabus per tria spatia ductis lineis veteres signabant.

[pag. 80]

[KMJ49:109,2; text: Minus principalia signa sunt septem quae istis characteribus figurantur. Quod signum est, Reinceptionis vel repetitionis. Pausae generales in qua uoces aliquantisper silent. Conuenientie: vbi uoces simul conueniunt. bmollis, fa. [sqb] duri, mi, F faut, c solfaut. Signa minus principalia.] [VOGMUS 21GF]

De tactu, caput septimum

[Tactus in marg.] Tactus est continua percussio motiove, manu vel virgula praecentoris debita concinnaque mensura, secundum signorum iudicium facta.

[Maior, Minor in marg.]

[KMJ49:109,3; text: Tactus est duplex, maior, minor, qui et, integer, semitactus, dicitur] [VOGMUS 21GF]

[110] Et horum quidem maiorem ad quantitatem seu valorem brevis vocatae notulae metimur.

[Proportionatus in marg.] [pag. 81] Minorem vero ad semibrevis mensuram commensuramus. Est et tactus, qui appellatur proportionatus, in quo figurae notarum dissimili quantitate proferuntur; is conveni proportionibus.

At quoniam mensura ad graduum quantitatis amussim valoremve figurarum non semper congruit. Cantores tactum maiorem non in ternas, sed in binas semibreves, sicque minorem in totidem minimas vel eis aequivalentes (proportionibus demptis) dividunt.

Singularum autem notarum tactus -- secundum quodlibet signum -- sequenti descriptione facillime dinoscuntur, nam:

[KMJ49:110,1; text: Maxima, longa, Breuis, In ist hoc signo, tactus habet, 27, 12, 8, 4, 9, 6, 3, 2] [VOGMUS 22GF]

Porro semibrevis [Sv] in singulis signis semper unico tactu valet.

[pag. 82]

[KMJ49:110,2; text: Harum vero, duae, quatuor, octo, ubique tactum unum constituunt] [VOGMUS 22GF]

De imperfectione, caput octavum

Imperfectio est tertiae partis valoris notulae ablatio, quando scilicet notam perfectam minoris iuxta positione ternario depraedamus.

[KMJ49:110,3; text: Et haec fit vel per, pausam, notam, colorem, quando scilicet, pausa, nota, duae tres notae perfectae continuo ordine denigrentur. specie et valore minor ante vel post perfectam notam colloratur] [VOGMUS 22GF]

Ex quibus iam liquet, quod tam pausa quam nota maior non potest minorem, neque aequalis aequalem imperficere.

[111] [KMJ49:111,1; text: Exempla imperfectionis.] [VOGMUS 22GF]

[pag. 83] Hic imperficitur longa a brevi vel ab eius aequivalente pausa.

[O,Bv,Sv,Bv,SP,Bv,Mv,Mv,Bv,M,M,M,M,Bv on staff4]

Hic brevis a semibrevi imperficitur et ab eius pausa.

[KMJ49:111,2] [VOGMUS 22GF]

Semibrevis hic a minima vel ab eius pausa, nempe suspirio imperficitur.

De alteratione, caput novum

[Alteratio in marg.] Alteratio est proprio valoris -- secundum notulae formam -- duplatio. Vel: Est notae repetitio in valore.

Haec contingit in quantitatibus perfectis, quoties duae notulae ultra ternarium superfluunt, tunc enim secunda (propter ternarii numeri completionem) duplator et non prima.

Sunt autem quator tantum alterabiles figurae, scilicet longa, brevis, semibrevis et minima. Pausae vero earum numquam alterantur.

Porro alteratio sicut et proportio per [pag. 84] punctum divisionis et notularum denigrationem tollitur.

Exempla alterationis

[KMJ49:111,3; text: Hic alteratur, Breuis. Semibreuis. Minima.] [VOGMUS 22GF]

[112] De proportione, caput decimum

[Proportio in marg.] Proportio est duarum eiusdem generis rerum ad se invicem collatio. Et licet apud musicos proportionum plures et variae species sint, nos tamen relictis ceteris difficilioribus tres communissimas [pag. 85] tantum magisque usitatas pueris nostris hic obiter trademus. Raro enim aliae vel argutissimis cognitae existunt. Sunt autem hae:

[Signatur autem in marg.]

[KMJ49:112,1; text: dupla, tripla, sesquialtera, ubi maior numerus minorem complectitur, bis, ter, semel cum ipsius parte dimidia, sic, 1, 2, 3, aut sic, 4, 6, habetque uno tactu, duas, tres, semibreves] [VOGMUS 23GF]

Regula

Omnis proportio aut per interventum suae contrariae proportionis aut per signi temporis plerumque interpositionem numquam non tollitur.

[KMJ49:112,2; text: Exemplum duple proportionis. Sequitur exemplum triple proportionis. Exemplum sesquialterae.] [VOGMUS 23GF]

[113] [Hemiola in marg.] [pag. 86] Porro, quando notae denigratae aequaliter in omnibus cantilenae partibus procedunt, vocatur hemiola, quae et vere est sesquialtera.

[pag. 87]

[ClefC3,rob,B,S,B,S,B,S,B,S,S,B,B,S,B,S,B,S,B,S,S,B,Bvcsdx on staff4]

Si vero notae eiusmodi albae fuerint, triplam proportionem signo eius praefixo efficiunt.

LAUS DEO

Auguste Vindelicorum per Valentinum Otmar



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License