THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Anastasia Arapova
Checked by: Peter Slemon
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: MACCOMSS TEXT
Author: Cicero, Marcus Tullius, as preserved by Macrobius Ambrosius Theodosius
Title: Somnium Scipionis
Source: Macrobius, ed. Franciscus Eyssenhardt (Leipzig: B. G. Teubner, 1868), 642-52.

[-642-] SOMNIVM SCIPIONIS

[I in marg.] Cum in Africam uenissem M'. Manilio consule ad quartam legionem tribunus ut scitis militum, nihil mihi fuit potius quam ut Masinissam conuenirem regem familiae nostrae iustis de causis amicissimum. at quem ut ueni, conplexus me senex conlacrimauit aliquantoque post suspexit ad caelum et 'grates' inquit 'tibi ago summe Sol uobisque reliqui caelites quod antequam ex hac uita migro, conspicio in meo regno et his tectis P. Cornelium Scipionem cuius ego nomine ipse recreor, ita numquam ex animo meo discedit illius optumi atque inuictissimi uiri memoria.' deinde ego illum de suo regno, ille me de nostra re publica percontatus est multisque uerbis ultro citroque habitis ille nobis consumptus est [-643-] dies. post autem apparatu regio accepti sermonem in multam noctem produximus cum senex nihil nisi de Africano loqueretur omniaque eius non facta solum sed etiam dicta meminisset. deinde ut cubitum discessimus, me et de uia et qui ad multam noctem uigilassem, artior quam solebat somnus conplexus est. hic mihi -- credo equidem ex hoc quod eramus locuti, fit enim fere ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale quale de Homero scribit Ennius, de quo uidelicet saepissime uigilans solebat cogitare et loqui -- Africanus se ostendit ea forma quae mihi ex imagine eius quam ex ipso erat notior. quem ubi agnoui, equidem cohorrui sed ille 'ades' inquit 'animo et omitte timorem Scipio et quae dicam trade memoriae.

[II in marg.] Videsne illam urbem quae parere populo Romano coacta per me renouat pristina bella nec potest quiescere' -- ostendebat autem Carthaginem de excelso et pleno stellarum illustri et claro quodam loco -- 'ad quam tu oppugnandam nunc uenis paene miles? hanc hoc biennio consul euertes eritque cognomen id tibi per te partum quod habes adhuc a nobis hereditarium. cum autem Carthaginem deleueris, triumphum egeris censorque fueris et obieris legatus Aegyptum Syriam Asiam Graeciam, delegere iterum consul absens bellumque maximum conficies, Numantiam excindes. sed cum eris curru in Capitolium inuectus, offendes rem publicam consiliis perturbatam nepotis mei. hic tu Africane ostendas [-644-] oportebit patriae lumen animi ingenii consiliique tui. sed eius temporis ancipitem uideo quasi fatorum uiam. nam cum aetas tua septenos octies solis amfractus reditusque conuerterit duoque hi numeri quorum uterque plenus, alter altera de causa habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in tuum nomen se tota conuertet ciuitas: te senatus te omnes boni te socii te Latini intuebuntur, tu eris unus in quo nitatur ciuitatis salus ac ne multa, dictator rem publicam constituas oportet si impias propinquorum manus effugeris'. hic cum exclamauisset Laelius ingemuissentque uehementius ceteri, leniter arridens Scipio 'st! quaeso' inquit 'ne me e sommo excitetis et parumper audite cetera.

[III in marg.] Sed quo sis Africane alacrior ad tutandam rem publicam, sic habeto: omnibus qui patriam conseruauerint adiuuerint auxerint, certum esse in caelo definitum locum ubi beati aeuo sempiterno fruantur. nihil est enim illi principi deo qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae ciuitates uocantur. harum rectores et conseruatores hinc profecti huc reuertuntur.' hic ego etsi eram perterritus non tam mortis metu quam insidiarum a meis, quaesiui tamen uiueretne ipse et Paulus pater et alii quos nos extinctos arbitraremur. 'immo uero' inquit 'hi uiuunt qui e corporum uinclis tamquam e carcere euolauerunt, uestra uero quae dicitur uita [-645-] mors est. quin tu aspicias ad te uenientem Paulum patrem.' quem ut uidi, equidem uim lacrimarum profudi, ille autem me conplexus atque osculans flere prohibebat. atque ego ut primum fletu represso loqui posse coepi 'quaeso' inquam 'pater sanctissime atque optume, quoniam haec est uita ut Africanum audio dicere quid moror in terris? quin huc ad uos uenire propero?' 'non est ita' inquit ille. 'nisi enim cum deus is cuius hoc templum est omne quod conspicis istis te corporis custodiis liberauerit, huc tibi aditus patere non potest. homines enim sunt hac lege generati qui tuerentur illum globum quem in hoc templo medium uides quae terra dicitur, hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus quae sidera et stellas uocatis, quae globosae et rotundae diuinis animatae mentibus circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. quare et tibi Publi et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu eius a quo ille est uobis datus, ex hominum uita migrandum est ne munus humanum assignatum a deo defugisse uideamini. sed sic Scipio ut auus hic tuus, ut ego qui te genui, iustitiam cole et pietatem quae cum magna in parentibus et propinquis tum in patria maxima est. ea uita uia est in caelum et in hunc coetum eorum qui iam uixerunt et corpore laxati illum incolunt locum quem uides' -- erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens --'quem uos ut a Grais accepistis orbem lacteum nuncupatis.' ex quo omnia mihi contemplanti praeclara cetera et [-646-] mirabilia uidebantur -- erant autem eae stellae quas numquam ex hoc loco uidimus et eae magnitudines omnium quas esse numquam suspicati sumus, ex quibus erat ea minima quae ultima a caelo, citima terris luce lucebat aliena, stellarum autem globi terrae magnitudinem facile uincebant -- iam ipsa terra ita mihi parua uisa est ut me imperii nostri quo quasi punctum eius attingimus paeniteret.

[IIII in marg.] Quam cum magis intuerer 'quaeso' inquit Africanus 'quo usque humi defixa tua mens erit? nonne aspicis quae in templa ueneris? nouem tibi orbibus uel potius globis conexa sunt omnia, quorum unus est caelestis extumus qui reliquos omnes conplectitur, summus ipse deus, arcens et continens ceteros in quo sunt infixi illi qui uoluuntur stellarum cursus sempiterni. cui subiecti sunt septem qui uersantur retro contrario motu atque caelum. e quibus unum globum possidet illa quam in terris Saturniam nominant, deinde est hominum generi prosperus et salutaris ille fulgor qui dicitur Iouis, tum rutilus horribilisque terris quem Martium dicitis, deinde subter mediam fere regionem sol optinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine ut cuncta sua luce lustret et conpleat. hunc ut comites consecuntur Veneris alter alter Mercurii cursus in infimoque orbe luna radiis solis accensa conuertitur. infra autem iam nihil est nisi mortale et caducum praeter animos munere deorum hominum generi datos, supra lunam sunt aeterna omnia. nam ea quae [-647-] est media et nona tellus neque mouetur et infima est et in eam feruntur omnia nutu suo pondera.'

[V in marg.] Quae cum intuerer stupens ut me recepi 'quid? hic' inquam 'quis est qui conplet aures meas tantus et tam dulcis sonus?' 'hic est' inquit 'ille qui interuallis coniunctus imparibus sed tamen pro rata parte ratione distinctis, impulsu et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum grauibus temperans uarios aequabiliter concentus efficit. nec enim silentio tanti motus incitari possunt et natura fert ut extrema ex altera parte grauiter, ex altera autem acute sonent. quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus cuius conuersio est concitatior, acute et excitato mouetur sono, grauissimo autem hic lunaris atque infimus. nam terra, nona, inmobilis manens una sede semper haeret conplexa medium mundi locum. illi autem octo cursus in quibus eadem uis est duorum septem efficiunt distinctos interuallis sonos qui numerus rerum omnium fere nodus est. quod docti homines neruis imitati atque cantibus aperuerunt sibi reditum in hunc locum sicut alii qui praestantibus ingeniis in uita humana diuina studia coluerunt. hoc sonitu oppletae aures hominum obsurduerunt. nec est ullus hebetior sensus in uobis, sicut ubi Nilus ad illa quae Catadupa nominantur praecipitat ex altissimis montibus, ea gens quae illum locum adcolit propter magnitudinem sonitus sensu audiendi caret. hic uero tantus est [-648-] totius mundi incitatissima conuersione sonitus ut eum aures hominum capere non possint, sicut intueri solem aduersum nequitis eiusque radiis acies uestra uincitur.' haec ego admirans referebam tamen oculos ad terram identidem.

[VI in marg.] Tum Africanus 'sentio' inquit 'te sedem etiam nunc hominum ac domum contemplari. quae si tibi parua ut est, ita uidetur, haec caelestia semper spectato, illa humana contemnito. tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut quam expetendam consequi gloriam potes? uides habitari in terra raris et angustis in locis et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, uastas solitudines interiectas eosque qui incolant terram non modo interruptos ita esse ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit sed partim obliquos, partim transuersos, partim etiam aduersos stare uobis, a quibus expectare gloriam certe nullam potestis. cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis e quibus duos maxime inter se diuersos et caeli uerticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse. pruina uides, medium autem illum et maximum solis ardore torreri. duo sunt habitabiles, quorum australis ille in quo qui insistunt aduersa uobis urgent uestigia nihil ad uestrum genus, hic autem alter subiectus aquiloni, quem incolitis, cerne quam tenui uos parte contingat. omnis enim terra, quae colitur a uobis, angustata uerticibus, lateribus latior, parua quaedam insula est circumfusa illo mari quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis [-649-] in terris, qui tamen tanto nomine quam sit paruus uides. ex his ipsis cultis notisque terris num aut tuum aut cuiusquam nostrum nomen uel Caucasum hunc quem cernis transcendere potuit uel illum Gangen tranatare? quis in reliquis orientis aut obeuntis solis ultimis aut aquilonis austriue partibus tuum nomen audiet? quibus amputatis cernis profecto quantis in angustiis uestra se gloria dilatari uelit. ipsi autem qui de nobis locuntur quam loquentur diu?

[VII in marg.] Quin etiam si cupiat proles illa futurorum hominum deinceps laudes unius cuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere, tamen propter eluuiones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo non aeternam sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus. quid autem interest ab eis qui postea nascentur sermonem fore de te cum ab eis nullus fuerit qui ante nati sunt qui nec pauciores et certe meliores fuerunt uiri, praesertim cum apud eos ipsos a quibus audiri nomen nostrum potest nemo unius anni memoriam consequi possit? homines enim populariter annum tantum modo solis id est unius astri reditu metiuntur, cum autem ad idem unde semel profecta sunt cuncta astra redierint eandemque totius caeli descriptionem longis interuallis retulerint, tum ille uere uertens annus appellari potest in quo uix dicere audeo quam multa hominum saecula teneantur. namque ut olim deficere sol hominibus extinguique uisus est cum Romuli animus haec ipsa in templa penetrauit, quandoque ab eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum signis omnibus ad principium [-650-] stellisque reuocatis expletum annum habeto. cuius quidem anni nondum uicesimam partem scito esse conuersam. quocirca si reditum in hunc locum desperaueris in quo omnia sunt magnis et praestantibus uiris, quanti tandem est ista hominum gloria quae pertinere uix ad unius anni partem exiguam potest? igitur alte spectare si uoles atque hanc sedem et aeternam domum contueri, neque te sermonibus uulgi dedideris nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum. suis te oportet inlecebris ipsa uirtus trahat ad uerum decus, quid de te alii loquantur ipsi uideant sed loquentur tamen. sermo autem omnis ille et angustiis cingitur eis regionum quas uides nec umquam de ullo perennis fuit et obruitur hominum interitu et obliuione posteritatis extinguitur.'

[VIII in marg.] Quae cum dixisset 'ego uero' inquam 'Africane, si quidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli aditum patet, quamquam a pueritia uestigiis ingressus patris et tuis decori uestro non defui, nunc tamen tanto praemio exposito enitar multo uigilantius'. et ille 'tu uero enitere et sic habeto non esse te mortalem sed corpus hoc. nec enim tu is es quem forma ista declarat sed mens cuiusque is est quisque non ea figura qnae digito demonstrari potest. deum te igitur scito esse si quidem est deus qui uiget qui sentit qui meminit qui prouidet qui tam regit et moderatur et mouet id corpus cui praepositus est quam hunc mundum ille princeps deus, et ut ille mundum ex quadam parte mortalem ipse [-651-] deus aeternus sic fragile corpus animus sempiternus mouet. nam quod semper mouetur, aeternum est, quod autem motum adfert alicui quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, uiuendi finem habeat necesse est. solum igitur quod sese mouet quia numquam deseritur a se, numquam ne moueri quidem desinit, quin etiam ceteris quae mouentur hic fons hoc principium est mouendi. principio autem nulla est origo, nam ex principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest: nec enim esset id principium quod gigneretur aliunde. quod si numquam oritur, nec occidit quidem umquam. nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex se aliud creabit si quidem necesse est a principio oriri omnia. ita fit ut motus principium ex eo sit quod ipsum a se mouetur, id autem nec nasci potest nec mori uel concidat omne caelum omnisque natura et consistat necesse est nec uim ullam nanciscatur qua a primo impulsa moueatur.

[VIIII in marg.] Cum pateat igitur aeternum id esse quod a se ipso moueatur, quis est qui hanc naturam animis esse tributam neget? inanimum est enim omne quod pulsu agitatur externo, quod autem est animal id motu cietur interiore et suo, nam haec est propria natura animi atque uis. quae si est una ex omnibus quae sese moueat neque nata certe est et aeterna est. hanc tu exerce optumis in rebus, sunt autem optumae curae de salute patriae quibus agitatus [-652-] et exercitatus animus uelocius in hanc sedem et domum suam peruolabit idque ocius faciet si iam tum cum erit inclusus in corpore, eminebit foras et ea quae extra erunt contemplans quam maxime se a corpore abstrahet. namque eorum animi qui se corporis uoluptatibus dediderunt earumque se quasi ministros praebuerunt impulsuque libidinum uoluptatibus oboedientium deorum et hominum iura uiolarunt, corporibus elapsi circum terram ipsam uolutantur nec hunc in locum nisi multis exagitati saeculis reuertuntur.'

Ille discessit, ego somno solutus sum.