Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[1] [Gerontikon] S. Pambonis, Abbatis Nitriae

[2] [right column] Abbas Pambo misit discipulum suum in Alexandriam, ut eorum manufacta venderet. Commoratus autem diebus sexdecim in urbe, uti nobis narravit, noctibus dormivit in vestibulo Ecclesiae in templo (scilicet) Sancti Marci. Visoque officio Sanctae Ecclesiae, ad Senem rediit; didicerat autem et modulos.

Dicit igitur ei Senex: Video te fili conturbatum; num aliqua tentatio tibi obvenit in civitate? Respondit frater Seni: Revera, Pater negligenter consumimus dies nostros in hac solitudine, et neque canonas neque modulos psallimus. Dum enim Alexandriam abii, vidi ordinationes Ecclesiae, quomodo psallunt, magnaque tristitia fui affectus, eoquod et nos canonas et modulos non psallimus.

[3] [right column] Cui Senex: Vae! inquit, nobis fili! quoniam veniunt iamiam dies, in quibus relinquent monachi solidum alimentum a Spiritu sancto declaratum, et sectabuntur cantica ac modos musicos. Quae enim compunctio, quales lacrymae ex modulis proveniunt? Nam qualis compunctio sit monacho, dum in ecclesia, aut cella consistens vocem suam boum instar extollit? Si enim in conspectu Dei adstamus, cum magna compunctione, non vero in elevatione vocis nos adsistere oportet. Neque enim monachi in hanc eremum secesserunt, ut Deo adsistentes vocem extollant, aut cantica modulentur, vel modulos concinnent, manusque agitent, et pedes discurrendo moveant, sed magno cum timore ac tremore, lacrymisque et suspiriis, cum reverentia atque bene compuncta et moderata humili voce preces Deo nos offerre oportet.

Ecce! enim, edico tibi fili! quia venient dies, quando Christiani corrumpent libros sanctorum Evangeliorum, sanctorumque Apostolorum, et divinorum Prophetarum, emollientes scripturas Sanctorum, modulosque componentes et profanos sermones, mensque (eorum) in modos et sermones gentilium effundetur. Unde et Patres nostri statuerunt, ne, qui in ista eremo sunt artis scribendi periti, vitas aut dicta Seniorum in membranis, sed in chartis conscriberent: futurum esse enim, ut ventura generatio comminuat vitas sermonesque Patrum, atque pro lubitu suo scriberet.

Num ergo, inquit frater, mutabuntur mores et traditiones Christianorum, nec [4] [right column] erunt sacerdotes in Ecclesia, quod haec futura sint? Cui Senex: In istis temporibus refrigescet charitas multorum, eritque haud modica afflictio gentium.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License