Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[439] I

Explicatio litterarum et signorum quoe in sequentibus occurrunt.

[PLCXLIII:439; text: E. (e) voces unisonas aequat S. semitoni distantiam signat. T. toni differentiam tonat. S cum T semiditonum statuit. TT (tt) duplicata ditonum titulat. D (d) diatessaron symphoniam denotat. [Delta] ([Delta]) elta diapente consonantiam discriminat. [Delta] ([Delta]) elta cum S. bina cum tritono limmata docet. [Delta] ([Delta]) elta cum T, t, tt, ts, te, et, t[Delta], [Delta]s, [Delta]t, dt, S, s, e, d, Ts, ds, st, [Delta]] [HERVERP 01GF]

[440] [PLCXLIII:440,1; text: quaternos cum limmate tonos maximum videlicet in cantilenis nostris phthongorum intervallum determinat. Sed hae notae cum punctis remissas, sine punctis intensas vocum differentias discernunt praetexatas. ts, [Delta]t, e[Delta], s, t, e, [Delta]] [HERVERP 01GF]

II.

Versus Hermani ad discernendum cantum.

Versus atque notas Herimannus protulit istas,

Pandat ut ad notum cuique exemplaria vocum.

[PLCXLIII:440,2; text: Ter tria junctorum sunt intervalla sonorum Nam nunc unisonas exaequat vocula phthongos: Nunc prope consimilem discernit limma canorem: Nunc tonus affini tribuit discrimina voci: Nec non assidue conjuncti limma tronusque: Et duo saepe toni pariter sibi continuati: Saepeque dulcisonas modernans diatessaron odas: Et crebro grate mulcens aures diapente: Interdumque toni bino cum limmate terni; Ac quandoque tonis connexum limma quaternis. Haec si voce notisque simul discernere noris, Quemvis distinctum potes his mox pangere cantum, Discernendo thesin sine praecentore vel arsin. e, t, s, d, tt, ts, te, ed, [Delta]s, [Delta]t, [Delta][Delta]. [Delta]] [HERVERP 01GF]

Quae sequuntur, in codice San-Blasiano saeculi duodecimi immediate precedentibus sunt subnexa, alibi etiam a me lecta.

Ter terni sunt modi, quibus omnis cantilena contexitur, scilicet unisonus, semitonium, tonus, semiditonus, ditonus, diatessaron, diapentes, emitonium cum diapente, tonus cum diapente, ad haec sonus, diapason. Si quem delectat, ejus hunc modum esse agnoscat. Cumque tam paucis clausulis tota harmonia formetur, utilissimum est eas alte memoriae commendare, nec prius ab hujusmodi studiis quiescere, donec vocum intervallis agnitis harmoniae totius facillime queat comprehendere notitiam.

[441-42] Quo vero cloriora hoec fiant, pracedentes versus Hermanni cum notis, quas chorales voeant; ex codice Lipsiensi his subjicimus, quibus litteras et signa superius jam expressa denuo superius ponimus, ut totum veterum musicorum artificium ex mutua collatione ad occultum pateat.

[PLCXLIII:441-42,1; text: Ter tria junctorum sunt intervaba sonorum. Nam hunc unisonas exaequat vocula phthongos: Nunc prope consimilem discernit limma canorem: Nunc tonus affini tribuit discrimina voci: Necnon assitue conjuncti limma tenusque: Et duo saepe toni pariter sibi continuati: Sepeque dulcisonas moderans diatissaron odas: Et crebro grate mulcens aures diapente: Interdumque tonibino cum limmate terni: Ac quandoque tonis connexum limma quaternis. Haec si voce notisque simul discernere noris, Quemvis distinctum potes his mox pangere cantum Discernendo thesin sine proecentore vel arsin. t, s, ts, d, [Delta], e, tt, ed, [Delta][Delta], [Delta]s, [Delta]t] [HERVERP 02GF]

In eodem Lipsiensi codice et in codice San Petrino, iisdem notis sine tamem litteris superpositis, sequuntur quae supra jam ex codice Sun Blas, dedimus.

[PLCXLIII:441-42,2; text: Ter terni sunt modi quibus omnis cantilena contexitur, scilicet unisonus, semitonium, tonus, semiditonus, ditonus, diatessaron, diapente, semitonium cum diapente, tonus cum diapente, ad haec sonus diapason, siqnem delectat, ejus hunc modum esse agnoscat. at Cumqume paucis clausulis tota harmonia formetur. utilissimum est, eas alte memoriae commendare] [HERVERP 02GF]

[443-44] [PLCXLIII:443-44; text: commendare, nec prius ab hujusmodi studio qniescere, donec vocum intervallis agnitis harmoniae totius facillime queat comprehendere notitiam.] [HERVERP 02GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License