Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[96] De musica.

Circa artem quoque musicam hec eadem inquirenda sunt scilicet: quid sit ipsa, quod genus eius, que materia, que partes, que species, quod instrumentum, quis artifex, quod officium, quis finis, quare sic dicatur, que eius utilitas, quo ordine legenda sit.

Quid sit ipsa sic diffinitur: musica est pericia modulacionis sono cantuque consistens. modulacio autem est quarumlibet rerum diuersarum concors modificacio. modificacio uero alia est elementorum in composicione mundi corruptibilis, alia humanorum in complexione corporis animalis, alia est sonorum armonia sensibilis. prima est musica mundana, secunda humana, tercia instrumentalis. quam quia predictis uerbis auctor diffinire uoluit, ideo postquam dixit "modulacio" adiecit "sono cantuque eonsistens". sonus est quicquid auditu percipi potest, siue sit animalium, sive non animalium scilicet quarumlibet rerum, ut frangor arborum et strepitus pedum. cantus autem est uocis inflexio. uox uero est, que per quasdam partes gutturis que arterie uocantur egreditur et ab animali profertur. unde proprie uox hominum et irracionabilium animalium est. in aliis uero abusiue et improprie sonitum uocem uocant ut "uox tube infremuit". nam sonus directus est et [97] sonus semper precedit cantum. cum ergo dixit: "musica est pericia", genus posuit, in quo cum aliis scienciis conuenit; cum vero adiecit "modulacionis", separauit eam ab aliis scienciis tam disciplinalibus, quam naturalibus, quarum nulla de modulacione intendit. set quia in hoc cum mundana musica et humana conuenit, ideo ad remocionem earum adiecit "sono cantuque consistens", ut hoc de sola instrumentali intelligatur, que aliquando sono rerum insensibilium, aliquando uoce animalium, in quibus est uocis inflexio, formatur. hec igitur musica est sciencia de modulacione uocis, arte vel natura.

Genus eius est, quod ipsa est sciencia armoniace modulacionis, que ex concordancia plurimorum sonorum uel ex composicione uocum conficitur.

Materia huius artis est tonus. tonus autem est acuta enunciacio uocis. est enim armonia differencia et quantitas, que in uocis accentu et tenore consistit.

Cuius genera in quindecim partes musici diuiserunt. ex quibus ypolidius nouissimus et acutissimus, ypodorius autem omnium grauissimus est.

Partes uero alias habet theorica, alias practica. -- Partes practice sunt tres: sciencia de acuto sono et sciencia de graui et sciencia de medio. de hiis enim tractat ostendens utilitates eorum et comparaciones eorum inter se, et quomodo ex eis componuntur cantilene. --

[98] Partes uero theorice sunt quinque. quarum prima est sciencia de principiis et primis, que debent administrari in accepcione eius, quod est in hac sciencia et quomodo eciam administrentur illa principia et qualiter inuenta sit hec ars et ex quibus et ex quot componatur et qualiter oportet inquiri id, quod est in ea. secunda est doctrina de disposicionibus huius artis, scilicet inueniendi neumata et cognoscendi numeros eorum, quot sunt, et species eorum et declarandi proporciones quarumdam ad alias et demonstraciones de omnibus illis; et docet species ordinum et situm eorum, quibus preparantur, ut unusquisque accipiat ex eis quod uult et componat ex eis armonias. tercia est doctrina de conueniencia principiorum et de sermonibus et demonstracionibus specierum, instrumentorum artificialium, que preparantur eis, et de accepcione omnium eorum in ea et situ ipsorum in ea secundum mensuracionem, que assignatur in principiis. quarta est doctrina de speciebus casuum naturalium, que sunt pondera neumatum. quinta est doctrina de composicione armoniarum in summa; deinde de composicione armoniarum integrarum, scilicet illarum, que sunt posite in sermonibus metricis compositis secundum ordinem et ordinacionem et qualitatem artis eorum secundum unamquamque intencionem armoniarum; et docet quomodo fiant penetrabiliores et magis ultime in ultimitate intencionis, ad quam facte sunt.

[99] Species quoque alie sunt practice, alie theorice. Species practice sunt diuersitates instrumentorum, quibus fiunt; aliquando enim uoce, aliquando tactu, aliquando pulsu, aliquando flatu exercetur: uoce ut hominis, tactu ut in psalterio, pulsu ut in cithara, flatu ut in tibia. -- Species uero theorice sunt tres: melica, rithmica, metrica. melica est, que discernit in sonis acutum et grauem et medium. rithmica est, que requirit in scansione uerborum, utrum sonus an bene an male cohereat. metrica est, que genera diuersorum metrorum cum probabili racione cognoscit, uerbi gracia, ut heroicum, iambicum et similia.

Vel secundum alios species eius sunt tres, scilicet melos, metrum et gestus. metrum inuentum est ad proporcionandos intellectus inciuiles dictionibus. melos inuentum est ad proporcionandas partes acuitatis et grauitatis. et hee due subiecte sunt sensui auditus. gestus autem subiectus est sensui uisus, qui institutus est ad confirmandum se metro et sono motibus consimilibus et comparacionibus competentibus. hec igitur ars subiecta est duobus principalibus sensibus, qui sunt uisus et auditus.

Instrumentum uero aliud est practice, aliud theorice. -- Instrumentum practice aliud est naturale, aliud artificiale. naturalis est ut epiglotes, uuula et que sunt in eis et arterie et nasus. Instrumentum uero artificiale est ut fistule, corde, tuba, timpanum, uerba et similia.

[100] Instrumentum theorice est . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Artifex practice est, qui format neumata et armonias et alia accidencia eorum secundum quod sunt in instrumentis, quorum accepcio assueta est in eis. Artifex uero theorice est, qui docet hec omnia secundum artem fieri.

Officium autem theorice est in summa comprehendere cognicionem specierum armonicarum et illud a quo componuntur et illud ad quod componuntur et qualiter componuntur, et quibus modis oportet ut sint, quousque faciant operacionem suam penetrabiliorem et magis ultimam.

Officium practice est cantilenas secundum artem componere, que humanos effectus possint mouere.

Finis theorice est, que ad officium spectant, sciencia comprehendere. Finis practice illa docte exercere.

Quare sic dicatur: Musica per deriuacionem dicitur a musis. muse autem appellate apo tu muso id est a querendo, eo quod per eam sicut antiqui uoluerunt uis carminum et uocis modulacio quereretur; quarum sonus, quia sensibilis est, et preterfluit in preteritum tempus imprimiturque memorie. ideo a poetis Iouis et Memorie musas filias esse confictum est. nisi enim ab homine memoria teneantur, soni pereunt, quia scribi non possunt.

[101] A quo fuerit inuenta: Moyses repertorem artis musice dicit fuisse Tubalchain, qui fuit de stirpe Chain ante diluuium. Greci Pitagoram dicunt huius artis inuenisse primordia ex malleorum sonitu et cordarum extensione percussa. alii Linum Thebeum et Amfion in musica arte primos claruisse ferunt. Post quos paulatim directa est precipue hec disciplina et aucta multis modis; eratque tam turpe musicam nescire, quam litteras.

Vtilitas huius artis est magna tum ad temperandos mores animalium, qui excedunt equalitatem et perficiendos decores eorum, qui nondum sunt perfecti, tum ad conseruandum eos, qui uidentur equales et nondum perueniunt ad aliquod extremorum; et ideo interponebatur non modo sacris, set et omnibus solempnibus, omnibusque letis seu tristioribus rebus. sicut enim in ueneracione diuina hymni, ita in nupciis hyminei et in funeribus treni siue nenie et lamenta tibia canebant. in conuiuiis uero lira et cithara circumferebatur et accubantibus singulis ordinabatur conuiuale genus cancionum. Itaque sine musica nulla disciplina potest esse perfecta. nichil enim sine illa manet. -- Ipse mundus quadam armonia sonorum fertur esse compositus, ipsumque celum sub armoniaca modulacione dicitur reuolui, que est musica mundana. musica mouet affectus, prouocat in diuersum habitum senus. In preliis quoque [102] tube concentus pugnantes accendit et quanto uehemencior fuerit clangor, tanto fit ad certamen animus forcior. siquidem et remiges cantu hortantur ad tollerandos quosque labores. musica animum mulcet et singulorum operum fatigacionem uocis modulacio consolatur; excitatos quoque animos musica sedat. Vnde et utilis est ad salutem corporis, eo quod quandoque corpus infirmatur languente anima et impeditur ipsa existente impedita, unde et curacio corporis fit per curacionem anime et per aptacionem suarum uirium et temperanciam sue substancie et sonis agentibus hoc et conuenientibus ad hoc. sic Dauid Saulem a spiritu immundo arte modulacionis eripuit. ipsas quoque bestias et uolucres ad auditum sue modulacionis musica prouocat. set et quicquid loquimur uel intrinsecus uenarum pulsibus commouemur per musicos rithmos armonie uirtutibus probatur esse sociatum.

Post arithmeticam autem continue legenda est. cum enim arithmetica sit sciencia de numero per se, musica uero de numero relato sciencia, numero autem nil propinquius, quam numerus esse uidetur, et omnis armonie musice a numeris denominatur, ideo musica post arithmeticam consequenter legenda esse conuincitur.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License