Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[64] <Prologus>

(fol. 134) Quoniam prosam artis musicae mensurabilis ab excellentibus in arte musicis compilatam, quam etiam clericorum universitas ibi studens in meliorem huius scientiae summulam dignumduxerat exaltare, quidam in suis artibus de novo compositis reprehendere praesumpserunt, ipsam prosam cum modorum serie prorsus per singula fere capitula destruendo, figuris saepius protractiones varias apponentes, ipsasque, quas perfectas dicimus, dispendiosis rationibus asserunt imperfectas, prout inferius locis debitis ostendetur. Quorum reprehentionem nec non et variationem in pluribus figurarum tanquam factum credimus puerile.

Antecessores nostri, musicae mensurabilis inventores, figuras artis sub quibusdam protractionibus se ipsas repraesentantibus distributas prout sibi placuit nec irrationabiliter sub quadam modorum serie statuerunt, indeque artem conficientes approbabilem reliquerunt ad introductionem et commodum posterorum. Cum autem factum sapientis commendabile nec non in fornace studii totiens expurgatum vulgariter et expertum a nullo reprehendi debeat condemnando, nisi redarguentis correptio possit etiam lucidissimis rationibus probabiliter declarari, prout in Cathonis proverbio continetur, cum dicitur:

Alterius dictum vel factum et cetera,

alibi:

Si non intendes reprehensor et cetera.

Inde est quare reprehentionem talium quamvis non approbem, non condemno, ne praesumptionis vitio possim mordacius accusari. Immo utens consilio magistrorum quorum vestigia sum secutus, prosae venerabilis practicam partim et theoricam sub quadam capitulorum serie divisionis sententia declarata, prout ingenioli mei paupertas exigit, propono metrice compilare, quia carmen metrice compilatum ad retinenda levius mentes excitat auditorum; unde quidam:

[66] Metra iuvant animos, comprendunt plurima paucis,

Pristina et cetera.

Sed quia praesens tractatus est de expositione musicae, ideoque in primis descriptiones ipsius continuo videamus.

Musica sic describitur a quibusdam: Musica est varietas vocum concors, et haec siquidem dividitur in tres partes, scilicet mondanam, humanam et instrumentalem. Mondana musica consistit in concordia complexionis quatuor elementorum ac temporum ac corporum superiorum, quae aliter dicitur aurea cathena vel modulus triplicis armoniae, scilicet dyapason, dyapente, dyatessaron. Humana consistit in homine, et haec dicitur concordia quatuor humorum et coniunctio corporis et animae. Instrumentalis consistit in musicis instrumentis, et haec siquidem dividitur in tres partes, scilicet rismicam, melicam et metricam. Rismica consistit in rimis sub quadam proportione tam soni quam numeri constitutis. Melica consistit in melodiis vocum seu cantuum dulciter resonantium, ut in ecclesiis et cantilenis mundanis seu notis sive naturalibus seu artificialibus instrumentis compositis et creatis; et de tali sumus quoad musicam mensurabilem in sussequentibus tractaturi. Metrica consistit in metris melicis variis scematibus purpuratis, sicut patet in metro heroyco, iambico, elegyaco, Ysidoro atestante.

Item sic describitur: musica est varias vocum distantias simphoniasque proportionaliter diiudicans, vel musica quo ad nos et magistros nostros est verasciter canendi scientia et facilis via ad perfectionem canendi, vel musica est scientia de numero relato ad sonum vel de numero est sonorum. Et dicitur a moys, quod est aqua, et icos, scientia, quasi scientia inventa iuxta aquas, secundum quod dicitur Graecos in mari musicam invenisse, vel quia nulla melodia naturalibus instrumentis formata absque humore possit ullatenus generari; vel dicitur a moys, aqua, et sicox, ventus, ut quidam asserunt, dicentes, quod ex resultatione venti et aquae inventa fuit musica a quibusdam Graecis, et hoc in quodam saxo convaco in mari longe posito, in quo Syrenes esse putabantur. In ipso autem erant quaedam foramina, per quae ventus et aqua ibant et revertebantur, indeque fiebant melodae, quibus nostra musica primo dicitur reperiri.

Ista siquidem musica sic describitur ab Ysidoro: Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens, et dicta per derivationem a Musis. Musae autem dictae sunt ab 'apotumasion,' quod est acquirere, eo quod per eas, ut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio acquireretur; subiunxitque post: Moyses dicit repertorem musicae artis fuisse Tubal, qui fuit de stirppe Caym ante diluvium. Graeci vero Pithagoram dicunt huius artis invenisse primordia ex malleorum sonitu et cordarum extensione percussa.

De ipsavis inventione seu commendatione sarcinam relinquimus philosophis inde tractantibus exponendam, ne prolixitas recitandi aures audentium impediat aut perturbet.

Quia vero prodest divisio ad evidentiam sussequentium pleniorem et ad memoriam audientium firmiorem, ideoque in primis praeambulam partem [68] huius operis in duas partes prout decet dividamus, in prohemium videlicet et tractatum. Et quia prohemium deservit providentiae, tractatus vero operationi, ideo prohemium antecedit, quia quisque debet sibi prius de futuris providere quam improvise super hiis operari.

Ideo patet ordo partis praeambulae ad sequentem: prima pars incipit Musica dicatur et cetera, secunda ubi dicit Ecce tibi formas et cetera. Haec secunda remanet indivisa, sed prior in duas dividitur, in quarum prima describit actor musicam, de qua est in sussequentibus tractaturus, in secunda illud dividit (fol. 134v) de quo agit. Et quia prius est de quo agitur tangere quam dividere, ideo patet ordo: prima pars Musica et cetera, secunda Disce prius et cetera. Item prius prima in duas: in prima tangit materiam de qua debet agere, in secunda quoddam apponit incidens ad hoc, ut per illud alliciat auditores. Prima pars incipit Musica et cetera, secunda Prosa quid exponam et cetera. Item prior in duas: in prima tangit materiam suam, in secunda ostendit librum suum debere recipi duplici ratione. Prima incipit Musica et cetera, secunda Displiceant nulli et cetera. Haec secunda in duas: in prima ostendit librum suum ratione duplici appetendum, in secunda ad invidos sermonem suum dirigit ipsos prout decet blaphemando. Et quia prius est pronuntiare aliquid recitando quam improvise super hoc invidos reprobare, ideo patet ordo: prima pars incipit Displiceant nulli et cetera, secunda Invide mutesce et cetera. Istae partes remanent indivisae, sed pars principalior in duas dividitur, in quarum prima describit musicam, in secunda ostendit se practicam illius metrice compilare. Prima pars incipit Musica et cetera, secunda Per metra nunc inquam et cetera. Haec secunda in duas: in prima ostendit se practicam huius musicae metrice compilare partim et theoricam, in secunda innuit, quibus coloribus sui libri seriem purpurabit. Prima incipit Per metra et cetera, secunda Esse leonina et cetera. Istae partes remanent indivisae, sed prius prima in duas dividitur: in prima describit musicam, in secunda invocat divinum auxilium. Prima incipit Musica et cetera, secunda Virtus divina et cetera. Item prima in duas: in prima descriptionem ipsius musicae declarat, in secunda ipsam in duas species dividit sive partes. Prima pars incipit Musica et cetera, secunda Si sapias artes et cetera. Haec secunda in duas: in prima parte dividit musicam, in secunda ostendit, de qua parte musicae sit solummodo tractaturus. Prima pars incipit Si sapias artes et cetera, secunda Si cum mensura et cetera.

Et sic patet in generali sententia et divisio leoninis, et ita per membra singula dividitur, quoniam divisio non est sufficiens nec perfecta quousque ad indivisibilia veniat et ducatur.

Et nota quod actor more artificum tria facit: primo proponit, secundo invocat, tertio narrat. Proponit igitur ubi dicit Musica et cetera, [70] invocat cum dicit Virtus divina et cetera, narrat ubi dicit Disce et cetera.

Quasi vellet dicere musica est verasciter canendi scientia:

Musica dicatur cantandi iure sophia,

Et brevis[1] esse via,[2] qua cantus lege patratur.[3]

1 dicatur

2 id est, facilis via ad perfectionem canendi

3 id est, efficitur

Juxta id, quod alibi dicitur:

Nulla salus est in domo,

Nisi cruce munit homo et cetera.

Sinit cruce signata metra primula crux quia lata.

et alibi:

Hoc animo senti, dat praemia nulla ferenti

Crux vestimenti, nisi sit prius insita menti.

Praemia dat grata prius alta mente locata.

Si sapias artes et cetera. Visa superius descriptione musicae, hic accedit actor ad divisiones eiusdem, dicens, quod ista musica in duas partes dividitur principales, scilicet in immensurabilem et mensurabilem. Et nota, quod immensurabilis est illa, ubi non sunt longae vel breves vel aliqua quantitas temporum sub certo numero distributa. Mensurabilis est illa, in qua sua quantitas temporum reperitur. De prima non proponimus in praesenti, de secunda autem sumus in sussequentibus tractaturi.

Cuius mensurabilis musicae tria sunt genera, scilicet discantus, copula et organum. Et est aliud organum, quod idem est quod musica mensurabilis, et, prout ita sumitur, est genus generale ad tria genera supradicta, de quibus per ordinem locis debitis sussequetur. Quidam loco copulae hoquetorum manierem posuerunt, quorum opinionem acquiescere satis potest. Sed nos antecessorum semitam imitamur atque de hoquetorum generibus in fine capituli sex modorum doctrinam tradimus generalem, per libri seriem de necessariis et utilibus mentionem prout decet facientes, dubia et oscura et sophisticis rationibus verissimilia subticendo.

Littera patet.

Si sapias[1] artes,[2] dat binas musica partes.[3]

1 O cantor

2 sive liberales

3 quoniam aut est mensurabilis aut immensurabilis

Hic accedit actor ad divisionem partium, dicens, quod una est immensurabilis:

Est sine mensura, de qua non sit modo cura.

[72] Ecce dicit, quod si sit mensurabilis, de illa parte solummodo est agendum:

Si cum mensura, sit curam ponere cura,

Nam tibi pro posse reserabo, si queo nosse.[1]

1 id est, secundum ingenioli mei paupertatem et sic devitat arrogantiam

Huius[1] per versus stilus[2] hic meus est modo versus.[3]

1 sive musicae mensurabilis

2 id est, mea materia vel ingenium

3 id est, conversus

Virtus[1] divina carmen[2] regat absque ruina,[3]

1 id est, favor et miseratio summi dei

2 id est, praesens scriptum

3 id est, corruptione

(fol. 135) Ut queat[1] ad[2] finem[3] verum comprendere finem.[4]

1 id est, possit

2 prousque sive

3 id est, consummationem operis

4 id est, actionem

Ne[1] in scriptori[2] fiat doctrina[3] pudori,[4]

1 ne pro quod et non

2 id est, compositori

3 id est, introductio

4 id est, reprehentioni

Metrifico[1] prosam nonquam michi laudo perosam,[2]

1 id est, metrice expono

2 id est, quam nonquam habui odio

Cuius[1] enim metra[2] fugiant[3] aenigmata[4] taetra.[5]

1 sive prosae

2 mea sive

3 id est, evittent

4 id est, locutiones dubias vel fractas

5 id est, oscura

Per hoc innuit actor dubia et oscura fugere et utilia singula recitare:

Per metra nunc inquam communia fusca relinquam,

Practica[1] tractando,[2] quia prosae cetera[3] mando,

1 id est, usitata et approbata

2 id est, recitando

3 id est, dubia et oscura

Quam[1] qui despiciunt[2] errantes,[3] ut puto, fiunt.

1 sive prosam

2 id est, despicere intendunt

3 id est, non sane intelligentes

[74] Quidam nuper composuit quandam artem, in qua prosam de qua loquimur corrumpebat:

Arte nova rapti Lamberti nunc ita capti.

Qui[1] sunt more pari, poterunt Argo simulari.[2]

1 id est, qui artem illam approbant alteram condemnando

2 id est, similes fieri

Prosam[1] damnando nonquam me iudice sontem.

1 subaudi, de qua loqui intendimus; haec, dico, licet alicubi sit oscura:

Per hoc innuit actor iste illud nonquam vituperandum esse, quod alimentum scientiae administrat:

Nimis ego, fontem non reprobo depreciando.

Argo et cetera. Nota est fabula de Argo, qui fuit deceptus a Mercurio per cantus calamorum noviter inventorum. Per Argum igitur in praesenti possumus intelligere quemlibet sophisticum hominem et versutum, qui praecepto Iunonis Io redegit in servitutem, per eius oculos sophisticas rationes. Per Io in servitutem redactam possumus intelligere prosam de qua loquimur, quae per tales sophisticas rationes dignitate postposita succubuit servituti. Per Mercurium siquidem, qui Argum interfecit Io a servitute misera liberando, intelligimus quemlibet sapientem prosae venerabilis famam in statum pristinum revocantem.

Et nota, quod sicut mediantibus tribus devicit Argum Mercurius, scilicet virga caducea, talaribus et calamis, sic mediantibus tribus prosam de qua loquimur a tali servitute proponimus revocare, scilicet tribus coloribus rethoricis, quibus utimur in hoc libro, sicut immediate declarabitur et per textum.

Alia potest esse expositio. Per Argum possumus intelligere quemlibet sapientem, per eius oculos lucidas rationes, per Mercurium siquidem maliciosum hominem et versutum, qui versutia sua et sophisticis rationibus saepius introductis sapientem vel eius operationem fraudulenter reprobat et concludit. Quae etiam sophisticae rationes perceptae ad ultimum et discussae a discretis in ea facultate clericis tanquam frivolae reputantur. Inde est quare antecessorum scripta in fornace studii per diuturnitatem temporis elimata totiens et experta sequimur, blaphemantes reprehentionem aliquorum noviter exaltatam, per quam prosa commendabilis a pluribus impedita turpiter minoratur, cupientesque ipsius famam in statum pristinum revocare, ne ars per capita sita tenet plurium varie lacerata, tanquam nugatoria vel incerta utilitati omnium videatur.

Cum omnis ars una et eadem esse debeat apud omnes, ideoque ipsam dedimus metrice compilatam, quia in metro compendiose loquimur et aperte, nam in metro rationes sophisticae sopiuntur; insuper metrice compilata memoriali cellulae levius quam prosaice commendantur, et impressa leviter ad memoriam citius reducuntur, etiam metra favorabilius quam prosa mentes excitant auditorum.

[76] Esse leonina et cetera. Hic vult actor ostendere, quibus coloribus rethoricis proponit sui libri seriem purpurare, dicens, quod solummodo tria ornatuum genera per libri seriem ordinabit. Et hoc primo in commemoratione summae et individuae trinitatis, scilicet leoninitatem pro maiori parte, eo quod levior, gratiosior, aptior et commodior omnibus aliis coloribus perhibetur; consonantiam, quia affinitatem habet cum leoninitate; nunc cruce signatum eloquium, et praecipue in primo sui libri, quia inter (fol. 135v) signa cetera signum crucis reverentiae et virtutis optinet dignitatem.

Item tribus, quia summa perfectio consistit in tribus, scilicet longitudine, latitudine et profunditate. Et ipse apetit librum suum perfectioni, quamquam non plane deduceret, cum in humanis inventoribus nihil ex omni parte sit perfectum. Item tribus, ad instar caelestis armoniae, quae in tribus consonantiis consistit, ex quibus caelestis musica modulatur, sicut superius est expressum; ad cuius similitudinem nostra musica primo dicitur reperiri. Vel tribus, ad hoc ut textus conveniat glosulae supradictae; vel tribus, eo quod voces ex quibus ista musica depingitur et formatur sunt in forma solummodo tripartitae, quoniam omnes tales aut sunt longae vel breves vel semibreves.

Hic ostendit actor, quibus coloribus sua proponit carmina purpurare:

Esse leonina petit ars metra parte supina.[1]

1 id est, maiori

Ecce dicit, quod quandoque reponuntur consonantiae propter affinitatem leonitatis:

Hic metra qui finxit nunc consonantia pinxit,

Nunc cruce[1] signata quia crux est laude beata.

1 isto colore quandoque utitur actor iste et praecipue in primo sui libri, quia crux est prae signis ceteris commendanda

Displiceant nulli et cetera. Hic ostendit actor librum suum ratione duplici apetendum. Una siquidem est, quia procedit secundum sententiam sapientum prosae cuiusdam commendabilis dogmata recitando metrice. Alia est, quia cruce signato eloquio quo utitur praemunitus credit securius invidorum insidias evitare.

. . . sunt quasi pulli. Methaphora sumpta est ad exemplum, quemadmodum gallina pullos suos sub alis congregat, ad hoc ut ibi tutius lateant et melius nutriantur, sic actor carmina sua sub protectione prosae credit latitare.

Displiceant[1] nulli, mea carmina sunt quasi pulli,[2]

1 id est, displicendo noceant alicui super hoc invidenti

2 metaphora est

[78] Tutius absque malis[1] matris[2] latitando sub alis,[3]

1 id est, absque insidiis invidorum

2 id est, prosae exponendae

3 id est, sub deffensionibus

Ecce subiungit aliam rationem, quare sua carmina dicit securius provulganda:

Postea vexillo sanctae crucis illa sigillo.

Invide mutesce et cetera. Hic convertit actor sermonem suum ad invidum vel invidos, dicens, quod eorum enormitas nonquam cessans benignorum semper successibus ac probatis operibus contristatur. Actor, dico, considerans, praenoscens aliquos invidos non solummodo opus suum sed etiam meliorum livoris stimulo deridentes, ideoque tales reprobans et postponens, ad ipsos sermonem suum dirigit, illos prout decet blaphemando, dicens se nullatenus eorum invidiam dubitare immo etiam postponere, iuxta sententiam Ovidii sic dicentis: Quod volet impugnet et cetera.

Invide[1] mutesce,[2] livoris labe[3] tepesce.[4]

1 id est, improbe vel proterve

2 id est, silentium habe

3 id est, infamia

4 id est, refrenate vel dilabere

Sub serie[1] quadam numerorum[2] carmina[3] tradam.[4]

1 id est, ordinatione sententiae

2 id est, metrorum

3 sive praesentia

4 id est, disponam

Quis[1] nisi tu cedas,[2] favet ordo,[3] ne metra laedas.[4]

1 id est, quibus metris

2 id est, locum des vel faveas

3 id est, dispositio sententiae ordinatae vel divisae

4 id est, corrumpas

Prosa quid exponam et cetera. In fine sui prologi vult actor ostendere, qua de causa hoc opus susceperit describendum, dicens in primis se frustra huius operis expositionem aggredi, cum a quibusdam turpiter reprobetur. Quod cum videat iniuste et absque causa rationabili redargui et postponi, super hoc condolendo, reprehensores tales redarguit et blaphemat, ne quod actum est et a sapientibus exprobatum ruinam vituperii patiatur. Indeque prosae compatiens exponendae ad ipsam tanquam ad rem rationalem sermonem suum dirigit, sibi consulens bona fide, ne de cetero tales iniurias patiatur. Sed utens consilio meliorum famam sibi iniuste sustractam cupiat in statum pristinum revocare. In cuius rei opinione consistens, actor iste quicquid utile in prosa cognovit, compilavitque metrice ad usum et commodum posterorum; [80] specialiter coadiungens modum inveniendi organum et motellos similiter et hoquetos, postea dans doctrinam, qualiter unus modus potest in alium transmutari.

Prosa[1] quid exponam[2] tibi deposuere coronam.[3]

1 de qua loqui intendo sive

2 id est, cur metrice recitabo

3 id est, privilegium

Quidam vesani[1] sunt canone teste prophani.[2]

1 id est, elationis animo furibundi

2 id est, excommunicandi de procul et phanum

Fusa[1] iaces[2] pateris famae, nec honore frueris.

1 id est, confusa

2 O prosa, et hoc est, quia nemo tibi manum porrigit ad vitricem

(fol. 136) Condoleo[1] misere damnique[2] tui piget haere.[3]

1 id est, miseriae tuae compatior

2 id est, tui vituperii

3 id est, adhaerere proprie

Iudicio[1] cleri laudo[2] pete[3] kiura tueri.

1 id est, communi sententia sapientum

2 id est, consulo

3 tu, dico, requirens pristinam libertatem

Tolle moram[1] propera, pete Romam damna[2] severa.[3]

1 id est, noli amplius moram facere

2 id est, calculum iudicii seu libram

3 id est, crudelia

Posce reformari,[1] cur fers[2] ita depreciari?[3]

1 id est, in statum pristinum revocari

2 id est, pateris

3 in tanto vituperio colloquari

Consulo[1] sic repetoque statum[2] nunc dogmate[3] spreto.

1 id est, in consilio tibi laudo

2 id est, materiam supradictam

3 sive eorum qui te vilipendunt

Disce prius et cetera. Finito prologo sive prohemio huius opusculi, ideoque actor in hoc loco sui libri vult seriem declarare, quod est contra quosdam penitus ignorantes, dicentes de talibus non oportere quaerere vel facere mentionem, de quibus ait prius in minori. Si autem in quibusdam ordinationem concedant esse, necesse est eam et in omnibus concedere, et alibi dicit Boethius: Nihil est, quod non retineat ordinem servetque naturam. Ex hiis igitur actoritatibus supradictis plenarie [82] confirmatur, nihil ordinatione postposita satis perfectius adimpleri; hinc est igitur, quare actor in primis vult ordinem disserere sui libri, ne ignoranter peccasse super hoc arguatur, dicens, quod per sex capitula sui operis materiam terminabit.

In primo igitur capitulo docet actor figurarum formas, repraesentationes proprietatesque pariter et effectus. Et illud in duo membra dividitur, eo quod duae sunt species figurarum, quoniam omnes tales aut sunt simplices aut compositae, ut patebit. Ideoque in primo membro agit de simplicibus, et illud incipit Ecce tibi formas et cetera, in secundo de compositis, et illud ibi Disce ligatarum et cetera. In secundo enim capitulo modorum species manifestat, et illud incipit ibi Est mensura modus et cetera. In tertio de figuris pausationum et naturis pariter dat doctrinam, et illud incipit ibi Hic dabo pausarum et cetera. In quarto de consonantiis huius artis dissonantias evitando, et illud incipit ibi Sunt bene qui pangunt et cetera. In quinto de discantu, et illud in duo membra dividitur, in quorum primo agit actor simpliciter de discantu, in secundo specialiter de copula, quae est membrum ipsius discantus, nec ab eo differt nisi solummodo in figmento; primum igitur incipit Unit discantus et cetera, secundum ibi Copula cantores et cetera. In sexto et ultimo de organo speciali, quod omne genus cantuum superat dulcedine melodiae, et illud incipit Nobis organica et cetera. Et sic patet in universo libri ordinatio supradicta.

Cum autem divisio leoninum sententiam et ordinationum notitiam delucidet et ostendat, propterea istam praesentem leoninis particulam breviter in duas partes dividamus, in quarum prima promittit actor orthographiam ostendere huius artis tam per effectus notitiam quam per formam; in secunda promittit ostendere, qualiter per sex species ordinatae ad perfectionem cantuum operentur.

Sicut autem in unaquaque scientia est ponere primum et minimum, utputa in gramatica litteram, in dyaletica terminum, sic et in ista musica mensurabili formam, quae orthographiam musicae repraesentat; ideoque patet ordinatio partis praeambulae ad sequentem: prima pars igitur incipit Disce prius iure et cetera, secunda Ex hinc iura dare et cetera. Prius prima remanet indivisa, sed secunda in duas dividitur, in quarum prima promittit actor se de modis facere mentionem subiungendo pausationum genera, per quae modorum species distinguntur; in secunda promittit se cantuum genera declarare sub modorum serie contentorum. Et quia prius est continens quam contentum, eo quod contenti continens esse dicitur fundamentum, ideo patet ordo. Prima pars incipit Ex hinc iura dare et cetera, secunda pars ibi Postea discantus et cetera. Istae partes remanent indivisae, sed pars principalior in duas dividitur. In prima promittit figurarum formas ostendere, in secunda repraesentationem cuiusque et effectum. Prima incipit Disce prius iure et cetera, secunda Postea pandetur et cetera. Et sic patet sententia et divisio leoninis.

[84] Disce[1] prius iure[2] formas[3] cuiusque figurae.[4]

1 O cantor vel lector

2 id est, ratione

3 id est, protractiones

4 id est, tam simplicis quam compositae

Postea pandetur[1] quaevis nota[2] quanta[3] locetur.

1 id est, deinde declarabitur

2 id est, tam simplex quam composita

3 quo ad effectum sive

(fol. 136v) Ex hinc[1] iura[2] dare specierum sex volo care.[3]

1 id est, postea

2 id est, documentales regulas vel differentias huius artis

3 id est, O dilecte mi

Hiis[1] quoque subpangas pausas[2] quis[3] scemata[4] iungas.

1 sive speciebus supradictis

2 id est, pausarum differentias seu formas

3 id est, quibus pausis

4 id est, consonantias

Postea discantus[1] hinc copula vult dare cantus.

1 vult dare cantus et hinc ex altera parte copula vult similiter suos dare

Organicum[1] cantum specialem subiungo tantum.

1 sive ad differentiam organi generalis, quod est genus ad tria genera supradicta

Ordine praedicto[1] dabo[2] carmina, quae tibi dicto.[3]

1 id est, praemonstrato

2 id est, declarabo

3 id est, dictare vel recitare intendo

[86] <Capitulum primum>

<Pars prima>

Ecce tibi formas et cetera. Finito prologo et assignato superius ordine huius libri, actor in hoc loco principaliorem partem sui libri, tractatum videlicet, agreditur et assignat, in quo de figuris universis et singulis faciet mentionem. Et est notandum, quod non inmerito istud capitulum prae ceteris debuit ordinari, quoniam sunt tres generalissimae species, e quibus omne genus cantuum efficitur et habetur, scilicet figura, tempus et mensura. Cum ergo figura sit causa et principium omnis cantus, quae etiam sub certa diminutione temporis seu temporum mensurata compositionis huius artis fons esse dicitur et origo, sicut supra patuit in illa glosula: sicut autem in unaquaque scientia est ponere primum et minimum et cetera; ideoque in primis volumus ostendere formas et proprietates omnium figurarum ac etiam quot tempora quaelibet earum pro sua parte in se contineat et observet. Unde primum videndum est, quid sit figura, prout in hac arte sumitur vel habetur, et unde dicatur, et quot sunt genera simplicium figurarum, et quomodo per eas longitudo vel brevitas designetur.

Ad primum igitur dicimus, quod figura, prout hic sumitur, est repraesentatio soni facta in debita quantitate secundum suum modum vel secundum sui aequipollentiam. Aequipollentia et est dictio aequivoca, sed hic sumitur pro caractere vel pro voce illitterata nihil per se signans, eo quod ex sola voce non potest fieri concordantia ergo neque cantus, cum omnis cantus per consonantias gradiatur, sed per duas vel per plures; per quod patet quod vox composita in hac arte dignior est et nobilior ipsa simplice, nam voces simplices sunt ad compositas reducendae, sicut inferius declarabitur suo loco, et dicitur a fingendo. Quomodo autem per eas longitudo vel brevitas designetur, declarabitur supra textum.

[88] Et notandum est, quod huius figurae aliquando ponuntur sine littera, aliquando cum littera; sine littera, ut in caudis seu neumis cantuum variorum, cum littera, ut in motellis et consimilibus. Inter figuras quae sunt sine littera et cum littera talis datur differentia, quoniam illae quae sunt sine littera debent, prout amplius possunt, ad invicem colligari, sed huius proprietas aliquando amittitur propter litteram huius figuris associatam. Sed huius figurarum, tam litterae sociatarum quam non, dantur divisiones seu differentiae ac etiam regulae sussequentes. Figurarum igitur quaedam ligantur ad invicem quaedam non. Figura ligata est, ubicumque fit multitudo punctorum simul iunctorum per suos tractus, ut hic: [Lig5aodaart,Lig3cdsndd]. Figura non ligata fit penitus e converso, ut hic: [L,B,S].

Hiis itaque expositis et finitis eo vero quod non est necesse modo plura inquirere, ad divisionem litterae breviter accedamus. Haec igitur praesens lectio in duas partes prout decet dividatur, in quarum prima ostendit actor, de quo debet agere, in secunda exequitur. Prima pars incipit Ecce tibi formas et cetera, secunda Simplex longa et cetera. Pars prior remanet indivisa, sed secunda in duas dividitur, in quarum prima agit actor de formatione simplicium figurarum, in secunda de protractionibus ligatarum. Et quia ligatae vel compositae ducunt originem a simplicibus, ideo patet ordo. Prima pars incipit Simplex longa et cetera, secunda Ut bene quaeque metas et cetera. Item prima istarum in duas. In prima ostendit actor quot sunt simplices figurae, in secunda procedit circa repraesentationem temporum in eisdem. Et quia prius est aliquid in forma ostendere quam cognoscere non provisum, ideo patet ordo. Prima pars incipit Simplex longa et cetera, secunda Quaelibet istarum et cetera. Haec secunda in tres partes propter breviloquium dividatur, in quarum prima docet actor significationem earum fore in qualibet bipartitam. In secunda ostendit, quot tempora quaelibet earum in se pro sua parte contineat et observet. In tertia ostendit, qualiter per modorum species ordinatae ad perfectionem cantuum operentur. Prima pars incipit Quaelibet istarum et cetera, secunda Tempora longa gerit et cetera, tertia Hiis proprias sedes et cetera. Istae partes remanent indivisae, sed illa in qua agit de simplicibus in duas dividitur, in quarum prima ostendit, quot sunt simplices figurae; in secunda exemplificat de eisdem. Prima incipit Simplex longa et cetera, secunda Longa fit haec et cetera. Et sic patet sententia et divisio leoninis.

Ecce, tibi[1] formas[2] dabo nunc cuiusque figurae.[3]

1 O lector vel cantor

2 id est, protractiones proprietatesque

3 id est, tam simplicis quam compositae

[90] Quantaque de iure sit quaelibet, hinc[1] dabo normas.[2]

1 quasi post formarum notitiam

2 significationum sententiam reserabo

(fol. 137) Hic ostendit actor per diffinitionem, quid sit figura, dicens: figura est repraesentatio soni facta in debita quantitate:

More figura soni debet quaecumque reponi.

Hic subiungit actor duas esse partes sive species figurarum:

Dat binas partes notularum, qui sapit[1] artes.[2]

1 id est, intelligit

2 liberales sive

Hic accedit ad species earundem, dicens omnes tales esse simplices vel compositas:

Dicitur esse data vox simplex voxque ligata.

Modo accedit ad numerum simplicium, dicens esse tres figuras simplices quo ad formam:

Simplex longa, brevis, vel semibrevis fore quaevis.

Fertur,[1] iunctura[2] vocum[3] fit mixta[4] figura.

1 id est, dicitur

2 id est, ligatura

3 suple plurium simplicium

4 id est, composita vel ligata

Regula est: omnis figura simplex portans tractum longiorem a dextra parte quam a sinistra semper signat longitudinem:

Longaque quadrata manet a dextra sibi grata.

Cauda[1] fit illarum,[2] brevis est quadrata duarum.[3]

1 id est, tractus

2 id est, aliarum duarum

3 id est, illa quae est brevis quadrangularis efficitur

Regula semibrevium: omnis figura simplex oblique protracta semibrevis apellatur:

Obliquo latere vult semibrevis residere.

Haec[1] careant caudis, nisi det plica[2] quando subaudis.[3]

1 sive tam brevis quam semibrevis

2 id est, nisi plica apponatur

3 id est, subaudiendo ponis

Modo exemplificat de eisdem et primo de longa, eo quod aliis administrat originis fundamentum,

Longa fit haec [L] talisque brevis [B] sit eique sodalis.

quippe ipsa est loco totius aliae partium seu membrorum.

Semibrevis forma sic [S], ut docet ordine norma.[1]

1 id est, praesens regula

Tres ita formari et cetera. Praeostensis formis et proprietatibus simplicium figurarum hic vult actor ad notitiam plicae accedere in eisdem, dicens, quod huius figuras plicari saepius invenimus. Unde in primis videamus quid sit plica, deinde quomodo in huius figuris habeat [92] ordinari et etiam quae sit eius repraesentatio sive forma.

Plica sic describitur: plica nihil aliud est quam signum dividens sonum in sono diverso. Repraesentatio plicae sive forma habet fieri nunc per unum tractum nunc per duos, et praecipue in simplicibus, et hoc dupliciter, aut ascendendo aut descendendo. Si autem plica fiat in simplicibus, duplex est eius differentia sive locus, quoniam aut cognoscitur in repraesentatione per dextram partem aut etiam per sinistram, unde textus Longior a dextra et cetera.

Hic igitur dicit actor, quod plica in longa simplice debet habere longiorem tractum a dextra parte quam etiam a sinistra tam ascendendo quam descendendo, sicut patet hic [Bpssncsdx,Bcsdx,Lpdsn], in brevi vero simplice e converso, id est longiorem a sinistra parte quam a dextra, videlicet hic [Bcssnpsdx,Bcssn,Bcdsnpddx]. Plicarum brevium et semibrevium idem est iudicium. Et nota, quod ratione longae simplicis in talibus nunc apponitur duplex tractus et praecipue descendendo, quia eaedem sunt caudae in plica longa et longa simplice a parte dextra descendendo, et ideo differentiae causa tractum duplicem in plica longa apponimus, <et> in brevibus siquidem, ut in repraesentatione formae a longis <simplicibus> differant quemadmodum in effectu.

Quidam vero plicam brevem ascendendo protrahunt per duos tractus diversos, unum in dextra parte ascendendo signantem plicam et alium in sinistra descendendo, signantem, ut asserunt, brevitatem, protrahentes in hunc modum [Bcdsncsdx], et hoc tam pro maiore brevi quam pro minore, quod protrahere ac etiam provulgare credimus puerile. Et hoc patet multiplici ratione. Una est quia aprobato usui sic repugnant evidente causa aliqua non obstante. Alia est quia in dispositione tractus, per quem dicunt plicam in ea designari, plicae longae ascendenti nullatenus se opponit, quare male, cum opposite debeant se habere. Item quod neuter tractuum sic debeat ordinari, patet sic: ascensus et descensus in omnibus formaliter se opponunt. Descensus plicae in tali voce non directe ascensui se opponit; si ergo descensus in brevi <sic> protrahitur quoad plicam, talis ascensus in ea figurabitur indirecte. Sed descensus in ea directe et rationabiliter dicitur figurari secundum sententiam aprobatam et etiam quoad ipsos, quare ascensum talem credimus esse nullum, reputantes ipsos esse contrarios sibi ipsis. Item quando dicebant, quod per tractum in sinistra parte positum brevitas signabatur, falsum similiter supponebant, quia tam breves quam semibreves per se positas protrahimus sine caudis, etenim si cauda talibus adderetur, potius longitudinem quam brevitatem designaret. Item magis videretur accedere ad naturam compositionis quam simplicitatis. Item talis cauda in compositis non semper signat brevitatem, sed longitudinem saepius introduxit.

[94] Tres ita[1] formari debent poteruntque plicari.[2]

1 id est, sicut superius est expressum

2 quasi diceret: possibile est omnes tales plicari

Hiis[1] duplicem tractum, nunc unum[2] fert[3] plica factum.

1 sive tribus figuris quo ad artem sive usum

2 id est, unicum

3 id est, dat vel gerit

Longior a dextra plica[1] longae parte sinistra.[2]

1 tam ascendendo quam descendendo sive cum duplici tractu vel uno, sicut patet hic [Bpssncsdx,Bcsdx,Lpdsn,L]

2 parte sive

Hanc[1] brevibus longas et semibreves[2] sibi iungas.

1 sive plicam tam ascendendo quam descendendo, sicut patet hic [Bcssnpsdx,Bcssn,Bcdsnpddx,Bcdsn]

2 sive maiores solum, ut hic [Scssnodxpsdxodx,Scssnodx,Scdsnosn,Scdsnosnpddxosn]

Semibrevem vere et cetera. Hic accedit actor ad expositionem plicae in semibrevibus practicam reserando, dicens, quod secundum usum a pluribus aprobatum nulla semibrevium per se posita plicata dicitur reperiri, nec in aliquo praedecessorum exemplo alicubi figurari. Quid autem sit nunc super hoc consulendum, ad hoc ut rei veritas apareat, videamus.

Plica, (fol. 137v) <ut> supra patuit, nihil aliud est quam signum dividens sonum in sono diverso. Per hoc igitur sequitur, quod ubicumque fit plicae additio, ibi est soni divisio, et ubi non fit vel potest fieri soni divisio vel decisio, ibi plica nullatenus potest addi. Semibrevium autem quaedem minor quaedam maior, prout inferius recitabitur, sunt repertae, quarum minor indivisibilis est in sono, eo quod non potest in sono amplius minorari, quare similiter nec plicari, quod concedimus. Maior autem per divisionem soni potest artificialiter diminui et decindi, quare similiter et plicari; et hoc sive sit per se posita sive cum socia colligata. Cum socia siquidem in figura binaria plicata saepius reperitur tam ascendendo quam descendendo, et licet per se posita plicari valeat et de iure, sicut provulgare proponimus alicubi per exempla, tamen antecessorum adhuc exemplorum copia ad nos pervenientium non admisit.

. . . sed bisse et cetera. Nota, quod hanc semibrevem maiorem bisse decrevimus appellari. Bisse namque sunt duae partes alicuius vel unius cuiusque rei in tria partitae tertia sublata. Maior semibrevis est huiusmodi, quia in se duas partes unius rectae brevis vel unius temporis repraesentat, quare bisse saepius apellamus.

Quasi diceret: nulla semibrevium per se posita vel inventa dicitur plicari quo ad usum; practica est:

[96] Semibrevem vere per se plica nescit habere.

Usu,[1] sed bisse[2] placet[3] hanc[4] cum arte[5] dedisse.

1 sive communi

2 id est, maiori semibrevi

3 mihi sive

4 sive plicam

5 id est, per possibilitatem artis

Sensa tenens et cetera. Declarato superius, qualiter plica in figuris simplicibus habeat ordinari, et quae sit eius repraesentatio sive forma, ad hoc ut per eius formam praecognitam ad interiorem ipsius notitiam facilius accedatur, ideoque in hoc loco vult actor eius naturam sub breviloquio disserere pariter et effectum, ne per aliam materiae continuationem a proposito resiliat contingenti, dicens, quod plica secundum variam suorum tractuum dispositionem nunc in sono deprimitur aut etiam elevatur; et sic mobilis in sonos varios subtiliter transmutata aut per tonum vel semitonum aut ditonum vel semiditonum vel dyatessaron et si licuerit dyapente, scematorum plurium quaerit amicabiliter armoniam. Nota igitur, quod quemadmodum ista dictio altum aequivoce significata varia repraesentat, similiter haec eadem signata in plica sensibiliter reperimus. Altum namque in una significatione idem est quod sublime vel elevatum, in alia idem est quod profundum vel depressum, in tertia idem est quod mare vel mobile, in quarta idem est quod subtile vel ingeniosum; unde versus:

Altum sublime pontus subtile profundum.

Haec eadem significata in plica proprie poterunt reperiri. Plica namque nunc elevatur, nunc deprimitur, nunc per soni divisionem mobilis efficitur, tamquam aqua per impulsionem. Quae quidem mobilitas de sono in sonum per varias concordantias, sicut superius iam dictum est, subtiliter deportatur. Et hiis de causis plicam alti significationibus voluimus comparare.

Sensa et cetera. Converte sic: plica, id est, tale signum vel talis soni divisio; tenens, id est, in se naturaliter comprehendens; sensa id est, significata; alti, id est, talis dictionis sumptae materialiter hic. Plica, dico, fit coma, id est, crinis seu cauda, eo quod habet fieri cum cauda vel tractu; scematis, id est, concordantiae alicuius. Scematis, dico, alti, id est, subtilis vel subtiliter transformati; vel aliter sic: plica fit choma, id est, membrum seu incisio vel decisio scematis alti, eo quod habeat fieri propter consonantias decentius purpurandas vel etiam variandas.

Da medium et cetera. Hic vult actor ostendere breviter, quantam plica in figura qualibet soni accipiat portionem, dicens, quod nunc medium nunc minus medii nunc aut plus dicitur importare. Medium soni siquidem nunc importat et hoc est, ubicumque bina soni proportio aequaliter fit divisa, utputa in minore longa et maiore brevi et maiore semibrevi, in quibus sonus per plicam, quotienscumque ibi apponitur, proportionaliter bipartitur. Nunc autem minus quam medium, utputa tertiam soni portionem [98] in ea vidimus contineri, sicut patet in maiore longa, in qua plica tempus unicum est adepta. Et hoc est vel quia plica solum tempus ad plus dicitur continere vel quia in qualibet figura per plicam in sono duplici bipartita vel divisa extremam soni sibi semper nasciscitur portionem. Nunc autem plus quam soni medium optinebit, sicut patet in recta brevi, quae si in duas partes per plicam quo ad sonum artificialiter dividatur, tunc partes quoad sonos dicimus inaequales; nam sonorum prior minoris semibrevis, alter maioris aequipollentiam repraesentat, sicut per divisionem consimilem declarabitur inferius suo loco, quamvis quidam asserant saepius e converso, quod una via contradicimus et de iure. Talis ergo soni divisio in recta brevi, si per plicam habeat designari, plica supremam vocis semper accipiet portionem, sive sit aequalis priori, sive minor, sive maior. In recta brevi siquidem maior soni proportio minorem sussequi reperitur, quare plicae fit specialiter attributa. Quod autem minor maiorem in tali divisione nullatenus sussequatur, patet per omnes figuras compositas et per oppositum figuratas, in quibus minores semibreves aliis praeponuntur; patet etiam liquidius et per plicam, quae in una qualibet figura certam et non variam semper soni accipit portionem.

Sensa[1] tenens alti,[2] plica fit coma[3] scematis alti.[4]

1 id est, significata

2 id est, huius dictionis alti materialiter sumptae

3 id est, crinis vel membrum seu incisio

4 id est, subtilis

Da[1] mediumque soni,[2] minus, aut plus, nunc sine[3] poni.[4]

1 sive illi plicae

2 illius vocis cui adhaeret sive

3 id est, permitte

4 id est, addi

(fol. 138) Quaelibet istarum et cetera. Praeostensis superius formis seu protractionibus simplicium figurarum, nec non qualiter plica in eis habeat figurari, insuper quae sit eius efficacia sive virtus, et quantam in qualibet figura semper accipiat portionem, ideoque actor in hoc loco proponit innuere significationem cuiuslibet figurae fore in qualibet bipartitam, quod per appropriationem denominationis ostendere nunc intendit. Et nota quod quamvis sub bina significatione forma et eiusdem repraesentatio sit consimilis et eadem, tamen quoad potestatem, artem, regulam differunt, et naturam; per quod potest ostendi breviter sex esse figuras simplices, quarum binae et binae eandem protractionis formam retinent et important. Sed quia sub forma triplici variantur, ideo tres simplices esse dicimus, quas etiam propter significationum differentias aequivocas appellamus.

Et nota, quod quidam errant, apponentes longiorem caudam maiori [100] longae quam minori, praecipue quando tres semibreves eis prout decet supponuntur, ad differentiam minoris et etiam e converso, in hunc modum pro maiore longa protrahentes [L,S,S,S], pro minore autem sic [Bpddx,S,S,S], quod non est ponere quoad artem, ne regula pro parte alicubi vitietur, ubi dicitur Forma quidem et cetera, quoniam si differentia assignaretur inter eas quo ad caudarum longitudinem seu etiam brevitatem, multofortius deberet assignari quo ad corpus, cum corpus sit dignius in ipsis vocibus quam sint caudae; sed non est sic assignare, ergo neque sic. Item si hoc esset verum, ita necesse esset eandem differentiam vel consimili modo factam assignari inter maiorem brevem et minorem, quando tres semibreves ipsis similiter adiunguntur. Sed inter tales non differentiam assignant, nec est etiam assignanda, quare nec in aliis ipsam volumus assignare, cum de similibus simile iudicium sit agendum. Et nota, quod modorum ordinatio variorum notitiam super hiis faciet manifestam, sicut facit inter praedictas longas per se simpliciter ordinatas, sicut inferius in tractatu semibrevium aparebit. Ad hoc autem plenius extirpandum possent rationes multiplices introduci.

. . . minor aut maior et cetera. Nos siquidem nonnullos vidimus asserentes, quod inter tales voces minoritas et maioritas quoad nomen nonquam debeant assignari, eo quod inter minoritatem et maioritatem, ut dicunt, non est medium apponendum; sed inter tales contingit medium reperire, utputa tractum vel intervallum vel consimile quid, quare una maior et altera minor nullatenus debet dici. Ad quos respondimus, ne earum obiectio frivola vel insolubilis videatur, dicentes, quod de tali medio loqui possimus dupliciter. Est et enim quoddam medium, quod inest utrique parti, ita quod utriusque naturam sapit pariter et importat; quod quidem medium inter tales voces non evenit reperire, quia sic esset triplex longae differentia et triplex brevis et triplex semibrevis, ita quod una semper mediocris naturam saperet aliarum. Secus tamen est inter tales voces, eo quod tali medio carere penitus sunt repertae. Et secundum illud medium arguebant, et sic contra nos non arguunt vel obiciunt etiam, sed pro nobis. Est et enim aliud medium, quod quandoque interponitur, quandoque non. Et tale non impedit, quin voces eiusdem formae ratione significationis per magis et minus differentes a magis vel minus denominationem valeant importare, quippe cum signatum rei sit in omnibus dignius sua voce, et a digniori debet res denominari, sicut communiter recitatur; vel dicere possumus rationem talium esse sophisticam et non veram, nam inter minoritatem et maioritatem nunc medium reperitur, sicut patet in communi sermone, cum dicitur: Hic est minor, alter mediocris, iste maior; et istud praecipue patet, cum additur ordo vel materia. Nunc aut caret medio, sicut patet cum dicitur: Minus volumus prius, maius et cetera. Et sic quandoque apponitur medium, quandoque non, sed saepius evitatur.

[102] Quod autem tales voces sic differentiae causa possint et debeant apellari, patet sic: minoritas et maioritas assignantur inter res eiusdem generis secundum magis et minus differentes. Voces in musica, quae indifferenter se habent quoad formam, sunt huiusmodi, quare sic denominari nec inmerito meruerunt. Item quod sic debeant nominari, patet sic: musica est scientia de numero relato ad sonum vel de numero est sonorum. Cum ergo numeri in hoc differant, quod unus minor alter maior apellentur, similiter et vocum unam minorem et alteram maiorem poterimus apellare. Item patet sic et plenius: quicquid differt secundum magis et minus sub identitate formae ac nominationis debet a magis et minus denominationem propriam importare. Voces in hac musica sunt huiusmodi, quare ipsas secundum magis et minus differentiae causa volumus apellare, ad hoc ut per talem nominationis apropriationem ab invicem cognoscantur.

Quaelibet istarum[1] minor aut maior manet[2] harum.[3]

1 sive simplicium figurarum

2 ad hoc ut inter eas cognitio per differentiam oriatur

3 sive vocum

Quasi diceret: tam minor quam maior eandem formam inferunt et important:

Forma quidem cari nonquam debet variari.

Tempora longa et cetera. Quoniam actor in praecedentibus formas et protractiones simplicium figurarum descripsit, pariter et naturas, potestatem seu effectum cuiuslibet esse duplicem ostendendo, ideoque ad cognitionem earum quo ad repraesentationem temporis seu temporum in eis accedere nunc intendit, ostendendo quot tempora quaelibet earum in se pro sua parte contineat et observet. Gratia cuius in primis quid sit tempus prout in hac arte sumitur videamus.

Tempus igitur, prout hic sumitur, est morula, ubicumque recta brevis habet fieri. Et recta brevis est illa, quae unum solum tempus continet, et illud est indivisibile secundum illud praedictum, id est quo ad rectam brevem. Et nota, quod tempus potest tripliciter considerari et hoc proportionaliter, quoniam aut per vocem rectam aut cassam aut omissam. Vox recta est vox instrumentis naturalibus procreata. Vox cassa idem est quod sonus, non vox, artificialiter procreatus, sicut patet in musicis instrumentis, in quibus sonus nunc proportionaliter accipitur et habetur; vel vox quassa a quassa dicta est idem quod vox imperfecta aut etiam semiplena per sonos varios diminuta. Vox omissa fit per recreationem spirituum et per pausationem aliquam praedictae voci aequi- (fol. 138v) pollentem. Illud siquidem tempus per vocem quassam, ut dictum est, divisibile est et imperfectum quoad semibreves, quae de semus, sema, semum, quod est imperfectus, imperfecta, imperfectum, dicuntur, quasi imperfectae breves.

Gratia cuius discutiendum de perfectione et imperfectione circa voces vel figuras, et praecipue circa longam maiorem et minorem, quoniam quidam [104] in suis artibus maiorem longam perfectam solummodo vocaverunt, eo quod a perfectione trinae aequalitatis nomen habere sumpsit, et eo quod sub certa diminutione longitudinis unius per vocis accentum in mora trium temporum aequaliter proportionata manet, se ipsamque in novem partes diminuendo dupliciter partiens. Minorem autem longam imperfectam dicere praesumpserunt, eo quod non nisi duo tempora contineat, quamvis affinitatem in forma et proprietate habeat cum maiori longa. Et hoc asserunt tali siquidem ratione: nullus cantus perfectus potest fieri de imperfectis figuris, et hoc est quia nemo puras imperfectas pronuntiare potest per se, quod concedimus, nam ex puris et veris imperfectis non posset cantus perfectus absque perfectarum consortio compilari. Sed quando concludebant minores longas esse penitus imperfectas ratione superius assignata, eo videlicet quod ex eis perfectus cantus non posset absque aliarum consortio compilari, dicimus respondentes, quod falsum supponebant, quia non sequitur propter hoc, quod illae voces sint omnes imperfectae, e quibus cantus per se non potest simpliciter ordinari. Quoniam si hoc esset verum, iam maiores breves essent similiter imperfectae, quod falsum est. Nam si recta brevis in uno tempore perficitur et ideo recta brevis dicitur et perfecta, multofortius et maior brevis perfectior erit, quae duorum temporum aequalem proportionem continet et importat. Si ergo istae sunt perfectae, licet ex eis cantus per se non valeat ordinari, similiter et istas longas perfectas dicimus et de iure. Si autem quaerat aliquis, quare ex eis cantus per se non potuit ordinari, dicimus respondentes, quod hoc non potuit esse, quoniam si una earum immediate alii iungeretur, iam prior non esset minor longa sed maioris indueret potestatem iuxta regulam artis locis omnibus generalem, quae talis est: longa ante longam valet tria tempora, et in metro: Longae cerne et cetera. Et sic patet, quare una earum alteri immediate non potuit coadiungi.

Item quod nulla figura praeter semibreves dici debeat imperfecta potest satis rationabiliter declarari sic: perfectio et imperfectio differunt in forma protractionis quemadmodum in effectu, sicut patuit in brevibus et semibrevibus antedictis. Cum autem minor longa et maior in forma protractionis conveniant aliquo non obstante, licet in quantitate differant potestatis, nulla earum de iure dici poterit imperfecta, cum perfectionis formam retineant et importent. Item nec in variatione nominis, quemadmodum semibrevis a brevi videlicet semilonga vocaretur, quare ipsam nonquam esse credimus imperfectam sed eam esse dicimus rectam longam et veram et insuper et perfectam. Maiorem autem longam in potestate dicimus esse perfectiorem et temporum ampliatione, quare ipsam ultramensurabilem apellamus, sicut in capitulo declarabitur specierum.

Item quod minor longa recta longa et vera dici debeat et perfecta, patet sic: quemadmodum recta brevis est illa, cui si aliquid addatur vel sustrahatur iam non videbitur recta brevis, immo a sua rectitudine deviabit; similiter minor longa est illa, cui si aliquid addatur vel sustrahatur iam suae rectitudinis inde amittet. Cum autem minor brevis [106] et minor longa in hoc conveniant, quod una aliam iuxta se semper exigat aut suum aequipollens et etiam in additione et sustractione tamquam correlative se habeant, ideo dicimus, quod si recta brevis in suo genere sit perfecta, sic et minor longa perfecta merebitur apellari. Sed perfecta in suo genere quo ad quantitatem unius temporis reperitur, quare similiter et altera perfecta merebitur nuncupari.

Item quod sit perfecta, patet per omnes figuras compositas et perfectas, et praecipue in primo modo et secundo, quas perficit terminando, quoniam si essent imperfectae, sicut in suis artibus asserunt, non protraherentur perpendiculariter sed oblique, a qua obliquitate imperfectionis nomen sumere meruerunt. Item quod sint perfectae, patet etiam per dictum suum, cum dicunt, quod perfectus cantus non potest fieri ex imperfectis figuris, quod concedimus ex hoc sic arguentes contra ipsos: oppositorum oppositi sunt effectus; perfectio et imperfectio ab invicem se opponunt et attenduntur circa finem. Ex hoc sequitur, quod voces, quae in fine cantus perfecti ponuntur, cantum perficiant et consumment. Longae minores sunt huiusmodi, quia primum modum perficiunt et componunt, quare ipsas perfectas dicere nullatenus dubitamus.

Item per talem comparationem quod sint perfectae patet. Musica mensurabilis dicitur a mensura, sicut grammatica metrica a metros, quod est mensura, quae inquam grammatica duas mensuras accentuum detinet et importat, scilicet longum et brevem, quorum longus est duorum temporum, brevis unius. Et sic sub illis duobus accentibus, inter quos nullum medium fit repertum, rectam musicae mensuram reperiri dicimus et perfectam. Sed hoc est longae minoris et brevis minoris proportio, quare tales rectas esse dicimus et perfectas. Ad hunc autem errorem plenius exstirpandum possent etiam rationes aliae introduci, sed earum copia nos fatigat.

(fol. 139) Hic ostendit actor, huius voces differunt in effectu:

Tempora longa gerit maior tria, sed duo[1] quaerit.[2]

1 sive tempora

2 id est, acquirit

Longa[1] minor, certa[2] lex haec sit ubique[3] reperta.

1 id est, recta longa

2 id est, secura et vera

3 id est, in quolibet cantu vel modo

Dat[1] brevis ecce minor tempus solum,[2] duo[3] maior.[4]

1 id est, in se continet vel importat

2 id est, unicum

3 tempora

4 sive brevis

Quasi diceret: tantum valet maior semibrevis per se, quantum duae minores semibreves:

Si minor est sema, maioris fert dupla scema.

[108] Si minor est sema et cetera converte sic: Si minor sema, id est, semibrevis minor; est dupla, id est, duplex vel duplata; fert, id est, repraesentat; scema, id est, ornatum quantitatis in proportione; maioris, sive semibrevis.

Quasi diceret: semibrevis maior in se repraesentat quantitatem duarum semibrevium minorum. Est et enim quaedam semibrevis in forma non per se sed cum aliis semibrevibus ordinata, quae quandoque quantitatem unius temporis, nunc duorum per accentus repraesentat, utputa quando tres semibreves loco unius longae duorum temporum sive trium accentaliter sunt repertae. Sed de tali ibi non facimus mentionem quoniam metas suae significationis ac nominis transcendere non veretur. Et talem dicebant aliqui maiorem semibrevem proprie nuncupari atque ita decepti decidunt in errorem, eo quod transsumptive tunc et per accentus significationis alterius sive necessitatis causa sive ornatu musicae beneficium dicitur optinere vel occupare. Nos siquidem de illa seu de illis hic loquimur, quae nonquam suae significationis vel nominis metam transcendere sunt repertae.

Sic fit longa duplex et cetera. Hic recitat actor, quomodo per necessitatem contingit aliquando longam figuram sub eodem corpore bis se ipsam repraesentare. Et hoc fit aut propter defectum planae musicae, ne per additionem aliquam corrumpatur seu etiam frangatur, vel quandoque propter ornatum musicae metricosum diutius adaptandum. Et nota, quod talis vox longa duplex dicitur in se sex tempora comprehendens, unde regula: longa duplex est illa cuius latitudo transit longitudinem, sicut littera manifestat.

Sic[1] fit longa duplex [2L] ac[2] in se tempora fert[3] sex.

1 id est, sicut praesens exemplum declarat

2 pro et

3 id est, repraesentat

Hiis proprias sedes et cetera. Hic vult actor ostendere, qualiter haec sex voces per sex modorum species ordinatae primo generaliter et de sui natura secundo accentaliter per convenientiam aliquam ad perfectionem omnium cantuum operentur, dicens Longa capit ternam maior et cetera. secundum tenorem textus et de propria natura et non per accentus; et sic de omnibus aliis secundum tenorem litterae dat exempla.

Sedem maiori et cetera. Hic ostendit qualiter et per accentus in aliis speciebus quam in propriis per convenientias aliquas sunt repertae, et hoc aut propter colorem musicae competentius purpurandum aut propter superhabundantiam litterae.

Hiis[1] proprias sedes speciebus sex dare[2] debes.

1 sive vocibus supradictis

2 et hoc regulariter aut irregulariter, O cantor

[110] Longa[1] capit ternam[2] maior[3] quintamque quaternam.

1 et hoc proprie

2 id est, occupat speciem

3 id est, trium temporum sive

Quasi diceret: longa minor in istis duabus est reperta:

Prima[1] secunda choris sunt longae namque minoris.

1 sive species et secunda

Sedem maiori specie dabo saepe priori.[1]

1 et hoc improprie et per accentus propter defectum litterae vel propter affinitatem alicuius convenientiae

Hanc[1] tamen asconde velud hic[2] sub lege secundae.

1 subaudi longam maiorem

2 id est, in hoc exemplo: [De musica mensurata, 110; text: Omnes] [ANODMM 01GF]

Nunc minor in terna[1] reperitur vixque[2] quaterna.[3]

1 specie sive

2 id est, nonquam, quamvis possibile sit

3 et hoc improprie et per accentus

Ecce dicit, quod brevis minor in qualibet specie locum proprium retinebit:

Quaque brevis specie minor est data lege sophiae.

Sic[1] quoque[2] semibrevis speciebus sit data[3] quaevis.[4]

1 id est, similiter

2 id est, certe

3 et hoc potest esse proprie

4 id est, tam minor quam maior

Exceptio est et hoc, quia quinta species habet fieri ex omnibus longis:

Hiis binis quintam vetat ars longis fore tinctam.

Maiorique brevi[1] ternam[2] quartam quoque sevi.[3]

1 sive a brevi duorum temporum

2 speciem sive

3 et hoc proprie

Maiorique brevi et cetera converte sic: quoque, id est, certe; sevi quartam speciem sive et ternam a maiore brevi.

(fol. 139v) Ut bene quaeque metas et cetera. Declaratis superius formis et proprietatibus insuper et naturis simplicium figurarum, et quae et quot et qualiter per sex modorum species ordinatae ad perfectionem cantuum operentur, immediate proponit actor compositarum formas et proprietatum differentias convenienter recitare, ad hoc ut ad cognitionem earum propterea facilior sit accessus. Et notandum est primo, quod omnis [112] figura composita vel ligata fit aut ascendendo aut etiam descendendo. Per quod patet breviter quod figurae, quae sunt in eodem puncto positae, non possunt facere figuram compositam vel ligatam. Et nota, quod illa figura dicitur ascendere, cuius secundus punctus altior est primo, descendere, cuius idem punctus inferior est primo, sicut inferius declarabitur et per textum.

In primis igitur binariae figurae differentias videamus, et scias, quod sunt quinque, tres scilicet a parte principii et duae a parte finis. A parte principii prima est cum proprietate tam ascendendo quam descendendo, sive sit perfecta, ut hic [Lig2art,Lig2cdsnd], sive imperfecta, sic [Lig2a,Lig2cdsnod]. Secunda est sine proprietate tam ascendendo quam descendendo, sive sit perfecta, ut hic [Lig2cdsnart,Lig2d], sive imperfecta, sic [Lig2cdsna,Lig2od]. Tertia est per oppositum proprietatis, quae semper debet protrahi imperfecta tam ascendendo quam descendendo, licet usus descendendo solum saepius contradicat; quod autem protrahi debeant imperfectae tam ascendendo quam descendendo, declarabitur inferius suo loco. Exemplum earum patet hic [Lig2cssna,Lig2cssnod]. Usus autem sic protrahere consuevit solummodo descendendo quamvis male [Lig2cssnd].

A parte principii dictum est, a parte finis omnes tales aut sunt perfectae aut etiam imperfectae, sicut exempla postposita manifestant, et haec exempla omnia subiacent illi versiculo: Usa tenet iura et cetera.

Sequitur de ternaria figura, quae similiter quinque tenet differentias usitatas, quarum prima est cum proprietate tam ascendendo quam descendendo, sive sit perfecta, ut hic [Lig3aart,Lig3ad,Lig3cdsndd,Lig3cdsnodart], sive imperfecta, sic [Lig3aa,Lig3aod,Lig3cdsndod,Lig3cdsnoda]; secunda est sine proprietate tam ascendendo quam descendendo; et hoc totum cum perfectione, eo quod de imperfectione ipsius nullatenus indigemus, quia ternaria imperfecta et cum proprietate quoad quantitatem temporum idem facit, nec ad aliud se extendit. Et alibi dicitur in arte, quod nonquam debet poni aliqua figura sine proprietate, ubi potest poni cum proprietate, et alibi: frustra habet fieri per duo, quod potest fieri per unum. Si aliquis obiciat de binaria imperfecta eiusdem generis, eo quod similiter ratione alterius binariae deberet aboleri, cum eandem quantitatem temporum similiter repraesentent, dicimus, quod non est simile hinc et inde, quoniam binaria figura cum proprietate et imperfecta nunc tria tempora comprehendit, alia vero non nisi duo solummodo importabit. Et hac de causa utraque istarum fuit necessaria. Quaelibet istarum siquidem tria tempora continet neque magis neque minus, quare unam earum, scilicet illam quae est sine proprietate, extirpamus, reliquam quae cum proprietate protrahitur retinentes. Figuretur igitur haec secunda differentia cum perfectione et sine proprietate tam ascendendo quam descendendo sic [Lig3cdsnaart,Lig3cdsnad,Lig3dd,Lig3odart]; tamen ars tales imperfectas bene [114] permitteret figurari. Tertia differentia est per oppositum figurata tam ascendendo quam descendendo, sive sit perfecta, sic [Lig3cssnaart,Lig3cssnad,Lig3cssndd,Lig3cssnodart], sive imperfecta, ut hic [Lig3cssnaa,Lig3cssnaod,Lig3cssndd,Lig3cssnoda].

Et sic sunt quinque, tres a parte principii et duae a parte finis. Haec exempla subiacent illi versiculo: Sic quoque quinque dabit et cetera.

Sequitur de quaternaria figura, quae quatuor habet differentias usitatas et unam inusitatam et noviter exaltatam eo quod necessariam, sicut inferius declarabitur suo loco. Prima igitur est cum proprietate tam ascendendo quam descendendo, sive sit perfecta, ut hic [Lig4add,Lig4cdsnodaart], sive imperfecta, sic [Lig4adod,Lig4cdsnodaa]. Secunda de novo dicitur exaltata et habet fieri sine proprietate tam ascendendo quam descendendo et hoc totum cum perfectione sic [Lig4cdsnadd,Lig4odaart]. Tertia est per oppositum proprietatis tam ascendendo quam descendendo, sive sit perfecta, ut hic [Lig4cssnadd,Lig4cssnodaart], sive imperfecta, sic [Lig4cssnadod,Lig4cssnodaa]. Et sic sunt quatuor differentiae usitatae cum una inusitata, et haec exempla subiacent illi versiculo: Quatuor hinc cerne et cetera.

Sequitur de quinaria figura, quae tres habet differentias usitatas et unam inusitatam. Unam a parte principii usitatam, quae protrahitur per oppositum proprietatis, ut usui acquiescamus, quamvis competentius et secundum artem seu artificium cum proprietate propria protrahi videretur, protrahatur igitur per oppositum tam ascendendo quam descendendo ratione organi specialis solum, sive sit perfecta, ut hic [Lig5cssnaddd,Lig5cssnodaaart], sive imperfecta, sic [Lig5cssnaddod,Lig5cssnodaaod]. Et sic sunt tres differentiae usitatae, una a parte principii et duae a parte finis, alia inusitata, scilicet quarta, sine proprietate propria figurata tam ascendendo quam descendendo, et hoc totum cum perfectione, sicut hic [Lig5cdsnaddd,Lig5odaaart].

Sequitur de senaria, quae similiter tres habet differentias usitatas et unam inusitatam. Prima est cum proprietate, sicut declarabitur inferius suo loco, tam ascendendo quam descendendo, sive sit perfecta, ut hic [Lig6adddart], (fol. 140) sive imperfecta, sic [Lig6addda,Lig6cdsnodaddod]. Et sic sunt tres differentiae usitatae, scilicet una a parte principii et duae a parte finis; inusitata quidem sine proprietate propria figuratur tam ascendendo quam descendendo, et hoc totum cum perfectione, sicut patet hic [Lig6cdsnadddart,Lig6odaddd].

Sequitur de septenaria figura, quae tres habet tantummodo differentias, nec amplius importabit, quarum prior est a parte principii et cum proprietate semper tam ascendendo quam descendendo, sive sit perfecta, ut hic [Lig7addddart], sive imperfecta, sic [Lig7adddda].

[116] Sequitur de octonaria, quae easdem differentias observat tam ascendendo quam descendendo, sive sit perfecta, ut hic [Lig8adddddart], sive imperfecta, sic [Lig8addddda].

De novenaria et denaria exempla nolumus provulgare, quoniam sunt ignotae, vel quia contra artis regulam constitutae, quae talis est, quod omnis figurae cum proprietate positae penultima dicitur esse brevis; sed si novenaria vel denaria proferrentur, penultima in eis semper semibrevis esset data, et ideo earum exempla tacemus, ne impedimentum artis regulae inferamus. Possibile tamen est ipsas sic protrahi et etiam provulgari, eo quod longa maior usque in novem partes reperiri poterit diminuta.

Ut bene quaeque[1] metas[2] iunctarum respice metas.[3]

1 dicenda sive

2 id est, colligas

3 id est, differentias

Cernere[1] quas[2] poteris si glosae dogmata quaeris.

1 sive in glosulis

2 sive metas; et hoc est, quia ibi non est necesse has metrice compilare

Usa[1] tenet iura[2] binaria quinque[3] figura.

1 id est, usitata

2 id est, differentias

3 id est, de quinque existens

Sic[1] quoque[2] quinque dabit[3] ternaria[4] glosa normabit.[5]

1 id est, similiter

2 id est, certe

3 sicut binaria sive

4 sive figura

5 id est, declarabit

Quatuor[1] hinc cerne, sed quinque[2] do iura quaternae.[3]

1 sive differentias usitatas

2 sive quarum una est inusitata

3 sive figurae

Quinae[1] vel sextae iuncturae sunt ita[2] textae.[3]

1 id est, quinariae et senariae

2 id est, sicut glosula ostendit

3 id est, ordinatae

Octo[1] septenae praesint[2] denisque novenae.[3]

1 id est, octonaria

2 id est, praeponantur in ordine sive

3 si licuerit figurare sive

[118] <Pars secunda>

Disce ligatarum et cetera. Ostenso superius prosaice, quae et quot sunt differentiae figurarum ad invicem ligatarum, in hoc loco vult actor formas et proprietates et effectus omnium metrice declarare, breviter recitando quomodo et qualiter per eas longitudo et brevitas denotetur. Et nota, quod non inutile sive superfluum est primo universaliter ostendere formas seu protractiones huiusmodi figurarum sub metri breviloquio differentiarum numerum recitando vel assignando quam ad earum numerum accedatur, quippe cum prius sit ignorati formam ostendere vel praetendere quam ad incognitum accedere per effectum, eo quod levius est manifestum rei per praesentiam detegere quam effectum formae incognitae seu non provisae simpliciter provulgare, sicut patet in oratione, quae prius debet legendo vel proferendo praetendi quam etiam convertendo. Simili modo est de figuris, quia prius debent in universo protrahi quam earum cognitio per effectum publice declaretur. Ideo pars praecedens sussequentibus necessaria istam praecedere iudicatur.

Haec igitur praesens lectio de qua in verbo agitur in duas partes breviter dividatur, in quarum prima ostendit actor de quo debet agere, in secunda exequitur. Prima pars incipit Disce ligatarum et cetera, secunda Quando perfecta et cetera. Pars praecedens remanet indivisa, sed secunda in duas dividitur. In prima agit de figuris cum proprietate et perfectione, in secunda de imperfectis cum proprietate positis saepius et repertis. Ideo patet ordo: prima pars incipit Quando perfecta et cetera, secunda ibi Imperfectarum et cetera. Haec secunda in duas: in prima agit de imperfectis cum proprietate et sic in figura composita, in secunda de imperfectis simpliciter et per se. Et quia in prima agitur de imperfectis solummodo in figura et per accentus, in secunda de imperfectis naturaliter tam per formam quam etiam per effectum. Ideo patet ordo partis praeambulae ad sequentem.

Si quis autem obiciat, quod immo prius est agendum de imperfectis naturaliter et per se quam de imperfectis secundum quid et per accentus, (fol. 140v) sicut primo agitur de proprietate in eis quam de improprietate, ad hoc dicimus respondentes, quod non sequitur in hoc loco, eo quod imperfectae naturaliter sunt in forma divisibiles, aliae vero non. Et quia hic agitur de perfectione in figura composita vel ligata, ideo post ipsam agendum est immediate de imperfectione ligatarum, cum inter perfectionem et imperfectionem circa idem non sit medium apponendum. Aliae siquidem imperfectae quo ad formam per se positae divisive in hoc ab aliis sunt remotae, quare ipsas post alias decrevimus ordinari.

Ideo patet ordo: prima pars incipit Imperfectarum et cetera, secunda Nunc per se punxi et cetera. Item prima istarum in duas: in prima agit de [120] imperfectis cum proprietate, in secunda de imperfectis et sine proprietate. Ideo patet ordo: prima pars incipit Imperfectarum et cetera, secunda Quaevis utraque carens et cetera. Istae partes remanent indivisae, sed pars illa, in qua agit de perfectis et cum proprietate, in duas dividitur. In prima agit de proprietate et perfectione in figuris compositis, in secunda de plicis, quae in fine omnium figurarum locum sibi retinent deputatum. Ideo patet ordo: prima pars incipit Quando perfecta et cetera, secunda Voceque composita et cetera. Item prima istarum in tres partes propter breviloquium dividatur, in quarum prima facit actor mentionem de perfectis cum proprietate propria figuratis, in secunda de eis quae sunt sine proprietate, in tertia et ultima de eis quae sunt per oppositum figuratae. Prima igitur incipit Quando perfecta, secunda Iuncturaeque datae, tertia Opposito et cetera. Et sic patet divisio leoninis.

Disce[1] ligatarum quae[2] proprietas[3] sit earum,[4]

1 O cantor vel lector

2 id est, qualiter

3 sive propria vel non propria

4 sive ligatarum

Namque[1] per ascensum vel descensum dabo sensum.

1 pro quia; et per hoc innuit actor, quod voces in eodem signo positae non possunt facere figuram compositam

Hic ostendit actor per regulam quid sit ascensus vel descensus, dicens, quod illa figura dicitur ascendere cuius

Si primo punctum videas ascendere iunctum,

secundus punctus altior est primo, sicut patet hic [Lig2art,Lig2a,Lig3ad].

Alia regula de descensu: illa liga-

Esse ligatura scandens datur, atque figura.

tura dicitur descendere, cuius secundus punctus inferior est primo, sicut patet hic [Lig2cdsnd,Lig3cdsnodart].

Tunc cum descendit, hic punctus ad infima tendit.

Voces cerne et cetera. Hic accedit actor ad compositarum notitiam figurarum, unde in primis notandum est, quod earum repraesentatio quo ad signa, quibus ab invicem differunt, reperiri dicitur tripartita, quoniam omnis figura aut protrahitur cum proprietate aut sine proprietate aut per oppositum proprietatis. Sed siquidem tria signa omnium figurarum ad invicem ligatarum nobis notitiam faciunt manifestam. Si quaeratur, quare tot signa nobis sufficiant et non plura seu etiam pauciora, dicimus respondentes, quod quemadmodum voces simplices, e quibus compositae ducunt originis fundamentum, sunt in forma solummodo tripartitae, sic et compositae triplicem variationis differentiam quo ad signa eas separantia solummodo importabunt, ad hoc ut signa signatis respondeant recto modo. Figurarum igitur quaedam ligantur cum proprietate, quaedam sine proprietate, quaedam per oppositum proprietatis. Et nota, quod sine [122] proprietate est a proprietate propria privari penitus et repelli, per oppositum est proprietate opposita se habere. Ex hoc igitur sic arguo contra numerum antedictum: privari a proprietate et per oppositum proprietatis se habere videntur esse idem, cum proprietati propriae sic repugnent, quod eidem proprietati tam in significationibus quam in signis contraria videantur. Si ergo sint eadem, unum ex hiis superfluere iam videtur, eo quod verum oppositorum genus quo ad duo solummodo et non quo ad tria se extendit. Cum ergo ibi sint tria et opposite se habeant, ut probatur, unum ex hiis superfluit, sicut patet, et sic debet ab aliarum consortio removeri. Solummodo dicimus, quod neutrumque istorum superfluit, immo utriusque inventio necessaria iudicatur, sicut patuit per praedicta et sicut inferius aparebit. Quando vero arguitur, quod sunt idem, eo quod proprietati propriae se opponunt, dicimus, quod repugnant non eodem modo sed diversis respectibus et naturis, quare non sunt idem, immo similiter ab invicem se opponunt, sicut declarabitur inferius et per textum. Quando vero obicitur, quod verum oppositorum genus ad duo solummodo et non ad tria se extendit, dicimus, quod verum est quo ad opposita simpliciter circa idem, et non quo ad opposita circa diversa. Ista siquidem aliter et aliter ab invicem se opponunt, eo quod in oppositione differunt tam circa significata quam circa signa, secundum quod textus postea declarabit, quare neutrum superfluere iudicamus.

Hic dat actor regulam generalem de protractione omnium figurarum cum proprietate ligatarum:

Voces cerne datas cum proprietate ligatas.

Regula est: omnis figura cum proprietate posita ascendendo debet fieri sine tractu, sicut patet hic [Lig2art,Lig3aart,Lig3ad,Lig2a,Lig3aod].

Ascensum iure sine tractu sume figurae.

Alia regula de descensu talis est: omnis figurae cum proprietate propria figurata descendendo sua proprietas est, ut

Si sit descendens et proprietas ibi tendens,

(fol. 141) primus punctus ligaturae habeat tractum sub sinistro latere descendentem, sicut patet hic [Lig2cdsnd,Lig2cdsnod,Lig3cdsnodart].

Sub laevo latere caput optat caudam tenere.

Quando perfecta et cetera. Hic dat actor regulam generalem, ad omnes figuras cum proprietate positas et perfectas singulariter se extendens, quae talis est: omnis figurae cum proprietate positae et perfectae, penultima dicitur esse brevis et ultima longa. Et nota, quod quia duplex est brevis et duplex longa, de duplici aequipollentia est praesens regula compilata, nam ad utramque aequipollentiam se extendit, sicut postea variae species declarabunt. Littera per se patet.

Regula est generalis ad omnes figuras cum proprietate positas et perfectas, quae talis est:

[124] Quando perfecta iunctura fit atque refecta.

omnis figurae cum proprietate positae et perfectae penultima dicitur esse brevis,

Proprietate brevis penultima vult fore quaevis.[1]

1 nota sive minor sive maior

si sit longa minor sive maior.

Ultima longetur tibi regula vera fatetur.[1]

1 quasi diceret: haec regula ubique dicitur esse vera

Vox alii et cetera. Hic accedit actor ad notitiam sive declarationem regulae supradictae, per regulas speciales in primis de figura binaria dans doctrinam, eo quod est praevia tamquam principium aliarum. Si quis autem obiciat, quod in praecedenti regula de ipsa plenarie et praecipue mentio fuit facta, quare nugatorium quid est iterum recitare, dicimus respondentes, quod non est nugatorium recitare, immo utile et honestum, quia regulam corroborat antedictam. Item, sicut praedictum est, debet esse praevia tanquam principium aliarum, et alibi dicitur: firmior enim fit promissio duplici confirmatione. Haec siquidem regula confirmatione duplici roboratur, quare tanquam firmior competentius recitatur.

Haec est regula specialis verificans praecedentem, quae talis est: omnis figura binaria cum proprietate posita et

Vox alii iuncta cum proprietateque puncta

perfecta dicitur habere penultimam brevem et ultimam longam. Nota semper hic quaevis. Exemplum [Lig2art,Lig2cdsnd].

Et perfecta, brevis prior est longans ea quaevis.

Alia regula de figura ternaria eiusdem protractionis talis est: omnis figura ternaria cum proprietate posita et perfecta

Si tribus addatur haec regula, prima vocatur.

dicitur habere primam longam minorem et mediam brevem minorem et ultimam quamvis longam. Exemplum [Lig3ad,B,Lig3cdsnodart,L].

Longa minorque brevis haec, longa sit ultima quaevis.

Haec est autem exceptio regulae supradictae, eo quod in tertia specie et in quarta aliter se habent in effectu:

Ternam quippe peto, quartam speciem prohibeto.

Haec est regula generalis ad omnes figuras cum proprietate positas et perfectas excedentes numerum

Si qua ligans detur excedens tres redigetur.

trium in figura, quae talis est: omnis figura cum proprietate et perfecta excedens tres ligatas est reducibilis ad numerum trium:

Illa trium numero primique modi fore spero.

Si qua ligans et cetera. Assignatis superius regulis tam generalibus quam specialibus de figuris cum proprietate et perfectione positis et repertis [126] et praecipue quo ad figuram binariam et ternariam, eo quod priores sunt et aliis digniores, et praecipue ternaria primi modi, quae inter ceteras cum proprietate positas dicitur optinere dominii dignitatem, eo quod omnis figura cum proprietate posita et perfecta excedens tres ligatas cum proprietate et perfectione et etiam primi modi est ad tres praedictas specialiter reducenda, seu ad aequipollentiam numeri earundem, quo ad temporum quantitatem.

Quam poteris care et cetera. Hic accedit actor ad divisionem omnium figurarum, quae sunt ad numerum trium praedictarum singulariter reducendae, dicens: Quatuor et cetera. Hic dat doctrinam primae divisionis, reducibilis ad tres, dicens: figura quaternaria cum proprietate posita et perfecta, tam ascendendo, ut hic [Lig4add], quam descendendo, sic [Lig4cdsnddart,Lig4cdsnodaart], est reducibilis ad numerum trium quo ad temporum repraesentationem et etiam quantitatem. Nam de quatuor ligatis tres priores sunt breves et aequales et ultima longa, iuxta regulam antedictam Quando perfecta et cetera. Idem iudicium secundum multiplicationem vocum est de reliquis faciendum, quoniam in omnibus penultima est brevis unius temporis et ultima longa duorum et nunc trium. Si sint ibi plures praecedentes vel praecedens totum ponimus pro longa. Quicquid excedere fit repertum, si sint igitur ibi plures praecedentes, utputa duae vel tres et etiam usque ad sex, omnes tales sunt in semibreves convertendae.

. . . aut quinque et cetera. Sequitur de reductione quinque ad numerum trium praedictarum. Et quia de signo proprietatis suae contigit dubitare, ideo vertamus nostrum propositum circa illud. Quidam istam figuram quinariam (fol. 141v) per oppositum proprietatis protrahunt iuxta usum. Ad quem usum siquidem confirmandum quaedam sussequens regula poterit introduci, quae talis est: figurarum per oppositum protractarum duae priores sunt semper semibreves inaequales. Figura quinaria est huiusmodi, quia in ipsa sunt duae priores semibreves inaequales, ergo per oppositum proprietatis merebitur figurari, ad hoc ut signa signatis respondeant aequo iure. Isti tamen usui ars repugnat duplici vel triplici regula seu etiam ratione, quarum prior est: omnis figura cum proprietate posita et perfecta excedens tres ligatas cum proprietate et perfectione est reducibilis ad tres ligatas vel ad numerum temporum earundem. Quinaria figura excedit tres ligatas, et est reducibilis ad numerum antedictum, ergo cum proprietate potius quam per oppositum est etiam figuranda.

Item quod de proprietate propria debeat figurari, patet sic: nulla figura in suo genere excedens tres est ad trium numerum eiusdem generis reducenda, nisi cum proprietate propria figuretur, sicut praesens regula manifestat. Ista siquidem est reducibilis ad numerum trium cum proprietate quo ad temporum quantitatem, ergo cum proprietate et non per oppositum protrahetur.

[128] Quod autem nulla figura nisi sit cum proprietate propria ad numerum trium sui generis sit possibiliter reducenda, patet per figuram quaternariam sine proprietate et per quinariam et senariam eiusdem generis, quamvis adhuc quam pluribus sint ignotae. Patet etiam per figuram quaternariam opposite protractam et ab omnibus usitatam, quoniam tales ad numerum trium sui generis nullatenus reducuntur nec etiam ad numerum trium cum proprietate propria positarum. Ex quo ergo istae non possunt ad aliquem praedictorum numerum introduci, sequitur quod quinaria in quantum reducibilis est, sit cum proprietate propria figuranda, et sic nonquam per oppositum secure credimus figurari.

Item nisi cum proprietate propria figuretur, nullam figuram cum proprietate propria figuratam excedentem quatuor haberemus, et sic praesens regula esset nulla, eo quod nisi ad figuram quaternariam cum proprietate solummodo se haberet; sed se usque ad octonariam extendere reperitur, quare liquet, quod omnes figurae ad trium numerum reducibiles a quaternaria usque ad octonariam debent cum proprietate propria artificialiter figurari, quod concedimus.

Et ad hoc etiam plenius confirmandum est expressa regula constituta, quae alibi ordinatur, scilicet quod nonquam debet poni aliqua figura sine proprietate vel per oppositum, ubi potest poni cum proprietate. Et hoc est, quia proprietas in figuris ipsas seu librum purpurat et insignit, improprietas autem deformitatem saepius introducit, ideoque nisi necessitatis causa superesse cogatur, evitatur. Nota tantum, quod in ea usui, qui per oppositum protrahit, cogimur consentire ratione duplici sive causa. Una est, quia in ea opposite figurata videntur signa signatis modo debito respondere, nam per tale signum nobis eius significatio declaratur. Alia est, quia ad multiplicationem unius oppositi sequitur multiplicatio alterius. Figurae cum proprietate et per oppositum ab invicem se opponunt; sicut ergo figurae cum proprietate multiplicantur, multiplicari poterunt sic et istae, quod concedere cogimur quo ad istam quinariam et non ultra et hoc secundum organum speciale.

Item tractus per oppositum in qualicumque figura duas priores solummodo voces facit semibreves inaequales, nec in pluribus extendi suam unquam novimus potestatem. Ideoque regulam de figuris per oppositum usque ad ligaturam quinariam large et non secure satis extendimus usu solito et rationibus praeostensis et hoc ratione organi specialis; figuretur tamen haec cum proprietate tam ascendendo quam etiam descendendo [Lig5cdsndddart,Lig5cdsnodadd,Lig5aaaart,Lig5addd]. Et nota, quod in ea sunt duae priores semibreves inaequales, ut supradictum est, et aliae duae rectae breves et ultima longa.

Sequitur de senaria figura quam semper cum proprietate propria figuramus rationibus superius assignatis. Usus tamen saepius per oppositum more quinariae transfigurat. Sed usum in illa vel in ipsam sequentibus nullatenus imitamur, eo quod nulla ratione certa vel regula [130] cernitur vagabundus et sic malus, et malus usus abholendus est et non per imitationem augmentandus. Quod autem tractus per oppositum ei debeat nullatenus coadiungi, patet per omnes figuras per oppositum figuratas, utputa per binariam, ternariam, quaternariam, quinariam, in quibus eamdem regulam retinet et effectum, nam duas priores semper facit semibreves inaequales. In senaria siquidem vel in ipsam sequentibus hunc effectum non potuit optinere, quare similiter nec hunc tractum, quod concedimus; cum proprietate igitur tam ascendendo quam descendendo protrahimus in hunc modum [Lig6adddd,Lig6cdsnodaddd,Lig6cdsnodaaaart]. Et nota quod in hac senaria tres priores sunt semibreves et aequales, et aliae duae rectae breves et ultima longa, et sic ternariae numero aequipollent.

Idem iudicium de septenaria et octonaria est habendum. Figuram igitur septenariam, quoquo modo se habeat, protrahimus in hunc modum [Lig7addddart], octonariam vero sic [Lig8adddddart]. In septenaria quinque priores sunt semibreves, duo tempora continentes, quarum tres priores sunt aequales et continent unum tempus et duae aliae inaequales, tempus aliud continentes. Penultima vero cernitur recta brevis et ultima longa et sic praedictarum trium numerum repraesentant. In octonaria quidem sex priores sunt semibreves et aequales duo tempora per frustra aequalia subtiliter decindentes et penultima brevis recta efficitur et ultima vera longa, et sic ad trium numerum reducuntur.

De novenaria quidem et denaria exempla nolumus provulgare, licet possibile sit ipsas protrahere et proferre et ad praedictum numerum reducere, eo quod longa maior, cui aequipollent longa et brevis, in novem partes potest diminui vel decindi. Tamen aprobato usui repugnarent etiam et regulae supradictae: Quando perfecta et cetera, ideoque de ipsis non facimus mentionem. Littera patet.

Quam[1] poteris care[2] tot metis[3] multiplicare.[4]

1 sive ligaturam ternariam

2 id est, dilecte

3 id est, differentiis seu divisionibus

4 id est, multiplicando dividere

Quatuor[1] aut quinque, sex, septem, non nego quinque.[2]

1 sive voces in figura, et sic de omnibus aliis, et hoc totum cum proprietate et perfectione praeter quinariam, ut dictum est

2 id est, illa figura

Octo[1] tenet detur[2] ve novem,[3] quas[4] dena[5] sequetur.

1 id est, octonaria repraesentat

2 id est, associetur

3 id est, novenaria

4 divisiones sive

5 id est, denaria potest sequi

[132] (fol. 142) Binas[1] supremas si vis ex ordine demas.

1 id est, novenariam et denariam, et hoc secundum usum artis solitum et secundum tenorem cuiusdam regulae praecedentis in qua continetur, quod in omni figura cum proprietate posita penultima dicitur esse brevis, ad cuius instantiam novenaria figura et denaria nullatenus habent esse

Hic subiungit actor rationem pro sua parte, quare debent ab aliarum numero deponi:

Nam sunt ignotae plus octo mihi doceo te.

Haec[1] si perfectae sint proprietate refectae.[2]

1 supradictae divisiones sive

2 per hoc innuit satis plane, quod quinaria figura debet cum proprietate figurari

Aequivalent[1] ternis primique modi[2] fore cernis.

1 id est, aequippollere debent

2 id est, figurae ternariae primi modi

More ligaturae manet ultima longa figurae.

Longam cumque brevi de praepositis tibi sevi.

Iuncturaeque datae et cetera. Exequto de figuris cum proprietate propria figuratis etiam et perfectis, hic vult actor de figuris sine proprietate propria positis facere mentionem, inde dans regulas generales, quarum prior est de earum protractione, aliae sunt de earum repraesentationibus et naturis.

Et notandum, quod triplex est in figuris repraesentatio proprietatis, per quam diversae differentiae figurarum ab invicem cognoscuntur, sicut declaratum est superius manifeste. Unde istae figurae non dicuntur sine proprietate eo quod omni proprietate careant, immo eo quod sua proprietas proprietati figurarum praecedentium, quae cum proprietate propria nominantur authonomatice, quia sunt aliis pulcriores, communiores et etiam digniores in dispositione signorum, praecipue sit repugnans, sicut declarabitur per exempla. Unde si quaeratur, quid sit proprietas, prout huiusmodi figuris attribuitur, in communi dicendum est, quod proprietas, prout in eis sumitur, est quaedam signorum differentia in figuris variorum, quae nunc cum tractu efficitur et aliquando sine tractu, effectus varios repraesentans.

Sequitur de regulis huiusmodi figurarum sine proprietate, quarum prior est de earum protractione, quae talis est, scilicet omnis figurae sine proprietate positae ascendendo sua proprietas est, ut primus punctus ligaturae habeat tractum sub sinistro latere descendentem, ut hic [Lig2cdsnart,Lig3cdsnad], et sic de omnibus aliis ascendendo; descendendo autem, quod non habeat sed debeat protrahi in hunc modum [Lig2d,Lig3odart], et sic de omnibus aliis descendendo. Quidam tamen in suis artibus figuram binariam ascendendo protrahebant sic [Lig2La], antecessorum semitam relinquentes, de quo possunt [134] multipliciter blaphemari et per rationes manifestas. Quarum una est, quia magistrorum deviant a praeceptis, inferentes artis regulae nocumentum; alia est, quia nullam differentiam assignant in hoc inter simplices et compositas. Nam talis figura magis accedit ad naturam simplicium quam compositarum, nam ibi est simplex longa et simplex brevis in protractionibus propriis ordinatae, quare male, cum compositae a simplicibus differre debeant in protractionibus, in numero et natura, et eo quod alibi dicit ars, quod nonquam debet poni simplex vel non ligata ubi potest poni composita vel ligata. Si autem dicant, quod talis figura sit composita, contra si esset composita aut protraheretur cum proprietate vel sine proprietate vel per oppositum proprietatis. Cum proprietate non protrahitur, quia ad earum protractionem vel naturam propriam non accedit, immo etiam figura binaria cum proprietate isti binariae totaliter se repugnat tam in forma propria quam effectu.

Item nec sine proprietate similiter figuratur, quia signum eis artificialiter attributum neque formam eis debitam non importat. Si quis dicat: immo figura binaria, quae sine proprietate protrahitur quo ad artem, isto modo securius protrahi videretur, eo quod in ea secundum ordinationem vocum quo ad sensum particularem tempora distinguntur, in reliqua siquidem dignoscuntur signo proprio participante cum intellectu potius quam cum sensu. Id autem quod cum sensu aprehenditur, sine labore cernitur apprehendi, id autem quod cum intellectu non sine difficultate et iudicio rationis, quare alia quae ad sensum pertinet, magis est apetibilis et reliqua evitanda. Solummodo intellectus fundatur supra rem et non sine ratione. Quae quidem ratio in sensu particulari et etiam in omnibus dominatur, nam opus sine ratione vacuum est et inane. Illa autem protractio ratione sophistica et non necessaria introducta artis necessariam rationem impedit et doctrinam, quare debet penitus evitari. Et hoc manifeste apparet per tractum in ea positum sub dextro latere descendentem, quod in nulla figurarum compositarum evenit reperire.

Item nec per oppositum figurari iudicatur, quia in figuris per oppositum figuratis est tractus supra caput prioris vocis figurae cuiuslibet elevatus. Secus tamen est in ea, quare de earum numero nequit esse.

Cum autem (fol. 142v) in protractione non participet cum aliqua de praedictis, non erit composita iudicanda, eo quod si esset vere composita, aliquas figuras alias sibi in specie protractionis consimiles generaret, quod cum non faciat non est in compositarum numero reponenda. Item nec est simplex quia ibi sunt duae voces ad invicem colligatae; restat ergo quod a libro unientium deleatur.

A parte principii discussum est inter tales; ne autem aliquod vitium lateat indiscussum circa finem talium figurarum aliqua prosequamur, quoniam praedicti impositores antedictam figuram protrahebant imperfectam, et non solum eam sed etiam figuram ternariam sine proprietate propria positam solummodo ascendendo, figurantes eam in hunc [136] modum [Lig3cdsnaa], et etiam quando figura ascendit in fine licet descendat a parte principii, sicut patet hic [Lig3oda]. Et omnes alias, in quibus ultimus punctus inferior est penultimo, iuxta artis nostrae consuetudinem perfectas protrahunt et provulgant. Super quo etiam videntur sibi ipsis esse contrarii et discordes, sicut bene poterit declarari sic: ea quae eandem proprietatis speciem mediante qua ab omnibus aliis differunt retinent, et quorum quantitas est eadem in repraesentatione, numero et mensura, eandem protractionis differentiam sub signis sibi debitis debent simpliciter importare. Figurae sine proprietate positae sub signis sibi debitis sunt huiusmodi. Si ergo quaelibet earum, in qua punctus ultimus inferior est penultimo, de sui natura perfecta exigat figurari, quod ubique cernitur esse verum, similiter figurae eiusdem differentiae vel speciei et eiusdem quantitatis tam in numero quam in mensura, in quibus ultimus punctus altior est penultimo, perfectae merebuntur figurari, quod concedimus, nam talis dispositio est in omnibus concedenda. Ipsi autem quasdam perfectas protrahebant et eiusdem differentiae alias imperfectas, prout supra ostensum est, super quo debebant sibi ipsis contrarii iudicari et sic per consequens nugatorii sunt dicendi.

Quod autem omnes figurae sine proprietate tam ascendendo quam descendendo primitive sunt perfectae nec immerito figurandae, patet sic: id perfectum in sua specie dicitur, cui nihil amplius sub tali differentia potest addi, et a quo per diminutionem aliquid potest demi. Figurae sine proprietate positae primitive sunt huiusmodi, ergo perfectae figurari merebuntur. Nihil autem eis amplius potest addi, quia si quid eis amplius adderetur quam id ad quod impositae sunt ad signandum, iam a sua differentia propria deviarent, quare nihil possunt amplius continere. Ipsae tamen possunt a tempore minorari per sustractionem artificialiter, et tunc imperfectae debent totaliter ordinari, et sic quando continent id quod possunt perfectae sunt, quando minus sunt similiter imperfectae. Item notabile est, quod ubicumque est longitudo, ibi est perfectio in hac arte, et ubi non est longitudo, ibi nec perfectio debet esse. Longitudo namque causat perfectionem in figuris compositis in hac arte et ceterae voces imperfectionem e contrario retinebunt. Differentia autem perfectionis et imperfectionis per textum declarabitur inferius suo loco. Hiis visis ad litteram accedamus.

Hic subiungit actor regulam figurarum sine proprietate propria ligatarum, quarum regula in glosulis fit expressa:

Iuncturaeque datae si sint sine proprietate:

In scandente[1] foris[2] tractus sub fronte[3] prioris

1 id est, in illa, quae fit ascendendo

2 id est, a sinistro latere

3 id est, subtus frontem vel anteriorem partem, sicut patet hic [Lig2cdsnart,Lig3cdsnaart,Lig3cdsnad]

[138] Quasi diceret: quando illa figura fit descendendo nullum tractum habebit, immo fit in hunc modum [Lig2d,Lig3dd,Lig3odart]:

Fit, nullum tractum descendens dat sibi factum.

Hic explicat actor primam regulam de earum repraesentatione, dicens, quod in omni figura sine proprietate posita

Iunge duasque datae si sint sine proprietate.

prima est longa et ultima brevis tam ascendendo quam descendendo:

Longa prior detur, brevis atque suprema tenetur.

Alia regula: in figura ternaria sine proprietate et perfecta penultima dicitur esse longa

Tres ita si iungam mediam semper fore longam

et duae exteriores sunt breves. Exemplum earum patet hic, ascendendo sic [Lig3cdsnaart,Lig3cdsnad], descendendo sic [Lig2dcddx,Lig3odart].

Dico, breves aliae sunt semper lege sophiae.

Quatuor et cetera. Hic vult actor quandam inserere regulam a paucis non tamen generaliter usitatam, eo quod de ea provecti in musica saepius altercarunt. Haec autem regula est de figura sine proprietate quaternaria, quae sic dignoscitur figurari tam ascendendo quam descendendo [Lig4cdsnadd,Lig4odaart].

Quidam enim dicunt istam figuram ad suum ternarium esse (fol. 143) reducibilem, et sic fatentur eam quatuor tempora solummodo continere iuxta sui ternarii quantitatem. Dicunt namque omnem figuram quoquo modo figuratam et excedentem tres in numero esse suo ternario reducendam, quod de figuris cum proprietate positis et perfectis solummodo credimus esse verum, et hoc supra declaravimus manifeste. Ad hanc igitur altercationem et opinionem talium disserendam breviter est sciendum, quod nulla figura excedens tres nisi sit cum proprietate et perfectione est ad suum ternarium reducenda, quod declarare possumus multis rationibus et exemplis.

Et primo per figuras cum proprietate imperfectas, quae nec arte nec usu sunt reducibiles ad suum ternarium imperfectum, quoniam omnis figura cum proprietate et imperfecta excedens tres quatuor tempora continet, et suum ternarium non continet nisi tria. Istud autem probatione alia non indiget, quia notorium est apud omnes musicos providos et discretos. Item patet similiter per figuras per oppositum proprietatis ligatas, quarum nulla ad suum ternarium usualiter fit reducta, immo quaelibet excedens tres, si cum signo unico fuerit figurata, more imperfectarum cum proprietate suum ternarium unico tempore superabit. Et sic ad eum nullatenus reducetur, quoniam omnis reductio est per aequipollentiam facienda. Si quis autem dicat: immo est reducenda; contra si reduceretur, more et ordinatione figurarum cum proprietate et perfectarum reduceretur. Sed in reductione earum non moventur seu mutantur nec penultima nec ultima, immo in suo statu et loco integre remanent sicut ante, quod in istis posset fieri nullo modo. Item in reducibilibus ad tres fit resecatio et vocum multiplicatio ratione primae vocis sui [140] ternarii. Hoc autem non potest fieri in figuris per oppositum figuratis ratione primae vocis sui ternarii, quoniam est minor semibrevis et indivisibilis, restat ergo quod nullatenus reducantur. Item si essent omnes tales reducibiles, ut dicebant, figurarum sufficientiam nullatenus haberemus, immo etiam in aequivocationis dubium et ignorantiae fallaciam saepius caderemus, quare reductiones varias evitamus, uni solummodo adhaerentes. Item si vere reducerentur, reductio deberet tenere in perfectis et non in imperfectis. Sed teneret utrobique, quare male, quia de imperfectis ad imperfectas non est reductio facienda, neque etiam de imperfectis ad perfectas nec e converso, eo quod se habent in opositione et oppositorum opposita sunt effectus.

Ad opinionem illorum, qui dicebant istam figuram sine proprietate continere quatuor tempora divisive, respondemus dicentes, quod non potest esse, quoniam si verum esset, necesse esset eam protrahere imperfectam, quia nulla perfectio in figuris compositis sine longitudine aliqua debet esse vel potest. Et si eam protrahant imperfectam, non erit reducibilis ratione antedicta. Nos vero in praedicta figura oppositionem figurae quaternariae cum proprietate et perfectione quo ad dispositionem duarum vocum ultimae scilicet et penultimae considerantes, ipsius penultimam dicimus esse longam et omnes alias rectas breves, et sic more binariae et ternariae figuris cum proprietate positis repugnabit. Et etiam primam vocem illius quaternariae per semibreves in figura quinaria et senaria resecamus, sicut textus series declarabit. Littera per se patet.

Hic subiungit actor aliam regulam quamvis inusitatam de figura quaternaria:

Quatuor haec norma coniungit nunc ita forma [Lig4cdsnadd,Lig4odaart].

Quas[1] si vis[2] brevia quorundam teste sophia.[3]

1 quatuor supple

2 id est, si talium opinioni acquiescas

3 id est, doctrina

Vult[1] tamen hoc tegma,[2] quod longa[3] sit antesuprema.[4]

1 id est, docet

2 id est, haec doctrina

3 et aliae breves sive

4 id est, ultima

Primam nunc tendo[1] per semibreves minuendo.[2]

1 id est, per divisionem multiplico

2 id est, resecando

Cum[1] iunctura[2] datur quinaria[3] sena[4] sequatur.[5]

1 pro quando

2 sive ligatura

3 sine proprietate

4 id est, senaria

5 id est, addatur

[142] Cum iunctura datur et cetera. Exemplum quinariae patet hic [Lig5cdsnaddd], senariae autem sic [Lig6odaadd]. Istae autem duae ultimae sunt inusitatae et ideo quam pluribus sunt ignotae, et licet parum proficiant, de ipsis tamen facimus mentionem, quia possibile et leve est ipsas protrahere. Sed quid levissimum est proferre, notandum et est etiam, quod nullus debet uti figuris sine proprietate positis imperfectis nec eas figurare excepta binaria. Et licet sit possibile ipsas protrahere quo ad artem, ipsis tamen nullatenus indigemus, quia figuris cum proprietate positis imperfectis pari numero aequipollent. Et ars docet, quod nonquam debet poni aliqua figura sine proprietate, ubi potest poni cum proprietate, ideoque ipsas penitus extirpamus.

(fol. 143v) Nescio[1] plus cari[2] sine proprietate ligari.[3]

1 id est, ignoro

2 id est, O cantores

3 id est, figurari

Opposito dabitur et cetera. Declaratis supra protractionibus et naturis figurarum cum proprietate et sine proprietate propria positarum, et assignata inter eas differentia competenti, hic vult actor accedere ad notitiam figurarum per oppositum protractarum, de earum forma seu proprietate primo dans regulam generalem, quae talis est: in omni figura per oppositum figurata sua proprietas est, ut primus punctus ligaturae, sive sit perfecta sive imperfecta, habeat tractum supra caput positum in sinistro latere ascendendo, sive figura ascendat, ut hic [Lig2cssna,Lig3cssnad], sive descendat, sic [Lig2cssnod,Lig3cdssndd,Lig3cssnodart]. Quidam tamen quorundam veterum vestigia sussequentes ternariam figuram per oppositum figurandam sine proprietate et imperfectam et etiam quandoque perfectam in solo ascensu continuo protraxerunt in hunc modum [Lig3cdsnaa,Lig3cdsnaart], et hoc praecipue reperitur in Alleluya de Hic Martius. Et sic expertes iudicio rationis ac ignorantiae nubilo excaecati figurarum signa propria et protractiones ratione inopinabili corrumpebant. Ideoque talium vestigia a provectis etiam sunt maxime praecavenda, ne more insipientium tanquam caeci procedere videantur. Sed quia plures sunt pictores quam scriptores et delirantes quam cantores et etiam stolidi quam provecti, ideo cum talibus non est rationibus insistendum, sed ulterius procedendum ordinationem seu aequipollentiam modi prae manibus habiti firmiter observando. Nullus enim cantus directe compositus a modo incepto potest ita privari, quin sit ad eum per aequippollentias vel convenientias ibi positas proportionaliter reducendus. Et talis ordinatio usque ad pausationem, quae finis punctorum dicitur, est in omnibus cantuum dispositionibus observanda; post quam pausam modus alius et nova aequipollentiarum variatio pro voluntate imponentium poterit ordinari. Et talis iterum [144] aequipollentia ad novi modi maneriem reducetur.

An alii punctus et cetera. Hic vult actor de figura binaria per oppositum figurata facere mentionem, de qua non inutile est in hoc loco tripliciter dubitare, primo utrum perfecta figurari debeat an etiam imperfecta, cum in ea usus contrarius habeatur, secundo utrum ipsa imperfecta inter perfectarum numerum debeat ordinari, tertio utrum in ea tempus unicum continente voces in proportione temporis sint aequales aut etiam inaequales; et si inaequales, utrum minus frustrum debeat praecedere et maius sussequi necessario aut pro voluntate mutua e converso, sicut quam plures asserere sunt reperti. Deinde utrum pro maiore brevi in aequipollentiis possint supponere, sicut quidam in suis artibus asserere non formidant, dicentes de ea: prima autem minor semibrevis dicitur, secunda vero maior, vel e converso, ita quod ambae nisi solo tempore mensurantur, nisi quod aliquando pro altera brevi ponantur, tunc enim in ea duo tempora compleantur.

Circa primum igitur dubitabile quaeritur, utrum perfecta debeat figurari. Et primo arguitur sic: perfectum est id a quo perfectio alia ducit originis fundamentum. Figurae per oppositum figuratae excedentes binariam perfectae possunt absque dubio reperiri. Ergo ipsa binaria erit perfecta nec immerito figuranda, cum sine ipsa aliae nullatenus possint esse, ipsa namque aliis fundamentum originis administrat. Item ad idem deficiente causa deficit et effectus, ipsa enim est causa aliarum, ut praeostensum est, ergo si non esset perfecta, aliae ab ea descendentes perfectae nullatenus possent esse. Sed perfectae saepius positae sunt et de iure, ergo et ipsa binaria perfecta tenebitur figurari.

Si istud concedatur, contra imperfectum est id quod imperfectionem de sui natura signat et quod pro imperfectione semper supponere fit repertum. Figura binaria est huiusmodi, ergo imperfecta merebitur figurari. Quomodo autem significet imperfectionem patet sic: voces ex quibus efficitur sunt ambae semibreves inaequales et sic imperfectae. Sed ex puris imperfectis de se naturaliter non potest perfectio resultare nec etiam generari, restat ergo quod figurari debeat imperfecta. Item, sicut dictum est supra, longitudo in figuris compositis causat perfectionem, sed ibi non est longitudinem reperire ergo neque perfectionem nec in forma nec etiam in effectu, quod concedimus, ad argumenta in oppositum respondentes.

Et primo ad primum quando dicitur sic: perfectum est id a quo perfectio et cetera, figura binaria est huiusmodi, ergo et cetera, dicimus, quod verum est id esse perfectum, a quo perfectio causatur etiam in figura composita et ubique. Sed quando dicitur: figura binaria per oppositum est huiusmodi, dicimus, quod falsum est semper. Nulla enim perfectio in figuris causari potest a vocibus imperfectis; quando postea dicebatur, quod sunt principia originalia aliarum et sic nisi essent perfectae, perfectas nullatenus generarent, dicendum est, quod perfectio non causatur a principiis rerum sed potius a fine. Unde quamvis ipsa binaria [146] sit prior et originalis causa ordine numerorum, non tamen est causa finalis in eis, a qua causa existente perfecta tales figurae perfectionem sumere meruerunt.

Ad aliud, ubi dicitur deficiente causa et cetera, dicimus, quod verum est, sed quando concluditur sic: si non esset perfecta et cetera, dicimus, quod non est verum. Ad perfectionem enim aliarum non sequitur propter hoc perfectio (fol. 144) in eadem, immo talis possibilitas sequeretur potius e converso. Ipsa namque perfecta nullatenus potest esse, quia ex partibus constituitur imperfectis, sicut patet supra. Unde cum non perfecta modo aliquo possit esse, sequitur, quod perfectio in figuris eiusdem differentiae causetur per adiunctum veniens aliunde, a quo siquidem coadiuncto causatur, si sit perfectio in eisdem. Et hac de causa non sequitur, quod si figurae eiusdem speciei seu differentiae illam binariam excedentes sint perfectae, propter hoc illa binaria sit perfecta. Super quo quidam etiam modernorum possunt et publice reprehendi et sibi ipsis contrarii nuncupari, eo quod ipsam binariam ascendendo protrahunt imperfectam, et perfectam communiter descendendo, quare male, cum earum proportio et natura sit consimilis et aequalis in signis, numero et mensura; ex quo sequitur, quod forma talium in figura, si imperfecta usu et arte poni debeat ascendendo, similiter descendendo poni vel protrahi tenebitur imperfecta, licet usus non sane intelligentium perfectam protrahat descendendo.

Ad quaestionem quae posset hic fieri, quare de ipsa, cum protrahi debeat imperfecta, facit actor mentionem in numero perfectarum, dicimus, quod hoc fuit duplici ratione. Una est, eo quod est causa originalis aliarum signo eiusdem differentiae signatarum. Secunda est, ne videretur in ordinatione numeri praecavisse numerum ternarium vel quaternarium binario praeponendo.

Ad aliud etiam quod posset quaeri, utrum voces in ea sint in quantitate consimiles et mensura, quod a provectis in arte causatoribus audivimus confiteri, contra quos talem praetendimus rationem: ista figura valet solummodo rectam brevem; quam quidem brevem si contingat in frustra dividi vel discerni, aut dividetur in duo vel in tria et non in plus secundum vocem humanam. Unde si contingat eam in tria frustra dividere, erunt in quantitate ita minima quod non erunt amplius dividenda. Ex quo frustra esse aequalia proportionaliter arbitrantur, quia nulla eorum potest amplius in instrumentis naturalibus minorari. Si ergo in tria minima aequalia dividatur, in duo aequalia proportionaliter non poterit minorari vel etiam resecari, quia si sic oporteret quod frustrum illius ternarii medium in duo aequalia secaretur et sic minutum proportionaliter frustris aliis incorporaretur, quod nullatenus potest esse. Restat ergo quod si recta brevis vel suum aequippollens in duo frustra dividatur, necesse est illa esse inaequalia in mensura. Sed figura binaria per oppositum figurata rectae brevi proportionaliter aequippollet, ergo frustra in ea inaequalia sunt habenda, quod verum est.

De quorum dispositione contingit similiter dubitare, eo quod quidam [148] dicunt in ista figura minorem semibrevem praecedere et maiorem sussequi vel penitus e converso pro mutua cantantium voluntate. Et isti opinioni videtur maxima pars canentium adhaerere. Unde magister Lambertus de tali figura dicit: prima autem semibrevis minor dicitur, secunda vero maior, vel e converso, ita quod ambae nisi solo tempore mensurentur, quod contradici potest multiplici ratione. Una est, quia sic videretur unum corpus indifferenter pro alio reperiri et e converso, quod non potest fieri. Unum namque corpus non potest in alium transmutari neque idem esse, quod aliud erat prius. Item si talis transmutatio esset vera, esset habenda inter corpora aequalia in quantitate et non inter inaequalia. Ista sunt inaequalia in quantitate temporis et mensura, quare dicimus unum non posse transmutari in aliud nec pro eo reperiri nec etiam loco sui, eo quod saepius inter cantores varios maxima vocum discrepantia posset super hoc generari, quia dum unus maiorem semibrevem proferret, forte alius minorem in aequipollentia provulgaret, vel etiam in eodem cantu et eodem sono idem posset accidere inter eos et sic cacephationem id est vocum discrepantiam generans, quod est vitium evitandum. Item si verum esset, ista transmutatio posset similiter reperiri in omnibus figuris aliis per oppositum figuratis, quemadmodum in binaria. Quod non potest esse, nec est etiam opinandum, quare similiter nec illa. Item si verum esset, manifeste posset declarari per semibreves hoquetatas, inter quas nonquam maior praecedere fit reperta, quod reperiretur saepius si talis transmutatio esset vera, ideoque impossibilem arbitramur. Item hoc esset contra naturam omnium aliarum figurarum, in quibus vox quaelibet locum sibi proprium atque sonum absque transpositione aliqua possidet et importat. Item alibi dicit ars: brevium et semibrevium idem est in ordinatione iudicium. Sed ubicumque minor brevis et maior conveniunt in figura vel una post alteram ordinatur, semper minor praecedit et maior sussequitur, et nullatenus e converso, quare similiter conversionem semibrevium pro eodem tempore supponentium credimus esse nullam.

Ad quaestionem quae posset fieri, utrum possint supponere pro maiore brevi in aequippollentia, sicut quidam asserunt <in> suis libris, dicimus, quod non est sane talibus adhaerendum, quia si sic supponerent, a sua natura propria et officio deviarent, et sic inaequales in aequippollentia naturaliter pro aequalibus supponerent. Et pars pro toto, id est imperfectum pro perfecto, poni videretur ratione seu necessitate aliqua non cogente, quare sic facere non credimus esse verum. Ideoque loco talis aequipollentiae figuram sine proprietate binariam et imperfectam ponimus, sicut infra declarabitur suo loco.

Opposito[1] dabitur tractum sursumque[2] potitur,

1 id est, figurae datae per oppositum

2 id est, supra caput positum

Fronte[1] per ascensum vel descensum[2] noto tensum.[3]

[150] 1 id est, anteriori parte

2 id est, tam ascendendo quam descendendo

3 id est, appositum

(fol. 144v) An[1] alii punctus sit, ibi sic respice iunctus.

1 pro utrum; regula est, quod omnis figura binaria et per oppositum figurata duas semibreves continet inaequales

Semibreves[1] esse tales reor esse necesse.

1 subaudi inaequales; prima namque minor semibrevis dicitur et altera maior. Exemplum earum patet hic [Lig2cssna,Lig2cssnod].

Si tribus haec detur lex,[1] ultima longa[2] vocetur

1 id est, regula

2 duorum temporum

Exemplum istius figurae ternariae patet hic [Lig3cssnaart,Lig3cssnad,Lig3cssndd,Lig3cssnodart].

Cum perfecta datur, si non,[1] brevis illa[2] locatur.

1 perfecta

2 ultima sive

Si prius explores sunt semibrevesque priores.

Quatuor et cetera. Hic vult actor aliam inserere regulam pro doctrina, usu et actoritate cantantium communiter approbatam seu etiam roboratam, scilicet figuram quaternariam et perfectam per oppositum figuratam figurari ac specialiter reperiri sub natura et dispositione organi specialis. Hoc est dictu: ipsa figura quaternaria figurata per oppositum et perfecta semper in dispositione organi specialis nasciscitur sibi esse; id est, quotienscumque in cantu aliquo ordinatur, supra burdonem tenoris aedificari cernitur a natura et sub dispositione organi specialis, hac de causa dicitur se habere, quia quo ad ultimam et penultimam rectae proportionis metas excedere non veretur, quod est proprium organi specialis. Cognoscitur namque organum speciale per penultimam et ultimam et per concordantiam et maxime per figuram, et eo quod procedit secundum modum non tamen rectum vel sub affecta proportione mensurae traditum; nam per eum longitudo vel brevitas sub recta proportionis habitudine non traditur observanda, nisi secundum quod cantans in aedificatione armonica suae voci melius viderit expedire. Sub qua siquidem aedificatione ista maxime inter figuras alias saepius habet locum. In ipsa namque licet penultima sit brevis a natura, quia non est reducibilis ad suum ternarium, sicut aliqui crediderunt, similiter et ultima longa, tamen in eis non est recta proportio brevitatis vel longitudinis attributa, ideoque ipsa ante finem punctorum et maxime supra burdonem in cantibus organicis saepius ordinatur, et etiam in multis locis aliis pro voluntate mutua imponentium habet esse. Huius autem repraesentatio pateat hiis exemplis [Lig4cssnaad,Lig4cssnodaart,Lig4odad,L].

[152] Alia regula data per modum doctrinae:

Quatuor hoc tractu perfectas[1] ut fit in actu

1 id est, per oppositum; exemplum earum patet hic [Lig4cssnaad,Lig4cssnodaart,Lig4odad,L]

Punxi,[1] praesente sed asilo[2] dupla[3] tenente.[4]

1 id est, figuravi

2 id est, burdone

3 id est, organum duplex vel speciale

4 doctrina est

Huius[1] qui quinque plus fert ita,[2] dogma relinque.[3]

1 sive actoris

2 id est, qui dicit quinque sic protrahi vel saltem plus quinque

3 id est, evita

Modo subiungit rationem, quare figurae per oppositum non debent excedere quinque in figura:

Iunctas nolo dari sine proprietate, locari

Quasi diceret: nonquam debet poni aliqua figura sine proprietate, ubi potest poni cum proprietate:

Si possint a te melius cum proprietate.

Punctus praecedens et cetera. Exequto de figuris et proprietatibus omnium figurarum ligatarum et de earum quantitatibus et naturis, et hoc secundum varias differentias a parte principii, hic vult actor assignare earum differentias quo ad finem, dicens, quod duae sunt solummodo differentiae earundem. Omnes namque aut sunt perfectae aut etiam imperfectae, super quo talis regula est habenda: illa figura perfecta dicitur figura, cuius ultimus punctus stat perpendiculariter supra penultimum in ascendente circa finem, sicut patet hic [Lig2art,Lig3cdsnodart,Lig4cdsnddart], vel cuius ultimus punctus adiungitur directe penultimo in figura descendente circa finem, sicut patet hic [Lig2cdsnd,Lig4add], et in consimilibus exemplis per libri seriem declaratis.

Et notandum, quod figurae quandoque bene possunt habere duplicem ascensum et duplicem descensum, vel unum ascensum et unum descensum, vel penitus e converso, vel possunt haberi per continuum ascensum vel continuum descensum. Exemplum ascensus continui patet hic [Lig2art,Lig3aart], et in consimilibus, exemplum descensus continui patet hic [Lig2cdsnd,Lig3cdsndd], et sic de similibus. In aliis autem figuris potest esse unus ascensus et unus descensus, vel e converso. Exemplum prioris patet hic [Lig3ad,Lig4add], exemplum alterius sic [Lig3cdsnodart,Lig4cdsnodaart]. Exemplum aliarum figurarum in quibus potest haberi duplex ascensus vel duplex descensus datur hic, et primo de duplici ascensu sic [Lig4aodart], de duplici descensu sic [Lig4cdsnodad]. Unde notandum est, quod quemadmodum secundus punctus ligaturae facit ascensum vel descensum a parte principii, ita et ultimus punctus respectu penultimi a parte [154] finis. De descensu vel ascensu mediocri non est mentio facienda.

(fol. 145) Regula est, quasi vellet dicere: in quacumque figura composita vel ligata ultimus punctus

Punctus precedens si supremo si bene cedens

directe stat vel adiungitur penultimo, ista figura dicitur esse perfecta. Exemplum perfectarum patet hic: [Lig2art,Lig2cdsnd,Lig3cdsnodart,Lig3aart].

Sit, tunc punctorum perfecta figura fit horum.

Regula de imperfectis talis est: in quacumque figura ultimus punctus oblique protrahitur vel

Obliquoque modo cum supremum tibi nodo,

ultimus cum penultimo, talis dicitur esse imperfecta. Exemplum imperfectarum patet hic: [Lig2a,Lig2cdsnod,Lig3aa,Lig3cdsndod].

Si bene censetur tunc imperfecta vocetur.

Voceque composita et cetera. Assignata superius differentia inter figuras perfectas et imperfectas quae finem faciunt figurarum, ideo actor in hoc loco vult de plica in figuris compositis facere mentionem. Quae quidem plica in omni figura, sive sit simplex sive composita, sive perfecta sive etiam imperfecta, extremum latus possidet, id est dextrum, tam in signo etiam quam effectu. Possibile namque est ipsam ponere aut reperire in omni genere figurarum, in quibus semper supremam soni sibi accipit portionem. In quibus siquidem potest dupliciter ordinari, aut secundum ascensum aut secundum descensum, sicut patuit in tractatu simplicium, ubi declaratum fuit, quid sit plica et quae sit eius repraesentatio sive forma, maxime in simplicibus, ideoque non licet hic talia repetere sed supplere.

In hoc loco potest quaeri, quare hic facit actor de plica inter compositas mentionem tam perfectas quam etiam imperfectas, postea qua de causa in figuris perfectis, in quibus ultimus punctus altior est penultimo, ratione plicae ibi positae vel adiunctae, talis figura semper figuretur imperfecta, cum perfecta remaneat illa, in qua ultimus punctus inferior est penultimo, licet ei plica similiter adiungatur, quamvis praedictae figurae sint eiusdem proprietatis et naturae.

Circa primum procedamus: quaeritur quare actor de plica in figuris compositis hic faciat mentionem, cum in fine se habeat figurarum, videtur enim quod ibi locum non habeat competentem, cum competenter non sit adhuc satisfactum de omni genere figurarum, quia actor adhuc imperfectarum notitiam nullatenus declaravit. Et sic videtur, quod de plica in eis adhuc mentionem facere minime teneatur, cum prius sit agendum de essentiali quam de suo accidente.

Respondemus dicentes, quod quaestio rationabiliter procedit, tamen actor consideravit quod de figuris ligatis ad invicem et perfectis satisfecerat competenter, quare de plica in eis habita immediate se voluit expedire, cum ex eis causetur, in quibus principaliter habet esse tanquam accidens in subiecto, quare de ea actor hic debuit facere [156] mentionem. Et quia plica tam in perfectis quam in imperfectis eandem proprietatem in signo retinet et natura, ideo causa brevitatis, et quia sic facere debuit, de plica tam perfectarum quam imperfectarum se expedit una vice. Item formam perfectarum et imperfectarum immediate superius declaravit, quare immediate plicae in eis habitae notitiam disserere tenebatur.

Si quaeratur postea quare omnes puncti ascendentes, quos plica tangit, protrahi debeant imperfecti, licet perfectos de iure protrahere deberemus, cum perfectis descendentibus aequippolleant in officio et natura, solummodo perfecti esse nullatenus potuerunt impedimento duplici hoc obstante. Unum est, quoniam si tales puncti essent perfecti, plica si eis adderetur, aut poneretur in dextro latere aut etiam sinistro. Si dicatur in dextro, quod est proprium plicae, contra licet ibi plica posset protrahi ascendendo, non tamen ibi esse poterat descendendo, quia non est ibi locum proprium vel vacuum reperire. Et non est ponere plicam in aliqua figura, quin in ea possit dupliciter ordinari ascendendo videlicet aut etiam descendendo, ideoque dextrum latus non potuit in talibus optinere. Item nec debuit, quia locum interiorem non potest aprehendere; sed in talibus figuris dextrum latus est interius et nonquam exterius, quare ibi plica nullatenus potest esse. Item nec in sinistro, quia hoc esset contra naturam suam, in figuris compositis vel ligatis dextrum namque latus retinet a natura. Item nec ibi esse debuit, quia nonquam habet sedem in parte anteriori sed in posteriori, sicut supra declaratum est. Sed sinistra pars in talibus est anterior et prior, ideo ipsam non potuit retinere, quia a sua natura posteriorem locum occupat tam in signo proprio quam in sono, ex quo ergo sic esse vel sic non potuit. Necessarium fuit tales punctos protrahi imperfectos, ad hoc ut plica in eis locum debitum optineret et sic (fol. 145v) patet causa seu ratio, quare sic oportuit ordinare.

Notandum est ergo, quod plica in talibus eandem naturam retinet et effectum, quem retinent perfectae in forma perfectionis propria et natura. Sed quia ingens dubitatio posset esse, quae esset differentia assignanda inter tales imperfectas in forma, licet perfectae maneant in effectu, et inter imperfectas in forma, officio et natura, cum eandem formam et signum inferant hinc et inde, respondemus, quod licet in forma non differant, differunt tamen in dispositione locorum; ubi autem habet esse perfecta talis in effectu et non in forma, ibi imperfecta in forma et effectu nullatenus est habenda, nec etiam e converso, quia nonquam inter perfectas figuras debet plicari aliqua imperfecta in effectu, nec etiam inter imperfectas naturaliter debet imperfecta ratione plicae solummodo ordinari, licet formam necessario induat earundem. Et sic inter tales modus et ordinatio figurarum provectis et sibi praecaventibus notitiam facient manifestam, sine quibus plica nonquam alicubi poterit inveniri. Et sic et non aliter est tale dubium removendum.

[158] Quia vero in omni genere figurarum potest plica dupliciter ordinari, ascendendo videlicet et etiam descendendo, ideo de ipsius dispositione naturaliter in perfectis, licet aliquae earum, ut supradictum est, in forma appareant imperfectae, sicut discussum est, exemplificandum est et primo de imperfectis in forma et non in effectu, ad hoc ut perfectarum naturam et effectum sapere videantur. Exemplum plicae ascendentis et descendentis in talibus patet hic [Lig2apsdx,Lig3aapsdx,Lig3cdsnodapsdx,Lig2apddx,Lig3aapddx,Lig3cdsnodapddx]. Exemplum eiusdem plicae in figuris perfectis, in quibus ultimus punctus inferior est penultimo, patet hic [Lig2cdsndpsdx,Lig3cdsnddpsdx,Lig3adpsdx,Lig2cdsndpddx,Lig3cdsnddpddx,Lig3adpddx], et sic de similibus perfectis, licet sint sine proprietate vel per oppositum figuratae, sive figurae sint ternariae vel quaternariae vel ultra.

Praeostensis exemplis in perfectis officio et natura, licet forma in aliquibus sit repugnans, exemplum plicae in figuris imperfectis naturaliter et officio et natura pateat hic tam ascendendo quam descendendo. In figuris ascendentibus, in quibus plica potest dupliciter ordinari sic [Lig2apsdx,Lig2cssnapsdx,Lig3aapsdx,Lig3odapsdx,Lig2apddx,Lig2cssnapddx,Lig3aapddx,Lig3odapddx]. Exemplum earundem in figuris, in quibus ultimus punctus inferior est penultimo, patere potest hic [Lig2cdsnodcsdx,Lig2cssnodcsdx,Lig3cdsndod,Lig3aodcsdx,Lig2cdsnodcddx,Lig2cssnodcddx,Lig3cdsndodpsdx,Lig3aodpsdx]. Et sic de omnibus figuris imperfectis, quoquo modo se habeant, exemplificandum est. Hiis visis ad litteram breviter sit accessus.

(fol. 146) Quasi diceret: plica cuilibet figurae compositae licentialiter et secundum artem poterit coadiungi:

Voceque composita plica sit quacumque petita.

Iuncturasque[1] premis[2] cauda[3] nunc sponte[4] supremis.[5]

1 id est, figuras compositas

2 O cantor sive

3 illius plicae

4 id est, spontanea voluntate

5 sive vocibus

Quas[1] secat[2] inque sono vario plica, tunc ubi pono.

1 supremas sive

2 id est, dividit; regula est: plica nihil aliud est quam signum dividens sonum in sono diverso

Hic assignat actor differentiam plicarum inter simplices voces et compositas:

Cuique plicae iunctae reliquis tractum dabo, punctae

Per se[1] nunc duplex[2] tractus sit, nunc ibi simplex.[3]

1 id est, per unicam vocem

2 et praecipue descendendo

3 et praecipue ascendendo

Hic dat actor doctrinam de plica in figuris compositis ascendendo, [160] dicens: regula est: omnes puncti ascendentes

Scandentes punctos oblique vult dare cunctos,

quos plica tangit, debent oblique regulariter et artificialiter figurari:

Lex plica quos tangit, quam nulla parenthesis angit.[1]

1 id est, differentia interponitur

Omnibus aequalis[1] extremis[2] esto[3] sodalis,

1 id est, non diversa

2 sive tam perfectis quam imperfectis quo ad formam suam solum et non quo ad effectum

3 sive plica

Ecce dicit, quod plicae virtus seu differentia inter tales per modum et figurarum aequipollentiam cognoscetur:

Lexque figurarum dabit illic nosse plicarum.

Binas perfectas et cetera. Expedita serie figurarum in suo genere perfectarum et plicarum similiter, eo quod finem possident figurarum, in hoc loco vult actor quoddam incidens de bene esse inserere, recitando modum scribentium et cantorum contra artem saepius usitatum in motellis solummodo aut in conductis supra litteram, scilicet figuram binariam cum proprietate positam et perfectam pro eadem binaria imperfecta usualiter reperiri; quod est ponere contra artem, eo quod binaria figura cum proprietate posita et perfecta de sui natura brevem et longam artificialiter comprehendit. Binaria siquidem imperfecta unius longae solummodo aequipollentiam continet et importat. Per hoc igitur liquidum est et apertum, quod nonquam deberet una earum loco alterius collocari, quod concedere non repugno. Tamen illorum qui sic ponere consueverunt propositum penitus non condemno, immo in uno approbo duplici ratione.

Quarum prior est solus usus et licentia peritorum usui attributa; alia est, quare in motellis et in conductis seu organis supra litteram ita fit, quia imperfecta figura impedita est et deformis maxime descendendo et praecipue quando continet dyatessaron aut etiam dyapente vel consimile quid, propter quod saepius evitatur. Figura siquidem perfecta formosa est et librum purpurat et insignit. Hinc est, quare ipsa saepius utitur reliqua evitando quo ad descensum solum, vix aut nonquam quo ad ascensum.

Quid sit autem nunc super hiis disponendum ad hoc ut partim arti et partim usui deferamus, nota, quod ascendendo semper protrahimus imperfectam, eo quod non est nimis deformis nec etiam impedita; descendendo similiter imperfectam figuramus, quando facit tonum aut semitonum sive ditonum aut semiditonum et hoc large. Si autem faciat dyatessaron aut dyapente, primam cum proprietate et ultimam in formam semibrevis protrahimus in hunc modum [De musica mensurata, 160] [ANODMM 01GF] et sic nec impedita nec deformis nec perfecta nec imperfecta penitus reperitur. Tamen semibrevis in forma, quae ibi apponitur, repraesentat quod figurari debeat imperfecta. Et sic ubique supra litteram figuramus. In hoquetis autem et in caudis cantuum aliorum nonquam debet poni figura perfecta pro imperfecta, nec etiam e converso, quoniam tota virtus figurarum [162] quarumlibet ibi consistit et traditur praecipue et illic specifice reperitur. Littera per se patet.

Binas[1] perfectas supra textum[2] quandoque spectas

1 sive voces in compositione perfectas et cum proprietate

2 id est, litteram tam motellorum quam aliorum cantuum

Usu[1] non arte[2] quis[3] nunc[4] volo cedere[5] parte.

1 sive communi

2 id est, non artificialiter

3 id est, quibus

4 id est, quandoque

5 id est, partim acquiescere vel locum dare

(fol. 146v) Imperfectarum et cetera. Quoniam actor in praecedentibus figurarum omnium perfectarum virtutem declaravit et naturam, ideoque ad imperfectarum cognitionem accedere nunc intendit, de qualibet per ordinem faciens mentionem, et primo de binaria et ternaria eiusdem generis, eo quod saepius eandem vim retinent et important. Dicit ergo in primis, quod figura binaria cum proprietate posita et imperfecta, similiter et ternaria eiusdem generis, uni longae trium temporum artificialiter aequippollent. In hoc tamen differunt quod si sola brevis vel suum aequippollens figuram binariam subsequitur, tunc illa binaria nisi duo tempora continebit.

Exemplum illius binariae figurae, quae trium temporum aequippollentiam repraesentat, sine littera patet hic tam ascendendo quam descendendo [Lig2a,L,Lig2cdsnod,L].

Cum littera tam ascendendo quam descendendo patet hic:

[De musica mensurata, 162,1; text: Vox in rama] [ANODMM 01GF]

Exemplum illius binariae, quam sola brevis sequitur, sine littera tam ascendendo quam descendendo patet hic [Lig2a,B,Lig2cdsnod,B], cum littera tam ascendendo quam descendendo patet hic:

[De musica mensurata, 162,2; text: Cum gaudio] [ANODMM 01GF]

Exemplum ternariae eiusdem generis sine littera patet hic [Lig3aa,L,Lig3cdsndod,L], cum littera patet sic:

[De musica mensurata, 162,3; text: Plorans clama] [ANODMM 01GF]

Et non refert utrum longa vel brevis ipsam ternariam sussequatur.

Quidam novi impositores quasdam figurarum formas varias protrahunt et [164] provulgant, quae quamvis proferri valeant et etiam figurari, tamen artis rationibus inferunt nocumentum. Unde quamvis has paciar, non tamen de hiis in metro faciam mentionem, quia licet aliquorum usus accipiat, tamen artificium non admittit. Haec sunt autem protractiones talium figurarum: prima ternaria sic fit [Lig3acssna,Lig3acssnod,Lig3Lacssna], alia quaternaria sic protrahitur quo ad ipsos [Lig4acssnaa,Lig4cssnaod].

Quod autem nec istae nec illae secundum artem sic valeant figurari, patet lucida ratione. Omne illud, quod ab altero procreatur, debet repraesentare in forma seu in suo genere naturam suae originis ac etiam fundamentum. Ex hoc sic arguo, omnis figura a parte principii habet signum suae proprietatis, per quod in suo genere ab aliis cognoscatur, et a parte finis similiter per quod perfecta vel imperfecta videatur. Istae siquidem non habent signa a parte principii, per quod in suo genere ab aliis cognoscantur. Ergo istas proprie figuratas non credimus, sed potius abusivas. Item omnis figura composita trahit originem suae protractionis a figura binaria eiusdem generis seu protractionis. Sed non est ponere aliquam figuram binariam sic protractam nec etiam sic prolatam, ergo nec ternaria vel quaternaria figurari sic poterit quo ad artem, quod concedimus.

Item nulla figura perfecta primo per figuras ita dispositas potest artificialiter protrahi nec componi, ergo per locum a simili nec etiam imperfecta, cum omnis differentia inter ipsas a fine solum et non a principio vel medio oriatur, quod concedimus, dicentes, quod non sunt verae compositiones figurarum sed etiam abusivae. Item quod non possint stare patet sic: duo opposita non possunt esse simul et semel in eodem; ibi est proprietas et per oppositum in uno corpore, quod videtur esse impossibile, eo quod ab invicem se opponunt, ergo male et cetera. Nota tamen ne fallaris, quod si tales figurae tibi occurrerint: si sit ternaria, prima sine tractu brevis est, ut asserunt; si habeat tractum a dextra parte sicut longa, longa erit et duae aliae semibreves. In quaternaria prima et ultima sunt breves et mediae semibreves. Littera patet.

Imperfectarum[1] datur[2] hic ars[3] compositarum.[4]

1 figurarum sive

2 id est, ostenditur

3 id est, introductio

4 ad differentiam simplicium

Imperfecta[1] quidem[2] si proprietas sit ibidem,[3]

1 sive figura

2 id est, certe, ut hic tam ascendendo quam descendendo [Lig2a,Lig2cdsnod; Lig3aa,Lig3cdsndod]

3 id est, in ipsa figura

[166] Longam[1] portendit,[2] subdi[3] longam[4] sibi prendit.

1 aut minorem aut maiorem sive

2 id est, ostendit

3 id est, immediate postponi

4 hoc est in se trium temporum sive

Modo specificat:

Iuncturae binae[1] manet haec data lex[2] quoque ternae.[3]

1 id est, binariae

2 id est, ista regula

3 id est, ternariae solum

Tempora bina[1] geret binaria cui brevis[2] haeret.[3]

1 id est, longam minorem vel aequipollentiam

2 sive figura

3 ut hic [Lig2a,B,Lig2cdsnod,B]

Quaevis utraque carens, et cetera. Facta superius mentione de figuris compositis imperfectis et cum proprietate repertis, hic vult actor de imperfectis proprietate propria carentibus notitiam declarare, dicens, quod figura ternaria imperfecta et per oppositum figurata minori longae singulariter aequippollet tam ascendendo quam descendendo, ut hic [Lig3cssnaa,Lig3cssnaod,Lig3cssndod,Lig3cssnoda]. Quaternaria siquidem eiusdem formae maiori longae vel suo aequippollenti respondet tam ascendendo quam descendendo, sicut patet hic [Lig4cssnaaod,Lig4cssnodaa]. Si autem haec quaternaria figura per licentiam nec per artem bis per oppositum figuretur, sicut patet in hoc exemplo de In omni fratre tuo et alibi [Lig4cssnaacssnod,Lig4cssnodacssnod], duo tempora continebit quamvis securius et decentius sic figuraretur [Lig2cssna,S,S,Lig2cssnod,S,S].

Pro maiore brevi, et cetera. Hic vult actor quandam doctrinam inserere de aequipollentia maioris brevis, de qua nondum mentio superius fuit facta, dicens, quod utile est et expediens figuram binariam sine proprietate positam et imperfectam pro ipsa aequipollentialiter reperire vel figurare, eo quod duo tempora solum continet, neque amplius neque minus poterit importare, similiter nec illa, quare sic facere credimus quid securum. Quidam tamen in suis artibus dicunt, quod quemadmodum figura binaria per oppositum figurata supponitur pro minore brevi, ita et pro maiore, dicentes de illa, quod solo tempore mensuratur, nisi quod si aliquando pro altera brevi ponatur, tunc (fol. 147) ea duo tempora compleantur. Quod frivolum credimus figurare et etiam provulgare, quod patet sic: quemadmodum pausa unius temporis pro maiore brevi non potest supponi, sic voces unius temporis poni non poterunt pro eadem. Sed semibreves in figura sunt huiusmodi, quia unum tempus solummodo repraesentant, sicut supra patuit per exempla, ergo poni non poterunt pro eadem. Si autem pro ea poni non valeant et secure, restat quod pro ea [168] ponamus quicquid ei sub recta proportione sciverimus verasciter et absque dubio conferendum. Sed haec est figura binaria sine proprietate et imperfecta, quare ipsam pro maiore brevi in aequipollentia collocamus.

Quaevis utraque[1] carens pro longa[2] vult[3] fore parens,[4]

1 id est, tam proprietate quam perfectione

2 sive pro minore sive pro maiore

3 sive figura

4 et hoc specifice, ut hic [Lig4cssnaaa,Lig4cssnadod,Lig4cssnodaa]

Sed pro maiori[1] quadruplex vox[2] proque[3] minori[4]

1 sive longa, quae tria tempora continet

2 id est, figura quaternaria

3 vel pro suo aequipollente

4 longa sive

Si sit meta[1] trium, breve supposita sibi solum.

1 id est, ligatura, ut hic [Lig3cssnaod,Lig3cssnoda]

Huic[1] duo tempora das si tractum bis ita tradas.

1 subaudi figurae quaternariae imperfectae bis per oppositum

figuratae, ut hic [Lig4cssnaacssnod,Lig4cssnodacssnod]

Ecce dat actor doctrinam de aequipollentia maioris brevis, de qua dubium resultabat:

Pro maiore brevi tamen hanc [Lig2cdsna,Lig2od] dare consulo sevi.

Vox imperfecta et cetera. Hic assignat actor quandam doctrinam ad omnes imperfectas figuras, de quibus non fecit mentionem superius, se habentem, quae talis est: omnis figura imperfecta cum proprietate sibi proprie distributa excedens tres cum proprietate et imperfectione aequipollere dicitur ternariae figurae sine proprietate positae, quae in secundo modo proprie reperitur. Cuius ratio est: sicut omnes figurae cum proprietate positae et perfectae excedentes tres perfectas cum proprietate propria figuratas sunt ad numerum trium eiusdem generis quoad quantitatem temporum reducendae, sic possibile est et permissibile omnes imperfectas cum proprietate propria praeter quinariam figuratas ad numerum trium sine proprietate protractarum quo ad numerum temporum et etiam quantitatem aequippollentialiter comparari. Haec siquidem reductio hic traditur ad hoc ut imperfectarum omnium figurarum notitia specifice pateat universis.

Et per hoc est notandum, quod imperfectae minus quam perfectae solummodo continent unum tempus. Et per hoc potest etiam concludere, quod tertia species, quarta et quinta, quoad longas suas in figuris compositis sunt ultramensurabiles, eo quod non possunt eas sic positas convertere in imperfectas quo ad formam, quoniam dubium esset, utrum [170] talis figura pro quantitate trium temporum poneretur, an figuram ternariam tertiae speciei sive quartae faceret imperfectam. Unde si istae tres species sub recta mensura sicut tres aliae ponerentur, simili modo suas figuras compositas facerent imperfectas, quod cum in forma non faciant licet in diminutione temporum facere bene possent. Ideo ipsas rectam mensuram excedere nuncupamus, eo quod si eis superfluum mensurae, id est unum tempus, sustrahatur, ad huc sub perfectione formae propria protrahentur.

Hic igitur de quaternaria figura cum proprietate posita et imperfecta in primis exemplificandum est tam ascendendo quam descendendo, qualiter protrahatur et etiam cognoscatur: [Lig4adod,Lig4cdsnodaa,Lig4cdsnddod]. Exemplum quinariae per oppositum figuratae, ne usui partim et arti contrarii videamur, patet hic [Lig5cssnaddod,Lig5cssnodaaa]. Exemplum senariae patet hic [Lig6adddod,Lig6adddcssna]. Exemplum septenariae patet sic [Lig7adddda], octonariae sic [Lig8addddda].

Ne mireris omnes figuras posse poni imperfectas, quippe cum omnis figura duplicem habeat differentiam circa finem, sicut patuit in praedictis. Littera per se patet.

Vox imperfecta[1] superans tres esto reducta

1 id est, figura cum proprietate et imperfecta, ut quaternaria, quinaria, senaria, et sic de aliis

Ad tres[1] coniunctas sine proprietateque punctas.

1 figuras sive, sicut in secundo modo contingit reperire, ut

hic [Lig3cdsnad,Lig3odart]

Nunc per se punxi et cetera. Exequto superius de figuris ad invicem colligatis, quae de sui natura propria figuram ligatam faciunt et componunt, ideoque de semibrevibus positis divisive vult actor facere mentionem, quae quamvis descendendo ab invicem separentur, tamen in se ligaturae naturam sapiunt et important, sicut in figuris patuit antedictis.

Notandum est igitur, quod in sussidium omnium figurarum et praecipue propter colores musicae decentius purpurandos ac etiam variandos tres semibreves divisive descendendo sociae sunt repertae, aliquando per se et aliquando cum aliis sive simplicibus sive compositis adiunguntur. Cum autem per se positae sunt inventae, nunc cum caudis nunc sine caudis positas invenimus; unde sciendum est, quod quotienscumque caudas eis apponimus, longitudinem repraesentant, si autem invenias sine caudis, procul dubio brevitatem, secundum quod textus litterae specifice recitabit.

[172] Nunc[1] per se punxi[2] tres semibreves[3] quoque[4] iunxi

1 id est, quandoque

2 id est, figuravi

3 aut aequales aut inaequales

4 id est, similiter

(fol. 147v) Nunc aliis.[1] Tractum nunc prima respice factum:

1 sive figuris tam simplicibus quam compositis, perfectis vel imperfectis, sicut exempla declarabunt postea

Nunc[1] datur extremae,[2] nunc illis[3] undique deme.

1 id est, quandoque

2 sive voci

3 id est, tam primae quam ultimae

Hinc[1] tibi dogma dabo sensumque meum reserabo.[2]

1 id est, quando debebunt habere tractum vel non

2 id est, opinionem meam declarabo

Quando tenent longae et cetera. Hic vult actor harum trium semibrevium proprietatem specificare pariter et naturam, inde dans regulas speciales, quarum prior est: quotienscumque tres semibreves descendendo suo ordine dispositae pro longa simplice sunt repertae, proprietas earum est quod prima illarum habeat tractum sive caudam obliquo modo factam sub sinistro latere descendendo, sicut patet hic [Scdsnosn,S,S]. Et nota, quod duae priores voces valent unum tempus, et ultima valet tantum quantum duae praecedentes, nunc autem e converso, et hoc est, quando pro longa duorum temporum vel pro aliquo sibi aequipollente tantummodo sunt repertae. Si autem pro longa trium temporum vel pro aliquo sibi aequipollente specialiter reponantur, et sub eadem forma seu protractione, tunc ultima earum duo tempora continebit, et duae praecedentes unicum retinebunt, nunc autem penitus e converso, et tunc prior earum a pluribus protrahitur recta longa, prout inferius recitabitur supra textum.

Vidi fore saepius imma et cetera. Hic recitat actor opinionem quorundam apponentium caudam ultimae earundem, et hoc praecipue quando pro longa maiore repertae sunt, sicut patet hic [S,S,Scddxosn]. Quod autem talis tractus sive cauda nonquam ibi debeat coadiungi, patet duplici ratione, quarum una est: nulla differentia est in forma inter maiorem longam et minorem, licet in effectu quantitatis differant et natura. Ergo per locum a simili nec inter tres semibreves pro ipsis positas quo ad formam erit differentiam assignare. Immo posset aliquis dicere: differentia assignanda est. Differentia assignatur inter aliquas figuras pro ipsis longis positas et repertas, sicut supra patuit hiis exemplis [Lig3aod,Lig3cssnaod,Lig3cdsnoda,Lig3cssnoda] et consimilibus, quare similiter assignari debuit inter se antedictas.

Ad quod obiectum respondimus dicentes, quod non est simile hinc et [174] inde, quoniam inter illas debuit assignari differentia, nullatenus inter istas. Necesse enim fuit inter figuras compositas differentiam assignare, per quam una ab altera quo ad repraesentationem temporum cognoscatur, sed hoc est per signa a parte principii et non finis. Nam per finem perfectio vel imperfectio designatur, et hoc sine tractu aliquo sive cauda, per principium autem repraesentatio figurarum cum cauda pluries aliquando sine cauda. Ex quo sequitur, quod si necesse sit inter tales differentiam assignare, hoc erit a parte principii et non finis. Quod autem a parte principii non sit necesse differentiam assignare inter eas quo ad formam, patet sic: duae priores earum eandem prolationem vocis inferunt et eandem temporis quantitatem pro utraque aequipollentia, quare debent suae protractionis formam similem importare. Secus autem est de aliis figuris, quoniam non eandem prolationem vocis a parte principii nec eundem effectum inferunt. Et ideo variationem formmae habere per signa dissimilia meruerunt. Alia est autem ratio quare non debent habere tractum sive caudam sic positam circa finem, scilicet propter plicam, quae in fine omnium figurarum suum possidet dominatum, et in illis praecipue descendendo, aliter non potuit figurari. Ad cuius differentiam, talem caudam in fine semibrevium decrevimus aboleri.

Quando tenent[1] longae[2] sedem, caudam modo[3] punge

1 sive huius semibreves, regula est

2 sive sive maioris sive minoris

3 id est, quandoque

Obliquae[1] prima; vidi fore saepius imma.[2]

1 sicut patet hic [Scdsnosn,S,S]

2 hic recitat actor opinionem eorum, qui apponebant in fine

sic [S,S,Scddxosn]

Modo subiungit rationem, dicens, quod sic saepius plicari potest, ut hic [Scdsnosn,S,Scddxosn]:

Quod male[1] credo dari[2] quia sic vult saepe plicari.

1 id est, non sane vel secure

2 id est, dici

Dum tamen haec longae[1] sedem teneant, ita[2] punge.

1 sive maioris sive minoris sive

2 id est, sicut hic [Scdsnosn,S,S]

Et sic deviant a figura:

Primam nunc tendunt[1] ita [Bcdsn,S,S] cum tria tempora prendunt.[2]

1 id est, prolongant

2 id est, comprehendunt

Cui[1] duo tempora des,[2] aliis[3] unum quoque trades.[4]

1 priori sive

2 id est, faveas

3 sive duabus

4 id est, relinques vel mancipabis

[176] Regula est: tres semibreves suo ordine positae sine caudis unum tempus tantummodo repraesentant, ut hic [S,S,S]:

Pro quae brevi dantur sine caudis quando locantur.

(fol. 148) Sic[1] per se pones, hinc[2] cum reliquis[3] ita[4] dones.

1 id est, sicut superius est expressum

2 id est, postea

3 id est, quando cum aliis adiunges

4 id est, sicut sequitur

Parte manent[1] prima, media[2] nunc, nunc et imma.[3]

1 sicut patebit immediate post

2 sive parte

3 id est, posteriori vel inferiori

Nunc ita praecedunt[1] aliis,[2] velut hic[3] quoque cedunt

1 id est, praecedere possunt

2 sive in figura composita

3 id est, in hoc exemplo [Scdsnosn,S,S,B; S,S,S,L]

Saepe brevi iunctae sibi[1] vel longae[2] dabo sponte.

1 sicut supra exemplificatum est vel sic [Scdsnosn,S,S,B]

2 sive figurae vel voci, ut hic [S,S,S,L]

Cumque valent longam[1] tractum sibi tunc ita iungam.

1 id est, quandocumque pro longa aliqua supponere sunt repertae sic [Scdsnosn,S,S,B]

Has aliis cinctas et cetera. Hic vult actor expedire se breviter de huius semibrevibus circumdatis ab aliis hinc et inde, dicens, quod omnes tales sine caudis positae sunt inventae.

Hinc tibi dogma et cetera. Ecce dicit, quod modus, in quo sic positae sunt repertae, notitiam super hiis faciet manifestam, utrum hic pro brevi sint positae, vel pro longa. Nam in primo modo inter duas longas positae continent unum tempus, ut hic [L,S,S,S,L]. In secundo modo inter duas breves positae duo tempora repraesentant, sicut hic [Bcdsn,S,S,S,B]. In tertio modo et quarto et in quinto, si evenerit reperire, tria tempora continebunt; in tertio sicut hic [L,S,S,S,L], et hoc quando inter duas longas singulariter reponuntur. In quarto modo vel quinto vix aut nonquam a duabus longis circumdatas has poteris reperire. Et nota, quod si in tertio modo seu quarto pro minore brevi supponantur, unum tempus continebunt, si pro maiore, duo tempora reservabunt. In sexto autem modo ubique nisi solo tempore mensurantur, sicut patet hic [Bcdsn,S,S,S,Lig2a; Bcdsn,S,S,S,S,B; Bcdsn,S,S,S,B]. Littera plana est.

Regula est: quotienscumque huius semibreves ab aliis circumdantur sine caudis sunt repertae:

Has aliis cinctas sine caudis respice tinctas.

[178] Hinc[1] tibi[2] dogma[3] dabit modus[4] harum et reserabit,[5]

1 vel et

2 O cantor

3 id est, doctrinam

4 species in qua reperientur

5 id est, reserando manifestabit

An[1] prolongari[2] teneantur[3] vel breviari.[4]

1 pro utrum

2 id est, pro longa poni

3 id est, teneri debeantur

4 id est, pro aliqua brevi poni; et nota, quod pro utraque possunt poni

Cum seris has longe et cetera. Ostenso superius quomodo et qualiter huius semibreves aliis praeponuntur, et quomodo nunc ab aliis circumdantur, ideo in hoc loco vult actor ostendere, qualiter aliis adiunguntur, dicens, quod simplex longa eis quandoque praecedere reperitur, sicut hic [L,S,S,S], quandoque tamen figura composita praecedere cernitur, sicut patet hic [Lig2cdsnd,S,S,S]; quandoque sola brevis et hoc est dupliciter, quoniam aut illa figura ascendens est aut descendens. Si ascendens, tunc illa brevis nullum debet habere tractum sive caudam sed debet fieri in hunc modum [B,S,S,S]. Si sit descendens, tunc brevis praecedens debet habere tractum sive caudam a sinistro latere descendentem tanquam figura binaria cum proprietate posita, pro qua praesens suponere iam videtur, et sic eius naturam debet sapere ac virtutem. Descendendo igitur sic protrahatur [Bcdsn,S,S,S], et sic omnium figurarum quibus possent adiungi. Necesse est circumstantias inspicere et considerare, quoniam figuras quibus associantur nonquam variant neque mutant, unde textus: Nonquam mutentur et cetera.

Exemplum qualiter diversis protractionibus figurarum poterunt coadiungi patet hic, primo de figuris cum proprietate propria figuratis, ut hic [Lig2a,S,S,S; Lig2cdsnod,S,S,S; Lig2cdsnod,S,S,S; Lig2art,S,S,S]; si cum figuris sine proprietate, sic debent protrahi [Lig2cdsna,S,S,S; Lig2od,S,S,S]. Nota tamen, quod cum figuris sine proprietate positis non sunt securius adiungendae, eo quod figurae cum proprietate positae sive perfectae sive imperfectae et sub certo numero distributae cum semibrevibus loco aliarum competentius supponere sunt repertae. Et hoc iuxta id quod alibi dicitur in arte, quod nonquam debet poni aliqua figura sine proprietate, ubi potest poni cum proprietate, unde metrum supra Iunctas nolo dari et cetera.

Exemplum qualiter cum figuris per oppositum figuratis varie protrahuntur, patet hic [Lig2cssna,S,S,S; Lig2cssnod,S,S,S; Lig2cssnod,S,S,S] et sic de aliis.

[180] Cum[1] seris[2] has[3] longae,[4] iuncturam tunc ita [L,S,S,S] punge.

1 pro quando

2 id est, iungis

3 sive semibreves

4 quantacumque sit, sive minor sive maior

Si brevis[1] ante datur hic tractus ei[2] sociatur,

1 sive vox sola in figura, sicut patet hic [Bcdsn,S,S,S]

2 sive brevi

Cum[1] iunctura cadit,[2] sed scandens[3] hunc[4] sibi radit.

1 pro quando

2 id est, ligatura descendit

3 sive ligatura

4 tractum sive, ut hic [B,S,S,S]

(fol. 148v) Has[1] quoque secure cuivis coniunge figurae.[2]

1 sive tres semibreves

2 id est, cuilibet figurae sive perfectae sive imperfectae

Nota tamen, quod imperfectae ad perfectionis numerum introducuntur:

Sed plus cum semis quas complent iure ligatis.

Per hoc datur intelligi, quod nonquam voces quibus adiunguntur plus vel minus importabunt:

Nonquam mutentur voces quibus arte tenentur.

Quasi diceret: nec propter aliam vocem mutabuntur:

Altera nec mutet vox has ne regula[1] mutet.

1 id est, ordinatio regularis

Saepe plicam et cetera. Notandum est, quod quotienscumque tres semibreves pro longa aliqua sunt repertae, tunc earum ultima poterit plicari, sive sit ascendens sive etiam descendens, sive sint per se positae, ut hic [Scdsnosn,S,Scsdxodx; Scdsnosn,S,Scddxosn], sive cum aliis coadiunctae, sicut hic [L,S,S,Scsdxodx; B,S,S,Scsdxodx; Lig2cdsnod,S,S,Scddxosn; Lig2cdsnod,S,S,Scddxosn], et sic de aliis.

Scandere et cetera converte sic: sperne, id est, non consenti; tres semibreves minores, id est, aequales; scandere, id est, sursum erigi divisive, nisi sint cum littera; fores, id est, metas spatiorum et linearum, et hoc sine littera. Nota tamen, quod duae in figura per oppositum figurata et cum plica ascendente istud idem secundum aequipollentiam repraesentant. Littera per se patet.

Saepe plicam sternis[1] cum pro longa fore cernis.[2]

1 id est, multotiens paras vel ponis

2 ex hoc sequitur quod pro brevi nonquam plicentur

Scandere[1] sperne fores[2] tres semibrevesque minores.

1 id est, ascendere divisive notae

2 id est, metas spatiorum et linearum et sine littera

[182] Quasi diceret: plica maiori semibrevi duarum in figura poterit id suplere, sicut supra patuit suo loco [Lig2cssnacsdx]:

Sed plica maiorique duum data tam valet ori.

Ecce ostendit, qualiter supra litteram divisive scandere ab aliquibus sunt repertae, ut hic:

[De musica mensurata, 182; text: domine domine rex gloriae] [ANODMM 01GF]

Scandere divise supra textum sunt ita visae.

Nonquam ponatur et cetera. Hic assignat actor quandam regulam, quae talis est, scilicet quod nonquam debet poni aliqua figura simplex vel non ligata, ubi potest poni composita vel ligata, quoniam formosior est compositio, brevior et aptior, dignior atque generalior in hac arte quam vox simplex per se posita, dum tamen possit cum aliis regulariter ordinari. Et hoc est quia voces simplices sunt partes, quarum compositio est totum. Unde cum totum sit dignius suis partibus, quas ponendo terminat et coniungit seu disponit, ideoque figuras compositas nobiliores dicimus quo ad artem, et sic digniores, quare simplices ad ipsas principaliter sunt reducendae. Exemplum qualiter simplices ad compositas reducuntur patet hic [L,Lig2art,L,Lig2d; Lig2La,L].

Iure reducetur et cetera. Hic declarat actor aliam regulam, per quam praecedens lucide confirmatur, quae talis est: omnis figura simplex, et hoc propter litteram vel aliquam aliam superhabundantiam, quemadmodum in motellis et conductis cum littera et similibus, debet reduci ad figuram compositam in toto vel in parte secundum perfectiones modorum vel imperfectiones. Et hoc est quia modus sive maneries per figuram compositam et nonquam per simplicem cognoscitur et etiam compilatur, secundum quod patebit inferius in capitulo specierum. Littera patet.

Regula est, quod nonquam debet poni aliqua figura simplex vel <non> ligata, ubi potest poni composita vel ligata:

Nonquam ponatur simplex ubi iura sequatur

Hic subiungit rationem, dicens, quod figura composita formosior est simplice:

Artis composita,[1] quia sic vult esse polita.

1 sive figura

Alia regula est corroborans antedictam, quae talis est: omnes voces simplices

Iure reducetur vox simplex, si qua locetur,

sunt ad compositas vel ad earum numerum reducendae.

Compositae cartae vel toto vel quasi parte.[1]

1 id est, vel in toto vel in parte

[184] <Capitulum secundum>

Est mensura modus et cetera. Quoniam actor in praecedenti capitulo figurarum tam simplicium quam compositarum proprietates proportionesque nec non et differentias declaravit pariter et naturas, ideoque in hoc loco secundum capitulum aggreditur sui libri, in quo modorum sive specierum series nec <non> et regulae multiplices insuper et hoquetorum genera continentur. Et est notandum, quod praecedens capitulum ante istud ratione multiplici debuit ordinari, quod patet sic: superius dictum est de omni genere figurarum et de earum quantitatibus et naturis, (fol. 149) ex quibus modus sive maneries efficitur et consistit, quare non sine causa praecedens capitulum ordinari debuit ante istud, nam praeambulae partes sussequentibus fundamentum originis administrant. Item partes praeambulae orthographiam delucidant huius artis, sussequentes ordinationem earum plenarie repraesentant. Sicut ergo in omni scientia est ponere primum et minimum, utpote in gramatica orthographiam et sic de aliis, similiter et in musica figuras seu voces, quae orthographiam illius repraesentant, per certas regulas inde datas, quare non immerito praecedens capitulum ordinari decrevimus ante istud. Item patet sic: omne vinculum posterius est eis, quae debent vinciri hoc vinculo. Modus sive maneries est vinculum figurarum, quare dicimus, quod modorum capitulum figurarum capitulo est et rationabiliter apponendum. Et quia in praesenti capitulo agitur de modis, per quos omnium cantuum genera artificiose ac regulariter componuntur, quae sub mensurabili musica sunt reperta, ideoque in primis quid sit modus sive species videamus, et unde dicatur modus, et quot sunt modorum species adinventae, et quare tot et non plures, et quare taliter ordinantur.

Ad primum igitur dicimus, quod modus sive species est quicquid currit per debitam mensuram longarum vel brevium notularum, et dicitur a moderando, eo quod omnia cantuum genera moderando dividat et decindat, vel componat. Et sciendum est, quod sex sunt modi sive species huius artis nec plures nec pauciores, sicut enim sunt sex proportiones vocum sive simplicium figurarum, ex quibus tota musica compilatur, ad quarum [186] similitudinem tantum sex dicimus esse modos. Item sex sunt consonantiae generales in hac musica, sicut patebit inferius suo loco, per quas tota musica modulatur, quae per modorum series distribuitur et artatur, ad quarum similitudinem sex esse dicimus species huius artis. Item musica procedit per numerum senarium, sicut patuit per vocum numerum antedictum, et per proportiones varias earundem, similiter et per convenientias seu consonantias huius artis, similiter et per sex species sive modos. Item sex sufficiunt, ergo non amplioribus indigemus, eo quod frustra habet fieri per duo quod potest fieri per unum. Item antecessores nostri, musicae mensurabilis inventores, sex modorum species statuerunt, quorum vestigia nos insecuti tanquam ab actoritate sex dicimus esse modos, scilicet primum, secundum, tertium, quartum, quintum, sextum, unicuique denominationem propriam imponentes.

Primus igitur dicitur primus, quia levior est et communior omnibus aliis, item prior quia dignior et generalior omnibus aliis est. Et hoc est quia in se generaliores et nobiliores figuras continet, ad quas ceterae figurae cum proprietate positae et perfectae sunt specialiter ac artificialiter reducendae, sicut in tractatu patuit figurarum. Item quod primus dici debeat sic aparet: musica est de numero sonorum, vel de numero relato ad sonum. Sicut ergo in numeris binarius est primum principium, quia unitas non est numerus, similiter in musica, modus, qui binarius est in pari proportione numeri, primum principium optinebit. Sed modus, quem primum dicimus, est huiusmodi, eo quod longa in ipso, a qua incipit et in qua similiter terminatur, est in proportione temporum binaria, ergo primus et rationabiliter meruit appellari.

Et nota, quod tres eorum possunt autentici nuncupari, eo quod in perfectiores figuras perfectionem suam terminant et distingunt, nam a longa ducunt originem et finem recipiunt in eandem. Et isti sunt primus, tertius et quintus. Alii vero plagales poterunt apellari, id est collaterales et minus digniores, eo quod ab imperfectis figuris vel sine proprietate propria figuratis perfectionem suam terminant et concludunt. Et isti sunt secundus, quartus et sextus, nam a brevi incipiunt et in brevem finem recipiunt et adoptant. Nota tamen, quod sunt imperfectae solummodo quo ad formam.

Secundus quidem dicitur secundus, quia opponit primo quoad ordinationem temporum et etiam figurarum, et hoc est ut opposita iuxta se posita plenius elucescant. Tertius autem tertius appellatur et ultramensurabilis, quia excedit rectam mensuram. Recta mensura procedit ab aequalitate, ultra mensuram poni dicitur a superhabundantia et inaequalitate. Numerus par procedit ab aequalitate proportionis, impar ab inaequalitate. Et sic tertius modus propter sui inaequalitatem, id est quia ultra mensuram se habet, tertius apellatur, vel tertius dicitur a trina aequalitate temporum, quam in se continet propria longa tertii modi, vel tertius dicitur propter ternarium numerum et continuum in figura. Quartus dicitur quartus, quia in dispositione figurarum tertio se opponit. Quintus dicitur quintus, quia de se non potest facere figuram compositam vel ligatam. Figura namque composita in hac arte [188] generalior est et nobilior quam simplex, eo quod figurae simplices sunt ad compositas reducendae, sicut textus antea declaravit. Et ideo supradictae species quintam praecedere meruerunt. Vel quinta dicitur quia est vinculum et columpna, a quo aliae tanquam a tenore saepius fulsiuntur et supra quod resonant dulciter modulatae, et ideo tanquam vinculum aliis dicitur haec praeponi. Vel quintus dicitur quia sic placuit institutori, quod quinta species vocaretur. Sexta et ultima sexta dicitur vel sexto loco ponitur quia quintae opponitur. Quinta namque est ex omnibus longis, sexta ex omnibus brevibus, et sic sussequetur eo quod cernitur minus digna. Vel sexta et ultima dicitur, quia ex imperfectis figuris compositis suo modo proprio figuratur. Omnes siquidem aliae species per perfectas artificialiter protrahuntur, unde sicut perfectum ante imperfectum sic praeambulae species sive modi istam praecedere debuerunt. Et sic patet in universo quot sunt species huius artis et quare taliter ordinantur.

Haec igitur praesens lectio in duas partes breviter dividatur, in quarum prima describit actor modum sive maneriem specierum, de quibus est (fol. 149v) in sequentibus tractaturus. In secunda ostendit sex esse modi sive species huius artis. Prima pars incipit Est mensura modus et cetera, secunda Sex species horum et cetera. Haec secunda in duas: in prima agit de numero specierum, in secunda de prima specie dat doctrinam. Prima incipit Sex species horum et cetera, secunda Si sit perfecta et cetera. Item prima istarum in duas: in prima sex esse modorum species manifestat, in secunda per prosae testimonium hoc confirmat quoddam incidens aponendo. Prima pars incipit ubi dicit Sex species horum et cetera, secunda Sic recitat prosa et cetera. Et sic patet divisio leoninis.

Est mensura[1] modus,[2] verax brevium[3] notularum[4]

1 id est, recta proportio

2 id est, maneries

3 et etiam semibrevium

4 id est, vocum

Vel productarum[1] cuius[2] dat dogmata[3] nodus.[4]

1 sive notularum

2 sive modi

3 id est, introductiones

4 id est, regula

Sex species horum et cetera. Hic vult actor specierum numerum recitare, dicens, quod sex sunt species adinventae, sicut glosarum sententia superius declaravit.

Quarum mensura et cetera. Hic dicit actor, quod praedictarum sex specierum tres in recta mensura se habentes et tres ultramensurabiles nuncupantur. Recta mensura, ut hic accipitur, est quicquid sub certa et aequali proportione temporis unius ad minus, vel duorum ad plus, accipitur et metitur. Ultra mensuram siquidem vocamus quicquid sub impari numero in [190] longitudine, vel sub pari numero in brevitate, plurium proportionem temporum comprehendit. Item quod recta mensura sub aequalitate duorum temporum ad plus et unius ad minus solummodo habeatur, patet per gramaticam metricam, quae sub tali proportione accentuum ac temporum reperitur. Item patet sic: illud recte mensuratum dicitur, cui si aliquid addatur vel sustrahatur, iam a sua rectitudine deviabit, sicut patet in recta longa et recta brevi. Illud siquidem ultramensurabile dicitur, quod rectam mensuram sub aliqua proportione excedere reperitur, sicut patet in maiore longa et maiore brevi. Nam si unicuique temporis proportio sustrahatur, absque substractione formae ac nominis, rectam mensuram induere sunt repertae. Et sic patet differentia inter tales.

Sex species[1] horum lector dat esse modorum,[2]

1 id est, divisiones

2 sive manerierum, sub quibus omne genus cantuum continetur

Quarum[1] mensura[2] tres dicunt[3] currere pura.[4]

1 sive specierum

2 id est, proportione

3 id est, magistri asserunt

4 id est, vera et recta

Et haec sunt scilicet prima, secunda et sexta:

Prima, secunda quidem, quis[1] sexta[2] locatur[3] ibidem.

1 id est, quibus

2 sive species

3 id est, adiungitur

Esse brios[1] vera[2] datur[3] istis;[4] hoc bene spera.[5]

1 id est, mensura

2 id est, recta

3 id est, dicitur

4 sive tribus supradictis speciebus

5 id est, considera

Ultra mensuram[1] sunt tres aliae, dare curam

1 sive rectam, quia sub certa proportione mensurae sunt repertae

Hiis[1] melius cura, si vis bene scire futura.[2]

1 sive tribus, quae secuntur

2 id est, ea quae dicenda sunt

Tertia[1] quarta datur,[2] et eisdem[3] quinta[4] locatur.[5]

1 sive species

2 id est, adiungitur

3 sive duabus

4 sive species

5 id est, apponitur

Sic recitat prosa[1] studio multiplice[2] rosa,[3]

1 id est, ars prosaice compilata

2 id est, valde commendabili

3 id est, elimata

[192] Quae[1] male[2] lactavit hunc[3] illam qui laceravit.[4]

1 sive prosa

2 id est, ad damnum suum

3 sive clericum vel magistrum

4 id est, reprehendere praesumpsit

Silva vetus et cetera. Methaphora sumpta est ab arboribus: sicut ille oberrans dicitur, qui fructificantes arbores seu terram fructiferam destruit et desertat, quae sibi et aliis bona de quibus debet vivere habundandus administrat, sic illum errantem reputat actor iste, qui doctrinam seu documenta negligit de quibus sumpsit copiosius alimentum. Cum autem sunt nonnulli artem prosae commendabilis destructores, suamque in hoc fatuitatem perfectam proprie provulgantes, quos actor percipiens elationis animo gloriari, ipsos non praesumptionis vitio nec livoris stimulo simpliciter et methaphorice redarguit admonendo, ne per tales sophisticas rationes alios velint de ceteris perlicere fraudulenter.

Methaphora:

Silva[1] vetus stabat nulla violata securi.

1 id est, prosa, in qua documenta plurima praebebantur

Hii[1] modo[2] securi[3] sunt carpere[4] quos faciebat.[5]

1 sive clerici

2 id est, nuper

3 id est, audaces

4 id est, reprehendere

5 id est, documentis informabat

(fol. 150) Proch dolor,[1] O quaedam[2] licet edere, non tamen edam.[3]

1 id est, quantus dolor est quod ipsam vilipendunt; exclamatio est

2 id est, differentia

3 id est, dicam

Modo subiungit rationem, dicens: vox unius vox nullius:

Nullius unius sermo est si sit quoque dius.[1]

1 id est, verus

Degenerare[1] nego prosam[2] sequar, hosque[3] relego.

1 id est, oberrando deviare

2 de qua sumpsi pluries documenta

3 sive clericos vel magistros

Musa[1] sile propera[2] precor assint carmina[3] vera.

1 id est, doctrina

2 id est, noli moram facere alios blaphemando vel etiam acusando

3 sive sua

Et mea[1] quaeque dabo compendia[2] iam properabo.[3]

1 sive carmina

2 id est, abbreviationes, quas dare intendo

3 id est, breviter agrediar

[194] Si sit perfecta et cetera. Declarata superius serie specierum et quare sunt sex species solummodo et non plures et quare taliter ordinantur, ideoque actor in hoc loco ad cognitionem earum accedere nunc intendit divisionem breviter inserendo. Haec igitur praesens lectio in duas partes dividatur, in quarum prima agit actor de speciebus perfectis, tam in suo genere, quam in genere figurarum, in secunda de speciebus imperfectis in genere figurarum, licet in suo genere sint perfectae. Ideo patet ordo partis praeambulae ad sequentem: prima pars incipit ubi dicit Si sit perfecta et cetera, secunda ibi Dic speciem sextam et cetera. Haec secunda remanet indivisa, sed pars prior in duas dividitur. In prima agit de speciebus de sui natura figuram compositam facientibus, in secunda de speciebus figuram non compositam facientibus. Et quia figura composita in hac arte dignior est et generalior quam sit simplex, nam simplices, ut supra patuit, sunt ad compositas reducendae tanquam pars ad totum, ideo patet ordo. Prima pars incipit ubi dicit Si sit perfecta et cetera, secunda ibi A longis quinta et cetera. Item prima in duas. In prima agit de speciebus in recta mensura se habentibus, in secunda de speciebus ultra mensuram se habentibus, et quia recta mensura in se nihil superfluum in se nihil continet diminutum, ultramensurabilis siquidem a superhabundantia nominatur. Et sic recta mensura a regularitate procedit, ultramensurabilis ab irregularitate. Sicut ergo regulare ante irregulare, ita pars prima ante secundam. Prima pars incipit Si sit perfecta et cetera, secunda ibi Tertia quae sequitur et cetera. Haec secunda in duas: in prima agit de tertia specie, in secunda de quarta. Et sic patet ordo: prima incipit Tertia quae sequitur et cetera, secunda Opponit quarta et cetera. Istae partes remanent indivisae, sed pars principior in duas: in prima agit de prima specie, in secunda de secunda specie dat doctrinam; prima incipit Si sit perfecta et cetera, secunda ibi Ut didici quondam et cetera. Item prima in duas: in prima ostendit actor modum et seriem primae speciei, in secunda tres regulas in ea subicit, per quas eius effectus cognoscitur et habetur. Prima pars incipit Si sit perfecta et cetera, secunda Norma triplex dabitur et cetera. Haec secunda in tres partes propter breviloquium dividatur secundum trium differentias regularum: in prima agit de generaliori regula, in secunda et tertia de specialibus regulis. Prima quidem generalior est, quia se extendit ad omnia genera specierum, et haec incipit Longe cerne et cetera, secunda ibi Pausaque sit tanta et cetera, tertia Ordo servandus et cetera. Et sic patet sententia et divisio leoninis.

Si sit perfecta et cetera. Notandum est breviter, quod omnis modorum species aut est perfecta aut etiam imperfecta. Perfecta dicitur illa maneries seu species, quando finit per talem quantitatem temporum sicut per illam in qua incipit. Quarta tamen a brevi unius temporis incipit et in brevem duorum terminatur. Et nota, quod quemadmodum duae semibreves ad perfectionem unius temporis seu rectae brevis operantur, sic et duae breves inaequales ad perfectionem unius longae ultramensurabilis [196] operantur. Imperfecta quidem fit species sive modus, quando finit per aliam vocem et etiam quantitatem. Et nota, quod si in principio alicuius modi inveniantur plures breves vel semibreves, vel aliquid aliud aequippollens pro longa vel loco ipsius vel pro brevi, tales enim diminutiones debent computari pro longa vel pro brevi, nec offendunt quin species sint perfectae.

Vox prior et cetera. Hic intendit actor primae speciei notitiam breviter declarare, dicens, quod prima species est illa quae a recta longa incipit et recta brevi et longa, et sic usque in infinitum potentialiter, sive per simplices figuras sive per compositas, tam sine littera quam cum littera.

Cum littera sicut patet hic et in aliis exemplis:

[De musica mensurata, 196,1; text: Virgo decus castitas] [ANODMM 01GF]

Sine littera, ut in tenoribus vel neumis cantuum.

Et nota, quod aequipollenta in omnibus modis intelligenda sunt. Aequipollenta, dico, ut si non sequatur longa vel brevis, suo loco accipiatur illud quod loco earum reperitur.

Exemplum primae speciei sine littera patet hic:

[De musica mensurata, 196,2; text: Alleluya] [ANODMM 01GF]

Norma triplex et cetera. Hic dat actor regulam generalem per omnes species sive cantus, quae talis est: longa ante longam valet tria tempora, vel longam et brevem.

Pausaque sit et cetera. Alia regula est in omni perfecta specie generalis: tanta est pausa quanta est penultima. In tertia quidem specie et quarta duae breves loco penultimae reponuntur. In ista siquidem prima specie tam cum littera quam sine littera semper (fol. 150v) brevis est penultima, ergo similiter et pausa, quod concedimus. Si quaeratur, quare plus assimulatur potius penultimae quam ultimae, dicimus, quod duplex est ad hoc ratio introducta. Una est, quia omnis pausa perfecta contrariatur semper suo modo praecedenti, unde si assimularetur ultimae non contrariaretur ei, quare et cetera. Item ultima nunc perfecta nunc imperfecta ante pausam reperitur et sic incerta; pausatio quidem in quolibet modo perfecto est certa et perfecta et sic ultimae nullatenus est aequalis. Penultima siquidem certa est et discretionem facit certissimam inter modos, quare pausa ei in similitudine conformatur.

Ordo et cetera. Notandum est, quod quilibet modus habet suum ordinem, unde alibi dicitur: in omnibus debet ordo servari.

Tres ibi et cetera. Hic introducit actor practice qualiter primus modus in [198] figura composita debeat ordinari, dicens, quod figura ternaria cum proprietate et perfecta debet praecedere vel praeponi, et binaria eiusdem generis immediate sussequi, nisi pausa propria supponatur, nunc autem impropria quoad ipsum, sive longa aliqua reperitur. Et non refert utrum binaria bis vel ter vel pluries ternariam sussequatur. Si quaeratur, quare ternaria figura semper praecedit binariae, eo quod secundum ordinationem numeri fieri debeat e converso, et quod binaria ternariae proprietatis differentiam administrat, solummodo dicimus, quod ista ternaria huiusmodi speciei notitiam perfectionemque in se continet et penitus repraesentat, quod non facit binaria, quare tanquam dignior primum locum debuit optinere. Item ternaria trianguli portionem in se continet et perfecte, et est totum, cuius membrum binaria liquet esse, quare non sine ratione praecedere recensetur; vel quia a longa incipit et in eadem replicatur, quod est ipsius modi proprium, alia vero non, quare et cetera.

Si sit perfecta[1] species prior arteque recta,[2]

1 hoc dicitur ad differentiam imperfectae

2 id est, artificialiter ordinata, nisi sine proprietate figuretur, quod quandoque accidit

Vox[1] prior est longa, brevis[2] haec, terna quoque longa.[3]

1 sive sive sit in figura composita sive per se

2 unius temporis sive

3 sive sit minor sive maior

Lex[1] sic praecedat dum[2] cantus fine[3] recedat.

1 id est, ordinatio regularis

2 pro donec

3 id est, finem perfectum attingat

Quasi diceret: tres ibi dantur regulae generales:

Norma triplex dabitur quarum prior haec[1] reperitur:

1 id est, ista, quae sussequitur

Longae cerne[1] data,[2] si longa sit immediata,[3]

1 id est, perpende

2 id est, concessa vel adiuncta

3 ita quod non sit medium inter eas

Tunc[1] primam vere tria tempora dico[2] tenere.[3]

1 id est, quando nullum medium inter eas est repertum

2 id est, assero

3 id est, possidere

Quasi diceret: ubicumque longa ante longam reperitur, prior tria tempora continebit:

Regula fit talis quocumque modo generalis.

Alia regula est et in omni specie similiter generalis: tanta est pausa quanta est penultima:

Pausaque sit tanta fertur penultima quanta.

[200] Sed brevis[1] est iure quod denotat ordo figurae.[2]

1 in ista specie penultima est, ergo similiter et pausa

2 id est, ordinatio figurarum

Corripe[1] sic pausam,[2] noli plus quaerere causam.[3]

1 O cantor vel lector

2 huius speciei

3 quasi diceret: non est super hoc inquirendum

Ordo[1] servandus sit in omnibus atque notandus,

1 id est, numerus punctorum ante pausam, et hoc praecipue quo ad temporum ordinationem et numerum

Modo subiungit rationem, dicens: et sive pari numero vel impari; eo quod illud quod est in pari, debet concordari omni quod fit in impari:

Namque suum numerum retinet quaevis specierum.

Tres[1] ibi nunc cordo[2] post binas[3] ut docet ordo.[4]

1 sive cum proprietate et perfectione

2 id est, iungo

3 sive sequentes

4 id est, ordinatio regularis

Ut didici et cetera. Hic accedit ad notitiam secundae speciei, ostendendo in primis qualiter primae speciei secundum vocum transpositionem se opponit, dicens, quod quemadmodum prima species est illa, quae procedit a longa et brevi et longa et sic usque in infinitum, similiter et secunda est illa, quae procedit ex brevi et longa et brevi et sic usque in infinitum potentialiter. Et nota, quod in prima specie vel secunda omnes longae sunt duorum temporum et brevis unius, secundum quod textus litterae manifestat.

Saepe duas ternis et cetera. Hic dat actor doctrinam qualiter secunda species se habeat in figuris, dicens, quod binaria figura debet praecedere ternariae, ad hoc ut in dispositione figurarum prima et secunda ab invicem se opponant. Et non refert utrum binaria cum proprietate posita bis vel ter vel pluries praecedat ternariae sine proprietate. Et illa ternaria debet in fine reponi semper ante pausam vel sola potest esse pausatione undique perlustrata.

Exemplum qualiter disponitur figura binaria ante ternariam patet hic:

[De musica mensurata, 200,1; text: Omnes] [ANODMM 02GF]

Exemplum illius speciei cum littera patet hic:

[De musica mensurata, 200,2; text: Che sunt amores] [ANODMM 02GF]

[202] Exemplum qualiter ternaria per se posita reperitur patet hic:

[De musica mensurata, 202; text: Omnes] [ANODMM 02GF]

Ut didici[1] quondam speciem dic[2] esse secundam.

1 sive a magistris et ab arte

2 O lector vel cantor

Oppositam[1] certe[2] primae quis[3] noscere[4] per te,

1 id est, opposite ordinatam

2 id est, in rei veritate

3 id est, potes

4 id est, cognoscere

Nam[1] brevis[2] est longae[3] praetexta,[4] brevem quoque iunge.[5]

1 pro quia

2 sive vox

3 duorum temporum sive

4 id est, praeposita

5 sive illi longae

(fol. 151) Lex sic procedat,[1] dum cantus fine recedat.

1 id est, regula supradicta in hac specie propria est et etiam generalis

Pausaque[1] longetur[2] cum longans penultima detur.

1 et hoc duorum temporum solum

2 hoc, dico, specie existente perfecta

Unum datque[1] brevis tempus solum,[2] duo[3] quaevis

1 sicut exempla praeposita manifestant

2 id est, unicum

3 secundum suum modum sive

Longa,[1] sed hac specie[2] prima quoque lege sophiae,[3]

1 propria sive

2 id est, ista secunda et prima

3 id est, artis

Nota practicam: regula est: figura binaria cum proprietate debet ternariae sine proprietate praeponi:

Saepe duas ternis velut hic [ClefF2,Lig2art,Lig3odart on staff3] praecedere cernis.

Vox[1] brevis hunc morem[2] finit, sic[3] longa priorem.[4]

1 id est, figura vel punctus

2 id est, istum secundum modum

3 pro sicut

4 sive speciem

Tertia quae sequitur et cetera. Hic exequitur actor de speciebus sive modis ultra mensuram se habentibus; quod autem ultra mensuram se habere videantur, satis patuit per praedicta. Nam sicut supradictum est, recta [204] mensura sub duplici proportione accentuum solummodo reperitur, sicut patet in gramatica metrica et in gramatica de accentu, in qua tempus regulariter consideratur secundum longum et brevem. Longitudo autem illic duorum temporum continet quantitatem, brevitas vero unius temporis morulam repraesentat, et sic sub illis duobus accentibus in hac arte rectam mensuram longitudinis et etiam brevitatis solummodo reputamus, quicquid autem talem longitudinis mensuram ac etiam brevitatis excedere reperitur ultramensurabile nuncupantes, utputa longam trium temporum et brevem duorum, quae in ista tertia specie et in quarta specifice reponuntur. Item quod ultramensurabiles sint repertae patet sic: mensurabile dicitur illud esse, quod, recte mensuratum secundum suum nomen, nihil in se superflui nihil in se continet diminuti. Longa duorum temporum et brevis unius sunt huiusmodi, eo quod in diminutione a sua rectitudine deviarent, quare sub recta mensura positas nec immerito nuncupamus. Reliquas vero superfluum continentes ultramensurabiles decrevimus apellari, sicut sunt longa maior et brevis maior. Quod autem ex superhabundantia ultramensurabiles videantur, patet per diminutionem earundem. Nam si quaelibet diminutionem unius temporis patiatur, tunc absque variatione nominationis rectam denominationem et propriam retinebit, ideoque ipsas ultramensurabiles apellamus. Et sic ibi dupliciter loquimur de mensura, scilicet prout in se nihil continet superfluum aut etiam diminutum vel prout in ea necessitatis causa sive approbata consuetudine quid superfluere reperitur. Quare autem praeambulae species hanc praecedere debuerunt, patuit per praedicta. Haec autem species est, quae procedit ex una longa et duabus brevibus et altera longa, tam sine littera quam cum littera.

Sine littera ut hic:

[ClefF3,L,Lig3cdsnodart on staff4]

Cum littera sic:

[De musica mensurata, 204; text: O natio] [ANODMM 02GF]

Tertia[1] quae sequitur[2] superare brios[3] reperitur.

1 sive species

2 istam secundam

3 id est, rectam mensuram, quamvis sic mensuretur

Terna[1] namque[2] sinis brevibus praecedere binis

1 sive specie

2 pro quia

Modo subiungit, quare mensuram excedunt:

Longam,[1] post[2] vere petit altera longa[3] sedere.

1 sive trium temporum

2 sive illas duas breves

3 sive maior

[206] Opponit et cetera. Exemplum illius patet hic et sine littera: [Lig3ad,Lig2cdsnod].

Opponit[1] quarta species huic,[2] respice cartam.[3]

1 in ordinatione vocum sive

2 id est, tertiae

3 id est, sicut liber recitat per exempla

Ecce ostendit qualiter in dispositione vocum tertiae se opponit:

Duplice namque brevi longam ratus undique sevi.

Hic dat actor regulam de longis et brevibus, dicens quod longa vera vel

Ternae vel quartae speciei longa fit arte,

propria in hiis speciebus est trium temporum.

Tempora terna gerens, quae quinta tenet sibi quaerens.[1]

1 id est, acquirens

De brevibus[1] vere prior[2] unum tempus habere[3]

1 sive supradictis

2 sive brevis

3 id est, importare

Dicitur, illa[1] gerit duo tempora lex ita quaerit.

1 id est, altera brevis, et sic rectam mensuram excedere reperitur

Sola brevis et cetera. In tertia specie vel in quarta talis regula reperitur: quotienscumque sola brevis unius temporis alicui longae praeponitur, illa longa nisi duo tempora continebit, eo quod brevis praecedens ab ipsa surripitur aut propter superhabundantiam litterae aut propter colorem musicae variandae.

Propter superhabundantiam litterae, sicut patet hic:

[De musica mensurata, 206; text: Ave regina et cetera] [ANODMM 02GF]

Aut propter colorem musicae purpurandae vel variandae sic:

[ClefC3,Lig2cdsndcddx,Lig3cdsndd on staff4]

Si longae plures et cetera. Alia regula est in tertia specie nunc inventa, quae talis est: quotienscumque quatuor breves et minores inter duas longas sunt repertae, longa sussequens nisi duo tempora continebit, eo quod brevis ultima sibi immediate praeposita sustrahitur ab eadem. Longa vero praecedens tria tempora continebit, et debet signari per tractulum, [208] qui vocatur divisio modorum, sicut patet hic:

[De musica mensurata, 208,1; text: dex ele ma tot motur emble] [ANODMM 03GF]

Regula est: quotienscumque sola brevis uni longae praeponitur in hiis speciebus, <illa longa nisi duo tempora continebit>:

Sola brevis longae praetexta breves quoque iunge

(fol. 151v) Huic,[1] duo tempora fert,[2] prior unum nam brevis aufert.[3]

1 sive longae

2 subintellige longa illa

3 hic ostendit, quare solum uno tempore mensuratur

Doctrina est, quasi diceret: si plures breves, utputa quatuor et aequales, in tertia specie vel in quarta

Si longae plures praeponas hoc bene cures:

alicui longae praeponantur, accidit nunc, quod ultima sustrahit illi longae solum tempus, et sic nisi duo tempora continebit:

Proxima fine quidem nunc tempus tollit eidem.

A longis quinta et cetera. Actor dicit, quod quinta species, quae ultramensurabilis est, ex omnibus longis undique perlustratur, ut patet hic:

[De musica mensurata, 208,2; text: manere] [ANODMM 03GF]

Et nota, quod duplex longa ob defectum planae musicae, aut propter colorem eiusdem ibi saepius reperitur, aut in duplo cantu sic:

[De musica mensurata, 208,3; text: In bethlehem] [ANODMM 03GF]

aut in tenore et hoc assidue, sicut patet hic:

A longis[1] quinta species est undique tincta.

1 sive figuris et simplicibus, nisi abusive causa brevitatis in figura ternaria sint positae

Hic dat actor doctrinam de pausis istarum trium specierum, dicens,

In specie terna quintam coniunge quaterna

quod si sit perfecta et prout decet ordinata tria tempora continebit:

[210] Nec plus praebebit, tria tempora pausa tenebit.

Hac specie[1] longam duplicem[2] sic[3] quandoque[4] pungam,

1 id est, in hac quinta

2 id est, sex tempora continentem

3 sicut hic: [2L,L]

4 id est, propter defectum planae musicae vel litterae

Hic ostendit actor ubi saepius reperitur:

Namque suo more sedem petit usque[1] tenore.

1 id est, assidue

Nunc[1] duplo[2] constat[3] In Bethleem[4] tibi[5] monstrat.

1 id est, quandoque

2 id est, secundo cantu

3 id est, reponitur

4 id est, ille motellus

5 O cantor

Dic speciem sextam et cetera. Hic accedit actor ad notitiam sextae speciei, quae ex omnibus rectis brevibus seminatur, tam sine littera, ut hic:

[ClefC3,Lig3aa; Lig3cdsndod on staff3]

quam cum littera, sicut patet hic:

[De musica mensurata, 210; text: douche amiete et cetera] [ANODMM 02GF]

Hac quatuor et cetera. Hic subiungit actor breviter notitiam ipsius quo ad figurarum ordinem in eadem, dicens, quod sexta species in figuris debet ordinari per figuram quaternariam imperfectam ternariae imperfectae praecedentem. Et non refert utrum ternaria bis vel ter vel pluries sussequatur, sicut praesens exemplum plenarie manifestat sic:

[ClefC2,Lig4adod,Lig3cdsndod,Lig3cdsnoda on staff3]

Quomodo autem per ternariam imperfectam per se positam gradiatur, superius est ostensum. Quare autem ultima nominatur, patuit per praedicta.

Dic[1] speciem sextam[2] rectis brevibus[3] fore textam.

1 O cantor

2 et ultimam sive

3 per hoc excludit maiores breves

[212] Hac[1] quatuor[2] ternis brevibus[3] praecedere[4] cernis

1 sive specie

2 cum proprietate et imperfectas

3 similiter cum proprietate et imperfectis

4 in figura composita sive

Ac[1] imperfectas[2] has omnes dic fore lectas.

1 pro et

2 sive tam quaternariae quam ternariae debent protrahi imperfectae

Non sibi pausa et cetera, eo quod aequale. Modi principium et finis non recipiunt contrarietatem quare neque pausam, cum pausa contrarietur semper suo modo praecedenti.

Non sibi pausa datur prior hinc ve secunda legatur.

Pausa dabit nosse specierum sex tibi posse.

Nota, quod si modus est perfectus, et pausa similiter, ac etiam e converso:

Cernere perfectae si sint vel non bene[1] rectae.

1 id est, artificialiter

Ordo notat verum et cetera. In prohemio sive prologo huius libri superius audivistis, quomodo quidam in suis artibus noviter exaltatis prosam huius musicae mensurabilis per singula capitula destruebant, quorum reprehentio me compellit hoc opus suscipere describendum. Dicebant et enim in suo modorum capitulo novem esse modos sive species huius artis ad similitudinem novem instrumentorum naturalium, haec verbula subiungentes: ad quorum modorum cognitionem discernendam, et multorum etiam errorem destruendum, tres liberaliores excipiuntur, scilicet primus, quartus et septimus. Cetera propter breviloquium praetermitto. Sed sciendum, quod ex ordinatione figurarum suas species componebant. Primum ita siquidem describebant: primus modus dicitur, qui tantum componitur ex perfectis figuris, qui quintus est quo ad nos. Secundum enim dicebant quem primum nominamus et sic de aliis, secundum quod in suis artibus continetur. Octavum siquidem dicebant fieri ex omnibus semibrevibus inaequalibus positis in figura vel sine secundum tamen numerum binarium ordinatis; nonum enim ex tribus semibrevibus et aequalibus. Quod autem sic disponere sit inutile et etiam contra ipsos, patet multiplici ratione.

Una est quia si hoc esset verum, non essent solummodo novem modi immo etiam infinitus esset numerus eorundem, cum infinitae figurae et vario modo dispositae nunc simplices nunc compositae inter duas pausas habeant reperiri seu etiam ordinari. Item patet per dictum suum, quod octavus et nonus esse non possint, etiam quo ad ipsos sic: perfectus cantus non potest fieri nisi per perfectum modum, et perfectus modus nisi <per> perfectas figuras seu voces. Semibreves tam minores quam maiores sunt penitus imperfectae, ergo perfectum modum possunt nullatenus generare. Cum autem in omni re perfectae et imperfectae a parte finis sint solummodo perpendendae, dicimus, quod sicut vox perfecta perfectum modum [214] perficit et componit, similiter imperfecta illum modum faciet imperfectum. Semibreves sunt huiusmodi, ergo planum est, quod octavus et nonus modus sunt semper et penitus imperfecti. Si dicant, quod semper sunt perfecti, contra si unum correlativorum non inest nec alterum iam manebit. Perfectum et imperfectum tanquam correlative (fol. 152) se habent eo quod unum ducit originem ab altero, nam a diminutione perfectionis sumpsit imperfectio sibi nomen. Ergo si octavus et nonus in suo genere perfecti nullatenus possunt esse, nec etiam imperfecti, ergo per consequens neque modi. Sed planum est ipsos nonquam perfectionis induere potestatem, eo quod ex imperfectis vocibus componuntur, quare similiter neque cantus perfectus ex eis absque aliarum consortio poterit compilari. Si igitur tales voces perfectum cantum non perficiant, ergo similiter neque modum, quod concedimus.

Item in ista musica non est modus secundum nos, qui non potest per suas figuras proprias seu voces prout exigit ordinatas a principio usque in finem cantum aliquem componere et perficere, absque figuris seu adiutorio aliorum. Quintus, sextus, octavus, nonus secundum dispositionem eorum, qui ita disponere praesumpserunt, nonquam cantum aliquem secundum se a principio usque ad finem deducere sunt reperti, ergo neque modos dicimus reperiri, cum modi ab effectu suum nomen debeant importare. Nos siquidem tales cantuum dispositiones ex quibus modos suos perficiunt et componunt, modorum contrarias apellamus. Et de talibus immediate proponimus facere mentionem, ad hoc ut lucidius pateant antedicta et altercatio rationum ex opositis introducta. Littera per se patet.

Hic subiungit actor, quod recta ordinatio preservata modorum notitiam manifestat:

Ordo notat verum servatus sex specierum.

Quique[1] novem dicunt[2] artis[3] species maledicunt.[4]

1 id est, illi novi impositores

2 id est, asserunt

3 sive huius

4 id est, maledicere praesumunt

Ne credas dictis illorum[1] tam male fictis.[2]

1 id est, noli dictis eorum acquiescere, eo quod contra artem et sententiam meliorum

2 id est, compositis

Hic ostendit actor per regulam, quod nonquam debet fieri per duo quod potest fieri per unum:

Per duo nec frustra quod in unum quis dare frustra.

Mixtim conveniunt et cetera. Hic vult actor breviter specierum convenientias declarare dicens sex esse modos sive species, ex quibus omne genus cantuum conficitur et habetur. Et nota, quod quemadmodum ex quatuor elementis seu humoribus efficitur unum corpus per mundanam musicam aut humanam, sic per convenientias huiusmodi specierum potest [216] unus cantus seu etiam plures ad eundem finem tendentes tanquam sub uno corpore melodiam cantuum generare. Et sic de duplici convenientia loqui proponimus in praesenti, aut secundum convenientiam eiusdem modi aut plurium circa plures cantus ad eundem finem tendentes consideratam, aut secundum convenientiam plurium modorum ad perfectionem unius cantus communiter attributam.

Aut igitur talis convenientia habet fieri circa unum cantum aut circa plures. Si circa unum, nota, quod istae sex species per convenientiam aliquam possunt cantum unicum statuere pro dispositione mutua componentis. Et non refert utrum secunda species seu tertia et sic de aliis in tali cantu priori vel alii praeponantur, aut etiam e converso, vel utrum tales species sint ibi perfectae vel imperfectae vel sub propriis figuris aut etiam alienis, dum tamen voces cohaereant seu conveniant tenori modi alicuius supposito competenter. Et nota, quod talis cantus sive tales, si sint ibi plures, debent iudicari de eodem modo de quo est tenor, si sit ibi reperire. Et de tali cantuum dispositione aliqui stupefacti modos suos statuere voluerunt. Nos siquidem tales cantus de eodem modo de quo tenor est iudicamus, eo quod sit dignior pars, nam ab ipso ducunt omnes alii originem, quibus esse decernitur fundamentum. Ex quo sequitur, quod sit dignior pars et a digniori debet res denominari, quare non sine causa cantus supra ipsum compositus et confectus a tenore suum nomen merebitur importare.

Si autem talis convenientia per cantus varios sit reperta, hoc erit dupliciter, quoniam aut rectus modus ad rectum modum aut ad modum per ultra mensuram, aut e converso. Si rectus ad rectum, hoc erit dupliciter, quoniam aut ad se ipsum aut ad reliquum. Si ad se ipsum, sic erit primus contra primum aut secundus contra secundum aut sextus contra sextum. Si ad reliquum, sic erit dupliciter, quoniam aut primus contra sextum, aut secundus, aut penitus e converso. Si modus rectus ad modum per ultra mensuram, hoc erit dupliciter, quoniam aut primus contra quintum aut secundus contra tertium sive quartum seu etiam quintum, aut penitus e converso, aut sextus contra quemlibet ordinabitur, aut e converso. Si autem modus per ultra mensuram ad modum per ultra mensuram, conveniat et decenter, hoc erit dupliciter, quoniam aut ad se ipsum aut ad reliquum. Si ad se ipsum, sic erit tertius contra tertium aut quartus contra quartum aut quintus ad se ipsum. Si ad reliquum, sic erit tertius contra quartum sive quintum aut quartus contra utrumque, aut penitus e converso. Et nota, quod licet isti sex modi ad perfectionem unius cantus sive plurium conveniant aut simpliciter sive mixtim, nonquam tamen primus modus contra tertium sive quartum in variis cantibus poterit convenire, nec etiam e converso, figurarum repugnantia sive vocum in eis contraria hoc obstante.

Plurimus ordo et cetera. Hic recitat modorum seriem inter pausationes quo ad punctorum numerum nullatenus comprehendi, eo quod quandoque perfecti quandoque imperfecti quandoque sub pari numero et aliquotiens sub impari, [218] secundum magis et minus, quoad componentium mutuam voluntatem undique sunt reperti. Et sic ordinationis numerus tot capitorum sententiis mutuatus quo ad punctorum numerum est incertus, quamvis quidam dicant: primus ordo primi modi perfectus; secundus, tertius, quartus vel etiam imperfectus, et sic in aliis modis, quod dicere nihil est. Unde venerabilis magister noster Henricus de Daubuef ait versu:

Tot sunt cantores et cantus fabulatores,

Quod cantus mores deserit atque fores.

Maneries praesto et cetera. Hic dicit actor, quod quotienscumque plures cantus et varii supra aliquem tenorem secundum diversas species et numeros componuntur, talis confectio specierum a tenore nasciscitur sibi nomen. Converte igitur sic: tenor, id est, infimus cantus sive suppositus; praesto, id est, praesens; esto, id est, sit; maneries, id est, modus; hiis, suple cantibus supra ordinatis.

Mixtim[1] conveniunt[2] species sex indeque fiunt[3]

1 id est, convenienter

2 id est, concordant, et hoc dupliciter aut in eodem cantu aut etiam in diversis

3 id est, componuntur

Cantus,[1] ad numerum[2] recitatque reductio verum,

1 sive varii

2 id est, metrum vel mensuram punctorum et actuum a principio usque ad finem

(fol. 152v) An[1] bene formentur[2] vel non quocumque locentur.[3]

1 pro utrum

2 illi cantus sive

3 id est, sive sint sub pari numero vel impari

Quasi diceret: prima species contra tertiam speciem sive quartam nonquam poterit convenire:

Non valet in ternam prior addi sive quaternam.

Quasi diceret: omnis cantus debet iudicari de eodem modo de quo est tenor:

Maneries praesto tenor hiis, quia dignior, esto.[1]

1 id est, sit

Plurimus[1] ordo datur specierum nam variatur

1 id est, multiplex, quia quandoque est perfectus, quandoque imperfectus, quandoque sub pari numero, aliquando sub impari

Ut placet actori[1] nec erit numerabilis ori.[2]

1 id est, sicut impositor ordinat pro mutua voluntate

2 et hoc propter confusionem variationis

Quolibet esse modo et cetera. Expeditis convenientiis nec non et ordinibus specierum, de quibus alibi declarabitur per exempla, ideoque in hoc loco [220] vult actor specierum sive modorum aequipollentias per diversa cantuum genera declarare, et praecipue per hoquetos, in quibus omne genus aequipollentiae reperitur. Nam ut dicit prosa, aequipollenta in omnibus modis intelligenda sunt. Aequipollenta, dico, ut si non inveniatur longa vel brevis, suo loco accipiatur illud, quod loco brevis vel longae repertum est. Et quia tres sunt voces simplices vel figurae, quarum quaelibet in se duplicem efficaciam retinet et naturam, sicut superius est expressum, ideoque de duplici aequipollentiae specie erit exemplificandum inferius suo loco, quare talia praetermittimus in praesenti, ne exemplorum copia tam prolixa fastidium generet aut inducat.

Haec siquidem lectio in duas partes breviter dividatur ad hoc ut per divisionis sententiam ludicius pateant recitanda. Nam in prima parte agit actor de aequippollentia specierum, in secunda de pausis, quae multum conferunt ad cognitionem earundem. Prima igitur incipit Quolibet esse modo et cetera, secunda Tempora tot pausa et cetera. Item prima istarum in duas: in prima agit de aequipollentia omnium figurarum generaliter sive mixtim, in secunda specialiter, sicut per hoquetorum genera disponuntur. Prima Quolibet esse modo, secunda Semibreves detis et cetera. Haec secunda in duas: in prima agit de semibrevibus hoquetatis, gratia quarum hic agitur de hoquetis; in secunda de dispositione horum in longo modo. Et quia semibreves hoquetatae sunt motivum primum, quare de hoquetis hic facimus mentionem, ideo patet ordo. Prima pars incipit Semibreves, secunda Si modus est certe et cetera. Haec secunda in duas: in prima agit de hoquetis sine littera, in secunda de transmutatione motellorum, ostendendo qualiter de modo in alium artificialiter transmutantur. Et quia pars praecedens aequipollentiarum notitiam manifestat, pars sussequens doctrinam reserat motellorum, ostendendo qualiter secundum modos habeant transmutari. Et sic pars prima est propinqua sententiae praecedentis, secunda vero remota. Ideo patet ordo: prima pars incipit Si modus est certe et cetera, secunda Sic brevis efficitur et cetera. Item prima istarum in duas: in prima agit de hoquetis iuxta vocum aequipollentiam resecatis, in secunda de hoquetis per voces absque resecatione positas ordinatis. Et quia vocum resecatio per aequipollentiam reseratur, vocum non resecatio per convenientias, solum dispositionem sequitur aliarum. Ideo patet ordo: prima pars incipit Si modus est certe longus et cetera, <secunda> Si modus hic terne et cetera, et <sic> patet divisio et sententia leoninis.

Quolibet[1] esse modo datur aequiparantia[2] nodo.[3]

1 sive perfecto sive imperfecto

2 id est, sunt aequipollentiae accedendae

3 id est, regula

[222] Dante[1] breves dabimus, vel semibreves[2] reperimus

1 id est, ordinando favente tam minores quam maiores

2 sive sive minores sive maiores

Undique[1] vel pausam pro longa[2] respice causam.[3]

1 id est, in quolibet modo vel cantu

2 sive maiori sive minori

3 id est, considera rationem

Pro brevibus et cetera. Hic exequitur actor de aequipollentia brevium et semibrevium figurarum, gratia quarum de omni aequipollentiarum genere breviter distingamus et primo de aequipollentia longae, eo quod fundamentum originis aliis administrat. Et nota, quod quia duplex est eius efficacia sive virtus, ideo de duplici aequipollentiarum genere videamus. Si sit ergo longa, aut est maior aut minor; si maior, tria tempora repraesentat; et nota, quod loco ipsius quandoque propter superhabundantiam litterae aut propter colorem musicae tres breves reperiri poterunt et aequales, nunc aut duae inaequales, quarum ultima duo tempora continebit, nunc aut longa duorum temporum <et recta brevis> aut e converso, nunc aut recta brevis et pausa duorum temporum vel e converso, vel duae rectae breves et pausa unius temporis aut e converso, nunc aut pausa trium temporum, vel duae semibreves inaequales vel tres et aequales et duae rectae breves, aut e converso, nunc aut sola brevis et tres semibreves duorum temporum aut unius propter aliam brevem sequentem vel pausulam, aut penitus e converso, aut sex semibreves vel minus, plus etiam usque ad novem semibreves, et sic in omni genere aequipollentiarum poterit provocari.

Idem iudicium de aliis simplicibus pro quantitate temporum et actuum in eis est habendum. Exempla quidem per hoquetos varios atque cantus tam sine littera quam cum littera sunt quaerenda, quia si exemplorum copia hic modo publice traderetur, confusionem induceret et gravamen. Tamen si quis altius hoc perpendat, in exemplis hoquetorum fere singula poterit reperire, nam in eis tota virtus musicae mensurabilis et natura districte traditur et efficaci studio compilatur. Littera per se patet.

(fol. 153) Pro brevibus[1] pausas[2] vel semibreves[3] fore clausas[4]

1 tam pro maioribus quam minoribus

2 sive breves

3 sive maiores sive minores

4 id est, positas vel inclusas

Invenire potest cantor[1] cui discere prodest.[2]

1 id est, si curam apposuerit; et hoc tam cum littera quam sine littera

2 id est, proficit

[224] Semibreves[1] detis[2] per pausas[3] nunc[4] in hoquetis.[5]

1 sive tam minores quam maiores

2 O cantores

3 sive semibreves

4 id est, quandoque

5 id est, in omni cantu hoquetato

Quis debes care et cetera. Quoniam actor in praecedentibus de hiis, quae faciunt ad esse huiusmodi specierum, fecit mentionem, utputa de convenientiis et aequipollentiis earundem, ideoque in hoc loco de eis, quae faciunt ad bene esse earum, utpote ad convenientias et aequipollentias nec non et ordinem distinguendum, intendit actor propositum declarare, videlicet de hoquetis, per quos omnis aequipollentia sive convenientia figurarum omneque genus et efficacia cognitioque virtus et natura earum perfecte dignoscitur et habetur. Quae quidem hoquetatio a nobis et aliis anthonomasice nuncupari poterit armonia.

Et nota, quod armonia, ut dicit Ysidorus, est modulatio vocis et concordia plurimorum sonorum vel coaptatio, quae audientium mentes excitat et delectat, scientes et cantantes imbuit et informat ad omne genus cantuum perfectius cognoscendum et proferendum et leviter componendum. Attendas igitur, mi dilecte, tu qui tantae dulcedinis ac modulationis cupis aquas potabiles exaurire, ut ea quae secuntur aure vigili uringinis suscipias, cordis armariolo pacifice reponendo, ne quod a paucis cognitum et honorifice reservatum est provulgatum communiter iam vilescat.

Scias igitur quod illa hoquetatio fit aut per resecationem vocum aut sine resecatione. Si sit sine resecatione, hoc erit dupliciter, quoniam aut cum littera vel sine. Si cum littera, sic erit secundum primum modum vel secundum vel tertium et cetera, aut secundum convenientiam unius modi cum altero vel pluribus, et hoc per mutuationem vocum et pausationum subtiliter hinc et inde; et quandoque potest ibi resecatio reperiri, tamen hoc est raro. Si sit sine littera, eadem est vocum altrinsecatio sed saepius mutuanda ac etiam resecanda.

Si sit autem per resecationem vocum, hoc erit dupliciter, quoniam aut supra tenorem alicuius modi vel plurium, aut sine tenore aliquo seu etiam fundamento. Si supra tenorem sit talis resecatio ordinata, hoc erit sine littera, nisi aliquando eveniat in motellis, sicut patet in Poure socors vel consimilibus. Et nota quod talis altrinsecatio fit bis vel ter vel pluries continue pro voluntate mutua imponentis, aut per discantus apositionem saepius intermissa <est>. Et hoc dupliciter, aut per voces utrinque simplices vel compositas, aut ex una parte sunt simplices et ex altera compositae. Et nota, quod talis vocum resecatio fit per longas rectas vel breves, quandoque regulariter ordinatas, quandoque irregulariter, sicut textus postea declarabit; aut fit etiam per semibreves inaequales recto ordine dispositas et regulariter ordinatas, aut etiam irregulariter quo ad dispositionem variatam, sicut textus [226] proxime recitabit. Si sit autem sine tenore proprio alicuius modi, tunc tam longas quam breves quam etiam semibreves irregulariter et inordinate positas reperimus, similiter et confuse, ita quod vix aut nonquam ad certum aequipollentiae numerum quo ad modum aliquem vel maneriem reducuntur. De singulis tamen dispositionibus eorundem supra litteram sive textum copiam tradimus exemplorum, de regularibus praecipue certas regulas assignantes, et primo de semibrevibus hoquetatis quam de longis seu brevibus facientes mentionem, eo quod sunt causa quare de hoquetis hic facimus mentionem, quia nonquam in diversis cantibus per varias aequippollentias disponuntur nisi fuerit in hoquetis.

Nota igitur, quod semibreves inaequales per pausulas in diversis cantibus positas hoquetando debent sic artificialiter ordinari, scilicet quod minor semibrevis et sua pausula sint in triplo, maior autem et sua pausula sint in duplo, id est secundo cantu, tenore tamen in talibus existente. In quadruplo siquidem haec omnia confuse posita reperimus, et hoc est, quia quadruplum cuilibet cantuum nititur adulari.

Sit minor et cetera. Exemplum qualiter huius semibreves in brevi modo debent artificialiter hoquetari patet hic:

[De musica mensurata, 226,1; text: In seculum] [ANODMM 04GF]

Confuse et cetera. Exemplum earundem irregulariter positarum sine tenore saepius et confuse patet in hoc exemplo de Ave Maria:

[De musica mensurata, 226,2; text: Amen] [ANODMM 04GF]

Primo quando modo et cetera. Exemplum qualiter huius semibreves supra [228] tenorem primi modi regulariter hoquetantur patet hic:

[De musica mensurata, 228,1; text: Manere] [ANODMM 04GF]

Hic proponit dare doctrinam de omni genere hoquetorum:

Quis[1] debes care sic semibreves variare,

1 id est, quibus hoquetis

Hic subiungit actor, quomodo huius semibreves in pausulas saepius convertuntur:

Dum tamen in pausas per cantus ordine pausas.

Sit minor[1] in triplo,[2] maior[3] velud est data duplo.[4]

1 sive semibrevis

2 id est, tertio cantu

3 sive semibrevis

4 id est, secundo cantu tenore tamen supposito

(fol. 153v) Confuse spretas et cetera. Hic vult actor ostendere qualiter huius semibreves per cantus varios et praecipue per hoquetos positae sunt confuse, sicut patet in triplo de Manere brevis modi, et in aliquibus conductis sine tenore proprio hoquetatis, ut in Ave Maria hoquetato. Et nota, quod talis hoquetatio fit pro mutua instituentium voluntate aut continue aut etiam intermisse aut per simplices voces aut per compositas.

Si talis igitur hoquetatio sit reperta, est perfecta quo est de se, aut etiam imperfecta. Si sit perfecta, tunc talis hoquetatio fit per altrinsecationem resecationum ab uno cantu in alterum continue mutuatam, sicut exempla praeposita manifestant. Si sit imperfecta, tunc ex sola parte resecatio fit reperta, sicut patet in hoc exemplo:

[De musica mensurata, 228,2; text: Manere] [ANODMM 04GF]

Et scias quod talem vocum resecationem discantus saepius interrumpit. [230] Sunt tamen nonnulli artis huius peritiam ignorantes, qui absque secura legis serie cantus et hoquetos conficiunt pro mutua voluntate regularitatis semita derelicta, quorum sequi vestigia non curamus, immo postponimus, specialiter inhaerentes approbatis rationibus et sententiis magistrorum. Littera per se patet.

Confuse[1] spretas non ordine[2] legis[3] hoquetas.[4]

1 id est, confuso modo datas

2 regulari sive

3 id est, regulae supradictae

4 id est, hoquetare convenit

Per hoc dat actor intelligere, quod brevis modus a longo saepius extorquetur:

Cum[1] brevis e longo modus ortus adest ita pungo.

1 pro quando

Regula est: quemadmodum semibreves ordinantur in brevi modo, sic et in primo, et per hoc patet, quod non ordinantur semper aliunde:

Primo quando modo sunt ut prius ordine nodo.

Quasi diceret: possibile est et leve unus modus in alium transmutari:

De quinto primum facio nunc sive secundum.

Hic dicit, quod non est vis facienda quis eorum ab altero derivetur:

Ordine retrogrado mihi cum licet ordine trado.

Si modus est certe et cetera. Facta superius mentione de semibrevibus hoquetatis quomodo et qualiter habeant ordinari, et hoc in brevi modo, utputa in primo modo et secundo, hic vult actor longi modi seriem declarare, dicens, quod eadem series vel ordinatio, quae data est de semibrevibus hoquetatis, est etiam facienda de minore brevi et minore longa in longo modo ad invicem hoquetatis, id est, quod minor brevis sit in triplo et minor longa sit in duplo. Et sicut praedictae semibreves aliquando mutuantur, mutuatae sunt pari numero sic et istae, nam et istae saepius praeordinatae, eo quod brevis modus a longo regulariter et naturaliter oriatur, alternationis sive variationis viam aliis introducens.

Exemplum quomodo et qualiter huius longae et breves in longo modo debent regulariter ordinari vel hoquetari patet hic:

[De musica mensurata, 230; text: In seculum] [ANODMM 02GF]

[232] Nunc alternantur et cetera. Hic dat actor doctrinam, quod non semper supradictae voces tam longae quam breves et semibreves regulariter ordinantur.

Exemplum qualiter a regula deviant antedicta patet hic:

[De musica mensurata; 232; text: Portare] [ANODMM 05GF]

Si modus[1] est certe longus,[2] per eos[3] sit aperte[4]

1 nota quo ad tenorem

2 id est, quintae speciei

3 sive hoquetos

4 et hoc regulariter

Longa minor duplo, brevis ut minor est data triplo.[1]

1 et hoc est, quia brevis pausa praeveniens ei sustrahit unum tempus

Quamlibet[1] istarum quadruplo reperis notularum.

1 id est, tam minor quam maior in quadruplo sunt repertae

Hic datur doctrina, quod regulae supradictae non tenent in aliquibus hoquetis:

Nunc alternantur per cantus quando vagantur,

Ecce ostendit, quare regula generalis nequit super hiis confirmari:

Hinc nequit esse data generalis lex neque grata.

Si modus hic terne et cetera. Quoniam in praedictis recitavit actor resecationum vocum notitiam in hoquetis, ad hoc ut per eam modorum aequipollentiae plenius habeantur, quia ibi praecipue et specialiter exprimuntur, ideoque ad notitiam hoquetorum per resecationem vocum nullatenus traditorum immo secundum voces proprias sui modi vult actor facere mentionem.

Et nota, quod partes praeambulae sunt quasi de esse huius capituli, eo quod per eas modorum aequipollentiae et resecationes ac alternationes simplicium figurarum generaliter declarantur. Haec siquidem partes hic quasi de bene esse immo doctrinae gratia reponuntur, et etiam ne quis opinari praesumeret, quod omnes voces hoquetatae per resecationem mutue ponerentur, quare vocum perfectarum et per suos modos proprie positarum [234] absque resecatione aliqua notitiam manifestat. Et hoc praecipue et expresse per tertiam speciem hoquetatam, dicens, quod in ea et in aliis speciebus perfectis sit longarum et brevium hoquetatio pro voluntate mutua ordinata, sicut patet hic et in similibus:

[De musica mensurata, 234; text: Pro patribus] [ANODMM 02GF]

Alia doctrina vel regula in tertia specie ordinata sive in quarta:

Si modus hic ternae speciei sit, fore cerne.

(fol. 154) Longam[1] maiorem per cantus[2] tolle[3] minorem.

1 absque diminutione temporum sive

2 omnes subaudi

3 quia in illa specie tunc nullatenus hoquetatur

Sic[1] variata brevis[2] vult cantibus[3] hiis fore quaevis.

1 id est, taliter

2 sive tam minor quam maior

3 id est, in hoquetis absque resecatione vocum ordinatis

Diversis metis[1] has[2] ut placet alterutretis.

1 id est, pausis

2 sive tam longas quam breves de uno cantu in alium, sicut placet

Quasi diceret: quaelibet specierum secundum suum rectum modum per suas voces mutue sic poterit hoquetari:

More suo verum petit hoc quaevis specierum.

Cetera compone et cetera. Hic vult actor ostendere qualiter alternationem vocum mutue distributam discantus appositio saepius interrumpit, dicens, quod non solum talis hoquetatio per se posita simpliciter reperitur, immo discantus ordinatio secundum maneriem aliquam sive modum per aequipollentiarum convenientiam ibi pluries fit reperta, ad hoc ut armoniae modulatio gratiosior et dulcior videatur.

Cetera[1] compone velud exigit ars[2] ratione

1 subaudi quae non hoquetantur tam in resecatis quam non

2 id est, regularis ordinatio discantus secundum aliquem modum

[236] Tanquam discantus,[1] hos qui regit ordine[2] cantus.

1 sive per se regulariter componeretur

2 quo ad reductionem aequipollentiarum ad aliquem modum

Sic brevis et cetera. Executo superius de hoquetis in brevi modo positis similiter et in longo, eo quod per eos omne genus aequipollentiae declaratur, et quia duplex est ordinatio eorundem, et hoc totum sine littera, sicut praecedens eruditio demonstravit, ideoque ad cognitionem motellorum, in quibus similiter duplex maneries est reperta, actor accedere nunc intendit, ad hoc ut de omni cantuum genere notitia perfectior habeatur, dicens in primis, quod longus modus in motellis pro mutua voluntate instituentium ordinatur secundum convenientiam et ordinem specierum, et ideo de tali, cum ad beneplacitum componentium ordinetur, non est hic mentio facienda. Brevis vero, qui a longo ducit originem et importat, difficilior est quo ad artem, nam cantantes ipsum componere nescientes nonnonquam impedit et perturbat. Ad hoc autem ut ipsius notitia sive cognitio leviter habeatur, nota utrum tenor in longo modo sit tertiae speciei sive quartae, saepissime tamen quintae. Nam si sit tertiae sive quartae et hoc regulariter iuxta artem, in sextam speciem simpliciter convertetur nihil aliud addito nihilque aliud transmutato. Idem iudicium in motellis et ubique, sive sint sine littera sive cum littera, est in talibus observandum, et sic efficitur brevis modus.

Sciendum tamen est, quod omnes voces in talibus per aequipollentiam distributae sive per convenientiam aliquam a regularitate modi propria deviantes, sunt in semibreves convertendae, utputa si brevis et longa duorum temporum aut e converso pro longa trium temporum sint repertae, necesse est enim ipsas converti in duas semibreves inaequales; si autem tres breves, in tres semibreves et aequales. Et sic de reliquis idem iudicium est habendum.

Si tenor hiis quintae et cetera. Hic subiungit actor, qualiter brevis modus a quinta specie dicitur extorqueri, dicens, quod quinta species in secundam convertitur utrobique, sicut patet in fine huius glosulae lucide per exempla.

Semibrevesque satas et cetera. Ecce dicit, quod omnes voces per aequipollentiam datae propter superhabundantiam litterae aut propter ornatum musicae sunt in semibreves convertendae, sicut patebit inferius in illo exemplo sub Herodis et in similibus. Si quis autem memoriae commendaverit hanc doctrinam, omnes motellos ex tertia specie sive quarta similiter et ex quinta compositos et confectos de longo modo in brevem aut etiam e converso absque labore convertere poterit pro mutua voluntate, nisi semibrevium superfluitas propter superhabundantiam litterae alicubi hoc excludat, sicut patet in illo motello Par une matinee et in similibus.

Sic brevis et cetera. Exemplum qualiter brevis modus in sextam speciem conversus a tertia specie vel a quarta per conversionem simplicem extorquetur patet hiis exemplis:

[238] [De musica mensurata, 238,1; text: O natio nephandi generis, Conditio naturae defuit, Tenor, mane prima et cetera] [ANODMM 05GF]

Exemplum qualiter per convenientiam tertiae speciei sive quartae atque quintae eadem conversio regulariter reperitur, utputa tertiae vel quartae in sextam et quintae in secundam, et etiam qualiter aequipollentiae ibi repertae sunt in semibreves convertendae, patet hic et sic de omnibus aliis:

[De musica mensurata, 238,2; text: Chorus innocentium sub herodis et cetera, In bethleem, Tenor, Veritatem] [ANODMM 05GF]

Sic brevis[1] efficitur[2] e longo,[3] qui reperitur[4]

1 sive modus

2 id est, componitur vel formatur

3 sive modo

4 sive brevis modus

Motellis,[1] sextae speciei[2] sint ibi[3] textae

1 id est, ubique cum littera

2 quo ad brevem modum sive

3 id est, in illo brevi modo

Voces[1] quae ternae fuerant longae, ve quaternae.[2]

1 tam simplices quam compositae sive

2 id est, quando inveniebantur in tertia specie sive quarta

Si tenor[1] hiis quintae fuerat nunc esto secundae,[2]

1 id est, primus cantus, qui aliis esse dicitur fundamentum

2 per talem conversionem sive

(fol. 154v) Nam[1] petit[2] ex quinta fieri tunc lege[3] secunda.[4]

1 pro quia

2 ratio est, quoniam quinta species in secundam est ubique convertenda

3 id est, regulariter

4 sive species

[240] Quasi diceret: omnes voces a recto ordine deviantes sunt in semibreves convertendae:

Semibrevesque satas dic voces aequiperatas.

Quasi diceret: eadem conversio est de longa duplice facienda respectu diminutionis, eo quod convertitur in brevem et longam secundum secundam speciem:

Hoc duplicem longam minuendo dogmate pungam.

[242] <Capitulum tertium>

Tempora tot pausa et cetera. Quoniam actor in praecedentibus hoquetorum modum et seriem nec non et altrinsecationem eorum lucide declaravit, ostendendo etiam qualiter omne genus cantuum possit et artificialiter de uno modo in alium transmutari, utputa de longo in brevem et etiam e converso, ideoque de pausis in talibus positis et repertis et modo simili mutuatis vult efficaciam reserere breviter et naturam, eo quod per eas fit nobis certa cognitio praedictorum, dicens breviter, quod pausa in talibus voci pro qua dabitur proportionaliter aequipollet.

Tempora[1] tot pausa teneat[2] quot dat sibi clausa[3]

1 id est, tantam quantitatem temporum seu temporis

2 id est, contineat vel repraesentet

3 id est, in se inclusa

Vox[1] pro qua dabimus, nec ei plus addere scimus.[2]

1 sive sive sit longa sive brevis sive semibrevis

2 quasi diceret: nihil amplius importabit

Hic dabo pausarum et cetera. Declarato superius capitulo specierum nec non et hoquetorum serie declarata tam brevium quam longorum, ostendendo etiam qualiter brevis modus a longo vel e converso per diversa cantuum genera oriatur, in hoc loco vult actor exponere tertium capitulum sui libri, quod de pausarum generibus conficitur et naturis. Et est notandum, quod non sine ratione immediate adiungitur praecedenti, quod sic patet: in praecedenti capitulo declaratur specierum notitia et etiam hoquetorum, quae quidem notitia parum aut nihil proficeret sine pausis, eo quod per eas modorum differentia distinguitur et etiam omnium figurarum. Item [244] voces cantantium absque recreatione spirituum praegravatae nonquam perfectum finem attingerent sine ipsis, ideoque ipsas, sicut patet necessarias, post modorum capitulum decrevimus ordinari, eo quod per eas specierum distinctio nec non et convenientia plenius habeatur.

Item sicut nomen exigit verbum ad hoc ut oratio sit perfecta, sic etiam modorum species per pausarum differentias ad perfectionem cantuum ordinantur; ad quod praecipue denotandum pausarum capitulum subiungitur praecedenti. Item nota, quod modus et pausa correlative se habent, sicut patuit per praedicta, ubi dictum fuit: si modus est perfectus, et pausatio est perfecta; si imperfectus, imperfecta. Et sic patet quare hic debuit ordinari.

Et quia hic agitur de pausis, ideoque in primis videamus quid sit pausa, et quae sit causa inventionis ipsius; quot sint eius differentiae patebit inferius suo loco. Ad primum igitur dicimus: pausa est divisio soni facta in debita quantitate, vel pausa est recreatio spiritus fatigati sicut punctuatio. Pausa inventa fuit ut modorum differentias circa perfectas et imperfectas declararet, aut propter recreationem spiritus fatigati, aut propter duram vocum collisionem seu discordantiam evitandam, aut ut per eam variae modorum species convenirent.

Hiis breviter expeditis, ad divisionem litterae accedamus. Haec igitur praesens lectio in duas partes principaliter dividatur, in quarum prima ostendit actor de quo debet agere, in secunda exequitur. Prima incipit Hic dabo pausarum et cetera, secunda In bina specie et cetera. Haec secunda in duas: in prima agit de hiis quae faciunt ad esse huius capituli, in secunda de eis quae faciunt ad bene esse. Ideo patet ordo: prima pars incipit In bina specie et cetera, secunda Hic suspirorum. Item prima istarum in duas, in quarum prima dividit pausam in simplicem et compositam, in secunda procedit circa perfectionem et imperfectionem eiusdem. Prima igitur incipit In bina specie et cetera, secunda Ante modum talem et cetera. Haec secunda in duas: in prima agit de perfectione et imperfectione circa pausas, in secunda ostendit quantum spatii vel spatiorum continere debeat unaquaeque. Prima pars incipit Ante modum et cetera, secunda Semibrevis pausa et cetera. Item illa, in qua dividit pausas in simplices et compositas, in duas dividitur, nam in prima agit de divisione pausarum, in secunda exemplificat de eisdem. Prima incipit In bina specie et cetera, secunda Simplicium forma et cetera. Et sic patet sententia et divisio leoninis. Littera per se patet.

Hic[1] dabo pausarum species,[2] et quanta[3] sit harum.

1 id est, in hoc capitulo

2 id est, differentias

3 quoad quantitatem temporum sive

[246] Quamlibet[1] inde[2] metas,[3] si vis[4] hinc[5] ordine[6] metas.[7]

1 sive pausam

2 id est, postea

3 id est, colligas

4 O cantor

5 id est, ab illis

6 id est, regulariter

7 id est, divisiones seu differentias

Describit prosa pausam quis cernere glosa.[1]

1 unde superius: pausa est divisio soni facta in debita quantitate

In bina[1] specie discernitur[2] arte[3] sophiae.[4]

1 id est, duplici

2 sive pausa

3 id est, secundum artem

4 id est, huius scientiae

Aut est composita[1] vel simplex[2] pausa petita.[3]

1 sive utputa duplata, triplata vel quadruplata

2 id est, sola

3 id est, posita vel inventa

Simplex dicatur et cetera. Hic vult actor de simplicibus pausis regulam ostendere generalem, (fol. 155) dicens, quod illa pausa simplex dicitur et perfecta, secundum quando pausatur secundum quantitatem unius modi aut alicuius speciei; per quod innuitur, quod pausa semper morem insequitur sui modi.

Simplicium et cetera. Ostenso superius quid sit pausa et quot sunt eius species sive partes, hic vult actor recitare differentiam primi membri, dicens, quod omnis pausa simplex aut est perfecta aut etiam imperfecta. Perfecta dicitur illa, quando non transmutat modum propter sui adventum, vel quando reddit talem modum a parte ante qualem a parte post.

Tot spatiis nebit et cetera. Hic datur regula generalis de protractione omnium pausationum, quae talis est: figura pausationis tot spatia continet et etiam intervalla quot tempora in se dicitur continere, secundum quod expresse continetur inferius supra textum.

Quasi diceret: pausae modorum suorum ordinationem propriam consecuntur:

Simplex[1] dicatur quae iura modi comitatur.

1 sive pausa

Simplicium[1] forma[2] duplex[3] est quam dabo norma.[4]

1 sive pausarum

2 id est, protractionis repraesentatio

3 scilicet perfecta aut imperfecta

4 id est, regulariter

Aut perfecta[1] datur aut imperfecta[2] locatur.

1 simplex pausa sive

2 propter sui modi imperfectionem sive

Regula est: pausa perfecta est atque simplex, quando reddit talem [248] modum a parte ante qualem post:

Ante modum talem cum pausa tenet, sibi qualem

Post,[1] haec perfecta fore dicitur undique lecta.[2]

1 dat sive vel tenet

2 eo quod non transmutat modum propter sui adventum

Alia regula de eadem: converte sic: simplex est pausa, si penultima vox speciei praepositae

Simplex est par ei penultima si speciei

fuerit par, id est aequalis, ei, similiter et dicitur esse perfecta:

Praepositae fuerit vox, nec perfectio deerit.[1]

1 id est, deficiet

Alia regula est de imperfectione pausarum, quae talis est: pausa est imperfecta, si modus suus fuerit imperfectus:

Imperfecta datur tunc quando modus variatur.

Ecce confirmat regulam praecedentem, dicens, quod pausa dispositionem sequitur specierum:

Pausa tenere forum vult semper iure modorum.

Hic datur doctrina generalis de notitia: pausa tot spatia continet quot tempora comprehendit:

Tot spatiis nebit quot tempora pausa tenebit.

Semibrevis et cetera. Hic intendit actor de figuris pausationum differentias specificare, quantitatem cuiuslibet ostendendo pariter et figuram, unde in primis videndum est, quid sit figura pausationis et quot sunt pausationum differentiae, et quae sit cognitio inter illas.

Ad primum dicimus: figura pausationis est signum vel tractus circa divisionem soni; tractus, dico, factus in debita quantitate sive proportione. Pausationum vel tractuum differentiae sunt haec: quaedam dicitur semibrevis, quaedam recta brevis, vel maior, quaedam longa minor, vel maior, quaedam dicitur finis punctorum, quaedam divisio modorum, quaedam divisio sillabarum, quaedam suspiratio. Et istas tres ultimas actoritate prosae decrevimus hic adiungi.

Incipiamus ergo a semibrevi, licet sit minus digna; duplex tamen ad hoc ratio nos coegit, quarum una est quia imperfectum appetit perfici, et sic maiori et velociori auxilio indiget quam perfectum. Item alia ratio multofortius nos coegit, scilicet quod primo oscura vitia extirpemus, ne fructum impediant exportatum. Superius audivistis, quomodo quidam, suae opinionis imperitiam ignorantes, per singula capitula prosam artis reprehendere praesumpserunt, istud siquidem capitulum per tractus singulos pausationum penitus corrumpentes. Dicebant et enim pausam trium temporum quinque lineas et quatuor spatia sustinere, pausam duorum quatuor <lineas> et tria spatia, rectam brevem pausam tres lineas et duo spatia, semibrevem maiorem et suspirium maius vocabant duas lineas et unum spatium integrum, suspirium minus dimidium spatii, et sic prosae [250] sententiam et materiam in nichilum redigebant. Quorum opinioni nos acquiescere non volentes eorum opinionem dicimus esse nullam.

Cuius rei ratio sic clarescat: omnis semibrevis sive in figura composita sive per se dicitur imperfecta; si ergo sit imperfecta, quicquid loco ipsius repertum est dicetur similiter imperfectum. Sed pausa semibrevis pro utraque saepius reperitur, ergo figurari tenebitur imperfecta, quod concedimus. Item per dictum suum patet quod figurari debeat imperfecta, ex quo dimidium spatii ei pro minore semibrevi tribuunt figurando. Per hoc innuunt dimidium spatii imperfectionem designare. Cuius conclusio est: si imperfectio per tale dimidium designetur, perfectio per plenum spatium ostendetur, ex quo inter perfectum et imperfectum nullum medium fit repertum, ergo nulla semibrevium pausa plus quam dimidium spatii tenebitur possidere, ne perfectionis beneficium surripere videatur.

Item quod nihil sit dicere vel dictu, quod nulla differentia assignari debeat inter tales quoad pausam, patet sic: semibreves non differunt in forma nec per se positae nec cum aliis coadiunctae, ergo neque pausae pro ipsis positae vel repertae, ad hoc ut signatum signum proprium repraesentet. Si quis modo simili obiciat de brevibus minoribus et maioribus, eo quod pausae pro eis positae deberent aequales similiter figurari, dicimus, quod non est simile hinc et inde, quoniam istae sunt perfectae et sub certa proportione temporum mensuratae, (fol. 155v) et sic certas metas certitudinem temporis seu temporum designantes attingere meruerunt; aliae vero, quia imperfectae sunt et sub proportione imperfecti temporis constitutae, pausas indivisibiles retinebunt, certas metas nullatenus attingentes.

Item si eorum sententia vel opinio esset vera, quando dicunt pausam semibrevem maiorem spatium continere, recta brevis pausa spatium et dimidium utrobique importaret, cum in se semibrevem minorem et maiorem proportionaliter repraesentet, sed iuxta dictum suum duo spatia comprehendit, ergo sub tali opinione sibi ipsis possunt et debent contrarii nuncupari. Ex quo concluditur eorum sententiam esse nullam, immo penitus evitandam, cum alibi dicatur:

Conveniet nulli qui secum dissidet ipse.

Nos igitur, contra tales nolentes amplius garrulare, antecessorum scripta sequimur approbata, dicentes semibrevem pausam tam minorem quam maiorem medium spatii continere, vel circa medium fieri. Et sic imperfectum dicimus quicquid certum terminum non attingit, sicut patet per circulum, qui, si in aliqua parte sui frangatur vel etiam deleatur, iam non erit perfectus, sed semicirculus vocabitur ac etiam imperfectus. Qua de causa credimus quamlibet semibrevem pausam medium spatii vel circa et nihil amplius possidere. Idem iudicium est de pausis reliquis faciendum circumstantiis omnibus specialiter indagatis.

[252] Exemplum omnium pausationum patet hic:

[De musica mensurata, 252] [ANODMM 03GF]

Semibrevis[1] pausa medium spatii[2] tenet, ausa

1 tam minor quam maior sive

2 per quod imperfecta designatur sive

Nil dare[1] plus credo[2] contra quosdam[3] tamen edo.[4]

1 id est, continere sive

2 id est, assero vel spero

3 novos artifices sive

4 id est, dico

Ecce brevi[1] dabitur[2] spatium, nunc longa[3] potitur

1 sive pausae rectae brevi

2 secundum nos sive

3 tam minor quam maior

Binis,[1] vel ternis,[2] punctorum fine quaternis.[3]

1 quo ad minorem

2 quo ad maiorem

3 sive longa pausa vel quaecumque sit illa

Inque duas vere et cetera converte sic: que, pro et, huiusmodi pausae sive; tenuere vere medium, id est, metam aeque distantem; in, pro inter; duas voces. Quasi diceret: ubicumque pausa inter duas voces reperitur, debet distare aequaliter hinc et inde.

Quidam tamen in suis artibus contrarium asserere sunt reperti, sic dicentes: quandocumque inter duas longas figuras suspirium non in medio sed iuxta latus alicuius figurae ponitur, illa figura cuiuscumque tractus propinquior erit suspirium optinebit, utpote si tractus propinquior figurae praecedenti extiterit, a parte finis eiusdem sumetur, si autem propinquior figurae sussequenti extiterit, tunc a parte principii sumetur eiusdem; et per hoc intelligendum est, quod nullus tractus inter duas figuras medium tenere debet, sed iuxta illam a qua sumitur stare tenetur, sicut patet in 'In seculum' et cetera, concludentes sic: quoniam si medium optineret, tunc posset fieri ambiguitas utrum tempus sumeretur a praecedenti figura vel a sussequenti et cetera.

Nos siquidem opinionem talium quasi nullam aut puerilem sed potius frivolam reputantes pausas quascumque inter duas voces vel figuras positas distare facimus aequaliter hinc et inde, eo quod tanquam meta sive divisio suum locum proprium, scilicet medium inter duo, possidet, sic et istae suum locum proprium, id est medium inter duas figuras, artificialiter possidebunt. Sicut videmus litteras in dictionibus ab invicem distare aequaliter, licet a diversis sillabis dependeant, similiter et voces seu figurae in eodem puncto positae, quamvis una ab altera pluries sustrahatur.

[254] Quod autem eorum opinio vel ratio deleri debeat in aeternum, patet multiplici ratione. Una est et approbabilis, sicut modo supra tetigimus; alia est, quoniam si propinquiores essent uni figurae quam alteri, deformitatem propter inaequalitatem inducerent. Item si spatium esset breve, sicut saepe contingit, nisi aeque distando ponerentur, propinquiorem forsitan macularent. Item si plures essent pausae, utputa duae vel tres et cetera, et a diversis vocibus saepius resecatae seu etiam dependentes, tunc una pausa propinquior voci a qua dependet ab alia pausa prolongaretur, et etiam e converso. Quod ponere seu opinari fatuum est, quoniam si esset verum, necesse esset aestimare, quanto deberet esse propinquior uni quam alteri, quod nihil est aestimare. Item si hoc esset verum, nulla pausatio esset perfecta propter finem punctorum, quod falsum est, quoniam in omni modo perfecto est pausa perfecta, sicut superius expressum est. Ideoque opinionem talium relinquentes approbato usui consentimus.

Inque[1] duas vere voces[2] medium[3] tenuere.[4]

1 pro inter

2 id est, figuras

3 locum sive

4 id est, meruerunt tenere

Simplex duplatur et cetera. Facta superius mentione pausarum simplicium, hic vult actor compositarum notitiam revelare, dicens, quod compositae ex simplicibus componuntur, utputa a duabus vel a tribus vel pluribus sibi invicem continue ordinatis, vel quando plures, utputa breves vel semibreves, alicui longae in diversis cantibus aequipollent, et sic per unionem plurium compositae nuncupantur.

Simplex[1] duplatur, triplatur, vel quadruplatur.[2]

1 sive pausa

2 et hoc totum repertum est sive sub pari numero vel impari

Sic fit composita[1] ex simplicibus[2] redimita,[3]

1 inquam pausa

2 id est, per se positis

3 id est, adornata

Sive pari numero vel neve pari data vero.[1]

1 quo ad aequalitatem temporum in eis vel inaequalitatem

Hic suspirorum et cetera. Hic vult actor de suspiriis et modorum divisionibus opinionem suam breviter recitare, dicens, quod compositores artis musicae inter pausarum differentias addiderunt modorum divisionem per tractulum obliquum factum, et hoc a parte inferiori, velud hic protrahentes / / / . (fol. 156) Efficaciam tamen illius siluerunt, innuentes per hoc quod signum solummodo vocaretur. De suspiriis hoc dixerunt: suspiratio est apparentia pausationis, et hoc est positum quia suspiratio potest fieri cum tractu vel sine, et recte brevis minor vel [256] maior potest esse suspiratio. Nos equidem posteri, ipsos in quantum possumus imitantes, dicimus ista duo nunc pro quantitate unius temporis quo ad recreationem spirituum reperiri, nunc autem pro minori, et, secundum quod asserunt, pro maiori. Ne autem in ambiguum procedamus, illa de se nihil credimus importare, cum de suo esse nihil certum inferant vel securum. Et hac de causa cifrae comparavimus, quae, quamvis de se nihil significet, tamen significationis augmentum figuris aliis administrat, unde versus:

Nil cifra signat, sed dat signare sequenti.

Hic[1] suspirorum metas[2] simul atque modorum[3]

1 id est, iste venerabilis institutor

2 id est, divisiones vel differentias

3 id est, omnium

Addi[1] decrevit, qui prosae[2] carmina sevit.

1 in numero aliarum pausationum sive

2 sive quam duximus exponendam

Proque brevi stabunt,[1] minus, aut plus,[2] nilve notabunt.[3]

1 non de se sed causa recreationis spiritus fatigati

2 quam brevem

3 id est, signabunt

Hic recitat actor opinionem suam:

Signa manent vere nichil has nunc[1] credo valere.[2]

1 id est, quandoque

2 id est, repraesentare quo ad pausam

Quasi diceret: sicut cifra nihil per se sed cum aliis significat, ita supradicta nihil quo est de se signant:

Sed tanquam ciffra sunt haec pausas tamen infra.

Quidam dicebant divisionem sillabarum poni in numero pausationum; quod non est ponere, quia nihil soni importat:

Sillabice vocis metam nil condere noscis.

Hic excusat se actor satis sufficienter tractavisse de pausis:

Metro nolo dare de pausis plus tibi care.

Modo restringit dictum suum, dicens, quod si ibi sit defectus, in glosulis ostendetur:

Cetera suplete, quid signet glosa indetae.

[258] <Capitulum quartum>

Sunt bene qui pangunt et cetera. In hoc loco vult actor agredi quartum capitulum sui libri, in quo consonantiarum differentias specificat et ostendit dissonantias evitando, et hoc est quia dissonantiae modulationem cantuum impediunt et perturbant, et ideo de ipsis in cantu parum aut nonquam fit mentio, ne confusio seu oscuritas generetur, propter quod ipsas volumus evitare. Et hoc est quia in principio huius voluminis promisimus evitare dubia et oscura, usitata et necessaria recitando; quae igitur oscura et dubia scimus, postponimus, usitata et necessaria recitantes, utilitati omnium compilando. Et est notandum, quod praedicta capitula rationabiliter praecesserunt, quoniam sunt causae inventionis istius, ex eo quod voces vel figurae per modorum seriem distributae confuse et inutiliter proferrentur, nisi eis remedium aliquod adderetur, per quod ordinatae discurrerent concordanter, quare necesse fuit tale capitulum invenire, ei locum debitum assignando.

Consonantiarum igitur quaedam dicuntur concordantiae, quaedam discordantiae. Concordantia dicitur esse, quando duae voces sub eodem tempore proferuntur ita quod una secundum auditum potest compati cum altera. Discordantia fieri dicitur e converso, id est, quando duae voces in eodem tempore proferuntur ita quod una non potest compati cum altera. Et nota quod huius discordantiae quasi infinitae sunt, tamen in unicordo pro concordantiis seu convenientiis reputantur, in diversicordo quidem positae propter levem transitum permittuntur vel ad hoc ut concordantia tam sussequens quam praecedens melodior ac dulcior ratione oppositi videatur. Concordantiarum vero triplex est modus, quia quaedam sunt perfectae, quaedam mediae, quaedam siquidem imperfectae, sicut [260] inferius declarabitur supra textum. Et notandum est, quod huius consonantiae possunt aliquando reperiri in eodem tempore et in eadem voce, nunc autem in diversis temporibus ac vocibus, ut patebit.

Haec igitur praesens lectio in duas partes breviter dividatur, in quarum prima facit actor de scematibus vocum, id est concordantiis, mentionem, in secunda innuit dissonantias evitare. Ideo patet ordo: prima incipit Sunt bene qui pangunt et cetera, secunda Scismata et cetera. Item prima in duas: in prima ostendit modum scematis, in secunda illius species manifestat. Prima incipit Sunt bene et cetera, secunda Sex vult esse sonis et cetera. Haec secunda in duas: in prima ostendit sex esse consonantias, in secunda procedit circa perfectionem et imperfectionem earundem. Prima incipit Sex vult esse sonis et cetera, secunda Perficitur primis et cetera. Et sic patet sententia et divisio leoninis.

Sunt bene qui[1] pangunt[2] cum voces scemata[3] tangunt.

1 sive illi cantores

2 id est, modulationem cantuum continuant

3 id est, concordantias

Qui si discordent,[1] tunc voces scismata[2] mordent.

1 id est, illi cantores

2 id est, discordantias

Sex vult esse sonis et cetera. Hic vult actor concordantiarum numerum ac seriem recitare, dicens, quod sex sunt solummodo consonantiae adinventae, quibus per cantus varios utimur, neque plures. Omnes autem alias apellamus discordantias, eo quod sonos faciunt ab invicem discordantes (fol. 156v) seu etiam discrepantes. Si quaeratur quare solummodo sex concordantias habeamus et non plures, dicimus <quod> quemadmodum sex sunt voces, ex quibus tota musica modulatur, sic sex sunt consonantiae vel concordantiae, per quas cantuum variorum ad eundem finem tendentium modulatio melicosa decenti serie fit sonora; vel quia in sonorum numero sub eadem prolatione temporis seu temporum bipartito vel tripartito et cetera sex vocum genera solummodo sonorum aequipollentiam absque incursione discrepantiae statuunt ad perfectionem totius melodiae.

Et ideo sex esse concordantias dicimus et non plures, quarum prior est unisonus, secunda dyapason, tertia dyapente, quarta dyatessaron, quinta ditonus, sexta et ultima semiditonus. Quidam vero ditonum et semiditonum inter discordantias medias posuerunt, loco earum dyatessaron cum dyapason et dyapente cum dyapason cum aliarum numero apponentes et bis dyapason loco unisoni. Quod non est ponere quo ad numerum antedictum, quoniam ibi est repetitio multiplicationis, secundum quod inferius sequitur cum dicitur: istae concordantiae possunt sumi in infinitum, unde textus Scemata et cetera. Sicut enim sex voces, ex quibus [262] musica consistit, per mutationes varias multiplicatae iterum repetuntur, sic et istas concordantias per multiplicationem iterum repetitas supra totum et eidem reducibiles tanquam partes reperiri dicimus cum numero supradicto, sicut inferius ostendetur, nec per sustractionem earum minorari dicitur numerus antedictus. Quatenus autem ditonus et semiditonus in concordantiarum numero debeant collocari, patet per cantus musicos approbatos in quibus saepius sunt reperti, sicut patet in triplo de Che sunt amoretes, Dex ou prai je trover, et in multis aliis cantibus tam organis quam motellis, in quibus vel cantus incipiunt vel pausas immediate praeambulas sussecuntur. Per quod patet, quod sunt concordantiae, eo quod a discordantia nonquam cantus aliquis inchoatur, nec post pausationem vel ante locum dicitur optinere.

Quid sit autem concordantia, superius est expressum. Concordantiarum igitur prima dicitur unisonus, id est aequisonantia vel unus sonus, et habet fieri quotienscumque duae voces a diversis locis seu temporibus et sub eadem prolatione vocis singulariter constitutae eundem sonum et in eodem signo proferunt hinc et inde. Secunda est dyapason, unde regula: quotienscumque quinque toni duobus semitoniis adhaerebunt, ibi dyapason non deerit, et fit in octava voce per litteram duplicatam, ut a G gravi in g acutum, et sic de aliis, et dicitur a dya, quod est de, et pason, totum vel octo, quasi de spatio octo vocum constituta. Et nota quod quaelibet octava vox non facit dyapason, ut a H gravi in b rotundum acutum, et a b rotundo acuto in h quadratum superacutum, aut e converso. Tertia dicitur dyapente, unde regula: quotienscumque tres toni uni semitono adhaerebunt, ibi dyapente non deerit, et dicitur a dya, quod <est> de, et pente, quinque, quasi de quinque consistens, vel quia in quinta voce fit. Et nota, quod quaelibet quinta vox non facit dyapente, ut a H gravi in F gravem, et ab E gravi in b rotundum acutum, et sic de similibus, quoniam inter tales sunt duo toni et duo semitoni. Quarta dicitur dyatessaron, unde regula: quotienscumque duo toni uni semitono adhaerebunt, ibi dyatessaron non deerit, et dicitur a dya, quod est de, et tessara, quatuor, quasi de quatuor vel in quarta voce consistens. Et nota, quod quaelibet quarta vox non facit dyatessaron, ut ab F gravi in h quadratum acutum, et sic de aliis, quoniam ibi est tritonus. Quinta dicitur ditonus, unde regula: ditonus est planum spatium duarum vocum duos tonos comprehendens, et dicitur a dia, quod est duo, et tonus. Sexta et ultima dicitur semiditonus, in se tonum et semitonum comprehendens.

Et sic patet in universo numerus concordantiarum. Tonus propter [264] affinitatem concordantiarum, eo quod omnibus aliis sit originis fundamentum, sic describitur: tonus est legitima spatii quantitas inter duas voces. Aliter describitur sic: tonus est quaedam percussio auris indissoluta usque ad auditum. Quomodo autem se habeant haec omnia et cetera, quae praetermittimus in proportionibus numerorum, relinquimus exponendum philosophis de inventione totius musicae tractantibus, quia hic non licet talia recitare.

Exemplum omnium concordantiarum patet hic:

[De musica mensurata, 264; text: Unisonus, dyapason, diapente, dyatessaron, ditonus, semiditonus] [ANODMM 03GF]

Perficitur primis et cetera. Hic innuit actor quod huius concordantiarum quaedam dicuntur perfectae, scilicet unisonus et dyapason, aliae mediae, scilicet dyapente et dyatessaron; aliae imperfectae tamen concordant, scilicet ditonus et semiditonus, et hac de causa non possunt cantum aliquem terminare.

Per hoc vult actor innuere sex esse consonantias huius artis generales, quibus musica modulatur:

Sex vult esse sonis rata concordantia, ponis.

Unisonum[1] pungis dyapason,[2] postea iungis[3]

1 id est, aequisonantiam

2 id est, duplum, quod est de toto vel octo

3 id est, adiungis

Hiis[1] dyapente, sere[2] dyatessaron,[3] hinc[4] subiere

1 sive supradictis

2 id est, adiunge

3 quae quarta vox dicitur

4 id est, postea

Ditonus,[1] et semi,[2] volo ditonus[3] ob metra demi.[4]

1 id est, tertia vox

2 sive semiditonus

3 hanc sillabicam adiectionem vel quasi

4 id est, sustrahi

Perficitur[1] primis,[2] medians aliis,[3] caret immis.[4]

1 huius concordantia sive

2 duabus sive

3 scilicet dyapente et dya<tessaron>

4 scilicet ditono et semiditono

[266] Has[1] teneat tantum, qui vult[2] bene fingere[3] cantum.

1 sive concordantias supradictas

2 ille cantor

3 id est, componere

Scemata quis care et cetera. Hic vult actor innuere, quod perfectae concordantiae et mediae (fol. 157) possunt sumi in infinitum per iterationem multiplicationis, sicut voces in gamma per variationem mutationis, quod sic patet: quicquid concordat cum toto, concordat cum partibus; verbi gratia, primus sonus datus in concordantia supra primum, ergo et secundus supra secundum. G dico, quia quicquid concordat secundo g, ergo et primo, et non e converso. Probatio: quae aequalia sunt eidem, sibi invicem sunt aequalia. Dyapente et dyatessaron secundum suas species bene concordant secundo g, in quo consistit perfecta concordia, ergo et primo, et non e converso, quia omne totum ponit suas partes, et non e converso, quia totum <est> maius sua parte, non autem e converso. Et sic patet quod supradictae concordantiae possunt multiplicari in infinitum, eo quod quicquid cum dyapason concordat, cum suis partibus inferioribus dicitur convenire.

Scemata[1] quis care per cantus multiplicare,

1 id est, concordantias, utputa dyatessaron cum dyapason vel dyapente cum dyapason

Per hoc innuit actor quod supradictae concordantiae possunt sumi in infinitum:

Nam totum munit quod scemate partibus unit.

Nam totum et cetera converte sic: nam pro quia, quia totum munit illud; scemate, id est, concordantia; quod unit, id est, adaequat; partibus, suis suple.

Quasi diceret: totum, id est, secundus sonus vel dyapason, praemunit primum sonum, supra quem datur in concordantia, scemate, id est, concordantia, quem quidem primum sonum per concordantiam adaequat, suis partibus, id est, dyapente et dyatessaron, quae sunt membra seu partes ipsius totius, et sic dyapente cum dyapason vel dyatessaron cum dyapason concordant et similiter bis dyapason et sic de aliis.

Cismata et cetera. Hic ostendit actor, quomodo permissum est et licentiatum ab actoribus primis, inter colores musicos sive concordantias discordantias seminare, ad hoc ut concordantia quaelibet dulcior et competentior habeatur.

Scema et cetera converte sic: que pro sed vel pro quia; quia magistri dicunt, id est, asserunt; scema, id est, concordantiam; poni melos, id est, dulcius; post cismata, id est, discordantias inornatas.

Cismata et cetera. Hic excusat se actor, quare de dissonantiis in hoc capitulo non voluit facere mentionem, dicens, quod cismata contumeliosa [268] sunt et discrepantia. Nam voces ab invicem discordantes offendunt animam, in sensu particulari, utputa in aure, chacephaton generantes, et sic auditum impediunt et perturbant. Et licet utile esset de ipsis facere mentionem, ad hoc ut cognita facilius vitarentur, vel ad hoc ut cognitio unius oppositi per alterum perfectius sciri posset, eo quod unum non potest complete sciri nisi per alterum, tamen quia de ipsis nullus cantus efficitur quo est de se, licet saepius apponantur, ideo ipsa praetermittimus, exponentes scemata e quibus cantus omnis sumpsit exordium et in quibus solummodo terminatur.

Cismata[1] cantores nunc[2] subiunxere priores.

1 id est, discordantias

2 id est, quandoque; et hoc ante perfectam concordantiam vel post sed raro

Hic subiungit rationem, quare discordantiae cum concordantiis seminantur:

Scema melosque soni dicunt post cismata poni.

Hic excusat se actor, quare de discordantiis in metro noluit facere mentionem,

Cismata quae recolo mala per metra pandere nolo.

dicens:

Sunt metra[1] pacifica, quis[2] cismata[3] sunt inimica.[4]

1 id est, carmina metrice compilata

2 id est, quibus

3 id est, discordantiae

4 id est, nociva

Nec[1] magis hiis[2] metris petit ars[3] sinit haec arimetris.[4]

1 pro et non

2 sive discordantiis

3 id est, praesens introductio

4 id est, philosophis de proportione tractantibus numerorum

[270] <Capitulum quintum>

<Pars prima>

Unit discantus et cetera. Terminatis capitulis antedictis, per quae praeparatio et consumatio omnium cantuum designatur, in hoc loco vult actor agredi quintum capitulum sui libri, in quo de discantu faciet mentionem, qui est genus et vinculum ad omnium cantuum genera principale vel radicale, nam in eo omnium cantuum genera continentur, et ad eum sunt generaliter reducenda. Et notandum est, quod ratione duplici ordinari debuit post praedicta. Prima igitur ratio est, quia est genus generale continens universaliter supradicta, unde cum contenta uno modo sint causa inventionis continentium, sicut patet de vino et dolio, licet alio respectu continentia quo est de se contentis maneant fundamentum, tamen quia praedicta capitula sub isto contenta sunt causa quare istud oportuit inveniri, ideoque sicut causa ante cantum sic praeambula capitula ante istud. Item istud est iunctura, mediante qua praedicta ad invicem conveniunt, et a quo firmiter vinciuntur; et quia vinculum posterius est eis quae ab eodem vinculo vinciuntur, ideo decrevimus praesens capitulum ceteris praecedentibus apponendum.

Videamus igitur in primis, quid sit discantus et quot sunt eius species sive membra. Ad primum dicimus, quod discantus est aliquorum cantuum diversorum concordantia secundum modum et aequipollentiam sui aequipollentis, et sunt tot species sicut et in modo a parte aequipollentis, qui dicitur secundus cantus, quo ad partem tenoris, qui dicitur primus cantus; et sciendum est, quod utriusque sex species sunt repertae, sicut dictum fuit superius in capitulo sex modorum.

Et notandum est, quod a parte primi cantus tria sunt consideranda, scilicet sonus et ordinatio et modus. Sonus hic sumitur pro musica, [272] ordinatio pro numero punctorum ante pausam, modus pro quantitate brevium et longarum; similiter a parte secundi sunt ista consideranda. Et notandum est, quod primus et secundus et omnes alii cantus in tribus ad minus sunt considerandi similes, scilicet in ordinatione, (fol. 157v) numero et concordantia, saepius et in modo: in ordinatione, ut sit longa contra longam et sic de aliis, vel aliquod aliud aequipollens; in numero, ut tot sint puncti a parte primi quot a parte secundi, vel aequipollens istis, aut etiam e converso. In modo et in ordinatione sunt idem, nisi in hoc, quod ordinatio ad omnes modorum convenientias et aequipollentias se extendit, modus solummodo ad se ipsum. In concordantia, ut in debito modo primus concordet secundo et tertio vel quarto, si ibi sint, vel e converso. Nota tamen, quod perfectae concordantiae et mediae sunt inter primum et alios specialiter apponendae, quippe cum primus det aliis originem ac illis maneat fundamentum. Unde regula est super hoc specialiter attributa, quae talis est: omne illud quod fit in pari debet concordari omni illi quod fit in impari, sive sit in primo sive in secundo sive in tertio et sic de aliis. Sed sumuntur hic quandoque duo puncti vel tres pro uno vel loco unius, quorum unus ponitur in concordantia, sive sit primus sive unus aliorum, propter colorem musicae.

Haec igitur praesens lectio in duas partes breviter dividatur, in quarum prima agit actor de discantu generaliter, in secunda de quadam eius specie, quae copula nuncupatur. Prima incipit Unit discantus et cetera, secunda Copula cantores et cetera. Item prima in duas: in prima agit de discantu sub vera musica comprehenso, in secunda ostendit quod ad huius compositionem necesse est saepius introducere falsam musicam sive fictam. Ideo patet ordo: prima pars incipit Unit discantus et cetera, secunda Utilis est multum. Et sic patet sententia et divisio leoninis.

Unit[1] discantus[2] varios per scemata[3] cantus[4]

1 id est, aequat

2 id est, organum generale

3 id est, concordantias

4 id est, modulos

More modi dantis[1] vel scilicet aequiperantis.[2]

1 id est, secundum tenorem, qui alios cantus dat

2 id est, secundum morem secundi, tertii vel quarti, qui aequiperantur primo

Haec[1] modus, ac ordo, numerus[2] sic, scemaque cordo.[3]

1 quae hic exprimuntur sive

2 sunt nota certa discantus

3 id est, iungo

[274] Nota[1] manent certa discantus[2] arte reperta.

1 id est, signa manifesta

2 id est, diversorum cantuum

Sive par est numerus, aut impar[1] fit quoque verus.

1 in tali ordinatione sive, et hoc dupliciter, aut quo ad punctorum numerum aut etiam specierum

Hic subiungitur ratio, quomodo numerus potest esse aut par aut impar:

Nam duo nunc puncti, pro quodam sunt ibi puncti.

Scemate tunc primus manet aut alium reperimus.

Utilis est multum et cetera. Hic vult exprimere quod non solum vera musica sufficit ad discantum, immo nonquam discantus sciri perfecte poterit vel componi, nisi falsa musica, id est ficta, ad compositionem ipsius manum porrexerit ad vitricem. Et nota, quod eius inventio fuit necessitas in hac arte, et hoc est, quia sine ipsa in diversis cantibus perfectam concordantiarum notitiam habere nullatenus poteramus, secundum rectam et veram in eis habitudinem proportionis. Hanc igitur, si necesse sit, saepius eligamus, sine qua nullus ad perfectionem cantuum diversorum poterit laudabiliter pervenire.

Et nota, quod quandoque per h quadratum in signo non proprio positum designatur, et alicubi per b molle. Et fit inter h mi et c fa ut ratione descensus in secundo cantu vel aliis, nonquam autem in primo, et inter f et g tam in gravibus quam acutis et tunc per h quadratum dicitur figurari. Fit et enim quandoque sed raro inter G et a vel d et e, tam in gravibus quam acutis, et tunc per b molle dicitur reperiri.

Si quaeratur, quid sit falsa musica sive ficta, dicimus, quod falsa musica est variatio vocum necessaria de tono in semitonium vel e converso per falsam mutationem sive fictam. Alii sic describunt: falsa musica est illud, quod est imponibile in aliquo propassu, et fit <in> cantu organico ad melodiam faciendam. Littera per se patet.

Utilis[1] est multum non verax[2] musica, cultum[3]

1 id est, necessaria

2 id est, per falsam mutationem ficta

3 ecce ratio quare fuit inventa

Cantus[1] ostendit, et nunc bona scemata[2] prendit.[3]

1 alicuius, utputa dupli vel tripli vel quadrupli et cetera.

2 id est, bonas concordantias et perfectas

3 id est, comprendit

[276] <Pars secunda>

Copula cantores et cetera. Facta superius mentione de organo in generali prout est genus ad omnes cantuum species generale seu etiam radicale, et illud a nobis et aliis discantus specialiter apellatur, in hoc loco de quadam ipsius specie sive membro, quae copula dicitur, vult actor propositum declarare, dicens, quod vix aut nonquam sine copula perfecta discantus cognitio poterit perhiberi, eo quod in suo genere discantum reddit melicum et placentem, licet in hoc suae rectitudinis nil amittat.

Et est notandum, quod copula est illud medium, quod inter discantum et organum speciale dicitur reperiri, unum ab altero per hoc subtiliter dividendo. Unde copula est id, quod profertur recto modo aequipollentiae universo. Alio modo dicitur sic: copula est id ubique, qu<o fit> multitudo punctorum simul iunctorum per suos tractus, et hoc sub specie primi modi et sub recta serie figurarum, sicut patet in Alleluya de Posui tam in triplo cantu quam secundo, et hoc secundum dispositionem discantus; nunc autem secundum dispositionem organi specialis, sicut patet in duplo de Iudea et Ierusalem. Punctus, prout hic sumitur, est illud, ubi fit multitudo actuum alicui punctorum termino singulariter attributa. Nota tamen quod vox, figura, sonus, punctus, actus idem sunt; in hoc tamen differunt, quod figura et punctus saepius pluralitatem repraesentant, alia vero non. Quare autem hic ponitur illud membrum patet, eo quod adiacet (fol. 158) capitulo praecedenti tanquam pars suo toto.

Litteram igitur breviter sic expone: Copula, id est, talis species discantus; facit cantores dociles, id est, habiles ad doctrinam memoriter retinendam; et meliores, id est, meliori modo se habentes et etiam firmiori.

Copula figmentum et cetera. Hic vult actor assignare differentiam inter copulam et discantum, dicens, quod copula delicatiori modo et subtiliori voce quam discantus praecipue provulgatur, licet in figuris et rectitudine temporum sint eadem. Et ex hoc resultat, quod inter discantum et organum speciale sit copula mediatrix. Comitatur namque cum discantu in figuris et in recta proportione temporum et mensura, tamen organo speciali in prolatione vocum melicoso sonitu redimita. Littera per se patet.

Copula[1] cantores dociles[2] facit et meliores.

1 id est, talis cantuum species sive modulatio

2 id est, clericos subtiliores

Qua[1] sine discantus[2] perfecte non dabo[3] cantus.

1 sive copula

2 id est, organi generalis quo ad summam perfectionem

3 id est, dare potero

[278] Hic ostendit actor quid sit copula:

Unio punctorum[1] fit copula multa suorum,

1 ante pausationem sive, quia ibi debent esse plures figurae

Quos[1] serit, et punctus[2] in se multos tenet actus.[3]

1 sive punctos

2 sive illius copulae

3 continet in se multas sonorum proportiones

Copula[1] figmentum vocum[2] gerit, idque[3] retentum

1 id est, quoddam prolationis scema

2 id est, figurarum

3 figmentum sive

Est sub mensura[1] discantus, subque figura.[2]

1 id est, sub recta et aequali proportione temporum

2 id est, quo ad dispositionem propriam figurarum

Hic vult actor per hoc concludere, quod copula est medium inter discantum et organum:

Sic est discantus comes organici quoque cantus.

Hic ostendit actor modum quorundam notatorum seu magistrorum sic copulam protrahentes:

Vox prior e ternis tractum det ut hic [Lig3Laart] fore cernis.

Ecce recitat, quod solus usus a pluribus introductus facit inde notitiam manifestam:

Nosse suum vere dat saepius usus habere.

[280] <Capitulum sextum>

Nobis organica et cetera. Declarato superius capitulo de discantu, quod est genus ad omnem cantuum speciem se extendens, in hoc siquidem capitulo organi specialis, quod et duplex dicitur, proponit actor pro posse suo modum et seriem declarare. Et nota, quod doctrina capituli praecedentis ad omne genus cantuum se extendit, in quibus recta mensurae proportio sit reperta, quare illud capitulum dicimus generale. Doctrina enim istius ad quandam cantuum specialem differentiam solummodo se restringit, et ideo dicimus istud speciale. Ex hoc igitur patet ordinatio partis praeambulae ad sequentem, eo quod speciale derogat generali, vel aliter patet sic: in praecedenti capitulo fecit actor mentionem breviter de discantu, qui sub certa diminutione temporum et etiam quantitate nec non et exigentia regulari per districtum terminum coartatur. In hoc autem capitulo de speciali organo, quod et duplex dicitur, vult actor facere mentionem, quod si per se positum sit repertum, more suo gradiens, regularum metas sub certa figurarum ac temporum serie distributas transcendere aut interrumpere non veretur, ex quo resultat irregularitas subtiliter intuenti. Cum ergo praecedens capitulum per certas regulas coartetur, istud siquidem earum rectitudini saepius sit repugnans. Sicut enim regulare ante irregulare, sic praecedens capitulum ordinari dicitur ante istud.

Notandum quod organum dicitur multipliciter, aut per se, aut cum alio. Cum alio superius generaliter est expressum; hic igitur per se et specialiter exponatur. Organum igitur per se aut specialiter sumptum dicitur esse, quicquid profertur secundum aliquem modum tamen non rectum. Sed tamen modus non sumitur hic ille per quem discantus currit vel profertur, quia talis procedit regulariter. Non rectus dicitur ad differentiam alicuius recti, quia longae et breves in recto sumuntur [282] debito modo et principaliter. Cum alio dicitur, quicquid profertur per aliquam rectam mensuram, ut dictum est superius, scilicet cum aequipollente, cui se tenet vel habet in universo usque ad finem alicuius puncti, ubi se conveniunt secundum rectam concordantiam et perfectam.

Et scias, quod ista species inter cetera cantuum genera sonorum modulos purpurat et insignit; nam per eam quaeque vocum sonoritas instrumentis sive naturalibus sive artificialibus concordata est reducibilis ad numerum rectae vocis. Ideoque istam speciem sive illud capitulum ad consummationem huius opusculi decrevimus reservandum.

Haec siquidem praesens lectio in duas partes breviter dividatur, in quarum prima ostendit actor de quo debet agere, in secunda exequitur. Prima pars incipit Nobis organica, secunda Nunc per se dabitur et cetera. Prima remanet indivisa, sed secunda in duas dividitur, in quarum prima distinguit de organo specialiter, in secunda de cognitione illius dat doctrinam. Et quia prius est totum per species sive partes cognoscere quam ad cognitionem partium accedere, eo quod totum ponit suas partes et non e converso, ideo patet ordo. Prima pars incipit Nunc per se dabitur et cetera, secunda Vox penultima et cetera. Item prima istarum in duas dividitur. In prima distinguit de organo, specialitatem ipsius per sequentem regulam ostendendo, in secunda ipsius convenientiam cum alio manifestat. Ideo patet ordo: prima pars incipit Nunc per se dabitur et cetera, (fol. 158v) secunda More modi graditur et cetera. Item prima in duas: in prima procedit generaliter circa variam dispositionem ipsius, in secunda specialiter practicam illius manifestat. Prima pars incipit Nunc per se dabitur et cetera, secunda More modique dati et cetera. Et sic patet sententia et divisio leoninis.

Allicit haec animos et cetera. Hic vult actor ostendere quod organum speciale sive duplex prae ceteris optinet dominii dignitatem. Nam si in suo genere prout decet lucide proferatur dulci voce et laudabiliter concordante, omnia cantuum genera superat et excludit delicata dulcedine melodiae. Hinc est quare pellicit animos auditorum, mimos et alios artifices per suum artificium modulos exercentes superat et devincit, quia sine consideratione ipsius non possent tantam sonorum dulcedinem exercere, vel promere resonando, eo quod primo et principaliter consideratur in mente quam proferatur in actu. Et sic per prolationem organi naturalis sonorum modulatio variata secundum modum aut non modum ad instrumenta sonora perducitur resonanda, quare dicimus vocem cassam et omissam ad rectam vocem esse reducibilem et ipsi penitus deservire. Per quod patet omnem sonum artificiali instrumento fictum esse reducibilem ad organum naturale quo ad punctorum numerum et mensuram, licet impedimentum linguae saepius hoc offendat.

[284] Nobis[1] organica specialis vox[2] fit amica.[3]

1 cantoribus

2 id est, organum speciale, quod et duplex organum appellatur

3 id est, amicabilis

Organa dupla[1] serit quorum[2] modulos[3] sibi quaerit.[4]

1 id est, organum duplex vel speciale

2 sive organorum

3 id est, cantus vel concordantias

4 id est, acquirit

Allicit[1] haec animos, superat[2] modulamine[3] mimos,[4]

1 id est, quadam dulcedine attrahit

2 id est, excellit

3 id est, per dulcem concordantiam

4 id est, ioculatores

Si bene[1] pandatur[2] ac dulci[3] voce regatur.

1 id est, sicut debet

2 id est, manifestetur, nota

3 id est, concordante vel melicosa

Instrumentorum[1] cleat[2] huic[3] vox cassa sonorum,

1 sive artificialium

2 id est, firmat

3 sive organicae voci naturaliter prolatae ad differentiam non cassae

Qua sine[1] perfecta[2] nequit haec[3] fore, nec bene secta.[4]

1 sive naturali voce

2 id est, perfecte sonans

3 id est, illa quae est cassa

4 id est, nec prout decet divisa

Nunc per se dabitur et cetera. Hic dicit actor, quod organum speciale dupliciter sumitur vel consideratur, scilicet aut per se aut cum alio. Si per se, regularum artis deviat a praeceptis, nam per varias concordantias distributum rectae mensurae seu regularis habitudinem negligit dulcedine melodiae. Hinc est quia rectum modum spernere voluit, alium, qui non rectus dicitur, appetendo, et hoc innuitur per textus seriem manifeste, cum dicitur More modique dati et cetera.

Nunc per se dabitur[1] nunc cum reliquo[2] reperitur.

1 sive organum speciale, et hoc supra burdonem in tenore

2 sive cum discantu

Cum per se[1] tantum vult iure[2] suo dare cantum.

1 id est, quotiens per se ponitur supra burdonem tenoris

2 id est, tunc relicta mensura stricta vult melice se proferri

[286] Et nota, quod licet rectam relinquat mensuram, cum habet modum et mensuram in se:

More modique dati graditur non rectificati,

Nam sonus[1] aptatur[2] per scemata[3] voxque vagatur[4]

1 id est, ordinatio vocum

2 id est, politur

3 id est, per varias concordantias

4 id est, vagare cernitur propter dulcedinem melodiae, sicut [tropus ?] in sui revolutione

Nunc ibi prolixe,[1] cito[2] nunc, scemate vix e[3]

1 id est, cum multa mora

2 hoc est celeriter descendendo

3 modo subiungit rationem quare prolixe profertur

Tollitur,[1] inde modum rectum negat, hoc quoque nodum[2]

1 id est, sustrahitur

2 modo subiungit causam, quare relinquit rectum modum et rectam dispositionem figurarum

Saepe ligaturae rectae[1] fugit, et sine iure.[2]

1 id est, secundum quod se habet in discantu, ubi recte proportionatur unaquaeque figura

2 id est, contra regulas artis

More modi graditur et cetera. Ostenso superius qualiter organum speciale sive duplex per se positum reperitur, in hoc loco vult actor ostendere quomodo et qualiter cum alio copulatur, dicens quod quotienscumque cum alio organo fit repertum, coartatur habitudine regulari, et discantus modum et ordinem induit proportionaliter in omnibus et importat.

Vox penultima et cetera. In fine sui capituli vult actor quandam regulam inserere generalem, quae ad cognitionem totius capituli dicitur oportuna quo ad voces plenius et perfectius discernendas, quae talis: organum speciale cognoscitur per penultimam, per concordantiam, per figuram. Alia insequitur regula, quod quicquid invenitur ante longam pausationem, dicitur esse longum. Tertia et ultima est, quod quicquid figuratur longum secundum modum organi ante perfectam concordantiam, dicitur esse longum. Littera per se patet.

(fol. 159) More modi graditur recti quandoque potitur

Atque ligaturis semper rectisque figuris,

Et tunc artatur et cum reliquo sociatur.

Vox penultima dat, vel consonantia cedat

Atque figura, notas tria dant simul haec tibi notas.

Norma docet quaedam quod longum tutius edam.

Quod sequitur pausa longans sint scemata causa.

[288] Quod perit hiis poscunt hoc longum scemata, noscunt

Hoc bene psallentes, hanc artem sponte legentes.

Musa frui requie et cetera. Huius libelli materia sub quadam metrorum serie compilata, cuius confectio actorem proprium multis vigiliis et studii exercitio praegravatum reddidit atque fessum, ideoque fine sui operis imminente proponit animum a curis et laboribus revocare, sociorum vel auditorum begnivolentiam quam adoptat humiliter requirendo, ad hoc ut sui opusculi sarcina praegravatus, quam ob utilitatem plurium optinuit, eorum gratiam et consensum habere iugiter mereatur.

Laudo deum patrem et cetera. Actor iste sui operis consummationem percipiens imminere, laboris studio iam cessante, laudes exibere nititur omnium creatori, commemorationem faciens beatae et gloriosae semperque virginis Mariae, nec non et omnium sanctorum consortium adiungendo, favore quorum et auxilio mediante quod incepit dubius et incertus securus existimat fine laudabili complevisse.

Musa frui requie, pete, gaude fine laborum.

Pande benignorum cuivis secreta sophiae.

Laudo deum patrem, cum sanctis confero matrem,

Quis mea complevi compendia, floribus aevi.

Quis mea et cetera converte sic: quis, id est, ad laudem et reverentiam quorum omnium; vel quis, id est, auxilio quorum; vel quis, id est, commemorationem quorum, quia per doctrinam huius libelli poterunt in ecclesiis Dei decentius et solemnius in commemorationum modulis venerari; vel quis, id est, quibus mediantibus; complevi, id est, compilavi vel perfeci; mea compendia, id est, mea carmina breviter et utiliter compilata; floribus aevi, id est, in ferventi flosculo iuventutis vel aetatis virilis.

Hic metra de prosa qui finxit luce iocosa,

Vivat in aeternum regem laudando supernum.

Amen.

Anno millesimoque ducentesimo quoque nono

Post decies septem, cartam prosae fore neptem

Decrevi festo Clementis carmine praesto.

Sit decus huic musae praesens velut ore Medusae

Hostes contrivit, sic scriba suos ubi vivit.

Amen.

[338] Appendix I

Material Duplicated by Gatherings 1 and 2 of the Manuscript

.....(fol. 146) in qua potest dupliciter ordinari, ascendendo videlicet et descendendo. Et nota, quod si plica tangat aliquem punctum ascendentem in fine alicuius figurae, semper tales faciet imperfectos quoad formam solummodo et non quoad effectum, sive plica ascendat sive descendat. Qualiter autem ipsos imperfectos faciat, patet hic [Lig2acsdx,Lig2acddx,Lig3aacsdx,Lig3cdsnodacsdx,Lig3cdsnodacddx], et sic in omnibus figuris, in quibus ultimus punctus altior est paenultimo, debet plica dupliciter ordinari. Exemplum qualiter plica debet ordinari in omnibus figuris perfectis, in quibus ultimus punctus inferior est paenultimo, patet hic, et hoc dupliciter, aut ascendendo aut descendendo [Lig2cdsndcsdx,Lig2cdsndcddx,Lig3cdsnddcsdx,Lig3adcddx], et sic de omnibus aliis. Exemplum plicae in omnibus figuris compositis et imperfectis, in quibus potest dupliciter ordinari, tam ascendendo scilicet quam descendendo, patet hic [Lig2cssnacsdx,Lig2cssnacddx,Lig2cssnodcsdx,Lig2cssnod,Lig3cssnaodcsdx,Lig2cdsnodcddx,Lig2cdsnodcsdx,Lig3aodcsdx,Lig3aodcddx], et sic de omnibus aliis imperfectis figuris exemplificandum est dupliciter. Littera per se patet.

[340] Appendix II

Historical Records and Documents Relating to Lambertus and Henricus Tuebuef

(These are presented here unedited, except for some punctuation and capitalization and the expansion of abbreviations. All dates are given in new style.)

Sources of the documents transcribed below are abbreviated as follows:

AN, LL 76: Paris, Archives Nationales, LL 76.

AN, LL 77: Paris, Archives Nationales, LL 77.

AN, LL 81: Paris, Archives Nationales, LL 81.

AN, S 6213: Paris, Archives Nationales, S 6213.

Arsenal, 1064: Paris, Bibliotheque de l'Arsenal, 1064.

BN, latin 5185 CC: Paris, Bibliotheque Nationale, latin 5185 CC.

BN, latin 5526: Paris, Bibliotheque Nationale, latin 5526.

BN, latin 14673: Paris, Bibliotheque Nationale, latin 14673.

Chartularium: Chartularium Universitatis Parisiensis. Ed. Denifle and Chatelain. 4 vols. Paris, 1891-1899. Reprint, 1964.

Dubois: Dubois, Gerard. Historia ecclesie parisiensis. 2 vols. Paris, 1690-1710.

Glorieux: Glorieux, Palemon. Aux Origines de la Sorbonne. 2 vols. Etudes de philosophie medievale LIV. Paris, 1965.

[341] Guerard: Cartulaire de l'eglise Notre-Dame. Ed. M. Guerard. 4 vols. Collection des cartulaires de France IV-VII. In Collection de documents inedits sur l'histoire de France. Series 1. Paris, 1850.

Molinier: Molinier, Auguste (ed.). Obituaires de la province de Sens. Recueil des historiens de la France. Obituaires. 4 vols. Paris, 1902-1923.

DOCUMENT 1 [April 8, 1270]

Universis presentes litteras inspecturis, officialis parisiensis salutem in Domino. Notum facimus quod coram Stephano de <?>docino et Roberto de Turonis clericis nostris iuratis ad hoc a nobis specialiter destinatis, quibus fidem adhibemus, constitutus magister Lambertus decanus ecclesie Senogiensis, infirmus corpore sanus tamen mente ut prima facie apparebat, voluit coram predictis clericis quod omnia que in suo testamento existente apud Senogias in archa sua ad pedem lecti sui continentur et scripta sunt, sint firma et stabilia prout in eodem testamento sunt constituta, excepto quod de dicto testamento revocavit et amovit ac detraxit clausulam totaliter ubi fit mencio quod ipse Lambertus legabat in subsidium terre sancte et ad opus ecclesie Senogiensis residuum bonorum suorum; et addidit predicto testamento ea que inferius continentur, videlicet quod legavit domicelle Marie moranti in hospicio suo sexaginta solidos paris., item magistro Laurencio qui fuit suus capellanus, quadriginta solidos. Item nepotibus et neptibus suis nominatis in dicto testamento omnes culcitras et omnia lintheamina et alia utensilia domus sue. Item pauperibus magistris scolaribus commorantibus in vico magistri Roberti de Sorbona, canonici parisiensis, apud Parisius, epistolas Pauli glosatas cum duobus ewangelistis Johanne videlicet et Luca, et residuum omnium bonorum suorum in quibuscumque rebus et locis consistat. Et ad ea que dictus magister Parisius facienda, petenda et exequenda, magistrum Robertum de Sorbona, canonicum parisiensem, suum constituit executorem. Hec autem acta sunt coram predictis clericis nostris quibus fidem adhibemus prout nobis una voce retulerunt. In cuius rei testimonium et ad relationem ipsorum, sigillum curie parisiensis litteris presentibus duximus apponendum.

Datum anno Domini MoCColxo nono, die martis ante Pascha.

[AN, S 6213, no. 36; Glorieux, vol. 2, no. 278 (pp. 324-325)]

DOCUMENT 2 [January 1249]

Universis presentes litteras inspecturis, L. decanus totumque capitulum Parisiense, salutem in Domino . . . Nos, ecclesie nostre evidenti utilitate pensata, ac volentes eiusdem ecclesie indempnitati in posterum providere, tam presentis indulgencie auctoritate quam nostra, [342] die ad hoc secundum ecclesie nostre consuetudinem assignata, domibus claustri nostri pensiones inferius annotatas duximus imponendas; quas, cedentibus vel decedentibus canonicis qui nunc eas obtinent, successores eorum qui ipsas domos obtinebunt, capitulo persolvent annuatim, secundum formam inferius annotatam. Imposuimus domibus Odonis de Sancto Dyonisio pensionem XIIII libr.; domibus Johannis de Lachi sex libr.; domibus Odonis archidiaconi pensionem XII libr.; domibus Transmundi XVI libr.; domibus Nevelonis Silvanectensis XII libr.; domibus Auberti de Nemosio XV libr.; domibus decani XII libr.; domibus Othoboni XII libr.; domibus Nicholai de Campania VII libr.; domibus Stephani Cardinalis decem libr.; domibus Remundi Episcopi VIII libr.; domibus Petri Pape VIII libras; domibus Remundi de Claro Monte novem libr.; domibus Petri de Boissiaco decem libras; domibus Petri Juvenis VII libr.; domibus Henrici succentoris novem libr.; . . . domibus Henrici Tuebuef c sol.; domibus Hugonis de Caprosia septem libr.; domibus Adenulfi VII libr.; domibus Milonis de Corbolio centum sol.; domibus Radulfi de Chevriaco centum sol.; domibus Johannis archidiaconi VIII libr. Medietas autem harum pensionum solvent annuatim, infra purificationem beate Marie, alia medietas infra ascensionem Domini. Facta est autem imposicio predictarum pensionum suprascriptis domibus, salvis antiquis oneribus alias dictis domibus impositis, solvendis a possessoribus earumdem terminis consuetis. . . . Ad hec, ad tollendum discordias que super vacantibus domibus inter canonicos nasci consueverunt, ac ad providendum canonicis deservientibus, ut habeant domos in claustro in quibus capita reclinent, statuimus ut in ipsis domibus, quando vacabunt, obtinendis, antiquiores canonici, dummodo resideant et residere credantur, aliis preferantur. Actum in capitulo nostro anno Domini MCCXLVIII, mense januario.

[AN, LL 81; Guerard, vol. 2, pp. 413-415]

DOCUMENT 3 [April 1249]

Frater Radulfus, quondam abbas ecclesie Sancti Victoris, magistri Raymundus et Henricus dicti Tuebuef, canonici Parisienses, executores testamenti bonae memoriae Guillelmi quondam Parisiensis Episcopi et cetera. Cum idem Dominus Episcopus dum viveret praecepisset statui suum anniversarium in Ecclesia Parisiensi super decima de Maciaco movente de conquestu suo proprio et etiam nobis iniunxisset expresse ut ad hoc Capitulo Parisiensi certam assignaremus portionem; nos, habito post mortem eiusdem Domini Episcopi super hoc diligenti tractatu ordinavimus, assignamus et volumus ut Capitulum Parisiense ex nunc in perpetuum percipiat annuatim infra festum Beati Martini hyemense super decima praedicta de Maciaco tres modios ybernagii eiusdem decimae ad mensuram Parisiensem ad opus anniversarii dicti Domini Episcopi die jovis ante Paschae floridum annis singulis perpetuo celebrandi et cetera quae omnia Capitulum acceptavit. . . . Actum anno Domini MCCXLo nono, mense aprili.

[AN, LL 81, f. 142; Dubois, vol. 2, pp. 372-373; Guerard, vol. 2, p. 87]

DOCUMENT 4 [September 13, 1249]

Anno Domini MoCCoXLo nono, die lune post nativitatem beate Virginis, fecit Ansellus miles, dominus Turnomii, homagium ligium venerabili patri Galtero, Parisiensi episcopo, de castro et castellania de Turnomio et [343] omnibus pertinenciis dictorum castri et castellanie, et tam de omnibus hiis que ipse tenebat et possidebat, quam de omnibus hiis que alii quicumque tenebant et possidebant in castro et castellania supradictis, salvo iure sive porcione de qua non fecit idem dominus homagium, quam frater eius habebat, si quam iam habebat . . . Ad dictum autem homagium admisit ipsum Ansellum dominus Parisiensis, et ipsum investavit de eodem per anulum aureum, in camera ipsius episcopi apud Sanctum Victorem, presentibus et videntibus fratre Johanne de Monte Mirabili, ordinis predicatorum, magistro Natali, canonico et officiali Parisiensi; Henrico dicto Tuebuef, canonico Parisiensi; Simone de Cociniaco, Roberto de Villa Baart, militibus; magistris Roberto, canonico Cameracensi, Petro de Crameillis, Nicolao Metensi; Simone, thesaurario de Braio; Renodo, cambellano domini Parisiensis; Johanne, clerico domini episcopi, et Johanne Alemant, canonico Pruvinensi, et pluribus aliis.

[BN, latin 5526; Guerard, vol. 1, pp. 158-159]

DOCUMENT 5 [December 30, 1261]

Henricus de Serbonio, parisiensis canonicus, ad firmam quatuor annorum, pro octoginta libris Turonensibus annuatim solvendis, praeposituram Roseti a capitulo accipit. . . . Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo primo, die veneris post nativitatem Domini.

[AN, LL 81; Guerard, vol. 2, p. 283]

DOCUMENT 6 [February 18, 1264]

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino. Notum facimus quod coram nobis constitutus Johannes dictus de Atrio de Roseto de omnibus accionibus contencionibus controversus arreragiis querelis debitis forestis habitis inter ipsum et capitulum Parisiensem dominum Henricum dictum Tuebuef, prepositum de Roseto, canonicum Parisiensem, et que dictum capitulum et Henricus ab ipso terre predictorum posset petere usque in diem hodiernum, compromisit in predictum capitulum Parisiensem et se voluntati eorum totaliter subiecit, coram nobis promittens fide in manu nostra prestita corporali, idem Johannes quod ipse inviolabiter observabit quicquid dictum capitulum alte et basse super premissis duxerit ordinandum, et quantum ad hoc se supposuit iurisdiccioni curie nostre quocumque maneat vel existat, volens et concedens quod in ipsum possimus ex iis preferre sentenciam, si contra predicta venire in parte presumeret vel in toto. Datum anno Domini MoCCoLXoiijo die martis ante Cathedram Sancti Petri.

[AN, LL 76, p. 327; Guerard, vol. 2, p. 278]

DOCUMENT 7 [March 1, 1269]

Universis presentes litteras inspecturis, ego Henricus de Serbona, canonicus Parisiensis, salutem in Domino. Universitati vestre notum facio, quod ego a venerabilibus viris decano et capitulo Parisiensi preposituram suam de Roseto recepi ad firmam, usque ad sex annos continuos, a crastino nativitatis Domini instantis continue computandos, [344] cum omnibus pertinenciis et rebus, quas Milo de Breolio, miles, percipiebat, quando dictam preposituram tenebat, et sub eisdem eciam condicionibus, sub quibus eam tunc temporis tenebat; hoc addito, quod ego Henricus omnia forismaritagia ad preposituram pertinencia procurabo, levabo et habebo, ita quod terciam partem dictorum forismaritagiorum ponam in melioracionem et reedificacionem domus capituli de Roseto. Et habebo omne ius quod habent et habere possunt, usque ad dictum terminum, in hominibus commorantibus in castalaniis de Columbario, de Cantumerula et de Sezannya, qui dicuntur homines de corpore ecclesie Parisiensis; addito eciam, quod ego Henricus, in refectione et reparacione halarum de Roseto, quadraginta libras Turonenses ponere teneor et plus, si necesse fuerit, ut eas taliter reparatas de coopertura scilicet et aliis, usque ad dictum terminum, in statu competenti teneor retinere, pro quaterviginti libris Turonensibus, solvendibus dicto capitulo annis singulis de dictis sex annis, medietate videlicet infra octavas beati Johannis Baptiste, et alia medietate infra octavas beati Andree. Et promiserunt dicti decanus et capitulum et cetera. Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo VIIIo, die veneris ante Letere Jerusalem.

[AN, LL 81; Guerard, vol. 2, p. 284]

DOCUMENT 8 [February 1272]

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie reverendi patris domini Ancheri, cardinalis, archidyaconi Parisiensis, salutem in Domino. Notum facimus quod, coram nobis, in capitulo Parisiensis ecclesie, capitulo more solito congregato, constituti, Ogerus, gener decani, Johannes forbitor, Guillermus regratarius, Dyonisius, filius Johannis Guerini, et Johannes de Atrio, de Roseto, Robertus de Brouil, Petrus Chocart, Symon Randon et Johannes de Prato, de Venula, asseruerunt quod inter ipsos et alios homines de Roseto et de parrochia de Venula, ex una parte, et dictos decanum et capitulum Parisiense, ex altera, discordie materia vertebatur, super eo quod dicti decanus et capitulum dicunt et asserunt, ipsos homines de Roseto et de parrochia Venule teneri ad custodiam incarceratorum et incarcerandorum, apud Rosetum, per prepositum aut per mandatum decani et capituli predictorum; item, super eo quod dicti decanus et capitulum petebant ab eisdem hominibus, quod ipsi emendarent hoc quod, ad petitionem domini Henrici dicti Tuebuef, canonici Parisiensis, prepositi dicti loci et vices eorum gerentis ibidem, noluerunt custodire duos captos et incarceratos in carcere eorumdem decani et capituli, videlicet quemdam pro raptu, et alium pro fractione ville nocturna; qui incarcerati, propter defectum custodie, evaserunt. Qui Ogerus, Johannes forbitor, Guillermus, Dyonisius et Johannes de Atrio, pro se et pro aliis hominibus de Roseto, exceptis nobilibus, clericis et quibusdam quos dicebant burgenses regis, pro quibus cavere noluerunt, voluerunt et expresse concenserunt, pro se et heredibus suis, coram nobis in dicto capitulo existentibus, quod venerabiles viri Gaufridus decanus et Garnerus, archidiaconus ecclesie Parisiensis, quos capitulum ad hoc nominaverunt et deputaverunt, dictis caventibus pro se et aliis predictis consentientibus et ratum habentibus, tam de possessione et usus dicte custodie quam de proprietate et iure ipsorum decani et capituli, super eadem custodia de plano cognoscant et inquirant. Et primo super usu et possessione dicte custodie; ita quod, si contingat ipsos decanum et archidyaconum vel alterum ipsorum aliquo [345] casu ad hoc vacare seu interesse non posse, quod dictum capitulum alium vel alios de ipso capitulo, loco ipsorum amborum vel illius qui interesse non posset, ponere et subrogare poterit; et facta ab ipsis inquisitione et cognitione huiusmodi super usu et possessione ac proprietate et iure dictorum decani et capituli, super predictis ordinent, pronuntient et statuant, prout voluerint et viderint esse faciundum. Et promiserunt dicti caventes, fide in manu nostra prestita corporali et sub penis predictis, quilibet in solidum, quod contra premissa non venient ullo iure, et quod facient et procurabunt ab aliis hominibus predictis omnia et singula antedicta, ac statutum et ordinationem illorum qui a dicto capitulo sunt vel erunt ad premissa deputati, tenere et inviolabiter observare; et quod contra premissa non venient ullo iure; et se, quantum ad hec, dicti caventes iuridictioni nostre curie subiecerunt. Datum anno Domini millesimo ducentesimo LXX primo, mense februario.

[AN, LL 81; Guerard, vol. 2, pp. 141-143]

DOCUMENT 9 [April 13, 1278]

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino. Notum facimus quod, in nostra presencia constitutus, Symon de Vallibus, armiger, recognovit in iure, coram nobis, quod ipse venatus fuerat in garannia, que dicitur Bois en Lais, venerabilium virorum decani et capituli Parisiensis. Asseruit eciam in iure, coram nobis, quod nullum ius venandi habebat in dicta garanna. Asseruit eciam quod hoc emendavit in capitulo Parisiensi, in manu decani, nomine suo et capituli Parisiensis, et quod de emenda et super expensas quas dicti decanus et capitulum fecerunt, in citando et in procurando eum excommunicari auctoritate decani Sancti Clodoaodi, occasione premissorum, stabit voluntati et ordinacioni venerabilium virorum domini Gervasii de Clinocampo et Henrici Tuebuef, canonicorum Parisiensium. Iuravit autem, et cetera. Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo septimo, die mercurii ante Pascha.

[AN, LL 81; Guerard, vol. 2, p. 285]

DOCUMENT 10 [April 4, 1279]

Universis presentes littera inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino. Notum facimus quod, in nostra presencia constitutus, dominus Henricus, dictus Tuebuef, canonicus Parisiensis, asseruit in iure, coram nobis, se emisse a Johanne dicto Cachant, nepote Andree, maioris de Civilliaco, et Basilia dicta Maiorissa, eius uxore, medietatem cuiusdam molendini dicti Toillon, quod est situm in valle de Sulciaco, medietatem cuiusdam salceye, medietatem cuiusdam pascui, quod est iuxta dictum molendinum, onerata in undecim solidis Parisiensibus annui census, et medietatem cuiusdam prati, quod est prope dictum molendinum, ad tres denarios Parisienses census annui, et medietatem cuiusdam domus, site iuxta dictum molendinum, oneratam in uno obolo Turonensi census annui; que omnia sita sunt in territorio de Sulciaco, in censiva et dominio venerabilium virorum decani et capituli Parisiensis, prout in litteris curie Parisiensis super hoc confectis plenius continetur. Que omnia, prout superius sunt expressa, recognovit in iure, coram nobis, se dedisse ex nunc et in perpetuum concessisse dictis decano [346] et capitulo et ecclesie Parisiensi; promittens dictus Henricus, fide in manu nostra prestita corporali, quod contra donationem et concessionem predictas quoquo iure communi vel speciali, per se vel per alium, non veniet in futurum, nec venire procurabit. In cuius rei testimonium, ad petitionem dicti Henrici, presentes litteras sigillo Parisiensis curie fecimus sigillari. Datum anno Domini MCCLXXIXo, die martis post Pascha.

[AN, LL 76, p. 229; AN, LL 81, f. 230; Guerard, vol. 2, p. 193; cf. AN, LL 81, f. 229]

DOCUMENT 11 [March 19, 1283]

Anno et cetera. Henricus Tuebuef Canonicus Parisiensis emendavit in pleno capitulo in manu Garneri archidiaconi praesedentis in capitulo factum sive iniuriam seu etiam vilaniam quam fecerat Aegidio Vigili in claustro parisiensi tam pro dicto capitulo quam pro dicto Aegidio et juravit quod stabit voluntati et ordini capituli alte et basse.

Die sabbato in crastino eidem Henrico assignata in Capitulo ad judicandum de emenda et ad taxandum eandem congragatis in Capitulo et vocatis per domos canonicis . . . et condemnaverunt dictum Henricum in centum marchas pro emenda. Supposita tamen ab omnibus gratia super remissione alicuius quantitatis huius emendae facienda eidem et postmodum vocato eidem Henrico, succentor, qui dicta die praeerat in Capitulo vice omnium et communi assensu omnium iniunxit eidem Henrico quod pro iniuria quam fecerat Capitulo verberando communem servientem eorum et pro iniuria illata eidem servienti et pro fractione libertatis claustri solveret centum marchas infra Pascha cui sententiae acquievit.

[AN, LL 81, f. 238-239]

DOCUMENT 12 [March 26, 1286]

Anno et cetera martis post Laetare. Capitulum Parisiense concessit Henrico Tuebuef, canonico Parisiensi, sepulturam suam in Ecclesia Parisiensi post mortem suam.

[AN, LL 81, f. 242]

DOCUMENT 13 [April 9, 1286]

In nomine Domini, amen. Universis presentes litteras inspecturis, capitulum Parisiense salutem in Domino. Severitatis aut clemencie gloria non est in iudiciis affectanda, set, perpenso iudicio in delictis perpetratis sunt pene, prout res expostulat, statuende. Ea propter, cum nobis, capitulo Parisiensi, fuisset ex parte venerande Universitatis Parisiensis expositum quoddam homicidium in personam cuiusdam scolaris Parisiensis perpetratum in paraviso vel prope, et quosdam alios excessus perpetratos fuisse die veneris ante brandones; et quod quidam clerici de choro nostro, videlicet Thomassimus Coillete, Johannes Boiliave et Colinus Martelli, presentes interfuerant, operam, consilium, et auxilium dederant in predicto facinore perpetrando: fuimus ex parte Universitatis postea requisiti, quod super premissis exhiberemus mature iusticie complementum. Nos autem requisitioni predicte benigniter inclinati, veram dilectionem et affectionem quam habemus erga dictam Universitatem [347] servare merito cupientes, magistros Johannem de Bertencuria, Dudonem et Henricum dictum Tuebuef, canonicos nostros in capitulo, deputavimus ad inquirendum super premissis plenariam veritatem. Predicti vero canonici vice nostra et mandato processerunt ad inquirendum veritatem, peritis in utroque iure presentibus, diligenter. Et de consilio eorumdem fecerunt predictos Thomassinum, Johannem et Colinum iurare, tactis sacrosanctis Evangeliis, quod super premissis dicerent veritatem. Verum, quia per confessiones eorumdem non potuit constare de veritate facti, testes fuerunt producti super premissis et eadem tangentibus, et diligenter per doctos concanonicos examinati. Tandem depositionibus testium in capitulo publicatis et diligenter examinatis, mandavimus pro clericis supra dictis. Et ipsi presentes in capitulo a nobis interrogati utrum ratam et gratam haberent inquestam predictam, et utrum vellent stare ordinacioni nostre super premissis, responderunt quod sic. Et hoc iuramento proprio firmaverunt. Verum quia per depositiones testium predictorum non potuimus eosdem invenire adeo culpabiles, quod de iure condempnare possemus ipsos ad penam homicidii sustinendam, licet in quibusdam aliis inventi fuerint excessisse: nos, deliberacione super premissis habita diligenti, adhibita sollempnitate que in talibus fieri consuevit, de consilio peritorum per nostram diffinitivam sententiam ordinamus et statuimus in hunc modum, videlicet, dictos Thomassinum et Johannem ex nunc beneficio quod habent in ecclesia nostra Parisiensi, scilicet denariis matutinalibus et choro nostro Parisiensi, imperpetuum privantes; item, quod a die qua exibunt de carcere nostro, iter arripiant ad Romanam curiam propter sue absolutionis beneficium impetrandum; item, quod a die predicta extra dyocesim et civitatem Parisiensem moram contrahent per triennium, nullatenus reversuri donec dictum triennium sit elapsum. Dictum vero Colinum Martelli ex nunc privamus imperpetuum choro nostro; item, quod a die qua exibit de carcere nostro, accedet ad sedem apostolicam, sue absolutionis beneficium petiturus; item, quod a die predicta extra dyocesim et civitatem Parisiensem moram contrahet continue per triennium, et quod antea non redebit, nisi veneranda Universitas predicta velit eidem super reversu ad civitatem et dyocesim facere gratiam specialem. Et ad hoc predictos Thomassinum, Johannem et Colinum in scriptis per nostram diffinitivam sententiam condempnamus. Datum et actum in capitulo Parisiensi, anno Domini MoCCo octogesimo quinto, die martis post Ramos Palmarum.

[Chartularium, no. 534]

DOCUMENT 14 [June 11]

III ID. JUNII. De domo Sancte Marie, obierunt Gacho et Erfredus, subdiaconi.

De domo Sancte Marie, obiit Herricus Tuebuef, subdiaconus; qui dedit ecclesie Parisiensi medietatem cuiusdam molendini, quod vocatur Tooeillum, apud Suciacum, in censiva capituli Parisiensis. Capitulum vero constituit fieri quolibet anno in quo proventus predicte medietatis molendini debent distribui[t] canonicis et maiori altari [servi] servientibus in vigilia et in missa et matricularii laici duodecim denarios habebit.

Alia autem medietas molendini empta fuit pro anniversario Gaufridi de Barro, cardinalis. Honera autem et census dicti molendini plenius continentur in anniversario predicti Gaufridi, quod fit XIX kalendas [348] septembris. Et super istis omnibus habentur littere sigillate sigillo officialis Parisiensis.

[BN, latin 5185 CC, f. 213; Guerard, vol. 4, pp. 77-78; Molinier, vol. 1, part 1, pp. 137-138]

DOCUMENT 15 [May 27]

VI Kal. Anniv. domni Heimerici, sancte Romane ecclesie dyaconi cardinalis et cancellarii, qui cenobium istud speciali amore diligens, dedit nobis plurimorum sanctorum reliquias, thecis argenteis honorifice conditas, et in cultu altaris casulas et pallia aliaque diversi generis ornamenta.

Item anniv. soll. domni Johannis, Lexoviensis episcopi.

Item anniv. Johannis de Cathena et patris eius et Chambaldi, pro cuius anima dedit nobis prebendam unam in ecclesia Montisleterici . . .

Item anniv. domni Henrici, dicti Tubuef, canonici Parisiensis, de cuius beneficio habuimus XX libr. turon.

[BN, latin 14673; Molinier, vol. 1, part 1, p. 561]

DOCUMENT 16 [June 9]

<Anniv.> Henrici Tuebeuf; Dudonis de Lauduno . . .

[Arsenal, 1064; Molinier, vol. 1, part 1, p. 218]

DOCUMENT 17 [December 12]

Pridie idus. Ob. Maria Merceria, que dedit nobis partem suam de omnibus que habebant inter se et maritum suum.

Ob. Petrus dictus li Ourliers.

Item obiit Robertus de Urcheyo, clericus quondam domini Henrici dicti Tuebuef, qui dedit nobis decem libras positas in augmentacione novem arpentorum terre site in finagio de Bauchisiaco, quam emimus a liberis defuncti Gerardi de Paleya, militis, proppe molendinum Gerardi de Plesseto, armigeri.

[Molinier, vol. 1, part 2, p. 966]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License