Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[165] Oxford, St John's College, 188, fol. 54ra-54va, Accessus zum Micrologus:

[54ra in marg.] Intentio huius auctoris est tractare de septem discriminibus uocum. ypallage: id est de septem discretis uocibus. ostendendo quomodo musice uoces que soni dicuntur per figuras notarum musicarum represententur. et quomodo ipse uoces modulationem cantus efficiant per consonancias sibi inuicem concordantes: tam in grauibus quam in acutis et superacutis. |

Sed cum de septem dicretis uocibus sit agendum: ipse uero uoces sub musica contineantur: idcirco prius quid sit musica: per descriptionem et diuisionem uideamus.

Describitur autem hoc modo: Musica est motus uocum per arsym et thesym id est uoces mote per eleuacionem et deposicionem. | Sed quoniam aliquis posset eleuare uel deponere uocem ubi nulla uox est. sicut in concinnis et in discordantibus cantibus: ideo addimus regulariter. ita scilicet ut arsis et thesys regularis sit.

Ostensa diffinitione: accedamus ad diuisionem. Musica alia naturalis alia artificialis. Naturalis: que nullo instrumento musice. nullo digitorum [166] tactu. nullo humano impulsu resonat. sed diuinitus aspirata dulces modulatur modos.

Naturalis musica alia in celi moto. alia in humana uoce. alia in irrationabili creatura. Inesse musicam in celi motu hac argumentatione a pictagoricis deprehenditur. Uelox celi machina tacito silentique cursu moueri non potest. quia et si nostras non tangat aures sonus ille: cursus tamen tam uelox sono carere non potest. presertim cum planetarum cursus tanta conueniencia et coaptatione sit connexus. Planete uero septem et spera terre octaua connexu faciunt musicam. omnesque reddunt consonancias. A saturno namque ad solem: dyatessaron est. A sole ad speram terre: dyapente. A saturno ergo ad speram terre: dyapason. Media uero pars est per spacia sibi coniuncta: octauis cum discretione iuncturis. nisi vbi interveniunt limata. Constat ergo in hiis omnem inesse armoniam.

Ad humanam nunc accedamus musicam. Sciendum quod omnibus hominibus etatibus omni etiam sexui musica naturaliter est coniuncta. Que et enim etas est aut quis sensus. [lege sexus.] qui musicis non delectetur cantilenis? Et si sunt non nulli qui aliis docte ac suauiter canere non possunt: sibi tamen ipsis aliquid insuauiter suaue canunt. Proprium namque [167] humanitatis est delectari dulcibus modis et exasperari contrariis. Sciendum est preterea quod mores hominum per musicam cognoscuntur. Nam quisque lasciuus ac petulans dulcibus modis emollitur atque effeminatur. Durior autem animus atque ferocior asperioribus delectatur cantilenis. Preterea naturalis musica iram reprimit. clementiam monet. animi ferocitatem mulcet. et animum ad ferocitatem accendit. Denique ut cicero est auctor cum vi[n]olenti iuuenes cantu tibiarum illecti pudice mulieris fores frangerent. ut eius pudiciam uiolarent: pythagoras intellexit animos eorum ad libidinem esse excitatos more phrigii soni. Nam illa hora cursus stellarum inspiciebat. statimque accurrens tybicinam monuit: ut modum mutaret. [54rb in marg.] et spondeum caneret. Quod cum illa fecisset: tarditate modorum et grauitate canentis illorum furens petulancia consedit. Hoc quod dicimus ex libris gentilium: possumus affirmare ex nostris. Nam cum malignus spiritus saulem exagitaret: dauid dulci cantu suo atque melodia ferocem eius animum mulcebat. Notum est etiam fere omnibus quod in congressu belli sonus tubarum tam animos equorum quam hominum ad ferocitatem instigat. Patet igitur ex supradictis: quod naturalis musica tam in nobis [168] naturaliter est inserta: ut etsi uelimus ea carere non possumus. Aperienda est ergo mentis intentio. ut quod ex natura habemus ad sciencie memoriam reducamus.

Restat tercium genus quod est in irrationabili creatura. Sunt aues nonnulle que sic dulces modulantur modos quasi cum magna disciplina et exercitio illud didicerint. sicut merula. philomena. lucinia. Unde virgilius. Dant per colla modos. Sunt etiam alie aues tam terrene quam aquatice: que sic musicis delectantur cantilenis: ut in retia et in laqueos aucupum descendant. Sunt autem quidam pisces qui sic musicis utuntur cantilenis acsi esset puella que cum maxima disciplina et exercitio didicisset. sicuti syrene. Satis notum est quod pastoralis fistula quandoque gregibus progressum monet. et quietem suadet quandoque. | Illud non est silendum de bobus qui sub aratri iugo musicis delectantur modis. Patet igitur quod musica capitur omne quod uiuit. Nam plato suique sequaces dicunt: quod anima qua uniuersitas rerum animatur a musica sumpsit originem.

De artificiali dicere restat. Artificialis musica est: que arte et humano ingenio excogitata et inuenta est. que in quibusdam consistit instrumentis.

[169] Diuiditur autem in tria genera. in flatile. in tensibile. in percussibile. Flatile dicitur: quod in pulsu aeris uel alicuius spissi ad sonum compellitur. ut in organis. in tybiis. et ceteris huiusmodi. Tensibile dicitur: quod intensione cordarum ad sonum mouetur. ut in cythara. in lira. Percussibile dicitur: quod percussione malleorum ad sonum compellitur. ut in quibusdam ereis uasis. in tympanis. in cymbalis. et ceteris huisumodi. |

Item artificialis diuiditur in tria genera. In chromaticum. in dyatonicum. in enarmonicum. Chromaticum dicitur coloratum uel colorabile. quia sicut res bene colorata pulchra est uisu: ita istud genus pulchrum est auditu. Chromaticum autem progreditur per semitonium. et semitonium. et tria semitonia. Diatonicum est: quo magis utimur. et progreditur per tonum et tonum et semitonium. Enarmonicum dicitur grauissimum. quia grauiter incipit et grauius decidit. Et progreditur per dyesim et dyesim. et dyesim. et ditonum.

Materia huius operis est septem discrimina uocum id est septem discrete uoces. Utilitas: nouos cantus scire componere. et compositos et inauditos facillime addiscere. | [54va in marg.] Cui parti philosophie supponatur uidendum est. Sed prius sciendum quod musica consistit ex natura proportionis numerorum. ita quod nichil potest addi uel demi. nisi quantum sinit certa et naturalis mensura proportionalium numerorum. Cum autem musica constet ex numeris proportionalibus ex quibus proportionalibus et non proportionalibus constat arithmetica. et arithmetica supponatur phisice: iure musica supponitur eidem. quia ex proportionibus eorumdem constat numerorum.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License