Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.66r] Qua quia quedam naciones utuntur communiter [et quia antiquiorem omnibus: add. in marg.] uulgarem [f.66v] esse diximus. [secunda posicio m.sec. in marg.] Sed qui defectuosa est ideo posicionem que Iohannis de Garlandia est: Subuetimus [Subuectimus corr. supra lin.] habito inquit Iohannes de cognicione plane musice et omnium specierum soni dicendum est de longitudine et breuetate orundem [eorundem corr. supra lin.]: que [[a]] aput nos: modus soni appellatur. unde modus est cognicio soni. in acuitate et grauitate: secundum longitudinem temporis et breuitatem. Et potest dupliciter sumi aut communiter: aut proprie. modus communis est qui uersatur circa omnem longitudinem et breuitatem omnium sonorum. modus proprius est: qui uersatur circa sex modos antiquos. Quorum modorum primus constat: longa breui: longa [tercius] breui: et cetera. Secundus breui longa. breui longa. tercius longa duabus breuibus: longa duabus breuibus: et cetera. Quartus duabus breuibus longa et cetera. Quintus omnibus longis: Sextus omnibus breuibus. aliqui [aliquid ante corr.] addunt modos alios. Sed non est necessarium illos numerare. ut due longe et breuis quia per istos sex sufficienciam possumus habere: omnium aliorum sonorum triplex est modus. unus in plenitudine uocis alter est sub uoce cassa: tercius. sub uoce amissa. Recta breuis est que [[u]] unum tempus continet. unum tempus est: quod minimum in plenitudine uocis est. Recta longa: est: duas rectas breues continens tantum. Obliqua longa est: que habundat super rectam longam. Duplex longa est: que plures longas in se continet. aliqua longa est: que [[plures longas in se continet.]] circumflectit se: uersus acuitatem uel grauitatem Et dicitur recta et obliqua. Modorum alius perfectus: alius inperfectus perfectus modus dicitur: qui finit per talem quantitatem: per qualem incipit. ut longa breuis longa. inperfectus est qui terminatur per aliam quam per illam in qua incipit. Sic apparet: quod sunt. duodecim modi cum perfectis et inperfectis: siue aliis. modus rectus est: qui procedit per rectas longas: et rectas breues Obliquo est qui procedit per aliquas longas: et alias breues. Regula cognicionis temporum longa [[aut]] [ante add. m.sec.] longam ualet tria tempora. Secunda regula est: due recte breues: ualent unam rectam longam. tercia regula est: multitudo breuium simul quanto magis apropinquatur fini: tanto debet: longior proferri. unde sequitur quod primus. secundus. Sextus: dicuntur modi recti. tercius. quartus. quintus: dicuntur obliqui. Sed aliqui uolunt [quod] quod quintus noster modus: sit primus omnium. Et bona est racio Quia per istum modum precedit omnes nostros modos. Sed quo ad tempora cognoscenda: prius est modus rectus quam obliqus et sic non ualet quod dicitur: quod quintus est primus. [f.67r] Ordo modorum est: numerus punctorum: ante pausacionem. Iste ordo diuiditur: in primum secundum et tercium et cetera. Ordo autem procedit: ab uno principio: principium: a radice. Radix est quilibet cantus: primo datus. Exemplum primum: prime radicis.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.67r; text: Latus] [GARDMP 01GF]

Et notandum quod principium cuiuslibet modi caret omni pausacione. Primo ordo: primi modi perfecti. Modus obliqus habet plures consideraciones: ut patet in tercio quia tercius constat ex longa et duabus breuibus et due breues equipollent longe et longa ante longam ualet longam et breuem et sic [[ualent]] ualet tria tempora. Quare longa ante duas breues: ualet tria tempora Et sic ualet longam et breuem: uel breuem et longam. Item due breues equipollent longe. Ergo si ponantur ante longam: ualent tria tempora ergo ualent longam et breuem: uel econuerso unde regula. si sint plures breues in [[n]] modis [[aliquis]] obliquis que [[n]] magis apropinquatur fini longior debet proferri ergo ille due ualent breuem et longam: et non longam et breuem. Quare tercius mdus [modus corr. supra lin.] et quartus: pocius reducuntur ad secundum: quam ad primum. Sed quintus indifferenter ad primum et secundum potest reduci. unde quintus modus constat ex omnibus longis. Et sic quelibet longa est: ante aliam longam Quare quelibet ualet tria tempora. confuse et non distincte et sic ualet longam et breuem. uel econuerso. Et sic potest reduci ad primum et secundum confuse et mediante secundo potest reduci ad tercium et ad quartum quamuis omnes modi: et ad primum et ad secundum: posset reduci. Sed in isto modo aliter respicimus pausacionem: quam in aliis modis: cum in aliis modis quanta est penultima: tanta est pausacio. Et hic ex toto ista regula non seruatur [obseruatur corr. supra lin.]: sed in parte quia est pausacio longa et aliquociens breuis siue fuerit [[fuerit]] modus perfectus: siue inperfectus. Sed si fuerit longa erit propria sua pausacio breuis a commoda: ut in sequentibus patebit. Sextus modus potest reduci ad primum: uel secundum. Sed quando reducitur ad primum terminatur in longam et habet pausacionem unius temporis: quando autem reducitur ad secundum: tunc finitur per breuem: et habet pausacionem duorum temporum. Sed ad [proprium add. in marg.] primum modum totaliter non fit. Sed circulariter soni ultimi et pausaciones breues semper et in ordinibus siue perfectis: siue inperfectis secundum magis et minus: ad modum tercii perfecti et inperfecti erunt. Habito [f.67v] de modis existunt et de eorum partibus: sequitur de figuris et eorum significacionibus. Figura ut hic accipitur est signum denotans sonum uel sonos secundum suum tempus longitudinis atque breuitatis. Figurarum: quedam simplex: quedam composita. uel ligata: quod idem est. Simplicium: quedam dicitur longa: quedam breuis. longarum que dicuntur puncta longa: triplex est modus scilicet [[idest]] Recta longa et superhabundans: et plica longa. recta longa est: cuius latitudo non transit longitudinem: cum tractu descendente: a parte dextra ut hic [L,L,L] Super habundans: siue duplex longa quod idem est: cuius latitudo transit longitudinem. cum tractu predicto: ut hic declaratur [MX; MX; MX] plica duplex est ascendens et descendens. Descendens cum duplici tractu fit: ascendens: cum uno tantum. uel duplici. sed semper est longior tractus: a parte dextera ut hic. [Lpdsn; Bpssncsdx; Bpssncsdx] Breuium tripliciter est modus scilicet recta breuis: recte posita. Et est cuius latitudo non transit longitudinem. et sine tractu. ut hic patet [B; B; B; B] et est semibreuis oblique posita. ut hic apparet [S,S,S,S,S] Est et alia: plica breuis et fit quando longior tractus fit a parte sinistra ut hic [Bcdsnpddx; Bcdsnpddx; Bcssnpsdx; Bcssnpsdx] Figura composita uel ligata est: quando plura puncta in unum coniunguntur a puncto ad puncta: ascendentes uel descendentes

[Lig2cdsnd,Lig2art,Lig2art,Lig3cdsndd,Lig3cssnaart,Lig3dod,Lig4aaod,Lig4cdsnddod,Lig6aaaaodart]

Figurarum quedam dicuntur ascendendo: quedam descendendo et hoc a parte principii uel finis: Item quedam dicuntur perfecte. Item quedam cum proprietate: quedam sine. Descendens dicitur figura: quando secundus punctus inferior est primo. ascendens: econuerso. Cum proprietate descendente dicimus: quando primus punctus habet tractum descendentem: a latere sinistro. Si tractus fuerit ascendens: cum proprietate opposita dicetur. ut hic

[Lig2cdsnd,Lig3cdsndd,Lig4cdsnodad,Lig3cdsndod,Lig2cssnd,Lig3cssndd,Lig4cssnodad,Lig3cssndod]

In figura ascendente proprietas sua est quando primus punctus non habet tractum ut hic patet [Lig2art,Lig3aart,Lig4aaod,Lig5aaodart,Lig5aodaart,Lig5aaad] Sed sine proprietate dicitur: si habet tractum: ut hic

[Lig2cdsnart,Lig3cdsnaart,Lig5cdsnaaaod,Lig6cdsnaaaodart,Lig5cdsnaodaart,Lig7cdsnaaddaa] Et sic intelligimus de figura descendente: ad suum contrarium ut hic [Lig2cdsnd,Lig3cdsndd,Lig5cdsnodaad; Lig2d,Lig3dd,Lig4odad]

Figura perfecta: in fine dicitur: quando tractus a penultima ad ultimam fuerit descendens perpendiculariter. et hoc in figura descendente in fine. et hoc est [[q]] quando ultima fuerit inferior penultima ut hic [Lig3cdsndd,Lig2cdsnd,Lig4aad,Lig4odad,Lig5cdsndodad,Lig6aodaad]

Sed in figura ascendente: in fine est perfeccio cuius ultimus punctus recte iacet supra penultimum [Lig2art,Lig3aart,Lig3cdsnodart,Lig4dodart,Lig6cdsnddodaart,Lig6cdsnddaodart,Lig5cdsnodaodart] Inperfecta uero dicitur fine fuerit ascendens siue descendens: si ultimus [f.68r] punctus fuerit obliqus: ad penultimam: ut hic patet [Lig2a,Lig3aa,Lig2cdsnod,Lig3cdsndod,Lig4cdsnddod,Lig4aaod,Lig5aada] Sequitur de regulis figurarum adinuicem ligatarum Omnis figura ligata cum proprietate posita: et perfecta: penultima dicitur esse breuis. et ultima longa. Si sint precedentes uel precedens tunc omnes ponuntur pro longa ut hic [Lig2art,Lig2cdsnd,Lig3dd,Lig4cdsnddd,Lig3aart,Lig3cdsnodart,Lig4cdsnodartart,Lig5cdsnodaaart]

Omnis figura sine proprietate et perfecte posita: ualet oppositum cum proprietate. ut hic patet [Lig2cdsnart,Lig2cssnd,Lig3cdsnaart,Lig3cssndd,Lig3cssnodart,Lig3ad]

Regula est quod nunquam ponuntur due breues uel tres uel quatuor pro breui: ubi possunt poni pro longa. Quartus ligatura cum proprietate opposita et perfecta: ultima est longa. et omnes precedentes ponuntur pro breui: si sint ibi plures [Lig3cssndd,Lig3cssnaart,Lig3cssnodart,Lig5cssnaaart,Lig4ddd,Lig4cssnaaart] Sed si sint due tantum: non ualent nisi breuem ut hic patet [Lig2cssna,Lig2cssnd,Lig2cssnart,Lig2cssnd,Lig2cssnart] Omnis figura cum plica et cum proprietate et perfecta ultima cum plica ualet longam. quia nihil aliud est quam signum diuidens sonum in sonum diuersum. ut hic [Lig2cdsndcddx,Lig2acsdx,Lig2cdsnacsdx,Lig3cdsnddcddx,Lig3aacddx,Lig3aacsdx,Lig3cdsnodacddx,Lig4aaacsdx] Omnis figura ligata cum plica: sine opposita proprietate sumitur ut cum proprietate uel non et perfecta [uel inperfecta omnis figura inperfecta add. in marg.] sumitur tripliciter aut cum proprietate et plica uel sine plica

[Lig2cdsnodcddx,Lig2cdsnodcddx,Lig2acsdx,Lig3cdsndodcsdx; Lig2cdsnod,Lig2a,Lig3cdsndod] aut sine proprietate et cum plica uel sine [[p]] plica [[aut]] [ut add. supra lin.] sumitur hic [Lig2odcddx,Lig2odcsdx,Lig2cdsnacsdx,Lig3pssndodcddx; Lig2od,Lig2cdsna,Lig3dod] aut cum proprietate oppoita et cum plica uel sine plica ut hic

[Lig2cssnodcddx,Lig2cssnodcsdx,Lig2cssnacsdx,Lig3cssndodcsdx; Lig2cssnod,Lig2cssna,Lig3cssndod] Regula est quod omnis figura inperfecta si sit cum proprietate extenditur quo ad perfeccionem primi modi usque ad primam longam sequentem. Si sit sine proprietate: extenditur quo ad perfeccionem secundi modi. usque ad primam breuem sequentem Et totum hoc intelligitur. in conductis et in motellis: quando summitur sine litera uel cum littera Si proprio modo figurantur: omnes figure fere accipiuntur inperfecte. Et hoc intelligitur in discantu: et ubicumque rectus [[n]] modus accipitur. Sequitur de probacione modorum per figuras. Prima regula primi modi dicitur esse: tres ligate adinuicem in principio: et consequenter cum due et due [et due add. in marg.] et cetera. Et hoc totum: cum proprietate et perfeccione.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.68r,1; text: Angelus] [GARDMP 01GF]

Alia regula de eodem tres cum breui pausacionem et tres cum breui et cetera. Et dicitur esse primus ordo: primi modi perfecti: ut hic

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.68r,2; text: Angelus] [GARDMP 01GF]

Secundi modi prima regula [f.68v] sumitur ita. due [due add. supra lin.] due: cum proprietate et perfeccione: et tres in fine sine proprietate et perfeccione ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.68v,1; text: Balaam] [GARDMP 02GF]

aliter de eodem: tres sine proprietate et cum perfeccione: cum longa pausacione et sic in infinitum [[aut]] [ut m.sec. add. in marg.] hic. Et est primus ordo: eiusdem secundi.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.68v,2; text: Balaam] [GARDMP 02GF]

tercius modus: probatur ita per figuras: quoniam prima est longa Et postea tres ligate [et tres ligate m.sec. add. in marg.] cum proprietate et perfeccione: ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.68v,3; text: Cumque] [GARDMP 02GF]

Quartus modus sumitur hic. tres et tres cum proprietate et perfeccione: et due inperfecte in fine: et cum longa pausacione: u hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.68v,4; text: Regnat] [GARDMP 02GF]

quintus modus: sumitur hoc modo. Omnes longe: cum longa pausa uel breui: ut hic patet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.68v,5; text: Eius] [GARDMP 02GF]

Item alia regula de eodem. tres cum proprietate et perfeccione: et cum longa pausacione: et hoc [in m.sec. add. in marg.] infinitum [[et]] Et hoc fit causa breuitatis. Et non proprie sumitur ita: sed usus est: ut ita in tenoribus accipiatur

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.68v,6; text: Et sperabit] [GARDMP 02GF]

Sextus accipitur. hoc modo. Quatuor cum proprietate et perfeccione. cum due et due et due cum proprietate et plica: ut sumitur hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.68v,7; text: Fiat] [GARDMP 02GF]

Alia regula de eodem. Sed non probatur per istam artem. Sed bene probatur per exemplum quod inuenitur in alleluya. posui adiutorium in triplo. scilicet quatuor cum proprietate et perfeccione et tres et tres et tres cum proprietate et cetera. ut sumitur in hoc exemplo.

[Figura legi non potest; text: <Feruens>]

Sequitur de modis inperfectis: quomodo et qualiter figurantur: unde primus modus: figuratur hoc modo. tres cum proprietate et perfeccione: cum due et due et tres in fine sine proprietate. ut hic patet.

[f.69r] [Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.69r,1; text: Audi filia] [GARDMP 03GF]

Alia regula de eodem. Due sine proprietate et debita pausacione: et due cum proprietate et pausacione debita similiter: ut hic sumitur.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.69r,2; text: Agmina] [GARDMP 03GF]

Secundus modus inperfectus: sumitur hoc modo: Due. due. due. [[due.]] cum proprietate et perfeccione aut in exemplo secundi modi perfecti. Alia regula [[deoi]] de eodem. Due cum proprietate et perfeccione et debita pusacione: et eciam sine proprietate et cum perfeccione et debita pausacione: ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.69r,3; text: Balaam] [GARDMP 03GF]

aliter de eodem tres sine proprietate et cum perfeccione: et due sine proprietate et cum proprietate. et debitis pausacionibus ut hic

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.69r,4; text: Omnes] [GARDMP 03GF]

tercius modus inperfectus: sumitur hoc modo sumatur una longa cum tribus. tribus. tribus. et cum proprietate et inperfeccione [[u]] et in fine due cum proprietate et inperfeccione [ut add. supra lin.] [[ut]] hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.69r,5; text: Cumque] [GARDMP 03GF]

Aliter de eodem. Sumatur una longa: cum duabus cum proprietate et perfeccione: et longa pausacione. et sic quantum placuerit. ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.69,6; text: Regnat] [GARDMP 03GF]

Aliter de eodem. Sumatur una longa cum tribus: et una breui in fine et debita pausacione et cetera.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.69r,7; text: Regnat] [GARDMP 03GF]

[[quartus]] Quartus modus: sumitur multis modis scilicet inperfectus. Et hoc primo modo. sic sumantur tres. tres. tres. et cetera. cum proprietate et perfeccione et longa pausacione: ut hic patet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.69r,8; text: Regnat] [GARDMP 03GF]

Aliter de eodem. tres cum una breui in fine et debita pausaccione. Et sic quantum placuerit: seruando inperfeccionem sic.

[ClefF3,Lig3aart,B,2LP,L,Lig3odart,2LP,B,L,Lig3ad,B,BP,L,B,Lig2cdsnd,BP,Lig2art,B,2LP,L,Lig3odart,B on staff4]

Quintus modus inperfectus: hoc modo [f.69v] sumitur. Omnes longe: in pari numero: ut hic apparet.

[ClefC3,L,L,BP,L,L,L,L,BP,L,L,L,L,2LP,L,L,L,L,L,L,L,L,2LP on staff5]

Sextus modus inperfectus: sumitur hoc modo. Quatuor cum plica: et due et due cum plica: et proprietate si reduatur [reducatur corr. supra lin.] ad primum modum: ut hic patet.

[ClefF3,Lig4odaacddx,Lig2cdsndcddx,Lig2acsdx,Lig2cdsnd,Lig2acsdx,Lig2cdsndcddx,Lig2cdsndcddx,Lig2cdsndpsdx,Lig2acddx,Lig2cdsnd on staff5]

Si modus iste accipitur per reduccionem: ad secundum: talis est regula. Due. due. due. et cetera. cum proprietate et perfeccione et cum plica et ultima simplici nota: omnes breues dicuntur ut hic apparet.

[ClefF3,Lig2cdsndcsdx,B,L,Lig2cdsndcsdx,Lig2acsdx,Lig2cdsndcddx,Lig2acsdx,B,L,B,L,Lig2acddx,Lig2acddx,B,2LP on staff5]

Et hoc est ad propositum omnium modorum: perfectorum et inperfectorum. Sequitur de quibusdam regulis communibus unde prima regula est: quod nunquam debet poni aliqua figura sine proprietate: ubi potest poni: cum proprietate. Alia regula est quod nunquam debet poni simpliciter uel non ligata: ubi potest poni ligata uel composita. Omnis ligatarum ordinacio: debet fieri per eundem ordinem compositarum idest per caudem ligatura. Omnes uoces eodem [eadem ante corr.] sono accepte: non possunt ligari. uel facere compositam: quia omnis figura composita uel ligata dicitur ascendendo uel descendendo. Et quecumque sunt in eodem sono: non dicuntur ascendendo uel descendendo ergo ex hiis non sit ligatura: [[ligata]] idest figura ligata. Omnis figura non ligata: debet reduci ad ligatam per equipollenciam. Omnis figura ultra tres. suo proprio modo reducitur ad tres. Item tres quarum altera est simplex et due ligate reducuntur ad tres ligatas: per equipollenciam. et hoc est secundum propriam proprietatem: quia reducuntur ad aliquem modum proprium. Item notandum est: quod ubicumque inuenitur breuium multitudo scilicet idest semibreuium: semper participant. cum precedente. quia precedens cum eis non reputatur in ualore: nisi pro una tali sicut et precedens

[ClefC4,Lig3Lcudd,Lig3cudd,S,S,S,S,S,S,Lig3Lart,Lig4Lcuddd,Lig3Lcuaa on staff4]

Sequitur de pausacionibus. unde uidendum est: quod sit pausacio. pausacio est: diuisio soni: facta in debita quantitate. Pausacionum quedam simplex: quedam composita. pausacio simplex dicitur esse: [quando add. in marg.] [[quod]] pausatur secundum quantitatem alicuius modi; uel maneriei. ut hic

[ClefC3,Bcssnpsdx,Lig3ad,Lig2art,Lig2d,Lig2d; L,Lig3ad,3LP,L,Lig2cdsnod,BP,Lig3ad,BP,L,L,L,3LP,L,L on staff4]

[f.70r] Simplicium: quedam est perfecta: quedam inperfecta perfecta dicitur esse illa: que non transmutat modum propter sui aduentum. Inperfecta autem dicitur que transmutat modum [[non]] precedentem. et utraque istarum pausacionum patet in exemplo. supra dato. unde regula omnis pausacio simpliciter: dicitur equalis penultime modi precedentis. Si autem modus ante pausacioni sit perfectus: et pausacio [[uel dicetur]] dicitur perfecta. Si uero sit inperfectus: et pausacio erit inperfecta Omnis pausacio: sumitur per [[o]] oppositum quo ad tempus. secundum modum perfectum sui modi precedentis uel eciam secundum numerum: quia puncti perfecti modi sunt inpares: et pausacio est par. Et hoc est a parte principii uel finis sed secundum modum inperfectum a parte finis [tantum add. in marg.] [[tamen et non principii uel finis sed secundum modum inperfectum a parte finis tantum:]] et non principii. Si pausacio sit perfecta: et modus precedens erit perfectus. Si inperfecta: et modus erit inperfectus. Pausacio composita uel duplex dicitur esse: quando simplex duplatur uel triplatur uel quadruplatur: et cetera. Compositarum: quedam perfecta: quedam uero inperfecta ut superius simplici et cetera. Omnis pausacio sumitur contrario modo sui modi precedentis. in primo. secundo. tercio. quarto: quinto. secundum numerum: et in sexto quando reducitur ad primum. uel secundum: sed secundum suum proprium modum equalis est principio et fini nec recipit contrarietatem nisi secundum numerum aliquem [[parum]] parem uel inparem. Et notandum quod in omni perfecta pausacione: debet naturaliter tractus et interuallum computari pro pausacione. In omni inperfecta: sine interuallo debet computari Sequitur de figuris: pausacionum. Figura pausacionis: est signum uel [[contractus]] [tractus m.sec. add. in marg.] significaciuus diuisionem soni factam: in debita quantitate. Pausacionum quedam dicitur recta breuis quedam longa: quedam finis punctorum quedam diuisio modorum. quedam diuisio sillabarum: quedam suspiracio. Recta breuis est: tractus respiciens latitudine unius spacii. Recta longa est tractus continens duo spacia: uel plura. Finis punctorum dicitur esse ubi tractus respicit latitudinem. omnium linearum et spaciorum. diuisio modorum est tractus aliquo modo positus et hoc in superiori parte et minor apparet: recta breui. Diuisio sillabarum: dicitur idem. sed accipitur in inferiori parte. Suspiracio dicitur [[e]] esse. apparens pausacio: et non existens. Et hoc est supponendum: quia suspiracio potest fieri cum tractu et sne tractu: et est minor recta [f.70v] breui. Et accipe hic exemplum: omnium pausacionum.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.70v] [GARDMP 04GF]

Sequitur de consonanciis in eodem tempore: siue in diuersis temporibus in eadem uoce.

Consonanciarum: quedam dicuntur concordancie: quedam discordancie. Concordancia dicitur esse quando due uoces iunguntur in eodem [[uoces]] tempore: ita quod una potest compati cum alia: secundum auditum. Dicordancia dicitur contrario modo. Concordanciarum: triplex est modus quia quedam sunt perfecte: quedam inperfecte: quedam uero medie Perfecta dicitur quando due uoces iunguntur in eodem tempore: ita quod una secundum auditum non parcipitur ab alia propter concordanciam et dicitur equissonancia. ut in unissono et diapason.

[ClefF3,ClefC5,L,L,L,2LP,L,L,L; Lig2art,Lig2cdsndcddx,Lig2art on staff6] Inperfecte autem dicuntur: quando due uoces iunguntur ita quod una ex toto: percipitur [participatur ante corr.] ab alia: secundum auditum: et concorcordanciam. Et sunt due species scilicet ditonus: et semiditonus [[et semidito]]

[[ClefF3,ClefC5,Lig2art,Lig2d,Lig2art,2LP,Lig2art,Lig2art,Lig2cdsnd,2LP,Lig2d,Lig2art,Lig2d,MXP,Lig2cdsnd,Lig2cdsnd,Lig2art on staff6] add. in marg.] Medie autem dicuntur: quando due uoces iunguntur in eodem tempore. que neque dicuntur perfecte neque inperfecte sed partim conueniunt cum perfectis: et partim cum inperfectis. Et sunt due species scilicet diapente et diatesseron. Et iste due species: patent [[in]] in hoc exemplo. [ClefC3,Lig2art,Lig2art,Lig2cdsnd; Lig2cdsnd,Lig2art,Lig2cdsnd,Lig2art; Lig2cdsnd,Lig2cdsnd,Lig2art,Lig2art,Lig2cdsnd,Lig2art,Lig2cdsnd on staff4] Sic apparet: quod sex sunt species concordancie scilicet unissonus diapason diapente diatesseron: semiditonus ditonus. Et dicuntur genera generalissima: omnium concordanciarum. Sciendum quod supradicte concordancie: possunt sumi in infinitum. Probacio. primus sonus sic datus. supra primum .G: secundus sonus [[supra]] supra secundum .g. quod dicitur unissonus: uel equisonancia: quod idem est. Dico quod quicquid concordat secundo .g: et primo. Probacio. Que equalia sunt eidem: sibi inuicem sunt equalia sed diapente bene concordat secundum suam speciem secundo g: ergo et primo. Et non [[e]] econuerso. Quia si illud quod uidetur minus inesse inest: et illud quod magis et econuerso. Et omne totum ponit suas partes et non econuerso et [[omne totum ponit suas partes et non econuerso]]. quia omne totum: maius est: sua parte et non econuerso. tunc dico sic. Semiditonus bene concordat secundo g. ergo et primo et non econuerso: per precedencia. Et uocatur: semiditonus cum diapason. Et sic de ditono et uocatur ditonus cum diapason. Et sic de aliis: in infinitum ascendi potest Et hec sufficiant: de propriis concordancias [condordanciis corr. supra lin.]. Discordancia dicitur esse: quando [f.71r] due uoces iunguntur in eodem tempore: ita quod secundum auditum una uox non possit compati cum alia: Discordanciarum quedam dicuntur perfecte: quedam inperfecte quedam uero medie. perfecte dicuntur: quando due uoces [non add. in marg.] iunguntur aliquo modo secundum compassionem uocum: ita quod secundum auditum una non possit compati cum alia. Et iste sunt tres species scilicet semiditonum tritonus: ditonus cum diapente

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.71r,1] [GARDMP 04GF]

Inperfecte dicuntur quando due uoces iunguntur: ita quod secundum auditum [[uel possunt]] possunt aliquo modo compati. tamen non concordant. Et sunt due species. scilicet tonus cum diapente: et semiditonus cum diapente. Et est iste due species [non add. supra lin.] concordant. paciuntur [compaciuntur corr. supra lin.] [tamen m.pr. add. in marg.] [[cum]] ut hic apparet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.71r,2] [GARDMP 04GF]

Medie dicuntur: quando due uoces iunguntur: ita quod partim conueniunt cum perfectis: partim cum inperfectis Et iste sunt due species scilicet tonus et semitonium: cum diapente. ut hic patet

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.71r,3] [GARDMP 04GF]

Iste species dissonancie: sunt septem scilicet semitonium. tritonus. ditonus cum diapente. tonus cum diapente. semiditonus cum diapente. tonus et semitonium cum diapente: Et possunt sumi usque in infinitum. Sicut et concordancie scilicet semitonum [semitonium corr. supra lin.] cum diapason. ditonus cum diapason. tritonus cum diapason et cetera. usque ad bis diapason et ulterius quantum [[nisi]] placuerit.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.71r,4] [GARDMP 04GF]

Sequitur de consonanciis. et dissonanciis scilicet que magis concordant: et que minus: et que magis discordant: et que minus. Concordanciarum: prima dicitur unissonus: que procedit ab equalitate in mediate. Ideo meliorem cuntis [[uel concordanciam]] concordiam habet. Secunda diapason qui sumitur in dupla proporcione. tercia est diapente: qui [quia ante corr.] sumitur in sesqualtera proporcione. Quarta est diatesseron: qui sumitur in sesquiterciam. Quinta est ditonus; qui accipitur in minori superparciente quam semiditonus: ut est superseptemparciens. sexagesimas quartas. Sexta est semiditonus quia sumitur in minori superparciente: aliis sequentibus. ut est super sex parciens uicesimas septimas unde regula. que magis et appropinquiori procedunt ab equalitate [[m]] magis concordant in sono et que minus appropinquant equalitati: minus concordant. ergo magis discordant [discorddant ante corr.]: secundum auditum. Sed iste [[non]] sex species. prius nominate multum appropinquant ipsi equalitati. alie uero septem [f.71v] species sequentes multum discant ab equalitate: ergo prime sex bene concordant et dicuntur concordancie: alie autem non concordant sed pocius discordant quare nominantur discordancie. Discordanciarum prima: dicitur tritonus: quia magis dicitur perfecta discordancia: eo quod magis [[dis]] discedit ab equalitate: quia [[a]] accipitur super ducenta decem et septem parciens quingentas duodecimas. ut .LXXXXIX: ad quingenta duodecim. Secunda est: semitonium. Et dicitur insuper tredecim. .CCXLIIIas. ut .CCLVI: ad .CCXLIII. tercia est ditonus cum diapente. et accipitur super ducentas tricesimas parciens CCLVI. ut .CCCCLXXXVI. ad .CCLVI. Quarta est: tonus cum diapente. Et accipitur super .XXIIas: parciens XXXII. Quinta est: semitonium cum diapente. Et accipitur super CCXLII: parciens .CCCCLXXXVI [[aut]] [ut m.pr. add. in marg.] septingenta [[LXXX]] VIII. ad CCCCLXXXVI. Sexta est: semiditonus cum diapente. Et accipitur super septem parciens nonas. ut sedecim: ad nouem. Septima est: tonus. et sumitur [in add. in marg.] sesquioctaua proporcione ut nouem: ad octo. Sic apparent septem discordancie et que earum magis discordant et que minus. Et uocandum quod omnis discordancia. ante perfecta concordanciam [discordanciam ante corr.] [[uel mediam]] siue mediam: equipollet medie [et] Et hec proprie sumitur ante unissonum uel diapason. Sciendum est: quod nunquam ponitur discordancia: ante perfectam concordanciam nisi causa coloris musice hec de consonanciis sufficiant. Sequitur de discantu: et de eius speciebus. Discantus est: aliquorum diuersorum cantuum consonancia: secundum modum et secundum equippollentis equippollenciam. Et sunt tot species sicut et in modo. a parte equippollentis qui dicitur secundus cantus: quot a parte tenoris: qui dicitur primus cantus. Sunt autem. sex species. eius ut dicitur. Et sciendum quod a parte primi: tria sunt consideranda scilicet sonus ordinacio: et modus. Sonus hic accipitur: pro musica. ordinacio hic sumitur: numerus punctorum: ante pausacionem modus: pro quantitate longarum uel breuium notarum. Similiter eadem. a parte secundi: consideranda sunt Preterea primus et secundus in tribus sunt consideranda scilicet in numero in modo: et in concordancia In numero [ut add. supra lin.] [[aut]] tot sint puncti secundum equippolenciam a parte secundi: quot a parte primi: uel econuerso. In modo ut sicut longa contra longam: uel breues: equippolentes longe In concordancia: ut primus bene concordet secundo: et econuerso. unde regula. Omne quod [f.72r] fit inpari: debet concordari [cum add. supra lin.] omni illo: quod fit in inpari. si sit in primo uel secundo uel tercio modo. S [Si corr. supra lin.] duo puncti sumentur hic pro uno et aliquando unus eorum ponitur in discordancia: propter colorem musice. E hic primus siue secundus et hic bene permittitur ab auctoribus prius et licenciatur hoc autem inuenitur in organo: in pluribus locis et precipue in motellis. Et notandum: quod sunt tres species discantus. Aut rectus positus contra rectum quod est prima species aut modo per ultra mensuram ad modum per ultra mensuram quod est secunda species: aut rectus contra per ultra mensuram quod est tercia species. Rectus ad rectum: sumitur dupliciter aut eodem ordine: aut ordine conuerso. Rectus ad rectum: dupliciter. aut rectus ad se ipsum: aut ad reliqum. Rectus ad se ipsum: potest combinari tripliciter secundum quod triplex est modus rectus. aut primis contra primum: ut hic patet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.72r,1] [GARDMP 05GF]

Aut secundus contra secundum. ut hic

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.72r,2] [GARDMP 05GF]

Aut sextus contra sextum: ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.72r,3] [GARDMP 05GF]

Rectus contra reliccum potest dupliciter combinari: uel accipi [[staff6]] Aut primus contra sextum: aut secundus: contra sextum. primus contra sextum: dupliciter. Aut primus in loco primi [primiat ante corr.] accipietur. et sextus in loco secundi ut hic apparet.

[ClefC4,Lig4add,Lig3cdsndd,Lig3cdsndd,Lig2art,Lig3cdsndd,Lig3cdsndd,Lig3cdsndd on staff5] Aut econuerso scilicet sextus in loco primi: et primus in loco secundi ut hic [ClefC3,Lig3aart,Lig2art,Lig2art,Lig3aart,Lig2art,Lig2art on staff3]

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.72r,4] [GARDMP 05GF]

Secundus contra sextum: potest dupliciter combinari. aut [[aut]] secundus in loco primi: et sextus in loco secundi.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.72r,5] [GARDMP 05GF]

Aut fiet: econuerso scilicet sextus in loco primi: et secundum in loco secundi. ut hic declaratur

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.72r,6] [GARDMP 05GF]

Rectus ad rectum. ordine conuerso: sumitur tripliciter aut primus ad secundum. aut primis ad sextum secundum ordinem secundi [f.72v] aut secundus ad sextum [sextus ante corr.]. Primus secundo: dupliciter aut primis in loco primi: et secundus in loco secundi: ut hic patet

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.72v,1] [GARDMP 06GF]

Aut econuerso scilicet secundus in loco primi et primus in loco secundi ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.72v,2] [GARDMP 06GF]

Item primus contra sextum: secundum ordinem secundi: sumitur dupliciter aut primis in loco primi: et sextus in loco secundi ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.72v,3] [GARDMP 06GF]

Aut econuerso [econuersosio ante corr.]: scilicet sextus in loco primi: et primus in loco [[secundus]] secundi: ut hic apparet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.72v,4] [GARDMP 06GF]

Secundus sexto: dupliciter aut secundus loco primi: et sextus loco secundi.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.72v,5] [GARDMP 06GF]

Aut econuerso scilicet sextus in loco primi et secundus in loco secundi ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.72v,6] [GARDMP 06GF]

Modus per [ultra add. supra lin.] mensuram: sumitur dupliciter. aut eodem ordine: aut conuerso. Eodem ordine dupliciter aut ad se ipsum: aut [[uel]] ad [[reliq]] relicum. ad rectum ad se ipsum tripliciter aut tercius ad se ipsum: ut hic patet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.72v,7] [GARDMP 06GF]

Aut quartus ad se ipsum ut hic [aut quartus ad se ipsum m.pr. add. in marg.] ut hic: [[aut quartus ad se ipsum ut hic.]]

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.72v,8] [GARDMP 06GF]

Aut quintus contra se ipsum: ut in exemplo subsequenti

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.72v,9] [GARDMP 06GF]

Modus per ultra mensuram [[ad uel]] ad relicum [uel ad m.pr. add. in marg.] rectum in eodem ordine: sumitur dupliciter. Aut tercius contra quintum: aut quartus ad quintum [tercius ad quintum m.pr. add. in marg.]: dupliciter aut tercius in loco primi. et quintus loco secundi.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.72v,10] [GARDMP 06GF]

Aut econuerso [f.73r] scilicet quintus in loco primi et tercius in loco secundi. ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.73r,1] [GARDMP 07GF]

Quartus contra quintum: dupliciter aut quartus in loco primi et quintus loco secundi.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.73r,2] [GARDMP 07GF]

Aut fiet econuerso scilicet quintus in loco primi: et quartus in loco secundi: ut hic apparet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.73r,3] [GARDMP 07GF]

Modus per ultra mensuram: ad modum per ultra mensuram ordine conuerso: sumitur dupliciter: uel eciam tripliciter. Aut tercius quarto: aut tercius quinto: aut quartus quinto. Tercius quarto: [[p]] potest dupliciter combinari aut tercius sumetur in loco primi: et quartus in loco secundi. ut in hoc exemplo apparet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.73r,4] [GARDMP 07GF]

Aut econuerso uerso scilicet quartus in loco primi: et tercius in loco secundi. ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.73r,5] [GARDMP 07GF]

Tercius quinto dupliciter aut tercius in loco primi: et quintus loco secundi.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.73r,6] [GARDMP 07GF]

Aut econuerso scilicet quintus in loco primi: et tercius in loco secundi ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.73r,7] [GARDMP 07GF]

Quartus contra quintum: potest dupliciter combinari. aut quartus in loco primi et quintus in loco secundi aut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.73r,8] [GARDMP 07GF]

Aut econuerso scilicet quintus in loco [f.73v] primi: et quartus in loco secundi ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.73v,1] [GARDMP 08GF]

Rectus modus ad modum per ultra mensuram sumitur dupliciter aut eodem ordine aut conuerso. Eodem ordine: dupliciter aut contra parem: aut par contra inparem. Par contra parem: potest dupliciter accipi aut secundus quarto: aut sextus quarto. Secundus quarto: dupliciter. aut secundus in loco primi: et quartus in loco secundi. ut hic patet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.73v,2] [GARDMP 08GF]

Aut fiet econuerso scilicet quartus in loco primi et secundus in loco secundi. ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.73v,3] [GARDMP 08GF]

Sextus quarto: dupliciter aut sextus loco primi: et quartus loco secundi.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.73v,4] [GARDMP 08GF]

Aut fiet econuerso scilicet quartus in loco primi: et sextus loco secundi:

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.73v,5] [GARDMP 08GF]

Inpar contra inparem: sumitur dupliciter. aut primus tercio in cantum quod primus equipollet debito ordine sexto et sextus tercio mediante secundo Et ita summitur primus tercio sed non proprie: sed per reduccionem aut primus quinto. Primus tercio: dupliciter. aut primus in loco primi: et tercius in loco secundi ut patet in exemplo subsequenti

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.73v,6] [GARDMP 08GF]

Aut fiet: econuerso scilicet tercius in loco primi: et primus in loco secundi. ut hic patet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.73v,7] [GARDMP 08GF]

[f.74r] Primus quinto: dupliciter aut primus loco primi: et quintus loco secundi

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.74r,1] [GARDMP 09GF]

Aut fiet econuerso scilicet quintus in loco primi: et primus in loco secundi. ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.74r,2] [GARDMP 09GF]

Sextus quinto: dupliciter. aut sextus in loco primi et quintus in loco secundi ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.74r,3] [GARDMP 09GF]

Aut fiet econuerso scilicet quintus in loco primi: et tercius in loco secundi. ut hic apparet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.74r,4] [GARDMP 09GF]

Par contra imparem: sumitur tripliciter aut secundus contra aliquem. aut quartus contra aliquem: aut sextus contra aliquem. Secundus contra aliquem: est dupliciter. aut secundus ad tercium: aut idem secundus ad quintum secundus ad tercium: potest dupliciter combinari aut secundus in loco primi: et tercius in loco secundi ut hic patet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.74r,5] [GARDMP 09GF]

Aut fiet econuerso scilicet tercius in loco primi: et secundus in loco secundi ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.74r,6] [GARDMP 09GF]

Secundus ad quintum. potest accipi dupliciter. aut secundus loco primi. et quintus loco secundi ut [aut ante corr.] hi patet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.74r,7] [GARDMP 09GF]

Aut econuerso scilicet quintus in loco primi: et secundus in loco secundi. ut hic patet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.74r,8] [GARDMP 09GF]

Quartus contra aliquem: potest combinari: tripliciter. aut quartus contra primum: aut contra tercium: aut contra quintum. Sed de istis nullum exemplum traditur eo quod eorum combinacio: raro alicubi reperitur. Sextus contra aliquem. potest [f.74v] combinari tripliciter aut sextus contra primum. aut contra tercium aut contra quintum. Sextus contra primum: dupliciter. aut sextus loco primi et primus loco secundi aut econuerso. Sed quia horum exempla superius dantur. id circo quo ad presens relinquantur Sextus ad tercium dupliciter aut sextus in loco primi: et tercius loco secundi ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.74v,1] [GARDMP 10GF]

Aut fiet econuerso scilicet tercius in loco primi: et sextus in loco secundi. ut patet in exemplo subsequenti.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.74v,2] [GARDMP 10GF]

Sextus contra quintum: dupliciter aut sextus in loco primi et quintus in loco secundi. ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.74v,3] [GARDMP 10GF]

Aut fiet econuerso scilicet quintus in loco primi et sextus in loco secundi. ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.74v,4] [GARDMP 10GF]

[et add. supra lin.] sic de singulis ad inuicem secundum equippollenciam aliquorum [modorum m.pr. add. in marg.] Expliciunt omnes combinaciones modorum [[quantum]] quantum sufficit ad discantum [discantutum ante corr.].

Dicto de discantu: dicendum est de copula que multis ualet ad discantum. quia discantus nunquam perfecte scitur: nisi mediante copula. unde copula dicitur esse id: quod est inter discantum et organum. Alio modo dicitur. copula: Copula est id: quod profertur recto modo: equippolente unissono. alio modo dicitur. Copula est id: ubicumque fit multitudo punctorum. Punctus ut hii sumitur est: ubicumque fit multitudo tractuum. Et ista pars. diuiditur in duo equalia unde prima pars dicitur antecedens: secunda uero consequens. Et utraque pars: continet multitudinem tractuum. unde tractus fit ubicumque fit multitudo uni uoce. specierum ut [aut ante corr.] unissoni. aut toni secundum numerum ordinatum ordine debito. Et hac sufficiant: ad discantum. Organum dicitur multipliciter. Generaliter: et specialiter. De organo generaliter dictum est superius. Nunc autem dicendum est de ipso in speciali. Organum in speciali: dicitur dupliciter. aut per se [[aut per se]] aut cum [[a]] alio. Organum per se dicitur id esse quicquid profertur [[sed aliquam]] secundum aliquem modum: non rectum sed non rectum. Rectus modus sumitur hic ille: per quem discantus profertur. Non rectus dicitur ad differenciam [f.75r] alicuius recte que longe et breues recte sumuntur debito modo: primo et principaliter. In non recta uero: sumitur longa et breuis non primo modo sed ex contingenti. Organum autem non rectum dicitur quicquid profertur per non rectam mensuram ut [aut ante corr.] dictum est superius. Et eius equippolencia: tantum se tenet in unissono usque ad finem alicuius [[p]] puncti ut secum conuenit secundum aliquam concordanciam. Et hoc sufficit de organo. quantum ad discantum. Longe et breues in organo tali modo dinoscuntur scilicet per consonanciam. per figuram per penultimam unde regula. Omne id quod accidit in aliquo secundum uirtutem consonanciarum: dicitur longum. alia regula quicquid figuratur longum secundum organa ante pausacionem uel loco consonancie: dicitur longum. alia regula Quicquid accipitur ante longam pausacionem uel ante perfectam concordanciam: dicitur esse longum. Sequitur de triplicibus. Triplum est: commixcio trium sonorum: secundum habitudinem sex concordanciarum scilicet unissonus diapason: et cetera. et hoc in eodem tempore. Et ista est: [[tonius]] [communis corr. in marg.] descipcio [descripcio corr. supra lin.]. Specialiter autem: sic describitur. Triplum est cantus proporcionatus aliquis: conueniens et concordans cum discantu. Et sic est tercius cantus. ad iunctus duobus unde prima regula. Triplum specialiter [spirituaaliter ante corr.] sumptum debet ex remoto [extremoto ante corr.] concordare: primo et secundo cantui nisi fuerit concordancia in simul per sonum reductum: quod sibi equipollet. Proprium est diapason: et infra. Remotum: est duplex diapason: et infra usque ad diapason. Remotissimum: est triplex diapason: et infra usque ad duplex diapason. Diapason dicitur dupla. diapente cum [[diapente]] diapason dicitur tripla: bis diapason quadrupla Diapente cum bis diapason sexcupla triplex diapason quod uix reperitur nisi instrumentis aflatu: dicitur octupla. Et ista probantur maxime per magnam figuram: musicalem. Multa in predictis dimisumus que partim continentur in triplicibus nunc prepositis et partim in quadruplicibus [quadrupplicibus ante corr.] post positis: primum est de errore. secundum de eorundem colore: tercium est: in posicione breuium: inpropriis locis. quartum est de nobilitate soni. quintum est: de dissonancia. ut sic concordancia. sextum est: de copulacione soni. Error tercii soni quando ordinamus sonos male conuenienstes: Quod per quatuor regulas cognoscimus. Quarum prima: talis est. Quociens ascendimus per tonos integros: et postea iungendo semitonium intonum [intonoum ante corr.] conuertitur et ultimus tonus in semitonium Quod fit. mediante synemenon ut patet in exemplo [f.75v] [ClefF3,Lig4aaart,L,Lig4odaart,L,Lig3ad on staff5] Alia regula de eodem: est hic. Si descendimus tonum et tercium tonum ascendimus: ibi similiter per sinemenon fiet subtractio [[toni]] toni uel soni ut hic

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.75v,1; text: Cuntipotens] [GARDMP 11GF]

Alia regula: de eodem. Quociens ascendimus et iterum descendimus: ascensus largiatur. Et hoc fit aliquociens per sinemenon aliquociens aut non ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.75v,2; text: Beata nobis] [GARDMP 11GF]

Quarta regula est: continuacio sonorum si post semitonium fit uel tonus et conueniens fit super quietem penultima proporcio minuitur siue fuerit. semitonum uel tonus [ClefC2,L,L,L,L on staff3]

Iste regule tenentur in cantu plano sed aliquociens restringuntur in discantu propter habitudinem concordancie ipsius discantus. quia subtilis debet cantum suum conformare respectu superioris cantus uel inclinare uel acuere ut melius conformetur concordancie in quantum poterit supradictas regulas obseruando. Color est: pulcritudo soni: uel obiectum auditus: per quod auditus suscipit placenciam. Et fit multis modis. Aut sono ordinato aut in florificacione soni aut in repeticione eiusdem uocis uel diuerse In sono ordinato sit dupliciter aut respectu unius: secundum proporcionem infra diapente ut hic

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.75v,3] [GARDMP 11GF]

Aut respectu plurium infra diapason proprie. ut patet in exemplo et per habundanciam usque ad triplum. et tali ordinacione utimur in instrumentis triplicibus et quadruplicibus. In floricacione [florificacione corr. supra lin.] notis: fit color. ut commixcio in conductis simplicibus. Et fit semper ista commixcio in sonis coniunctis et non disiunctis. ut hic apparet

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.75v,4] [GARDMP 11GF]

Repeticio eiusdem uocis est color: faciens ignotum sonum: esse notum: per quam noticiam: auditus suscipit placenciam. Et isto modo: utimur: in rondellis et cantilens [cantilenis corr. supra lin.] wlgaribus. Repeticio diuerse uocis est idem sonus reppetitus in tempore diuerso a diuersis uocibus. Et iste modus reperitur in triplicibus quadruplicibus [quadiruplicibus ante corr.] et conductis: et multis aliis. ut patet in exemplo subposito.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.75v,5] [GARDMP 11GF]

Posicio breuium in primo modo est: quod ipsa breuis debet sic poni: in concodancia [concordancia corr. supra lin.]: [siue discordancia m.pr. add. in marg.] ut habeat ordinacionem suam cum sono ante posito et post posito et per uiam alicuius coloris siue fuerit in eadem uoce: siue in diuersis. Et sic intellige [intelligite ante corr.]: de partibus uocis: in aliis modis. Nobilitacio est soni: augmentacio eiusdem uel diminucio: per modum [f.76r] superbie. In augmentacione ut melius uideatur: in grossitudine ut bene audiatur in ficcione ut melius appetatur: in diuissione ut specie recuruentur. Dissonancia ut sicut concordancia est inter duplex diapason et diapente et diapason una dissonancia. uel duplex bene concordat. ut hic

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.76r] [GARDMP 11GF]

Copula duplex est una que est medium inter organum purum et discantum: altera est: que fit in abscisione sonorum aut sumendo tempus post tempus: et tempora post tempora. Et iste modus: sumitur flaiolis. Et aliqui uocant oquetum: modum istum Sequitur de quadruplicibus sonis prepositis et preparatis quartus superueniens in debita quantitate ordinatus. Et isto modo quadruplum nuncupatur [nunccipatur ante corr.]. Et sciendum quod duplex est uia quadrupli. una est secundum uiam communem: alia. secundum uiam conuenem. Et ad hoc bene percipiendum: talis est noster processus. [[Proprius situs primi: dicitur diapason: et infra. Proprius situs primi: dicitur diapason et infra.]] Proprius situs primi: dicitur diapason: et infra proprius situs secundi est in duplici diapason et infra. proprius situs tercii est: in duplici diapason et infra: cum commixcione sex concordanciarum siue in simplicitate: siue in composicione ad utrumque. Situs proprius quadrupli in triplici diapason et infra quod uix in opere ponitur: nisi in instrumentis ita quod longe in primo modo: concordant cum omnibus predictis scilicet tribus tercius cantibus prepositis siue in concordancia simplici: siue composita. Sed proprietas predicta: uix tenetur in aliquibus. Quod patet in quadruplicibus magister [maogister ante corr.] Perrotini per totum: in principio magni uoluminis. Que quadrupla: optima reperiuntur et proporcionata: et in colore conseruata. ut manifesste ibidem patet. Sed quadruplum communiter [communitaiter ante corr.] sumptum: de quo ad presens intendimus: modum tripli in altitudine et grauitate recipit: quamuis aliquantum excedat in aliquibus locis. Et sic tale quadruplum cum tribus sibi associatis: ab aliquibus duplex cantus nuncupatur: quia duo inuicem nunc cum uno nunc cum reliquo audientibus tanquam esset duplex discantus percipitur tamen in instrumentis: maxime completis. Situs proprius primi infra diapason ut superius situs uero secundi est infra duplex diapason: et simplex diapason. tercius in triplici: usque in duplici. Quartus in quadruplici et infra: usque in triplici. Et tamen in [f.76v] adiutorio. Si enim aliquis cantus transcendat per acutum et graue suum diapason: respectu soni infimi: unus intrat alium per uiam acommodacionis. secundum quod necesse fuerint. Sed quia uox humana ad talia non ascendit: ideo quiescamus infra duplex diapente: si possibilitas sit in uoce. et procedamus in predicta quadrupla: per eius regulas unde prima regula est: quod si sit de primo modo: ponende sunt omnes longe in concordancia cum omnibus longis trium subpositorum ut diximus suo modo. Alia regula Si ascendis cum uno uel descendis una proporcione uel duas ascende postea uel descende cum reliquo. Et sic mutando descensionem uel ascensionem nunc: cum uno nunc cum reliquo donec ueniat ad finem. Et eodem modo: intellige de omnibus aliis. tercia regula est Pone colores loco sonorum proporcionator ignotorum et quanto magis colores: tanto sonus erit magis notus Et si fuerit notus. erit plcens [plicens corr. supra lin.]: Item loco coloris in regione cuiuslibet: ponne cantilenam notam copulam. uel punctu: uel descensum uel ascensum alicuius instrumenti: uel clausam: lay. Hec posicio Iohanis dicti de Garlandia: de musica mensurabili.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License