Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[139] [1r in marg.] Amicorum iusta et honesta petitio coactio reputatur. Hac itaque me stimulante super doctrina musice componenda, scribenda et docenda, respondi quod fere in qualibet insigni ecclesia reperiuntur quidam in hac arte competenter periti, et si nugatorium quidquam de musica docere presumerem idipsum vel arrogantie mee vel temeritati mihi assuete forte ascriberetur ab ipsis, et quod vel absenti vel presenti mihi questio posset fieri que stultis et ambitiosis quandoque solet proponi, an scilicet exigant panem meliorem quam triticum et potum meliorem quam vinum. Sed cum frequenter animadverterem sociorum et discipulorum meorum quam plurimos errare graviter in via, id est in hiis que sunt principia musice--scilicet in cognitione intervallorum que ab equalitate sonorum vel secundum arsin et thesin cantantur--succurrendum confesse ignorantie ipsorum fore existimavi et consulendum, maxime ut regularem cantum cognoscendo cantarent, et cantando inter imperitos honorem contingerent ut magis provecti.

De musica tamen, an sit ars liberalis vel non, et quid habeat pro subiecto, et que sit propria passio subiecti eiusdem, et qualiter secundum proportiones numerorum fundari et institui habeant intervalla, et circa ipsa consistentia, dicere supersedebo; super vires etenim puerorum est hoc negocium et maioris indigens inquisitionis. Illud vero quemadmodum de hiis ac de propositis et quidam moderni et quidam antiqui, et maxime [140] horum Odo, Guido, Salomon et Hermannus, probabiliter tractaverunt, scribere attentabo, ab altioribus quidem questionibus abstinens, simpliciores vero mediocriter coniectans. Plurima tamen omittam que illi dixerunt, et aliqua illis intacta ex ductu ingenioli mei adiungam secundum quod mihi visa fuerint expedire. Et pro isto quantulocumque labore nec a fame susurro nec alieno quoque marsupio remunerari vel spero vei posco, sed ab illo qui nullum bone intentionis laborem irremuneratum dimittit, cui nihil preteritum, nihil futurum, sed omnes actus humanos in suo eterno presenti absque oblivionis tempusculo comprehendit. Faveat ergo debili mee phaselo et ad portum usque perducat quia, teste Augustino, quamvis ad malum ex nobis sufficimus, nemo potest bene facere sine deo, et Salomon, omnis sapientia a domino deo est.

METRUM EIUSDEM

Cogere dicatur dum iusta precatur amicus;

Hic rogat, hortatur quem sermo terret iniquus.

Sic sceleris clamor mihi frigida pectora prestat,

Sed virtutis amor pellit quodcumque molestat.

Forsitan audacem faciet; deus ipse iuvabit.

Parvis parva loquor nec me labor iste gravabit.

[1v in marg.] Musica subiectum quod habet, que passio fertur,

Qualiter ad mathesim tanquam pars quarta refertur,

Maxima quid resonant inter secreta polorum

Corpora, cur discors concordat motus eorum,

Hoc non est facile describere, nam nimis altum

Hoc ultra vires pueris faceret quasi saltum.

Qui de proposito non sunt, dormire sinamus;

Qui nimis alti sunt fructus, pendere sinamus.

Intervalla tamen referamus queque sequuntur,

Et que precedunt, et qualiter hec oriuntur;

Sed precedentis candelam cum comitatur

Practica theorice, sine qua tenebrosa vagatur,

Hinc erit, et cur sic dicantur singula scire

Vocibus ut notis contingat longius ire.

Assis ergo deus; ad portum duc mea vela

[141] Et mihi quod possim bene dicere posco revela.

Nec mihi sit precium scribenti fistula fame,

Non aliud quodvis terrenum poscitur a me.

Tu mihi sis precium, sine quo nihil esse probatur

Usquam quod speciem bonitatis habere sciatur.

Nil mihi preteritum nihil et valet esse futurum;

Quolibet in fluctu, deus, eligo te Palinurum.

[1r in marg.] PREFATIO CAPITULORUM

Cum inter artes omnes musica pre ceteris distinctionibus multis indigeat, ut facilius inveniatur lectori de quo magis intenditur multis enim sufficit pars pro toto. Cum ea que postea dicentur per capitula sint distincta, expedire [1v] videtur ut nunc tituli capitulorum pariter proponantur eundem ordinem observantes quem et capitula post in suo loco disposita videbuntur habere. Quod musica indigeat signis quibus error possit averti ex hoc manifestum est quia peccatum quanto apertius tanto deterius esse probatur; cantus autem inter artes ceteras clamore magno perficitur, et ita peccatum illius longius et citius percipitur et magis infamat.

CAPITULA SIVE TITULI CAPITULORUM

Quid sit musica et a quibus sit inventa. I

Ad quid sit utilis musica. II

Qui primo in ecclesia utebantur musica et quare. III

De divisione musice in naturalem et instrumentalem, mundanam et humanam. IV

De musica humana. V

De notulis cantus usualis, que sint et ad quid sint invente. VI

De sex notularum vocibus et sufficientia earumdem. VII

De palma seu de manu musica et lineis vel spaciis eius. VIII

Quare manus potius est instrumentum musice quam aliud membrum. IX

[142] De intervallis et speciebus illorum. X

[2r in marg.] Quare plura non sunt intervalla quam novem et quare non plures articuli quam novemdecim. XI

De signis intervallorum a diversis diversimo de ordinatis. XII

De cautelis quibus novus cantor et rudis cantum addiscet. XIII

De inventione tonorum et numero eorum secundum antiquos et secundum modernos. XIV

Que sint claves et viceclaves finales tonorum. XV

Que sint claves iniciales tonorum et qualiter ascendant et descendant et quantum. XVI

[Quantum toni authenti ascendant et descendant, et quantum plagales.] XVII

Qualiter cantus plagalis distinguitur ab authento per claves discretivas. XVIII

De tropo et tenore et cauda que attenditur in cantu. XIX

Qualiter et ubi Gloria tonorum incohatur et de hemitoniis. XX

Qualiter et quot modis error fiat in cantu. XXI

Qualiter novus cantus habet fieri et diversificari. XXII

Que sint vicia in novo cantu cavenda. XXIII

De poliphonia et divisione ipsius. XXIV

I QUID SIT MUSICA ET AD QUID FUIT INVENTA

Musica, secundum quod de ipsa intendimus, est ars modulandi sonos discrete de qua primo videndum est unde dicatur et a quibus fuit inventa; postea dicendum est que sit eius utilitas, postea qualiter musica dividatur et que antecedunt et que sequuntur ad ipsam. Et sic ob honorem ternarii per tribus predictis principaliter investigandis in ternario tractatus iste consistit. Ternarius primus est impar numerus in duo equalia indivisibilis; primus numerus est qui habet medium in quo unitas consistit, unde et a philosophis dictis superis consecratur.

Cuius mentione relicta sciendum est quod de hoc nomine 'musica' diversi diversa sentiunt. Quidam dicunt quod [143] musica dicitur quasi moysica a moys, quod est aqua, eo quod aqua pluvialis, vel quecumque alia, dum cadit super diversam materiam, nunc super tecta, nunc super lapides, nunc super terram, nunc super aquam, nunc super vasa vacua, nunc super arborum folia, sonos diversos reddere videatur, a quibus adinvicem comparatis antiqui dicuntur musicam invenisse.

Alii dicunt quod musica dicitur a musa quoddam instrumento quod excellens et perfectissimum dicunt inter omnia musica instrumenta, et quod ab ipso per antonomasiam tamquam a digniori musica nominetur; alii dicunt quod a musis poeticis propter diversos modos scribendi quos ministrare dicebantur poetis, sed ante usum poetarum musica fuit inventa. Propter hoc dicatur, et melius, quod musica dicatur a musa quoddam simplicissimo instrumento quod a pastoribus gregum circa mundi principium primo fuit inventum, [2v] et hoc de palustri harundine vel de calamo segetum erat factum, et pastores in hac musa propter diversam eius magnitudinem et longitudinem et foraminum impositionem perpendebant diversitatem tonorum. Etymologice vero bene dicitur musica quasi 'muniens usu canentem'. De hac inventione muse a pastoribus dicit Petrus Riga

Ut pastoralis gaudeat inde labor

et quia hoc primum fuit musicum instrumentum merito musica denominatur ab ipso. Huius inventionem fistule Moyses ascribit ipsi Iubal de quo propter hoc quidem dicitur quod erat pater canentium in cithara.

Alii dant musice primam inventionem et ascribunt ipsi Mathusalen aquarum puteos fodienti, qui cum ibidem audiret malleorum sonos multimodos traxit eos in exercitium cantandi. Boecius ascribit eam Pythagore iuxta fabricam gradienti et malleorum sonos multiplices audienti; ipse vero quod in sono differrent notavit et plures malleos apposuit in quantitate dispares et in pondere differentes, et ita sonorum differentiis multiplicatis traxit eas in exercitium canoris. Quidam etiam Amphioni Thebano, quidam Orpheo Trecensi ascribunt inventionem canendi. Ad que omnia dici potest convenienter, [nota in marg.] cum Aristotele, quod principia omnium artium et instrumenta tempore prime [144] inventionis ruda fuerunt et pauca, quibus auctor quicumque succedens aliquid novi adiecit. In hunc modum etiam de rivulo supremi fontis fit per collectiones aquarum fluvius portans naves, et poterat esse quod Iubal primus esset, ut dicit Moyses, a quo et iubilus et iubilare dicitur, et quod alii subsequentes predicti novum aliquid addiderunt, et sic usque hodie. Contingit quod sicut dicitur in Predicamentis licet nomina fingere, sic et dici potest de novo modo canendi quod aliquid a modernis addicitur quod ab antiquis non fuit inventum quia, teste Prisciano, quanto iuniores tanto perspicatiores.

METRUM EIUSDEM

Musica dicatur ars que recte modulatur

Discreteque sonos; hoc nomine iure vocatur.

Fistula musa fuit olim pastoribus apta

Illiusque sono fuit auris mens quoque capta.

Discant longa brevis maiorque minorque patenter;

Primi pastores hoc audivere libenter

Et concordantes has coniunxere frequenter

Quamvis discordes videantur sintque decenter.

Hanc alii dicunt a musis nomen habere,

Corda poetarum consuetis multa docere;

[3r in marg.] Sive moys, quod aquam signat, caput huius habetur,

Multisono strepitu cuius nova prima docetur.

Iubal, Mathusalen cum Pythagora docuerunt

Orpheus, Amphion illam primique fuerunt.

Unus erat primus, non primi tempore cuncti,

Prima sed augendo poterant omnes fore iuncti.

Sic hodie multi vivunt hoc munere functi,

Sic nova protrahitur ab origine linea puncti.

Usu cantantes quia munit musica nomen

Hoc habet et faustum dat ab incantantibus omen.

Nomen et auctores per dicta patent manifeste,

Cuius et utilitas post hoc succedit honeste.

Finis enim pigros monet, excitat, approbat artis

Totius seriem tantille munere partis.

Tercia pars sequitur que dividit et docet uti,

[145] Et que sint quibus imprudens consuevit abuti.

Sic ternarius hoc tenet, occupat omne volumen,

Felici felix designans omine numen.

Hic numerus primus infames deserit ante,

Nec vacat a medio virtutem significante.

[2v in marg.] II AD QUID SIT UTILIS MUSICA

Utilitatem musice investigantes attendant quid dicit Horatius de bono poeta; nisi commendans eum ait

[nota in marg.] Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci.

Hec duo reperiuntur in musica. Dulcis est quoniam inter omnes artes nulla tam velociter oblectat; [3r] utilis quoniam eius artifex, qui est musicus, novi et regularis cantus inventor et eiusdem iudex et irregularis potest esse corrector.

[nota in marg.] Ex iam dictis diligenter intuenti patet differentia inter musicum et cantorem. Omnis enim musicus est cantor, sed non e contrario. Cantor enim qui est musicus et theoricus et practicus est in hac parte; cantor vero qui non est musicus nec etiam dici debet practicus, nisi nomine usurpato, quia practica tenetur procedere secundum preeuntis theorice rationem, sicut in Isagogis Johannitii continetur. Cui ergo cantorem artis expertem comparare potuerimus nisi ebrio versus locum propositum eunti, vel ceco alicui canem verberare volenti? Sed cum plurimos tales cantores perceperimus et noscamus, in eis contingere videmus quod dicit Boecius de minus provectis in libro Consolationis quod ipsi tales vestem Philosophie lacerant, et cum sibi rapuerunt ex ea paniculum sibi cedere et se habere vestem eius integram gloriantur. Sed ad propositum redeuntes, musice utilitatem breviter perstringamus.

Musica itaque medicinalis est et mirabilia operatur. Per musicam morbi curantur, precipue per melancholiam et ex tristicia generati. Per musicam prohibetur ne quis incidat in desperationis exilium et merorem. Musica viatores confortat, fures et latrones exanimat et in fugam convertit. [3v] Per musicam in bello timidi confortantur, dispersi revocantur et victi, et de Pythagora legitur quod luxuriosum quemdam per musicam ad continentiam revocabat; est [146] enim quedam species cantilene qua luxuria effugatur et est alia qua luxuria provocatur, quemadmodum et est quedam species que sopit vigiles et est alia que excitat dormientes. Musica mitigat iracundos, tristem letificat, varias cogitationes dissipat et ab eis dissolvit. Musica et quod maius est spiritus malignos perterret et fugat, sicut et David citharista in libro Regum legitur a Saule rege obsesso a demone demonium effugasse. [nota in marg.] Et nihil mirum est hominem ut pote animal rationale in musica delectari cum et greges quadrupedum, quedam aves et quidam pisces musice videantur oblectamine permulceri.

METRUM DE EODEM

Artis presentis frugem si noscere queris,

Flaccum dicentem verbis cognoscito veris:

Utile qui miscet cum dulci laude fruetur.

Ars presens tenet hoc; laudari iure tenetur.

Aures demulcet, menti blanditur, et eius

Utilis est usus removetque suo bene peius.

Musicus est cantus iudex, inventor, et harum

Que sint distorte corrector in arte viarum.

Musicus est cantor, quod non convertere debes

Subiecto quevis pro signo si tibi prebes.

Cantor non debet laudari qui caret arte;

Decipitur credens totum visa sibi parte.

Cantor ut ebrius est vadens per compita ville;

Musicus at bene scit que cantat per loca mille.

Cantorem ceco similem dic arte carentem;

Hunc simul ac illum Fortuna regit gradientem.

Musica quid valeat et quantum qui bene scire

Vult, per synodocen quesita potest reperire.

Egrotum sanat confortans musica sanum;

Exhilarat parvum iuvenemque virum quoque canum.

Precipue cerebri morbos mentisque timores

[4r in marg.] Lenit et alleviat, fugat ac facit esse minores.

Sic et Pythagoras curavit luxuriosum;

Compulit illecebras cantu liquisse lutosum.

Carminis id genus est per quod lasciuia crescit;

[147] Est aliud quod eam compescens ludere nescit.

Musica confortat tristem, solatur euntem

Oblicumque vie facit hunc ascendere montem.

Fures exanimat, latrones cogit abire;

Curas depellit, facit et quandoque perire.

Adiuvat in bello timidos, revocat fugientes;

Fortes protrudit palmam bellando petentes.

Insuper et Bucephal ad cantum saltat in hostes,

Hos quoque prosternit prius immotos quasi postes.

Spiritus immundus etiam fugit hac mediante,

Signans quod discors est nunc velut et fuit ante;

Sic David in Saule sedavit demonis iram,

Ostendens cithare virtutem carmine miram.

[3v in marg.] III QUI PRIMO UTEBANTUR MUSICA IN ECCLESIA ET QUARE

Cum itaque tot et tanta immo innumerabiliter plura musice reperiantur preconia, statuerunt primo Ignatius, et post beatus Ambrosius Mediolanensis archiepiscopus, ut in ecclesia deo serviretur per cantum propter maiorem eius reverentiam et honorem. Ordinantes igitur quid et quantum et quando et qualiter cantandum esset in ecclesia, preceperunt ut non ioculando, ridendo vel saltando sed humiliter ac devote in divino quoque officio coram domino in sancta ecclesia cantaretur. Idem Ambrosius cantum fecit cuilibet diei totius anni proprium et specialiter assignatum, et per sue iurisdictionis omnes ecclesias eum instituit solemniter observandum. Ab inde sanctus Gregorius Romane sedis [4r] antistes, super cuius humerum Petrus diaconus vidit sedere columbam quando idem Gregorius utilitati ecclesie previdendo scribebat, cantum composuit per totam Romanam ecclesiam promulgandum et primo eum ad ecclesias cathedrales transmisit. Sed prolixum eum non fecit quemadmodum sanctus Ambrosius dictus est cantum suum fecisse, et hoc, ut quidam asserunt, propter fatigationes morborum, fuit enim semper quartanarius et preterea urgebat eum syncopis et podagra. Alii dicunt, et melius forte, quidquid scripsit Gregorius, tam in cantu [148] quam in prosa, et materiam et quantitatem et qualitatem a Spiritu Sancto accepit.

Auctoritatem autem in ecclesia cantandi causa devotionis traxit a cantu religiosorum antiquorum tam in novo quam in veteri testamento. Legitur in Daniele de tribus pueris laudem deo canentibus in fornace. Legitur etiam in Exodo, postquam Hebrei mare transierant et viderent Egyptios involutos atque submersos, Maria soror Moysi cum fratre suo in cantico suo laudes deo psallebant cantando narrantes magnalia salvatoris. Item rex David et citharando cantavit coram arca et coram domino, et alios cantare monuit in diversis instrumentis musicis, dicens 'Cantate domino canticum novum', et cetera; et iterum 'Cantate et exultate et psallite', et iterum, '[Cantate] domino in tympano et choro, in psalterio et cithara, in cymbalis benesonantibus, in chordis et organo, in tubis ductilibus et voce tube cornee'. In novo etiam testamento postquam unus angelus nuntiaverat pastoribus Christi nativitatem, ne parum videretur unius auctoritas multitudo angelorum simul cum illo cantavit 'Gloria in excelsis deo' et cetera. Preterea reperitur canticum Zacharie, scilicet Benedictus, canticum Marie, Magnificat, canticum Symeonis, Nunc dimittis, que non sine cause cantica nuncupantur. Modus itaque canendi et ipsius cantoris devotionem ostendit et in audiente, si bone [4v] voluntatis est, suscitat devotionis affectum, et propter hoc in ecclesia merito frequentatur humiliter ac devote.

METRUM DE EODEM

Fructus cantandi magnus perpenditur; usque

Hoc attendentes Ignatius Ambrosiusque

Decrevere deo quod in ecclesia celebretur

Cantu qui mentem devotam concomitetur.

Ambrosius dedit officium speciale diei

Cuilibet in cantu prolixe materiei.

[N[ota] in marg.] Inde Gregorius est Romanus papa secutus,

Cui placuit modus hic quod non stet homo quasi mutus,

Nam decet ut mundi salvator, trinus et unus,

[149] Obsequii trinum nostri capiat sibi munus;

Cor cupiat, sonet os et machina tota laboret

Corporis ad dominum quod sic devotius oret.

Qui bene mente, sono, factis orans operatur,

In domini templo merito citharista vocatur.

Cantum papa novum distinxit in ordine factum;

Spiritus hunc Sanctus docuit quod in hoc fuit actum,

Nam Petrus aspexit quod pulchra columba sedebat

Auresque pape tangens quandoque monebat.

Morbis ascribunt quidam cantus brevitatem;

Quidam pro causa ponunt domini bonitatem,

Nam quamvis brevis est quidam nescire videntur,

Magnos cantores sese tamen esse fatentur.

Est melius quod non crevit confusio multa;

Estimo quod fuit hec domini pietate sepulta.

Syncopis et podagra quartana silere iubebant

Hunc quandoque virum nec eum cantare sinebant.

Queritur a tergo quod precantaverat ergo;

Quo decet impleri vacuum quod nescit haberi?

[5r in marg.] Traxit in exemplum tres in fornace canentes

Et Moysen quando sub aquis periere sequentes.

Rex David omnimodo cantu servire docebat

Ante deum, citharamque tenens hanc percutiebat

Multociens cantare iubens, psallens iterabat

Verbum cantandi, signans quod ab inde vocabat.

Nec non et Christo nato sub tempore noctis,

Civibus angelicis hoc in modulamine doctis,

'Gloria' cantatum pastoribus est recitatum

Et nobis per eos dictum scriptumque relatum.

Cantus in ecclesia si sit devotus, honestus

Et placet et magnus est illius ilico questus.

Hunc amat auditor mens cuius tollitur orans,

Cantibus angelicis quasi presens esse laborans.

Quod si non bonus est huic displicet estque molestus;

Aut dolet reatus aut conqueritur quia mestus.

[150] [4v in marg.] IV DE DIVISIONE MUSICE IN NATURALEM, INSTRUMENTALEM, MUNDANAM ET HUMANAM

Musica quedam est naturalis, quedam instrumentalis. Naturalis quedam est humana et quedam mundana. Musica mundana fit per varietatem et concordiam sonorum a motibus supercelestium corporum causatorum. Sicut enim testantur philosophi, non fuit possibile tanta corpora tam velociter moveri et tam continue absque sono. Cum igitur firmamentum et planete spirituales et differentes motus habeant a quibus et spirituales et differentes causantur [soni], harmoniam quamdam ex se generant que musica mundana vocatur.

Artificialia vero instrumenta musice plurima sunt, que ternario dividuntur: quedam enim chordalia, quedam foraminalia, quedam vasalia esse dicuntur. Chordalia sunt ea que per chordas metallinas, intestinales vel sericinas exerceri videntur; qualia sunt cithare, vielle et phiale, psalteria, chori, monochordium, [5r] symphonia seu organistrum, et hiis similia. Foraminalia sunt quorum diversitas in sonis a foraminum diversitate creatur; qualia sunt muse, syringe, flaiota, tibie, cornua, fistule, tube et similia. Vasalia sunt que et foraminibus carent et chordis per modum vasorum concavorum formata; qualia sunt cymbala, pelves, campane, olle et similia que secundum materie et forme diversitatem diversos sonos emittunt. Sed inter cetera instrumenta musicalia instrumentum vocis humane est dignissimum eo quod profert et sonum et verba, cum cetera de sono tantum serviant, non de voce et verbis.

METRUM DE EODEM

Ut naturalis, instrumentalis habetur

Musica; sic species binas proferre videtur.

Et naturalem binas genuisse decebit:

Mundanam velut humanam sub se retinebit.

Motu mundanam celestia corpora causant

[151] Magno continuo que nullo tempore pausant.

Hec humana parum nos expectando moretur;

Instrumentalis prius inspicienda videtur.

Huic tres dant species tria: chordaque vasque foramen.

Chorda preit, reliquis mage digne suum et notamen.

[5v in marg.] Intestinales, sericinas atque metalli

Vidi quas credo meliores nec puto falli.

Psalterium, chorus et sistrum cithare socientur,

Impulsu quoniam simili hec resonare videntur.

Arcus dat sonitum phiale, rotule monochorde;

Concava dicta quidem sunt sed resonantia chorde.

Multa forata simul sunt instrumenta sonora

Nec solum forma distant maiora minora.

Tibia, flaiotum syringaque, fistula, musa:

Utitur hiis modo plebs et eis quondam fuit usa.

Organa sive tube, cornua sonitu vehementi,

Aures percellunt valido sufflamine venti.

Musica sit nobis etiam per vascula nota

Pondere que distant et forti verbere mota.

Cymbala, campane, pelves olleque videntur,

Talia que resonant quando pulsata moventur.

Humanum tamen huic videas prestantius esse,

Dum que significant voci dat verba subesse.

[5r in marg.] V DE MUSICA HUMANA

Dicto de musica instrumentali fiat recursus ad humanam, de qua principaliter intenditur, ut de ipsa dicatur. Cum itaque musica sit modulatio sonorum discreta, stricte sumi debet hec dictio discreta. Si enim large sumeretur, ut discreta idem diceret quod distincta, id est 'cum distinctione facta', sic etiam musica rebus irrationabilibus conveniret sicut avibus quibusdam que sonos diversos in cantu suo satis distinguunt. Si vero stricte sumatur idem est discreta quod 'cum discretione facta', [5v] et musica sic accepta tantum habet homini convenire, homo enim inter animalia cetera cum discretione cantat et alias operationes exercet. Cantare dicitur philomena, psittacus, laudula, merule, grus, hirundo et gallus et hiis similia, sed hec sola Natura impellente seu [152] cogente cantum suum exprimunt; homo vero cum discretione cantat, sed cantui suo perfecte sententie verba coniungit.

Cantus dicitur quasi 'sonorus actus', canor autem quasi 'cum anhelitu labor'. Inventores itaque cantus et primi doctores consideraverunt trachiam arteriam, id est organum vocis humane, secundum triplicem dispositionem triplicem cantum posse proferre. Quandoque enim dilatatur multum et emittit sonum gravem; quandoque constringitur multum et reddit sonum peracutum; quandoque medio modo se habet et reddit sonum acutum. Et huiusmodi triplicem cantum diatonicum appellabant quasi de proprietate tonorum. Cantum autem qui est gravi gravior postponebant propter sui molliciem parum et nihil valentem, et hunc organicum appellabant eo quod organum vocis est deficiens in illo. Similiter illum qui est acuto acutior non curabant propter intolerabilem eius laborem--in ipso etiam nulla dilectio invenitur--et cantum huiusmodi enharmonicum appellabant eo quod extra diatonici cantus harmoniam positus et cantorem et auditorem fatigat et ledit, per nullam recreationem delectationis oblectans.

METRUM DE EODEM

Dictis postpositis decet humanam repetamus;

Est de proposito magis et magis hanc videamus.

Hec modulare sonos discreta mente docebit

[6r in marg.] Verbaque subiungit; volucres nil tale decebit

Nam per Naturam volucres cantare docentur;

Nil rationis habent quoscumque sonos modulentur.

Sic philomena canit, sic laudula, gallus, hirundo

Et plures alie, quarum nec nomina fundo,

Qui cantare tamen dicantur corde profundo.

Plus valet hiis humana satis quia plus operatur;

Cantum cum verbis docet: hanc ratio comitatur.

Qui viciosa canit non curat ut illa sequatur

                   .........

Organicum mutat enharmonicumque rescindit;

Obscurus nimis est hic, alter guttura findit.

[153] Inter utrumque gravis et acutus et est peracutus

Estque tonos proprios proprie modus iste secutus.

Est et ab inde diatonicus de iure vocatus;

Iste placere potest cunctis recte modulatus.

VI DE NOTULIS CANTUS USUALIS, QUE SINT ET AD QUID INVENTE

Cantores antiqui maxime in cantu delectari non solum curaverunt sed ut alios cantare docerent sollicite studuerunt. Ingeniaverunt ergo figuras quasdam que unicuique syllabe dictionum deputate singulas vocum impulsiones tamquam signa propria denotarent, unde et note vel notule appellantur. Et quia cantus multiformiter procedit, nunc equaliter, nunc ascendens, nunc vero descendens, propter hoc et differenter sunt note predicte formate et diversa nomina sortiuntur. Quedam enim notula dicitur punctum, quedam virga, quedam clivis maior vel minor, quedam plica maior vel minor, quedam pes vel podatus maior vel minor, quedam quilisma maius vel minus, quedam pressus maior vel minor.

Punctus ad modum puncti formatur et adiungitur quandoque virge, quandoque plice, quandoque podatu, quandoque unum solum, quandoque plura pariter, precipue in sonorum descensu. Virga est nota simplex ad modum virge oblonga. Clivis dicitur a cleo, quod est 'inclino', et componitur ex nota et seminota, et signat quod vox debet inflecti. Plica dicitur a plicando et continet notas duas, unam superiorem et aliam inferiorem. Podatus continet notas duas quarum una est inferior et alia superior ascendendo. Quilisma dicitur 'curvatio', et continet notulas tres vel plures quandoque ascendens et iterum descendens, quandoque e contrario. Pressus dicitur a premendo, et minor continet duas notas, maior vero tres, et semper debet equaliter et cito proferri. Sed cantus adhuc per hec signa minus perfecte cognoscitur, nec per se quisquam eum potest addiscere, sed oportet ut aliunde audiatur et longo usu discatur, et propter hoc huius cantus nomen usus accepit.

[154] METRUM DE EODEM

Olim cantores cantu sic complacuere

Heredesque suos voluerunt scita docere.

[6v in marg.] Contigit ergo novas hos ingeniare figuras

Ut possent varias vocum figurare tenuras

Quas dixere notas certus quod ab inde vocatur

Cursus cantandi qui vocali sociatur.

Clives, plice, virga, quilismata, puncta, podati

Nomina sunt harum; sint pressi consociati.

Pes notulis binis vult sursum tendere crescens;

Deficit illa tamen quam signat acuta liquescens.

Vult notulis binis semper descendere clivis

Obscurumque sonum notat illius nota finis.

Precedit pausam vel stat pausantis in ore,

Ac si perfecte notule fungatur honore.

Virgam si tollis numeri pluralis habentur

Cetera namque minor vel maior sepe videntur.

Sed tamen hinc oculi nequeunt perpendere cantum

Si non auris adest et voces premodulantum,

Et quia sic tali pro consuetudine crescit,

Usus habet nomen cantus quem musica nescit.

VII DE SEX VOCIBUS NOTULARUM ET SUFFICIENTIA EARUM

Cum itaque, sicut dixi, et sicut quotidiana experimenta ostendunt, quidam sunt cantores qui musici appellari non debent eo quod musicis rationibus non utuntur, et qui cantum non possunt addiscere nisi a sepe cantante alio, ut magistro vel socio, propter hoc musice inventores plurima indagatione ad hoc obtinendum diligentissime studuerunt ut qui musicam nescit, et scire desiderat, secundum regulas musice artificialiter procedens, cantum musicum, id est musice scriptum, discat absque docente, examinet iudicetque, confirmet rationalem, corrigat incorrectum.

Adinvenerunt ergo primi doctores musici sex syllabas ut, re, mi, fa, sol, la que sunt nomina sex notarum si considerantur absque alternatione et mutatione ipsarum. Si cogente [155] necessitate alternantur, supra et infra omnes notas usque in infinitum significant et nomina sunt earum. Hiis nominibus note, ut dictum est, appellantur a Gallicis, Anglicis, Teutonicis, Hungariis, Slavis et Dacis, et ceteris Cisalpinis. Itali autem alias notas et nomina dicuntur habere, quod qui scire voluerit querat ab ipsis.

Sex predicta notarum nomina sufficiunt non solum propter senarii dignitatem sed etiam ut in arte superfluitas evitetur. Senarii dignitas est cum sit primus numerus perfectus, sicut Arithmetici dicunt et probant. Dicit etiam Moyses in Genesi quia deus creavit celum et terram, id est quatuor elementa, diei prime in spacio, per quinque dies continue sequentes ipsa ornavit. In die septimo quievit ab omni opere quod patrarat, et ait Moyses 'igitur perfecti sunt celi et terra' et cetera. Postquam enim deo placuit non die una sed pluribus opus mundanum perficere, in spacio sex dierum hoc bene debebat contingere cum senarius numerus sit [nota in marg.] et dicatur perfectus ut ex hoc ostenderet opus suum esse perfectum. Et propter hoc merito subiungitur 'et requievit'.

Necessitas [7r] etiam sive opportunitas pluralitatem notarum avertit cum superfluitas in arte vicium reputetur, [nota in marg.] quod sic probatur. Cum ab ut incipiendo perveniatur in musica, de qua postea dicetur, usque la, si ulterius ascensus fuerit ponetur semitonium, de quo postea dicetur. Sed semitonium habitum fuerit prius; sic ergo idem bis poneretur inutiliter et pro vicio reputatur in arte.

[questio in marg.] Sed forte queret aliquis quare semitonium sic locatur in medio sex notarum predictarum, quod nec in principio nec in fine. [solutio in marg.] Ad hoc dicendum est, cum Philosopho, quod ars imitatur naturam. In naturalibus autem sic est quod membra mollia in medio sunt locata et intra reclusa, ut cerebrum in craneo, intestina et spiritualia in crate costarum, medulla in osse, et cum semitonium mollem habeat sonum respectu aliarum notarum, in medio illarum potius quam in extremitate locatur.

[questio in marg.] Queri etiam potest quare ille syllabe potius quam alie nomina sint sex predictarum notarum, id est quare littere iste in syllabis ponantur? [solutio in marg.] Ad hoc dicendum est secundum quosdam quod absque ratione fortuitu hoc evenit, quod non estimo verum esse. Dicit enim Perseus quod quidam, [156] imperitie sue solatium querentes, fortuitas estimant partium orationis positiones et contra ordinem non posse peccare, quod dicere stultum est et potest probari. Sciendum itaque cum syllabe predicte signa sint vocum, et vocales multum de voce habeant a qua nomen acceperunt ut vocales dicantur, recte in hiis syllabis omnes quandoque ponuntur. Sex autem syllabe sunt, unde oportet quod prima vocalium in ultima syllabe reputatur. Et non ordinantur hee vocales in hiis syllabis quemadmodum in Orthographia; ibi enim ordinantur secundum situm organi vocalis, hic autem secundum quod minus et plus habent de sono et sic ut a minus aperto sono fiat processus ad magis apertum, quemadmodum dictum est, quod prius est cantus gravis, post acutus, ultimo peracutus. Et sic patet inquirenti quod potius cum sexta syllaba repetitur a vocalis quam aliqua reliquarum quia plus habet de sono.

De consonantibus dicendum est quod ibi ponuntur et mute sed que in syllibando plus habent de sono, scilicet t et f. Continent etiam quatuor semivo[ca]les, et sic omnes species litterarum ad signandum quod generaliter pro omnibus differentiis vocum accipiantur in cantu. Et sic patet numerus et sufficientia dictarum notarum. Quod autem vocales vicine non continue ponuntur, sed mixtim, hoc factum est ne sonorum vicinia, que a fere simili cantatur, hiatu cacemphaton ac tedium introducat.

METRUM DE EODEM

Artis doctores cui musica nomen habetur

Cantum laudabant qui cum ratione docetur.

Usum spernebant quasi sepe nimisque gravantem,

Dicentem 'quia sic' sed nulla per 'ergo' probantem.

Protinus errorem removebat regula talem;

[7v in marg.] Cursum cantandi certum dedit et specialem.

Quadrupla cum spaciis fiebat regula certis,

Certis cum notulis certa ratione refertis.

Ut, re, mi, fa, sol, la: notularum nomina sena;

Sufficiunt notule per quas fit musica plena.

Nec mirum; numerus idem perfectus habetur.

[157] Machina mundana per eumdem facta docetur.

Quod sex sufficiunt potes hac ratione probare

Ultra la notulam si tentas continuare,

Nam, magis ascendens, quod erat positum replicabis,

Sive, quod est nimium, quod abundat in arte locabis,

Semitonus; quoniam precessit et hoc sequeretur:

Est ergo melius quod precedens iteretur.

Sex notulas mediumque semitonum posuerunt;

Si bene perspicimus usi ratione fuerunt.

Ut decet, in mediis clauduntur mollia duris;

Hoc Natura facit preservans a nocituris.

Mollisonum mi fa poterit bene tale videri,

Et mediam sedem notularum iure tueri.

Si querat quicumque velit cur hec elementa

In dictis notulis sunt hoc et in ordine tenta,

Primo grammaticus a profert u que supremo;

Navigat hoc resonans et verso Musica remo.

Organicum notat ille situm speciesque sonorum

Ista; gravis prior est et primus ponitur horum.

Quod magis os aperit magis et sonat inde locatur.

Mute vel liquide vocalis consociatur.

U prior hinc alia que plus resonare notatur,

Quartaque vocalis in quinta sede locatur;

Conveniens tamen est in sexta quod repetatur

           .........

[8r in marg.] Mixtim ponuntur similis ne peccet hiatus;

Euphonia iubet ne sit sonus immediatus.

Tres elementales species hec nomina poscunt,

Nam triplicis cantus gades migrantia noscunt.

[7r in marg.] VIII DE PALMA ET LINEIS ET SPACIIS EIUS

Dictum est de sex notis que ad significationem cantus uniuscuiusque sufficiunt et quod in lineis et spaciis habent poni. Sed que [7v] et quot sint nomina linearum et spaciorum interpositorum nondum vel tactum est vel expressum. 'Interpositorum' dico, quia infra lineam que est infima linearum, et supra supremam, spacium notabile non habetur. Ad cuius rei evidentiam preconsiderandum est [158] quam solerti animadversione antiqui doctores posteros suos erudire studebant. Considerabant enim quod artifex quiscumque per instrumentum bene dispositum propositi sui facilius potest obtinere effectum. Ingeniabant ergo musice principia ponenda esse in interiori parte manus, et habilius sinistre quam dextere, sic tamen si Natura effigians non peccavit in ipsa, id est, si manus eadem in abundantia vel penuria non peccat digitorum. Cum itaque decemnovem sint articuli digitorum, ut palpe vel frontes vel summitates eorum, quod pro eodem accipio, articuli esse dicantur. Dicti doctores decemnovem sedes notarum locaverunt in ipsis, unicuique nomen proprium assignantes compositum ex littera, que est nomen clavis, et nomine vel nominibus note vel notularum quam vel quas insinuat ipsa clavis. Et primum articulum lineam, secundum spacium esse dixerunt, et sic usque in finem; linea tamen et spacium ratione pagine alicuius magis differentiam quam manus [ostendunt].

[8r in marg.] In pulpa itaque sive in fronte pollicis locaverunt sedem notabilem, id est note convenientem, et eam gammut [Gamma] ut appellabant, quod dicitur compositum a [Gamma], quod est littera Greca que apud Latinos dicitur G quod est clavis illius articuli, et a nomine cuiusdam note que dicitur ut, que domestica est illi clavi. Plures etiam notas non habet.

Ulterius in gremio ipsius pollicis posuerunt A re, et est A nomen clavis et re nota que debetur eidem. Et clavis ista plures notas non habet.

Item in radice pollicis positum est B mi: B nomen clavis, mi nota que debetur eidem. Et hec sedes, seu iste articulus, plures notas non habet.

Item in radice indicis posuerunt C fa ut: C est nomen clavis, fa et ut sunt nomina duarum notarum que illi clavi debentur, fa in comparatione ad claves inferiores, ut vero superioribus comparatur.

Item in radice medii D sol re locatur, et est D figura et nomen clavis, sol et re note que debentur eidem; sol inferioribus, re superioribus comparatur.

Item in radice medici posuerunt E la mi, et est E nomen clavis, la et mi note que debentur eidem; la inferioribus, mi superioribus comparatur.

[159] Item in radice auricularis vel minimi, quod idem est, locatur F fa ut, et est F nomen clavis, fa et ut note que debentur eidem; fa inferioribus, ut superioribus deputatur.

Item in gremio ipsius minimi situm est G sol re ut. G est nomen clavis; sol re et ut nomina sunt notarum que debentur eidem; sol inferioribus, re superioribus prope, ut longe superioribus est affine.

Item in sinu minimi ponitur a la mi re; a nomen clavis, la mi re nomina sunt notarum que ipsi clavi debentur; la inferioribus, mi prope superioribus, re longe superioribus est cognatum.

Item in pulpa vel in fronte minimi situm est bfa[sqb]mi; b et [sqb] nomina sunt clavium, diversimode tamen accepte, quia per b rotundum figuratur fa et per [sqb] quadratum figuratur mi.

Item in fronte medici ponitur c sol fa ut; c nomen clavis est; sol, fa et ut sunt note que eidem debentur, sol longe inferioribus, fa prope inferioribus, ut superioribus famulatur.

Item in fronte medii d la sol re locatur; d nomen clavis; la, sol et re nomina sunt notarum; la longe inferioribus, sol prope inferioribus, re superioribus comparatur.

Item in fronte indicis ponitur e la mi; e nomen clavis, la et mi nomina sunt notarum que clavi debentur; la inferioribus, mi superioribus assignatur.

Item in sinu indicis f fa ut collocatur; f nomen clavis, fa et ut nomina sunt notarum; fa inferioribus, ut superioribus est additum.

Item in gremio indicis g sol re ut est impressum; g nomen est clavis; sol, re et ut nomina sunt notarum que clavi debentur; sol inferioribus, re prope superioribus, ut longe superioribus deputetur.

Item in gremio medii ponitur aa la mi re; aa nomen clavis; la, mi et re nomina sunt notarum; la inferioribus, mi et re superioribus debentur, sed differenter si continue fuerit. Supra b rotundum in dicto aa la mi re dicetur mi; si vero continue post [sqb] quadratum fuerit re in aa la mi re dicetur.

[8v in marg.] Item in gremio medici ponitur bb fa [sqb][sqb] mi; utrumque bb [sqb][sqb] nomen est clavis unius, sed differenter. Si enim fuerit bb rotundum, in eo dicetur fa; si vero [sqb][sqb] quadratum, mi solum.

Item in sinu ipsius medici cc sol fa collocatur; cc nomen est [160] clavis, sol et fa nomina sunt notarum et utrumque debetur inferioribus; sol prope ponitur, fa longe positis condescendit. Ultimum dd la sol in sinu medii radicatur; dd nomen clavis, la et sol nomina sunt notarum et comparantur inferioribus differenter; la clavibus longe positis et sol vult prope positis adiungi.

Inter cetera sciendum est quod sedes ipsa sive articulus dicitur in linea, ut est [Gamma], B, D et cetera; articulus vero pariter in spacio ut est A re, C fa ut et similia. Clavis autem cuiusque articuli dicitur esse in linea eo quod est principium linee que tota usque ad finem vel usque ad sui mutationem nomen illius articuli sibi observat. Similiter et clavis ista dicitur esse in spacio que signum est articuli et principium spacii quod ab ipso articulo denominatur usque ad finem spacii vel usque ad sensibilem mutationem eius. Spacium vero dicitur superficies articulum parem designans a [Gamma] ut usque dd la sol. Ex hoc videndum est quod supra dd la sol et infra [Gamma] ut spacium notabile, ut dictum est, non habetur, quia spacium in musica nihil aliud est quam superficies duabus lineis proximis actualiter vel intellectualiter interclusa. 'Intellectualiter' dico, quia contingit quandoque lineam supremam vel infimam quatuor linearum actualiter poni, et aliam que potest poni, et non ponitur, subintelligi. Et spacium tale interpositum notabile, id est notis assignabile, debet dici.

Sciendum est etiam quod antiqui primo inter claves A re et post B mi [cantabant], et sic ascendendo invenerunt secundum cursum litterarum in abecedario. Postquam vero considerabant cantum aliquem usque ad A re descendere, sicut antiphonam O sapientia et similia, sed non potuit esse notabile spacium nisi certis limitibus interclusum, et propter hoc adinvenerunt gamut quod ipsi A re suppositum removet errorem. Videtur enim errare quicumque itineris vel cuiusque sui laboris finem vel ignorat vel non proponit. Amplius considerandum est quod claves dictis articulis appropriate per tres limites distinguuntur. Primus limes continet has claves [Gamma] A B C D E F G, et hee graves dicuntur quia sono gravi et respectu aliarum obtuso utuntur. Secundus limes etiam continet a b c d e f g, et hee dicuntur acute quia sonum acutum respectu premissarum [161] reddere consueverunt. Limes tertius continet has claves aabbccdd, et dicuntur peracute quia sunt acutiores acutis. Et hec de clavibus ad presens sufficiant.

METRUM DE EODEM

Artis principiis non notis nemo scit artem:

Illa sciens immo totum non scit quia partem;

Scire manum cupiens quam musica poscit habere,

[9r in marg.] Doctorum poterit subtilia corda videre.

Articulos denos digitorum iunge novenos

Hii distinxerunt notulis et carmine plenos;

Gamma ut in summo posuerunt pollice Grecum;

[Gamma] tibi sit clavis, ut sit nota; sic erit equum.

Pollicis in gremio statuerunt A re priores;

A clavis, nota re sit, sic docuere minores.

Radix dat B mi; reserat B, mi notulabit.

C fa ut hinc sequitur sed et indicis in pede stabit.

C clavis tibi sit; fa respicit inferiora,

Ut nota que sequitur, tantummodo posteriora.

Sic est in reliquis, sit clavis littera prima;

De notulis quedam scandit, quedam petit ima.

Hinc tamen excipias cc sol fa, dd la sol altum,

Supra se quoniam non possent addere saltum.

Respiciunt tantum claves gradiendo retrorsum;

Deficiente via non est fuga vertere dorsum.

In bfa[sqb]mi non sic tamen esse videtur,

Namque duplex ibi b duplici pro clave tenetur.

Molle rotundum b fa precipit esse futurum,

[sqb] si quadratur, poscit mi, sic quoque durum.

Quodque rotundum sit vel quadrum linea prebet;

b molli spacium duro quoque musica debet.

Articulus cum par fuerit spacium retinebit;

Impar si fuerit tunc linea nomen habebit.

Suntque novem spacia sed abundat linea dena

Extra quam spacium non sit tibi querere pena.

Interclusum sit spacium vei mente vel actu

[9v in marg.] Omni vel careat notularum tegmine tactu.

Cum sapiens fueris finem prenosce viarum,

[162] Quo fine si gradieris; confusio ledet earum.

Linea vel spacium currit quasi pagina tota

Ut clavis docuit que non est clave remota.

Queritur in palma cur linea non variatur;

Pagina sepe tamen, cum scribitur, hoc patiatur.

Solvitur ad totum quia palma stat integra tantum,

Nec posset facile dare quadrupla linea cantum.

An multi paucis plus possint non dubitatur;

Hinc est in magnis hominum quod turba rogatur.

[9r in marg.] IX QUARE MANUS POTIUS SIT INSTRUMENTUM MUSICE QUAM ALIUD MEMBRUM

Dispositionem manus sive palme musice et utilitatem considerantes, non est mirum si queritur cur doctores primi non fundaverunt principia musice in quocumque instrumento exteriori sed potius in manu que humani corporis organum et pars esse docetur. Sed questio ista primo per interpretationem, secundo per rationem solvatur. Non enim est verum quod solum per manum huius principia cognoscantur, sed etiam per monocordum. Sed id nec habetur a quolibet nec semper est presto; habilius etiam et promptius per manum habentur ista et etiam exercentur. Considerabant igitur predicti doctores quia, ut dicit Aristoteles, inter quinque sensus duo tantum reperiuntur disciplinares, scilicet visus et auditus, quorum uterque doctrinam apprehendit que fieri habet per manum; homo enim videns et audiens, et hanc diligenter attendens, multum in ea capit profectum. Per visum enim discernit figuras [9v] et diversitates et distantias articulorum, et per auditum discernit et comparat diversitatem sonorum. Unde Horatius in Poetica:

Legitimumque sonum digito callemus et aure.

Notandum est etiam quod musica valet videnti et surdo, sed parum, ut si ante surditatem participabat auditum et si tunc non ignorabat. Similiter ceco et audienti valet hoc artificium, quia tactu preambulo potest manum discere quamvis prius nescivit. Si vero fuerit surdus et numquam audiv[i]t, nihil ei valet musica neque manus, quia, ut dicit [163] [nota in marg.] Aristoteles, cecus non syllogizat de coloribus, et similiter possumus addere quod nec surdus de sonis. Sonorum enim proprium est subiectum auditus, quemadmodum coloratum ipsius visus. De instrumentis exterioribus musicis dicendum est quod surdo non valent, quamvis ante peritus fuerit in arte exercendi musica instrumenta. Cecus autem et audiens quibusdam musicis instrumentis uti potest, quibusdam vero minime, quod facile est cognoscere, non eget exemplis.

METRUM EIUSDEM

Utilis ista manus reliquis magis esse docetur;

Quanto plus habilis et presto semper habetur.

Sensus precipui prosunt hac arte iuvante,

Auditus tactu visusque situ mediante.

Surdo nil valet hec, cecus tamen hac operatur

Discens atque docens, quoniam cantare notatur.

Pone sonum surdo, ceco propone colorem,

Si libet in vanum consumere forte laborem.

Instrumenta ferunt ceci resonantia multi,

At surdi recitent nullo modulamine fulti.

X DE SPECIEBUS INTERVALLORUM

Dicto de articulis qui et sedes esse notarum dicuntur, habito etiam de notis que articulis assignate sunt. Sciendum quod unicuique articulo vel nota una debet ascribi vel due vel tres et non plures, cum nihil aliud sit quam soni unica percussio seu ictus. Ulterius autem considerandum est quod si melodia fiat [10r] composita ex duabus notulis quo nomine censeatur et quot modis habeat variari.

Notandum igitur quod huiusmodi combinatio notarum dicitur generali nomine intervallum.

Intervallorum novem sunt species, scilicet unisonus, semitonium, tonus, semiditonus, ditonus, diatessaron, diapente, semitonium cum diapente, tonus cum diapente. Ad hec ultimo coniungitur diapason. Unisonus autem est quasi principium et fundamentum intervallorum, nec est [164] unum novem intervallorum quia non cantatur ex ascensu vel descensu notarum, unde et dicitur unisonus eo quod plures note uniformiter sonant dum continue in eadem linea vel in eodem spacio continentur, sicut est re re, fa fa, sol sol et similia. Et dicitur unisonus a soni unitate.

Contra dicendum est de semitonio, sed quia semitonium minus est quam tonus et sicut ad modum privationis se habens, tonus autem ad modum habitus, et cum privatio non cognoscatur nisi per habitum, prius videndum est quid sit tonus. Sed hoc nomen tonus equivocum est ad multa. Tonus enim in Grammatica est accentus qui ab antiquis dividebatur in acutum, circumflexum et gravem; moderni vero in acutum, moderatum et gravem. Tonus in musica equivoce adhuc dicitur, et dividitur in tonum duarum et in tonum plurimarum notarum et in tonum minorem et in tonum maiorem.

Tonus minor nihil aliud est quam consonantia duarum notarum dissimilium perfecta et prima, et huius consonantia dicitur intervallum quasi intersticium sive distancia. Consonantia dicitur tonus quasi simul sonantia, quia si melodia toni scinditur per intersticium diutinum virtutem et naturam toni amittit, nec tonus est appellanda. 'Consonantia' igitur in hac definitione sumitur ut genus, 'dissimilium notarum' ut unisonus excludatur. Hec differentia 'perfecta' excludit semitonium, et hec particula 'prima' excludit semiditonum et alias species intervallorum sequentes.

[nota in marg.] Sciendum itaque quod semitonium non dicitur a semis, quod est 'dimidium', sed a semus, -ma, -mum, quod est 'imperfectum', eo quod non perfecte est tonus. Est enim plusquam toni medietas. Sic dictum est de Troianis

Semiviri Phryges

et iterum

Nos Phryga semivirum et cetera

Vestibus enim utebantur ad modum mulierum unde et semiviri dicebantur. Hiis dictis de tono minori, restat dicere do tono maiori.

Tonus maior est melodia plurimarum notarum unius cantus; proprietas eius maxime attenditur penes finem. Sed ne tractatus propositi fiat interruptio, mentio huius [165] cesset ad presens quia de ipso postea multa dicentur. Semiditonus dicitur a semis, quod est 'imperfectum', et ditonus, quemadmodum re fa et e contrario. Ditonus dicitur quasi duplex tonus, sicut est mi ut vel e contrario. Diatessaron dicitur a dia, quod est 'de', et tessaron, quod est 'quatuor' vel 'quadratum', quia precedit de quarto articulo in quartum, ut est la mi, fa ut, mi la, sol re et e contrario. Diapente dicitur a dia, quod est 'de', et pentha, quod est 'quinque', quasi de quinque notis facta, prout in re la et similibus apparet. Semitonium cum diapente dicitur quia semitonium cum diapente adiungitur, quemadmodum si fiat processus a fa quod est in c sol fa ut ad mi quod est in E la mi gravi. Tonus cum diapente est consonantia constans ex tono et diapente, quemadmodum si iungitur la in a la mi re cum ut quod est in C fa ut gravi, et sic de aliis.

[10v in marg.] Nonum et ultimum intervallum est diapason, et dicitur a dia, quod est 'de', et pan, quod est 'totum', et son, quod est 'sonus', quasi 'continens omnes consonantias' eo quod transit omnes articulos omnium aliarum consonantiarum. Alii dicunt quod dicitur a dia, quod est 'de', et pasin, quod est 'simile' vel 'equale', quia procedit de simili ad simile. Quamvis enim articuli sint diversi, unaqueque littera initialis articuli, que est clavis illius, habet aliam litteram sibi consimilem octavam supra vel infra cum qua constituit diapason, quemadmodum [Gamma] ut habet G sol re ut; A re, a la mi re; B mi, bfa[sqb]mi, et similia; unde sonus transiens de clavi quaque ad sibi consimilem, seu ascendat seu descendat, sicut dictum est, constituit dapason.

[METRUM DE EODEM]

Unam vel binas vel tres habet articulorum

Quisque notas; plures non continet ullus eorum.

Fit nota, fit totiens quotiens fuerit sonus ictus;

Hoc fine continuus etiam non est nota dictus.

Contingit notulas geminari; si geminantur

Intervalla novem fieri, non plura, sciantur.

Unisonus prior est quem semitonus comitatur;

Hunc tonus insequitur, tamen equivoce variatur.

[166] Est tonus accentus, modulatio certa notarum,

Aut minor aut maior; tantum minor esto duarum

Que sint dissimiles, perfecte continueque.

Semitonus minor est et ab hiis non discidet eque.

Dum tonus est maior plures notulas retinebit,

Finem pretendens a quo sibi nomen habebit.

Dormiat iste tonus et ad intervalla redire;

Nos predicta monent et eorum nomina scire.

Ditonus esse duplex tonus a lectore sciatur,

Ditonus et preit hunc sed semi tamen sociatur.

Quarta coit quarte diatessaron hinc veniente;

Quintam cum quinta socies, fiet diapente.

[11r in marg.] Continue sequitur cum semitono diapente.

Est diapente tono iungens octava repente.

Nona subit species diapason, vel quia cunctas

Continet hec alias vel consimiles sibi iunctas.

[10v in marg.] XI QUARE PLURA NON SINT INTERVALLA QUAM NOVEM ET ARTICULI QUAM DECEMNOVEM

Cum due note combinari habeant novem modis ita ut ex eis novem intervalla formentur, non absurde queret aliquis, cum note pluribus modis et supra diapason et infra habeant coniungi, quare musicus tantum novem contentus est intervallis. Ad quod dicendum est quod in qualibet arte sic est. Quidquid impedit finem artis illuminare iure debet ab arte removeri. Sicut in Grammatica, que finaliter intendit congruum, errare dicantur barbarismus et soloecismus, et quod magis mirum est, etiam cacemphaton evitatur, sic et diale[c]tica, que intendit [11r] facere de re dubia, dum venatur syllogisticam necessitatem inutiles coniugationes propositionum extricat, qualis est coniunctio duarum affirmationum in secunda figura et ceteras huiusmodi paralogisticas phantasias. Et in singulis artibus est aliquid huius reperire, sic et in musica. Cum precipue delectationem intendat, quidquid eidem contrariari videtur abicit et contempnit. Iuncture autem notarum que non constituunt aliquod intervallorum quod sint unum ex novem predictis [167] merito a musico debent vitari cum non sint de genuino melodie sed odiosam dissonantiam operantur que proposito musice [contraria] iudicantur. Tale est fa in b molli acuto cum E la mi inferiori et superiori, si per modum intervalli fuerit ei coniunctum. Tale est a la mi re cum b mi et e contrario, et de similibus simile iudicium habeatur. Similiter dicendum est de intervallo quod superat diapason.

[questio in marg.] Item cum decemnovem articuli seu sedes notarum ab antiquis doctoribus habeantur, queritur an plures esse possint an debeant inveniri. [solutio in marg.] Ad quod potest dici quod decemnovem sufficiunt sed plures bene possent haberi. Cum enim cantus distinguatur in gravem, acutum et peracutum, et cum octo claves deserviant gravi, septem vero acuto et quatuor peracuto, vix continget aliquem habere vocem tanti vigoris ut sine vocis mutatione istas claves canendo transcurrat, et plures ascendat, licet essent invente. Quod si forte cantor aliquis cantum inferius non inceperit oportune, sed eum incompetenter sublimius incohando superiores claves ascenderit, in modo clavium se non conqueratur habere defectum; loco enim superioris clavis quesite, et non invente, sumat inferiorem proximam eidem littere servientem et per diapason in ea sonum inveniet exoptatum, quod patet in instrumentis musicis que non habent nisi septem vel octo notarum differentias in quibus quilibet cantus invenitur.

Quidam predictum decem novenarium ascribunt decemnovem ipsius manus articulis qui dum plures non reperiuntur in manu dicunt quod plures notarum sedes non possunt inveniri. Sed estimare talia stultum videtur quoniam extra manum, sicut et intra, diverse et differentes figure articulorum habentur. Sciendum est etiam quod Guido in Musica sua tres articulos notabiles predictis decemnovem superaddidit, et nostrum c sol fa c sol fa ut appellavit, et nostrum d la sol d la sol re appellavit, et superadiecit e la mi, f fa et g sol. Et rationem huius assignat. [11v] Cum habeamus diapason in gravibus a [Gamma] ut usque G sol re ut, et similiter in acutis a G sol re ut quod est finis gravium usque a g sol re ut quod est finis acutarum, in peracutis dixit Guido tot habendos articulos ut etiam diapason in eis possit compleri vel quod musica in hac parte [168] pateretur defectum. Ad quod responderi potest, ut diximus ante, quod cum tribus articulis predictis carere possumus quodammodo superflue videntur apponi. Ars enim ut desiderat supplere diminutum sic et eius est quecumque superflua resecare.

METRUM DE EODEM

Intervalla novem faciet iunctura duarum

Apte que resonent fuerit si facta notarum.

Extendi numerus poterit tamen amplius horum

Et queri posset cur non placet usus eorum.

Sed que prepediunt finem turbare videntur;

Ars ea secludit fore: talia dicta putentur.

Fa b molle sonans E la mi contemnit habere,

C fa ut et supra non aspiciens a la mi re.

Quodlibet istorum resonabit more luporum;

Hinc excluduntur nec nomen habetur eorum.

Si quid transcendat diapason forsitan edas,

Barritum potius quam cantum promere credas.

Deni iunge novem sunt articuli notularum;

Queritur augeri numerus si possit earum.

Guido refert quod sic; docuit nos addere dictis

Et tres articulos aliis post terga relictis.

Proximus est e la mi, post f fa, g sol que sequatur;

Addidit hos ut eis diapason perficiatur,

Nam sic in gravibus et acutis et peracutis

Hoc reperire potes tribus hiis in fine secutis.

Cum tamen hiis aliqua liceat ratione carere

[12r in marg.] Non opus est quod eos teneamur in arte docere;

Raro cantorem contingit scandere tantum

Clavibus in reliquis ut non mutet sibi cantum.

[11v in marg.] XII DE SIGNIS INTERVALLORUM A DIVERSIS DIVERSIMODE ORDINATIS RUBRICA

Ex predictis patet quod intervalla que habentur in cantu secundum arsin et thesin procedunt, quare opportunum [169] est ut certis limitibus mensurentur; alioquin distantie minoris ad maiorem nulla differentia videretur. Unde signa sunt necessaria per que species intervallorum possint agnosci; de signis igitur musicalibus aliquid dici potest. Sed in sonoris musice instrumentis diversimode se habent signa notarum secundum instrumenti proprietates diversas. Nam foraminalia instrumenta maiora non habent continua quam tonum et semitonium secundum quod progressive disposita ordinantur. Talia sunt organa, tibie, [12r] cornua, muse, syringe, flaiota et cetera. Chordalia etiam quedam progressive temperantur, ut cithare et psalteria, organistrum, monocordium et similia, et hec habent signa propria suarum notarum. Talia sunt etiam vasa sonora que secundum situm et ordinem cognoscuntur ut cymbala et similia. Sunt et alia chordalia que solum auditu discernuntur; temperantur autem per consonantias diapason, diatessaron et diapente, et per diversas digitorum interpositiones artifices ipsorum formant sibi tonos et semitonos, et sic de aliis. Sed qui cantat in manu ipsos articulos et sonorum differentias habet pro signis, quibus autem placuerit in pagina vel cantum scribere vel scriptum addiscere vel cantare. Signis indiget manifeste que sonorum certificent quantitatem. Antiqui signis diversis diversimode utebantur, et ad subsequentium evidentiam notandum est quod primi doctores claves articulorum omnium diversimode formare solebant. G ut enim per [Gamma] Grecum signabant, postea vero A B C D E F G simplices litteras pro clavibus posuerunt et has gravibus ascribebant. Secundum autem claves acutas a b c d e f g litteras capitales fecerunt. Ultimo peracutas cum duplo ventre aabbccdd claves quatuor formaverunt, ex quibus manifestum est quod clavis uniuscuiusque articuli propriam suam formam tenebat. Exinde quidam antiqui absque lineis cantum sibi potius quam aliis notulare volentes ipsam figuram clavis pro nota scripserunt. Qualiter autem cantus super dictiones per litteras notulatus fuerit ex predictis facile est videre, sed constat quod iste modus canendi labore utens duplici nimium difficultatis habebat.

De clavium difficultate seu diversitate ab antiquis inventa dicimus quod non est opus claves omnes adeo diversimode figurari. Quamvis enim post [Gamma] simplicibus litteris et graves [170] et acute scribuntur satis hoc operatur differentiam quod littera vel clavis que in gravibus est in linea in acutis in spacio invenitur et e contrario. In peracutis autem figure capitales apte scribuntur ad differentiam gravium ne forte error pro eorum similitudinem generetur. Post predictos cantores Hermannus Contractus cantum absque lineis vel aliter notulabat, nam pro equali sono vel unisono, quod est idem, e posuit, pro semitonio s, pro tono t, pro semiditono t et s, scilicet s supra t hoc modo ts, pro ditono duplex tt, pro diatessaron d, pro diapente n, pro semitonio cum diapente ns, pro tono cum diapente nt, pro diapason A capitale. Et hec signa intervallorum, dum punctis carebant, signabant ascensum. Sed cantus talis adhuc multum obscuritatis habebat; propter hoc Salomon, Odo [et] Guido ingeniabant alias cautelas canendi ut scilicet articulos musicales per lineas in superficie pagine protractas et per spacia interposita designarent, [12v] et per notulas quibus utebantur usualiter canentes lineis et spaciis iam dictis interpositas intervallorum differentias demonstrarent. Ponebant igitur in principio linearum claves ipsos articulos designantes vel usque ad finem vel usque ad mutationem ipsarum. Item alia discretiva signa ponebant, notificabant enim per colores: c sol fa ut per citrinum, a la mi re per viridem, F fa ut per rubeum ostendentes. Sed decoloratio propter linearum mutationem et in cantu vel superiori vel inferiori varietatem multociens fit causa erroris.

METRUM DE EODEM

Est thesis, est arsis, est unisonus; videantur

Signa prius per que species tot certificantur.

Quidam pro notulis claves posuere priores,

Credentes quod eis vellent cantare minores.

Signabant alii post intervalla figuris;

Hermannus per eas voluit prodesse futuris.

Utraque dicta prius parvis obscura fuerunt;

Post alii melius notulis documenta dederunt.

Linea cum spaciis affixis clavibus ante

Certificat notulas nobis Guidone iuvante.

[171] Amplius et voluit varios addendo colores

A suprapositis quod distent inferiores;

Sed quia vel cantus vel linea dum renovatur

Errorem generat, modus hic non semper amatur.

XIII DE CAUTELIS QUIBUS NOVUS CANTOR ET RUDIS CANTUM ADDISCIT

Signis musicalibus visis et intellectis, qui cantum ignorat et modum cantandi et eum scire in brevi desiderat, consideret primo claves et utrum prima nota in linea vel spacio teneatur, et quot note uni vocali debentur. 'Vocali' dico, et non 'consonanti', quia sicut est in Grammatica non consonanti sed vocali principaliter debetur accentus, sic et in musica nota vel note.

Item cantor clausulam sive congeriem notularum per se canat distincte, et anhelitum recipiendo pausans nequaquam syllabam incipiat post pausam nisi forte prima fuerit dictionis; talis enim scissio in cantando faceret barbarismum et sic incongruam ostensionem.

Item cantor huiusmodi puerilis circa semitonium caute procedat ne vel ipsum ponendum postponat vel proferat negligenter. Et maxime circa b molle et [sqb] durum caveat ne oberret; hec enim figuris propriis debent assignari de iure, quod si forte per negligentiam signata non fuerint, sepe inducit errorem in illo qui cantum corde non scivit.

Item hoc precipue novus cantor attendat ut notam unam tam diu teneat donec perfecte consideret ubi et qualiter alia sequens debeat incohari.

Item rudis cantor cum alio frequenter cantare studeat et mutationes et intervalla consideret diligenter, et ut melius per se cantare valeat cantum corde addiscat. Visitet etiam cantilenam suam extra intervalla vel cuius sit modi, et si flexibilem vocem non habeat sed dissonus fuerit, et si favorem forte [13r] vel etiam adiutorium doctoris obiectum amiserit, curam impendat, instrumenta musica exercet et sepius eis utatur qualia sunt monocordium [et] symphonia que dicitur organistrum; in organis etiam cantare laboret. In huiusmodi etiam instrumentis nota de facili errare non [172] potest et a sono suo legitimo distorqueri eo quod note per claves certas et signatas facile possunt considerari et prompte proferri absque socio vel magistro cantore.

METRUM DE EODEM

Si rudis est cantor qui vult cantare libenter,

Ut cantum discat solitus cantare patenter

Cum socio cantet vel cum doctore frequenter.

Ut cantans cantor possit cantare decenter

Claves prospiciat, discernat, sit memor harum

Donec mutentur vel duret cantus earum.

Post hoc inspiciat notulam que primo locatur

Linea vel spacium si sit, cui iuncta notatur,

Et discat notulas vocali continuare,

Que debent eius voci de iure vacare.

Congeries notulas fert plures, clausula dicta,

Quas cantet pariter; sit earum nulla relicta.

Distincte cantet nova, non tamen incipietur

Syllaba post pausam nova dictio ni comitetur.

Circa semitonum caveat, ne fiat ineptus,

Artis noticiam rigide dum non sit adeptus,

Optima cantori cuius cautela probatur

Ut notulas teneat donec post visa sciatur.

Intervalla sciat Ter terni sepe cavendo,

Non manibus tantum que sit sed corde tenendo.

Scire putans totum vix novit denique partem;

Exerce studium quamvis perceperis artem.

Forsitan est discors et perdit ab inde favorem

Doctoris frustra qui non vult ferre laborem.

[13v in marg.] Non tamen hic cesset; colat instrumenta sonora,

Clavibus et tactis iungat concorditer ora.

[13r in marg.] XIV DE INVENTIONE TONORUM ET NUMERO EORUMDEM

Dictum est supra quod hoc nomen tonus est equivocus ad tonum maiorem et tonum minorem. De minori dictum est [173] supra; nunc dicere de maiore sequitur, unde videndum est quid sit et qualiter dividatur. Supra tactum fuit in parte quid sit, quia ut habitum est tonus maior est regularis modulatio cantus plurimarum notularum que maxime attenditur penes finem. 'Modulatio' ponitur ut genus, 'regularis' additur ad differentiam cantus qui diatonicum vel supra vel infra excedit; 'plurimarum notularum' dicitur ad differentiam toni minoris qui consistit tantum in melodia duarum; 'que maxime attenditur penes finem' additur ad removendam opinionem illorum qui existimant [13v] cantum penes principium iudicandum.

Habita definitione toni, restat videre qualiter dividatur. Unde sciendum est quod antiqui musice doctores tonum in partes quatuor dividebant, scilicet in protum, deuterum, tritum et tetrardum, id est primum, secundum, tertium et quartum. [questio in marg.] Sed potest queri qua ratione fuerunt inducti ad ponendum quaternarium in speciebus predictis. [solutio in marg.] Ad quod dicendum est quod abundi doctores studiose et sollicite considerabant quod musica in maxima et amicabili concordia sonorum fundatur. Unde rationaliter est inventa secundum numerum et proportionem eorum que amicabilem et maximam et primam concordiam habere probatur in rebus mundanis, que sunt elementa quorum colligantia et adinvicem concors discordia constituit macrocosmum, id est mundum maiorem. [nota in marg.] Ignis enim est summe calidus, aer humidus, terra sicca, aqua frigida. Hinc rationem numeri sui trahentes, primi doctores musicum tonum per quaternarium diviserunt. Idem quaternarius, etiam ab elementis causatus sed non sic ordinatus, reperitur in microcosmo, [nota in marg.] id est in mundo minori qui est homo. Constat enim ex quatuor humoribus, scilicet cholera, sanguine, phlegmate et melancholia, et hii participant quatuor elementares qualitates predictas sed non disponuntur secundum ordinem qui est supra et infra. Elementaris autem complexio et etiam ordo reperitur in quatuor quadris anni, mensis, diei.

Statuerunt etiam quod cantus proti finem acciperet in D sol re, deuterus in E la mi, tritus in F fa ut, tetrardus in G sol re ut. [questio in marg.] Sed queri potest quare in hiis articulis et non in aliis ut superioribus vel inferioribus cantus decentius terminatur, [174] et quare in articulis continuis et non interpolatis. Ad hoc dicendum est quod cantus inventus est propter delectationem principaliter, et propter hoc potius gravibus quam acutis vel peracutis finem suum committit que enim opus hoc rationaliter ac delectabiliter finire proponit. [obiectio in marg.] Sed contrarium huius videntur intendere quoniam per notam finalem videntur in diapente conscendere. Ad quod dicendum est quod hoc fit per accidens ad ornandum videlicet finem cantus in gravibus qui principaliter est intentus; in cuius rei evidentiam cum plures cantum firmiter servent in gravibus pauci possunt ascendere diapente, quod si sit e contrario irregulare probatur. Cum itaque in gravibus cantus omnium tonorum regulariter finiantur, potius claves gravium superiores quam inferiores admittunt quoniam, sicut postea dicetur, cantus persepe infra suum finalem descendit, quod non liceret eidem si finem in infimis gravium aliquatenus attemptaret. Quod autem non in uno articulo sed in quatuor, et non interpolatis sed continuis terminantur, hoc est ideo quoniam elementa, quibus toni proportionantur, non similia sunt sed quatuor habent loca--terra infimum, aqua secundum, aer tertium, ignis quartum--et sic elementa non interpolate sed continue sociantur, unde et toni.

Post dictos tonorum quatuor inventores alii successerunt, perspicaciores antiquis, considerantes quod cantus tonorum quatuor predictorum quandoque multum ascendit, quandoque multum descendit. Propter quod, vitantes confusionem, unumquemque ipsorum diviserunt in duos, protum in protum authentum et protum plagalem, deuterum in deuterum authentum et deuterum plagalem, tritum in tritum authentum et tritum plagalem, tetrardum in tetrardum authentum et tetrardum plagalem. Et dicitur plagalis a plaga, quod est 'positio' vel 'depressio', eo quod in articulis inferioribus plurimum conversatur. [14r] Authentus dicitur quasi 'alte extentus', quia superiores claves magis ascendit, vel dicitur authentus quasi 'authenticus', quia dignior est plagali et quasi dominus est illius. Et nota quod autentus quilibet est impar, et si fuerit par est plagalis. Protus autem autentus et protus plagalis eandem habent clavem finalem D, qui sunt primus et [175] secundus; deuterus autem authentus et deuterus plagalis, id est tertius et quartus, habent E; tritus autem authentus et tritus plagalis, id est quintus et sextus, F; tetrardus autentus et tetrardus plagalis, id est septimus et octavus, G.

[questio in marg.] Et forte queret aliquis que sit ratio istius octonarii, et an aliud sit in naturalibus in quo numerus iste et proprietas eius fundetur. [solutio in marg.] Ad quod dicendum est quod ab eadem causa extrahitur iste octonarius a qua et quaternarius predictus, sed aliter considerata. Quamvis enim sint quatuor elementa, et quatuor tantum elementares qualitates prime, una illarum uni convenit elemento principaliter, et alia tamen eidem convenit minus proprie non eque primo. Verbi gratia, ignis enim principaliter calidus est, secundario siccus; terra principaliter sicca, per posterius frigida, sed aqua proprie frigida, per accidens humida invenitur; aer principaliter humidus, secundario calidus esse dicitur. Et exinde trahitur octonarius tonorum numerus predictus, et sicut una qualitas principaliter, et relique secundario, eidem elemento debentur, sic et duo toni clavi conveniunt uni finali, principaliter authento, secundario vero plagali.

METRUM EIUSDEM

Quatuor antiqui species dixere tonorum;

Queritur unde fuit numerus detractus eorum.

Hoc sunt contenta numero que sunt elementa

Mundi maioris; humores adde minoris

Et partes anni, mensis magneque diei;

Hiis conferre tonos potes eiusdem speciei.

Contiguas partes et habent et in ordine certas;

Quatuor inde toni species perpende repertas.

Supremas gravium claves pro fine tenebunt;

Non alibi proprio finiri iure valebunt.

In numero primos iuvenes peccare notabant

Qui nunc inferius, nunc alta voce tonabant

Authentum quemvis dictorum sive plagalem;

Dicebant unum dictorum non fore talem.

Dicitur authentus tonus hic, alte quasi tentus,

Inde plagalis erit, pressus quia scandere lentus.

[176] [14v in marg.] Est par et famulus peditat serpitque plagalis;

Est impar dominus authentus prevolat alis.

Sic numerus crescit, sic octonarius exit;

Unus nempe duos quasi sub velamine texit.

Par imparque tonus notulam venantur eandem

Ut possint cantum pariter concludere tandem.

Quamvis ad mensam non combinantur onusque,

Pernoctare solent pariter dominus famulusque.

Dicto cur fuerint duo bis, iam nunc referatur

Cur modo sint octo, quia sic numerus duplicatur.

Arbor producit ramos magnosque priores;

Finditur in geminos magnus quandoque minores.

Ignis cum calidus sit primo, siccus ab inde

Est per posterius, ignem sic in duo finde,

Terraque sicca prius, post frigida iure docetur.

Sic est in reliquis; aqua sic aerque dupletur.

Octonarius hinc solque surgit esse duorum

Primum principium; reliquum famulatur eorum.

Authentis claves finis dantur quasi primo;

Post per posterius paribus debentur ab imo.

Dicit Aristoteles quod non possint fore plura

Sed nec pauca magis elementa per hec sua iura.

Circulus hinc factus, cum sit perfecta figura,

Non plus non minus est quam quod satis est habitura.

Hinc patet et quod sit perfectio musica digna

Que fundatur in hiis et habet certissima signa.

[14r in marg.] XV QUE SUNT CLAVES ET VICECLAVES TONORUM FINALES

Dictum est quod protus finitur in D sol re, deuterus in E la mi, tritus in F fa ut, tetrardus in G sol re ut, et hee claves proprie et regulariter tonis iam dictis debentur. 'Proprie' dico, quia cantus quandoque improprie terminatur. Contingit enim quandoque quod cantus, qui regulariter et proprie terminari deberet in gravibus, terminetur superius in acutis, et hoc fit propter necessitatem precipue a semitonio venientem. Cantus enim huius si locaretur in gravibus vel semitonio careret [14v] ubi deberet habere, vel ipsum [177] haberet ubi deberet carere. Cum itaque cantus talis in acutis ascensum et descensum inveniat exoptatum, ne impediatur propter semitonium postpositis gravibus in acutis locatur. Sed hoc de gratia, non de iure; licentia quoque ista non datur nisi proto, deutero et trito quia D sol re, quod proprium est proti, causa simillimum vicarium habet a la mi re; E la mi etiam, quod proprium est deuteri, vicarium habet [sqb] durum in bfa[sqb]mi; sic et F fa ut, quod proprium est trito in gravibus, vicarium habet c sol fa ut in acutis. Tetrardus autem finem suum G sol re ut non evitat quia propter vicinitatem semitonii supra et infra non incumbit ei necessitas que in aliis reperitur et ideo vicarium non debet habere, unde et proprium suum officium in loco suo exerceretur. Si ergo cantus tetrardi aliquotiens quantum ad situm exorbitare videtur, imputetur ignorantie vel primi eius cantoris vel forte scriptoris, [15r] et subiacet correctioni cantoris periti.

Et ne nullum predicte necessitatis habeatur exemplum, cantus proti fallit in gravibus in hac antiphona secundi toni Magnum hereditatis mysterium, quam necessitas compellit in a la mi re finiri. Et nota quod si cantus finitur superius, debet secundum finis exigentiam et superius inchoari huius cantus translatio. Cum propter defectum semitonii sepe, ut dictum est, habeat evenire, quidam artifices in instrumentis musicis locant semitonium inter G sol re ut et F fa ut, quidam inter G sol re ut et a la mi re, et clavem istam clavem falsam appellant, et in cantu illud commoditatem operatur precipue in instrumento quod organum appellatur, verumtamen in musica vocali humana locum non habet. Guido enim in arte musica peritissimus, qui et in Musica sua quedam posuit quibus bene caremus dum claves tres novas addidit peracutis propter diapason habendum in illis, ipse quidem hanc clavem semitonii facile apposuisset si necessaria nobis fuisset. Necessitate itaque dum cantus huiusmodi finiri non potest in gravibus, petamus auxilium ab acutis. Cantus proti, cum in gravibus D sol re non possit attingere in hoc responsorio Sancta et immaculata es virgo, ascendens ad acutas finem vicarium sibi postulat a la mi re. Item cantus deuteri cursum proprium non observat communione Quod dico vobis in tenebris. Similiter quandoque [178] et cantus triti, proprium cursum evitans, c sol fa ut pro F fa ut sibi adaptat, ut in hoc responsorio Tua sunt hec Christe. Hec omnia si quis in clavibus vicariis seu affinibus inceperit et cantaverit, ad finem perveniet absque errore. Tetrardus tamen sedem propriam non mutabit.

METRUM DE EODEM

In gravibus cantus finitur iure tonorum;

Tres in acutis sunt viceclaves clavibus horum.

Protus D sed deuterus E sibi possit habendum;

F trito sed G tetrardo crede colendum.

Sunt tribus hiis primis a [sqb] c collaterales;

Forma dissimiles in cantu sunt bene tales.

G solam tetrardus habet solamque teneto;

Cantor qui negat hoc sese peccasse doleto.

Si cantos proti proprio male definit in D,

Ascendas ut in a per acutas definat inde.

Deuterus E perdens [sqb] durum querit habere;

F tritus fugiens vult per c fine placere.

Septimus, octavus propriam retinent sibi sedem,

Nam vicinus eos aliam non ducit in edem.

Est melius claves cantos licite variari

             .........

XVI QUE SINT CLAVES INICIALES TONORUM ET QUALITER ET QUANTUM ASCENDANT VEL DESCENDANT

Dictum est quod cantus uniuscuiusque toni maxime penes finem attenditur et etiam iudicatur, et hoc est dicere quamvis cantus aliquis in principio toni specialis alicuius proprietates habeat, et in medio magis assimiletur adhuc eidem, in fine tamen ei precipue adaptatur. Et cum dictum sit de clavibus que et quot sint finales tonorum, nunc ulterius est dicendum de clavibus inicialibus cantos eorum et quante note transeant finalem suum [15v] supra et infra.

[questio in marg.] Sed queri potest quare prius dictum est de finalibus [179] cantus tonorum clavibus quam de inicialibus eiusdem vel de hiis que circa medium attenduntur. [solutio in marg.] Ad quod dicendum est quod hoc fit propter finis dignitatem maiorem eo quod per principium cantus vel per medium minus discernitur quam per finem.

Protus itaque authentus quatuor habet proprie claves iniciales, C D F a, nam omnis cantus primi toni aut proprie incipit in C fa ut, sicut in hac antiphona Post excessum beatissimi, aut in D sol re, ut in hac antiphona Ecce nomen domini, aut in F fa ut, sicut in Venit lumen, aut in a la mi re, sicut Exi cito. In E la mi aut in G sol re ut non invenit principium huius toni. Et invenitur cantus primi toni descendere usque ad A re ad quatuor notas sub suo finali, sicut in principio responsorii Letetur omne seculum. Ascendit in g litteram, scilicet decem claves super suum finalem, ut in eodem responsorio ibi eternus amor. A quibusdam autem iudicatur cantus idem irregularis propter nimietatem ascensus, quibus responderi potest quod ascensus iste delectabilis est et ita finem non excedit musice que propter delectationem precipue fuit inventa.

Protus plagalis quatuor habet inicia seu principia: A C D F A re ut Ecce advenit; C ut hic Fuit ad tempus; D ut O sapientia; F ut Consolamini. Et descendit cantus huius toni in [Gamma], quod in aliis non reperitur, ut in Collegerunt et in principio sequentie Eya dic nobis; et invenitur ascendere in d acutum, ut in responsorio Omnis pulchritudo, septem claves super suum finalem.

Deuterus authentus tria habet principia propria: E, F, G. E ut hic Hec est que nescivit; F ut O gloriosum; G ut Te semper idem. Et descendit tantum in C, ut in hoc responsorio [O] magnum mysterium, et ascendit in g acutum, ut in hoc responsorio Virtute magna, ibi testimonium.

Deuterus plagalis quinque habet claves iniciales: C, D, E, F, G. C ut Frange esurienti; D ut Tuam domine; E ut Vigilate animo; F ut Tota pulchra; G ut Post partum virgo. Descendit autem in B mi ut in hoc responsorio Tanto tempore. Ascendit in c acutum ut hic Exequie Martini.

Tritus authentus tres habet proprias claves iniciales: F ut Paganorum multitudo; a ut Solvite templum hoc; c in linea ut [180] Sanctus, sanctus, sanctus. Et ascendit in g linea, ut in hoc responsorio Qui cum audissent. Sub finali autem suo nihil [vel] rariter descendit, quod in aliis non invenitur.

Tritus plagalis ascendit quandoque in d peracutam supremam, sed tunc improprie terminatur in c clave vicaria in acutis, ut in sequentia Verbum dei deo natum. Habet autem, quando in gravibus terminatur, claves duas iniciales, D et F: D ut Hodie scietis, F ut O admirabile.

Et notandum est quod toni dicti claves habent proprias iniciales que dicte sunt quando proprie terminantur; verumtamen si propter necessitatem contingit eos proprias finales mutare et alias etiam iniciales sibi accipere oportebit. Sed huius clavium variatio in septimo et octavo non reperitur, ut dictum est supra.

Tetrardus authentus quatuor habet claves iniciales: G ut Angelus ad pastores; [sqb] ut Misit dominus; c ut Populus Syon; d ut Omnes sitientes. Et non descendit nisi ad F fa ut, ut in predicta antiphona Angelus ad pastores. Ascendit autem in [16r] g acutam, ut in antiphona predicta Omnes sitientes, ibi querite.

Tetrardus autem plagalis sex habet inicia: C ut Sapientia clamitat; D ut Spiritus domini; F ut Alleluia 'Nativitas'; a ut Quodcumque ligaveris; g ut Repleti sunt omnes; c in linea ut Erat enim. Et ascendit in a peracutam ut in graduali Miserere, ibi omnia ossa. Descendit autem in C in qua incipit predicta antiphona Sapientia clamitat, et semper in eodem terminatur, scilicet in G sol re ut, sicut dictum est supra.

METRUM DE EODEM

Finis precessit mage dignus principiique

Sed non precipui modo mentio fit mediique.

Incipit in C D primus tonus F fa ut aut a;

Ductus et Ecce probant, Venit; Exi fit quasi cauda.

g petit ascendens sed descendens petit A re;

Cantes Letetur potes hic utrumque notare.

A re secundus ivit, C D subit F fa ut idem;

Quidam gamma volunt iam dictis addere pridem.

Ecce sed introitus hic, O Genuit que probabit

Eya dic nobis proti per [Gamma] que notabit.

[181] Natus, Natalis multi per [Gamma] que sonabunt,

Et cum re multi quod dixi principiabunt.

Ecclesie mores prudens ad parva sequetur,

Compatiens aliis ne semper lite gravetur.

In Collegerunt concedis gamma ut isti;

Omnis forte canens in acuta d cecinisti.

Tercius intrat E vult F vult G sociari,

Hoc est O, Pauli, Te semper habet comitari.

In C descendit, scandens g tangit acutum,

Quo te cantantem ducit virtute secutum.

Quartus quinque tenet C D post E subit F G

               .........

[16v in marg.] In B descendit sed in e bene scandit in altum;

Exemplo careo: cum sit leve do quoque saltum.

Quintus tres habet, F a c quod linea scitur.

Subtus nil graditur; in acuto g reperitur.

Sextus in F capiens finem primum capiet D

Aut F principium, descendens C petit imum.

Hinc sunt introitus Hodie, Testes, Benedictus.

Claves mutantur sursum dum sumitur a c;

Sic fit et in dictis fuerit si forte necesse,

Sed non tetrardum propria de sede movebis

In G finitum quem semper ubique videbis.

Septimus intrat G; post [sqb] c d quoque iunges;

Hoc Caput, hoc Misit, Populus testatur et Omnes.

F sibi vicinum premit et g scandit acutum;

Angelus ac Omnes facient tibi psallere tutum.

Octavus reliquis est ditior incipiendo;

Si petit hospicium sex aspicit in gradiendo.

Intrat C vel D simul F G poscit et a c.

In C descendit sed in aa superardua tendit.

Hoc Sapientia dat, illud Miserere ministrat.

[16r in marg.] XVII QUANTUM TONI AUTHENTI ASCENDANT ET DESCENDANT, ET QUANTUM PLAGALES

Dictum est in speciali de cursu et lege tonorum, sed hoc brevius teneri potest per regulas generales, et appello cursum sive legem in cantu certum ascensum vel descensum [182] per claves, id est quantum unusquisque tonorum intendi potest vel remitti, hoc est quantum ascendere vel descendere possint proprie vel improprie, id est secundum regulam vel permissionem. Notandum igitur quod cantus authentus rariter potest ascendere per diapason, id est usque ad octo notas super suum finalem, de licentia vero usque ad nonam et tandem usque ad decimam, sed hoc raro. Quod enim quis de iure possidet, usui suo deputare [16v] potest frequenter; concessis autem sapiens utitur caute et raro. Cantus autem plagalis rariter potest ascendere per diapente et usque ad clavem sextam, de licentia vero usque ad septimam et tandem usque ad diapason, sed raro. Descendunt autem plagales usque ad quatuor notas, id est per diatessaron, et etiam usque ad quintam, sed raro, infra suum finalem. Authenti vero descendunt usque ad diatessaron, quod est plagalium. Excipitur tercius, qui nec transit infra proximam inferiorem, et quintus, qui nihil tenetur descendere infra suum finalem. Considerandum est etiam, quamvis dictum sit quod authenti ascendant per diapason et quandoque ulterius, et plagales per diapente et quandoque ulterius, non est intelligendum quod semper sic fiat, sed quod fieri possit hoc modo, sicut dicimus quod episcopus in quatuor temporibus celebret ordines et maiores et minores; non intelligitur quod omnibus quatuor temporibus hoc faciat, sed quod possit.

METRUM DE EODEM

Legem vel cursum te credas scire tonorum

Dum scis quo quantus cursus precedat eorum.

Authenti poterunt diapason scandere iure;

Una potest addi vel bine forte figure.

Concessis raro sapientem condecet uti,

[17r in marg.] Sed propriis poteris secure preter abuti.

Iure plagalis habet conscendere per diapente;

Gratia dat notulam vel binas, tres quoque lente.

Bis binas notulas sub fine plagalis habebit;

Additur una magis raro sed quinque videbit.

Quatuor authentis da; tercius excipiatur

[183] Uni se iungens; quintus nulli sociatur.

Sic ascendere sic descendere nemo putabit

Quod semper fiat, fieri sed posset notabit.

[16v in marg.] XVIII QUALITER CANTUS AUTHENTUS DISCERNITUR A PLAGALI PER CLAVES DISCRETIVAS

Cum tamen quatuor sint claves proprie tonorum, scilicet D E F G, 'proprie' dico quia necessitate urgente [17r] protus, deuterus et tritus, ut dictum est, collaterales habent sibi claves vicarias per diapente, quasi ipsius convenientiam habentes, a [sqb] c acutas per quas excusatur defectus qui sit in D E F gravibus prius dictis. [dubitatio in marg.] Dubitabit aliquis qualiter primus a secundo possit discerni, quorum uterque finem accipit in D sol re. Similiter queri potest de tertio et quarto, quorum finis est E gravis, sic et de septimo et octavo, quorum uterque G sibi finem adoptat. Sed cum scire et posse in predictis differentiam assignare et bonum sit et difficile, arte indigere probatur. Dicit etiam Aristoteles quod multum dissimilium differentiam assignare non est difficile, sed inter ea que maxime convenire videntur.

Ad quod notandum est quod sicut quatuor sunt claves finales, sic et quatuor sunt claves discretive tonorum. [nota in marg.] Quid sint claves finales supra pluries dictum est. Claves discretive tonorum in digito minimo continentur, que sunt F fa ut, G sol re ut, a la mi re, [sqb] durum. Sunt autem quatuor, nec plures nec pauciores, quia cum toni sint octo, quelibet clavis discretiva differentiam operatur duorum tonorum: F fa ut enim primum a secundo discernit, G tercium a quarto, a quintum a sexto, [sqb] durum septimum ab octavo.

[questio in marg.] Forte queret aliquis quare claves discretive iste et non alie sunt statute. [solutio in marg.] Ad quod dicendum est quod cantus plagalis magis perambulat claves inferiores et superiores authentus, et propter hoc merito claves discretive sic ordinantur ut due ipsarum ultime sint gravium et alie due prime sint acutarum. Itaque per hanc regulam--cum exemptione quadam que iam dicetur--intelligendam, cantum authentum a suo plagali discernes. Si cantus proti plures habet notas super F [184] fa ut, quantum ad hoc est authentus et primi; si plures infra, quantum ad hoc est plagalis et secundi. Item si cantus deuteri plures habet notas super G, quantum ad hoc est authentus et tercii; si plures infra, quantum ad hoc est plagalis et quarti. Item si cantus triti plures habet notas super a la mi re, quantum ad hoc est authentus et quinti; si plures infra, quantum ad hoc est plagalis et sexti. Item si cantus tetrardi plures habet notas super [sqb] durum, quantum ad hoc est authentus et septimi; si vero plures infra, quantum ad hoc est plagalis et octavi. Et nota quod hec determinatio 'quantum ad hoc' additur idcirco quia pluralitas notarum predicta super clavem discretivam quantum in se est ipsum cantum trahit in proprietatem toni authenti; pluralitas vero notarum, si reperitur sub clave discretiva, quantum in se est ipsum cantum trahit in proprietatem toni plagalis. 'Quantum in se est' dico, quia sicut dictum est continget si tropus cum cursu cantus concordat; si vero tropus et cursus cantus discordant, [17v] postposito cursu tropo cedere nos oportet. Sed quia nondum dictum est quid sit tropus, de quo postea satis dicetur, quantum ad presens notandum est quod cantus authentus curialiter et paulatim declinat ad finem. Finis autem denominat actum, et propter hoc huiusmodi antiphone iudicantur primi toni et non secundi: Volo pater, Reges Tharsis, Circumdantes, cum tamen plures notas habeant sub F fa ut quam supra. Cantus vero plagalis cadendo sive precipitando magis tendit ad finem, sicut per semiditonum vel per maius aliud intervallum, et ideo derogando authento tantum trahit inde proprietatem toni plagalis, sicut contingit in communione Tu puer propheta. Dicunt etiam Odo et Guido quoddam notabile de differentia et distinctione tonorum, quod si cantus quinquies vel pluries clavem super suum finalem percutit per diapente, authento et non plagali debet ascribi quamvis currat per legem plagalis. Et hoc manifestum est in hac antiphona Ecce tu pulchra es, et in hoc responsorio Deus omnium exauditor, et in aliis quampluribus ita se habet. Et hec regula non invenitur per omnia generalis; mentionem tamen eius fecimus ut sciatur quod cantus plagalis raro debet attingere diapente, quod ideo fit ut prerogative ascensus in clavibus authentis quasi dominis plagalium attribui videantur. [185] Notandum est etiam quod cantus qui a quibusdam dubius appellatur, de quo minus bene cognoscitur utrum sit authentus vel plagalis, semper authentus dicetur; a digniori enim denominatio fit de iure, quod patet in hac antiphona Circumdantes et in similibus, et in hoc introitu Deus in adiutorium, quod septimi potius quam octavi esse dicatur. Maior enim honor et prior attribuendus est domino et non servo.

METRUM DE EODEM

Quatuor ut claves finales esse feruntur,

Sic discretive bene quatuor inveniuntur

Suntque graves F G, sed acutas dicimus a [sqb].

Sufficit hic numerus quia clavis queque duorum

Quatuor istarum fit discretiva tonorum.

Primus vult notulas plures super F fa ut esse

Atque secundus ei vult plures rite subesse.

Tercius a quarto distat sed G mediante;

Quintus et a sexto differt a clave iuvante.

Septimus octavo per [sqb] differre docetur.

Impar stat supra sed par depressus habetur.

Si numeras recte, satis est data regula certa

[18r in marg.] Si fuerit concors finalis neuma reperta.

Si forsan prope finem principiatur,

Lex perit authenti prior et plagis inde vocatur.

Evenit econtra; locus ille morosius exit

Lexque plagalis obit quam neuma subultima texit.

Sic Nisi, Dominus primus tonus intitulatur,

Sic a fine tonum concedere neuma probatur.

Odo tamen Guidoque refert, si forte canatur

Et sub lege plagis cantus currendo gravatur,

Si tamen hic sursum quater in diapente trahatur

Pluribus aut vicibus authentus iure vocatur.

Regula ne fallat, sic tandem verificatur

Concors authento si finis neuma sciatur.

Si cantus dubius fuerit--si noscere quis sit

Non potes in notulis--hic authentus fore gliscit,

Nam decet interpres ut in ambiguis meliorem

[186] Partem confirmet, contempnens deteriorem.

Sic volo; sit primi quamvis sub lege plagalis.

Hoc et neuma facit cantus fini socialis.

Et breviter, finis si non a lege recedit,

Scire tonum facile poteris cui cantus obedit.

At si discordant, fini credatur honeste;

Lex fini cedit quod nescit ferre moleste.

[17v in marg.] XIX DE TROPO, TENORE ET CAUDA QUE ATTENDUNTUR IN CANTU

Habita consideratione tonorum in eo quod omnes proprie terminantur in gravibus, per accidens autem in acutis (preter septimum et octavum, qui non variant locum suum) notande sunt alie tres proprietates in cantu secundum quod in ecclesia solet cantari, quarum nomina sunt hec: tropus, tenor et cauda quam quidem a fine appellant.

Tropus enim equivoce multa signat. Grammaticus et Rhetoricus [18r] tropum figuram appellant modum seu quamdam figurationem loquendi. Tropus vero in musica est proclamatio quedam vocis que speciali tono cantatur. Adaptatur maxime circa finem; qualecumque etenim principium cantus fuerit aut medium, intentio tamen artificiose cantantis retorquet semper cantilenam ad finem proprium toni alicuius specialis specialiterque intenti. Et huiusmodi retorsio sive proclamatio tropus appellatur in cantu quasi conversio ad tonum a cantore intentum. Tropus iste quandoque incipit in principio cantus et nusquam discordat cum lege vel cursu sic in antiphonis omnibus de Trinitate, et ibi vel nulli vel stulti de tonis dubitare videntur. Quandoque tropus oritur in cantus medio, quandoque ante finem non longe a fine, sicut patet in hoc responsorio Preparate corda vestra domino quod in principio videtur authenti proti, id est primi, in fine autem desinit in E la mi et proto deutero, id est tercio, deputatur; responsorium etiam Gaude Maria, quod in principio et in medio est deuteri authenti, id est tercii, in fine autem datur plagi tertio, id est sexto. Nam sicut dicit Aristoteles, 'Finis est optimum in re', et item 'Finis est cuius gratia' sic igitur [187] merito contingit in cantu ut per finem optime cognoscatur. Caveat ergo velociter iudicare qui non vult penitere post iudicium. Unde Salomon 'Fili esto velox [18v] ad audiendum, tardus autem ad iudicandum'.

Notandum est etiam quod cantus quidam non ex ratione sed quadam consuetudine detorquentur a quibusdam ad proprietatem toni unius et ab aliis aliter et per clavem aliam finiuntur; et tunc, ut dictum est, propter controversiam litigantium evitandam sequi vel ad minus pati debemus consuetudines ecclesiarum. Et hoc ideo habet fieri quia in cantu tali diversi diversis tropis utuntur in comparatione ad tonos diversos; verbi gratia hec antiphona Et respicientes a quibusdam ita finitur ut sit tercii et a quibusdam ut sit octavi. Similiter aliquibus finalis antiphone ut Bene fac itaque quandoque finitur ut sit quarti, quandoque ita ut sit octavi. Similiter hec antiphona Germinavit quandoque ita finitur ut sit primi, quandoque ita ut sit quarti, quandoque ita ut sit octavi. Exempla horum, quia invenire etiam cantori sunt facilia, in littera non ponuntur.

Ex predictis diligenter animadvertenti manifestum est quod dubitatio de cantu quantum ad diversitatem tonorum duobus modis contingit. Quandoque enim utreque parti dubitationis eadem est littera finalis in cantu et tunc dubitatur utrum cantus contineatur sub tono authento vel sub suo plagali. Et in hiis pluralitas notarum plerumque discernit. Quandoque autem dubitatur de cantu qui apud quosdam habet clavem unam finalem et reducitur ad tonum proprium tali fini; apud alios idem cantus alia utens clave finali, immo et iniciali, iudicatur per tonum qui est domesticus illi fini. Verbi gratia ut de hac antiphona Gloriosi principes dubitatur utrum sexti vel octavi secundum quod incipitur et finitur in F fa ut vel in G sol re ut, sed magis tamen proprie est sexti. Similiter contingit de hac antiphona Nemo te condemnavit mulier. Si enim incipitur et finitur in F fa ut sexti sit toni; si autem incipitur et finitur in G sol re ut sit octavi, et magis proprie est octavi. Similiter hoc responsorium Genti peccatrici dubius cantus est, unde quidam cantant versum sicut istum:

Esto placabilis

Alii cantant sic:

[188] Esto placabilis

et in hiis consuetudini ecclesie consentiendum est et libro inspecto.

Tenor etiam equivocum est ad multa. Dicitur tenor alicuius orationis summa vel significatio principalis. Tenor autem in musica est aptitudo quedam modulationis tenens cantum infra terminos toni sui. Tenor cantus observatur per has duas dictiones seculorum amen, et maxime per has et non per alias, quia sunt finis versiculi qui frequentissime solet proferri. Differentia est inter tropum [et] tenorem quia ipse tropus incipit quandoque in principio cantus, quandoque in medio, quandoque prope finem; etiam patet quod neuma finalis, de qua supra dictum fuit, et tropus sunt idem, et quilibet tonus proprium habet tropum prope finem. ['Prope finem'] dixi, et non 'in fine', quia plagalis et suus authentus notam habent unam finalem; non igitur distingui possunt per eam. Et quamvis tot sunt tenores quot toni, principium tamen unius tenoris est pluribus continue quandoque, quandoque non, verbi gratia secundum principium tenoris secundi cum dico:

[Page, Summa Musice, 188; text: [seculorum Amen]] [PEPESUM 01GF]

a vero acuta est principium tenoris primi, quarti et sexti; c acuta tercii, quinti et octavi; d acuta septimi.

Sed queret aliquis quare secundus et septimus pre ceteris tonis litteras habeant speciales iniciales suorum tenorum? Ad quod dicendum est quod hoc fieri potest ad significandum quod hii duo toni [19r] longe aliter se habent quam ceteri, secundus enim pre ceteris magis descendit et septimus secundum se totum magis ceteris ascendit. 'Secundum se totum' dico, quia sextus alicubi, sed raro, supremam d tangere invenitur ut dictum est supra, sed septimo inferior sepe invenitur.

Cauda vel finis in cantu est modulatio quedam que ad sui toni discretionem et ad commendationem tenoris eius fieri solet cantu finito, et quia cauda finis est animalis, et finis ex re nomen habere videatur, propter hoc finali antiphone finis vel cauda huiusmodi solet adiungi. Et hac de causa in [189] Completorio, cum unica sit antiphona super psalmos, caudam habere non debet, et si quod magis videtur non est, neque quod minus, et propter hoc, quia caudata non debet esse antiphona in Completorio super psalmos, neque super Nunc dimittis, similiter, et eadem de causa, in horis antiphone non debent esse caudate.

METRUM DE EODEM

Dicto quid tonus est et quorsum possit abire,

Cantor ad hec alia sapiens debet tria scire.

Quid tropus aut tenor est, quid cauda novissima noscit;

Dividat equivocum, videat quid musica poscit.

In cantu tropus est vocis conversio quedam,

Intentum finem qua cantum tangere credam.

Nunc prius exoritur, prope finem nunc habet ortum;

Hoc mediante solet sibi cantus querere portum.

Posterior tropus hic finalis neuma sciatur,

Que predicta toni sibi ius pro fine lucratur.

Quidquid precedit quod pristina pondera portet,

Dum tropus accedit tropus et dare nomen oportet.

Verborum tenor est, vocum tenor esse docetur,

Intra rara toni cantus per eum retinetur.

Secula dant illi nomen, si nunc genitivo

Amen iungatur, sed eumdem carmine privo.

Sepius hec reliquis vox est cantoris in ore;

Debet et ergo frui bene nominis huius honore.

Fine prior tropus est finemque tenor comitatur;

[19v in marg.] Approbat ipse tonum, quasi legitimum veneratur,

Cuique tono proprius tropus atque tenor tribuatur

Caudaque, finalis modulatio, rite sequatur.

Non pungit retro fallacis acumine teli

               .........

Quidquid agat coramque retro fidelis amicus

Inventus fuerit; non est dicendus iniquus.

Cauda malum quandoque notat fraudis quoque cladem;

Pavo, capo, volucris rapax ornatur eadem.

Sic fit in cantu quia nescit cauda nocere;

Hunc probat, hunc ornat; sic debet iure placere.

[190] [19r in marg.] XX QUALITER ET UBI GLORIA INCOHATUR ET DE HEMITONIIS ET DIFFERENTIIS TONORUM

Cum tenor cuiuslibet toni, qui et seculorum amen, sit finis versiculi qui est Gloria patri, ex predictis patet qualiter finitur predictus versiculus. Unde ergo videndum est qualiter debet incohari et precipue secundum quod psalmo debetur. Psalmodia enim ecclesia frequentissime debet uti, et hoc est investigare qualiter psalmus secundum tenorem uniuscuiusque toni habeat modulari.

Sciendum est ergo Gloria primi, quinti et sexti incipit in F fa ut; secundi in C gravi; quarti in E gravi; tercii et octavi in G sol re ut; septimi in [sqb] duro. Et notandum est quamvis tamen unum seculorum uni tono assignavimus [19v] pro tenore, tenor tamen uniuscuiusque toni vel unam habet differentiam vel plures preter secundum, cui absque differentia sufficit ipse tenor. Quod autem unus tenor plures habeat differentias quam reliquus hoc est immo quia antiphonarum principia unius plus diversificantur quam alterius et ideo pluribus indigent differentiis et habilius fiat accessus ad principium antiphone, psalmodia sita secundum tenorem vel differentiam talem vel talem. Secundum consuetudines tamen ecclesiarum diversarum diversas plures vel pauciores differentie tenoribus assignantur, unde et tu

[versus in marg.] Si fueris Rome Romano concinne more;

Si fueris alibi concinne sicut ibi.

Et notandum quod sicut sunt octo toni et octo tenores tonorum, sic et octo sunt hemitonia que dicuntur ab hemis, quod est 'dimidium', et tonus. Sicut enim consideratur modulatio tonalis circa principium et circa finem, sic et penes medietatem ipsius. Magis tamen ab usu quam a ratione duo principia et duo hemitonia dantur octavo, quoniam differentie huius antiphone Nos qui vivimus et consimilibus assignatur hemitonium speciale differens ab hemitonio sui tenoris et aliarum differentiarum ipsius. Differenter etiam modulantur hemitonia secundi, septimi et octavi secundum diversarum ecclesias regionum, quod non videtur mirum cum vestium quoque et conversationum [191] commercia varientur. In universis autem tolerabilibus cui talibus commorari placuerit placeat et converti, nam

Temporibus mores sapiens sine crimine mutat.

Considerandum est etiam quod in Benedictus et in Magnificat hemitonia differunt a psalmorum hemitoniis in primo tono, quarto, sexto et octavo; in reliquis concordant cum hemitoniis psalmodie, quorum exempla ponerentur in littera si non fastidiosum esset cantum prose misceri,

                          sed tu
ingenio verbis concipe plura meis.

Horum tamen si experientiam habere volueris, transferas te ad libellum tonorum, et ibi

Exerce studium quamvis perceperis artem

donec dispositio in habitum convertatur. Diligenti etiam animadversione considerandum est quod quemadmodum secundum varietatem tonorum variantur modulationes psalmorum, sic et versus responsoriorum. Similiter et psalmus et Gloria introituum variantur secundum tonos diversos. Sed quia talia fere in qualibet ecclesia fere demonstrantur ad oculum per libellum tonalem, decet ut supersedeamus quidquid diffusius determinare de ipsis, quia dicit Horatius

Nec circa patulum vilemque moraberis orbem.

[20r in marg.] METRUM DE EODEM

Dicto quid tenor est, quid finis dicitur esse,

Gloria principium merito non debet abesse.

Quod semel aut multis vicibus tenor est variandus

Cuiuscumque toni, tamen exit ab inde secundus,

Gloria finiri variata voce docetur,

Antiphone capiti quod eo magis assimiletur.

Nec solum primum cantor distinguat et imum,

Pausam quo prebet medium distinguere debet.

A reliquis distant primus, quartus quoque sextus,

Additur octavus in Magnificat, Benedictus.

Responsoria dant versus dant Gloria queque,

Claves finales non aspiciunt tamen eque;

Hoc fit post versum quia cantus pars iteratur

[192] Cuius principio finis versus famulatur.

Introitus et habent versus et Gloria cuncti

Cum quibus in clavi finali sunt bene iuncti.

Tertius excipitur, quarto quinto sociatis,

Propter principium claves mutare paratis.

Quem versum cantus quod Gloria debet habere

[[20v] in marg.] Absque notis facile nequeo per metra docere.

Hoc licet ecclesie satis edocet atque patenter;

Quod qui scire volet, querat cantetque libenter.

Si tibi scire placet, breviter differe tenorum

Qualiter et quantum varietur quivis eorum,

Plenius hoc notulis liber hic docet ipse tonalis;

Sepius ille tibi, tibi consulo, sit manualis.

[20r in marg.] XXI QUALITER ET QUOT MODIS FIAT ERROR IN CANTU

Cum sepe cantus proprietas non observetur ab omnibus, videndum est quot et quibus modis error fiat in cantu. Fit enim error quandoque ex impotentia, quandoque ex negligentia, quandoque ex obstinatia, quandoque ex incuria. Ex impotentia male cantatur a senibus, pueris et infirmis, et hoc est veniale quoniam tales excusat impotentia naturalis, propter quod Perseus docet

Naturale vicium

Non est deridendum.

Ex negligentia male cantatur ab ebriis et ab illis qui pigritantur vel contempnunt cantum diligentius usitare, et etiam ab illis excusantur qui totum a parte iudicant improvise; et isti autem vix excusantur aut omnino venia non sunt digni. De primis horum dicit Aristoteles 'ebrius duplici pena punietur'; de aliis bene dicitur quod 'ignorans ignorabitur'. Contra ultimos dicitur

              careat successibus, opto,
Quisquis ab eventu facta notanda putat!

Contingit enim diversos cantus modo eodem incohari et diversimode terminari, sicut has duas antiphonas Benedicta sit creatrix et Gloriosi principes, et hanc Cantabant sancti et [193] hanc Sub trono dei. Similiter et has Iste puer, In odore. Tamen [20v] hec omnia differunt secundum tropos tonorum quod ex fine cognoscitur evidenter.

Ex obstinatia male cantatur ab illis qui, cantus propria lege relicta, propter motum animi sui excurrunt et recte composita pervertunt, et sic perversa docent alios et in usum incorrigibilem deducunt ea adeo ut non usus eorum sed potius abusio pro auctoritate videatur teneri. Contra tales dicitur

Qui peccat peccare docens bis peccat: et in se

Qui reus est, et in hos quos facit esse reos.

De talibus dicit Aristoteles quod 'quidam nati sunt ad contradicendum', et hii tales tunc primum exultant quando sinistram opinionem suam cum clamore defendunt.

Ex incuria male cantant qui sive tedio affecti sunt, in labore quoque defessi. Que in cantu levanda sunt deprimunt, non cantui sed sibi parcentes, vel petulantia quadam inducti que deprimenda sunt levant et inepte, et cantum in comparatione ad premissa perficiunt inconcinne. Exemplum primi graduale Qui sedes domine, ibi super cherubim; cum superius dicendum sit inferius dicunt et errant. Item aliud communio Principes persecuti ibi concupivit; altius enim in c acuta dicere deberent quod dicunt in b molli. Item aliud graduale Probasti domine, ibi igne me et cetera, cum enim in c acuta incipere deberent incipiunt in F gravi. Eque quedam que deprimenda sunt levant, ut in antiphona Cum appropinquaret dominus Ierusalem, ibi si cognovisses et tu. Similiter in Terribilis ibi et porta celi; in gravibus enim canendum est quod levant inepte.

Item per incuriam peccant qui voce insulsa et rudi cantum incipiendo a cursu legitimo eum detorquent, quod solet contingere in hiis antiphonis: Cum inducerent puerum, Cum audisset Iob. Cum enim sint primi, si nota nimis inflectitur videntur concordare cum hiis: Qui de [21r] terra est, Quando natus es que sunt tercii. Item per incuriam plurimum damnose peccant et alios quam plurimos faciunt peccare scriptores qui, claves iniciales et finales cantus non observantes, dum cantum inepte incipiunt dum ad finem legitimum pervenire non possunt, vel in cursu corrumpunt eum vel a fine suo proprio ipsum distorquent et quandoque [194] ad alium tonum eum procurvant. Pro exemplo huius peccati revocetur in memoriam cantus aliquis qui necessitatis causa transfertur a gravibus ad acutas, quem si quis aliter inciperet, [nota in marg.] oberraret ante scribendo et post cantando.

Item per incuriam peccant in causam qui credunt et dicunt quod nota non peccat. Tales autem omnibus attribuunt unum tonum et hii tales potius cum equis hinniunt, cum bobus mugiunt, quam cantare aliquid videantur. De talibus in Poesi dicit Horatius quod

Ridetur chorda qui semper oberrat eadem.

Tales ignorant quod, inter cetera, nota idem operatur in cantu quod figura in metro. Est enim intentio actoris in cantu et actoris in metro una in genere, scilicet ut vox cum materia dictaminis sui [concordet]. Si enim materia dictaminis in cantu fuerit gaudiosa, notam decet esse levem et letam, sicut est cantus de Sancta Maria, de Sancto Iohanne Baptista, de Epiphania, de Resurrectione et de similibus. Si vero dictamen rem laboriosam vel secundum virtutem vel secundum apparentiam significat, nota debet esse gravis et transire de b molli in [sqb] durum et e contrario. Hoc satis patet in Fabrice et in Collegerunt, et in prolixitate versuum responsoriorum Sancti Stephani et hiis similibus. Dum vero materia medio modo se habet et cantus medio modo se debet habere, quod stulti putant ratione carere.

METRUM DE EODEM

Errant in cantu nec sunt cantare potentes

Infirmi graviter, pueri senioque trementes.

Hoc nemo culpet quia naturale videtur;

Nature vicium nemo ridere tenetur.

Sic dum negligitur cantus sit durus, ineptus;

Plus aloes quam mellis habens est aure receptus.

Ebrius ac studium qui non exercet in arte

Ac totum qui scire putat visa sibi parte

Cantant et cantus maculant errore decorem;

Sic cantans cantor cantoris perdet honorem.

Sunt obstinati quidam cantare volentes;

[21v in marg.] Cantum depravant rationis iure carentes

[195] Erroremque suum valido sermone tuentur.

Nec cessant moniti; bene se cantare fatentur

Et credunt multi; sic talis abusio crescit.

Scribitur et scriptam ratio deponere nescit.

Per tales in G Deus, Misit suscipit ortum,

Et tunc inferius dant enormem sibi portum.

Quod male cantatur facit hoc incuria quando

Tedia precedunt aut cura labore gravando.

Sepius illa premunt que debent iure levari,

Sed levat hoc petulans quod debet rite gravari.

Sunt et qui mutare tropum dum turpiter audent;

Qualicumque modo finem contingere gaudent.

Quod nota non peccet quidam dixisse feruntur,

Sic et nunc dicunt etiam, sed falsa loquuntur.

Namque figura dei decet ut similis videatur,

Sic nota materie quantumlibet assimilatur.

Leta notat letam non difficilemque laborem;

Signabis medii mediam mediante colorem.

[21r in marg.] XXII QUALITER NOVUS CANTUS HABET FIERI ET DIVERSIFCARI

Cognita cantus proprietate, non satis videbitur alicui quod potest ea cantare que sunt ab aliis et prius inventa, sed forte vel proprie virtutis alacritate vel precibus aliorum inductus, cantus dictamen cum notis condecentibus curabit componere vel ad minus, dictamini aliunde accepto, cantum adiungere competentem.

[21v in marg.] Considerandum est igitur huius cantori qualiter cantum proprium suo tono precognito adaptet, quia sicut homines non omnes delectantur in cibis eisdem sed quidam in dulcibus, quidam in amaris, quidam vero in hiis que medio modo se habent, sic et in cantu quosdam in morosas et curiales vagationes primi toni audire delectat, alios vero precipites et obscuras gravitates secundi toni. Quosdam vero quasi severa et indignans presultatio tercii magis iuvat; alios quosdam sonus quarti quasi mulcens et adulatorius trahit. Alii petulanti lascivia quinti mulcentur; alii voce sexti veluti quadam dulci amantum querimonia vel sicut a cantu [196] philomene moventur. Aliis quoque lib[e]ri saltus toni septimi iocundi videntur; alii seriositatem octavi quasi magistralem vel paternam doctrinam pre ceteris libenter attendunt. Unde et Terentius, diversas diversorum intentiones considerans, ait:

[nota in marg.] Quot capita, tot sententie; suus cuique mos est.

Igitur si musicus ad preces alicuius cantum componat, si voluerit satisfacere intentioni petentis ab eodem scrutabitur in qua specie cantus precipue delectetur et secundum hoc proposito tono cantum adaptet. Si vero mores petentis non tantum advertit quantum proprietatem ipsius materie, consideret quid dicit Horatius in Poetria quia cuilibet materie non convenit modus unus metrificandi unde dicit quod [nota in marg.]

Fortia meonio gaudent pede bella referri.

Et iterum:

Peccat in Andromachen Thaida si quis agit.

Sic et in cantu componendo cautela consimilis debet apponi ut materie dictaminis tali vel tali suus cantus proprius adiungatur.

Si enim materia tristis fuerit, cantus erit proprie humilis [22r] et depressus ut in responsorio Libera me domine, et in antiphona que planctum David insinuat, Doleo super te; similiter et in planctu Didonis O decus, O Libie regnum. Quare tractus missarum secundi toni sunt et octavi. Tractus vel in missa vel pro animabus vel in die ieiunii debent cantari, et in hiis vel cantus proprie erit lugubris vel seriosus ad minus, et propter hoc isti toni pre ceteris tractibus de iure debentur. Si autem materia leta fuerit, cantus etiam se conformet in acutis eidem. Sic fit in pascha, dum cantatur Alleluia 'Surrexit pastor bonus', Cum rex glorie, et similia. Si vero materia fuerit leta et iocosa, cantus cum saltu convenit, sicut in Epiphania Veterem hominem, et de Sancto Ioanne Propter insuperabilem, et de Sancta Maria Gaude mater. Si autem materia medio modo se habet, eidem et cantus proprie se conformet. Contingit enim cantum a quibusdam fieri talem ut singulos tonos percurrat ita quod prima eius particula primo, secunda secundo reddatur, et sic de aliis. Et hoc fit ut ipse musicus peritiam sui magisterii ostendat in cantu, [nota in marg.] vel quia considerant idempnitatem esse matrem [197] fastidii cum diversitas incitet appetitum.

Secunda huius diversitatis causa potest accidere habita consideratione ad materiam in qua sunt quedam prospera et quedam adversa, sicut patet in cantu de Sancta Katerina, de Sancto Gregorio, de transfiguratione domini, et similibus.

Notandum etiam quod quidam cantus inventores cantui suo signum aliquod speciale apponunt; unde quidam repetitionibus responsoriorum notam specialem concedunt quam responsorium non habuit quod precessit, quemadmodum in responsorio Descendit de celis. Talis est cantus Sancti Lamberti per totum. Alii structuram sui cantus erigere volunt nisi super bases rithmi vel metri, quorum exempla facile occurrunt querenti. Alii tenorem toni antiphone per versiculum, qui antiphonam comitatur, declarant. Sic videtur in cantu Sancti Laurentii, Sancti Pauli, Sancte Trinitatis. Opportunum est etiam cantus compositori, si delectabilem cantum componere et ordinare voluerit, [ut] pausas in cantu ordinet ubi pausandi tempus exigit ipsum dictamen. Hec doctrina bene observatur in hac antiphona Cum esset desponsata, similiter in illa Cum inducerent puerum Iesum, et de similibus similiter iudicetur. Alioquin dum sensus dictaminis notam impedire videtur et e contrario, tedium non solum subinfertur cantori sed etiam auditori. Notet etiam cantus inventor delectabilia esse cantus intervalla diatessaron et diapente, quod patet per Alleluia 'Vox exultationis'. Et hec sepius possunt poni; diapason etiam, si extrema eius firmiter observantur, cum delectatione interseritur, sed propter eius difficultatem raro ponatur.

METRUM DE EODEM

Est aliquis cantare sciens cantatque libenter,

Et satis est illi quod scit cantare decenter.

Non satis est alii certo procedere calle

Vultque sub umbrosa tempus deducere valle.

Qui cantare cupit que non prius audiit ullus,

[22v in marg.] Si non arte canit mihi cantor erit quasi nullus.

Musicus attendat, qui cantum fingere curat,

[198] Cantum propositum que formula iure figurat.

Materie docet hoc virtus dictaminis ante,

Qui sequitur cantus hac prodeat insinuante.

Tristis dat tristem submissum, letaque letum;

Qui manet in medio cantum iubet esse quietum.

Cum planctum signet vel saltem seria Tractus,

Iure secundus erit, huic octavus quoque tactus.

Vox exultantis cum Rex vult sextus habere;

Maxima per cantum vult gaudia nempe docere.

Sed tamen os quodvis non laudat quemque saporem;

Vocem quam fugit hic probat et docet hic meliorem.

Est aliquid speciale tono quem diligit unus;

Alter amans aliud cantum rogat hoc dare munus.

Musicus idcirco faciens quodcumque rogatur,

Materiam cantans non semper concomitatur.

Excusat sese precibus fortasse petentis,

Sed plus laudo modum quidquam peccare timentis.

Est cantor quandoque novus, dum carmina fingit,

Congregat ipse tonos omnesque per omnia pingit

Sic tamen ut sedem primus teneat sibi primam

Et reliquas reliqui, donec veniatur ad imam.

Forsitan ostendunt quia sunt hac arte valentes,

Aut aliter quia multa placent: probo per comedentes.

Pontica sic dulci iunguntur, tristia letis;

Stat rosa cum spinis, abies corilique rubetis.

[23r in marg.] Laude suum cantum credunt quidam fore dignum

Ac in eo proprium gaudent ostendere signum;

Scriptores etiam libris quandoque metrorum

Affigunt etenim signum speciale decorum.

Perseus et Petrus hoc observare docentur,

Qui versus ornare suos per signa videntur.

[22v in marg.] XXIII QUE SINT VICIA IN NOVO CANTU CAVENDA

Ex iam dictis patet qualiter novus cantus habeat inveniri, et qualiter proprie materie sue debeat intendere nisi forte propter causam quamque extrinsecam aliter informetur. Sed teste Aristotele in Topicis, eiusdem moris est diligere amicos et odio habere inimicos; similiter et intendere [199] proprietatibus que cantui iure debentur et evitare vicia que cantum depravando corrumpunt. Sed cum non facile caveatur nisi cognitum, opportunum est ut ea que in cantu viciosa sunt a magistro novi cantus caute et studiose vitentur.

Caveat itaque novus magister in cantu ne cursu cuiusque toni tropus contrarius adiungatur, id est ne in principio et medio cantus uni tono appropriatus in fine alii tono positus deputetur. Hec doctrina bene observata est in cantu de Trinitate; male autem in communione Principes persecuti sunt me, que legem et cursum habet quandoque tercii, quandoque sexti, ultimo tropum habet primi et sic manet primi toni. Vicium illud in musica [23r] proportionaliter assimilatur soloecismo in grammatica qui causatur ex discoherentia accentuum dict[i]onum.

Item aliud vicium in cantu novo debet caveri ne inveniatur in eo intervallum irregulare et aliud a novem superius assignatis, quemadmodum si transitus fieret ab E la mi ad b molle vel e contrario. Et assimilatur hoc vicium propositioni false que a diale[c]tico multum vitatur. Musica irregularis et talis iure musica falsa vocatur et multum vitetur.

Item in formatione cantus novi non apponitur inutiliter repetitio invervalli eiusdem, quemadmodum invenitur in hoc tractu Qui habitat ibi refugium meum deus meus, et similiter in hoc introitu Miserere mihi domine. Sciendum tamen quod intervallum vel clausula repetitione una cum delectatione auditur; semel igitur potest repeti, sed raro, sicut in Alleluia 'Surrexit pastor bonus', ibi pro ovibus, et in cantu de Sancto Nicholao [Qui cum audissent ibi] clementiam. Et considera quod hoc vicium est simile nugationi, quam rhetor plurimum detestatur.

Item cantor novus et mutilatam brevitatem et fastidiosam prolixitatem diligenter evitet, et hec duo vicia cum ellipsi et macrologia similitudinem habere videntur. Hec duo removet Horatius a bono poeta ubi dicit

               brevius esse laboro,
obscurus fio; sectantem levia nervi
deficiunt...

Quod si quedam predictorum viciorum vel omnia in libris ecclesiasticis quotidie videantur, talis excessus primis eorum cantoribus imputetur qui etiam auctoritate ipsorum potest [200] aliquatenus excusari. Sciendum tamen est modernis quod eis non licet quidquid antiquis licebat, quod patet in libris veterum tam in constructione prosarum quam in figuris metrorum. [nota in marg.]

METRUM DE EODEM

Dicto quid deceat dum cantus principiatur,

Quid maculet cantum lateraliter hoc habeatur

Nam foveam saltem prudens vult scire viator,

Hanc ut transiliat directi callis amator.

Non de sede tropus cursum detrudat inique;

Est melius concors quod ei sit semper ubique.

Est aliud vicium saltus quem regula spernit;

Hic modus est falsus, dicat qui talia cernit,

Et nota plusquam bis eadem numquam repetatur,

Unisonum demas quia sepius hic iteratur.

[23v in marg.] Et brevis et longus nimium sine laude recedit;

Cantus nil movet hic, alius per tedia ledit.

In medio virtus viciorum visa placere,

Nos docet in cantu medium quoque iure tenere.

Est alius querens cur talia nunc prohibentur,

Cum satis antiquis prius observata notentur.

Audiat hic, licita quia non sunt multa modernis

Que prius antiqui posuerunt scripta quaternis.

Multos nempe modos posuerunt sepe loquendi

Qui modo sunt vicium quia sunt viciosa canendi.

XXIV DE POLIPHONIA

Hactenus de cantu simplici dictum est, qui simplex dicitur quia vel cantatur ab uno vel a pluribus uno modo. Nunc autem huic operi finem proponentes imponere, ne poliphonie videamur penitus ignari, de ipsa quid sit et qualiter dividatur aliquid parvum dicemus.

Poliphonia dicitur a polis [23r] quod est 'pluralitas', et phonos quod est 'sonus', que nihil aliud est quam modus canendi a pluribus diversam observantibus melodiam. [201] Dividitur autem in tres species, scilicet diaphoniam, triphoniam et tetraphoniam, id est in cantum duplicem, triplicem et quadruplicem.

Diaphonia est modus canendi duobus modis, et dividitur in basilicam et organicam. Basilica est canendi duobus modis melodia ita quod unus teneat continue notam unam que est quasi basis cantus alterius concinentis; alter vero socius cantum incipit vel in diapente vel in diapason, quandoque ascendens, quandoque descendens, ita quod in pausa concordet aliquo modo cum eo qui basim observat.

Organica diaphonia est melodia duorum vel plurimum canentium duobus modis ita quod unus ascendat, reliquus vero descendat et e contrario; pausando tamen conveniunt maxime vel in eodem vel in diapente vel in diapason. Dicitur autem organica ab organo, quod est instrumentum canendi, quia in tali specie cantus multum laborat.

Triphonia est melodia sive modus canendi a tribus vel a pluribus, et modis tribus ita scilicet ut ab uno vel pluribus teneatur pro basi continue nota una, et ab alio uno vel pluribus idem cantus incipiatur in diapente et in eodem cursu cantetur usque in finem; a tertio uno vel pluribus idem cantus in diapason continue incipiatur. Et in prima voce cursus eiusdem cantus legitime finiatur. Et hic modus triphonie similiter basilica triphonia nuncupatur.

Organica triphonia est melodia vel modus canendi a tribus vel pluribus, modis tribus diversis ita ut unus vel plures basim teneant in gravibus notis pausatis; ab alio uno vel pluribus cantus distortius organicus incipiatur in diapente vel forte in diatessaron, et a tercio uno vel pluribus cantus incipiatur organicus difformis in diapason. Et pars tercia, secunde organice obviando, cum ea et cum prima utatur aliqua pausatione concordi vel in diapente vel in diapason. Potest etiam esse ut organica et dissimilis triplex nota simul ab hiis tribus partibus decante[tur] [24r] et hic modus bene dicitur organica triphonia.

Similis est doctrina de tetraphonia, in qua diverse partes quatuor variantur. Pars enim inferius incipit in gravibus; secunda pars cantum eiusdem incipit in diapente; tercia respectu prime incipit in diapason, et quarta respectu secunde incipit in diapason similiter. Et sic partes quatuor [202] cantum pariter percurrendo pariter pausent et pariter cantum finiant ita ut pars quelibet modo suo predicto.

Organica, ut dictum est, ab organo vocali nomen accepit eo quod diversa organa diversimode resonent quemadmodum et singuli homines singulas habent formas diversas. Organica nihil aliud est quam dispar concordia cantus diversimode sibi occurens. Dum enim in tali specie cantus pars una multum ascendit, reliqua vero multum descendit et e contrario, et pausant pariter, ut dictum est, vel in eadem clave vel in diapente vel in diapason. Si autem eos alibi pausare contingerit, quod raro videtur, non debet vocem diu tenere sed raptim resilire a pausa. Sepe tamen contingit in organica quod pars inferior paucas habet notas et superior multas; tunc vero pauce tractim sunt, multe canende velociter. Donec tandem in fine concurrant vel in eodem, ut dictum est, vel in diapente vel in diatessaron.

METRUM DE EODEM

Est cantus simplex qui per predicta notatur,

Nec duplici, triplici, nec quadruplici sociatur.

Si modus est unus, simplex de voce vocatur

Qui propter plures cantantes non variatur,

Estque duplex, non quod duo sint hoc more canentes;

Immo duplex modus est quem servant arte fruentes.

Pars tenet una notam, pars altera circuit apte,

Et placet hoc auri multa dulcedine capte.

Vel canit utraque pars discors concorsque sodali;

Organicum genus hoc dicas modulamine tali.

Inde triplex cantus triplici modulamine crescit,

Non quia tres cantent: numero maiore tumescit.

Vel pars prima notam retinet bineque sequentes

[24v in marg.] Concinnunt varie sed prime convenientes,

Vel canit organice prior et, cantum triplicando,

Non differt nisi per claves cantumque gravando.

Est pro quadruplici cantus modulamine quartus,

Nec premissorum quisquam sit in ordine tantus

(Attamen in triplici magis est cautela canoris,

Dum canit organice pars queque magisque laboris.)

[203] Pars prior in gravibus canit, altera cum diapente;

Tercia, quarta duplex diapason addit neque lente.

Tercia respondet prime sed quarta sequenti,

Talia non cantet nisi cantans mente libenti.

Et pausent pariter, pariter finire notati.

Et nos hunc librum sumus hic finire parati.

[24r in marg.] XXV INTEGUMENTUM MUSICE

Teste Philosopho, simile congaudet suo simili et aspernatur contrarium. Cum itaque de musica dictum sit a quibus et qualiter fuit inventa, quid sit et que sit eius proprietas et, quis finis, non videtur inconveniens quod predictis adiungatur si aliud est in rebus exemplum cui similis videatur.

Musica etenim, ut tropologice loquamur, ecclesie similis esse videtur, quod patet per ea que utrobique [24v] in eisdem speciebus numeri radicantur.

Musica scientia est una quamvis in diversis partibus sit fundata; similiter et cum ecclesie multa sint membra, ecclesia tamen una est in unitate fidei catholice radicata. Unde Salomon in Canticis 'Una est columba mea, formosa mea' et cetera. Sic enim figurative de Sancto Spiritu, de simplicitate et unitate ecclesie fuit locutus. In musica binarius reperitur in quantum dividitur in mundanam et humanam; similiter et in ecclesia binarius esse probatur in quantum possidet duo testamenta que legit et considerat comparando, per que operatur et coniungit eorum parietes per lapidem angularem, qui Christus est, innuendo.

Item alius binarius est in musica in quantum dividitur in naturalem et instrumentalem; similiter et in ecclesia reperitur et alius binarius in quantum vita contemplativa utitur et activa. Naturalis contemplative similatur, et instrumentalis active. Musica etiam contemplative assimilatur quam quidam traxit in habitum ut corde et absque libris eam valeat exercere; similiter et active assimilatur musica quam sine instrumentis exterioribus, ut libris, cantor exercere non potest. De hoc tamen dicitur quod optimam partem elegit sibi qui non aufertur ab ea, sic [204] nec usus musice ab eo qui habitudinaliter servat eam. Et sicut vita Marthe, que activam signat, periculosior est quam Marie, quia maiori periculo subiacere videtur, sic et illi qui cantum nesciunt absque libris velociori subiacent detrimento in eo quod libris vel non presentibus vel inpromptis obmutescere videantur et quasi nihil scire de cantu. Sed quia

non cuivis homini contingit adire Corinthum

consulo ut qui Maria non potest esse in cantu saltem et affectum ipsius Marthe sibi studeat obtinere.

Item binarius adhuc reperitur in musica secundum quod in ea cantus vel authentus vel plagalis; similiter et huic similis in ecclesia est binarius amor, scilicet dei, qui similis est authento, et proximi, qui similis est plagali, quoniam amor [dei] et cantus authentus aspiciunt ea que sursum esse videantur; amor vero proximi et cantus plagalis in inferioribus assignantur.

Amplius ternarius invenitur in musica, dividitur enim cantus in gravem, acutum et superacutum; similiter et in ecclesia reperitur ternaria [25r] cordis contritio que gravibus, oris confessio que acutis et operis satisfactio que peracutis comparatur, quia sicut hec tria sic et ista secundum gradus comparationem se habent.

Item est alius ternarius in musica secundum quod musica instrumentalis vel consistit in vasalibus vel in foraminalibus instrumentis vel in chordalibus. Similiter est et in ecclesia alter ternarius, scilicet fides, spes et caritas in quibus debite concordantibus ecclesia solemnisat et per modum citharizantis festive letatur.

Item et in musica est tertium ternarium reperire prout principium, finis et medium considerantur in illa; similiter contingit in illa ecclesia invenire ternarium in quo Pater ut primus, Filius ut secundus, Spiritus Sanctus ut tertius esse creditur et probatur, quorum nullus absque alio vel est vel erit vel fuit; et sicut ista tria cantum unum constituunt, similiter et hii tres unam substantiam dei solius.

Amplius in musica est quaternarius in quantum toni dividuntur in protum, deuterum, tritum et tetrardum. Sic et in ecclesia quaternarius est numerus virtutum, scilicet prudentia, temperantia, fortitudo et iustitia, in quarum [205] significatione in tabernaculo extra ornando fecit Moyses vela et saga quatuor colorum que sunt purpura, byssus, hyacinthus et coccus.

Item in musica ut plurimum solet fieri quod in superiori parte dictaminis cantus quatuor linee protrahantur sine quibus note cantorem certificare non possent, sic et in ecclesia quaternarius precipuorum est Evangeliorum, per que operationes fidelium ad beatitudinem diriguntur.

Item in musica sunt septem claves finales; similiter et in ecclesia sunt septem hore officiate.

Amplius in musica sunt septem littere iniciales omnium articulorum, scilicet A B C D E F G; sic et in ecclesia septem sunt sacramenta, que nominantur hoc modo vel ab effectu vel quia sacrant ecclesiam vel rei sacre sunt signa. Res enim una corporeo sensu percipitur et res alia sacra sub ipsa intelligitur; hec sunt corpus domini, baptismus, confirmatio, inunctio, ordo, coniugium et confessio.

Item alter est in musica septenarius in quantum in septem articulis cantus acutus fundatur. Similiter in ecclesia septem dona Spiritus Sancti septenario continentur; est enim spiritus timoris, pietatis, scientie, fortitudinis, consilii, intellectus et sapientie.

Amplius in musica octonarius reperitur in tonis qui fundatur super quaternarium tonorum predictum. Similiter et in ecclesia octo sunt beatitudines que radicantur in quatuor virtutibus paulo ante dictis; diligenter enim consideranti etiam manifestum est quod unaqueque beatitudinum a domino predicatarum ad aliquam quatuor dictarum virtutum potest reduci.

Amplius in musica distinguuntur intervalla novem sonorum de quibus competenter dictum est supra et que sint et qualiter abinvicem distinguuntur; similiter etiam ab ecclesia novem ordines angelorum considerantur et qualiter abinvicem sunt distincti qui sunt angeli, archangeli, throni, dominationes, principatus, potestates, virtutes celorum, cherubim et seraphim. Item in musica novem sunt spatia; similiter et [25v] in ecclesia, quantum ad id quod frequentius et generalius invenitur, novem sunt lectiones, novem responsoria et novem psalmi; 'quod frequentius invenitur' [206] dixi propter consuetudines monachorum, qui pristinam consuetudinem in maiorem convertunt.

[nota, decem precepta decalogi in marg.] Amplius in musica decem linee possunt videri; similiter et in ecclesia decalogus, id est decem legis preceptorum continentia reperitur que propter imperitiam minus provectorum hic scripta sunt et leguntur; peritis enim lectoribus multa preter necessaria, immo superflua esse videntur que utilia sunt minus provectis. Non habebis deos alienos coram me, id est me solum habebis deum. Non assumas nomen dei tui in vanum, id est, nec false nec superflue iurabis. Memento ut diem sabbati sanctifices, id est eum pro sancto habeas nec opus servile in eo facias. Honora patrem tuum et matrem tuam, scilicet reverendo eis et necessaria attribuendo. Non occidas. Supple 'tuo arbitrio'; vel manu vel consilio vel consensu summi enim iudicis hoc potest [fieri]. Non mecaberis, id est nullam mulierem carnaliter vel affectionaliter cognosces nisi legitimam. Non furtum facies. Supple 'voluntate vel opere aliena latenter et indebite subtrahas'. Non feres falsum testimonium contra proximum; unde non licet fratre quandoque. Non concupisces uxorem proximi tui--si non licet concupiscere non licet habere--non servum, non ancillam, non bovem, non asinum vel quidquid illius est, mobile vel immobile, scilicet offendas.

Amplius in musica sunt articuli decemnovem: octo in gravibus, septem in acutis et quatuor in peracutis. Similiter in ecclesia sunt gradus quidam inferiores, quidam superiores, quidam vero medii predictorum in quibus ab orthodoxis deo iugiter ministratur. Primus gradus est fidelium et in caritate manentium laicorum. Secundus gradus est itinerantium peregrinorum. Tertius est Ordo Fratrum cum Gladio, quartus Templariorum, quintus Hospitalariorum, sextus Ordinis Sancte Trinitatis, septimus Domus Teutonicorum, octavus Ordinis Leprosorum, et hii octo articuli[s] in gravibus comparabiles esse videntur. Item sunt septem ordines in ecclesia unde articulis consimiles in acutis. Primus est ordo secularium clericorum, secundus Sancti Augustini, tertius Sancti Benedicti, quartus Sancti Bernardi, quintus Predicatorum, sextus ordo Sancti Guillelmi, septimus Sancti Francisci; hii iam dicti acutis [207] merito comparantur quia sunt gravibus altiores. Item gradus sunt comparabiles in ecclesia quatuor peracutis articulis. Primus est barbarorum, secundus anachoritarum, tertius heremitarum, quartus christianorum a paganis vel hereticis captivatorum. Hii habent similitudinem cum peracutis quia superexcellunt predictos in tribulatione et in austeritate penarum. Claves in musica sunt signa specialium suorum articulorum; sic et in ecclesia sunt habitus dictorum ordinum speciales per quos ipsi ordines predicti abinvicem discernuntur.

Item musica finaliter delectationem intendit; similiter in ecclesia singulis diebus ad delectationem que in sola beatitudine [26r] reperitur; anhelat cum dicit 'Adveniat regnum tuum', de qua delectatione Paulus adiecit 'Opto dissolvi et esse cum Christo'. In musica est clavis media discreta cantum plagalem dividens ab authento; similiter et in ecclesia Christus mediator dividet edos ab agnis, malos a bonis. Est etiam consideratione dignum in musica quidquid principium vel medium operetur in cantu. Tropus cantum denominat et in toni sui proprietate conservat; similiter et in ecclesia quomodocumque se habeat principium vel medium vite humane ultima intentio vituperat vel commendat et homini statum bonum vel malum confirmat.

Item musica naturali sua virtute preservat ab egritudine imminente, curat presentem, demonia terrens in fugam convertit, et hec omnia in ecclesia manifeste possunt videri. Cum igitur musica in talibus in tot et in tantis habeat similitudinem cum ecclesia, nihil mirum si usus musice et solemnis eius memoratio in ecclesia observetur.

METRUM DE EODEM

Ecclesiam signat similisque videbitur ipsi

Musica; que deceant hanc illam plurima scripsi.

Partibus in multis est, ars tamen una sciatur;

'Una columba mea' Salomon ait; ista probatur.

Mundus, homo duplicem speciem dant insuper arti;

Testamenta duo relique potes addere parti.

Alter in hac arte binarius esse videtur,

[208] Quo naturalis, instrumentalis habetur;

Contemplativam donec ecclesie fore vitam,

Atque per activam pariter videas redimitam.

Tertius hinc binarius est, sit namque plagalis

Cantus et authentus, dum forsitan est specialis;

Sic et in ecclesia duplicem solvamus amorem

Vultque deo primum sed proximus ulteriorem.

Hinc ternarius est utrobique repertus, acutus

[26v in marg.] Namque gravem sequitur que consequitur peracutus.

Est et in ecclesia cordis contritio primum,

Os peccasse dolens venit hinc, opus exit ad imum.

Hec tria dant arti, vas, chorda, foramen, honorem;

Sed tria sunt spes atque fides si iungis amorem.

Sicut habet primum, medium finem quoque psalmus,

Sic tres sunt Genitor, Natus quoque Spiritus almus.

Protus habet socios, cum quartus sit sociorum;

Ecclesie libri tot sunt Evangeliorum.

Quatuor ut claves proprias cognoscimus horum;

Tot quoque virtutes hominum cognosce bonorum.

Sit prudens, iustus, sit fortis, sit moderatus

Qui per virtutes desiderat esse beatus.

Hinc signant coccus, hyacinthus, purpura, byssus,

Quodlibet istorum fuerat color ad saga missus.

Septem litterule claves sunt articulorum;

Hunc et in ecclesia numerum dic esse sacrorum:

Corpus, baptismus, 'confirmat', 'inunguit' et ordo,

Coniugiumque sacrum, postremum 'confiteor' do.

Septem sunt claves que sufficiunt in acutis;

Dat deus ecclesie septem sua dona salutis.

Disce tonos octo bene si fuerint numerati:

Sic et in ecclesia scio quod sint octo beati.

Musica dicta novem tenet intervalla sonorum;

Tot quoque spirituum sunt agmina sancta bonorum.

[27r in marg.] Articulis denis ut linea consociatur

Qui liber est Moysi tot precepta famulatur.

Iunge novem denis sic articulos numerabis

Totque modis homines nunc ecclesie variabis.

Est laicus, peregrinus, Eques Gladii, bonus Hospes,

Templus, Teutonicus, Trinus, post hos male sospes.

Hos similes gravibus predictis octo notabis.

[209] Nunc septem videas et acutis assimilabis.

Augustum clerus preit et sequitur Benedictus;

Bernardus post hunc qui non vult cedere victus.

Predicat alter et hunc Guillelmus concomitatur;

Hinc pede Franciscus nudo nodisque gravatur.

Barbarus in fovea silvis iacet anachorita.

Ultima captivus patitur; preit hunc heremita.

Est delectari quod musica queritat, ergo

Sentio dum canto nova gaudia, tristia tergo.

Sic facit ecclesia; quocumque labore prematur

Hoccine proponit quod leta pace fruatur.

Annicius dicit quod delectabile summum

Est deus, ecclesia precium petit hunc sibi nummum.

Est clavis media que discretiva vocatur;

Christus discernens pravosque bonosque sciatur.

Hoc tropus in cantu tribuit quod sit tonus unus;

[27v in marg.] Laudat seu viciat sic hora novissima funus.

Hoc facit ecclesia, quod musica plus quoque multo

Mundat, munda sacrat, salvat merore sepulto.

Talia, tanta potes preconia totque videre

In cantu per que debet de iure placere

Estque nichil mirum si se bene compatiantur

Que predicta duo concorditer hoc operantur.

A domino quidquid bonitatis habere sciantur;

Est hiis collatum. Domino laudes referantur.

Laus tibi summe pater tua summa potentia fortis

Quamque nichil poterit clausis excludere portis.

Cuncta domat; nichii est quod forte resistat eidem.

Omnia fecisti verbo cum tempore pridem,

Nate patris tanti summi, sapientia patris,

Materie carens, quod sis natus placuit tibi matris.

Tu cum patre polos potuisti condere sursum;

Tu sub matre doloris voluisti subdere cursum.

Uxorem Genitor nescit virumque maritum.

Tu patre matre cares; talem nusquam scio ritum.

Filius et tamen es patris eternumque fuisti,

Filius et matris hominem fore quem voluisti.

Quod sis nature princeps per facta patescit.

Quod natura negat miratur, denique nescit,

[210] In te coniungi contraria cum videantur.

Non ut mixta solent; medium causare notantur.

Christus verus homo verus deus esse probatur;

[28r in marg.] Sic non diminui pars hec aut illa sciatur.

Spiritus alme patris ac nati, tu pietatis

Fons, tu principium per quod sit gratia gratis,

Tu lux in tenebris, tu lucis continuator,

Consolans miseros, confractis es reparator,

Errantes revocas et das requiescere fessis,

Ducis et inducis inopes in gaudia messis.

Da pater ut simus vicio virtute rebelles;

A nobis penam sic, iudex iuste, repelles.

Da fili stolide quod mentis nube fugata

Hoc sapiant famuli quod sint de forte beata.

Spiritus alme veni, bonitatis complue rore

Pectora ne sterili maneant arentia more.

Non iidem sunt idem, sunt quos tres non tria credo.

Regia sic via me teneat nec ab inde recedo.

Qualiter hec fiant patris huius in arce videbis;

Simpliciter credens hac nunc in valle tacebis.

Quodque superfuerit agni paschalis edendo

Igni comburas, lex precipit ista monendo.

Committas fidei quidquid dubitabile crescit;

Quod supra vires fuerit sic ledere nescit,

Spirituique sacro da quidquid fortiter urget:

Crede mihi si credis ei mens credula surget.

[28v in marg.] Sepius hec loquimur sed tale per omnia munus,

Ut bene credamus, det nobis trinus et unus.

Portus adest, proram tenet anchora, cimba movetur,

Sed quotiens adiit fluctus, aperire rogetur.

Cimba quidem fragilis pauper quia cimba Iohannis,

Que rimosa carens costis obstructaque pannis

Primo servivit tibi virgo parensque beata,

Teque iuvante fuit cum prosperitate relata.

Pondus erat magnum, fuit impar viribus istis,

Sed tu naufragio pia prompta rogata resistis.

Tu mare postremas tenebras fluctusque retundis;

Nec mirum si stella maris dominatur in undis.

Te mediante fuit quidquid de te fuit actum;

Me rege, me salva: super hoc mihi postulo pactum.

[211] Hinc onus et levius cartam navicula vexit,

Quam docte domine domini quoque gratia texit;

Illic scripta docent varie quod epistola poscit,

Et quid dictamen, quod testis promere noscit.

Tertius iste labor de cantu servit amicis,

Non reprobis sed simplicibus puerisque pudicis

Nam reprobus reprobat; non iusta docente remordent.

Vix antiqua placent cui cuncta recentia sordent.

Quodlibet hoc operum nostrorum quando videbit,

Affectum mentis numquam culpare valebit.

In tenui mensa mens pinguis pinguia cenat;

[29r in marg.] Hoc opus auctoris mens ipsa serena serenat.

Da deus ut scriptor lectores quique benigni

Coram te fiant celesti carmine digni.

Da nobis iuste modo vivere menteque munda;

Da post in celis tibi psallere voce iocunda.

Detractor dabit isti [...] forsitan arti,

Perpendens opus hoc spacium quoque temporis arcti.

Quatuor hoc menses a principio genuerunt

Nec tamen a studio cessandi causa fuerunt.

Hoc octingenti sunt sexagintaque versus;

A primo folio liber hoc docet ipse reversus.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License