THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Angela Mariani
Checked by: Bradley Jon Tucker
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: SALSCI TEXT
Author: Elias Salomo
Title: Scientia artis musicae
Source: Scriptores ecclesiastici de musica sacra potissimum, 3 vols., ed. Martin Gerbert (St. Blaise: Typis San-Blasianis, 1784; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 3:16-64.
Graphics: SALSCI 01GF-SALSCI 16GF

[-16-] Eliae Salomonis Clerici de Sancto Asterio Petrigoricensis Dioecesis in Gallia Scientia Artis Musicae.

Incipit prooemium scientiae artis musicae seu doctrinae.

Quoniam veritas et claritas scientiae artis musicae ubique partium mundi, super quem fundamentum universalis ecclesiae quasi post fidem orthodoxam [-17-] consistit, evanuit, et pene lapsa est, quam manifeste constat cum ipsa creatione angelorum eamdem creatam fuisse; nam proprium est eis laudare Deum: et quod ante adventum Domini per prophetas et alios sanctos fuerat vaticinatum: Laudate eum omnes angeli eius. Laudate eum in sono tubae. Laudate eum in cymbalis bene sonantibus. Cantate Domino canticum novum. Cantate Domino omnis terra; et in eius nativitate Salvatoris nostri totus cantus et bona ars cantandi fuit canonizata per hoc, quod sequitur: Hodie Christus natus est, hodie Salvator noster apparuit, hodie in terra canunt angeli, laetantur archangeli: hodie exultant cuncti dicentes: Gloria in excelsis Deo alleluia; quod est laus Dei. Similiter nato canunt omnia Domino pie agmina syllabatim neumata perstringendo organica. Et de assumtione beatae et gloriosae Virginis genitricis Dei habemus, quod sequitur: Gaudent angeli, et exultant archangeli, et collaudant in coelis filium Dei. Item legitur de beato Severino, quod audivit chorum angelorum, deferentem beatum Martinum psalientem in sublime.

Et nihilominus quasi ab omnibus ecclesiarum rectoribus, exceptis quibusdam in ecclesia Gallicana, et paucis locis in Anglia, pene totaliter ignoratur. Et quod magis absurdum est, non solum in discipulos, sed etiam in Scribas et Pharisaeos se erigentes, de eo, cuius pedem ignorant, et corrigiam calceamenti solvere non meruerunt, se talios regere non formidant, bufones de nocte in aere, et muscas in pariete de die capere cupientes. Punctum, ut melius in libro vident, capere, seu incipere, seu pronuntiare prorsus ignorant, non curantes, quae puncti sunt, sed quae sua, et simii sunt usurpando. Quod execrabilius est, cantum planum, et bene ordinatum per angelos, et per sanctos prophetas, et per beatum Gregorium, deridendo, assumendo aliquoties naturam cantus scientiae organizandi, quae totaliter supra scientiam cantus plani est reperta. Et etiam vix dignantur aliquotiens pedem suum facere de cantu plano, anticipando, festinando, retardando, et male copulando punctos, ex quibus effectus scientiae organizandi completur: quia fortassis vident punctos taliter paratos. Hoc autem factum est ad decorem et honestatem positionis punctorum, et notae libri, non ad cantandum, ut videntur. Hoc sciant pro certo, non quaerentes, quae nostra sunt, quae vident, nec Dei, nec debitum artis musicae, quia illam ignorant; sed speculando dicentes in aere miau minau, ut appareat et audiat hospes; et fortassis, quod damnabilius est, ut magis frequenter oblationes afferantur, forte ad illicitos usus convertendae, et in marsupiis recludendae.

Ego Elias Salomonis, clericus de sancto Asterio Petrigoricensis diocesis, naturam cuiuslibet litterae, et punctorum, et obiectiones facere, et eas solvere, et regulas cuiuslibet litterae, et punctorum, et totius scientiae artis musicae, et notabilia ponere, sine quorum notitia scientia nulla, quamvis ad modum puerorum in cunabulis contentorum, qui quaecumque audiunt fari gestiunt, fuerim constitutus, edicere [-18-] procurabo, quot litterae, quot puncti, quot claves, quot toni, et quot quilibet tonorum habeat species; cuius toni sint omnia, quae communiter in ecclesia cantantur, seu cantando leguntur, quot ut genus, quot ut species singuli toni habeantur; improbando quae improbatione digna fuerint, et quae approbatione digna fuerint approbando.

Caput I.

Rubrica de numero litterarum.

Sciendum est, quod ars musicae septenario numero litterarum contenta est A. B. C. D. E. F. G. adinstar et similitudinem, quia sunt septem dona spiritus sancti, de quorum specie Scientia ista unum est.

Quid est littera? Minima pars vocis compositae, quae scribi non potest; quia individua scribi non potest, ideo subiectum puncti appellatur. Littera non est punctus, sed signum, subiectum et firmamentum puncti: sicut dicitur, H. non est littera, sed aspirationis nota. Sed littera est materia, super quam radicatur punctus; et de natura litterae scribam caput, ut in subsequentibus apparebit. Similiter in Kalendario littera non est dies, sed signum, quam diem per eam computare debeamus. Similiter V. non significat nisi V. et tamen ponimus in numero pro quinque.

Quaeritur, utrum debeant esse plures litterae quam septem, vel sub pauciori numero comprehendi possint, quoad scientiam istam? Respondeo: plures non possunt nec debent esse, nisi alias somniator vellet fingere tot litteras, quot punctos proferre posset, quod absurdum est cogitare. Pauciores numero possunt esse: nam C. et F. et G. quasi eamdem naturam habent, et in utramque istarum trium possumus dicere, quoniam est de natura artis, ut et fa et sol et re. Ergo istae possent reduci ad unam, excepto quod in G. non dicitur fa, sed recompensatur re: et sic numerus earum posset ad numerum quinque vel sex litterarum restringi. Quod verum credo, et ita de rigore scientiae debet esse ad similitudinem sex punctorum.

Caput II.

Rubrica de natura litterarum.

Viso de numero litterarum videamus de natura earumdem. Et est notandum, quod littera A. rigida est ad modum boni rectoris, quae non permittit se flecti ab aliquo, et rigidum punctum requirit, ita quod semper dicatur in A re vel mi vel la: nec alio modo solfari vel pronuntiari debet.--- Regula: nullum A. patitur ut, nec fa, nec sol; sed re et mi et la.

B. requirit fa et mi, et nihil aliud. Regula: nullum B. patitur nec re, nec sol, nec la; sed mi et fa.

C. requirit de natura sui ut, et fa, et sol, et nihil aliud. Regula: nullum C patitur nec re, nec mi, nec la; sed ut et fa.

[-19-] E. talis est naturae, quod virilissimi et rigidi valoris est, et patitur mi, et la, et nihil aliud, et semper plangatur. Regula: nullum E. patitur ut, nec re, nec fa, nec sol; sed mi et la.

F. muliebrem consensum et naturam feminei sexus habet, nec potest cantari in ea nisi ut et fa, et quocumque modo cantor indigeat F. sive ascendendo, sive descendendo, ipsam humiliare oportet et ipsam mollificare. Regula: nullum F. patitur re, nec mi, nec sol, nec la; sed ut, et fa.

G. requirit ut, et sol, et re, et nihil aliud. Regula: nullum G. patitur nec mi, nec fa, nec la. Ecce notabile generale: qui litteris aliter uteretur, quamdictum fuerit, in vitium falsae musicae laberetur.

Caput III.

De natura [Gamma]. Gamma.

[Gamma]. Gamma in graeco idem est, quod G. in latino. Sed quare in palma praeponitur? Respondeo: praeponitur ut punctus, non ut littera, hoc est notandum. Item praeponitur, quia ita placuit primis inventoribus maioribus nostris, et ex necessitatis causa, quia G. magis habet temperatum sonum, quam aliqua alia littera. Item aliqua alia non poterat poni in principio, quin ordo litterarum esset truncatus; et per consequens prima clavis videretur A. et in A. non poteramus dicere ut. Et sic prima clavis primo puncto careret. Ex his rationibus G. quia ultima littera, necessarium fuit Gamma praeponi.

Caput IV.

Rubrica de numero et natura punctorum et litterarum.

Puncti sunt sex: ut, re, mi, fa, sol, la; nec intelligas, quod ut, re, mi, fa, sol, la sint puncti, sed denominationes punctorum, a praedecessoribus nostris, et bene constitutae: sicut in grammatica hic non est articulus, sed pro signo articuli masculini generis habetur.

Quaero, quare non sunt septem puncti vel plures, sicut sunt septem litterae? Respondeo, solutum est, quod non sunt plures: nonne dictum est, quod C. F. et G. quasi eamdem naturam habent? et sic pauciores numero, ut dictum est de litteris, possent esse, plures autem nequaquam, cum non habeamus plura nomina punctorum; nec sit necessarium habere plura; nec de rigore scientiae artis musicae debent esse nisi quinque puncta, scilicet re, mi, fa, sol, la; et quod fa uteremur pro ut vel G. sicuti facimus artem multiplicando. Item probo, quod non sunt, nisi quinque puncti de A. re. etc. et hoc secundum ordinem palmae; quae exordium et ianua istius scientiae existit. Nonne primo utimur in palma secundis, secundo utimur tertiis, tertio utimur quartis, quarto utimur quintis, re, mi, fa, sol, la? et sic palma contexta est de quinario ascensu et descensu, et per consequens tota ars debet esse.

Revera quantum est de rigore artis, et de bene esse, omnis ascensus nec non descensus sine medio alicuius puncti quinarium numerum transcendere non debet: [-20-] et qui novum cantum edit, et quinarium ascensum vel descensum facit sine medio alicuius puncti, contra naturam artis manifeste facit, et videtur, quod non ut bonus doctor, sed ut artem ignorans ac malitiosus facit. Item nullus tonorum, quando manifestat naturam suam, non facit mentionem nisi de quinque punctis, nec etiam ascendit unico ictu nisi quinque punctos, ex quorum viribus tota ars regitur et amplexatur. Ergo nos ulterius sine medio extendere non debemus, et qui contra facit, vitium falsae musicae non evadit.

Sed quaero: nonne sunt XIX. puncti in palma, et cantando eisdem utimur, et etiam pluribus aliquotiens? Respondeo: verum est, quod utimur, sed multiplicando litteras et punctos licitum est usque ad mille, vel ad infinitum numerum, si instrumenta nostra possent, ascendere. Unde propter hoc non sunt nisi sex puncti: nec datur licentia sine medio ascendendi vel descendendi per naturam tonorum, nisi de quinque; nec per naturam palmae etiam idem debet esse. Sicut videmus, quod in viella non sunt, nisi quinque chordae, et tamen secundum diversitatem tactuum chordarum puncti et sonus viellae possunt multiplicari ultra quinque punctos, pro voluntate actoris et cantus, qui regitur in illis instrumentis, velint vel nolint actores: et instrumenta reguntur per artem istam, et omnino subiiciunt huic arti, quidquid congrue cantari potest. Et quemadmodum se habet littera ad syllabam, syllaba ad dictionem, dictio ad orationem, ita littera sive punctus ad clavem, clavis ad tonum, tonus ad cantum. Per quos tonos sive psalmi, sive hymni, credo, vel gloria in excelsis, kyrie, vel prosa, vel etiam cantilena secularis, vel quaelibet alio modo cantando, vel legendo cantetur, et cum tonis accipit principium, vim, finem et fundamentum.

Caput V.

De natura cuiuslibet puncti per se.

Quid est punctus? Punctus est minima pars vocis simplicis, quae scribi seu pronuntiari non potest, nisi integre. Tamen punctus, quantum est de natura sui, diversos effectus habet, et secundum illos incipi debet et pronuntiari. Nam si punctus fuerit in ut in principio, tu minor debes moderare te cum puncto, et punctum tecum. Si fuerit in re, grossum et rigidum sine planctu ponas. Si fuerit in E. audacter invadas plangendo, rigide sonando, punctum restringendo, ne sentiat aliquam naturam mollificationis. Si fuerit in F. voce placabili et allectiva, vocem sonando et exaltando, quousque fuerit in pleno suo esse, et tunc bene persevera sustinendo ipsam. Si fuerit in G. temperate accipias et pronunties sine planctu aliquo et mollificatione, rigide sustine eum in natura sua non mollificando.

Item syllaba vel dictio, quae cantatur, aut finit in littera vocali aut in consonante: si in vocali, nulla tricta debet [-21-] esse in puncto, secure teneas pro regula, nec tu facias eam: non est nostrum addere vel minuere. Si finierit in litteram consonantem, potest esse tricta et quodammodo ad decorem puncti, sed verius est, ut littera plene possit pronuntiari. Item si cantaveris notam, non decipiaris, quamquam alicubi puncti sint soli; nam ita debet esse: sed abusus invaluit. Si alicubi bini et bini se teneant, tres et tres, quatuor et quatuor, quinque et quinque; nam hoc contingit reperire in cantu plano ad decorem et honestatem notae et libri, et ad placabilitatem illius, qui respicit, et ut nota pretiosior reputetur et liber. Et in hoc cantus planus simiat (i.e. imitatur) naturam organici cantus. Sed non propter hoc tu minor, qui cantabis, festines punctos, et cantes lovireli (sic) expungendo, cantum organicum seu Lombardos deridendo.

Item connexio punctorum est signum et instructio, quod debeat fieri post punctum solum pausa, maxime si continet syllabam, quae dictionem facit. Aliquotiens pausatur post duos punctos, aliquando post tres, aliquando post quatuor, aliquando post quinque. Et est notandum, quod puncti coniuncti in libro bene notato dividi non debent pro pausa facienda: sed bene possumus, et debemus et tenemur ex debito separatim cantare. Bene caveatur, non debemus ponere falcem nostram in messem alienam assumendo naturam organizandi, punctos properando: nam qui ad utrumque festinat, utrumque destruendo neutrum bene peragit. Regula infallibis, omnis cantus planus in aliqua parte sui nullam festinationem in uno loco patitur plusquam in alio, quam est de natura sui: ideo dicitur cantus planus, quia omnino planissime appetit cantari.

Caput VI.

Rubrica de numero clavium, et natura earumdem.

Claves secundum quosdam sunt triginta quinque, septem de secundis, quatuordecim de tertiis, septem de quartis, septem de quintis, et simul triginta quinque. Secundum alios non sunt nisi septem: nam illae, quae sunt in secundis, et per eosdem punctos sunt in tertiis et quartis et quintis; sed augmentant copulando cursum suum, secundum quod natura de tertiis et quartis et quintis requirit. Assertive dico, quod non est nisi unica clavis, sed multiplicatur septies uno puncto minus per XIX. punctos, quos habemus in palma: similiter posset multiplicari in infinitum.

Caput VII.

Rubrica de notitia palma.

Quid est clavis in hac arte? Clavis est scientiam artis musicae aperiens artificialiter per septem litteras et sex punctos a doctoribus nostris instinctu divino reperta.

[-22-] [GSIII:22; text: Figurae palmae 1. ut. re. mi. fa. sol. la. 1. 2. 3. 4. 5. I clavis, II. clav., III. clav., IV. clav., V. clav., VI. clav., VII. clav., I. punctum.,II. punctum., III. punctum., IV. punctum., V. punctum., VI. punctum., VII. punctum., VIII. punctum., IX. punctum., X. punctum., XI. punctum., XII. punctum., XIII. punctum., XIV. punctum., XV. punctum., XVI. punctum., XVII. punctum., XVIII. punctum., XIX. ultimum punctum. [Gamma]. ut, A. re., B. mi., e. la. mi., f. fa. ut., g. sol. re. ut., C. fa. ut., d. la. sol. re., dd la. sol., aa la. mi. re., D. sol. re,.C. sol. fa. ut., cc sol. fa., b[sqb]b[sqb] fa. mi., E. la. mi., b[sqb] fa. mi., a. la. mi. re., G. sol. re. ut., F. fa. ut.] [SALSCI 01GF]

Superest, ut ad palmae notitiam veniamus, et per eamdem ad clavis scientiae artis musicae aperitionem. Ad evidentiam eorum, quae in palma continentur, praenotandum est, quod sicuti quinque digiti palmae coniuncti sunt ex decem et novem iuncturis sive unciis cum quinque capitibus digitorum; ita per quamlibet unciam fingimus unicum habere punctum, et multiplicamus scientiam artis musicae, sive primam clavem, quae habetur ut genus, per clavem, quam appellamus palmam, quae ut species sive instrumentum nuncupatur, et ipsa mediante prima clavis operatur. [-23-] Quid est palma in hac scientia? Palma est clavis, figura, sive instrumentum continens omnimodam notitiam artis musicae, seu omnium, quae recte cantari possunt, manifestationem, sine cuius notitia scientia nulla; nec alias cantor, sed ioculator seu iauglator reputatur.

Quare sunt tot ordines in palma et in dispari numero? Respondeo: tot sunt ordines, quot quaelibet littera habet officia, et hoc teneatur pro regula. Et est notandum notabiliter, quod quaelibet littera nec punctus alio modo uti debet in aliquo cantu de mundo, nisi illis modis, qui in figura palmae continentur, Et notandum, quod hi debent intelligi, ac si essent repetitae omnes regulae litterarum et punctorum, quae sunt prolatae, ut clarius oculo ad oculum, ut in palma continetur, veritas elucescat. Item omnes ordines palmae probo. Nonne primo introducendis in arte ista ostenditur eis gamma [Gamma]. A. B. C. D. E. F. G. secundo ostenditur gamma [Gamma]. ut. A. re. tertio quot claves? et sic tres ordines palmae probantur. Ordines qui supersunt, ex multiplicatione artis procedunt, excepto quod ultimus ordo regit ordinem palmae, et incipit cum palma, et cum palma terminatur.

Quare quidam Provinciales sive Tolosani utuntur litteris pro litteris, litteris pro punctis in palma? Respondeo: illud non est nisi abusus et corruptela, et male sentiunt de scientia, quicumque adhaerent illi palmae, et utuntur litteris loco punctorum, id est, loco ut, re, mi, fa, sol, la. Litterae ordinatae sunt per philosophos ordine certo et immutabili, et in alphabeto, et ad lecturam ordine suo, non ad cantandum, sed quod sunt signa seu subiecta punctorum: sicut videmus in computo, litterae dies non sunt, sed signa dierum. Item via illa ex falsis directe procedit, quando accipit litteram pro puncto. Item pervertit ordinem scientiae et litterarum. Nonne G. septima littera est de palma, et A. est prima, et quinque in medio, et cum illis duabus sunt septem? Et quando prosequimur palmam, non facimus medium aliquotiens inter G. et A. Et est notandum, quod sicuti in corpore humano palma compacta est ex quatuor, ossibus, nervis, carne et corio, et ex quatuor humoribus, sanguine, phlegma, melancholia, colera, et in palma sunt quatuor elementa, terra, aqua, ignis, aer: ita sunt in arte ista de quatuor ut instrumentum, mediante quo totus cantus et sonoritas in ecclesia militante et triumphante et etiam extra decantantur. Primo continet litteras septem, secundo punctos sex, tertio unam clavem cum multiplicatione consueta, quarto tonos, ex quibus constat et regitur totus cantus.

Item non mireris tu minor, si palma et caeterae figurae artis musicae in similitudine rotae seu rotunditatis edantur. Nonne vides in principio rotae aperte fundamentum, quod incipitur per ut, et prosequitur per totam in superiori cacumine cum sex punctis ut, re, mi, fa, sol, la; et postea facit descensum suum per aliam partem rotae usque ad locum, ubi incepit, aequa lance et aequali gradu, la, sol, fa, mi, re, ut. Item non tantum potest incipere puncto cantus in basso et [-24-] serius ascendere, quin iterum, si natura illius cantus hoc exigeret, aequis gradibus possit fieri descensus in eodem loco. Est et notandum, quod in figura ista debet poni imaginatio sinistrae manus; nam cum dextra facimus pausas, ostendimus punctos cum digito, et stilo, et aliquotiens volvimus librum.

Caput VIII.

Rubrica de doctrina cantandi.

His praemissis ad institutionem cantus et manifestationem artis musicae, et rotae seu praesentis figurae expositionem veniamus.

[GSIII:24; text: Figura 2. G. F. E, D. C. B. A. ut. re. mi. fa. sol. la. Quinti. Quarti. Tertii simpli. Tertii dupli. Secundi.] [SALSCI 02GF]

[-25-] Quae figura litteras, claves et punctos, prout in cantu ascendendo et descendendo uti debemus, continet, ut patet subtiliter intuenti. Per illa, quae sunt extra rotam, habemus claves, et in qua littera clavis quaelibet incipere debet. Per primam circumferentiam habemus litteras, numerum et ordinem earumdem. Per secundam circumferentiam habemus numerum punctorum et ordinem eorumdem. Nec miramini, si primus punctus incipiat in gamma sive G, ubicumque fuerit in tota figura, et la terminetur in A. cum hoc sit proprium quibuslibet litteris et punctis de G. et ut. Per primum radium rotae seu figurae habemus primam clavem artis musicae, quae aperit et docet punctos cantare de secundo in secundum, ex una parte ascendendo, ex alia descendendo, et ideo vocantur secundi. Illae scissurae, quae factae sunt post quemlibet punctum, designant, quod puncti separati unus ab alio divisi et quasi pausatim cantari debent. Per secundum radium habemus secundam clavem seu secundam instructionem de tribus punctis continue cantandis sine pausa quasi divisim, et postea copulatim sine pausa. Et quia divisim cantari debent, ideo sunt trictae inter punctum et punctum, et postea debent copulari ut linea eos advertit: et quia trini et trini cantantur, tertii vocantur.

Per tertium radium habemus alium modum cantandi, in quo copulantur bini et bini, ut patet per lineam, quae tenet eos copulatos: et quia bini et bini cantantur, non fit tricta inter punctum et punctum, et nihilominus vocantur tertii alterius modi, quam primi. Per quartum radium habemus quartum modum cantandi et copulandi quatuor et quatuor, ut per lineas copulantur, et ideo vocantur quarti. Trictae positae sunt inter punctum et punctum; nam quamquam copulentur quatuor et quatuor, nihilominus primo debent cantari separatim. Per quintum radium habemus quintum modum cantandi, ut patet per iam dicta, et per lineas et trictas, quae in eodem radio continentur.

Et quare quartus radius pedem suum integrum non habet? Respondeo: nulla ratione caret, sed usus abolevit.

Quaero: quare quintum documentum huius artis incipit per re, et non per ut? Respondeo: nam haberet debile principium in ut, et similem finem in G. et ars ista procedit ex divina iussione, et magna parvitate laudis directae ad Deum, et ex lascivia hominum: ideo parve et rigide appetit incipere in re, et nobilius ascendere in A. et iterum moderate finire in re, ubi incepit.

Quaero: ars ista non ascendit, ut video, nisi quinque punctos, et nos possumus quinto altius, quoadusque instrumenta nostra se extendere queunt, cantare. Respondeo: in hoc, quod tu dicis, quod potes canere, quinto altius, et cum procedit ex multiplicitate artis, et maxime de eiusdem natura. Quod probo: alphabetum non se extendit, nec facere debet nec potest, nisi ad XXIIII. litteras, [-26-] et tamen omnes scientiae et omnis locutio ex ipsis completur. Et etiam, quod magis mirum, in viella et similibus in quinque chordis totus cantus potest compleri. Item in tota Grammatica non sunt nisi octo partes orationes, item quatuor coniugationes, item quinque genera, item et sex casus; et tamen contenta est omnis coniugatio, et quodlibet istorum sufficit in se ad complementum locutionis perfectae Item deceptus es in quaestione tua, quando supponis, quod non potest ascendere nisi quinque punctos; nam potest ascendere quantum tu poteris esse probus cum instrumento tuo per claves suas et multiplicationes earumdem: sed sine medio alicuius puncti ascendere non debes.

Caput IX.

Rubrica de Consistorio tonorum, ut in genere generalissimo, et in specie, et ordine eorumdem.

[GSIII:26; text: Figura 3., a. b. C. d. e. f. G. Prima Clavis. Secunda Clavis. Tertia Clavis. Quarta Clavis. Quinta Clavis. Sexta Clavis. Septima Clavis. ut. re. mi. fa. sol. la. Primus tonus, filius toni, frater tertii, pater secundi. secundus tonus, nepos toni, filius primi, socius quarti. g. Quartus tonus, filius tertii, socius sexti. Sextus tonus, filius quinti, socius octavi. Octavus tonus, filius septimi, Septimus tonus, frater quinti, pater octavi. Quintus tonus, pater sexti. Tertius tonus, frater primi, pater quarti. Tonus.] [SALSCI 03GF]

[-27-] Caput X.

Rubrica de figura et ordine omnium tonorum in lectura.

Superest, ut praesentem figuram toni in genere discutiamus. Et primo notandum est, ordinationem tonorum et in genere et in specie in debita et propria natura sua editam esse, et quemlibet tonorum sedem debitam obtinere.

Quid est tonus in genere? Tonus in genere est figura septem litterarum, et unius clavis, sex punctorum, et octo tonorum, et totius cantus tam artificialis quam naturalis continens naturam. Verum cum dicat philosophus, quod omnis definitio debet esse convertibilis cum suo definito, et nomina debent esse consonantia rebus, ad notitiam definitionis et cognitionem arboris veniamus. Et debemus praenotare, quod tonus in genere in octo species tonorum dividitur. In quatuor ut in filios, scilicet in primum, tertium, quintum, et septimum: in reliquos quatuor ut in nepotes, scilicet secundum, quartum, sextum et octavum. Hoc est dictum, quod dicti filii quatuor sunt ut genus et caput quatuor reliquorum nepotum. Ideo positi sunt a parte dexterae arboris, et tangunt arborem, ut patrem per lineam ascendentem, et seipsos ut fratres: et tangunt reliquos quatuor a parte sinistra arboris cum linea descendente, vel quasi aequali, ut species, velut filios eorumdem et nepotes dicti patris: et quia aequales in syllaba, primi quatuor ut genus, quilibet pro rata sua; reliqui quatuor ut species, secundum quod supradictum est. Ob hoc aequales obtinent sedes, seu occupant loca sua, generali consistorio constituti cum superlativo suo, ut intra circuitum cuiuslibet continetur recta sedes et nominatio et proprietas eiusdem.

Quot litteras et punctos quisque tonorum obtinet de sui natura? Respondeo. Primam litteram pro re, ultimam pro fine, reliquas pro placitu ascendendo et descendendo tam subtus se quam supra se. Et si quis ignorans musicam praesumtuose alteri tonorum plures punctos et litteras attribueret, ut dictum est, de natura sui illae litterae et puncti superflua sunt omnino.

Ad illam quaestionem, quae posset fieri de hoc, quod quilibet tonorum excedit ut in pluribus litteras et punctos praedictos in cantu, dabitur responsum in figura sive in arbore primi toni.

Viso de tono in genere, et de tonis in specie, et eorum specie et omnium quae intra rotam continentur, restat, ut de his, quae posita sunt in definitione seu circumferentiis rotae, videamus.

Primo satis patet ordo primarum septem litterarum, quae in circulo continentur. Primo quae primo pueris debeat ostendi et doceri, antequam perveniant ad notitiam tonorum: nam habentur loco subiecti palmae et totius cantus. Et est notandum, quod quidquid in palma et in cantu continetur, aequa distantia edi debet, ut hic et in arbore artis per rei evidentiam constat. Ideo puncti, quia non sunt nisi sex, et similiter debent ordinari aequa distantia, non possunt nec debent poni in hac figura, [-28-] nec in figura artis musicae supra litteras directae: sed habito repectu ad aequalitatem graduum, non ad numerum litterarum.

Clavis et eius multiplicatio merito secundo ordine figurae post litteras ponitur, quia super ipsis fundatur. Nonne dicitur, quod talis clavis sive mutatio in tali littera facit principium suum? utique sic.

Puncti in tertia circumferentia ponuntur, quia per claves ordinantur, et recta ordinatione proferuntur, veluti ut, re, mi, fa, sol, la; et ideo recte incipiunt super gamma sive G. quod idem est, et ex tunc in antea aequis gradibus procedunt. In quarto circulo merito supponuntur toni super litteras directi, ut constet, in qua littera quilibet tonorum facit litteram suam: et quia ultimo adveniunt huic figurae, denominatur figura de ordine tonorum.

Et quare ponitur tonus in medio tonorum in tali specie, cum non sint nisi octo? Solutum est, si bene advertatur: ponitur ut genus et natura, quae generat alios tonos, et ab illo generantur et originem sumunt. Nonne in arbore matrimonii ponitur truncus in persona hominis, non ut ipse sit gradus, nec consistat in gradu, sed quia alii descendunt ab ipso? Utique sic.

Caput XI.

De ordinatione et statu primi toni cum secundo in lectura et in figura.

His praemissis ad ordinationem primi toni, ut est genus respectu secundi, et ad ordinationem similiter cum primo et seculorum, et quinque litterarum, quas quisque habet sub se, procedamus. Et primo videamus, quid est primus tonus.

Figura 4.

Primus tonus est figura decem seculorum, certas quinque litteras continens per palmam, et si quae aliae fuerint insertae inter ipsas, regens totum cantum tam naturalem quam artificialem: quae incipit in F. regula sua, et finit in D. et quasi incipit et quasi terminatur cum favore secundi, qui est de gremio suo et eius species, et sub una radice terminatur.

Ordo figurae per iam dictam definitionem et eius inspectionem cum quinque litteris de circumferentia sibi servientibus satis patet, et si quae aliae interfuerint. Dicit in definitione propter G. quod est insertum regens totum cantum, qui in G. incipit, et in D. terminatur.

Contra: nonne Responsorium virgo flagellatur et antiphon Amicus Dei Nicolaus, et plura, incipiunt in F. non propter hoc sunt primi toni? Responsum est in definitione, si bene advertatur. Continetur ibi, quod in regula primi toni incipit non designando litteram F. bene, sed ille, qui condidit artem de obscuritate et incerto et pene lapso, quod primus tonus faciebat regulam suam in F. et super illo definitio procedit; non in eo, quod sextus tonus regulam suam faciebat in dicta F. et quintus tonus faciebat in eadem F. Ideo appositum fuit in definitione et terminatur in D. et tu opponens facis fallaciam secundum quid et simpliciter.

[-29-] Figura 4.

[GSIII:29; a. b. e. D. Responsoria Secundo Tono. F. Responsoria Primo Tono. Primus Ordo. Secundus Ordo. Tertius Ordo. Quartus Ordo. Seculorum Amen. Secundus Tonus. Linea Transversalis.] [SALSCI 04GF]

[-30-] Item contra: nonne Responsorium Vidi Dominum. et antiphon Ite dicite Johanni. sunt primi toni, et incipiunt in A.? item Responsorium Tradiderunt. antiphon Iste Sanctus. et plura similia incipiunt supra regulam et subtus, et nihilominus sunt primi toni? Respondeo, ut responsum est in definitione: incipit in F. et terminatur in D. et quasi incipit, et quasi terminatur. Istud quasi intelligendum est, dum tamen illud, quod cantatur, conformet se magis de primo vel de secundo, quam de aliquo alio. Nam illius toni cantus reputatur, cuius naturam maiorem habet, et illius naturae cito iudicatur: nam si quis imberbis fuerit, et habeat caetera virilia necessaria, iudicatur homo. Et istud, quod dico de primo et de secundo, et de tonis octo omnibus intelligo esse dictum, et pro regula dedisse. Item alia regula: aliquis cantus congruum habens sonum non potest esse, quin fuerit alicuius toni. Item alia: omnis cantus illius toni iudicatur, cuius maiorem obtinet naturam.

Item sciendum est, quod primus tonus dividitur, ut multi approbant, in undecim species seculorum, ut liquet in figura. Sed quare scissum est quartum seculorum? Quia abiiciendum est, et membrana occupabat: et fortassis ex aliis plures essent abiiciendi, ut in practica eiusdem primi toni apparebit.

Item esto, quod dicta decem seculorum in quatuor ordines dividantur, sive in quatuor sedes: quare ponuntur tria seculorum in primo ordine seu sede? Respondeo, quia comitantur seculorum de Gloria Patri, et in eadem littera finem sortiuntur.

Quare unum seculorum ponitur in secundo ordine tantum in F.? Quia nullum aliud secum facit finem in eadem littera F. et fortassis, et sine fortassis, quia omnibus aliis dignius est et melius temperatum, et etiam illud sufficeret tantum, et optime posset regere cantum totum de primo tono, si placuisset domino inventori nostro: ideo tamquam soli et digniori facta est propria sedes, et assignatus secundus ordo.

Quare ponuntur tria seculorum in tertia sede? Quia omnia finiunt in G. Idem dico de aliis tribus, quia finiunt in A.

Quare secundus tonus sumit originem in medio primi, et in medio figurae, et in litteris in sinistra parte figurae? Respondeo: necessitate. Nonne dictum est, quod species vel filius primi est? ideo incipit in medio figurae; et quia facit regulam suam, ubi primus finit, ideo in sinistra parte incipiunt litterae secundi, quia primus finit ibidem.

Quare secundus tonus duabus speciebus seculorum est contentus? Respondeo: quia plura non fuerunt sibi a prima impositione assignata: fortassis esset contenta uno, et credo quod de artis natura quilibet tonorum uno seculorum debet esse contentus, in practica quorumlibet patebit, quia ambo per unum truncum, et duos pedes eiusdem trunci designantur. Responsum est, quamvis sint diversa notabilia primi et secundi, in pluribus conveniunt, et unum finem sortiuntur.

Quid est secundus tonus? Secundus tonus est figura continens quinque litteras, et si quae aliae fuerint insertae, [-31-] regens totum cantum tam artificialem quam naturalem, inchoantem in regula sua, et finem accipientem in D. cum auxilio Domini primi toni rectoris sui, ex cuius radice suscipit incrementum.

Quare regula transversalis ponitur subtus F. et tangit D.? Respondeo: merito taliter ordinatur; nam F. tota est de primo tono, in eo quod est posita in figura, et est regula primi toni, et ibi incipiunt litterae primi, et quia in D. primus et secundus incipit et finit, ideo per lineam transversalem D. tangitur quasi moecha utriusque.

Quare non copulatur secundus tonus cum primo, ex quo in cantum conveniunt, et quasi sunt similes? Respondeo: nihil idem, quod suum simile, imo se habent in omnibus secundum magis et minus. Illa responsoria scissa in circumferentia rotae ponitur pro regula primi et secundi. Illud I. et T. ponuntur pro numero tonorum. Reliqua omnia, quae circa figuram praesentem sunt posita, per circumspectionem poterunt deprehendi, et notitiae figurarum aliorum tonorum similiter per inspectionem et lecturam istius poterunt de facili addici: nam quotiens videmus aliquid simile, dicimus ipsum esse tale, quale aliud est.

Caput XII.

Rubrica incipit practica primi toni in cantu.

[GSIII:31; text: Figura 5. Primum quaerite regnum Dei. Gloria patri et filio et spiritui sancto: Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula, I. II. III. Seculorum amen. Gloria. Primus Ordo.] [SALSCI 05GF]

[-32-] [GSIII:32; text: Secundus Ordo. Tertius Ordo. Quartus Ordo. IV. V. VI. VII. IIII. VIII. IX. X. Seculorum amen.] [SALSCI 05GF]

Caput XIII.

Rubrica et practica de regimine Seculorum.

Et primo de primo ordine, quorum fines amen hic repono, quoniam ab iisdem ipsa seculorum sumunt quasi vires regiminis sui. Et est notandum pro regula, quod prima duo seculorum quantum ad unum regimen per idem reputantur. Notata sunt continue superius, ut eorum doctrina facilius valeat deprehendi.

Caput XIV.

Rubrica de expositione: primum quaerite.

Viso de palma, et de his, quae praecedunt, et quae sequuntur ad eam; secundo de arbore artis musicae, et de his, ex quibus constat et essentiam trahit: tertio de tono in genere, qualiter se habet cum octo tonis, quibus utimur: quarto de primo in eo, quod genus (est) respectu secundi, et seculorum et cantuum, quae reguntur per primum: quinto de secundo, qualiter secundus se habet cum primo in eo, quod eius species habetur; modo quid operantur, quae praemissa sunt de primo tono, videamus; et ut invocemus nomen Domini, et eius regnum adquiramus, dicamus: primum quaerite regnum Dei. Et est sciendum, quod sex rationibus praemittitur primum quaerite in principio: per invocationem nominis Iesu Christi, et per acquisitionem regni Dei, et quia regitur per novem seculorum: tertio ponitur [-33-] per neuma de fine, qui multum operatur: quarto quia in omni sui parte exprimit proprietatem sui toni; quinto ponit verum ordinem multipliciter primum quaerite; primo invocat auxilium regni Dei, et primum rerum principium primi toni: item neuma ponitur ibi pro exemplari; nam simili neumate in fine antiphonarum primi toni, quibus volumus imponere neuma, debemus uti, nullo addito, nullo remoto, et hoc pro regula habeatur.

Illud idem dico de principio secundi et aliorum: secundum autem; Tertia dies est, quarta vigilia, quinque prudentes, Sexta vigilia, Septem sunt, Octo sunt. Primo ponunt ordinem toni sui, secundo exprimunt proprietatem, tertio reguntur per aliud seculorum cuiuscumque, ut in eorum practica liquebit; quarto neumata eorum serviunt, ut dictum est de primo. Et notandum, quo serius in neumate de primum quaerite factae sunt scissurae sive trictae scienter; nam ita debent cantari per modum pausarum: non quod pausetur in totum, si cantor voluerit, sed cum fuerit necesse vel placuerit, cum licite potest pausari, ubicumque reperiatur tricta in neumate etiam post cantationem unius puncti, vel duorum copulatorum vel trium vel quatuor vel quinque in neumate copulatorum, et in quolibet alio cantu, dummodo non debeat exprimi syllaba dictionis inchoatae. Et hoc notetur pro quolibet alio tono et omni cantu, et teneatur pro regula, ne sit necessarium hoc iterare. Regula aurea: quod non debet fieri pausa, quando debet exprimi syllaba inchoatae dictionis in aliqua parte dictionis, nisi in organo ex necessitate: et qui pausam fecerit, contra naturam cantus peccat, et cantum deturpat, cum cantus intendat orationem decorare, non dehonestare: secundo peccat contra orationem, quam profert, quia scindit eam quasi ad modum scissurae tunicae Domini inconsutilis.

Caput XV.

Rubrica de expositione de Gloria Patri.

Restat secundo videre de Gloria patri: et est notandum generaliter, quod sicuti incipit superius Gloria patri, ita omnes psalmi incipi sive intonari debent in ecclesia Dei, maxime in solemnitatibus, cum intonantur--per cantum primi toni. Et hoc quod de primo, dico de secundo, et sic de singulis ad modum de Gloria patri cuiuslibet, et de tertio et de quarto. Sed qui voluerit, poterit removere unicum punctum de quarto tono de G. et de quinto idem quod de Gloria patri, et de sexto: vel incipiunt psalmi de sexto ut de primo, duos punctos removendo, quia gaudent brevitate moderni. De septimo poterunt taceri primi quatuor puncti, ne videatur onerosa inchoatio psalmi: et de octavo similiter tono, ut incipiantur psalmi veluti de Gloria Patri, unum punctum de G. qui voluerit, subticendo, velut de quinto tono: et hoc pro certo teneatur.

Dictum est de principio de Gloria patri, et de inchoatione psalmorum: modo quaero, si in medio versuum cuiuslibet [-34-] libet psalmi dicetur hoc modo, ut cantatur Spiritui sancto in Gloria patri? Item quaero idem de fine versuum psalmorum, si fuerint eodem modo, sicuti cantatur seculorum amen de Gloria patri? Tertio quaero, si non fuerit observatum ut de Gloria patri in dictis duobus locis, quod melius dicitur de Gloria patri vel de psalmis? Respondeo, quod de psalmis melius dicitur, et sic est tenendum: et sic responsum est ad omnes tres quaestiones. Item si placeret domino inventori nostro, melius fortassis caneretur Gloria patri in totum cum suo seculorum praedicto, prout continetur in proximo dicto, nec transgrederetur metas suas, nec ascenderet in C. primus tonus. Nam quantum est de stricto rigore naturae suae, non transcendit secundum b; similiter nec Gloria patri fortassis facere debet. Sed forte edidit eam post comestionem, et erat lascivus quando edidit: vel forte fecit, ut videretur differre a Gloria patri sexti toni. Sed illud non erat necesse; nam bene sese compatiuntur, quod faciant ambo regulam suam in F. et plangant in a. et in b. et in c. et tamen in natura sua sunt omnino diversi. Ita bene potest commode quidam simplex de bono pane comedere, sicuti maior ipso, non propter hoc erunt eiusdem qualitatis. Item dico, quod non video, quod operetur punctus de seculorum de c. de Gloria patri, nisi lasciviam vel superfluitatem. Item est bene notandum, quod ultimus punctus de seculorum de Gloria patri est in F. Nam si esset in E. saperet naturam quarti toni, nec saperet naturam primi. Item aliter: illud seculorum de Gloria patri non potest applicari nisi abusive cum principio versuum officiorum in quorum fine omnium decantatur cum neumate suo, maxime in solemnitatibus, ut fieri debet. De modo intonandi psalmos superius dictum est.

Caput XVI.

Rubrica de numero Seculorum primi toni.

Quaero, cum superius contineantur undecim seculorum, utrum possint et debeant esse plura; an sub pauciori numero redigi possint? Respondeo, plura non possunt nec debent esse: imo unum scissum est, quia membrana occupabat, qua ratione sunt decem. Alias deberent esse tot, quot diversa sunt principia antiphonarum, responsoriorum, officiorum, et aliorum cantuum quorumcumque, qui reguntur per primum tonum, quod est impossibile et absurdum cogitare. Sequitur, quod aliqua sunt superflua de dictis decem; et est verum, nisi de uno tantum, quod finit in F. in regula eiusdem toni, ut in subsequentibus apparebit. Prima tria non serviunt nisi de uno, cum faciant finem suum in D. tacito de quarto, quod omnibus praevalet. Quintum, sextum, septimum finiunt in G. secundum regulam sui toni: et de istis similiter sufficeret unum. Octavum, nonum, decimum finiunt in a. secundum regulam sui toni. Et sic habemus de primis tribus unum, et tacito de quarto, de reliquis sex habemus duo: et sic habemus tria seculorum de primo tono, et cum quarto quatuor.

[-35-] Et ideo videamus, quot seculorum numero in quolibet tono de natura cuiuslibet debeant esse. Et dico per rationes superius assignatas, et ut inculcatio et confusio evitetur, quod quilibet non nisi unicum seculorum bene temperatum debet habere, et quod id finiat in regula toni, cui servit, et de septimo in a. et illud debet doceri pueris, cum Gloria patri debet annecti cum eadem. Quod probo, et ne aliquis tonus quid habeat nisi unicum Gloria patri: item quod non habeat nisi unicum finem antiphonarum in primum quaerite, et sic de aliis tonis. Item omnibus seculorum alicuius toni datur nonnisi unicum Gloria patri. Item unicum neuma in fine, quo ponitur seculorum de Gloria patri cuiuslibet toni. Item secundus tonus non est contentus, nisi unico seculorum. Sextus, quintus, per unum reputo, in una littera faciunt finem in utroque tono.

Omnes toni habentne nonnisi unicam clavem? Utique non. Ergo omnes toni debent esse contenti quilibet unico seculorum, quod est melius temperatum. De primo tono manifeste constat illud, scilicet quartum, quod finit in regula sui toni primi; et illud debet annecti totaliter cum Gloria patri, propter rationes superius assignatas.

Caput XVII.

Rubrica de praenotandis ad naturam Seculorum.

Antequam veniamus ad naturam quorumlibet seculorum, praenotandum est, quod ars imitatur naturam, in quantum potest: et maxime ista, quae cum creatione angelorum cantata fuit, et de natura sua laudant Deum. Et sicuti videmus, quod pater tenetur alere filium, et de iure civili tutor minorem, quem habet sub tutela sua, tenetur regere: et in grammatica nomen per verbum et quaedam aliae partes orationis congrue reguntur: ita in praesenti scientia totus cantus per tonos, et per species, quae sub ipso continentur, regitur; et specialiter per seculorum cuiuslibet toni omnia, quae sub illo tono, cui serviunt, cantari possunt, reguntur.

Et est notandum notabiliter, quod sicut pueris ostenditur, quod principia antiphonarum reguntur per seculorum, ita reguntur in veritate principia Responsoriorum, Officiorum, Alleluia, Offerendarum et Communionum, et tonus cantus, qui concorditer cantatur. Sed pueris primo simplici et leviori et instructiori via scientia debet tradi, ne desperatio eos laedat; et similiter de responsoriis et aliis cantibus subtrahuntur duabus de causis, causa abbreviandi multiplicationem artis, item quia praesumitur, quod sint quasi provecti in scientia, quando veniunt ad doctrinam responsoriorum, et supra: item quod hoc sit verum, quod debitum seculorum cuilibet cantui aptari potest. Nam in plerisque libris loco seculorum in capite illius, quod debet cantari, ponitur computum I. II. III. et sic de singulis, quantum durat numerus tonorum: quod cum laudabile et perutile est, quod computum apponatur in omni cantu, vel debitum [-36-] seculorum. Sed quidam praetendunt, et male, quod non debet seculorum, nec computum apponi, ut cantor magis memoriae commendet; quod est reprobatione dignum, quod non ponatur. Sed quidam pravi magistri fomite nequitiae ducti radunt de libris, ut de lateralibus scholasticorum eliciatur sanguis, ut ego vidi abradi, et verbera passus fui, et adhuc scio librum, de quo fuit computum abrasum.

Item in quolibet libro computum foliorum libri ordinatim in quolibet folio debet poni, ut ego vidi in libris de capellania domini Papae, et in omnibus libris Lombardorum. Nam quando reperies signatum illud, quod deficiet tibi, in illo folio debebis reperire scriptum, in quo folio debebis reperire: et tunc audacter volves ad illud, nec ruborem de imperitia nesciendi volvere patieris.

Item videamus, utrum in primo puncto, tertio vel quarto cuiuslibet principii antiphona regatur per seculorum, et in quo puncto seculorum sumat vires cum antiphona, et regat principium eiusdem, et sit signum, cuius toni est. Et est sciendum notabiliter, quod aliquotiens nec in secundo, nec in quarto, septimo, sumit vires, quousque quasi constet, et faciat apparentiam antiphona, cuius toni intendit esse: et tunc malo velle, antiphonae seculorum copulat se et confirmat, antiphonam sive illum cantum illius toni esse, cui seculorum servit. Quod probo. Nonne antiphona octavi toni aliquotiens incipit in C. primum de palma, ut: nos qui vivimus, et prima facie videtur, quod sit secundi toni vel primi? Item aliquotiens in E. et sic videtur quasi de quarto tono vel de tertio: aliquotiens in F. et sic videtur, quod sit sexti toni? et sic in aliis litteris. Et sic seculorum alicuius toni non copulat se cum antiphona, quousque tantum cantaverimus de ea vel de illo cantu, quod per naturam tonorum quasi possimus iudicare, cuius toni debeat esse. Item probo, quod praemissum est, quod etiam aliquotiens per primos octo punctos in principio antiphonae nos, qui videmus eam in libro, non possumus iudicare, cuius toni debeat esse. Multo minus seculorum se debet cum ea copulare, quod vox mortua est, quousque nos possimus eam iudicare, cuius toni debeat esse: quod nos non possumus iudicare per octo punctos. Ecce Nativitas tua Dei genitrix virgo. Arguebat Herodem Iohannes, vix possumus iudicare, cuius toni debeat esse.

Caput XVIII.

De natura et proprietate quorumlibet Seculorum.

Verum quia difficile est assueta relinquere, ad regulas et notabilia et proprietates hactenus observatas, vel debuisse observasse procedatur. Et primo ad prima duo seculorum, quae duo pro uno quantum ad omne regimen reputantur, veniamus, ipsa iterum hoc in libro resumendo, ut clarius veritas oculo ad oculum elucescat.

De regimine primorum duorum seculorum.

[-37-] [GSIII:37,1; text: Seculorum Amen.] [SALSCI 06GF]

Regula, quod omnis cantus primi toni incipiens in primum C. et regitur et debet regi per seculorum finientem in D. nullo excepto. Sed quae praemittuntur in secundo tractatu de seculorum amen, pro exemplis habeantur, et sufficiant ad praesens brevitatis causa, quia de similibus est ad similia procedendum.

Sed obiicitur de nono seculorum amen, quod, quae proxime dicta sunt, debent regi per eumdem. Respondeo, quod dictum est, quod per prima duo seculorum debent regi et similia, et non per aliud. Quod probo. Quis verius regit dominum Papam, aut qui venit ad ispum, et insistit sibi, ut diaconus cardinalis; aut ille, qui quando sentit eum venire, fugit et ascendit in turre, unde prospiciat eum venientem? Sic facit nonum seculorum amen, qui quando sentit incipere cantum vel antiphonam inchoantem in C. fugit de F. in a. utique, qui vadit ad ipsum, vel appropiatur de ipso, ut facit quartum seculorum. Item probo, quod non possint regi per iam dictum nonum seculorum amen. Per regulas iuris nullus plus iuris in alium transfert, quam constat ipsum habere. Sed nec palma, nec ars ipsa, nec toni dant potestatem alicui seculorum, quando regat ultra quinque punctos, nec reperitur expressum. Ergo impossibile est, nonum seculorum amen quod regat aliquem cantum ultra quinque punctos inchoantem.

De regimine tertii seculorum.

[GSIII:37,2; text: Seculorum Amen.] [SALSCI 06GF]

Dico breviter de isto, quod non video rationem, quare debeatur in libris poni. Nec alius cantus attribuitur sibi, quia verius regatur per quartum seculorum amen, vel prima duo, et totum in se diversum est, et quasi sexti toni; et merito potest dici de eo: turpis est pars, quae suo non congruit universo. Sed reddamus sibi, quae primo sibi fuerunt attributa, et similia: Christi virgo antiphona, et antiphona Ex quo facta est. Arguebat Herodem Iohannes; antiphona Si ego. Et quia ad nulla alia se extendit, ideo regulam non assigno, sed quam sequitur, quod non debet regere nisi cantum inchoantem in F. ut Christi virgo; vel in D. ut Ex quo facta est, et Si ego.

Sequitur de seculorum scisso.

[GSIII:37,3; text: Seculorum Amen.] [SALSCI 06GF]

Quod seculorum in totum superfluum est. Nonne idem est cum secundo totaliter, nisi in ultimo puncto, in quo recalcitrat ad modum stulti iactantis lapillos? Et tamen de antiquitate sua nihil ad regulam; nec rexit nisi postulavi [-38-] patrem meum, quae est vera proprietas primorum duorum; et ideo scissum est, quia omnino inutile erat.

De regimine quarti seculorum.

[GSIII:38,1; text: Seculorum Amen.] [SALSCI 06GF]

De quarto seculorum, quod utinam regeret totum cantum primi toni, quod aptissime facere posset et deberet; quare non regeret cantum inchoantem in primum C. qui non distat nisi per quatuor punctos, cum nonum seculorum, quod non finit in regula primi toni, regar cantum, qui incipit quinque punctos subtus seipsum seculorum? Item quare non regeret omnem cantum finientem in F. quae est regula eiusdem toni, et per consequens totum cantum, qui facit principium suum ab A. usque D.? Utique bene regeret, et facere deberet: tamen usus obtinet, quod non regit nisi cantus, qui incipiunt in D. per unum punctum, ut antiphona Angelus Domini, vel per duos, ut antiphona Ecce nomen; vel per tres vel per quatuor sine copula; et statim descenderet in C. per unum punctum, vel ascenderet in F. ut de istis patet in antiphona. In tympano, et de similibus ad similia procedendo.

Regula: quod seculorum primi toni finiens in F. regit totum cantum eiusdem toni inchoantem in D. per unum vel duos vel tres punctos sine copula, descendentem in C. vel ascendentem sine medio in F. ut patet per iam dicta exempla. Et etiam totum cantum eiusdem toni regeret competenter ad modum de Gloria patri, quae non est nisi una.

Ecce quinta species seculorum.

[GSIII:38,2; text: Seculorum Amen.] [SALSCI 06GF]

Regula: quod seculorum primi toni finiens in G. regit omnia principia cantuum eiusdem toni inchoantia in D. ascendentia directe in G. ut antiphona a bimatu, et similia, et nullum addit de natura sua. Sed contra obiicitur fortiter de antiphona Tecum principium, quae inchoatur in E. quod ipsam regere debet. Respondeo, quod reget ex usu et ex abusu, et non debet facere: imo regitur directe per prima duo seculorum, quae reputo per idem, aut regitur per nonum seculorum amen; quod necessitate probo. Tecum incipit in E. sed in eo, quod incipit in E. videtur de tertio tono vel de quarto, quia tertius finit in E. et quartus facit regulam suam et finit. Secundus punctus de Tecum directe habet naturam primi seculorum, et tertius punctus et ultra tota antiphona. Verum est, quod de antiquo sus tertius punctus de Tecum, et ultra antiphonae, sunt de natura noni seculorum amen: tamen verius est de quarto seculorum. Tecum autem usui relinquo, quod sit primi seculorum, quarti vel noni, ut in libris reperietur.

Sexta species seculorum.

[GSIII:38,3; text: Seculorum Amen.] [SALSCI 06GF]

[-39-] Regula infallibilis. De natura istius seculorum nullum cantum regit, nisi inchoaverit in D. et habuerit duos punctos copulatos in una syllaba in D. sicuti ipsum habet in G. ut in patientia antiphona Ecce in nubibus coeli antiphona et post illos duos punctos copulatos descenderet in C. et nullum alium cantum regit.

Septima species seculorum.

[GSIII:39,1; text: Seculorum Amen.] [SALSCI 06GF]

Regula. Per istud seculorum nullum principium alicuius cantus regitur, nisi primus punctus inciperet in F. et directe ascenderet in a. sine puncto mediante vel non mediante, ut in antiphona Domine quinque, antiphona Super nivem. Verius tamen regeretur per quartum seculorum amen.

Octava species seculorum.

[GSIII:39,2; text: Seculorum Amen.] [SALSCI 06GF]

Regula. Nullus cantus primi toni regitur per istud seculorum, nisi inchoaverit in F. et fecerit descensum immediate in D. ut volo pater, vel antiphona Ecce vere. Sed verius regerentur per quartum seculorum.

Nona species seculorum.

[GSIII:39,3; text: Seculorum Amen.] [SALSCI 06GF]

Regula. Nullus cantus primi toni regitur per istud seculorum, nisi inciperet primo in D. et ascenderet statim in a. sine medio, et patet: Quaerite regnum Dei.

Decima species seculorum et ultima.

[GSIII:39,4; text: Seculorum Amen.] [SALSCI 06GF]

Regula infallibilis et brevis. Nullus cantus regitur per istud seculorum, nisi inciperet in G. sive in a. vel supra, ut Ite dicite. Beati mundo corde. vel legatur cantando, ut Sanctus, Agnus.

Caput XIX.

Rubrica de practica et regimine responsorium, et aliorum cantuum.

Restat videre de principio Resposorii Tradiderunt, quod est positum pari ratione, quam Gloria patri, et seculorum, scilicet ad designandum, quod responsorium, versus et similia sunt primi toni. Contra ex hoc potest argui, quod responsorii versus, qui aliter cantantur, quam praemissa, non sunt primi toni, quod est inconveniens dicere. Ecce responsio: verum est de illis, quae erunt secundi toni, tertii vel quarti, et sic de aliis: sed omnes illi cantus, quorum regula poterit aptari in F. primo posita in palma, et finis in D erunt primi toni: et haec est prima regula. Secunda regula: omnis cantus faciens regulam suam in F. et finem in D. vel in C. primum, ubicumque incipiat a secundo B. de palma usque in Gamma [-40-] erit primi toni. Tertia regula, quod omnis cantus quantumcumque ascendat in palma, etiamsi transcenderet palmam et descenderet usque in Gamma, erit primi toni, servatis et regula primi toni, vel quasi servatis, sive longa antiphona, sive longum responsorium, sive Kyrie, sive prosa, sive cuiuscumque modi cantus fuerit, erit primi toni. Et ista regula omnibus tonis, si sane intelligatur, se extendit: et per hanc regulam reprobatur opinio antiquorum, qui dicebant, omnem cantum esse irregularem, qui non incipiebat in regula illius toni, cuius naturae cantus ille magis consentiebat, et non finiebat, nisi tonus iisdem finiebat.

Regula; quod omnis cantus illius toni iudicatur cuius naturam maiorem assumit. Regula: nullus cantus concorditer cantatus potest esse irregularis, esto quod tantum ascenderet, quod quasi in maiori sui parte transcenderet palmam et naturam ascensionis et solitum cursum tonorum in palma: ut facit prosa domini Clementis, Mariae praeconio; et tamen septimi toni est directe, si incipiatur in G. ultimum; aut si inchoaverit in G. primum de palma, erit octavi toni. Si hoc esset, uterque cantus, qui transcenderet solitum cursum tonorum in palma, esset irregularis, et numquam cantaretur in quatuor voces in maiori parte eius, quod cantatur in quatuor voces, cursum etiam totius palmae transcenderet. Et nihilominus cantus quartae vocis, tertiae et secundae, sunt eiusdem toni, cuius est vox prima: et sic necesse est figere secundam vocem, tertiam et quartam, in eisdem litteris et punctis in palma, in quibus discurit vox prima. Item probo, de necessitate taliter esse intelligendum. Nonne antiphona Alma redemtoris ascendit in ultimo G. de palma, et Responsorium Ecce agnus Dei, et Responsorium Aspiciens, et alia plura? et tamen approbamus ab antiquo usu, quod sint septimi toni; et sic est verum.

Item sicuti video in Grammatica, quod sunt quaedam partes orationis, quae regunt et non reguntur, quaedam regunt et reguntur, quaedam non regunt et reguntur: ita in scientia artis musicae primus tonus, tertius, quintus, et septimus regunt alios quatuor tonos, et omnes octo (nam in hoc sunt aequales) regunt totam artem cantandi, quilibet pro rata sua, per totam palmam: et seculorum toni cuiuslibet reguntur a tonis, et regunt omnem cantum. Cantus, qui non incipit in vera regula toni, nec finitur quasi in maiori parte sui, dissentit a natura tonorum, ut est Iube domine benedicere, et maior pars lecturae monachorum, quam legunt cantando in matutinis, utpote lectiones, et in aliis horis aliquotiens, et similia. Et etiam boni cantus et bene ordinati non regunt et reguntur per tonos, et sunt de regimine tonorum, quod quam insipide et incongrue aliquotiens proferantur.

Sanctus et Agnus, quae incipiunt in a. finiunt in G. Espistolae et evangelia, et hymni in scholis, et his similia, quae incipiunt in a. et finiunt in G. vel in a. qualiter possunt esse primi toni? Respondeo, eodem modo possunt et debent [-41-] esse primi toni, sicuti versus Gloria patri eiusdem toni, et versus de Laverunt stolas suas, quia ita cantantur in G. et in a. sicuti Gloria patri, et laverunt. Tu qui talia quaeris, ignorans musicam esse videris.

Sequitur neuma de fine versus responsorium Tradiderunt, versus Laverunt. Et sciendum, quod imposita est causa doctrinae ad imponendum similem finem neumatis in omnibus versibus regulariter de primo tono. Et est bene notandum, quod in quinta syllaba ultima de versibus responsorium neuma generaliter debet inchoari.

Contra, quod toni non regant omnem cantum. Nam in doctrina Gallicorum de huius arte continetur, quod pars quaedam alicuius antiphonae, responsorii, vel alterius cantus, quodammodo cum pluribus punctis regitur per naturam, hoc est dictum, per ut, re, mi, fa, sol, la. Nec ita bene explanavit. Quaedam pars eiusdem cantus regitur per B. quadratum, quaedam pars regitur per B. molle, et plura similia phantasmata, quae dicunt contra huius regimen litterarum, cantuum et punctorum de palma, super quibus male et ultra dimidium iusti pretii sunt edocti. Et si obiecta aliqua responsione digna fuerint, nulla melior dari potest, quam conflatio eorum, quae dicta sunt ante objectionem, et per totam artem. Nonne dictum est, quod septem sunt litterae A. B. C. D. E. F. G. et loca primi subiecti sive instrumenti habentur in arte ista? Item, quod sunt sex puncti, ut, re, mi, fa, sol, la, radicati super dictis litteris loco subiecti sive secundi instrumenti in arte ista? Item tertium instrumentum sive subiectum in arte ista est palma. Item septem claves radicatae super natura litterarum et punctorum loco quarti subiecti habentur. Quae quatuor cum omnibus sub eisdem contentis famulantur in tota arte, ut viliora instrumenta de arte; et etiam domini toni vix dignantur ista quatuor nominare instrumenta sua; nec etiam appellant dicta quatuor species suas, sed instrumenta solum. Utique sic est: nec praedicta quatuor, seu aliqua littera, punctus, palma, clavis, aliquod regimen seu aliquam potestatem, sed famulandi tantum obtinent in toto cantu; nec exprimi debent ab aliquo, nisi causa famulandi, non regendi.

Item dictum est, quod sunt quatuor toni, primus, tertius, quintus, septimus, qui non reguntur, sed regunt totum, quod de cantu est vel esse potest. Ergo non reguntur a famulis suis, a B. quadrato, a B. molle, et ab aliis phantasticis, etc. Nec cantus, qui sub ipsis cantatur, ab aliquo regitur in aliqua parte sui, nec per easdem. Minor discipulo non regit magistrum, servus dominum: qualiter regeret alios, qui non novit regere seipsum, et formam discipuli non assumsit? Littera in ista arte, nec punctus, palma, nec clavis, breviter duo, ad nullum regimen vel ad aliquid aliud se extendunt, nec de natura sua aliud appetunt, sed quod recto modo, ut dictum est, sine laesione proferantur, et eis reddatur debitum suum. Utinam sic facerent domini clerici, cum [-42-] nullus ab eorum notitia excusetur, multo minus quam ab ignorantia iuris. Verum est, quod quatuor toni, secundus, quartus, sextus, octavus species sunt, ut dictum est, aliorum quatuor tonorum: seculorum sunt species omnium octo tonorum: Antiphonae, Officia, Responsoria eorumdem, Alleluia, Offerendae, Communiones, et omnes alii cantus, quicumque fuerint, nullo excepto, tonorum emissa suffragia, quod alio modo fieri non potest, et flores fructusque tonorum merito nuncupantur. Sed qui secus de huius artis regimine et natura quorumcumque praemissorum, ut superius dictum est, per totum sentiet, tamquam ignoranti principia non est opponendum nec respondendum, sed ut caecus in foveam cadat.

Ad errorem, qui in quibusdam libris continetur, et phantasticam credulitatem quorumdam, qui dicunt, quod quartus tonus facit regulam suam in F. ut sunt erronea, non est necessarium respondere. Verum si responsione indigerent, potest dici, quod, quantum distat ortus ab occidente, tantum distat natura de F. ad hoc, ut habeatur pro regula quarti toni: qui tonus appetit quasi pro maiori parte, maxime in principio et in fine, semper plangi, F. numquam: imo remota est totaliter a natura plangendi, ut est littera, et ut punctus. Item per ea, quae dicta sunt, quod secundus tonus incipit et finit, ubi primus; sextus incipit et finit ubi quintus; octavus ubi septimus: per consequens et ex necessitate quartus incipit et finit, ubi tertius finit, et facit quartus tonus regulam suam, aut alias reputabitur aliquod monstruosum, quod suo non congruit universo. Nec igitur ut singulari credetur, nec illis, qui talia scienter affirmant.

Caput XX.

De practica clavium, qualiter debeant uti solfiando.

De concidentia et mutatione clavium in eodem puncto in prosecutione palmae melior doctrina non potest dari, quam posita est in palma. Nam prout in palma continetur, necessarium est, quod punctis et litteris tot modis utantur secundum diversitatem cantuum et clavium, ut in eadem per inspectionem apparet, nullo addito, nullo remoto: hoc teneatur pro certo, et qui aliter uteretur, in vitium falsae musicae laberetur. Tamen notandum est ad instructionem minorum, qui solfiant, quod caveant, in qua clave incipit cantus suus, et ipsam audacter prosequantur usque la eodem modo, quo procedet cantus. Tunc cum fuerit ad la, si cantus ascenderet superius, tunc mutet et resumat clavem magis propinquam illi clavi, quam necessarium est dimittere, et per illam similiter ascendat usque la: et sic de singulis ascendendo, et descendendo, cum fuerit in ut: similiter si magis descendere voluerit, resumet clavem magis aptam sibi. Alia doctrina per aliam viam dari non potest melior figura palmae. [-43-] Et notandum, quod, qui de una clave intrat in aliam sine duplicatione punctorum, falsus musicus falsa mugiens posset appellari, et fur cantus, et in vitium falsae musicae caderet sine dubitationis censura.

Quoniam in practica primi toni generaliter se debet extendere ad omnes tonos, quatenus tangit eos; nam tua res agitur, paries dum proximus ardet: ideo de practica tonorum omnium octo, quoad lecturam videamus; intuitu primi maxime, quia parvis, antequam ad notitiam cantandi perveniant, debet manifestari.

Primus tonus facit regulam suam in F. et plangit tertio supra se in a. quarto supra se in b. et plangit secundo subtus se in E. et facit finem tertio in D.

Secundus tonus facit regulam suam in D. et plangit secundo supra se in E. et quinto supra se in a. et plangit tertio subtus se in B. et facit finem in eodem D.

Tertius tonus facit regulam suam in G. et plangit supra se in a. et tertio in b. tertio subtus se in E. finit in eodem E.

Quartus tonus facit regulam suam in G. et plangit in E. et plangit quarto supra se in a. et quinta supra se in b. et finit in eodem E.

Quintus tonus facit regulam suam in a. et plangit secundo supra se in b. et quinto supra se in e. et plangit quarto subtus se in E. et finit tertio subtus se in F.

Sextus tonus facit regulam suam in F. et plangit tertio supra se in a. et quarto supra se in b. et plangit secundo subtus se in E. et finit in eadem regula in F.

Septimus tonus facit regulam suam in b. et plangit in b. et plangit quarto supra se in e. et plangit secundo subtus se in a. et facit finem tertio subtus se in G.

Octavus tonus facit regulam suam in G. et plangit secundo supra se in a. et tertio supra se in b. et plangit tertio subtus se in E. et facit finem in eadem regula in G.

Caput XXI.

Rubrica de practica secundi toni.

[GSIII:43; text: Figura 6. Secundum autem simile et huic. Gloria patri et filio et spiritui sancto: sicut erat in principio et nunc et semper et in secula secu-] [SALSCI 07GF]

[-44-] [GSIII:44; text: lorum amen. Gloria. Modus cantandi psalmos. Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis.] [SALSCI 07GF]

Sciendum est, quod secundum seculorum, quod debet esse annexum cum Gloria patri, corpus seculorum de Gloria patri, totaliter assimilatur seculorum de Gloria patri sexti toni. Amen primi seculorum finit in D. et sic primum et secundum per idem quoad regimen reputantur, et magis est proprium secundum quam primum, et secundum solum sufficeret pro ambobus. Seculorum istud regulam non habet, sed quod omnis cantus secundi toni regit: et utinam in omnibus tonis ita ordinatum esset ab antiquo, et sic fuisset provisum erroribus plurimorum, et qui fortassis bene credunt videre in arte, necdum vident in libro debitum unius puncti.

Karissime tu minor non decipiaris in prolatione istius versiculi Resurrexit Dominus; nam de dictione dominus non debet cadere nisi ultima syllaba in D. sicuti de primo Francisce; nam sicuti dictio dominus productum habet accentum super prima syllaba do, et reliquae duae syllabae correctum habent accentum: ita primus punctus producetur, et reliqui duo corripientur honesto modo sine aliquo expingamento, et satis fiet syllabis et punctis, aliter cantando puncti et syllabae laederentur. Item notandum notabiliter, si non vis deridere Deum et homines et teipsum, quod in eodem modo et in eadem voce et per eosdem punctos sicut cantabis versus psalmorum sub regimine alicuius toni, decantationi cuiuslibet versiculi debet dare responsum. Nonne ille qui praeconizat vinum, voce aequali et congrua utitur, et si in diversis vocibus emitteret sonum, derideretur a populo, et insanus reputaretur? utique sic. Item probo, quod taliter debet pronuntiari dominus et similia, ut superius continetur.

Nam si caderet super corripienda syllaba, quaecumque esset illa, neuma; debitum esset sequi et prosequi eum; et ita tenemus in pluribus locis. Ratio est quare facimus: nam littera est ibi loco subiecti, et cantui servit in eo, quod cantus, et cantus praedominatur, et decorat dictionem; et ideo in cantu dicto corripienda quandoque longum habet accentum, et e converso quandoque producenda brevem habet accentum, maxime in scientia organizandi. Ex his [-45-] igitur constat, dominus cantando in versiculo taliter debere pronuntiari. Et ita est de natura cantus, maxime sine laesione syllabae vel dictionis; et qui facit contrarium in isto versiculo vel similibus, locum habet, quod sequitur: incidit in scyllam, cupiens vitare charybdim; et praetextu pietatis in impietatem cadit, utrumque laedendo, syllabas et punctos, de loco suo de F. tertio in D. praecipitando.

Caput XXII.

Rubrica de practica tertii toni.

[GSIII:45; text: Figura 7. Tertia dies est quo haec facta sunt. Gloria patri et filio et spiritui sancto: sicut erat in principio et nunc et semper et in secula I. II. III. IV. V. Seculorum amen. Rubrica de regimine secundi seculorum. Amen, Antiphona, haec est quae ne scivit,] [SALSCI 08GF]

[-46-] Regula: Omne seculorum tertii toni finiens in E. primum, regit omnem cantum eiusdem toni incipientem in E. et infra de E. ascendentem in F. vel de F. descendentem in D. vel in C. ut Conditor alme. vel vox clara.

Rubrica de regimine tertii seculorum.

[GSIII:46,1; text: Amen. Antiphona, Tertia dies est. Domine probasti me.] [SALSCI 09GF]

Regula. Omnis cantus tertii toni incipiens in G. faciens gradatim ascensum in c. vel quasi, regitur per seculorum eiusdem toni finiens in G.

Regula. Hic fingimus fictione artis superius coeptum incipere in G. cum sancto spiritu fingimus incipere in E. primum: aut si inciperet in b. finiret in b. uno modo, alio modo in G. Et si. aliquis obiiceret, quod ridiculosum erat, quod finiret in G. vel in b. replicaretur: turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum; nam seculorum tertii toni, quod alios cantus regit, finit in b. et ideo obiectio nulla.

Rubrica de quarto seculorum, et regimine eiusdem.

[GSIII:46,2; text: Amen. Antiphona, Beatus vir. Dum steteritis. Confessio.] [SALSCI 09GF]

Regula. Omne seculorum tertii toni finiens in a. regit omnem cantum eiusdem toni incipientem in E. vel in F. descendentem de E. vel F, ut dictum est, ut salus populi.

De regimine quinti seculorum tertii toni.

[GSIII:46,3; text: Amen. Antiphona, Qui sequitur me.] [SALSCI 09GF]

Modus inchoandi psalmos per tertium tonum, et finiendi secundum proprium seculorum.

[GSIII:46,4; text: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.] [SALSCI 09GF]

Regula. Omne seculorum tertii toni finiens in b. regit cantum eiusdem toni incipientem in G. et sine medio alicuius puncti ascendentem quarto in c. et nullum alium, nisi inchoaret supra eumdem b. ut Gloria in excelsis, et similia.

De istis quinque seculorum debemus scire, quod tertium seculorum praevalet punctum, et optime et competenter posset regere omnes cantus tertii toni, et nullum aliud seculorum eiusdem toni ad istud faciendum idoneum reputatur. Ad [-47-] aliam disputationem super isto ad praesens non procedo. Sed ista et alia, quae possent notari circa naturam eorum, quae dicta sunt de tertio tono, satis possunt colligi per ea, quae dicta sunt in primo. Tertium tonum et quartum in figura non pono; sed tu minor, si placuerit, fac reponi ad instar figurae primi et secundi. Item diffinitiones tertii toni et quarti possunt per diffinitiones primi et secundi haberi, litteris, in quibus incipiunt et finem faciunt, observatis. De primo seculorum de Gloria patri non curavi dare proprium regimen: nam totaliter cum neumate de fine regit idem, quod seculorum secundum, quod finit in E. aut sine aliquo neumate, sed de seipso regit in totum idem quod tertium seculorum. Et nota tu minor, ad cuius instantiam condo tonos, quod si traderes mihi libros usitatos de episcopatu tuae dioecesis, libenter colligerem ex ipsis principia cantuum, et reponerem in tonos pro exemplis, ut per exercitum cantuum in exemplis positorum facilius tractu temporis cantus disceres, et efficacius memoriae commendares. Nec mireris, quod non duplico seu multiplico exempla: nam illa multiplicatio non cederet nisi ad confusionem et retardartionem scolasticae doctrinae, et illa multiplicatio, quam multi faciunt, videtur quod procedat ex artis ignorantiae caecitate. Et nota, quod sub exemplis, quae pono, intendo comprehendere exempla omnium cantuum, qui concorditer per quemcumque cantari possunt. Et sub seculorum regulis limitari.

Caput XXIII.

Rubrica de practica quarti toni.

[GSIII:47; text: Figura 8. Quarta vigilia venit ad eos. Gloria patri et filio et spiritui sancto: sicut erat in principio et nunc et semper et in secula I. II. III. Seculorum amen.] [SALSCI 10GF]

[-48-] [GSIII:48,1; text: amen. IV. Seculorum amen. Rubrica de regimine secundi seculorum. Amen. Antiphona, Quarta vigilia. In odorem.] [SALSCI 10GF]

Regula. Omnis cantus quarti toni incipiens in D. et infra vel quasi in F. ut ecce iam noctis, regitur per seculorum finiens in E. eiusdem toni.

De tertio seculorum et regimine eiusdem.

[GSIII:48,2; text: Amen, Antiphona, In mandatis.] [SALSCI 10GF]

Regula. Omne seculorum quarti toni finiens in G. regit omnem cantum eiusdem toni incipientem in G.

De quarto seculorum et regimine ipsius.

[GSIII:48,3; text: Amen. Antiphona, Fidelia.] [SALSCI 10GF]

Modus intonandi psalmos secundum quartum tonum.

[GSIII:48,4; text: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo.] [SALSCI 10GF]

Regula. Omnis cantus quarti toni incipiens in E. et de E. ascendens in G. sine medio, vel incipiens in F. descendens in D. ut salus populi, vel incipiens in a. et supra regitur per seculorum eiusdem toni finiens in a. sine dubitationis censura. Illa duo seculorum inutilia sunt omnino, et ideo fuerunt scissa. Nonne cantant in totum, ut secundum seculorum, sic excepto de quolibet ultimo puncto, de quo, de quibus non potest cantari, quod faciant aliquod bonum plusquam quinta rota in plaustro. Secundum seculorum praevalet, et illud sufficienter per se solum. Seculorum de Gloria patri nihil aliud regit, quam secundum seculorum, et ideo nullum regimen est sibi attributum. Hic debemus intelligere per singulos dies, ac si inciperet in E. Nam ille, qui reperit huius ascensum, non habuit motum, nisi ad maiorem extollentiam gloriae et laudis Dei, ac si exalteret se altius in secunda voce, et maxime quia planctus de a. istud idem confert. Item cantus et oratio sunt eadem cum primis, sed quod altius cantantur.

Caput XXIV.

Rubrica de practica quinti toni.

[-49-] [GSIII:49,1; text: Figura 9. Quinque prudentes intraverunt cum eo ad nuptias. Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen. Seculorum Amen. Antiphona, Levita Vincentius. Modus intonandi psalmos. Quid gloria in malitia, qui potens es in iniquitate.] [SALSCI 11GF]

Ad huius seculorum non est necesse regulam assignare sed quod regat omnes cantus quinti toni.

[GSIII:49,2; text: Modus legendi Gallicorum. Iube domne benedicere. De supernis sedibus benedicat nos pater aeternus. Lectio. In principio creavit Deus coelum et terram. Vidit] [SALSCI 11GF]

[-50-] [GSIII:50; text: Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Modus legendi monachorum. Tu autem Domine miserere nobis. Iube domne benedicere. Trinitas sancta repellat a nobis noxia cuncta. Tu autem Domine miserere nostri. Item monachorum. Oret voce pia pro nobis virgo Maria.] [SALSCI 12GF]

Modus lecturae monachorum: primo incipiunt in e. secundum, et descendunt tertio in a. et ascendunt secundo in b. et mollificant eum contra rationem; et postea descendunt quartum in F.

Secundus modus legendi e contrario: primo descendunt quartum de c. in G. et postea ascendunt in a. vel in b. utrumque mollificando, et postea descendunt in F. Et malo velle ipsorum, inter quos nullus ordo regnat. Lecturae erunt quinti toni; sed secundum quod sunt bene temperati, male se temperant glorificando Deum cum arte psallendi, et mollificando a. et b. in vitium falsae musicae labuntur. De cuius artis notitia ob defectum Praelati sui non curant; et fortassis Deus non curat de ipsis plusquam de illo, cui dixit: tu repulisti scientiam, ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi, expedit enim, ut suspendatur mola asinaria in collum tuum, et demergaris in profundum.

Caput XXV.

Rubrica de practica sexti toni.

[-51-] [GSIII:51,1; text: Figura 10. Sexta hora ascendit in crucem. Gloria patri et filio et spiritui sancto: sicut erat in principio et nunc et semper, et in secula seculorum amen. Gloria. Seculorum amen. Modus intonandi psalmos. Propterea Deus destruet te in finem, evellet te et emigrabit te de tabernaculo suo, et radicem tuam de terra viventium.] [SALSCI 13GF]

Caput XXVI.

De practica septimi toni.

[GSIII:51,2; text: Figura 11. Septem sunt spiritus ante thronum Dei.] [SALSCI 13GF]

[-52-] [GSIII:52,1; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto: sicut erat in principio et nunc et semper, et in secula I. II. III. IV. V. Seculorum amen. Practica de regimine secundi seculorum. Amen. Antiphona, Viri Galilaei.] [SALSCI 14GF]

Regula. Omne seculorum septimi toni finiens in a. regit totum cantum eiusdem toni incipientem in G. et infra, si non ascenderet directe sine medio alicuius puncti de G. in d.

De regimine tertii seculorum.

[GSIII:52,2; text: Amen. Antiphona, Et valde mane.] [SALSCI 14GF]

Regula. Omne seculorum septimi toni finiens in b. regit cantum eiusdem toni incipientem in b. ascendentem statim per unum punctum vel descendentem, et nullum alium de natura sua.

De regimine quarti seculorum.

[GSIII:52,3; text: Amen. Antiphona, Confortatus est.] [SALSCI 14GF]

Omnis cantus septimi toni incipiens in c. vel in d. regitur per seculorum eiusdem toni finiens in eodem, et nullum alium.

De regimine quinti seculorum.

[GSIII:52,4; text: Amen. Puer natus est nobis] [SALSCI 14GF]

[-53-] Modus intonandi psalmos.

[GSIII:53,1; text: Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi.] [SALSCI 15GF]

Regula. Omnis cantus septimi toni incipiens in G. ascendens sine medio in d. vel incipiens supra d. regitur per seculorum eiusdem toni finientem in d. nullo excepto.

Illud seculorum superius scissum est, quia de nullo serviebat. Quartum seculorum supplet eius vices omnino. Item cantat eodem modo, excepto de uno puncto, et ita bene finiunt in c. Revera secundum septimi toni. Seculorum de Gloria patri nullum habet aliud regimen, quam secundum se. De omnibus aliis ad figuram primi habeatur recursus.

Caput XXVII.

Rubrica de practica octavi toni.

[GSIII:53,2; text: Figura 12. Octo sunt beatitudines. Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula I. II. II. IV. Seculorum amen.] [SALSCI 15GF]

[-54-] De regimine secundi seculorum.

[GSIII:54,1; text: Amen. Antiphona, Octo sunt.] [SALSCI 16GF]

Regula. Omnis cantus octavi toni incipiens in G. et infra et etiam supra, recte regitur per seculorum eiusdem toni finiens in G.

Ecce modus inchoandi psalmos secundum octavum tonum et finem imponendi ad modum proprii seculorum, per quod regitur.

Regula. omne seculorum octavi toni finiens in c. regit totum cantum eiusdem toni incipientem in c. et supra, nullo excepto, et nullum alium cantum regere debet.

[GSIII:54,2; text: Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, laudate eum in cymbalis iubilationis, omnis spiritus laudet Dominum.] [SALSCI 16GF]

Scienter intonantur ultimo toni cum isto versu: Omnis spiritus laudet Dominum, pro fine operis incepti in cantu. Verum cum ad honorem creatoris et salvatoris nostri Iesu Christi, cui honor, potestas et imperium sine fine permanet, et gloriosae virginis beatissimae Genitricis eius, praesens opusculum fuerit inceptum, et eorum suffragio, ut patet, perfectum, finito libro sit laus et gloria Christo.

Seculorum scissum est superius, quia nihil addit tertio seculorum, sed unum punctum, qui non operatur nisi fatuitatem et perversitatem. Seculorum de Gloria patri idem est omnino quoad omne regimen cum tertio seculorum.

Secundo seculorum sive quarto nulla est assignata regula, nec exempla multiplicata, quia omnino dissonum est a natura aliorum seculorum. Item notandum, quod illud seculorum non est de octavo tono, nec de aliquo tonorum, nisi derisione et abusive, et magis sapit naturam primi toni, quam alterius cuiusque. Et etiamsi fuisset assignatum a prima impositione de primo tono, adhuc tamquam inutile sive impertinens iudicaretur et superfluum, cum totum suum regimen per secundum seculorum primi toni regeretur verius, quam per ipsum. Item si dimittatur cum octavo tono, utilus regeretur per tertium seculorum octavi toni, quam per secundum, et omnes illi cantus, qui attribuuntur sibi ad regendum. Et utinam de isto secundo seculorum sive quarti octavi toni memoria non haberetur, cum omnia alia seculorum derideat, et seipsum.

[-55-] Caput XXVIII.

Rubrica, qualiter cantus debeat lineari.

Superest, ut de cantu cum lineis dispiciatur. Nam cantus sine competentibus lineis non potest bene ordinari, neque poni aequis gradibus in libro: nam mensura excellit sensum, et sicut in omne, quod est, mensuram ponere prodest, sic sine mensura deperit omne quod est: et in illo cantu, ubi non est mensura linearum, sed est notatum per notarium aliquotiens fore distemperatum, non est mirum, si aliquotiens in illis libris quandoque male cantatur. Et est notandum, quod tota palma non potest se extendere, nisi ad decem lineas, et quod sequitur, introducendi in arte ista inter alia, antequam veniant ad cantum tonorum, edoceri debent.

Prima linea in gamma [Gamma]. A. per medium, B. per lineam, C. per medium, D. pro linea et pro regula secundi toni, E. pro medio et pro regula quarti toni, F. pro linea et pro regula primi toni et pro regula sexti toni, G. pro medio et pro regula tertii toni et pro regula octavi toni; a. pro linea et pro regula quinti toni, b. pro medio et pro regula septimi toni, c. pro linea, d. pro medio, e pro linea, f. pro medio, g. pro linea; aa pro medio, bb pro linea, cc pro media, dd pro linea et ultimo puncto de palma, non de toto cantu.

Sed quare non ponitur quilibet punctus in linea de secundo in secundum? Respondeo: cederet ad confusionem et deturpationem libri. Et quare non ponitur linea de quarto in quartum, vel de quinto in quintum punctum? Respondeo: bene ponitur de quinto in quintum per primam viam, et meliori via, quam tu opponens intelligas; sed de quarto in quartum non ponitur, nam bene posset errari in medio: et de tertio in tertium non cadit nisi unicus punctus in medio, et ideo errari non potest.

Quare in cantu, qui ascendit quinque vel sex lineas, omnes non ponuntur in libro? Respondeo: omittitur fortassis propter avaritiam pergameni vel desidiam notatoris: vel possumus dicere, et est melius, quod illud suppletur per quidafollas et aliquotiens musafollas, sive per clavium appositionem, quod idem est. Sed hoc non obstante, scilicet appositione clavium, propter defectum linearum a plerisque etiam provectis cantus et ipsi turbantur et remanent confusi. Item notandum, quod prima linea in gamma, et sic de singulis, ut dictum est, ponantur et ordinentur, hoc non procedit de necessitate, sed secundum qualitatem et temperantiam cantus, qui debet poni in nota et secundum discretionem notatoris, qui debet praevidere, quae clavis in qua linea est apponenda. Item notandum, quod quantum est de natura sui, requirit pluralitatem linearum secundum exigentiam ascensus sui: verum discretus notator non ponit nisi tres vel quatuor vel quinque, si viderit expedire; residuum ascensus cantus per appositionem clavium supplebit.

[-56-] Item notandum, quod clavis in hoc cantu appellatur littera, in qua punctus ascendere vel descendere debet. Item tertio modo appellatur clavis littera illa, quae ponitur in principio linearum, vel quasi totum regimen linearum, inter quas est posita, aperit, et declarat, cuius toni debet esse. Item notandum, et memoriter tenendum, et operis per effectum componendum, quod de omni cantu primi toni, nullo excepto, debet poni clavis in F. et illa clavis ponitur ibi pro vera clave, et linea pro vera regula primi toni. Item pro secundo tono debet poni clavis in littera D. quae aperit, quod linea, quae sequitur, regula est secundi toni. Item de tertio debet poni in G. Item de quarto debet poni in E. Item de quinto in a. Item de sexto in F. Item de septimo in b. Item de octavo in G. Item notandum, quod eo ipso, quod datur certa notitia de regula, cuius cantus vel cuius toni data est notitia, in qua littera debet finire. Nonne dictum est, quod secundus tonus facit regulam et finem, ubi primus finit, et quartus facit regulam suam et finem, ubi tertius finit, et sic de reliquis? Ergo de primo ad ultimum manifeste constat, quod de fine cuiuslibet toni certa notitia datur per notitiam regulae cuiuscumque. Item constat, quod si huius doctrina in libris et notis apponatur, vix aut numquam aliquis discretus in hac arte angelica poterit errare: et qui in principio linearum aliam clavem, quam regulam, cuius toni fuerit cantus, qui notatur, posuerit, nisi necessitate compulsus hoc fecerit, ille notatur tergiversator veritatis, tacens vera, exprimens falsa potest merito nuncupari, ponens pro veris clavibus musafollas. Item notandum notabiliter, quod qui facit aliquem librum notari de novo, esto, quod de antiqua nota caveat, quod a bono musico faciat praevideri, quod claves, ut dictum est superius, ordinentur, si non vult, quod tota nota illa contineat falsitatem.

Caput XXIX.

Rubrica de praenotandis et considerandis in nova editione huius artis.

Est notandum, quod septem sunt genera cantuum in ecclesia militante tacito de cantibus ordinatis per lecturam, utpote Gloria in excelsis, prosae, praefatio, Sanctus, Agnus, Missae, epistolae et evangelia, et similia: et ita sunt diversa et varia, quod unum genus non cadit in aliud, neque debet, nec eius natura permittit. Quod si secus factum fuerit, ille cantus erroneus et ab indiscreto musico videtur editus fuisse. Item sunt septem genera cantuum adinstar septem operum misericordiae sive caritatis, vel iuxta verbum propheticum septies in die laudem dicam tibi, Deus meus ne perdas me. Vel sunt octo genera cantuum, qui primum genus acceperit pro duobus, quod fieri potest ad instar octo tonorum. Ut ecce! primum genus invitatoria sive antiphonae; secundum responsoria; tertium officia; quartum responsoria eorumdem; quintum Alleluia; sextum offerendae; septimum communiones.

[-57-] Item qui bene vellet ordinare cantum suum in officio ecclesiastico secundum ordinationem tonorum, facere debet maxime in Matutinis et Missa. Item sicuti dictum est de dictis generibus cantuum, quod unum in naturam alterius non cadet, nec debet permisceri cum eodem: ita dico, et magis prohibitorie, quod de quocumque octo tonorum cantus aliquis inchoatus fuerit ad edendum, illius toni naturam servare debet, cuius exordium sumsit, hoc modo; ut si inchoaverit de natura primi toni, nullo modo transgrediatur metas proprias seu naturam inchoatam aliquo casu, et si fecerit, extendit se in naturam secundi tantum, qui species eius habetur; et e converso de natura secundi in primum. Et quod dico de primo in secundo, et de tertio in quarto, quinto, et sexto, septimo et octavo intendo dixisse. Aliter cantus talis extraneus et quasi irregularis habetur, quia non sequitur naturam seu regulam, per quam fuit inchoatus, transcendendo montes, descendendo per abrupta vallium, circumeundo palmam; et tonos credunt edere arte musica, et phantasticam artem, ignorantes seipsos super hoc; peritam artis ducunt, si dicunt, illud agere quia similia faciunt in Gloria in excelsis, et ipsis responsoris et similibus. Prae nimia artis peritia probent illud, et protestentur in libro, quando cantus transibit de natura unius toni in naturam alterius; hoc facto transcendat omnes tonos, si voluerit, nam idem sentiet artis peritiam: quod nisi fecerit, cantus et musicus in foveam dilabi merentur.

Caput XXX.

Rubrica de notitia candandi in quatuor voces, et de quibusdam notabilibus debitis et honestis.

Ad notitiam adquirendam et instructionem scientiae cantandi in quatuor voces, et eorum, quae in praesenti figura seu doctrina continentur, praenotandum est, quod quatuor, qui cantare debebunt, habeant peritiam cantandi artificialiter, et quasi ex instructione naturae cum eis iteratae, et habeant instrumenta sive voces concordes. Item notandum, quod habeant voces conferentes hoc modo, quod unus habeat vocem magis grossam et sonoram, quam alii, vel quasi, secundo secundus, tertio tertius, quarto quartus, ut sane intelligatur de isto, ut valeat altius quam alii cantare. Item notandum, quod inter se habeant notitiam vocum suarum, et quod alter alterum viderit cantare. Item notandum notabiliter, quod dato, quod essent aeque boni cantores quatuor, qui cantare debent, necesse est, quod regant se per unum: et ille, aut etiam unus de quatuor, qui debebunt cantare vel non, si debet ipse cantare primam vocem, hoc est, magis bassam, aut secundam, aut tertiam, aut quartam: si quartam, tunc tacito de sua, primo ponet primum in prima. Et nota notabiliter, quod iste primus tantum expectabit in primo puncto, quousque posuerit secundum in secunda voce: et illi duo tantum exspectabunt, quousque tertium posuerit in tertia: et ipsi tres tantum exspectabunt in primo puncto firmiter, quousque ipse [-58-] fuerit in quarta voce; nec se movebunt de primo puncto, quousque ille summus inceperit cantare secundum punctum, obtemperatis primo tantum tribus vocibus cum sua voce. Item notandum, quod in omnibus punctis illum Rectorem quasi primum incipere permittere debent. Item notandum, quod ipse debet eos regere in omnibus pausis, et post pausas incipere debet, qualemcumque ipse cantaverit vocem.

Si autem ipse Rector debet cantare primam vocem, tunc debet ponere illum, qui debet cantare secundam vocem, in prima, et statim tactio de secunda ponet illum, qui debet cantare tertiam vocem, in tertia, et quartum in quarta, et statim illum de prima ponere in secundam, et seipsum in prima. Si ipse debet cantare secundam vocem, tunc ponet primum in prima, et dimissa secunda ponet tertium in tertia, et quartum in quarta, et postea resumet suam vocem secundam. Si autem debet cantare tertiam vocem, tunc ponet primum in prima, quartum in quarta, et secundum in secunda, dimissa tertia et postea teritam resumet.

Quae est ratio diversitatis, quod quando debet cantare secundam, nulli eam commendat, et quando debet cantare primam vel tertiam, eas commendat? Respondeo: necessitas est in causa; nam sine sonoritate primae, aliae tres non procedunt. Item prima indiget tertia, quia reddit sonoritatem et facit consonantiam cum illa. Item per quartam habetur secunda, quia secum applaudit, ut in figura apparebit. Ideo non est necesse illi, qui debet cantare secundam, quod alium impediat de ea, quod nihil aliud esset, quam totum impedire; et fortassis omnes quatuor impedirent, dato quod essent boni cantores.

Item si Rector iste non fuerit de quatuor, qui debent cantare in quatuor voces, tunc inspectis, quae dicta sunt de sonoritate vocum, ponet omnes ordinatim in suas voces, et faciet eis pausas cum manu sua super librum honeste dissyllabando. Sed si quisquam parum aut minus rigide sonabit, aut posuerit vanos punctos, tunc dicet ad aurem cuiuslibet honeste: parum sonas, minus sonas, nimis rigide cantas, nimis figuraliter ponis punctos; et taliter, ne ab aliis agnoscatur: aut cantabit aliquotiens cum aliquo, prout erit magis et minus necesse; et tunc affirmabit totum cantum in debitam sonoritatem. Verum tamen vix habebit debitam et plenam sonoritatem cantus ille, nisi ductor de quatuor cantoribus existat; nisi alii quatuor essent praeelecti. Et notandum notabiliter, non decipiamini, quod non possunt nec debent esse illi ultra quatuor, qui cantant aliquomodo, quin cedat ad confusionem et deturpationem totius cantus, qui cantatur; nec debet dici cantus quatuor, sed dirisio plurimorum, quanto plures erunt, non obstante, quod domini canonici de Lugduno, quando volunt cantare responsorium et Alleluia in magnis festivitatibus, decem vel tredecim ascendunt multum in altum, ornati de optimis cappis;

[-59-] et tunc illorum iudicio plus laudatur, qui maiori clangore astra ferit, velut possent sanctos Angelos superius excitare. Ordine turbato succedo burgare nato. Verum religiosi, quando consueverunt cantare in quatuor voces, et constabit cuilibet, quam vocem cantare debeat, tunc in adventu suo quasi omnes simul, primo de prima voce tamen moderate instigante, uno ictu, non duobus, in diversis vocibus poterunt omnes incipere post primum ictum.

Et notandum, quod plura sunt necesse ad hoc, ut cantus habeat debitum suum: primo ut ille, qui cantat, habeat notitiam illius, quod cantat, nam sicuti legere et non intelligere, negligere est, ita cantare et non intelligere cantum nec seipsum, deridere est. Item quod cantor habeat sonoram vocem et concordem, quantumcumque sciat de arte: Item quod semper cantor congrue vocem suam de puncto in punctum exaltet ad modum Gallicorum. Laudem Dei semper debemus extollere et exaltare, non deprimere, non supprimere, nec voces debilitare. Ideo in regula istius artis continetur, quod cantor sive inceptor cantuum moderata voce cantus omnes incipere debet, quod ipse et quilibet alter voce idonea ad ultimum punctum attingere possit: aliter cederet in deturpationem cantus, nec diceretur cantus, sed clangor et scandalum in plebe. Et hoc sit, ut semper voces exaltentur, et qui altius psallere possit inter alios, faciat debitum suum; sed gravare mediocres propter nimis altam inchoationem, non potest procedere de bono et aequo. Item notandum, quod quasi maior pars eius deturpatur propter defectum sonandi. Item quod tractim et pausatim cantetur. Item quod unus expectet alium. Item quod ab omnibus quasi simul fiat pausa et resumtio cantus. Sunt quidam, qui quando reincipiunt cantus, saliunt novem punctos in tertia voce ad modum laicorum, quando debent esse contenti quatuor punctis vel quinque: et hoc cedit in gravamen priorum de choro, et procedit, ut videtur, ex artis imperitia, et quia confidunt de instrumentis suis.

His tactis ad explanationem circumferentiarum figurae habeatur accessus. Et est sciendum, quod in prima circumferentia figurae continetur numerus duodecim punctorum, qui est necessarius ad complementum cantus quatuor vocum. In secunda circumferentia continetur, per quot punctos una vox artificialiter differt ab alia. Et est sciendum, quod secunda vox differt a prima per quinque punctos, tertia a secunda differt quatuor punctos, quarta a tertia quinque.

Quid est hoc? nonne bis quinque et quatuor sunt quatuordecim? et in prima circumferentia continetur, quod non sunt nisi duodecim in quatuor voces? [-60-] Respondeo: totum verum est, sed quintus punctus de primo puncto recompensatur iterum pro primo puncto in numero quatuor. Similiter quartus punctus de numero quatuor ponitur pro primo in ultimo computo de numero quinque: et sic, ut dictum est, quaelibet circumferentia continet veritatem.

Sed quare voces non distant aequali numero punctorum? Respondeo: consonantia vocum, neque natura cantus artificialis nec naturalis hoc permittit; et si fieret, turpem sonoritatem generaret. Et ita artificialiter et ordinabiliter positum est in figura, et habet veritatem, aliter non haberet. Et est sciendum, quod cantus laicorum a natura infixus eisdem ut in pluribus, et instrumentorum ligneorum appetit illud idem, non tamen cantus Lombardorum, qui ululant ad modum luporum. Quod manifeste patet; nam si unus laicus audiret alium laicum cantare in prima bassa voce, bene saliret recta in tertia, non autem aliquo modo in secunda; vel e contrario de tertia in prima, sed nunquam in secunda.

Quare numerus punctorum et ordinatio vocum non exprimitur per ut, re, mi, fa, sol, la, cum hic agatur de punctis et cantu? Respondeo: ille, qui edidit praesentem doctrinam, nolebat turbare addiscentes, sed potius instruere. Nam si inciperet per ut, primo, ut facere debet, volentes addiscere fortassis turbarentur, si semper illa, quae vellent in quatuor vocibus cantare, nisi in ut primam vocem fundarent. Nam quantum est de natura eiusdem artis cantandi in quatuor voces, ipsa ars non causat, quod primus punctus super uno puncto magis quam super alio fundetur: et ideo praesens doctrina, nec figura per nomina punctorum ordinem suum non expresserunt verum; sed litterae, quae infra rotam continetur, ordinatae sunt secundum quod Rector et unusquisque corrigit alium, et sibi notificat debitum suum. Item notandum notabiliter, quod doctrina, quae data est de quatuor vocibus, data est de tribus, et de duabus et de quinque, supple, si fa esset cantare. Sed ultra quatuor non generaret nisi turpem sonoritatem, et saperet naturam ac si collegium cantaret. Nec etiam permittitur, quod duo cantent in eadem voce, nisi in prima causaliter, si esset tam bassa prima, ne posset a circumstantibus audiri.

Quare figura non est rotunda ex omni parte, vel quadrata, cum constet ex quatuor? Respondeo: ita fieri debet ad modum lunae, quae habet duo capita. Nonne sunt ordinati illi quatuor, qui cantant, ac si respicerent ad librum? Item primus per se facit unum caput, ita quod vox sua non tangit aliquid, post se habet reliquas tres. Quartus similiter facit aliud caput, cum non habeat alium superiorem; et sic debet fieri ad modum lunae et ad modum rotae in parte: nam ars cantandi ita est ad descensum sicuti ad ascensum, et e converso. Et est notandum, quod quatuor voces ita annexae sunt inter se, ut in versibus continetur:

Tertia cum prima resonat, quia capit in ima,

Dat modulos quarta mediante voce secunda.

[-61-] Et licet sint ordinati debito modo in figura; nihilominus ille, qui cantabit tertiam vocem, debet esse in secundo loco iuxta primum: ille, qui cantabit secundam vocem, debet esse in tertio loco iuxta quartum; et ita gerunt cappas eiusdem coloris. Ratio est, quia vox unius vocem alterius certificabit, et illustrabit, maxime dum cantabunt, et ita docet eos intellectus versuum ordinare. Et est tenendum notabiliter, quod totus chorus, quando resumet cantum, quem quatuor cantant, debet resumere in tertia voce, quam ipsi quatuor cantant; quod nisi fecerit chorus, et dicti quatuor si cantum resumserint, erunt turbati, nisi quatuor valde prospexerint sibi custodiendo primam vocem; et si voces amiserint, necesse est iterum innovare voces. Item si contigerit primum reincipere post primam cantus inchoationem, et fuerit nimis bassus, tunc quatuor poterunt omnino innovare, ut dictum est, voces suas.

Caput XXXI.

De doctrina falsae musicae, qualiter debeat evitari.

Restat, ut de falsa musica aliqua disceptentur. Falsa musica aliud est, quam falsus musicus falsa mugiens; et hoc contingit quatuor modis: aut quod falsum cantum imponat ille, qui fingit se excellentem in musica, et ex caecitate artis ignorantiae, vel quasi minus diligens est vel lascivus, neque advertit, qualiter debet cantum edere, plusquam si respiceret in cancro solis dum volvitur aureus axis: nec curat de veritate artis plusquam ille, qui ex facultate cerebri falsum carmen contra fidem catholicam edit. Secundo contingit propter notatorem, qui ignorat lineas et punctos, quos videt in libro, et male in alio transcribit. Tertio accidit, quando illa prava nota non correcta exemplatum sumitur, antequam corrigatur. Quarto accidit ob defectum et negligentiam boni musici, qui quando videt falsam notam, non corrigit, nec redigit in luculentam notam et concordem. Item incidit in contagionem falsae musicae, quicumque plangit F. vel G. c. vel d. quae nullo modo debent neque patiuntur plangi, ut in palmae natura et figura continetur, et alias superius est ostensum. Et hoc contingit in pluribus, quia ignorans cantor ignorat scientiae naturam, quam potest videre in palma, et habilitare vocem suam ad cantandum cantum, qui cum instrumento ligneo, cum viella optime cantaretur: Et qui volverit experiri erroneum cantorem, et etiam quasi eminentem, inducat eum ad cantandum prosam, quam edidit dominus Clemens. Mariae praeconio; et si fuerit aptus ad cantandum illam, ptaesumitur, quod talis debeat falsam musicam reperire. Item alio modo contaminatur cantus, quando mollificatur E. quod nullo modo patitur mollificari. Item notandum notabiliter, quod duo puncti nullo modo unus post alium debet plangi in aliquo usu de mundo, neque puncti ordinati sunt aliquo modo in palma, neque sunt nisi A. et B. qui nullo modo patiuntur [-62-] plangi, imo est nimis dissonum et absurdum. In eo quod a. est tertiae clavis vel sextae, et b. in eo, quod quartae clavis vel septimae, possunt plangi, et aliter nullo modo. Et sic tot modis, ut dictum est, quando sit transgressus de una clave in aliam sine duplicatione puncti, contingit falsam musicam reperire.

Sed ne videamur ignorare, quae superius scripta sunt, aliqua operis per effectum ostendamus. Offerenda inveni David dicitur irregularis, quia finit in C. primum, et hoc propter pravum exemplar, vel ignorantiam vel errorem primi notatoris. Alii dicunt, quod est octavi toni, et finit in G. primum: utrumque incongruum est dicere, nam est directe secundi toni, et nullo puncto addito, nullo remoto corrigi potest, sed non est necesse. Item aliud, quod posset obiici, quod falsa musica est, quando responsorium est unius toni, et versus de alio, ut in illo videtur responsorium exiit fermo. Versus sic eum volo; et de quibusdam aliis. Item videtur de virgo flagellatur, quod sit falsa musica; responsorium est sexti toni directe, prosa est tertii toni directe. Item de responsorium Haec dies, quam fecit Dominus, et de versu, quae finiunt in A. et de similibus.

Respondeo ad primum distinguendo: aut responsorium est primi et versus secundi, et sic de omnibus tonis, et e converso? aut responsorium est primi toni, et versus tertii toni, et sic de omnibus tonus intelligat quicumque voluerit, vel e converso? De iam duobus membris distinctionis, bis intellectis reiteratis omnibus octo tonis (dico): si fuerint responsoria primi toni, et versus de secundo, vel e converso, tunc ambo erunt illius toni, cuius erit caput amborum, hoc est, erunt primi toni, tertii, quinti, et septimi; et sic responsum est ad responsorium exiit fermo, et ad prima duo membra distinctionis. Si autem responsorium fuerit sexti toni, et prosa fuerit tertii, tunc quia nihil habet commune responsorium cum prosa, neque prosa cum responsorio sed quod continue cantatur, et fortassis conveniunt in dictamine; tunc non incongrue, id est, optime, responsorium et prosa possunt cantari non mutatis vocibus, audacter quilibet de tono suo. Item dico de responsorio quod fuerit sexti toni, et versus de tertio, et e converso, et sic de singulis, quod ratione fiet; sed responsorium erit sine versu proprio iu cantu; et per hoc solutum est ad quaestionem de virgo flagellatur. Responsorium est directe de sexto tono, et prosa de tertio, et prosa poterit inchoari directe in G. vel in aequali voce cum puncto de F. et nihilominus fingemus et intelligemus, ac si inciperet in G. Et probo, quod huius fictio licite est, et quotidie usitamus, utpote cum dicimus antiphonam Inclinavit dominus aurem suam mihi. Credidi. Sufficit fictione scientiae ad rectam sonoritatem, si ascendat quatuor punctos ante Credidi. Antiphona veritas Domini manet in aeternum, antiphona Clamavi et exaudivit me. Unde veniet auxilium mihi; et nihilominus ascendit septem punctos Credidi secundum debitum tonorum. Finis antiphonae veritas nonne requirit sonoritatem trium punctorum supra se? et ita tenemus; et nihilominus descendit tres punctos. Finis [-63-] antiphonae de Clamavi requirit, quod antiphona Unde incipiat tertio supra se, et tamen incipit aequaliter in E. cum praecedenti: et omnes istae sonoritates sunt quotidianae. Item unus tonus de sonoritate alterius artificialiter non curat, maxime in diversis metris, servatis tamen, quae dixi superius de responsoriis et tonis, et in duobus membris distinctionis de Exiit sermo, et aliis. Neque etiam curat de sonoritate propria sive naturali in se ipso in diversis metris, ut in exemplo antiphonae de Inclinavit cum quotidianis similibus, et specialiter in antiphona Clamavi. Unde veniet antiphonae quae sunt ambae quarti toni.

Ad illa, quae dicta fuerunt de responsorio Haec dies quam fecit dominus, versu eiusdem et similibus nulla est quaestio: imo dico, quod verius cantatur, et sapit naturam septimi toni, quod (indicat) ipsum Gloria patri, quod datur pro exemplo eiusdem septimi toni. Item dico, quod melius tertium seculorum, quod continetur inter species septimi toni, finit in a. quare bene non finiret responsorium Haec dies et versus eius in a.? Iam finiunt aliquotiens versus regulariter in b. responsoria aliquotiens in d. superius, in quo deviat se de septimo tono, qui facit regulam suam in b. et finit in G. Haec dies (cum) in medio faciat finem suum in a. utique de septimo tono est, et debet iudicari. Quod non debeat esse de quinto, palam est; quintus et sextus maiorem accipiunt potestatem ab a, infra, quam supra septimus, et e converso; et ideo septimi toni haec dies, versus, et similia habentur, maxime quia quasi in totum ab a. superius cantantur. Item quidam piscatores lucios in silvis (venantes) volebant dicere, quod haec dies erat secundi toni, quod phantasticum est cogitare, cum aliquo modo aliquis somniator secundum antiquum cursum cantare nequeat de secundo tono, quin se ipsum et cantum in pluribus locis polluat, in vitium falsae musicae incidendo. Responsorium Gaude Maria. et versus directe sunt sexti toni, Alma Redemptoris autem septimi toni directe.

Sed caveant, qui habent corruptas notas in libris suis, et faciant eas diligenter a bono musico emendari, et addiscant, si placuerit eis, veritatem cantare. Non est bonum neque honestum, semper gloriari cum phantasticis cantibus, et Deum inhonorare. Item quidam praeeminentes in scientia ista, ut asserunt, dedignantur concedere, quod Officia regantur per seculorum directo sicuti antiphonae. Et ego dico audacter, quod ita similiter reguntur et debent regi per seculorum, sicuti minor antiphona de mundo. Ideo praemissum fuit in principio, quod ultimus punctus de seculorum de Gloria patri de primo tono debeat poni in F. sicuti ponitur de aliis seculorum, et postea Amen eiusdem seculorum sequetur regimen et vias debiti regiminis sui, quantum ad officium, cui debebit servire.

Verum, quia veritatem habet, quod in officio continetur: misericordia Domini plena est terra; et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, apud quem non est transmutatio, [-64-] nec vicissitudinis obumbratio, laudes et gratias referamus ad Omnipotentem et Creatorem nostrum, qui sui misericordia praesens opusculum ad finem perduxit.

Oret voce pia pro nobis virgo Maria.

Et omnes illi, quibus proficiet praesens doctrina, pro me Helia Salomonis orare teneantur.

Actum anno Domini millesimo, ducentesimo, septuagesimo quarto, in curia Romana, anno domini Gregorii decimi tertio.