Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.129r] SVB breuissimo compendio Philippo de Vitriaco in musica incipit.

Omni desideranti notitiam artis musice mensurabilis tam noue quam ueteris obtinere certas regulas hic presentes sub breui compendio proposse non postpono fideliter assignare.

Et quia uoces seu notulas proportionabiliter oportet in hoc opere mensurare prout longe uel breues et semibreues ac minime figurantur idcirco ad figurationem et ualorem ipsarum breuiter procedamus.

Longa ergo sub forma quadrata figurata est habens tractum a parte dextra ascendentem uel descendentem, uel duos quorum dextra excedit sinistrum, et tunc talis nota dicitur plica longa. et ualet tria tempora in modo perfecto, duo autem in imperfecto. Modus imperfectus est, breues uel tempora per numerum binarium computare. et dicitur imperfectus eo quod numerus binarius est imperfectus. Numerus uero ternarius est perfectus assumptus a trinitate scilicet a patre et filio et spiritu sancto, ubi est summa perfectio. Modus perfectus cognoscitur per pausas quando pause in longas sunt perfecte uel quando de longa usque ad aliam longam per numerum ternarium melius quam binarium tempora computantur ut hic patet. [L,B,B,B,B,B,B,B,B,B,L,SP,Lpdsn,B,B,B,Bpssncsdx,L,L,Bcsdx on staff1; 3LP,L,3LP,3LP,L,2LP,L,3LP,3LP on staff4]

Item nota, Modus tempus et prolatio per rubeas distinguntur figuras. Vnde quandocumque longa inuenitur rubea ponitur [f.129v] ad differentiam modi. Itaque si nigre fuerint de modo perfecto, rubee sunt de modo imperfecto et econuerso ut hic patet

[Siena, Biblioteca comunale, L.V.30, f.129v] [ANOOMDE 01GF]

Breues ponuntur rubee ad differentiam temporis. Itaque si nigre breues fuerint de tempore perfecto, rubee sunt de imperfecto et econuerso Nisi cum aliqua longa forsitan ordinetur, sicut in mottetti tenore qui dicitur. In arboris. uel in tenore de, In noua fert animus ut hic. [L,S,S,S,B,S,B,Lig3cssnaod; Lig5vcdsnddaod,Lv, Bv,Lig3vcssnaod; B,S,S,S,S,B; Bv,Sv,Sv,Lig2va,Sv,Sv,Lig2vpdsnd on staff2]

Semibreues rubee ponuntur ad differentiam prolationis, ut si nigre semibreues fuerint de maiori prolatione, rubee sunt de minori et econuerso, nisi semibreues cum aliqua breui forsitan ordinetur quia tunc ponuntur ad differentiam prolationis ut hic patet. [ClefC2,S,M,M,M,S,M,S,M,S,M,M,M,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Lv,2LP,S,M,M,S,S,S,S,M,M,S,M,M,S,S,B,Sv,Sv,Sv,Sv,Mv,Bv,Sv,Sv,Mv,Bv,2LP,2LP on staff3]

Hos uersus disce qui cantum discere cupis: Ante namque longa tria tempora longa meretur. Si breuis addatur duo tempora longa tenetur. Inter perfectas si breuis bina locetur, Temporis unius sit prima, secunda dupletur. Explicit Philippus de Vitriaco.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License