Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.170r] Incipit sentencia in musica sonora, subiecti, Ludouici sancti.

OMnes homines sicut dicit philosophus naturaliter scire desiderant. humana igitur curiositas que non tam solum circa scienciarum racionabiliter uertitur essencias, quin eciam earundem naturaliter delectetur principiis cum suis quibusdam velud incolis in musica sonora precipue ignorantibus indagare frequenter consueuit quidnam esset subiectum in ipsa musica sonora. que inter ceteras sciencia tam deo amabilis quam eciam hominibus utilis est atque delectabilis. quod in eo libro quem de ipsius commendacione scripsimus plene probauimus quibus pro posse in hac parte satisfacere intendimus et breuiter dicendo sic.

Subiectum in musica sonora est ens discretum ad aliud relatum, siue numerus ad sonum relatus. Et arguimus sic. Illud debet esse subiectum in sciencia de quo determinatur per totam scienciam siue artem. Sed de tali ente discreto relato ad sonum determinatur per totam musicam. ergo ens tale discretum relatum ad sonum est subiectum in ipsa musica.

In contrarium arguitur sic. Ens ad aliud relatum uel numerus ad sonum relatus nichil aliud est quam dualitas et cetera. Sed dualitates et hijs similia sunt quidam numeri, qui habent considerari ab arismetico, ergo non a musico, cum diuersarum scienciarum siue arcium diuersa debeant esse subiecta.

Ad istam questionem dicendum est quod ens ad aliud relatum in quorum relacione causatur quidam sonus, est subiectum in musica. tale autem ens dicitur punctum esse ad aliud [[p]] punctum relatum, in relacione quorum causatur quedam eufonia, siue quedam soni concordia.

Preterea. Illud dicitur esse subiectum in sciencia de quo proprietates et passiones et modulamina determinantur in eadem et probantur. Sed omnia ista probantur de tali ente, uidelicet de puncto ad aliud relatum, siue de numero ad sonum relato. ergo, ens tale est subiectum in musica.

Ad argumentum in contrarium factum respondemus quando dicitur quod ens ad aliud relatum est dualitas, dualitas autem consideratur ab arismetico, dico quod talis dualitas potest considerari absolute, non considerando eufoniam inter se siue soni concordiam et sic consideratur ab arismetico. Vel potest considerari ens tale in quantum ex relacione unius ad alterum causatur quidam sonus, siue quedam soni proporcio. et sic consideratur a musico. Vnde per huiusmodi raciones patet quod ens discretum ad aliud relatum, siue numerus ad sonum relatus est subiectum in musica. Et ideo dicit Ysidorus Ethimologiis quod musica est disciplina que de numeris loquitur qui ad aliquid sunt. hijs qui inueniuntur in sonis. Et hec dicta sufficiant de subiecto musice sonore.

Explicit subiectum in musica sonora quod Lodouicus sanctus per predictas suis assignat raciones.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License