Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Next part   

Actions

Back to top

[f.36v] Epistola Marcheti de Padua domino Raynerio.

MAgnifico Militi et potenti domino suo domino Rainerio de Urbeueteri illustris principis dni Iohanis clare et excelse memorie domini Karoli regis Ierusalem et Sicilie gloriosi filii comitis grauine honoris montis sancti angeli in prouintia Romandiole uicario generali. Marchetus de Padua se ipsum patum ad omnia mandatorum genera. Gloriosus inter apostolos principes Petrus pastor ouium rector ecclesie sacrosancte uicarius Yhesu Xpisti et celestis clauiger paradici. Obedientiam tamquam uirtutum omnium contentiuam in sua epistola imperat Xristi fidelibus quoad omnes firmiter obseruare. Obedientes estote. carissimi inquid omni humane creature propter deum siue regi tamquam preexcelenti siue ducibus tamquam a deo missis. Cuius doctrinam humiliter imitando. cum michi inter musicos minimo mandauerit uestra nobilitas qam ad regimen tante prouinzie maiestas regia destinauit. Lucidarium plane musice componere seu opus quo uniuersi musici et cantores scirent rationabiliter in plana musica quid cantarent. debere iuxta meum modulum compilare. Infrascriptum opus uestre duxi magnificentie presentandum. Ad laudem et gloriam conditoris cui in celestibus sanctus sanctus sanctus cotidie cantant angelice ierarchie.

Incipit lucidarium Marcheti de Padua in arte musice plane de inventione musice. Tractatus primus. Capitulum primum.

QValiter Pitagoras adinuenit musicam membrat Macrobius. libro tertio post principium. Cum inquid casu preteriret in publico fabros ignitum ferrum ictibus maleantes audiuit. atque in aures eius sonum sub certo sibi redentes ordine repente recidere in quibus grauitatis accumina consonabat ut utrumque audientes substituta diuisione remaneret ex uariis impulsibus sibi consonantia nasceretur. fecitque fabros mutare maleos quibus mutatis diuersitas sonorum ab hominibus recedens maleos sequebatur. Cumque diuersitates ponderis in singulis annotasset maiores maleos fieri imperauit et ex inaleis ad. fides euertit examen et intestina ouium uel bonum neruos ponderibus illigatis tetendit qualia prius in maleis fuisse didicerat talisque cantus euenit qualem prior obseruantia promiserat adiecta dulcedine quam sonora fidium natura prestabat. Sicque Pitagoras tanti secreti copos deprehendi numeros quibus soni consoni nascerentur et his proportionatis ut ubi tinnierat ad hedificandam musicam profecit hec ibi. Verum ipse fidibus et cantu usus est pro ut [f.37r] ait Tulius libro quarto questionum Tusculanium ubi ait quod Pitagorici cum carminibus esse dicuntur et precepta quedam tradere occultius et mentem suam ad cogitationum intentionem cantu fidibusque ad tranquilitatem transducere.

De pulcritudine Musice Capitulum secondum.

PVlcrior artibus musica est de qua Remigius Magnitudo musice capit omne quod uiuit et quod non uiuit. Hanc concentus angelorum archangelorum sanctorumque omnium ante conspectum dei sanctus sanctus dicentes sine fine decantant. De hac Boetius in prologo suo. Nichil enim est tam proprium humanitati quam remiti dulcibus modis astringi contrariis. Et idque non modo in singulis uel studiis uel etatibus tenet. uerum per cuncta diffunditur studia et infantes ac iuuenes nec non et senes ita naturaliter modis musicis affectu quidem spontaneo adiunguntur ut nulla sit omnino etas que ad delectationem dulcis cantilene disiuncta sit.

Inter ceteras arbores admirabilis musica est cuius rami sunt pulcri proportionati per numeros. flores eius sunt species consonantiarum. fructus eius sunt harmonice dulces per ipsas consonantias ad effectum producte. De ipsa Bernardus Vna est musica uniuersalis cuius magnitudo nutu diuino capud mouet. continet omnia que in celi motu sunt. et que in terra et in mari et in uoce hominum et animalium et per incrementa corporum et annos et dies et tempora consistunt.

De Vtilitate Musice Capitulum Tertium

DE utilitate musice ait Ysidorus. Sine musica nulla disciplina potest esse perfecta nil enim sine illa. Legitur quod David cum citharam percutiebat Saul minus uexabatur a spiritu et hoc erat ob dulcedinem musicalis soni. Legitur etiam quod Heliseus propheta cum esset interogatus a rege intellexit in se tunc non habere spiritum prophetie et iussit sibi salterium adduci et cum psalere incepisset cognouit spiritum prophetie in eum mox descendisse et prophetauit. Videmus namque cotidie de utilitate musice preliantes nam robustiores fiunt in preliis audientes sonum tubarum et aliorum instrumentorum simulque animalia letantur ob ipsum sonum. Medici quoque motum pulsus rarum et diuersum esse per ipsam iudicant musicam. Vnde dicebat Pitagoras. Hunc mundum per musicam conditum esse et gubernari posse quia quicquid loquimur uel intrinsecus uenarum pulsibus commouetur per musicos rithmos armonie uirtutis probatur asotiatum esse Boetius. Nulla enim magis ad animum de disciplinis uia quam illa que auribus patet.

De Iuditio Musice Capitulum Quartum.

NOn est Iuditium musice solum in sono quia sensus auditus potest falli ut et ceteri sensus corporis Nam fallitur sensus uisus si rectum lignum in aqua ponatur quia conspicitur occulis tortuosum. Falitur etiam sensus auditus sepius cum delectatur in sono ab omni ratione et proportione remoto Ob hoc dicebat. Boetius. Sicut non sufficit in uisu conspici colores et formas nisi etiam inuestigetur que sit eorum proprietas. sic non sufficit tantum in cantinelis delectari nisi etiam inuestigetur qualiter proportiones uocum inter se disiuncte sint.

Iuditium igitur et proprietas musice est ratio numerorum que in ipsa cuncta dispensat et quasi domina imperat. Nam Remigius Veritas musice est in numeris proportionum:

[f.37v] Quid sit Musica Capitulum Quintum.

MVsica est ars spectabilis et suauis cuius sonus in celo et in terra modulatur Item musica est scientia que in numeris proportionibus consonantijs coniunctionibus mensuris et quantitatibus consistit. Guido. Musica est motus per arsim et thesim. Hoc est per eleuationem et depositionem.

Vnde dicatur Musica Capitulum Sextum.

MVsica dicitur a moys quod est aqua eo quod iuxta aquas fuerit inventa Remigius reffert Quia sicut aqua non potest tangi quin moueatur sic nec musica quin audiatur. Inquit enim ipse Moyses genus est quod aquam significat. Multum enim iuuat aqua sonum musicum ut probabiliter apparet in fistulis organalibus que implentur aqua ut sonum reddant.

De diuisione musice Capitulum Septimum

QVamuis omnis modulatio uocis et soni ac etiam quicquid ab auditu percipitur sit musica quia per ipsam de eis redditur ratio tamen sciendum est quod musica nomen generis est et diffinitio supra data de ipsa diffinitio generis est et quia genus est quod habet species.

Ideo est sciendum quod musicarum alia armonica alia organica et alia rithimica dicitur. De quibus omnibus est propositum breuiter demonstrare. Sed quia armonica prima dicitur eo quod in uoce hominis seu ab ipso homine naturaliter sit formata Ideo quid sit ipsa primo uidendum est.

De musica armonica Capitulum Octauum.

MVsica armonica est illa que fit per sonum qui est uox hoc est per uoces hominum seu animalium Vt autem predicta diffinitio uideatur. Dicendum est quid sit sonus qui est uox in quo constituitur musica armonica predicta. Quantum enim ad omnia alia conuenit cum alijs duabus musicis. Nam quicumque per ipsam cantari possunt per organicam musicam et rithimicam possunt etiam modulari Solum enim in hoc differt ab eis quia sola per sonum fit qui est uox hominis seu animalis.

De sono qui est vox Capitulum nonum.

SOnus qui est uox est sonus aeris spiritu uerberanti sensibilis auditui solum naturalibus instrumentis animalis formatus.

Instrumenta enim naturalia uocis dicimus quod ad plus sunt sex silicet. Pulmo. Gutur. Palatum. lingua Dentes anteriores. et labia Licet sine quibusdam ex istis quedam animalia possint formare uocem. scilicet. aues que non habent dentes. Sed necessaria instrumenta omnino ad formanda uoces sunt. Pulmo. Gutur. Palatum. Lingua. et Labia. Sine istis enim sonus qui est uox nullatenus esse potest. Primo enim anhelitus a pulmone procedit Secundo per medium guturis transit. Tertio palatum ferit. Quarto a lingua scinditur ut diuersificetur. Quinto per tactum ipsius lingue contra dentes discernitur quid homo proferat. Sexto a labijs moderatur. Post hec est vox Philosofus. Vox est repercussio aeris ad uocalem arteriam cum imagine ad significandum. Item vox est sonus ab ore animalis prolatus naturalibus instrumentis formatus.

Vnde dicitur uox Capitulum Decimum.

UOx dicitur a uocando sicut dux a ducendo. Item uox dicitur eo quod nota cordis promat vnde Philosofus: Sunt enim que sunt in uoce earum que sunt in anima passionum note et ob hoc recte appelatur nota illa que figuratur in cantu et a [f.38r] uoce profertur. Nam ipsa est quoddam signum manifestans in sui qualiter eam proferre debeamus.

De distinctione uocum Capitulum vndecimum.

NOtandum est quod uocum. Alia articulata et litterata. Alia inarticulata et inlitterata. Alia articulata et inlitterata et alia inarticulata et litterata dicitur.

Vox articulata et litterata est que intelligi et scribi potest ut Petrus et Martinus.

Inarticulata et inlitterata uox est que nec intelligi nec scribi potest ut rugitus leonis et mugitus bouis.

Articulata et inlitterata uox est que intelligi potest et scribi non ualet ut sibili hominum et gemitus infirmorum. Licet enim scribi non possint ista talia. tamen effectus eorum intelligi possunt. nam per sibilum hominis mitigationem alicuius animalis uel eius uocationem intelligimus. per gemitum quoque dolorem infirmorum immaginamus.

Inarticulata et litterata uox est que intelligi non potest et tamen scribi ut per uoces auium proferentium cra cra uel cu cu cuius prolationis effectum licet scribi possit penitus ignoramus de quibus solum articulatam et litteratam uocem que intelligi et scribi potest dicimus ad musicam armonicam pertinere.

De musica Organica Capitulum Duodecimum

MVsica organica est que fit per sonum qui non est uox et tamen cum anhelitu hominis seu aeris fit. ut in tubis cimelis fistulis organis et his similibus ad aquam diffinitionem intelligendam uideamus quid sit sonus qui non est uox.

De Sono qui non est uox Capitulum tertiumdecimum

SOnus qui non est uox formari potest etiam sine naturalibus instrumentis solum enim cum anhelitu et impulsu aeris uerberati sicut patet in omnibus instrumentis artiffitialibus in quibusdam enim fit talis sonus cum quodam anhelitu sicut in tuba et organo. Et quia sonus qui est uox plus continet de perfectione quam sonus qui non est uox. ideo potest etiam per talem sonum quoddam instrumentum pulsari sicut tuba et cimela. et tunc in quantum in dictis instrumentis est dicitur esse sonus qui non est uox et talis sonus qui non est uox actus cum anhelitu et impulsu aeris in instrumentis predictis et similibus. dicitur solum ad organicam musicam pertinere. Sonus uero qui non fit cum anhelitu sed ex reuerberatione aeris propter percussionem est quicquid auditur sensibile extra predicta vt pulsus cordarum tintinnabuli strepitus pedum et his similia. et talis sonus non uox dicitur ad rithimicam musicam pertinere.

De musica rithimica Capitulum Quatuordecimum.

MVsica rithimica. est que fit per sonum qui non est uox et talis sonus fit sine anhelitu ut supra monstratum est vt in monacordo psalterio tintinabulo et his similibus:-

De diuisione Musice Capitulum Quintumdecimum:-

IStarum autem trium musicarum alia plana et alia mensurata dicitur.

Musica plana dicitur quilibet cantus qui absque temporis mensura et limitatione notularum figuratur et cantatur sed ut libet cuiquam et signat et profert.

Musica mensurata est quelibet cantus tempore mensuratus cuius figure sunt omnes limitate nomine figura et quantitatis essentia quibus mensurate artamur cantare cantus qui sunt talibus notulis situati quasi quidem quantitatem augere non possumus nec diminuere secundum formas. et ipsarum nomina figurarum.

De hac enim mensurata ad presens non intendimus [f.38v] quia in quodam alio nostro opere de ipsa et de suis accidentibus proposuimus non semiplene tractare domino Yhesu Xpisto concedente.

Dictum est superius quod musica est scientia que in numeris proportionibus consonantijs coniunctionibus mensuris et quantitatibus consistit de quibus omnibus est uidendum.

De genere generalissimo et specie specialissima in Musica Capitulum sextumdecimum.

GEnus generalissimum in musica est ratio cantandi generalis non determinata ad aliquem modum specialem sed comprehendens omnem cantum et modum cantandi siue sit id quod cantatur armonicum siue sit rithimicum siue sit planum. siue mensuratum. Que quidem omnia sunt species generis supradicti. Que etiam species in alias species diuiduntur. scilicet. in cromaticum diatonicum et enarmonicum que sunt species specialissime eo quod in ultimiores species non diuiduntur sicut species hominis que species specialissima est. Multipliciter tamen adducitur species hominis licet specialissima pro genere cum fit mentio de toto humano genere. Et sic hec species. scilicet. cromatice diatonice et enarmonice. quia licet species specialissime sint tamen pro generibus uniuersaliter ponuntur in musica. Et quia de dictis cromatico diatonico et enarmonico non posset plane cantari nisi de tono prius uideretur cum ipsa sint semitonia. Idcirco primo uidendum est quid sit tonus et quomodo per numeros diuidatur.


Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License