Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.11r] Michi Resera.

B.I.D.

QVilibet in arte pratica mensurabilis cantus erudiri mediocriter affectans ea scribat diligenter que secuntur summarie compilata secundum [magistrum add. supra lin.] Johannem de Muris Primo notandum est [[qd]] quod quinque sunt partes prolationis videlicet. maxima. longa. brevis. semibrevis. et minima ut hic patet exemplum.

[MX,MXcsdx,L,Bcsdx,B,S,M on staff1]

[valor Maxime, perfecte. in marg.] Maxima perfecta valet tres [dues ante corr.] longas sive sint de modo perfecto sive imperfecto. Si longe sunt de modo perfecto. maxima valet novem tempora. si de modo imperfecto. valet sex. ut hic patet.

[Venice, B.N.M., 85, f.11r,1; text: perfecta] [MURLIBV 01GF]

[Valor maxime imperfecte. in marg.] Maxima imperfecta valet duas longas sive sint de modo perfecto sive imperfecto. Si de modo perfecto valet sex tempora. si de modo imperfecto quatuor ut hic.

[Venice, B.N.M., 85, f.11r,2; text: imperfecta] [MURLIBV 01GF]

[Correlarium. in marg.] Ex his infertur quod maxima potest esse perfecta longis existentibus imperfectis et econverso. maxima potest esse perfecta [imperfecta corr. supra lin.] longis existentibus perfectis. [Valor longe perfecte sive imperfecte. in marg.] Longa in modo perfecto valet tres breves In modo imperfecto duas ut hic patet.

[Venice, B.N.M., 85, f.11r,3; text: perfecta, imperfecta] [MURLIBV 01GF]

[f.11v] [De brevi perfecta, et imperfecta in marg.] Brevis in tempore perfecto valet tres semibreves in tempore imperfecto valet duas ut hic

[B,S,S,S; B,S,S on staff1]

[Valor semibrevis maioris et minoris prolationis. in marg.] Semibrevis in maiori prolatione valet tres minimas. In minori [valet add. supra lin.] dua[[a]]s ut hic.

[S,M,M,M; S,M,M on staff3]

[De modo. in marg.] NOta quod duplex est modus scilicet perfectus et imperfectus. Perfectus quando longa valet tres breves. Imperfectus quando valet duas.

[De tempore. in marg.] Item duplex est tempus scilicet perfectum et imperfectum. Perfectum tempus est quando brevis valet tres semibreves. Imperfectum quando valet duas.

[De prolatione, in marg.] Item duplex est prolatio scilicet perfecta que vocatur maior. et inperfecta que vocatur minor.

Perfecta sive maior prolatio. est quando semibrevis valet tres minimas, Imperfecta sive minor, quando valet duas. Exemplum patet ex predictis.

[De perfectione et imperfectione notarum in marg.] Insuper notandum est quod omnis nota perfecta potest imperfici, et imperfecta perfici, Imperfici per abstractionem tertie partis sui valoris. perfici vero per adjectionem tertie partis sui valoris. Nam perfectio consistit in numero ternario. Imperfectio vero in binario. [De imperfectione maxime, in marg.] Vnde maxima perfecta in toto et in partibus potest imperfici [f.12r] dupliciter. videlicet quo ad totum et quo ad partes, Quo ad totum. dupliciter, scilicet a parte ante. et a parte post, A parte ante. quando eam precedit sola longa. A parte post. quando eam sequitur sola longa, vel quatuor. vel septem vel decem longe et cetera, vel earum valor. tunc prima longa vel eius valor imperficit maximam precedentem nisi per punctum impediatur Exemplum patet hic.

[MX,L,pt,L,MX; MX,L,L,L,L,MX,pt,L,L,L,L,MX on staff2]

Quo ad partes etiam dupliciter scilicet quo ad partes propinquas et quo ad partes remotas. [Nota quod sit pars tertia propinqua et remota. in marg.] Pro quo notandum est. quod pars propinqua alicuius totius est [illa add. supra lin.] in qua ipsum totum immediate dividitur, Sicuti maximarum partes propinque sunt longe, longarum breves, brevium semibreves, et cetera, Partes [vero add. supra lin.] remote sunt partes partium propinquarum [et remotiores sunt partes partium remotarum. add. in marg.]

Maxima igitur quo ad partes propinquas potest imperfici dupliciter scilicet a parte ante et a parte post, per abstractionem tertie partis sui valoris cuiuslibet partis propinque vel alterius earundem, et sic similiter quo ad partes remotas per abstractionem tertie partis sui valoris. cuiuslibet partis remote vel alterius earundem. Et ita suo modo intelligi potest de longis brevibus et semibrevibus. exempla patebunt [f.12v] inferius. Et pro predictis nota has regulas infrascriptas,

[prima regula. in marg.] Prima regula hec est, quod longa ante longam [[bre]] in modo perfecto semper est perfecta, Et brevis ante brevem in tempore perfecto semper est perfecta et semibrevis ante semibrevem in maiori prolatione semper est perfecta ut hic.

[ClefC3,[rob],L,L; B,B; S,S; L,L,S,S,L,L,B,B,S,S on staff5]

[Secunda regula in marg.] Secunda regula hec est quandocumque aliqua nota debet inperfici oportet quod eam in mediate sequatur nota maior vel minor in forma vel in pausa maioris vel minoris forme quia similis ante similem non potest imperfici ut hic patet, [Nota bene in marg.]

[ClefC3,L,B,pt,B,L,pt,MX,B; B,S,pt,S,B,pt,B,S,M,pt,M,S,B,L,pt,L,B on staff5]

[Tertia regula in marg.] Tertia regula est quando post longam de modo perfecto secuntur due breves vel tres tantum nulla sola brevi precedente a qua possit imperfici perfecta [est add. supra lin.] nisi puncta divisionis ponantur in [inter corr. supra lin.] primam brevem et aliam vel alias sequentes nam tunc prima brevis [f.13r] imperficit longam precedentem et idem est intelligendum de brevibus temporis perfecti respectu semibrevium et de semibrevibus maioris prolationis respectu minimarum ut hic,

[ClefF3,L,B,B,L,B,B,B,L,B,B,B,B,L; B,S,S,B,S,S,S,B; S,M,M,S,M,M,M,L on staff5]

[Quarta regula in marg.] Quarta regula est quando inter duas longas remanet sola brevis perfectione computata tunc illa imperficit primam longam scilicet precedentem nisi per punctum aut aliter impediatur idem est de semibrevi inter breves et de minima inter semibreves ut hic,

[ClefC3,L,B,L,Lig4cdsnodaa,B,pt,B,L; B,S,B,S,S,S,pt,S,B,S,L; S,M,S,M,M,M,M,S,M,M,S,M,L on staff5]

[Quinta regula in marg.] Quinta regula est quando aliqua nota sola [remanet add. supra lin.] debet reduci ad priorem locum quam potest habere. ut hic,

[ClefC3,Lig2acddx,B,B,Lig2acddx,pt,B,pt,Lig2acddx,pt,L,pt,B; S,B,pt,S,S,S,B,S,pt,S,pt,B,B,S,SP; S,M,S,S,B,pt,M,S,pt,M,pt,S,S,pt,M; S,B,pt,S,B,pt on staff4]

[f.13v] [Sexta regula in marg.] Sexta regula est omnis nota que imperficitur imperficitur a propinquiori. exempla patent in exemplis regule precedentis,

[Septima regula in marg.] Septima regula est quando inveniuntur due simul sole ille [non debent add. supra lin.] partiri sed simul copulari [computari corr. supra lin.] ut patet exemplum,

[ClefF3,L,B; L,L; L,pt; L,pt,B,L; B,S,BP,B,Lig2cssnod,pt,S,pt,S,Lig2cdsnod,SP,M,MP,Lig2cssnod,S,pt,M,S on staff5]

[Nota de imperfectione, in marg.] Ulterius notandum est quod quando aliqua nota imperficitur a parte propinqua vel eius valore hoc fit ratione totius sive quo ad totum si a parte remota vel a partibus remotis non tamen valentibus unam partem propinquam et hoc est quo ad parte[[s]]m vel quo ad partes,

[alia regula in marg.] Item notandum est quod quidquid imperficitur [imperficitur add. supra lin.] a tertia parte [Ex quo sequitur quod quidquid est divisibile in tres partes equales potest imperfici a tertia parte add. in marg.] et quotienscumque dividi potest in tres partes equales totiens potest imperfici ab illa tertia parte, et imperficiens potest preponi vel postponi illi quod imperficitur iuxta libitum ponentis [Nota bene in marg.] servata tamen hac regula quod nulla nota potest imperfici ante sibi similem sed bene ante maiorem vel minorem ut superius dictum est. [Correlarium in marg.] Sequitur ex premissis quod semibrevis maioris prolationis potest imperfici ab una minima precedente vel [f.14r] sequente ut hic patet,

[ClefF3,S,M,S,M,pt,M,S,M,S,S,M,M,M,M,S,S,L; S,M,S,S,pt,M,S,S,M,M,M,L on staff5]

[Aliud Correlarium in marg.] Brevis imperfecta minoris prolationis non potest imperfici aliquomodo quia non est divisibilis in tres partes equales. [De imperfectione brevis maioris prolationis in marg.] Brevis imperfecta maioris prolationis potest imperfici ab una minima precedente vel sequente quo ad partem unam. et duabus minimis quo ad ambas partes ut hic,

[ClefF3,B,M,pt,M,B,M,pt,M,B,L on staff5]

[Alia regula imperfectioni<s> in marg.] Brevis perfecta maioris prolationis potest imperfici ab una semibrevi. vel duabus minimis. et hoc quo ad totum ut hic,

[ClefF3,B,S,pt,M,M,B,pt,M,B,M,L on staff5]

[Guillermus de Maschandio in marg.] Et nota quod quidam cantor scilicet Guillermo de Maschandio [f.14v] et nonnulli alii imperficiunt brevem perfectam minoris prolationis ab una sola minima, et brevem imperfectam maioris prolationis a duabus minimis simul sequentibus vel precedentibus ut hic,

[ClefC3,O,B,M,B,M,B,M,L; C,B,M,M,pt,M,M,B,M,M,B,M,M,B,M,M,L on staff5]

Et dicunt ibi mutari qualitatem. capiunt enim ibi brevem perfectam minoris prolationis ac si esset brevis imperfecta maioris prolationis, et econverso brevem imperfectam maioris prolationis ac si esset brevis perfecta minoris prolationis, [De imperfectione brevis maioris prolationis perfecte. in marg.] Brevis perfecta maioris prolationis potest imperfici ab una sola minima precedente vel sequente et hoc quo ad unam eius partem. et a duabus minimis una precedente et alia sequente quo ad duas partes. ut hic patet,

[ClefC3,B,M,pt,M,B,M,pt,M,B on staff5]

Vel ambabus precedentibus vel sequentibus ut hic,

[f.15r] [ClefC3,M,M,B,B,M,M,B on staff4]

Et a tribus minimis vel earum valore quo ad totum ut hic,

[ClefC3,B,S,pt,B,pt,S,M,pt,M,M,M,B,L on staff4]

Et a quatuor minimis vel earum valore quo ad unam partem ut hic,

[ClefC3,B,M,S,M,pt,M,B,S,M,pt,M,M,M,M,B,L on staff5]

Et a quinque minimis vel earum valore quo ad [[totum]] ambas partes ut hic,

[ClefC3,B,M,M,S,M,pt,S,M,M,B,M,pt,B,M,M,M,S,pt,M,M,M,M,M,B,L on staff5]

Et non potest plus imperfici quia non remaneret ei nisi valor brevis imperfecte minoris prolationis que non potest imperfici ut dictum [est add. supra lin.] et quidquid circa imperfectionem dictum est de minimis respectu brevium intelligatur de semibrevibus respectu longarum [f.15v] et de brevibus respectu maximarum, Et quod dictum est de semibrevibus respectu brevium [intelligatur de brevibus respectu longarum et de longis respectu maximarum add. supra in marg.] Vnde sicut est dare brevem imperfectam valentem duas semibreves valentes quatuor minimas. sic est dare longam valentem duas breves valentes quatour semibreves. et maximam valentem duas longas valentes quatuor breves, et sic [sicut corr. supra lin.] est est dare brevem imperfectam valentem duas semibreves valentes sex minimas sic est dare longam inperfectam valente[[s]]m duas breves valentes sex semibreves, et maximam imperfectam valentem duas longas valentes sex breves, et sic est dare brevem perfectam valentem valentem tres semibreves valentes sex minimas. et sic est dare longam perfectam valentem tres breves valentes sex semibreves. et maximam perfectam valentem tres longas valentes sex breves, et sic [sicut corr. supra lin.] est dare brevem perfectam valentem tres semibreves valentes novem minimas. sic est dare longam perfectam valentem tres breves valentes novem semibreves. et maximam perfectam valentem tres longas valentes novem [[breves semibreves]] breves ex quibus predicitis sufficienter habetur quomodo maxime [f.16r] et [[maxime]] longe possunt imperfici tamen videantur exempla que secuntur. et primo de longis imperfectis modo et tempore sed de maiori prolatione ut hic,

[[[ClefC3,L,B,pt; L,S,pt,S,L,S,pt,L,S,S,pt,S,L]]; L,M,pt,M,L,M,pt,M,M,L,M,M,L on staff5]

Item de longis imperfectis modo sed tempore perfectis ut hic,

[[[ClefC3,L,B,pt,B,L,B,L,B,L]]; L,S,pt,S,L,S,pt,L,S,S,pt,S,L on staff5]

Item de longis perfectis modo sed imperfectis tempore ut hic,

[[[ClefC3,L,B,pt,B,L,B,L]]; L,B,pt,B,L,B,L,B,L on staff5]

Item de longis perfectis modo et tempore ut hic,

[ClefC3,L,S,L,B,pt,S,L,S,B,pt,S,L,B,pt,S,L,S on staff5]

Sequuntur exempla quomodo maxime possunt imperfici, et primo de maximis perfectis quarum longe sunt perfecte ut hic,

[f.16v] [ClefC3,MX,B,pt,B,MX,B,pt,MX,B,pt,MX,B,B; B,B,MX on staff5]

Item de maximis imperfectis quarum tantum longe sunt imperfecte ut hic,

[ClefC3,B,pt,MX,L,pt,B,pt,MX,L,pt,B,B,MX,B,MX,L,pt on staff5]

Item de maximis perfectis quarum tantum longe sunt etiam perfecte ut hic,

[ClefC3,MX,B,pt,B,MX,B,pt,MX,L,pt,B,MX,L,pt,B,MX,B,L,pt,MX,B,L,pt,B,pt on staff5]

Et predicta de notarum imperfectione sufficiant, Sequitur de alteratione

[Quid sit Alteratio, in marg.] Unde alteratio in musica est proprii valoris secundum vocem formata duplicatio. de qua tales dantur regule. [Prima regula, in marg.] Prima regula est quod nulla nota potest alterari ante sibi similem nec ante minorem se.

[Secunda regula in marg.] Secunda regula est quod quod omnis nota potest alterari ante proxime maiorem se. sicut minima ante semibrevem [f.17r] vel ante pausam semibrevis, semibrevis ante brevem vel ante pausam brevis, brevis ante longam vel ante pausam longe. et longa ante maximam et non aliter,

[Tertia regula, in marg.] Tertia regula est quandocumque inter duas longas de modo perfecto vel pausas longarum. vel inter punctum et longam inveniuntur due breves sine puncto in medio secunda alteratur id est valet duas breves, Similiter quando inveniuntur due semibreves inter duas breves de tempore perfecto. vel inter punctum et brevem secunda alteratur id est valet duas semibreves, Idem est de duabus minimis inter duas semibreves de maiori prolatione, Nam quandocumque remanent sine puncto et in medio secunda est altera, Et est notandum quod nota alterata potest imperfici a parte ante. Exempla de omnibus ut hic,

[ClefC3,L,Lig3cdsndd,B,pt,Lig3ad,BP,pt,Lig2cdsnod; Bcssn,Lig3cssnaod,SP,pt,SP,S,BP,Lig2cssnod,Lig2cssnod; Lig2cssna,Lig3cssnaod; S,M,M,S,S,pt,SP,M,SP,M,SP,M,M,S,Lig3cssnoda; MX,Lig2od,MX,L,pt,BP,Lig2acddx,MX; M,pt,M,M,S,B; S,pt,Lig4cssnaad; B,Lig4cdsnddd; Lig2cdsnod; B,pt,Lig3ad,MX; M,M,S,Lig2acddx,L on staff5]

[f.17v] [ClefC3,B,pt,S,pt,M,pt,M,M,S,Lig2cdsnd,L on staff5]

[Duplex est minima et cetera. in marg.] Item notandum est quod duplex est minima. semibrevis. brevis, et longa, scilicet recta et altera, Recta quando semper ponitur pro valore sue forme. Altera quando pro duplici, Vlterius [Quod causa perfectionis fit alteratio, in marg.] notandum est quod quando aliqua nota alteratur. hoc fit causa perfectionis scilicet ut perfectio compleatur. unde brevis ad perficiendum modum, semibrevis ad perficiendum tempus, et minima ad perficiendum prolationem et hec de alteratione sufficiant. Sequitur de puncto,

[De puncto. in marg.] Nota quod duplex est punctus scilicet perfectionis et divisionis, Punctus perfectionis perficit longam in utroque modo, brevem in utroque tempore, semibrevem in utraque prolatione,

[Punctus divisionis in marg.] Punctus divisionis imperficit longam dividendo breves. et imperficit breves dividendo semibreves. et imperficit semibreves dividendo minimas, [Quomodo cognoscitur punctus perfectionis a puncto divisionis in marg.] Vnde videndum est per que vel quomodo cognoscitur punctus perfectionis a puncto divisionis. cum unus habeat [f.18r] perficere figuras alius imperficere ut dictum est, Quando punctus ponitur post longam perfectionis esse dicitur, quando vero post minimam divisionis dicitur, [Nota triplex est divisio, in marg.] Et triplex est divisio scilicet modi. temporis, et prolationis,

Item notandum est quod si punctus ponatur inter duas breves dividit modum nisi forte breves ille essent de tempore imperfecto post quas vel ante quas reperiretur aliqua semibrevis sola que per sincopam reduceretur ad predictam brevem puncto perfectionis punctatam. Si autem punctus inter duas semibreves pro divisione temporis assignatur nisi forte ille semibreves essent de minori prolatione post quas vel ante quas inveniretur aliqua minima sola que per sincopam reduceretur ad dictam semibrevem puncto perfectionis punctatam. Et hec de punctis sufficiant studere volentibus. Exemplum de predictis punctis,

[ClefC3,L,pt,M,pt,M,M,B,MP,S,SP,M,S,L; L,BP,pt,Lig2cdsnd,B,SP,B,S,L; B,S,MP,Lig3cssndod,S,MP,S,M,Lig3cssndod on staff5]

CVm duplex sit modus tempus et prolatio ut superius dictum est videndum per que distinguuntur, Vnde quadrangulus cum tribus tractulis [f.18v] ponitur pro modo perfecto cum duobus pro modo imperfcto ut hic,

[ClefC3,L,Lig3cdsndd,Lig3aacddx,R3rvd; R2rvd,Lig4cdsnddd,Lig3aacddx on staff5]

Item circulus ponitur pro tempore perfecto, semicirculus pro tempore imperfecto, Item si in circulo vel in semicirculo inveniantur tres puncti maioris prolationis est, si duo minoris ut hic,

[ClefC3,O3d,B,Lig3cssnaod,B,S,B,S,2LP,Lig3cssndod; C2d,B,S,B,S,Lig2cssnod,B,S,Lig2cssnod,S,B,BP,S,M,S,M,M,M,M,S,S,M,M,M,S on staff5]

[ClefC3,M,S,S,M,S,S,Lig2acddx on staff4]

[Distinctio modi temporis et prolationis, in marg.] Item modus tempus et prolatio distinguntur etiam per notas rubeas sive vacuas et per nigras quan[[tu]] [quando: corr. supra lin.] in aliquo cantu variantur; Vnde si in aliquo cantu reperiantur longe nigre. rubee, vel vacue. nigre sunt modi perfecti et rubee vel vacue imperfecti ut hic

[ClefC2,L,Lig3cssndod,S,S,S; Lr,Lig4rcdsnddod,Sr,Sr,Sr,Lig3rcdsndd,L,Lig3cdsndd; Lv,Lig3vaacddx; Lr,Lig3rcdsndod,Sr,Sr,Sr,Lig6vdddda on staff4]

[f.19r] Item si breves inveniantur nigre. rubee. vel vacue. nigre sunt temporis perfecti. et rubee vel vacue imperfecti ut hic.

[ClefC3,B,Lig3cssndod,S,S,S,Lig2cdsnd; Br,Lig3rcssndod,Sr,Sr,Sr,Sr,Sr,Sr,Lig3rcdsndd; Lig3vaod,Bv,Lig4vcssnaaacddx on staff5]

Et semibreves nigre sunt maioris prolationis rubee vel vacue minoris, ut hic,

[ClefC3,S,M,M,M,M,M,S,M,S,M,S,S,M,Lig2cdsnd; Sr,Mr,Mr,Mr,Mr,Mr,Sr,Mr,Sr,Mr,Sr,Sr,Mr,Lig2rcdsnd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv,Sv,Lv on staff5]

Item coloribus. subscriptionibus. pausis, et signis. perfectum distinguitur ab imperfecto et cognoscitur [De modo. in marg.] Item sex sunt modi. primus procedit ex una longa et altera brevi ut hic, [Primus modus in marg.]

[ClefC3,L,pt,Lig2cdsnd,B,Lig2od,L,Lig3aod,L,pt,Lig2cdsnd,L on staff4]

[Secundus modus in marg.] Secundus econverso ex una brevi et altera longa ut hic.

[ClefC3,Lig2cdsnd,Lig2cdsnd,Lig2acddx,B,pt,Lig2cdsnod,L,Lig2acddx on staff5]

[f.19v] [Tertius modus in marg.] Tertius procedit ex una longa vel duabus vel tribus brevibus ut hic.

[ClefC3,L,Lig3cdsndd,Lig4aaacddx; L,Lig3cdsndd,L,Lig3aacddx; L,Lig4cdsnddd on staff5]

[Quartus in marg.] Quartus et econverso ex duabus brevibus vel tribus et una longa ut hic,

[ClefC3,Lig3cdsndd,Lig3cdsndacddx, Lig4cdsnddd,Lig4aad,Lig3cdsndd on staff5]

[Quintus in marg.] Quintus ex omnibus longis ut hic patet,

[ClefC3,Lig2d,Lig2d,L,L,L,L,Lig2d,Lig2Ldcddx,L on staff5]

[Sextus in marg.] Sextus ex omnibus brevibus et semibrevibus ut hic,

[ClefC3,Lig3aod,Lig4aaa,Lig3cdsndod,Lig2cssnod,Lig2cssnod,Lig2cssna,Lig2cssnod,S,S,S,S,Lig2cssnod,Lig2cssnod,Lig3csdxaa,B on staff5]

Dicunt tamen aliqui solum esse quinque modos. et illi ponunt quintum cum primo et sextum loco quinti.

Sequitur de ligaturis. Vnde ligaturarum alia [f.20r] ascendens, ascendens, alia descendens. Ascendens est quando secunda nota est altior prima, Descen<dens> est econverso, quando prima est altior secunda, De quibus tales dantur regule,

[Prima regula in marg.] Prima regula hec est, Quandocumque prima nota est altior secunda habens caudam sive tractum a parte sinistra descendentem, sive fuerit in quadro sive in obliquo corpore figurata cum proprietate dicitur est prima nota brevis ut hic,

[ClefC4,Lig3cdsndod,Lig2cdsnod,Lig3cdsndd on staff6]

[Secunda regula in marg.] Secunda regula hec est, Quandocumque secunda nota est altior prima. et prima habuerit tractum a parte dextra descendentem sine proprietate dicitur et est prima nota longa ut hic,

[ClefC4,Lig4Laaod,Lig6Laaddod on staff5]

Et si prima nota non habuerit tractum sine perfectione dicitur et est prima brevis ut hic,

[f.20v] [ClefC3,Lig4adod,Lig3ad,Lig4adod on staff5]

[Tertia regula in marg.] Tertia regula est. Quandocumque prima nota fuerit quadrata sive obliqua et est altior secunda. carens omni tractu sine proprieta [proprietate corr. supra lin.] dicitur et est longa ut hic,

[ClefC3,Lig2od,Lig3dod,Lig4ddod,Lig5dddod on staff5]

Quarta regula est, In omni ligatura prima nota habens tractum a parte sinistra ascendentem cum opposita proprietate dicitur et facit primas duas semibreves ut hic,

[Quarta regula in marg.] [ClefC3,Lig2cssna,Lig2cssna,Lig2cssnod,Lig3cssndd,Lig2cssnoa on staff5]

Quinta regula est. In omni ligatura ultima sub penultima descendens in quadro posita cum proprietate dicitur et est longa ut hic, [ClefC3,Lig2d,Lig3cdsndd,Lig3ad on staff4]

[f.21r] Et si in obliquo figurata fuerit sine proprietate dicitur et est brevis ut hic patet.

[ClefC3,Lig2cdsnod,Lig4cdsnddod on staff5]

[Sexta regula in marg.] Sexta regula est, Omnis ultima stans directe supra penultimam, vel a latere habens tractum a parte dextra cum proprietate dicitur et est longa. Et secundum aliquos vocatur per appositam proprietatem ut hic patet,

[ClefC2,Lig2art,Lig2art,Lig2acddx,Lig2art on staff4]

[Septima regula in marg.] Septima regula est, Omnis ultima stans a latere supra penultimam sine tractu sive fuerit quadra sive obliqua sine perfectione dicitur et est brevis ut hic patet,

[ClefC3,Lig2a,Lig3Laacddx,Lig3doa,Lig4aaa,Lig4cdsndaoa, Lig3cdsndod,Lig4aaa,L on staff5]

[Octava regula in marg.] Octava regula est, In omni ligatura medie sunt [f.21v] breves nisi prima esset cum apposita proprietate quia secunda iret cum prima et ambe pro una brevi computarentur ut postea per exemplum patebit.

[ClefC3,Lig3cssndod,Lig2cdsnod,Lig9cssnaaaaaddd,Lig3cssnaod,Lig4cssnaodart on staff5]

Et hec de ligaturis dicta sufficiant intuenti

Sequitur de sincopa.

[De sincopa. in marg.] SIncopa est divisio circumque [circumquaque corr. supra lin.]que figure per partes separatas que numerando perfectiones, ad invicem reducuntur, Et potest fieri in modo tempore et prolatione, [In modo perfecto in marg.] Si fiat in modo perfecto aut imperfecto, Si in modo perfecto tunc [[est]] est reperire tres breves separatas vel valores pro longa perfecta. que numerando perfectiones ad invicem reducuntur. [In modo imperfecto in marg.] Si in modo imperfecto est reperire duas semibreves separatas. vel longam puncto perfectionis punctatam cuius [cum ante corr.] tertia [pars add. supra lin.] ad aliquam brevem solam reducatur separatam ut hic,

[ClefC3,Lig2art,Lig4ddd,pt,Lig2art,pt; Lig2cdsnd,L,Lig3aacddx,L,pt,Lig3cdsndd,Lig4aaacddx; Lig2d,BP,Lig4cdsnddd,pt,3LP on staff4]

[Si fiat in tempore, in marg.] Sincopa si fiat in tempore. Aut fit in tempore perfecto [f.22r] aut imperfecto, [Sincopa in tempore perfecto. in marg.] Si perfecto tunc est reperire tres semibreves separatas vel valores pro brevi que ad [ab ante corr.] invicem reducuntur perfectionem numerando, [Sincopa in tempore imperfecto in marg.] Si in tempore imperfecto, est reperire duas semibreves vel brevem puncto perfectionis punctatam cuius tertia ad aliquam semibrevem solam reducitur separatam ut hic patet exemplum.

[ClefC3,O,Lig3cssnaod,S,S,S,S,Lig4cdsnddod,pt,Lig2cssna,pt, Lig4cssnaodacddx; C,S,Lig2a,Lig2cssnod,Lig3cssnoda,pt,Lig4cdsnddod,pt,S,L on staff5]

[In prolatione, in marg.] Similiter si in prolatione, Aut fit in maiori. aut in minori, [Sincopa in maiori prolatione, in marg.] Si in maiori prolatione tunc est est reperire tres minimas separatas vel valorem semibrevis maioris prolationis que ad invicem reducuntur perfectionem numerando, [Sincopa in minori prolatione, in marg.] Si in minori est reperire duas minimas vel semibrevem puncto perfectionis punctatam cuius tertia pars ad aliquam minimam {reducitur} solam separatam ut patet exemplum,

[ClefC3,O3d,S,S,pt,M,M,pt,M,M,M,S,S,pt,S,B,M,B,M,B,S,pt,M,pt,M,M,pt,M,L; C2d,S,S,pt,S,M,Lig2cssnoptd,S,M,B,S [M ante corr.],pt,M,L on staff5]

[f.22v] Et nota quod nota numquam debet reduci ultra pausam maiorem set post minimam ultra pausam semibrevis vel minorem et sic de aliis. licet aliqui dicant contrarium nescio quo motu et hec dicta de sincopa sufficiant,

Sequitur de pausis,

[Quid sit pausa, et quid valet, in marg.] UNde pausa dicitur vocum sonus amissio seu aspiratio mensurata per tot tempora quot fuerit spatiis figurata. quoniam pausa valet tot tempora quot occupat spatia. Sicut si sint tria spatia tria valet tempora. Si duo. duo valet Si [unum add. supra lin.] unum valet tempus. [Quod pausa trium temporum poni not debet, in marg.] Et nota quod maior pausa trium temporum non est ponenda, Nam aliter reduplicari non debent pause secundum exigentiam modi que si transirent tertium spatium redderent tales divisiones im mensurabiles,

[De forma pausarum in marg.] [semibrevis. in marg.] Vlterius notandum quod pausa semibrevis debet incipi a linea superiori et descendere ad medium spatii. [minime, in marg.] Et pausa minime econverso debet incipere in linea inferiori et ascendere ad medium spatii. [semiminime, in marg.] Et pausa semiminime fit sicut pausa minime cum semicirculo.

[De positione pause semibrevis, in marg.] Insuper notandum quod non debet poni pausa semibrevis maior [f.23r] neque minor nisi completa prolatione. Nec debet poni pausa brevis nisi completo tempore. Nec pausa longe trium temporum nisi completo modo,

Item notandum quod pause non possunt imperfici neque alterari. Et hec de pausis dicta sufficiant. Sequitur exemplum de omnibus.

[ClefC3,3LP,3LP,3LP,3LP,3LP,3LP,3LP,3LP,2LP,2LP,2LP,2LP,2LP,2LP,2LP,2LP,2LP,2LP,BP,BP,BP,BP,BP,BP,BP,BP,BP,BP,BP,BP,BP,BP,SP,SP,SP,SP,SP,SP,SP,SP,SP,SP,MP,MP,MP,MP,MP,MP,MP,MP,MP,MP,SMP,SMP,SMP,SMP,SMP,SMP,2LP,BP,SP,MP,SMP on staff5]

[De diminutione, in marg.] Sequitur de diminutione que sepe fit in tenoribus motetorum. [Nota primam regulam, in marg.] Circa quam notandum est primo, quod maxima in diminutione ponitur pro longa. Longa pro brevi. brevis pro semibrevi. semibrevis pro minima.

[Secundam regulam, in marg.] Secundo notandum est. quod quando tenor est de modo imperfecto sive fuerit de tempore perfecto vel imperfecto. diminutio fit per medietatem directe notarum et pausarum,

[Tertiam regulam, in marg.] Tertio notandum est quod quando tenor est de modo perfecto et tempore imperfecto. diminutio etiam recte fit per medium. sicut pro longa valente tres breves ponitur longa [f.23v] valens tres semibreves. [Quarta Regula, in marg.] Quarto notandum quod quando tenor est de modo perfecto et tempore perfecto diminutio fit per tertiam partem et non per medium. Et hec de diminutione sufficiant Exempla patent in motetis,

Sequitur de colore,

[Quid sit color in musica, in marg.] Vnde nota quod color in musica vocatur similitudo figurarum unius processus pluries repetita positio in eodem cantu. Pro quo nota quod nonnulli cantores ponunt differentiam inter colorem et tallam. Nam vocant colorem quando repetuntur eedem voces. Tallam vero quando repetuntur similes figure et si fuerint diversarum vocum que diversentur in quam pluribus tenoribus motetorum non servatur in ipsis motetis. Exempla patent in ipsis motetis. Et predicta sufficiant in arte pratica mensurabilis cantus anhelantibus introduci.

Explicit.

B.I.D.

Exactis pensa futura,

In Bozolo, 12. mensis Madii. 1464.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License