THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Patricia Starr
Checked by: Charles Atkinson
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: ZAMLAM TEXT
Author: Johannes Aegidius Zamorensis
Title: Ars musica
Source: Scriptores ecclesiastici de musica sacra potissimum, 3 vols., ed. Martin Gerbert (St. Blaise: Typis San-Blasianis, 1784; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 2:370-93.

[-370-] Incipit ars musica.

Reverendo et in bono Iesu patri sibi karissimo domino et amico, domino fratri Iohanni, ordinis fratrum Minorum generali ministro: suus frater Iohannes AEgidius, lector insufficiens Zamorensis, quidquid obedientiae, reverentiae ac honoris, salutis et pacis, commodi et amoris. Musicam absque demonstrationibus, quas melius novistis, iuxta mandatum vestrum brevius et puerilius, ut potui, ex dictis philosophorum praesentibus scribo vobis.

Incipit prologus in librum artis musicae, ordinatum a fratre Iohanne AEgidii, doctore Zamorensi, ob reverentiam venerandi patris sui fratris Iohannis Ordinis fratrum Minorum generalis ministri.

Sicut ex libris antiquorum sapientum accepimus, sed ex libris potissime Chaldaeorum et AEgyptiorum, apud quos olim omnium scientiarum fuisse simulacrum censebatur; et sicut in posterum ex libris Graecorum didicimus, potissime temporibus Alexandri Magni regis Graecorum, et Ptolomaei Philadelphi regis, quorum temporibus apud Alexandriam civitatem inventa sunt septuaginta millia voluminum notabilium, secundum quod refert Beatus Isidorus etymologiarum libro sexto absque musica nulla scientia invenitur esse perfecta. Ipsa namque propter consonantias et dissonantias elementalium quantitatum et numerorum, ac temporum et membrorum, et aliorum consimilium, perfectissima et utilissima est. Et non solum propter hoc utilis esse censetur, sed etiam propter illa, quae in aegris corporibus per musicam esse facta leguntur: utpote de David, qui regem Saulem ab immundo spiritu arte modulatoria liberavit. Similiter Asclepiades medicus phreneticum quemdam per symphonicos sonos pristinae restituit sanitati, ut refert Isidorus quarto etymologiarum libro, capitulo tertiodecimo. Hinc etiam Plato intulit in musicae commendationem, quod sicut Arithmetica cunctarum mater est artium, ita et Musica eorum soror existit: quia secundum ipsum absque arte melodica nulla perfecta scientia reperitur, etiamsi ex tinea (lege eximia) comprobetur. In Grammaticalibus patet ex consonantia et dissonantia litterarum in orthographia, et ex consonantia pedum in arte metrica. In Logicis ex consonantia et dissonantia propositionum in arte syllogismorum. In Rhetoricis ex consonantia et dissonantia rhythmorum et huiusmodi. Sic enim non solum in istis, sed etiam in omnibus, quae sunt, coelestibus videlicet, elementalibus et mixtis, elucet pulcherrima melodia secundum consonantias et dissonantias musicales divinitus ordinatas.

De qua, sicut ex diversis linguis et libris et compilationibus diversis et translationibus capere potuimus, pauca memoriae commendantes,

Primo tractabimus absque praeiudicio, Iesu duce, de ipsius Musicae inventione.

Secundario de utilitatis eiusdem consecutione per ipsius inventionem.

Tertio de ipsius notificatione, difinitione, et etymologizatione.

[-371-] Quarto de Musicae distinctione, seu divisione Musicae.

Quinto de litterarum seu vocum communi appellatione.

Sexto de vocum vel litterarum situatione seu positione.

Septimo de vocum connumeratione sive computatione.

Octavo de vocum commutatione.

Nono de monachordi, hoc est, unius chordae dispositione.

Decimo de consonantiae descriptione ac divisione.

Undecimo de consonantiarum proportione.

Duodecimo de tonorum et semitoniorum descriptione ac dispositione.

Tertio decimo de diversa nominatione.

Quarto decimo de cuiuslibet toni per se debita condictione.

Quinto decimo de toni, ditoni, tritoni, tetratoni, pentitoni sive diapente, hexatoni, heptatoni et diapason, quae omnes in se consonantias continet, natura et differentia seu distinctione.

Sexto decimo de diatonico genere, chromatico et enarmonico.

Decimo septimo de cuiuslibet instrumenti per se inventione ac constitutione, videlicet organorum, viellarum, cithararum, harparum, symphoniarum, tubarum, tibiarum, cymbalorum, tympanorum, sistrorum, et huiusmodi, et generali Musicae distinctione.

Demonstrationes communes praesenti operi non annotavi, eo quia ab omnibus leguntur communiter et habentur, et quilibet habere poterit, cum voluerit.

Capitulum I.

De musicae artis primaria inventione.

Musicae artis plures fuisse legimus inventores, secundum varias opiniones plurium sapientium: siquidem alii dixerunt, quod Pythagoras philosophus per officinas transiens, artificum super unam incudem quinque malleorum pulsum audivit, sonitum seu tinnitum. Ex quorum diversitate sonorum suavem seu melodicam nactus seu adeptus concordiam, accessit ad locum, perpendens ex bona industria in praedictorum sonitibus malleorum secretum aliquod artis melodiae latitare: ob quam causam ibidem malleos confestim ponderans, paullatim ex sonitibus seu tinnitibus praedictorum discernendo vivaciter ipsos sonos, septem vocum discrepantias, et consonantias indagavit.

Sed supposito ex praedictis, quod Pythagoras philosophus vivaci suo ingenio aliquid invenerit huius artis; attamen non fuit huius artis inventor primarius seu auctor. Sicut enim habetur ex chronicis divinitus inspiratis per Hebraicam veritatem, Genesis quarto capitulo, et ex glossa super eumdem locum, et ex Rhabano, et ex Iosepho historiographorum eximio, et ex historiis scholasticis, Tubal filius Lamech ex Ada uxore sua pater fuit canentium in cithara et organo; sed non instrumentorum, quae longius (postea) inventa fuerunt. Hic primus et primo musicae proportiones et consonantias adinvenit, ut labor pastoralis corpus vigiliis, laboribus, et sollicitudinibus [-372-] aggravans et attenuans in delitias verteretur. Hinc etiam quoniam audiverat, quod Adam de duobus iudiciis prophetizarat, quorum primum esset per aquam, et secundum per ignem, ne ab ipso inventa musicae peritia deperiret, in duabus columnis studiosius scripsit eam, eiusdem peritiae principia scripto tradens. Illarum vero columnarum altera fuit marmorea, quae non dissolveretur diluvio, et altera fuit lateritia, quae non destrueretur incendio sive igne. Marmorea vero secundum Iosephum in Syria postmodum est inventa.

Lamech similiter supradictus ex Sella uxore secunda genuit Tubalcain, qui fuit malleator in cuncta opera aeris et ferri, ut Genesis quarto capitulo continetur. Hic artem ferrariam primus invenit, et res bellicas decenter exercuit. Sculpturas quoque metallorum, id est, operum in metallis in oculorum libidinem fabricavit. Eo fabricante Tubal sive Iubal, de quo superius fuit dictum, sono malleorum delectatus, ut in historiis scholasticis continetur, ex ponderibus malleorum proportiones et consonantias, quae oriuntur ex eis, solerter excogitavit, ut superius fuit dictum. Quam inventionem Graeci fabulose Pythagorae attribuunt, ut est dictum. Similiter ex opere fruticum excogitavit, ut metallorum curiosa opera in oculorum libidinem fabricaret, quemadmodum in libidinem aurium consonantias musicorum. Cum enim frutices in pascuis incendisset, ut gregibus herbae tenerae nascerentur, venae metallorum in rivulos defluxerunt. Quibus defluxis sublatae seu sultritae laminae figuras locorum, in quibus laminae iacuerant, in ipsis laminis secundum Iosephum invenerunt.

Adhuc etiam est notandum, quod Zoroastres, qui et Crumati fuit secundum aliquos nuncupatus, inventor artis magicae septem liberales artes in columnis quatuordecim pulcre scripsit. Quorum columnarum fuere septem aeneae, septemque lateritiae, contra utrumque diluvium supradictum, aquae videlicet et ignis. Ninus vero libros eius incendio tradidit et combussit. Zoroastren vero praedictum Abraham in astris peritissimus in artibus liberalibus informavit. Isidorus vero quinto libro etymologiarum capitulo secundo dicit, quod Tubal, qui fuit de stirpe Cain, ante diluvium Musicam adinvenit. Graeci vero secundum ipsum attribuunt Pythagorae dicentes, ipsum ex sonitu malleorum et ex chordarum extensione ac percussione (eam invenisse). Alii vero secundum ipsum dixerunt, Linum philosophum Thebeum, et Zethum, et Amphion philosophos Musicam invenisse. Post quos paullatim secundum eumdem fuit postmodum augmentata. Etenim secundum poetam semper novus adiicit auctor. Legimus similiter, ab Asclepiade philosopho ex sonitu aurium seu tinnitu inventam fuisse. Alii ab alio philosopho ex cantu avium seu per cantum, et praecipue philomelae, de qua in sequenti capitulo dicetur. Siquidem ex solo instinctu naturae novit [-373-] ipsa punctum, tractum, subtractum, contractum, postractum, acutum et obtusum, planum et ligatum et devaletum, et alias aviculas audientes instruit in sua peritia et informat. Alii ex concussione ventorum ad loca silvarum cavernosa, in quibus audiuntur quaedam suaves sibilationes, praecipue de nocte. Alii ex sonitu aquarum et ex confractione aeris ad rupes vel loca petrosa: unde vox eius sicut vox aquarum multarum. Alii ex violento motu peripheriarum et revolutione ad cardinem, sive qui cum quodam modo in solis nitorem, ut patet ex peripheriis Toletanis. Alii ex fibris extensis cadaverum, carnibus et ossibus denudatis, praecipue in aquis fluentibus vel alibi, si tangantur. Verumtamen assentiendum est hebraicae veritati, quod primus inventor fuit Tubalis: sed alii et alii postmodum Tubali secundum sui gradum et ordinem succedentes usque ad praesens tempus, ut infra dicetur, novas considerationes et novas experientias habuerunt, et prioribus addiderunt, sicut in aliis scientiis satis patet. Siquidem secundum Priscianum in principio maiores, quanto iuniores, tanto perspicaciores, ut patet etiam in antiquis philosophis, deinde in Socrate, deinde in Platone, tandem in Aristotele iuniore tempore Alexandri Magni.

Capitulum II.

De utilitatis consecutione ad musicae inventionem.

Musicae artis tam uberes esse utilitates antiqui diffinierunt, quod tam turpe tunc erat musicam nescire quam litteras secundum Isidorum, ubi supra. Ob quam causam in sacrificiis, et in nuptiis, et in conviviis numquam aberat, nec in bellis. Et quod mirabilius, semper aderat sepulturis. Unde Beatus Isidorus dicit, quod musica disciplina si desit, nulla perfecta suberit disciplina. Affectus provocat, sensus praeparat, pugnantes animat, et quanto clangor fuerit vehementior, tanto ad certandum fit strenuus fortior: tristes laetificat, reos terrificat, quum ad eorum hostium (aures) tuba buccinat. Labores alleviat, pastorales et alios languentes sanat: animos excitatos sedat: curas et sollicitudines alienat, impetus reprimit et refraenat, et breviter secundum Isidorum ipsas bestias et serpentes, volucres et delphinos ad auditum suae modulationis mirifice provocat. Quodque mirabilius est, spiritus malignos a corporibus eiicit et expellit mirifica et occulta quadam virtute divina. Siquidem legimus, in corporibus daemones habitare ob vitiorum in hominibus diversas dispositiones iuste Altissimo permittente. Et cum per melodicam harmoniam ad dispositionem contrariam transit corpus, ut a tristitia vehementi ad laetitiam, spiritus malus recedit. Unde Magister in historiis scholasticis dicit, mathematicos tradere, quod multi daemones harmoniam ferre non possunt, et quandoque nulli, forte propter contrariam dispositionem, per harmoniam corporibus, in quibus habitant, supervenientem. Unde tradunt chronica divinitus inspirata, primi regum [-374-] quintodecimo capite, quod cum spiritus malus vexaret Saulem, dixerunt ei servi sui: adhibe tibi psaltem peritum in cithara, ut per psaltem quilibet peritus in musica intelligatur, et levius feres. Et sequitur ibidem, quod David psallebat coram Saule in cithara, cum a daemone vexabatur, et refocillabatur Saul, et levius habebat, et recedebat ab eo spiritus malus: spiritus per naturam, sed malus per culpam. Asclepiades quoque philosophus phreneticum quemdam pristinae restituit sanitati, ut Beatus Isidorus attestatur, per symphoniacam melodiam.

Quid plura? Experientia novimus, aves ad audiendam melodiam festinanter descendere, ipsam libenter addiscere, discipulas liberaliter erudire. Unde narrat Plinius libro decimo et Ambrosius in hexameron, quod philomela, quae alio nomine luscinia vel acredula nuncupatur, est avicula corpusculo modica, sed voce et cantu permaxima. Ipsa cum vernali tempore fovet ova, insomnem longae noctis laborem cantilenae suavitate solatur, ut possit non minus dulcibus modulis, quam fotu corporis animare ova, quae foventur. Ipsa ut plurimum sena parit ova, unde diebus quindecim continuis ac noctibus garrulat sine intermissione cantus secundum Plinium, sese frondium germine condensante. Admiratione dignum est, quod in tam parvo corpusculo vigeat tam pertinax spiritus. Deinde admirandum, unde in una musica tam perfecta tantae modulationis editur sonus, qui nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur in flexum, nunc distinguitur in concisum; remittitur, revocatur, infuscatur interdum, et secum murmurat plenus, gravis, acutus, unus, creber, extensus. Hic tantae modulationis sonus in tam modicis faucibus resonat, quod tot exquisitis tibiarum instrumentis ars hominum excogitavit. Nec idem omnibus, sed suus cuicumque cantus canit inter se palam animosa contentio. Victa saepe morte vitam finit, spiritu prius deficiente quam cantu. Meditantur aliae aviculae iuniores cantus philomelae dulcedinem, et versus, quos immittit, concipiunt. Audit magistram discipula intentionem, ac reddit vocibus reprehensionem, nunc canendo, nunc reticendo, nunc cantus recipiendo. Repente comedit propter affectum ad dulcedinem sui cantus, ita quod aliquando cantando moritur, et moriendo cantat. Visa est aliquando cum symphonia cantus dulcedines alternasse; et ut vigorosius cantet, frequenter oculos habet clausos. Sed hae tam exquisitae modulationes a duodecim diebus paullatim deficiunt, et paullatim ut cantus, ita et color lusciniae immutatur. Nec videtur in hyeme, quae prius fuerat in vere, variato cantu pariter et colore. Attamen in palatio et in deliciis enutrita non tam in vere, sed etiam in hyeme, non tam de die quam etiam de nocte melodicos cantus reddit, artificio edocta pariter et natura.

Nec tantum volatilibus, id est avibus, et grossilibus, id est animalibus, sed [-375-] etiam natatilibus, id est piscibus, est delectabilis melodia. Unde de appetitu piscium et specialiter delphinorum ad melodicas harmonias narrant mirabilia sapientes. Siquidem Beatus Isidorus in duodecimo etymologiarum libro dicit, quod delphines symones vocantur, eo quod voces hominum sequantur, vel eo, quod gregatim ad symphoniae musicam congregantur. Item Plinius libro nono velocissimum omnium animalium est delphinus non tantum marinorum sed etiam terrenorum. Ocior est volucre, acrior telo, navigia transvolat vento rapta, nullum genus piscium effugere potest ipsum, nec aliquod aliud ipsum contrahere moram facit, non (lege nisi) quia semper praedam accipit resupinus, eo quod os habeat in ventre, oculos vero in dorso. Pro voce gemitus habet humanis similes, linguam vero ut porcus: pro spina cartalaginem habet. Ut cete animal parit non ova, felle caret, vivit annis CXL. quod per caudam unius delphini ad tempus expertum est. Sed quidam plus, alii vero minus vivunt, ut animalia caetera. Praegnans est decem mensibus, et augmentum recipit decem annis. Spirat et stertit contra naturam piscium aliorum. Virgam habet interius non exterius prominentem. Mamillas habet non supra, secus prope iuncturas: instrumentum vero, quo iaceat foetus, valde secretum, parit aestate tantummodo. Ambulat sub pelago, ipsum sub pelago sequentibus pullis suis. Recipit aquam per nares, sicut natatilia, et aerem per pulmonem, ut grossilia. Cibum recipit resupinus. Testiculi eius sunt interius inclusi non exterius prominentes, ut aliorum natatilium magni corporis. Feruntur plorare, quando capiuntur, secundum physiologum. Cantu mulcentur et capiuntur. Crocodilos astutia interimunt sive dolo. Dormiunt super aquas, musica mulcentur. Unde Arionem citharistam in mari nautis interficere parantibus obtinuit ab illis, ut ipsum permitterent cithara prius canere. Ad cuius cantum delphinorum gregibus congregatis cum se in mare proiecisset, ab uno delphinorum receptus est et ad littus provectus. Cum simones vocantur, vocantes sequuntur, et rationes hominum aquilonis flatu celerius audiunt, quamquam aures non habeant, sed pro auribus foramina quaedam: sed austro flante ipsa quodammodo foramina obstruuntur.

Gaudent cantibus tibiarum, et quocumque symphoniam audiunt, ad audiendum ipsam protinus se convertunt, secundum Solinum philosophum in libro de mirabilibus: et subiungit, quod in Nilo sit quaedam species delphinorum, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi crocodilos studio alliciunt ad natandum, demersique astutia [-376-] fraudulenta, tenera ventrium subternatantes secant et interimunt. De quorum natura satis dictum fuit in libro nostro de historia naturali, et in libro de proprietatibus cuiuslibet piscis in speciali.

Capitulum III.

De musicae definitione seu descriptione et etymologizatione.

Musica secundum Boetium est motus vocum inter se consonantium congrua proportione. Secundum Guidonem musica est peritia modulationum discreto sono cantuque consistens. Est enim sonus quidam discretus, ut infra dicetur, et quidam alius indiscretus. Secundum Iohannem musica est congrua vocum motio: musici vero sunt, qui omnem cantum, omnemque modulandi varietatem, ipsamque coelestem harmoniam speculatione ac ratione diiudicant. Musica vero a Musis est dicta, quibus perfecte creditur in hac arte: vel a Moys, quod est aqua, quia in aquis repertam asserunt, solis nervis et arteriis ab ossibus et carnibus in aquis per aquarum defluxum exutis; quibus tactis in sonum harmonicum eruperunt. Vel ideo sic dicta, quia vox sine humore palati et linguae non fit. Alii musicam quasi mundicam dixerunt, quoniam a mundi cantu sumsit exordium. Secundum Isidorum Etymologiarum libro quarto et capitulo primo de mathematica loquens dicit, quod musica est disciplina de numeris, quibus utuntur in sonis. In quinto vero libro de musica dicit in primo capitulo quod musica est peritia modulationis sono cantuque consistens, dicta secundum ipsum a Musis, eo quod ab eis secundum antiquos ius seu vis carminum et vocum modulatio quaereretur. Ipsa enim ex cantibus carminibusque consistit, ut idem asserit primo libro.

Capitulum IV.

De musicae distinctione seu divisione ac constitutione.

Musicae peritiae multae sunt species sive modi. Siquidem alia est mundana, alia humana, alia coelestis, alia instrumentalis seu artificialis. Mundana musica est eorum, quae in coelis, vel in elis, vel in temporum vicissitudinibus et varietatibus aguntur, rationalis consideratio. Mundus enim quasi de quadam sonorum [-377-] harmonia componi ab aliquibus iudicatur. Ligantur enim qualitates elementorum, et consonant sibi ad invicem quasi per quasdam congruentes chordarum consonantias et rationabiles harmonias. Tempora similiter temporibus et elementa temporibus coaptantur: aer veri congruit, ignis aestati, terra vero autumno, aqua similiter hyemi. Et Deus aeternus temporum dat tempora, ut alleviet homini fastidium, et alleviet labores homini, quasi quibusdam congruentissimis melodiis. Et quemadmodum consonant elementa temporibus, ita et haec duo consonant humoribus et corporibus. Nam aer et ver consonant sanguini, ignis et aestas cholerae, terra et autumnus melancholiae, aqua et hyems phlegmati, ut alibi de praedictis consonantiis et dissonantiis dictum fuit in libello de compendio scientiarum et de historia naturali, et in libro, cuius titulus est Archivus, id est Armarium.

Humana vero musica est, quae in humana compagine consideratur, quam in se potest intelligere unusquisque. Unde Boetius, non constat homo, id est, non componitur absque musica, quae ita naturaliter est nobis coniuncta, ut si ea carere velimus, non possimus. Siquidem animae ad corpus, et e converso, suis mediantibus spiritibus, videlicet naturali, cuius sedes est in hepate, et vitali, cuius sedes est in corde, et animali, cuius sedes est in capite, magna musicae proportio est. Similiter humorum ad se invicem et ad corpus, et similiter ossium et nervorum, et arteriarum, et cartilaginum, et carnium, et cutis ad se invicem, et ad corpus: unde et Plato dicit Deum animae musicae harmoniam. Similiter Boetius inquit: Quid, inquit, illam vivacitatem incorporationis corpori commisceat, nisi quaedam coaptatio veluti gravium leviumque vocum quasi unam consonantiam efficiendo temperatio? Hoc autem genus imitatur philosophica concordantia.

Instrumentalis vero imitatio, quae instrumentis constat artis vel naturae, nostrae subiacet considerationi. Guido vero et Iohannes, et alii musicae peritiae speculatores communiter distinxerunt, quod primum musicae peritiae genus est illud, quod instrumentis agitur; secundum, quod instrumentis carminum habetur; tertium vero genus est illud, quod opus instrumentorum et carminum ratione diiudicat: duos vero modos primos claudos teste Guidone diiudicat, quia uno tantum pede incedunt, videlicet exercitii pede vel operationis, pede vero rationis aut intellectus, qui ad musicam proprie spectat, carent. Non enim cantores tantum dicendi sunt musici, cum solo usu et confuse, non ratione, aguntur; sed qui pede rationis reguntur, secundum Boetium et Guidonem.

Musica vero coelestis est illa, qua ipsum coelum cum circulis in eis contentis sub harmonica modulatione volvi describunt, quia ex motu coeli et siderum quaedam secundum ipsos prodeunt [-378-] symphoniae musicis modulationibus annotatae, iuxta illud Iob: Concentum coeli quis dormire facit?

Unde quaerit Boetius, quomodo fieri possit, quod tam velox coeli machina, et tam velocissimus eius motus, et tam magnorum corporum distensio sive moles tacito silentique cursu moveatur? Cui respondit, quod si minime sonus ille aures nostras attigerit, multis de causis illud fieri necesse esse; vel si attigerit, non discerni. Sed philosophus hanc discutiens quaestionem dicit, non debere ibi esse sonum, quia nec violentatio sive motus violentus.

Musica vero instrumentalis quaedam viva, quae vivo agitur instrumento: alia vero mortua, quae mortuo agitur instrumento: ut patet in viella et cithara, et organis, et huiusmodi, de quibus in fine dicetur. Vel secundum alios, musicae peritia duobus constat instrumentis, naturali videlicet et artificiali: naturali, utpote arteriis, lingua, palato, labiis et pulmone, quibus vox humana formatur; unde Boetius: sonus naturalium instrumentorum secundum formationem vocis est per unam intensionem et remissionem aptus harmonicae melodiae. Sed iterum distinguendum, quod sonus naturalium instrumentorum vocis est duplex, discretus videlicet et indiscretus: discretus est, in quo discretio et consonantia consideratur: indiscretus est, in quo discretio aut consonantia non consideratur, ut in risu vel gemitu sive gestu. Artificiale vero instrumentum reddit sonum artificialem, sicut patet in citharis et organis et viellis, et aliis musicis instrumentis, quae fiunt artificio, non natura, et artificiosum, non naturalem, ut vidimus, reddunt sonum, sicut infra in fine de talibus disseremus. Sed distinguendum est, quod artificialium instrumentorum quaedam reddunt artificialem sonum discretum, ut citharae ac viellae: quaedam vero reddunt sonitum indiscretum, ut cymbala et tympana et sistra. Sed musica proprie non recipit sonitum indiscretum, sive fiat arte, vel etiam per naturam.

Capitulum V.

De litterarum seu vocum communi vocatione, qualiter videlicet appellantur.

Nomina vocum in arte musica seu melodica sunt huiuscemodi, quae sequuntur: videlicet [Gamma]. ut. A. re, mi. B. mi. C. fa, ut. D. la, sol, re. E. la, mi. F. fa, ut. G. sol, re, ut. a. la, mi, re. b. fa, [sqb]. mi. c. sol, fa, ut. d. la, sol, re. e. la, mi. f. fa, ut. g. sol, re, ut. aa. la, mi, re. bb. fa, [sqb][sqb] mi. cc. sol, fa. dd. la, sol. Sunt autem numero decem et novem. Et licet tot sint litterae sive voces in eis, tamen sex sunt syllabae, quae ad solfandum sufficiunt, videlicet ut, re, mi, fa, sol, la. et hoc tam in ascendendo, quam in descendendo.

Capitulum VI.

De positione seu situatione litterarum sive vocum.

[-379-] Situatur autem sive ponitur aut collocatur [Gamma]. ut in regula, ubi proprie situm habet. A. re in spatio. B. mi. in regula. C. fa, ut in spatio. D. la, sol, re in regula. E. la, mi in spatio. F. fa, ut in regula. G. sol, re, ut in spatio. a. la, mi, re in regula. b. fa, [sqb] mi in spatio. c. sol, fa, ut in regula. d. la, sol, re in spatio. e. la, mi, in regula. f. fa, ut in spatio. g. sol, re, ut in regula. aa. la, mi, re in spatio. bb. fa. [sqb][sqb] mi in regula. cc. sol, fa in spatio. dd. la, sol in regula situm habent. Et notandum, quod voces sive litterae geminantur, et quae primo fuit in regula, postmodum est in spatio, sicut patet. Et secundum Graecos quaedam vocantur principales: quaedam apud antiquos exstiterunt primae: quaedam iuxta principales: quaedam digitales quasi segregantes has ab aliis: quaedam disiunctae: quaedam excellentes; et hoc per repetitionem earumdem scilicet litterarum.

Capitulum VII.

De computatione, seu connumeratione.

Vocem unam habet [Gamma]. ut, videlicet ut. cantatur autem per B. quadratum per se. A. re unicam habet vocem, videlicet re, et cantatur per B. quadratum, per ut videlicet de [Gamma]. ut. B. mi unicam habet vocem, videlicet mi, et cantatur per B. quadratum, per ut videlicet de [Gamma]. ut. C. fa, ut duas habet voces, fa videlicet et ut, sed fa cantatur per B. quadratum per ut, videlicet de [Gamma]. ut; et ut cantatur per naturam, videlicet per seipsum. D. sol, re duas habet voces, videlicet sol et re; sol cantatur per B. quadratum per ut, de [Gamma]. ut: sed re cantatur per naturam, per ut videlicet de C. fa, ut. E. la, mi duas habet voces, la videlicet et mi; la cantatur per B. quadratum per ut, videlicet de [Gamma]. ut; mi cantatur per naturam, per ut videlicet de C. fa, ut. F. fa, ut duas habet voces, fa videlicet et ut; sed fa cantatur per naturam, per ut videlicet de C. fa, ut; et ut cantatur per B. molle per seipsum. G. sol, re, ut, tres habet voces, sol, videdelicet et re et ut; sed sol cantatur per naturam, per ut, de C. fa, ut; re cantatur per B. molle per ut, de F. fa, ut; sed ut cantatur per B. quadratum per semetipsum. a. la, mi, re tres habet voces, la videlicet, et mi et re; sed la cantatur per naturam, videlicet per ut de C. fa, ut; mi cantatur per B. molle per ut de F. fa, ut; re cantatur per B. quadratum per ut, de G. sol, re, ut. b. fa, [sqb] mi duas habet voces, videlicet fa et mi; sed fa cantatur per B. molle per ut de F. fa, ut; mi cantatur per B. quadratum, videlicet per ut, de G. sol, re, ut. c. sol, fa, ut tres habet voces videlicet sol et fa et ut; sed sol cantatur per B. molle per ut de F. fa, ut; fa vero cantatur per B. quadratum, per ut de G. sol, re, ut; ut autem cantatur per naturam, videlicet per seipsum. d. la, sol, re tres habet voces, videlicet la, et sol et re: sed la cantatur per B. molle, per ut de F. fa, ut; sol vero cantatur per B. quadratum, per ut de G. sol, re, ut; re autem cantatur per naturam per ut de G. sol, re, ut. e. la, mi duas habet voces, videlicet la et mi; sed la cantatur per B. quadratum per ut de G. sol, re, ut; mi autem cantatur per naturam per ut de c. [-380-] sol, fa, ut. f. fa, ut duas habet voces, videlicet fa et ut; sed fa cantatur per naturam per ut de c. sol, fa, ut; ut autem cantatur per B. molle per seipsum. g. sol, re, ut tres habet voces, videlicet sol, et et re et ut; sed sol cantatur per naturam per ut de c. sol, fa, ut; re vero cantatur per B. molle per ut de f. fa, ut; ut autem cantatur per B. quadratum per seipsum. aa. la, mi, re tres habet voces, videlicet la et mi et re: sed la cantatur per naturam, ut de c. sol, fa, ut; mi vero cantatur per B. molle per ut de f. fa, ut,; re autem cantatur per B. quadratum per ut de g. sol, re, ut. bb. fa, [sqb][sqb] mi duas habet voces, videlicet fa et mi: sed fa cantatur per B. molle per ut de f. fa, ut: mi vero per B. quadratum per ut de g. sol, re, ut. cc. sol, fa duas habet voces, videlicet sol et fa: sed sol cantatur per B. molle per ut de f. fa, ut; fa vero per B. quadratum per ut de g. sol, re, ut. dd. la, sol duas habet voces, videlicet la et sol: sed la cantatur per B. molle per ut de f. fa, ut; sol vero per B. quadratum per ut de g. sol, re, ut. Et ista de computatione vocum sufficiant. Sed notandum, quod ut de [Gamma]. ut, et ut de G. sol, re, ut, et ut de g. sol, re, ut secundario repetitum cantatur per B. quadratum. Similiter ut de C. fa, ut, et ut de c. sol, fa, ut, cantantur per naturam.

Capitulum VIII.

De vocum mutatione.

Ad vocum mutationes seu commutationes calamum convertentes dicimus, quod C. fa, ut duas habet mutationes, videlicet fa, ut, ut fa; sed fa, ut, pro ascensu per naturam, ut fa vero pro descensu per B. quadratum. D. sol, re duas habet mutationes, videlicet sol, re, et re, sol: sed re, sol pro ascensu per naturam, sol, re vero pro descensu per B. quadratum. E. la, mi duas habet mutationes, videlicet la, mi, et mi, la: sed la, mi pro ascensu per naturam: mi, la vero pro descensu per B. quadratum. F. fa, ut duas habet mutationes, fa, ut videlicet, et ut, fa: sed fa, ut pro ascensu per B. molle, ut, fa vero pro descensu per naturam. G. sol, re, ut sex habet mutationes, videlicet sol, re et re, sol; sol, ut, et ut, sol; re, ut, et ut, re. Sol, re pro ascensu per B. molle, re, sol pro descensu per naturam. Similiter sol, ut pro ascensu per B. quadratum, ut, sol pro descensu per naturam. Similiter re, ut pro ascensu per B. quadratum; ut, re vero pro descensu per B. molle. Similiter a. la, mi, re sex habet mutationes, videlicet la, mi, et mi, la; la, re, et re, la; mi, re et re, mi: sed la, mi pro ascensu per B. molle, mi, la vero pro descensu per naturam. Similiter la, re pro ascensu per B. quadratum; re, la vero pro descensu per naturam. Similiter mi, re pro ascensu per B. quadratum; re, mi vero pro descensu per B. molle. b. fa, [sqb] mi non habet mutationem. c. sol, fa, ut sex habet mutationes, videlicet sol, ut, et ut, sol; fa, ut, et ut, fa; sol, fa, et fa, sol: sed sol, ut pro ascensu per naturam; ut, sol vero pro descensu [-381-] per B. molle. Similiter fa, ut pro ascensu per naturam: ut, fa vero pro descensu per B. quadratum. Similiter sol, fa pro ascensu per B. quadratum; fa, sol pro descensu per B. molle. d. la, sol, re sex habet mutationes, videlicet la, re, re, la; sol, re, re, sol; la, sol, sol, la; sed la, re pro ascensu per naturam; re, la vero pro descensu per B. molle. Similiter sol, re pro ascensu per naturam; re, sol vero pro descensu per B. quadratum. Similiter la, sol pro ascensu per B. quadratum; sol, la vero pro descensu per B. molle. e. la, mi duas habet mutationes, videlicet la, mi, et mi, la; sed la, mi pro ascensu per naturam; mi, la pro descensu per B. quadratum. f. fa, ut duas mumutationes habet, videlicet fa, ut, et ut, fa; sed fa, ut pro ascensu per B. molle; ut, fa vero pro descensu per naturam. g. sol, re, ut sex mutationes habet, videlicet sol, re, re, sol; sol, ut, ut, sol; re, ut, ut, re: sed sol, re pro ascensu per B. molle; re, sol vero pro descensu per naturam. Similiter sol, ut pro ascensu per B. quadratum, ut, sol vero pro descensu per naturam. Similiter re, ut pro ascensu per B. quadratum; ut, re vero pro descensu per B. molle. aa. la, mi, re, sex mutationes habet, videlicet la, mi, mi, la; la re, re, la; mi, re, re, mi: sed la, mi pro ascensu per B. molle; mi, la vero pro descensu per naturam. Similiter la, re pro ascensu per B. quadratum; re, mi vero pro descensu per B. molle. c. sol, fa duas habet mutationes, videlicet sol, fa, et fa, sol: sed sol, fa pro ascensu per B. quadratum; fa, sol vero pro descensu per B. molle. dd. la, sol duas habet mutationes, videlicet la, sol, sol, la; sed la, sol pro ascensu per B. quadratum; sol, la vero pro descensu per B. molle.

Capitulum IX.

De monochordi, hoc est, unius chordae dispositione.

Monochordum est instrumentum musicum unam habens chordam, dictum a [monos] graece, quod est unum latine, et chorda: sic etiam dicimus tetrachordum a [tetra] graece, quod est quatuor latine, et chorda: et pentachordum a [pente] graece, quod est quinque latine, et chorda; et hexachordum ab [hex] quod est sex; et heptachordum ab [hepta] graece, quod est septem latine; et octachordum ab [okto]; et enneachordum a novem; et decachordum a decem chordis; et hendecachordum, ab undecim, et sic de aliis. Est autem ad hoc utile praehabitum instrumentum, ut per illud demonstrative cantus veritas aut falsitas comprobetur. Dum enim non assentiunt homines sermonibus musicorum, ipsius soni attestatione in monochordo vincuntur. Qui vero monochordum non habent ad artem dispositum, vice ipsius instrumenti utuntur manu. Et sicut diversa sunt monochorda, ita diversimode in manu fit usus. Quia quorumdam inceptio ab articulis manus fit, quorumdam vero fit a superficie. Huiusmodi vero monstratione instrumenti errantes in arte musicae, veritati contradicere non sunt ausi.

[-382-] Verumtamen est notandum, quod musicam ex quadrichordo, id est ex quatuor chordis, videlicet ex quatuor chordarum vocibus constare Pythagoram legimus diffinisse: quarum prima cum quarta diapason resonat, mediae vero ad se invicem tonum, et eaedem ad extremas mediate diapente, immediate vero diatessaron. His vero quatuor additae sunt aliae: quia Corebus rex Idaeorum quintam adiunxit. Sed Hyagnis Phrygius sextam adposuit; septimam Terpander Lesbius, octavam Samius Licaon; nonam Prophrastus Periotes; decimam Histiaeus Colophonius; undecimam Timotheus Milesius; duodecimam Nicomachus; terdecimam Philolaus; quartam decimam Architas Tarentinus; quintam decimam Aristoxenus, quam gravioribus praeposuit, hoc est, principio monochordi. Et notandum, quod tot tetrachordi sunt in monochordo, quot quaternarii sunt in viginti. In viginti vero sunt quinque quaternarii, duodeno viginti in quaternarios per quinque et quinque.

Capitulum X.

De consonantiae descriptione ac divisione, et consonantiarum numero seu computatione.

Consonantia secundum Platonem est acuti soni gravisque proportionalis mixtura. Secundum vero Boetium consonantia est, quotiescumque duae voces, gravis videlicet et acuta, similiter mixtae quasi unius soni suavem reddunt concordiam. Secundum Nicomachum consonantia est, dissimilium inter se vocum in unum redacta concordia. Secundum Guidonem consonantias symphonicas, id est, suaves vocum copulationes appellamus. Secundum Iohannem consonantiae dicuntur pro eo, quod in cantu saepius consonant, id est, similiter sonant, vel quia quibusdam proportionibus mixtae se invicem continent. Consonantiam vero efficit dissimilitudo, non similitudo, secundum Aristoxenum. Consonantiam aurium sensus perpendit cum ratione, licet aurium sensus dividat.

Sunt autem secundum Platonem quatuor consonantiae, videlicet tonus, diatessaron, diapente, diapason, naturales. Sed Boetius ponit quinque, dicens: omnes musicae consonantiae aut in dupla, aut in tripla, aut in quadrupla, aut in sesquitertia, aut in sesquialtera proportione consistunt. Est autem in sesquitertia diatessaron, in sesquialtera diapente, in dupla diapason, in tripla diapente et diapason, in quadrupla bis diapason. Et hic ponit quinque, non enumerans tonum.

Dignitatem et ordinem consonantiarum pertractans Nicomachus dicit, quod prima est diapason, secunda diapason cum diapente, tertia bis diapason, quarta diapente, quinta diatessaron. Embulides vero Pythagoricus dicit, quod prima est diapason, secunda [-383-] diapente, tertia diapason cum diapente, quarta diatessaron, quinta bis diapason. Sed Boetius, ut supradictum est, praemittit eas, quae aliarum sunt constitutivae, ut primo diatessaron, secundo diapente, tertio diapason, quarto diapason cum diapente, quinto bis diapason: unde non est contradictio. Alii enim secundum dignitatem, alii vero secundum constitutionem ordinant. Et notandum quod diatessaron dicitur a [dia] graece, quod est de latine, et [tessaron] graece, quod est quatuor. Diapente dicitur a [dia], quod est de, et [pente] graece, quod est quinque latine. Similiter diapason dicitur a [dia], quod est de, et [pason], quod est totum sive perfectum.

Capitulum XI.

De consonantiarum proportione, ac earum constitutione.

De proportionibus consonantiarum, et quae videlicet voces constituant consonantias, ulterius disserendum est. Siquidem aliae voces sunt unisonae, aliae vero non unisonae, sed dissonae. Unisonae vero sunt, quae in gravi vel in acuto similiter pulsae unum et eumdem reddunt sonum: non unisonae vero, seu dissonae, quae non reddunt. Non unisonarum vero seu dissonarum aliae sunt ecmeles; sunt autem ecmeles voces indiscretae, quae non recipiuntur in coniunctione consonantiarum. Aliae vero voces dicuntur dissonae, quia non permiscent sonos, et insuaviter feriunt sensum. Unde Aristoteles dicit, quod dissonantia est duorum sonorum, sed impermixtorum, ad aurem proveniens aspera et iniocunda permixtio. Aliae sunt emmeles, quae secundum Ptolomaeum, licet voces consonae non sint, possunt tamen ad melos, id est, ad melodiam aptari, et iungere consonantias, ut toni, semitoni, diaschismata, schismata, commata, dieses. Aliae voces dicuntur consonae, quae compositum et suavem permiscent sonum, ut diatessaron, diapente. Aliae vero dicuntur aequisonae, quae simul pulsae unum ex duobus et simplicem quodammodo reddunt sonum, ut diapason, bis diapason.

Et notandum, quod quidam dicunt, tonum esse consonantiam, alii vero negant. Plato vero ponit, tonum esse consonantiam, cum proportionaliter constet ex duabus, quarum una est octo passuum, alia vero novem, quae constituunt duos modos, videlicet duo semitonia, quae iuncta integrum tonum perficiunt. Unde Plato: novem ad octo est tonus, qui dicitur consonantia epogdoa, sesquioctava proportione constans. Item Guido dicit, quod tonus a tonando nomen accepit, quia duas habet voces, maiorem videlicet novem passibus, et minorem octo contentam. Rationi praedictae Boetius contradicit. Ptolomaeus emmeles dicit, quod si tonus pars est consonantiae, non est consonantia. Unde licet dicat Plato, quod numerus, qui facit tonum, scilicet octo, cum constet ex octo commatibus et quarta parte, constituit diapason, non tamen propter hoc consonantia est, cum in gemina [-384-] aequa dividi non possit: licet dicat Guido, ipsum novem constare commatibus..... Quod secundum alios statutum est. Unde Aristoteles: illud nosse sufficiat, quod numquam tonus in gemina aequa dividi potest, et in hoc consonantia non est. Posteris vero nostris, sicut et prioribus, adhuc sub iudice lis est.

Et notandum, quod Pythagoras philosophus quinto reiecto malleo viginti quatuor chordarum proportionem invenit. Primus duodecim constabat ponderibus, secundus novem, tertius octo, quartus sex. Primus ad quartum duplam habet proportionem, et ita diapason. Unde quando vox aliam superat in scensione acuminis sine remissione gravaminis, bis diapason (est).

Primus malleus duodecim ad novem sesquitertia diatessaron reddit, quando vox super aliam in tertia parte. Malleus novem ponderum ad octo tonum sesquioctava proportione constituit. Sesquioctava est, quando numerus continet alium et eius octavam partem. Malleus octo ponderum ad sex sesquitertia diatessaron. Malleus duodecim ponderum ad octo sesquialtera diapente, quia continet ipsum et alteram partem. Similiter malleus novem ad sex diapente.

Capitulum XII.

De tonorum et semitoniorum descriptione ac dispositione.

Tonus est regula naturam et formam cantuum regularium determinans: natura vero cantus consistit in dispositione. Est autem dispositio tonorum et semitoniorum directa ordinatio secundum naturalem litterarum dispositionem. Forma vero cantus consistit in compositione et progressione. Et est compositio in levitate et gravitate, intensione ac reflexione, in variis anfractibus, multisque diverticulorum varietatibus consistens compilatio: progressio vero est elevatio et depositio. Vel: tonus est processus ab una voce ad sibi proximam maiori spatio intendendo vel remittendo: intendendo quodammodo in ut, re, re mi; remittendo quodammodo in re ut, mi, re. Plato vero tonum epogdoum appellat, quia constat ex quibusdam proportionibus. Semitonium vero est processus ab una voce ad sibi proximam minori spatio intendendo et remittendo: unde dicitur semitonium quasi dimidius tonus, id est, imperfectus tonus; quod probatur per Aristoxenum dicentem: semum est, quod usque ad perfectum non pervenit. Est autem aliud maius, aliud minus.

Sic igitur cognoscitur cantus, cum cognoscitur disposita naturae suae maneries. Maneries vero sunt quatuor: prima a finali ascendit per semitonium, et descendit per tonum. Tertia a finali ascendit per duos tonos, et descendit per semitonium. Quarta a finali ascendit per duos tonos, et descendit per tonum. Finales vero litterae sunt cantuum terminativae. Habet ergo prima [-385-] maneries finales duas litteras D. et A secunda duas, scilicet E. et B. tertia F. et C. quarta vero G. tantum. Hae autem quatuor maneries binos habent tonos, ita quod sunt octo toni. Prima primum et secundum; secunda tertium et quartum; tertia quintum et sextum; quarta septimum et octavum.

Horum quatuor impares authenti dicuntur, quia digniores: pares vero plages dicuntur, quia indigniores. Differunt autem authenti et plages, quia authenti possunt ascendere ultra litteram quae est sexta a finali; plages vero non item. Plages possunt descendere plusquam una voce sub finali, authenti autem non. Authentus etiam superat plagam in elevatione tribus vocibus, et plages superat authentum in depositione tribus vocibus. Sunt autem voces, in quibus versatur cantus, decem secundum aliquorum musicorum dispositionem, sed ut authenti possunt fieri. Est autem musicorum dispositio, ut primae inferius toni et supra semitonium sint, tertiae vero et sextae eius scilicet supra tonus et inferius semitonium, non praetermittendo B. molle quandoque, et hoc propter tritoni asperitatem.

Sed cantuum, qui non ascendunt ultra sextam, nec descendunt infra primam, quidam sunt plages, quidam vero authenti, non progressione, sed compositionis consideratione. Quivis enim cantus huius diminutae progressionis, si in quinta inceperit, aut eam frequentans in ea pausaverit, vel incipiens in finali ad eam saltum fecerit, authentus est in tertio tono, sexta pro quinta accipitur. Quicumque vero cantus quartam non exercuerit, (lege excesserit) sine dubio plagalis est. Et si quandoque eam exercuerit, sed se infra statuti moras et circumflexiones sub ea faciens, (continuerit), plagalis est, nisi constet, alicuius authenti propriam inesse compositionem secundum compositionem authentorum. Similiter authentus huiusmodi diminutae progressionis, si in principio suo a finali ad quartam ascenderit per diatessaron plenarie formatum, et inde cita ad finalem rediens in ea pausaverit, plagalis est.

Capitulum XIII.

De tonorum computatione ac descriptione.

Tonos esse quatuor tantum antiqui diffinierunt: posteriores vero et novi octo esse debere rationabiliter diiudicaverunt, saltem per respectum ad octavam vocem, cum qua, et ex qua, et per quam pulchra et perfecta conficitur melodia octo beatitudinibus comparata. Tonos vero Boetius vocat tropos; tropi vero vocantur a conversione, quia ubicumque cantus incipiat, et quomodocumque varietur in cantu, semper ad finalem suum convenienti conversione per tropos convertitur. Unde tropi secundum Boetium sunt constitutiones in totis vocum ordinibus acumine vel gravamine differentes. Graeci vero tonos vocant phthongos: unde Plato dixit, quod phthongi sunt vocum copulationes ordinatae. Guido vero tonos vocat modos. Modi vero secundum [-386-] eumdem sunt vocum modulationes moderatae, a moderando vel a moderamine, vel a modulationibus sic vocatae, quia per tonos cantus modulatur sive componitur. Iohannes vero dixit, tonos esse ordinationes vocum per tenorem. Et tonus dicitur a tonando, id est, forti sono, quia tenorem soni designat. Unde sicut tres accentus species distinguuntur, videlicet gravis, acutus et circumflexus, ita et in cantu tres habentur varietates, quia nunc in gravibus movetur, nunc in mediis circumflexione versatur, nunc in acutis quasi saltando movetur. Quocumque autem modo apud diversos toni diversimode nominentur, sive tropi, sive phthongi, sive modi, actu realiter idem dicunt, licet vocabula sint diversa, sub quorum phaleris scientiae occultantur, quia nihil aliud sunt toni sive phthongi, quam vocum constitutiones.

Constitutio vero in musica dicitur plenum modulationibus corpus ex consonantiarum coniunctione consistens, ut est dupla, tripla vel quadrupla, secundum consonantias ex primis consonantiis existentes, ut diatessaron et diapente. Et notandum, quod modus ille, qui magis convenit cum acutis, vocatur ab auctoribus authentus et principalis: qui vero magis convenit cum gravibus, vocatur plages, sive plagalis, seu subiugalis. Et notandum, quod ditonus est progressio ab una voce ad sibi tertiam spatio maiori, ascendendo videlicet et descendendo; ditonum enim duobus tonis constare patet. Semiditonus vero est, qui constat ex tono et semitono vel semitonio. Unde sicut se habet semitonus ad tonum, ita semiditonus ad ditonum. Tritonus vero est ex tribus tonis constans, qui fit ex una voce in sibi quartam sine semitonio ascendendo et descendendo, id est, per intensionem a b in e acutarum et similium, et ab f in [sqb][sqb] superacutarum et excellentium. Diatessaron vero est progressio ab una voce in quartam cum semitono; vel diatessaron est minor consonantia vocum quatuor intervallorum, id est, distantiarum trium duobus tonis et integro semitono constans. Est autem intervallum distantia acuti soni et gravis. Huiusmodi autem sunt duae species, videlicet naturalis et formalis. Naturalis est, quae naturaliter a tetrachordo gravium originem sumit in finales terminata. Naturales autem dicuntur a prima institutione: formales vero ex additione chordarum super monochordum naturale.

Diapente vero est maior consonantia vocum quinque, sed intervallorum quatuor, ex tribus tonis et non integro semitonio constans. Vel diapente est progressio ab una voce in quintam intendendo et remittendo. Diapason vero est maxima consonantia vocum octo, et intervallorum, id est, distantiarum septem, constans sex tonis et ditono, sive diatessaron et diapente. Unde quia omnes vocum varietates et omnes consonantias in se continet et includit, quasi de omnibus dicitur diapason, hoc est, totum et perfectum.

[-387-] Primus ergo tonus est regula seu doctrina authentum primae maneriei determinans. Quilibet ergo cantus regularis authento elevatus vel compositus, terminatus in D. vel A. authentus est primae maneriei. Et notandum, quod primus tonus est mobilis et habilis, et ad omnes secundum affectus aptabilis, ut in canticis canticorum.

Secundus tonus est regula, seu doctrina plagalem primae maneriei determinans. Quilibet enim cantus regularis plagaliter dispositus vel compositus in D. in A. plagalis est primae maneriei. Et notandum, quod secundus tonus est gravis et flebilis, quia convenientior tristibus et miseris, ut in threnis, hoc est, lamentationibus Ieremiae.

Tertius tonus est regula seu doctrina authentum secundae maneriei determinans. Quivis enim cantus regularis authentico elevatus vel compositus, terminans in E vel in B. authentus est secundae maneriei, et habet duas differentias, unam inferius, et alteram superius, principiis satis commode deputatis. Et notandum, quod tertius tonus est severus, incitabilis, in cursu suo fortiores habens saltus: per hunc plures ad sanitatem excitantur. Unde Boetius dicit, quod Pythagoras quemdam adolescentulum per tertium tonum ad sanitatem excitavit: per secundum vero reddidit mitiorem.

Quartus tonus est regula seu doctrina plagalem secundae maneriei determinans. Quilibet enim cantus regularis plagaliter dispositus seu compositus, finem faciens in E. vel in B. plagalis est secundae maneriei. Est autem quartus tonus blandus et garrulus, adulatoribus maxime conveniens.

Quintus tonus est regula seu doctrina authentum tertiae maneriei determinans: quia quilibet cantus regularis authentice elevatus vel compositus, terminatus in F. vel in C. authentus est tertiae maneriei. Habet autem unam differentiam tantummodo. Et notandum, quod quintus tonus est modestus et delectabilis, tristes et anxios laetificans et dulcorans, lapsos et desperantes revocans.

Sextus tonus est regula seu doctrina plagalem tertiae maneriei determinans; quia quilibet cantus regularis plagaliter deputatus vel compositus, finem faciens in F. vel in C. plagalis est tertiae maneriei: et habet unam differentiam universis eius principiis arridentem. Et notandum, quod sextus tonus est pius et lacrymabilis, et conveniens illis, qui facile ad lacrymas provocantur.

Septimus tonus est regula seu doctrina authentum quartae maneriei determinans. Quilibet enim cantus regularis authentice elevatus vel compositus, terminatus in G. authentus est quartae maneriei. Habet autem duas differentias, alteram scilicet servientem principiis, quae in quinta finiunt, vel ad ipsas saliunt: alteram congruentem principiis, quae a finali per quosdam gradus ad finem ascendunt. Et notandum, quod septimus tonus est lascivus et iocundus, [-388-] varios habens saltus, motus adolescentiae repraesentans.

Octavus tonus est regula seu doctrina plagalem quartae maneriei determinans. Quilibet enim cantus regularis plagaliter depositus seu compositus, terminans in G. plagalis est quartae maneriei. Habet autem duas differentias, alteram servientem principiis in quarto, quantum a finali incipientem: alteram caeteris ipsius omnibus principiis deputatam. Et notandum, quod octavus tonus est suavis et morosus secundum modum discretorum.

Capitulum XIV.

De appositione consonantiarum in diatonico genere.

Consonantiae consonantiis appositae constituunt consonantias, ut diatessaron et diapente duplam diapason, quod Boetius sic ostendit: duae ad tres sesquialtera proportione, quod est diapente: tres ad quatuor sesquitertia, quod est diatessaron, constituunt duplam, quae dicitur diapason; hoc patet in sua figura. Item in chromatico genere diapente coniungitur huic diapason. Sed unde nuncupatur diapason cum diapente? Et sic Boetius: si diapason se habet ut duo ad quatuor, diapente ut quatuor ad sex, haec coniuncta triplam faciunt, quae est diapason cum diapente, et hoc patet in sua figura. Item in enarmonico genere, si triplo addatur diatessaron, fiet quadrupla, unde Pythagoras: bis diapason quadrupla collatione perficitur; Boetius: duo ad quatuor, quatuor ad octo quadruplam faciunt, quae est bis diapason; quod monstratur hoc praesens in sua figura.

Capitulum XV.

De cuiuslibet instrumenti per se inventione ac constitutione.

Musicalia instrumenta inventa fuerunt secundum diversitatem temporum a diversis. De quibus scriptura divina Danielis tertii faciens mentionem dicit, quod de mandato regis Nabuchodonosor et principum eius praeco clamabat valenter: vobis dicitur populis et tribubus et linguis, in hora, qua audieritis sonitum tubae et fistulae, et citharae, et sambuccae, psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. Canon, et medius canon, et guitarra et Rabr (fortasse nabla) fuerunt postremo inventa.

Organa in speciali non nominantur, quia organum est generale nomen vasorum omnium musicorum: specialiter est appropriatum instrumento ex multis composito fistulis sive cannis, cui folles adhibentur. Et hoc solo musico instrumento utitur ecclesia in diversis cantibus, et in prosis, in sequentiis, et in hymnis, propter abusum histrionum, eiectis aliis communiter instrumentis.

[-389-] Tuba a Tyrrhenis primitus est inventa, de quibus Virgilius:

Tyrrhenusque tubae mugere per aethera clangor.

Utebantur autem antiqui tubis in praeliis, ad hostium terrificationem, et ad commilitonum animationem, ad equorum bellicorum in pugnam provocationem, ad bellorum iniendam congressionem, et ad signandam certaminis cum victoria terminationem, et ad fugitivorum revocationem. Item utebantur tubis in festis et in conviviis propter populi convocationem, propter excitationem ad Dei laudem, et ad laetitiae et gaudii praeconizationem et invitationem. Praeceptum enim fuerat Iudaeis, ut in bellis tubis sacris clangerent, et etiam in initio novae lunae buccinarent, et ut annum iubilaeum, qui annus erat remissionis, tubarum sonitu pronuntiarent, et gaudium aut quietem omnibus promulgarent. Est autem proprie tuba, ut dicit Isidorus Libro duodevicesimo instrumentum bellicis certaminibus debitum ad denuntianda signa bellorum, et ut, ubi audiri praeco non poterat prae tumultu, sonitus tubae clangentis attingeret. Et dicitur tuba, quod tova, id est cava: interius enim est concava et vaste plana propter ampliorem flatus receptionem. Exterius autem est rotunda, circa tubantis orificium valde stricta, sed in parte anteriori multum ampla, manu clangentis ad os ponitur, regitur, erigitur, deprimitur, et tenetur. Cuius sonus varius est, ut dicit Isidorus: nam interdum canit, ut bella committantur, interdum ut eos, qui fugiunt, insequantur, interdum ut exercitus intra se recipiantur.

Buccina dicitur, quasi vocina parva, sed tuba aenea, dabatur antiquitus contra hostes. Nam, ut dicit Isidorus libro duodevicesimo pagani, agrestesque ad omnem pariter usum sono buccinae convocabantur. Unde proprie buccina agrestibus signum fuit, de qua Propertius: buccina iam priscos cogebat ad arma Quirites. Huius clangor buccinum dicitur, ut dicit idem. Buccinis autem corneis utebantur Hebraei, praecipue in Kalendis, in memoriam liberationis Isaac, pro eo, quod cornuto ariete in sacrificio immolato (ipse fuerit liberatus;) ut dicit glossa super Genesim.

Tibia dicitur esse dicta eo quod de cervinis tibiis hymnorum seu hymniculorum creditur primitus fuisse facta. Hinc tibicem dixerunt tibiarum cantus. Vel secundum Hugonem tibia dicitur a tibia, quod est scriptus vel calamus, quia a quibusdam calamis tale instrumentum antiquitus fiebat. Et hinc dicitur tibicen, huius tibicinis, ille qui tibia canit. Et fuit quondam [-390-] instrumentum lugubre, quo utebantur homines in funeribus mortuorum, ut dicit glossa super Matthaeum novem. cum audisset tibicines et cetera id est carmen lugubre canentes.

Calamus a calando, id est vocando, est dictus, id est, a fundendo voces, et est generale tantum fistularum. Nam fistula est dicta, quod vocem remittat. Nam [Phos] graece vox dicitur, stola vero emissa; unde fistula quasi emittens sonum. Hac utuntur venatores, quia eius sonum cervi libenter audiunt. Sed dum unius venatoris fistulatione cervus ad auditum allicitur, ab alio, de quo non praecavet, sagittatur. Vox etiam fistulae decipit volucres, dum canendo earum simulat et fingit voces; unde dicitur:

Fistula dulce canit, volucrem dum decipit auceps.

Fistula insuper delectat oves, et ideo fistulis utuntur pastores, dum vigilant super gregem suum: unde et quidam nomine Pan dicebatur esse dictus pastoralis, qui primus dispares calamos ad cantum aptavit, et studiosa arte composuit. De quo Virgilius:

Pan primus calamos cera coniungere plures Instituit. Pan curat oves, oviumque magistros et cetera.

Et ideo instrumentum fistularum ab eo inventum Pandorium est vocatum, ut dicit Isidorus. Est etiam Pandorium instrumentum rotundum, cum pergameno extento super lignum, quod manibus tangatur. Ad hoc fistulis se excitant vigiles, et earum melodiae suavitate ad dormiendum ocyus et suavius provocantur in lectulis quiescentes.

Sambuca est genus ligni fragilis, cuius rami sunt concavi, vacui atque plani, unde tibiae componuntur, et quaedam species symphoniae, ut dicit Isidorus.

Symphonia est instrumentum musicum, quod fit ex ligno concavo, pelle extenta in utraque parte sua, quam musici hinc inde virgulis feriunt, fitque in ea ex concordia gravis et acuti suavissimus cantus, ut dicit Isidorus. Symphonia tamen dicitur collatio concordia quorumcumque sonorum. Sic chorus dicitur concors unitas diversarum vocum, ut dicit glossa super Lucae quindecim.

Harmonia est rhythmica et canora melodia, ex pulsu et percussione nervorum, et tinnitu metallorum generata. Et huic harmoniae diversa serviunt instrumenta, ut tympanum, cymbalum, lyra, cithara, psalterium, atque sistrum et cetera.

Tympanum est pellis sive corium ligno ex utraque parte extensum. Est enim pars media symphoniae in similitudinem cribri, et ungula percutitur, quemadmodum percutitur symphonia, [-391-] ut dicit Isidorus. Cui si iuncta fuerit fistula, dulciorem reddit melodiam.

Cithara ab Apolline est reperta secundum Graecorum opinionem. Est autem cithara similis pectori humano, eo quod sicut vox ex pectore, ita ex cithara cantus procedit: et ideo sic est appellata. Nam pectus dorica lingua [kithara] appellatur. Paullatim autem plures eius species extiterunt, ut psalteria, lyrae et huiusmodi: et aliquae habent formam quadratam, aliaeque trigonalem. Chordarum numerus multiplicatus est, et commutatum genus. Veteres autem vocaverunt citharam fidiculam vel fidicen, quia bene concurrunt inter se chordae eius, quantum bene convenit, inter quos fides fit. Habebat autem cithara septem chordas; unde Virgilius:

Septem sunt soni, septem discrimina vocum.

Discrimina autem ideo sunt dicta, quia nulla chorda vicinae chordae similem sonum reddit. Ideo autem sunt septem chordae, vel quia totam vocem implent, vel quia septem motibus sonat coelum. Chorda autem est dicta a corde, quia sicut pulsus cordis est in pectore, ita pulsus chordarum est in cithara. Has primo Mercurius excogitavit, idemque prior in numeros sonum extruxit, ut dicit Isidorus. Chordae autem quanto sunt magis siccae, et etiam magis tensae, tanto amplius sunt sonorae. Plectrum autem dicitur instrumentum, quo temperantur chordae et extenduntur.

Psalterium a psallendo, id est, a cantando est nominatum, eo quod ad eius vocem chorus consonando respondeat. Est autem similitudo citharae barbaricae in modum deltae [Delta] litterae Sed psalterii et citharae haec est differentia, quod in psalterio lignum habetur concavum, unde sonus redditur superius, et deorsum feriuntur chordae, et desuper sonant: cithara vero concavitatem ligni inferius habet. Psalterium Hebraei habent decachordum, id est, decem chordarum secundum numerum decem praeceptorum. Fiunt autem optimae eius chordulae de aurichalco, vel etiam de argento.

Lyra a varietate vocum est dicta, eo quod diversos sonos efficiat, ut dicit Isidorus. Lyram primo a Mercurio fuisse inventam dicunt hoc modo. Cum regrediens Nilus in suos meatus varia in campis animalia reliquisset, relicta est etiam testudo, quae (cum esset) putrefacta, et nervi eius remansissent extenti intra concavum, percussa a Mercurio sonum dedit; et ad eius speciem lyram fecit, et tradidit Orpheo, qui huius rei maxime fuerat studiosus. Unde dicebatur eadem arte non solum feras, sed etiam saxa et silvas cantus [-392-] modulatione placasse. Hunc scilicet lyram propter studii amorem et carminis laudem inter sidera locatam esse musici fabulantur, ut dicit Isidorus.

Cymbala sunt quaedam musica instrumenta, quae percussa invicem se tangunt, et sonum faciunt et tinnitum.

Sistrum est instrumentum musicum, sic ab inventrice vocatum. Nam Isis regina AEgyptiorum sistrum invenisse probatur; unde Iuvenalis:

Isis et irato feriat mea lumina sistro.

Ideo mulieres hoc utuntur instrumento, quia eius inventrix fuit mulier; unde et apud Amazonas sistro ad bellum foeminarum exercitus advocatur.

Tintinnabulum a tinniendo est dictum, et est parva nola vel campanula. Habet autem campana hoc proprium, quia dum resonando aliis proficit, ex frequenti ictu sese consumit. Sed et multa alia deserviunt instrumenta musicae disciplinae, cuius scientia tractat de vocibus et de sonis. Et ista, quae de musica dicta sunt, absque praeiudicio dicta sunt.

Attamen musicae melodicae praeconia mirabilia compendio recapitulantes dicimus admirantes, quod ipsa est cordis laetificativa, amoris excitativa et inflammativa, passionum animae expressiva, virtutis organorum spiritualium praestativa, puritatis et bonae dispositionis eorumdem ostensiva, aetatis et sexus discretiva, praeconii et laudis adquisitiva, affectionis audientium mutativa: sicut de Orpheo dicitur in fabulis, quod vocis suae modulatione arbores et nemora, montes et saxa demulcebat. Ita vero est vox composita naturae consona et amica, quia non solum delectat homines, verum etiam bruta animalia. Quod patet in bobus, qui cantu bubulci dulcisono potius quam iaculo seu stimulo ad laborandum excitantur. Volucres etiam in dulcis vocis modulo delectantur in cantu, quod saepe per dulcem sonum ad laqueos et pericula ab aucupe provocantur, iuxta illud:

Fistula dulce canit, volucres dum decipit auceps.

Item per dulces voces et cantilenas et harmonias musicas infirmi et maniaci et phrenetici ad sensum mentis, et sanitatem corporis saepius revocantur. Unde Constantinus in Viatico particula prima. C. de amore, qui dicitur hereos, sic dicit: dicunt alii, quod Orpheus dixerit, Imperatores ad convivia [-393-] me invitant, ut ex me se delectent, ego tamen condelector ex ipsis, cum, quo velim, animos eorum flectere possim, de ira ad mansuetudinem, de tristitia ad laetitiam, de avaritia ad largitatem, de timore ad audaciam. Hoc est ordinatio musicorum, quae circa sanitatem animae perfectissima esse digonscitur. Et cum dulcisona etiam melodia daemones aliquando coarctantur, et exire de corporibus compellantur, ut patet in Saule, a quo spiritus Dei malus voce Davidica recedere cogebatur, ut patet secundo Regum, octavo capitulo. Ex quibus omnibus iam patet, quam utilis sit iocunda vox atque dulcis. Non autem (idem) est de voce inordinata et horribili, quia non laetificat, sed contristat, et aures et mentem gravat. Unde Coni stantinus tertio capitulo supradicto: Interrogatus quidam philosophus, quare homo horribilis gravior esset, quam quodlibet pondus? taliter respondisse fertur: homo inquam horribilis pondus animi est.