Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.23r] SApiencia clamitat in plateis si quis diligit eam ad me declinet et eam inveniet testante Salomone sapientissimo in proverbys et non inmerito. Ipsa siquidem preualet aurum et argentum propter ipsius preciositatem pro ut Salomon declarat Preciosior namque est cunctis operibus et ea que desiderantur huic non valent comparari. Sapiencia enim a consultis arbor amena et fertilis nuncupatur septem habens ramos sedule florentes quorum sapor suaues vberrimosque fructus generat et melliflua prestant gustantibus pocula dulcurosa. Qui quidem rami septem sunt artes liberales scilicet Gramatica. Lo<g>yca. Rethorica. Astronomia. Geometrica. Musica. et Arismetrica. Dicuntur autem iste septem artes pro tanto liberales quia liberant hominem ab ignorancie cecitate et reddunt eum liberum. Vel propter hoc quod olim solum fily nobilium et liberorum applicanbantur ad discendum istas artes. Dimissis ergo alys ramis de solo ramo splendidissimo et super aurum ac topasion rutilanti qui Musica dicitur pro presenti dicere Intendo Sed ipsius subtilitatem et mei sensus insufficienciam michi ad presens graciam veniamque almi conditoris summe necessariam humiliter imploro vt de aliquali eius fundamento pro erudicione Iuvenum aliquid valeam ex dictis magistrorum colligere. Musica namque est vna de quatuor sciencys principalibus quibus omnis Sacerdos adornatus et fulcitus esse debet prout sanctus Augustinus aperte manifestat in libro Confessionum sic inquiens Quatuor clerus in ecclesia sciat esse tenenda. Gramaticam. newmas id est musica. ius canonis atque kalendas. Ex quibus si vnum defuerit sacerdotis nomen in eo vix constabit et habetur in canone distinctiones xxxviii que ipsis. [f.23v] Qua propter pro meliori declaracione huius opusculi aliqua sunt premittenda notabilia. Et primo quid sit musica et vnde dicatur. de inuentoribus musice et que vtilitas sit scire musicam et plura alia que infra patebunt secundum ordinem per capitula. Primo <er>go notandum quod quatuor sunt cause istius sciencie sicut et alterius improprie loquendo. Nulla enim sciencia alia res simplex habet causam materialem vel formalem proprie sed improprie sew similitudinarie potest habere quatuor causas. Est <er>go causa efficiens huius opusculi duplex scilicet vniversalis et particularis. Causa vniversalis est dominus deus gloriosus creator et gubernator omnium creaturarum sine quo nichil est. Iuxta illud Johannes .1 Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nichil. Sed causa particularis dicitur fuisse Pithagoras provt testatur Boecius vt infra dicetur. Causa autem materialis siue subiectum est vox in prolacione ad vocum proporcionem sub mensura debite quantitatis. Causa vero formalis est duplex secundum quod forma est duplex. scilicet forma tractatus et forma tractandi. Forma tractatus consistit in diuisione tractatus aut in distincionis capitulorum. Sed forma tractandi est modus procedendi in hoc tractatu vt patebit. Sed causa formalis finale est hic eodem modo sicut in alys libris. Sed diceret quis Cui parte phylosophie supponitur? breuiter respondendum erit quod supponitur mathematice. et tantum de prohemio.

Capitulum Primum Quid Sit Musica.

MVsica est motus vocum racionabilium in arsim vel thesim aut in elevacionem vel depressionem. Vel sic Musica [est supra lin.] sciencia veraciter canendi id est facile via canendi per scienciam. Richardus dicit Musica est plurium dissimilim [f.24r] in vnum redactorum concordia. Alphorabius dicit Musica comprehendit cognicionem specierum armonie et illud ex quo componitur et quibus modis. Ysidorus dicit Musica est pericia modulacionis sono cantuque consistens. Musica namque in ecclesia militanti ac triumphanti deo seruit cum dulcissonis vocibus quam sancti in suis deuocionibus amplexantur. qua peccatores petunt veniam. qua tristes confortantur. qua leti hylariores efficiuntur. qua laboribus fatigati subleuantur sew recreantur. qua spiritu maligno vexati lenius habent. qua pungnantes animosiores redduntur. Nempe sine musica nulla disciplina potest esse perfecta. nichil enim sine illa. Nam et ipse mundus quadam armonia sonorum fertur esse compositus. et celum ipsum sub armonie modulacione reuolui. Vnde Ysidorus ethimologyarum. Non minus est dedecus nescire canere quam litteras ignorare. Musica igitur est quam sancti angeli cum thronis et dominacionibus cumque omni milicia celestis exercitus ad. laudem et gloriam omnipotenti deo canunt sine fine dicentes. Sanctus Sanctus Sanctus dominus deus et cetera

Capitulum Secundum Vnde Dicatur Musica

MVsica dicitur vt quidam volunt a musa quod est instrumentum quoddam musice decenter satis et iocunde clangens. Qua propter videndum erit qua racione et auctoritate a musa traxerit nomen musica. Idcirco aduertendum quod musa est quoddam instrumentum omnia musice super excellens instrumenta. quia omnem vim atque modum in se continet. humano siquidem inflatur spiritu vt tibia. manu temperatur vt fiella. folle concitatur vt organum. et sic in ea multimoda conueniunt [f.24v] instrumenta. Dicunt eciam quidam musicam a musis nomine accepisse pro eo quod ab eis modulandi pericia quereretur. Unde Ysidorus Muse apellate sunt apotumuson id est a querendo quod per eas sicut antiqui voluerunt ius carminum et vocis modulacio quereretur. Aly Musicam quasi modusicam a modulacione dicunt. Aly vero Musicam quasi mundican a mundi et celi cantu dictam putant. Vel dicitur Musica per ethimolo<g>y<c>am vocabuli. quasi mulierum appetibilis cantus. quia sicut mulieres flexibilem et appetibilem habent cantum. Ita et Musica facilem cantandi prebet usum. Eciam a moys quod est aqua et yca secundum oppinionem Gwidonis qui dicit quod Musica sit inventa ex sonitu aquarum causato in quibusdam rotis per aquam registratis circa molendinum. Vnde eciam secundum Hugwicionem Musica dicitur a moys grece quod est aqua latine quia secundum fabulas poetarum Muse feruntur inuente circa aquas eo quod instrumenta musicalia dulcis ibi sonant. et vt dicit Hugwicio nulla euphonia id est bona sonoritas sine humore fieri habet. Si quis autem de Musice appellacione melius sentit ponat que hic non sunt posita quia vt ait beatus Paulus apostolus. Spiritus sanctus singulis diuidit pro vt wlt .1. Corinthiis. xii.

Capitulum Tercium De Inuentoribus Artis Musice

QVoniam in omni arte et sciencia necessarium est causam efficientem prenotari vt sequencia a inuenibus auidius capiantur. Qua propter Moyses dilectus deo et hominibus refert huius artis Tubal fuisse repertorem qui fuit de stirpe Chaym. Aly vero Linum Thebeum et Zethum et Amphion. atque Orpheum [f.25r] primos in ea arte claruisse ferunt. Greci vero phylosophum quendam nomine Pithagoram huius artis asserunt inuentorem extitisse vt dicitur in Musica magistri Johannis de Muris. Hic Pithagoras erat vir sapiencia clarissimus facundia invictissimus ingenio acutissimus musicem artem subtili satis investigacione fertur reperisse modo quo infra. Hic erat princeps numerorum proporcionumque magister qui a toto tempore dum viueret numerus ita obediuit sibi vt vi numerorum singula scire interetur. Et sic quodam tempore in anxietate diu manens priusquam artem de consonancys melodialibus inueniret diuino quodam nutu preteriens fabrorum officinas pulsos malleos exaudit diuersis sonis quodamodo continenciam mirabilemque armoniam super incudem ferientes personare. Ita <er>go ad id quod diu inquirebat attonitus accessit ad opus malleisque circumspectis quemadmodum feriens veritatis inquisitor diuque considerans arbitratus est diuersitatem sonorum feriencium vices efficere atque vt id apercius colliqueret imitare inter se imperauit sed sonorum proprietas nam in hominum lacertis herebat sed mutatos malleos comitabatur vbi igitur hoc animaduertebat malleorum pondus examinat. Et cum quandoque essent forte mallei dupli experti sunt pondere qui sibi secundum dyapason consonanciam respondebant eundem eciam qui duplus esset alio sexquitercium alterius comprehendit. ad quem scilicet dyatesseron sonabat. Ad alium vero quendam qui eidem dyapente consonancia iungebatur eundem superioris duplum reperit esse huius sexiquialterum duo vero hy ad quos superior duplex sexquiter<ci>us et <s>exquialiter probatus est ad se inuicem sexquioctauam proporcionem propensi sunt custodire. Quintus vero malleus [f.25v] reiectus est qui cunctis erat inconsonans et pene invtilis hinc igitur letus domum reuersus varia examinacione propendit an in hys proporcionibus racio symphoniarum tota consisteret. reperitque proporcionis et eas aptans integerrimam fidem diuersa experiencia capiebat sicque nichil sese diuersum invenisse testatus per letatus. Sic vir ille egregius musicam primus ingreciam reperit scripsit et docuit. Translator autem asseritur Boecius genere et sciencia clarissimus et eiusdem artis secundum numerum proporcionis indagator profundissimus Gwido vero monachus extitit vocum investigator diligentissimus et commendator traditorque certissimus versus.

Pithagoras grecus ex fabrica comperit illam.

Aput gentiles fertur primus Tubal esse.

Aput latinos per doctores extitit aucta.

Et sic Pithagoras aput grecos primus inuenit Musicam Boecius vero transtulit eandem in latinum extititque numerorum proporcionumque inuestigator profundissimus. Frater Gwido fuit tonorum vocumque indagator opinatissimus. De Tubal vero dicit Petrus commestor in hystoria scolas. Quod fuit filius Lamech qui fuit pater canencium cythara et organo. nam instrumentorum quidem que longe post inuenta sunt sed inuentor fuit Musice id est consonanciarum. vt labor pastoralis quasi in delicias verteretur. Et quia audierat Adam prophetasse de duobus iudicys aque videlicet ac ignis ne periret ars inuenta scripsit eam in duabus columpnis in quamlibet totam. vna marmorea. altera latericia quarum altera non dilueretur diluuio. altera non dissolueretur igne. Marmoream dicit Iosephus ad huc esse inferra Syrica [f.26r] et sic Tubal legitur instrumentorum fuisse registrator laudabilis Iubal vero proporcionum modalium epilogator subtilissimus. Iohannes autem quidam sic dictus. composuit normas sew regulas. vnde versus.

Pitagoras reperit transfert Boecius proprie

Gwido inuestigat Tubalque registrat

Iubal epilogat normasque ponit Iohannes

Emphio Thebeus ac Orpheus et Thimotheus

Capitulum Quartum De Vtilitate Musice Artis.

VIdetur autem nunc congruum vt quid vtilitatis conferat Musice noticia breui attingamus racione. Tanto namque cum musica quisque se reddit studiosiorem quanto ipsam artem nouerit esse vtiliorem. Musica namque vt supra tactum est vna existit ex septem artibus quas liberales appellantur. Vnde sciendum quod ars ista non infima in artes est reputanda. presertim cum clericis maxime sit necessaria provt supra prelibatum est. et vt breuiter dicta. quibuslibet eam scilicet scienciam amantibus atque exercentibus vtilis et iocunda. Quisquis namque incessanter ei operam adhibuerit et sine intermissione indefessus cultor extiterit talem inde consequi poterit fructum. vt de cantus qualitate an sit vrbanus an wlgaris verus an falsus sciet iudicare falsum corrigere et nouum componere. Non est igitur parua laus non modica vtilitas non vilipendendus labor musice que sui cognitorem compositi cantus efficit iudicem. falsi emendatorem sew correctorem et noui compositorem vel inventorem.

[f.26v] Capitulum Quintum De Potencia Sew De Varys Effectibus Musice Artis

Tanta igitur aput antiquos fuit Musice diligencia vt per eam animos quoque optinere arbitrarentur wlgatum quippe est quam sepe iracundias cantilena represserit quam multa vel in corporum vel in animorum affectionibus miranda perfecerit. Cui enim est illud ignotum quod Pitagoras ebrium et luxuriosum adolescentem Tauromitanum sub frigy modi sono incitatum spondeo succinente rediderit miciorem atque sui compotem. Nam cum in riualis [[sco]] scortum domo esset clausum atque ille furens domum vellet comburere. Cumque Pitagoras stellarum cursus vt ei mos nocturnus erat inspiceret. vbi intellexit sono frigy modi incitatum multis amicorum monicionibus a furore noluisse desistere mutari modum precepit atque ita furentis animum adolescentis ad statum mentis pacacissime [?] temperauit quod scilicet Marcus Tullius commemorat in eo libro quem de consilys alysque verbis composuit. Sed et similia breuiter exempla conquiram. Terpander Aryon Methyemus Lebsios atque Youes gravissimis morbis cantus eripuere presidio. Ysmeneas vero Thebanus Boeciorum pluribus quos sciatici doloris tormenta vexabant modis fertur cunctas abstersisse molestias. Sed et Empedocles cum eius hospitem quidam gladio furibundus inuaderet quod eius ille partem accusacione dampnassent inflexisse dicitur modum canendi itaque iracundiam adolescentis temperasse. Et vt breuiter me expediam. Musica ipsa aures mulcet mentem erigit. preliatores ad bella incitat. lapsos et desperantes reuocat. viatores confortat. latrones exarmat. iracundos mittigat. tristes anxiosque letificat. discordas pacificat. [f.27r] vanas cogitaciones eliminat. freneticorum rabie temperat. vexatos a demonio liberat. provt habetur Primo Regum xvi capitulo. ubi dicitur. Igitur quandocumque spiritus domini malus arripiebat Saul tollebat David cytharam et percuciebat manu sua et refocillabatur Saul et leuius habebat recedebatque ab eo spiritus malus. Item et freneticus quidem. Asclepiade canente ab insania fertur fuisse liberatus. Vnde versus.

Comoda fert multa mortalibus agnita musa

Serpentes belue volucres reuocantur ab ira

Et celum volui sub consonancia dicunt

Prouocat affectus diuersos intrinseca mulcens

Sensus fortificans animasque tollit labores

Oppressos opere reuelat modulacio vocis

Iram depellit furiosos reddit amicos

Spiritus inmundus depellitur in modulando

Pugnantes acuit concentus bene formatus

Discordes pacificat tot munera Musica prestat

Capitulum Sextum De Hys Qui In Sancta Ecclesia Primordialiter Vsi Sunt Musica.

CVm igitur in comouendis mentibus hominum tanta sit Musice potencia merito vsus eius acceptus est in sancta ecclesia et maxime ad honorem almipotentis dei finaliter est inuenta. et per nonnullos sanctos patres dignissime per tractata atque culta. Primo a santo Ignacio [f.27v] martyre. necnon a beato Ambrosio Mediolanensium episcopo vsus musice in sancta ecclesia haberi cepit. Post hoc [[beatus]] beatissimus papa Gregorius spiritu sancto vt fertur assistente et dictante cantum modulatus est tradiditque Romane ecclesie modum quo per anni circulum diuinum celebraretur officium. Quod autem cantando laudandus sit deus magnam ex veteri testamento habemus auctoritatem. Legimus namque in Exodo capitulo xiiii quidam submerso Pharaone populum domini persequente Moyses et cum eo fily Israel carmen cecinerunt domino dicentes. Cantemus domino. gloriose enim honorificatus est et cetera. Exodus xv. David eciam beatissimus propheta et regius princeps non mediocriter imbutus arte canendi in decacordo quod est instrumentum musicum laudes domino cecinit. nosque ad cinendum domino hortatur dicens. Cantate domino canticum nouum laus eius in ecclesia sanctorum. Psalmus 149. Et non solum naturali vocalique sono vti non in laude dei voluit ymo per manu facta musice artis instrumenta laudare deum amonendo ait. Laudate dominum in sono tube. in psalterio. et cythara. in tympano et choro. in cordis et organo et cetera Psalmus 150. Cum igitur tante huius discipline in ueteri testamento inueniatur auctoritas multo forcius in nouo testamento reperitur. vt patet. Nam in gestis Romanorum pontificum legitur. quod Vitalianus primus Romanus pontifex qui sedit circa annum domini dc.li. Romanum cantum composuit et organo concordauit.

Capitulum Septimum De Differencia Inter Musicum Et Cantorem.

COnsideranda est magna differencia inter cantores qui vsuales dicuntur. et Musicos qui ab arte musica denominatiue appellantur. Nam cum Musicus semper per artem recte incedat. Cantor rectam aliquociens viam solummodo per vsum tenet teste Fratre Gwidone qui post Boecium in artem musica plurimum preualuisse dinoscitur in libro suo dicens. Musicorum [f.28r] et Cantorum magna est distancia. Illi dicunt Isti sciunt que componit musica. Nam qui facit quod non sapit diffinitur bestia. Versus

Bestia non cantor qui non canit arte sed vsu

Non vox cantorem facit sed artis documentum

Ac de causa rusticorum multitudo plurima

Donec viuit frustra mira laborat insania

Dum sine magistro nulla addiscitur antiphona

Quando pangunt raro tangunt modos artis musice

Ergo tales sunt scolares vocati sunt equiuoce

Unde Iohannes musicus comparat eos viro ebrio qui domum quandam reperit sed quo calle reuertatur penitus ignorat. Quos si aliquando musicus de cantu corrigit quod vel non recte vel in composite efferunt irati impudenter obstrepunt veritati acquiescere nolunt suumque errorem summo conamine defendunt et sic tales cantores vsum querentes arti musice iniuriantur. Vnde versus.

Iam nunc ars spernitur et tantum queritur vsus

Est non ex arte sed talis ab vsu fertur

Ars omnis patitur violentus quam premit vsus.

Capitulum Octauum Quot Sint Instrumenta Musici Soni.

Sciendum autem quod duo sunt omnium instrumenta sonorum. scilicet naturale et artificiale. Naturale aliud mundanum aliud humanum. Mundanum quippe secundum philosophum est celestis volubilitatis concors dissonancia que proprie armonia nominatur. Mundana [f.28v] namque musica vel Mundanum instrumentum in hys maxime prospiciendum est que in ipso celo vel compage elementorum vel temporum varietate insunt. Quomodo enim [[potest]] fieri potest vt tam velox celi machina tacito silentique cursi moueatur. Et si ad nostras aures sonus ille non pervenit quod multis fieri de causis necesse est tamen motus non poterit tam velocissimus ita magnorum corporum nullos omnino sonos scire cum presertim tanta fuit stellarum cursus coaptacione coniuncti vt nichil eque conpaginatum nichil ita commixtum possit intelligi. Namque aly excelsiores aly inferiores feruntur atque ita omnes equali incitacione voluuntur vt per dispares inequalitates ratus cursuum ordo discatur. Vnde non potest ab hac celesti vertigine ratus ordo modulacionis absistere. Iam vero quatuor elementorum diuersitates contrariasque potencias nisi quedam armonia coniungeret. quomodo fieri posset vt in vnum corpus ac machinam convenirent. Sed hec omnis diuersitas et ita temporum varietatem parit et fructuum vt tamen vnum anni corpus efficiat. Nam quod constringit yemps ver laxat. torret estas. maturat autumpnus temperaque vicissim vel ipsa suos afferunt pro varietate modulos quod et annuam consonanciam et circulacionis excursum atque reditum subinmisciant. Naturale autem instrumentum humanum dico illas gutturis cauitates quas arterias vocamus. Ipse enim naturaliter aperte sunt recipere aerem et reddere vnde sonus naturalis procreatur. Naturalis vero sonus alius discretus alius indiscretus. Discretus est qui in se habet aliquas consonancias. Indiscretus in quo nulla consonancia discerni potest vt in risu vel gemitu hominum in latratu canum et in rugitu leonum et cetera Simili modo discretum et indiscretum in artificiali perpendere potes. fistula namque illa qua decipiuntur auicule vel eciam olla Pergameno superducta qua pueri ludere [f.29r] solent indiscretum reddunt sonum. Sed in Sambuco in fidibus in cymbalis atque organis et cetera consonanciarum bene et distincte discernitur diuersitas. Illum <er>go sonum quem indiscretum esse diximus Musica nequaquam recipit. solus dumtaxat discretus qui eciam ptongus proprie vocatur ad musicam pertinet. Est enim Musica nil aliud quam vocum mocio congrua. Hec autem contra ydiotas precipue diximus vt illorum compelleremus rebellionem fatuitatemque qui quemlibet sonum esse musicum stulte autumabant. Est eciam tercia Musica que in quibusdam consistere dicitur instrumentis artificialibus de quibus capitulo sequenti diffusius tractabitur.

Capitulum Nonum De De Instrumentis Musicalibus Artificialibus.

In capitulo precedenti reperitur mencionatum de duobus instrumentis sonorum. scilicet de instrumento naturali et artificiali. De naturali Musica sew instrumento satis dictum esse arbitror. Nunc presenti in capitulo de musica sew instrumento artificiali quantum deus largitus fuerit pertractabitur. Artificiale <er>go instrumentum est quod non per naturam sed per artificium ad reddendum sonum adaptatur. Et hoc fit aut in pulsu vt in tympanis et cordis. aut flatu vt in tibys et organis. Consonancia namque que omnem musice modulacionem regit preter sonum fieri non potest. Sonus vero preter quendam pulsum percussionemque non redditur. pulsus vero atque percussio nullomodo fieri potest nisi precesserit motus. Si enim cuncta sunt immobilia poterit alterum alteri concurrere vt alterum impellatur ab altero. sed cunctis stantibus motumque carentibus nullum necesse est fieri sonum et hoc faciliter patet. In organo. quantumcumque <er>go folles moueantur et aer vel flatus organum intrauerit si non tanguntur vel mouentur claues sonus minime apparebit. Idcirco diffinitur sonus ita. Sonus est [f.29v] percussio aeris indissoluta vsque ad auditum. Motuum vero aly sunt velociores aly tardiores. Et si tardus quidem fuerit aut rarior motus graues necesse est sonos effici ipsa tarditate et raritate pellendi. Sin vero sint motus celeres ac spissi acutos neccesse est reddi sonos. Idcirco enim idem neruus si tendatur amplius acute sonat si remittatur graue et illud satis aperte videtur in instrumentis Musicalibus Artificialibus que multa sunt et innumerabilia. [[q]] de quibus longum esset narrare. De paucis tamen hic infra sermo habendus est. Et primo de organo. Organum vocabulum est generale omnium vasorum musicorum hoc autem cui folles adhibentur alio greci nomine appellant vt autem organum dicatur magis ea wlgaris est grecorum conswetudo. Tuba primum a Cirrenis inuenta adhibebatur autem non solum in prelys sed in omnibus festis diebus propter laudis et gaudy quantitatem. Tibias excogitatas in Frigia ferunt has diu quidem funeribus tantum adhibitas mox et sacris gentilium Tibias autem appellatas putant quod primum de ceruinis tibys cruribusque hinnulorum fierent. Hinc et tybicen quasi tybiarum cantus. Calamus est proprium nomen arboris a calendo id est fundendo voces vocatus. Fistulam quidam putant a Mercurio inuenta aly a fauno quem greci Pan vocant. Nonnulli aque ab Yda pastore aggregentino ex Sicilia. Fistula autem dicta quod vocem emittat. Nam grece fos latine vox scolia missa vocatur. Sambuca in musicis species est Symphoniarum. Est enim genus ligni fragilis vnde et tibie componuntur. Cythare ac Psaltery repertor Tubal vt predictum est perhibetur. Veteres autem cytharam fidiculam vel fidicem nominauerunt quia tam concinunt inter se corde eius quam bene conveniunt inter quos fides sit. Apud antiquos cythare septem corde erant. [f.30r] Vnde et Virgilius Septem discrimina vocum. Discrimina autem ideo quod nulla corda vicine corde similem sonum reddat. Sed ideo septem corde quia totam vocem implent. Cordas autem dictas a corde quia sicut pulsus est cordis in pectore. ita pulsus cordis in cythara has primus Mercurius excogitauit. Psalterium quod wlgo canticum dicitur a psallendo nominatum quod ad eius vocem chorus consonando respondeat. Est autem similitudo cythare barbarice in modum delce littere. Sed psaltery et cythare hec differencia est quod psalterium ligni illud concauum vnde sonus redditur superius habet et deorsum feriuntur corde et desuper sonant. Cythara vero concauitatem ligni inferius habet. Lira dicta a potu lyrin id est a varietate vocum quod diuersos sono efficiat. Liram primum a Mercurio inuentam fuisse [[dictum hom]] dicunt hoc modo. Cum regrediens Nilus in suos meatus varia in campis reliquisset monstra vel animalia relicta eciam testudo est. Que cum putrefacta esset et nerui eius remansissent extenta intra corium percussa a Mercurio sonitum dedit ad cuius speciem Mercurius liram fecit et Orpheo tradidit qui eius rei maxime erat studiosus. Timpanum est pellis vel corium ligno ex vna parte extensum. Est enim pars media simphonie in similitudinem cribri. Timpanum autem dictum quod medium est. vnde et in argaritum medium timpanum dicitur et ipsum vt symphonia ad virgulam percutitur. Cimbala a citabula quedam sunt que percussa inuicem tangunt se et sonum faciunt Sistrum ab inuentrice vocant. Ysis enim regina Egipciorum id genus invenisse probatur. Inde et hoc mulieres percuciunt [[que]] quia inuentrix huius generis fuit mulier. Vnde et aput Amozonas sistro ad bellum feminarum exercitus vocabatur. [f.30v] Tintinnabulum de sono vocis nomen habet sicut plausus manuum stridor valuarum. Symphonia wlgo appellatur lignum cauum ex vtraque pelle extenta qua virgulis hinc et inde musici feriunt fitque in ea ex concordia grauis et acuti suauissimus cantus. et hec pauca de instrumentis artificialibus dicta sufficiunt. Sed iam stilus vertendus est ad explanacionem musice artis sew practicam quia vsus cuiuslibet rei et practica per multum vtilis reperitur.

Capitulum Decimum De Prima Practica Musice.

AD habendam aliqualem noticiam Musice sciencie. Primo quatuor requiruntur. scilicet posicio siue situs clauium musicalium Debitus ordo numerus et vocabula earumdem clauium. Debitus situs siue posicio clauium in manu est vt in articulis debitis digitorum sinistre manus habiliter collocentur et tamquam sensibiliter eisdem articulis ascribantur vt statim manu intuita sew respecta omnes claues quasi descripte clare videantur. Debitus autem ordo clauium in manu est vt quelibet clauis in suo loco ponatur et non in alio. hoc est prima in primo. secunda in secundo. tercia in tercio et sic consequenter. Sed debitus numerus clauium est vt sciatur quot sint et quare tot sint et non plures vel pauciores sunt enim decem et novem quarum clauium nomina sic vocitantur. Gamaut. are. [sqb]mi. cfaut. dsolre. elami. ffaut. gsolreut. alamire. bfa[sqb]mi. csolfaut. dlasolre. eelami. fffaut. ggsolreut. aalamire. bbfa[sqb]mi. ccsolfa. ddlasol. Diceret quis ex quo iam informatus sum de Situ. Ordine. Numero nominibusque clauium musicalium. Peto informari in quo articulo [f.31r] manus sinistre quelibet clauis debeat poni sew locari. Accipe hoc breuiter metris sequentibus. et persequentem manualem figuram depictam. vnde versus

Musica subscriptis fiet tibi cognita dictis

In cordis cista si bene fixeris ista

Claues in numero reperimus decaque nouem

Ecce figura manus tenet has et quilibet vsus

Nunc extende manum quod possis cernere verum

Scandas iuncturas in directum posituras

[Gamma] caput est grecum sed ddlasol supremum

Est manus hec facta pueris per paucula metra.

Gamaut are [sqb]mi semper pollex retinebit

Index radice cfaut mediusque dsolre

Sic elami medicus fit ffaut auricularis

In cuius medio gsolreut esse memento

Inde suo more collum tegit nunc alamire

Et caput ornari consweuit eius bfa[sqb]mi

In summo medici csolfaut laus erit poni

Et dlasolre medius tibi vertice portat

Index reiterat eelami fronte exornat

Fffaut digito reddit ac ggsolreut ipso

[f.31v] Hinc aalamire fert medius medicus bbf<a>[sqb]mi

Et ccsolfa dat medius ddlasol quoque complet

Sunt plurimi vere qui ela apposuere

Hys est contraria musicorum concio tota

Aly versus vnde supra.

Bis decas ex arte cantus claues manus hee sunt

Gamaut are [sqb]mi cfaut dsolre sequetur

Elami ffaut gsolreut ac alamire

Cum bfa[sqb]mi csolfaut ac dlasolre

Eelami fffaut ggsolreut cum aalamire

Cum bbfa[sqb]mi ccsolfa et ddlasol

Si placet addatur ela extra manum ponatur.

Item pro maiori intelligencia predictorum potes aduertere figuram sequentis manus depicte ibi enim clarius resultabit quidquid ante dictum fuit. Vnde versus.

Manus depicta docet que sequitur dicta

Et notandum quod omnis numerus clauium siue vocum imparis numeri debet poni in linea. par vero numerus in spacio. Versus

Post hec cognosce quid linea quid spaciumve

Impar iunctura sit queuis linea dicta

Wlt numero pari spacium iunctura vocari

Linea bis quina nonies spacium sociatur

[f.32r] [Item musica est ars liberalis debitum modum canendi demonstrans. Cuius subiectum est Numerus sonorosus. Et eius propria passio est ascensus vel descensus proporcionabilis de vno cantu in alium uel consonancia et cetera Clauis musicalis est agregatum ex voce vel vocibus seruans coniunctam litteram inicialem. Item Nota quod in nulla claue incipitur aliquis cantus nisi habeat vt nec in aliqua finitur nisi habeat la quia vt est fundamentum et la finis. Item viginti sunt claues in manu secundum artem et decem [[et nouem secundum vsum]] et decem et nouem secundum usum. Versus Claues in numero reperimus decaque novem Bis decas ex arte claues cantus dicas esse. Item Sex sunt voces per quas omnis cantus modulatur. Versus vt re mi fa sol la. sic modulacio musice cantat. Et ordinantur in lineas et spacia vt infra patebit cum ascensu et descensu. et cetera in marg.]

Quando tota manus per iuncturas peragratur.

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.32r; text: Item In principio manus ponatur g grecam ad designandum quod Musica a grecis ortum habet et cetera, primus [sqb] duralis. primus naturalis, finitur primus [sqb] duralis, primus b mollis, Secundus [sqb] duralis; finitur primus naturalis; secundus naturalis, finitur primus b mollis, finitur secundus [sqb] duralis, secundus b mollis, tercius [sqb] duralis, finitur secundus naturalis, finitur secundus b mollis, [Gamma]ut, Are, Bmi, Cfaut, dsolre, elami, ffaut, gsolreut, alamire, bfa[sqb]mi, csolfaut, dlasolre, eelami, fffaut, ggsolreut, aalamire, bbfa[sqb]mi, ccsolfa, ddlasol, Ela, Sex vocum arsis et thesis, Inicium, c, f, g, In natura bmollisque [sqb] dura, a, d, e, Finis, Disce manum tantum si vis bene discere cantum Absque manu frustra disces per plurima lustra.] [ANOMCOMP 01GF]

[f.32v] Nota eciam quod manus pro vt hic capitur nichil aliud est nisi organum distinctis clauibus et vocibus debite registratum. Dicuntur autem claues et non sere vel lamine propter conformem proprietatem et specialem vtilitatem quam habet in se clauis materialis per clauem enim materialem reseruamus in custodia meliori ea que possidemus. Sic meliori fundamento artem tocius musice in hys clauibus sub quodam breui compendio retinemus. Item clauis parue est quantitatis et sine magno labore haberi et portari potest. sic numeri istarum clauium musicalium sunt parui et cum paruo labore quis potest adipisci. Et nisi has claues in manu teneamus memoriter quasi fixas perfectam artis musice cognicionem non poterimus obtinere. Notandum quod clauis prout capitur in Musica non est aliud nisi quedam manifestacio vel restrictio cuiuslibet cantus et ponitur similitudinarie quia sicut clauis realis claudit et reserat sic ista clauis ignota obstruat et nota id est quemlibet cantum mundi manifestat. Nempe sicut artifex sine posicione fundamenti frustra edificat sic sine fructu laborat qui post positis hys clauibus et sensu earum mistico scienciam musice apprehendere ex presumpcione vel negligencia festinat.

Capitulum Undecimum De Litteris Alphabeti In Musica Sew Manu Positis

VOlentibus igitur facilem artis Musice habere noticiam incipiendum reor a litteris alphabeti que in articulis interioribus non exterioribis manus sinistre secundum ordinem collocantur. Et dico notanter interioribus quia cum clauseris manum totam musicam simul aptissime apprehenderis. Cognitis <er>go ex premissis clauibus considerande sunt littere que ipsis clauibus prelocantur que septem sunt numero scilicet a b c d e f g [f.33r] ante quarum inicium g grecum ponitur quod gama vocatur cuius figura talis esse debet [Gamma]. Mirum autem non videatur cur g grecum pro inicio litterarum ponatur. Accipe racionem. Lingua namque legitima vt plurimum excerpta est a greca et sic a priori fit denominacio sew inchoacio. Et hec septem littere triplici gradu sew posicione ordinantur in manu primo gradu integraliter sic [Gamma] A B C D E F G. Secundo gradu sic a b c d ee ff gg. Tercio autem modo sic aa bb cc dd. dumtaxat quatuor. Ela vero vt aliqui dicunt extra manum veri Musici pro clave non assumunt pro eo quod locus non occurrit cui assignanda vel multiplicanda foret illa clauis Ela ergo merito videtur obmittenda. Vnde versus

Hinc alphabeta poteris cognoscere trina

Que prelocantur clauibus ymo et variantur

Bis plene duo semiplene tercium pono

A b c d e f g [Gamma] wlt prelocare

Qua propter restat eciam notandum quod quinpertita reperitur diuisio clauium in manu. Prime namque quatuor claues. gut. are [sqb]mi cfaut dicuntur graues pro eo quod omnis cantus in eis versatus grauiori sono profertur. racione cuius plus deseruiuntur tonis plagalibus quam autentis vt infra patebit. Sed secunde quatuor claues scilicet dsolre. Elami. ffaut. gsolreut. dicuntur finales eo quod omnis cantus musicus secundum racionem tonorum compositus sortitur finem suum in eisdem clauibus. Nam primus tonus ac Secundus finem habet in dsolre. Tercius quartusve in elami. Quintus et Sextus tonus caudabit in ffaut. Septimo vero et Octavo gsolreut finem prestabit. Hys dictis non obstantibus ex licencia [f.33v] aliquando fit ascensus finalium per dyapenthe et potissime trium primarum finalium et hoc per affines. Nam primus tonus atque Secundus finiuntur aliquando in alamire. Tercius eci<am> quartus in bfa[sqb]mi et sic de alys sicut infra patebit. Tercie autem quatuor claues scilicet alamire. bfa[sqb]mi. csolfaut. dlasolre. vocitantur acute. et racio quia cantus qui [[e]] in eis versatur acuto concentu profertur iam magis autentis tonis deserviunt quam plagalibus. Sequentes autem id est eelami fffaut ggsolreut et aalamire dicuntur superacute quia acutas voces acumine superant. Vltimas autem tres vocamus excellentes quia excellunt sive excedunt racionem tonorum eo quod nullus cantus saltim regulariter compositus cuiuscumque fuerit toni ad ipsas raro ascendit. vt infra patebit. Vnde versus.

Hys visis claues quas dat ter musica nosces

Primas scito graues quia graui sono feruntur

Hinc sunt finales quia cantum finire iubentur

Alterasque claues quatuor fore scito acutas

Hinc quatuor vltimas dic claues superacutas

Tres excellentes hinc altisone resonantes

Gama graues d finales a prebet acutas

Ee super has acuit bbfa. quoque excellit.

Capitulum Duodecimum De Sillabis Vocum Musicalium.

CLauibus et cum suis litteris in manu debite ordinatis adduntur sex voces de quibus nunc succincte dicendum erit. Sunt autem sex quas ad opus musice assummimus. quamuis diuerse sunt aput diuersos. Vnde anglici. francigene alamanni vtuntur [f.34r] hys scilicet. vt re mi fa sol la secundum septiformem ordinacionem vnicuique voci debitum sonum in ascensu descensuque assignando quod magis cantando quam scribendo potest agnosci. Vnde versus.

Iuncturas vocum post hec ex ordine postas

Ordine septeno sinistra quas manus aptat

Musice sex retinet voces ars propriatas

Vt re mi fa sol la tibi canit musica noua.

Quas quidem voces Frater Paulus hystoriographus Cassinensis monachus ecclesie Romane dyaconus originaliter inuenit atque in ympno Vt queant laxis primo in versu composuit. Vnde versus

Paulus dyaconus Cassinensis religiosus

Sex voces inuenit musicis canendas reliquit

Ympno inseruit vt queant sicque peregit

Vt caput coronat resonare secundam demonstrat

Mira ternam gestat famulorum quartam preclamat

Solue quinam modulat laby senam cytharizat

Et iam dicta sic probantur. Vt ponitur ibi. Vt queant laxis. Re canitur ibi Resonare fibris. Mi vero modulatur ibi Mira gestorum. Fa autem pangitur ibi Famuli tuorum. Sed sol manifestatur ibi Solue polluti. Necnon la reseratur ibi Laby reatum. Et sic patet quod qui wlt solfare oportet vt hys vocibus utatur ascendendo et descendendo. Ytalici autem vt quidam [f.34v] volunt alias habent voces quod tamen michi videtur supervacuum credere. quia Paulus supradictus ytalicus fuit et verisimiliter credendum quod et ytalicis hys vocibus vtuntur quibus et nos. Attamen qui voces ytalicorum noscere et inuestigare affectat si que essent scrutetur ab ipsis. Vnde versus.

Ytalia alias psallendi dant tibi voces

Quas si scire[[s]] velis scrutari ab illis poteris

Sed sat sint tibi voces quas tenent moderni

Vltra non queras patrum ne transeas metas.

Capitulum xiii. Quot Sint Cantus In Manu.

VOcibus <er>go sex supraordinatis Restat modo amimaduertere qui et quot cantus sint in manu. Sciendum autem quod ex hys sex vocibus resultant septem cantus secundum speciem licet solum tres sint secundum genus scilicet [sqb] duralis. naturalis. et b mollis. Vnde versus.

In varias species cantus distingwere debes

[sqb] durus primus naturalisque secundus

Tercius hinc cantus b mollis erit vocitatus

Et sciendum quod ista tres cantus parciuntur in septem [sqb] duralis namque triplici particione constat. naturalis autem et b mollis duplici. Vnde versus

[sqb] durum triplo nat. bmollis geminabo

Hos locare potest septem clauibus aptans

Tres duros fert g naturales c geminatos

[f.35r] Et tot b-molles f demonstrat tibi cantus.

Et qulibet illorum cantuum preter Septimum integratur ex premissis sex [[vox]] vocibus scilicet. vt re mi fa sol la. licet quidam adhuc ponant vnam clauem scilicet eela sed hoc repugnat dictis omnium autenticorum musicorum utra ostensum est. Et vt clarius premissa intelligi possint descendendum necesse est ad speciem.

Et nota quod prima particio vocum premissarum incipit in [Gamma]ut graui in linea. et terminatur in e finali in spacio. ad probam vide figuram sequentem.

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.35r,1; text: primus [sqb] duralis, vt, re, mi, fa, sol, la.] [ANOMCOMP 02GF]

Secunda vero diuisio vocatur primus naturalis et incipit in cfaut graui in spacio et finitur in a acuto id est in alamire in linea quod sic probatur.

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.35r,2; text: primus naturalis, vt, re, mi, fa, sol, la.] [ANOMCOMP 02GF]

Tercia particio vocitatur primus b-mollis Incipit in f finali in linea id est ffaut et terminatur [in in marg.] d acuto in spacio hoc est in dlasolre et hoc probatur sic.

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.35r,3; text: primus b mollis, vt, re, mi, fa, sol, la.] [ANOMCOMP 02GF]

Quarta ordinacio vocatur Secundus [sqb] duralis. et summit exordium suum in g finali in spacio id est in gsolreut et sortitur finem in ee superacute in linea id est in eelami. quod sic probatur.

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.35r,4; text: Secundus [sqb] duralis, vt, re, mi, fa, sol, la.] [ANOMCOMP 02GF]

Quinta diuisio incipit in c acuto in linea id es csolfaut et finem suum recipit in aa superacuto in spacio id est in [a supra lin.] alamire. et probatur sic. Et vocatur secundus naturalis.

[f.35v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.35v,1; text: secundus naturalis, vt, re, mi, fa, sol, la.] [ANOMCOMP 02GF]

Sexta particio vocatur secundus b mollis et incipit in ff superacuto in spacio id est fffaut et desinit in dd excellenti in linea id est ddlasol et probatur sic.

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.35v,2; text: secundus b mollis, vt, re, mi, fa, sol, la.] [ANOMCOMP 02GF]

Septima et ultima ordinacio vocatur [sqb] duralis tercius et iniciatur in gg in linea id est g in ggsolreut et finitur in dd excellenti in linea id est in ddlasol et caret vltima voce quod probatur sic

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.35v,3; text: tercius [sqb] duralis, vt, re, mi, fa, soll, sol.] [ANOMCOMP 02GF]

Ex premissis ergo pro maiori planiorique intellectu breuiter colligere poteris quod primus cantus [sqb] duralis Incipit in Gamaut et finitur in elami. Secundus vero [sqb] duralis in gsolreut et finitur in eelami. Tercius autem [sqb] duralis incipit in ggsolreut et finitur in ddlasol et caret vltima voce. Primus autem cantus naturalis incipit in cfaut et finitur in alamire. Secundus vero naturalis originem summit in csolfaut et finitur in aalamire. Primus de hinc b mollis incipit in ffaut et terminatur in dlasolre Secundus autem b mollis iniciatur in fffaut et caudatur in ddlasol. Vnde versus

Si bene intelligas septem cantus tibi ponas

In musica plane hoc credas michi sane

Primus [sqb] durus in gamaut iniciatus

Pro certo in elami finem ponit quoque sibi

[sqb] dur secundum gsolreut dat tibi certum

Eelami dabit finem sibi atque probabit

[f.36r] Ternum [sqb] durum ggsolreut reddit securum

Nec wlt negare ddlasol finem prestrare

Hoc bene aduerte naturalis primus aperte

In cfaut ponitur in alamire caudatur

Non sit tibi vanum naturalem dare secundum

Csolfaut libere finem prestat aalamire

Adhuc restabit ac b moll primum tibi dabit

Ffaut decenter dlasolre finit libenter

b moll secundum fffaut dat tibi tutum

Sed finem tribuit ddlasol ela repellit

Sic septem cantus in musica probatos habemus.

Ex dictis igitur patet corolarie quod omnis cantus [sqb] duralis incipitur in g. et naturalis in c. b mollis vero in f. Vnde versus.

Per g [sqb] durum sit semper tibi caniturum

Naturam c dabit f b moll significabit

Que dicta sunt ante patescunt figura sequente

Hanc <er>go respicias in dubys vt certus fias.

Sequitur figura.

[f.36v] [Item tres sunt littere in quibus cantus Incipitur scilicet c f et g. Versus In c natura f b mol gque [sqb] dura. Item tres sunt littere in quibus cantus finiuntur scilicet a d et e. Versus In a natura d b mol eque [sqb] dura in marg.]

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.36v; text: Graues, Finales, Acute, Superacute, Excellentes, [Gamma], a, [sqb], c, d, e, f, g, b, ee, ff, gg, aa, bb, cc, dd, vt, re, mi, fa, sol, la, primus [sqb] duralis, primus naturalis, Primus b mollis, Secundus [sqb] duralis, secundus naturalis, secundus b mollis, Tercius [sqb] duralis.] [ANOMCOMP 03GF]

Versus de linea et spacio.

De facili cernis que clauis linea sistit

Linea sit prima clauis spaciumque secunda

Et sic multiplica per claues posteriores

Linea bis quina nonies spacium sociatur

Quando tota manus per iuncturas peragratur.

[f.37r] [Voces octo graues quatuor dicuntur acute.

Ee super excellunt quas inchoat aa duplicata. in marg.]

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.37r; text: Descendendo. Nomina clauium situs et differencia. Primus cantus [sqb] duralis, Primus cantus naturalis, Primus cantus b mollies, Secundus cantus [sqb] duralis, Secundus cantus naturalis, Secundus cantus b mollis, Tercius cantus [sqb] duralis, vt, re, mi, fa, sol, la, [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, ee, ff, gg, aa, bb, cc, dd, linea, spacium] [ANOMCOMP 04GF]

[f.37v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.37v; text: Tres sunt cantus in genere et septem in specie. [sqb] duralis. Et diuiditur in tres, Naturalis. Et diuiditur in duos, b mollis. Primus, Secundus, Tercius, Incipitur in [Gamma]ut et finitur in elami. Incipitur in Gsolreut et finitur in eelami. Incipitur in ggsolreut et finitur in ela. Incipitur in Cfaut et finitur in alamire. Incipitur in csolfaut et finitur in aalamire. Incipitur in Ffaut et finitur in delasolre. Incipitur in FFfaut et finitur in ddlasol.] [ANOMCOMP 05GF]

Versus Tres locat in manibus distinctos musica cantus Nunc armonie que diuidunt genus omne. Et nota quilibet cantus habet litteram incialem et finalem Quia omnis cantus [sqb] duralis incipitur in g et finitur in e Et omnes naturales inchoantur in c et terminantur in a. Et omnes cantus b molles inicium summunt in ff et finem in d. Versus In c natura f [b supra lin.] moll g que [sqb] dura. In a natura d b moll e que [sqb] dura. Et nota quod in nulla claue incipitur aliquis cantus nisi habeat vt. Racio Quia vt est fundamentum omnium aliarum notarum et cantuum propterea in ccsolfa non incipitur tercius cantus naturalis quia non habet vt. Et sicut sepcies in manu continetur vt sic eciam septem erunt cantus in speciali vt pretractum est in figura prehabita. Versus per septem species cantus plurificatur. Per tria g duo c tot ff diuersiuicantur. Et sex sunt voces per quas omnis modulatur cantus. Versus vt re mi fa sol la modulacio musice cantat. Eciam in manu reperitur duplex b scilicet rotundum siue b-molle et tale sic habet scribi b Et designat vbi ponitur quod ibi debet cani fa leniter. Aliud est [sqb] durum siue quadratum et tale habet sic scribi [sqb] Et designat vbi ponitur quod ibi debet cani mi fortiter Versus [sqb] durum mi canit b molle fa dulce frequentat. Item Nota Quod inter ceteras sex sunt claues magis vsitate et notabiles in libris scribende videlicet [Gamma] ut ffaut bfa[sqb]mi csolfaut ggsolre ut et ddlasol et aliqui addunt bbfa[sqb]mi et sic erunt septem. Et nota quod moderni habent viginti unam claues videlicet intuenti sic tamen in bfa[sqb]mi et bbfa[sqb]mi capiuntur quatuor note quia quelibet earum debet esse due claues et due note. Sed antiqui habuerunt decem et nouem. Similiter nota quod in manu antiqui claues duplicantur in libro vero non. Racio quia tales claues distingwuntur penes pronunciacionem in manu In libris autem penes lineas et spacia. Et sic in ggsolreut ponitur tantummodo g. cum tamen sibi correspondeant duo gg et quia talis clauis in libro ponitur in linea Ideo sufficienter distingwitur a gsolreut que ponitur in spacio Et scribitur per litteram capitalem Pariformiter dicitur de alys clavibus. Item notandum Mutare in propositio est vnius vocis in aliam sub ydemptitate soni et diuersitate cantus variacio. Versus Quando mutabis vocem pro voce locabis Sicque dabit voces semper mutacio plures. Et sex sunt claues in quibus nulla fit mutacio scilicet [Gamma]vt are bmi bfa[sqb]mi bbfa[sqb]mi et ela. Racio quia vbicumque debet fieri mutacio ibi debent esse plures voces modo ibi in istis clauibus tantummodo est una vox igitur nulla mutacio. Racio quia idem in se ipsum mutari non potest. Sed racio de bfa[sqb]mi et bbfa[sqb]mi est quia vbicumque debet fieri mutacio ad minus ibi debent esse due note et vna clauis modo sic non est [[ibi]] hic quia ibi sunt due note et eciam due claues igitur nulla mutacio ex racione prius dicta quia idem in seipsum mutari non potest et cetera Secundo quia iste claues sunt sibi inuicem opposite inscripte et in sono vocis vt patet quia ibi ponitur b molle representans fa molliter Et [sqb] durum designans mi duraliter modo molle fa dare pro mi durum et e conuerso fieri non potest sew debet et cetera Versus In bfa[sqb]mi binas voces wlo de mi Quas non mutabis quia duplex est ibi clauis Nota prima regula mutacio[num in marg.] talis est Nunquam quis debet mutare nisi necessitas postulat Versus Nunquam mutabis nisi sit mutare necesse. Secunda regula clauis habens vnam vocem nullam habet mutacionem Versus Vnica si fuerit vox invariata manebit. Tercia regula clauis habens duas voces duas habet mutaciones scilicet vnam ascendendo et aliam descendendo Versus Cuius sunt gemine poteris [eam supra lin.] [[causa]] bis variare. Quarta regula clauis habens tres voces habebit sex mutaciones videlicet tres ascendendo et tot descendendo Versus Si fuerit trina fiet variacio sena. Quinta regula vox ascendendo que debet variari varietur in vocem que est in ordine inferior ad eam licet idem debeat manere sonus. Et descendendo vox que debet variari mutetur in vnam que est superior in ordine ad eam sibi subordinatam. et cetera

.Mutacio est due:

Extrinsecus Est quando vox in vocem aperte mutatur sic vt in fa Sol in re et e conuerso.

Intrinsecus Est quando vox queue debet mutari relinquitur vt in cantu figuracio.

[f.37r] Ad mutacionem duo reperiuntur,

Non mutare nisi sit mutare necesse.

Secundo vt inspiciantur bene omnia commenta an musica ficta occurrat.

Nota ad cognoscendam autem musicam quam fictam nominant Notandum in omnibus clauibus in quibus fa localiter non ponitur potest poni b molle Similiter in omni claue in qua fa localiter ponitur potest poni [sqb] dure cogente tono innumerate Cum igitur modulacionum coaptacione tota anima delectetur Sic e contrario ab audiendi voluptate se subtrahit si quid in ea deprauatum sentit Multi tamen sine artis huius noticia videntur se bene canere velle Interrogati autem de numero vel interuallis respondere nesciunt voluntque aurium sensuique tradere non autem racione in genere tum vtrorumque iudicium sit exquirendum diuidant <er>go tonum qui est altera vox perfecta ab vnisono et diuiditur in semitonium Maius quod vocatur apostheme quod diuiditur in diesim et coma quod diuiditur in duo scismata et semitonium minus quod vocatur diesem et diuiditur in duo diascismata Sic igitur tonus dividitur in maius et minus semitonium vel in duo minora semitonia et vnum coma vel in quatuor dyatisma et vnum coma et cetera.

[f. 38r] Capitulum Quatuordecimum De Mutacionibus Et De Primis Tribus Clauibus Scilicet Gamaut Are [sqb]mi.

DEscriptis quibsdam notabilibus sew documentis de vocibus clauibus atque cantibus Musice sciencie. nunc de earumdem varietatibus mutacionibusque paucula subiungamus. Et primo quid sit mutacio. Mutacio secundum quosdam provt hic accipitur est vnius vocis pro alia in eadem claue et sub eodem sono sew consonancia locacio. Vel sic. Mutacio est quando inferior vox mutatur in superiorem ascendendo. et e contra. superior in inferiorerem descendendo. Aliter sic. Mutacio est dimissio vnius vocis propter aliam in eodem signo et eodem sono. Notandum autem quod in nulla claue cantantur plures voces per eundem cantum. Sed vnaqueuis vox in sua claue suo cantui est assignanda. exempli gracia. patet in cfaut. illa vox fa canitur per primum [sqb] durum. Sed vt in eadem claue canitur per primum naturalem. Et sic de alys videtur intelligendum. Vnde versus.

Voces mutare discas hinc et variare

Quando mutabis vocem pro voce locabis

Sicque dabit voces semper mutacio plures

Notandum tamen quod sunt alique claues que tantum habent vnam vocem et sunt prime tres scilicet gamaut are [sqb]mi et nullam habent mutacionem que [quia m.rec. sub lin.] vna sola mutari non potest. Vnde versus.

Vnica si fuerit vox invariata manebit

[f.38v] Alique vero claues duas habent voces et sunt octo. scilicet cfa.ut dsolre. elami. ffaut. eelami. fffaut. ccsolfa. et ddlasol. et ille duas habent mutaciones vnam ascendendo et aliam descendendo. Sunt eciam nonnulle claues tres habentes voces. et sunt sex scilicet gsolreut. alamire. csolfaut. dlasolre. ggsolreut. aalamire. et ille claues habent senas mutaciones tres ascendendo et tres descendendo. Vnde versus.

Gamaut ac are [sqb]mi nequis variare

Vox vna cum datur mutacio nunquam sequatur

Si duplex detur hanc [hoc m.rec. supra lin.] bis decet vt varietur

Sed dum fit trina tunc fit mutacio sena

Ex hys vt varium valeas cognoscere cantum

Ab ista regula excipiuntur bfa[sqb]mi et bbfa[sqb]mi. licet quelibet illarum habeat duas voces scilicet [b m.rec. supra lin.] et mi nullam tamen habent mutacionem. Racio quia inter duas claues non potest fieri mutacio. diuerse enim claues diuersas voces inportant et iste due littere scilicet b et [sqb] sunt huiusmodi ergo et cetera Vnde. versus

Sub bfa[sqb]mi binas voces volo demi

Quas non mutabis quia duplex est ibi clauis

Omnis enim clauis inter cuius voces mediat littera aliqua nullam habet mutacionem. Nec apparet racio quare ille claues scilicet bfa[sqb]mi et bbfa[sqb]mi contra regularem formacionem clauium pre alys omnibus habeant duas litteras vnam ante clauem secundam vero inter voces ideo relinquitur quod nullam habeant mutacionem. Vnde versus.

[f.39r] Nunquam mutatur bfa[sqb]mi nec variatur

Eius et octaua ne sit mutatio praua.

Notandum eciam quod vbicumque ponitur [sqb] quadratum designat cantum [sqb] duralem et est mi. Vbi autem ponitur b rotundum designat cantum b mollem et est fa exceptis excipiendis. Vnde versus.

b-mollis cantus claui dat fa bfa[sqb]mi

In qua [sqb] durus mi semper dat tibi cantus

Vocatur autem b-mollis quia mollem [[v]] sonum habet vox cui deseruit. Vel dicitur b rotundum quia figuram rotundam sew circularem habet que est mollis et ideo dicitur b mollis. Sed [sqb] durus dicitur quia durum habet sonum vox cui famulatur scilicet mi. Vnde dicitur [sqb] quadratum quia figuram quadrangularem habet que non ex facili mobile est et ideo vocatur cantus [sqb] duralis.

b mollem dulce [sqb] durum succine dure

Vt naturalem b mollem succine talem

Eciam aduertendum quod licet in eelami ponatur duplex e tamen solum secundum [[est]] e est clauis. et primum e ponitur ad differenciam primi elami quod ponitur in spacio ad denotandum quod eelami debet poni in linea et hoc eciam intelligitur de alys clauibus duplatas litteras habent. et pro supradictis nota metra sequente.

Vocem cum clauis habet vnam non variabile. vel mutabile

Et que sunt gemine poteris bis eas mutare

Voces habens ternas sex pocias varietates

[f.39v] Sunt claues bine bfa[sqb]mi quas habent in se

Que nequeunt canere simul aut se continuare

Sed quecumque canit sociam de sede repellit

Ergo b molle pro sola claue reperitur

Et [sqb] quadratum claue sub vna locatur

Quas vt iam dixi supra retinet bfa[sqb]mi

Adhuc breuiter restat notandum quod mutacio nunquam fieri debet nisi necessitas occurrat alias esset vicium et contra regulas musice artis. Vnde versus.

Si mutare cupis normas has mente tenebis

Nunquam mutabis nisi sit mutare necesse

Si cupias veras tibi normas artis adesse

Et hec pauca de mutacionibus breuiter dicta sufficiant. Nunc vero restat dicendum quomodo vnaqueque vox in alteram mutari debeat in clauibus musicalibus. Et primo tribus primis scilicet Gamaut are [sqb]mi. Accipite ergo incipiendo dicimus quod Gamaut habet vnam vocem scilicet vt per primum [sqb] duralem cantum qui ibi incipit et nullam habet mutacionem. quia ut dicit Aristoteles. Vnus numerus in seipsum mutari non potest. G. est littera greca. Et hys tribus primis clauibus pauca ponenda sunt quia difficultas quasi nulla in eis occurit. Are est secunda clauis in manu. et habet similiter vnam vocem per primum [sqb] duralem cantum et nullam habet mutacionem quia vna sola vox mutari non potest. A est littera re est vox. [f.40r] [sqb] mi vero similiter vnam continet vocem scilicet mi per primum cantum [sqb] duralem et nullam habet mutacionem propter causam prius allegatam. et [sqb] est littera. mi autem vox. et iste tres claues dicuntur graues cum sequenti.

Capitulum xv. Quomodo Voces Mutari Habeant In Cfaut

VVlterius sciendum quod in capitulis sequentibus talis erit processus. Primo ponende sunt mutaciones ascendendo et descendendo que simpliciter absque saltibus sew variacionibus et hoc pro iuuenibus cum suis probis. Denim iterum ponende [[it]] erunt mutaciones cum saltibus vel variacionibus prout [[pro]] patebit. Ergo Notandum quod Cfaut habet duas voces scilicet fa et ut. fa per primum [sqb] duralem. et vt per primum naturalem qui hic iniciatur. C autem est littera. Et habet duas mutaciones diuersas vnam ascendendo. secundam descendendo. Primo mutatur fa in vt ascendendo de primo cantu [sqb] durali in secundam naturalem. et e conuerso mutatur vt in fa descendendo de primo naturali in primum [sqb] duralem. et hec probatur sic.

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.40r; text: vt, re, mi, fa.] [ANOMCOMP 06GF]

Vlterius Notandum adhuc de eadem claue et eius mutacionibus circa saltus. Et primo in cfaut mutatur fa in vt ascendendo de primo cantu [sqb] durali in primum naturalem et tunc fit saltus per dyatesseron vel dyapenthe [[per]] vel per tonum cum dyapenthe. hoc est ad quartam vel [[quinque]] quintam vel sextam clauem et non alio modo per mutacionem saltem regularem. [f.40v] potest quidam vlterior saltus fieri de hac claue in aliam sed nequaquam per mutacionem vocum regularem. Secundo modo mutatur vt in fa descendendo de primo cantu naturali in primum cantum [sqb] duralem et tunc saltus fit aut per semitonium aut per semiditonum aut per dyatesseron hoc est ad secundam terciam vel quartam clauem immediate sequentem et sic cfaut inueniuntur due mutaciones et diuerse variaciones vt aperte in notula sequenti. Et ista clauis dicitur gravis.

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.40v,1; text: Sic debes mutare cfaut et bene variare.] [ANOMCOMP 06GF]

Capitulum xvi De Dsolre Et Eius Mutacionibus.

VIsis mutacionibus ac variacionibus cfaut nunc consequenter tractare convenit de mutacionibus clauis que vocatur dsolre que inter claues finales prima dinoscitur. Et primo dicendum quod dsolre habet duas voces scilicet sol per primum [sqb] duralem. et re per primum naturalem. d vero est littera. Et in ista claue occurrunt due mutaciones diuerse hoc modo. Primo mutatur sol re ascendendo de primo [sqb] durali cantu in primum cantum naturalem. Secundo mutatur re [[in]] in sol descendendo de primo naturali in primum tantum [sqb]duralem probatur sic.

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.40v,2; text: sol, re, la.] [ANOMCOMP 06GF]

Vnde versus.

[f.41r] Non sit tibi cure mutacio clauis dsolre

Primo mutatur sol in re ac variatur

Descendendo vide re in sol quod scis pro mutare.

Nota aliam formam circa mutaciones dsolre cum saltibus. et primo mutatur sol in re ascendendo de [sqb] durali in primum naturalem et tunc fit saltus triplex aut per semiditonum aut per dyatesseron aut per dyapenthe hoc ad terciam. quartam vel quintam clauem tantum. potest quidem ulterius saltus fieri sed non per regularem vocum mutacionem prout supra dictum est in cfaut. Secundo vero modo mutatur re in sol descendendo de primo naturali in primum cantum [sqb] duralem. et tunc potest fieri saltus regulariter eodem modo quo supra scilicet vel terciam quartam vel quintam clauem. Et sic in dsolre inueniuntur due mutaciones et circa easdem sex diuerse mutaciones sicut patet sequenti in notula.

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.41r; text: sol, re, Dsolre varia ac sic vocesque pemuta. et cetera.] [ANOMCOMP 06GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License