Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[43] <Musica Johannis>

[44] Epistola Johannis ad Fulgentium

Domino et patri suo venerabili Angelorum antistiti Fulgentio, viro scilicet ex re nomen habenti, quippe qui et prudentia pollet et sanctitate fulget, Iohannes servus servorum Dei, quicquid patri filius dominoque servus.

Cum me plurima atque diversa videres indagare studia, uni tamen arti videlicet musicae praecipue operam dare, de ipsa me arte compellare coepisti suadens uti ad doctrinam et illuminationem minus eruditorum aliquam ingenioli mei curarem emittere scintillulam.

Quod cum dubius trepidusque, tamquam qui ad hoc implendum haudquaquam mihi videbar idoneus, refugerem, crebra aures meas admonitione pulsabas, versiculumque illum veritatis doctor et caritatis amator semper mihi instillabas: "Sapientia occulta et thesaurus absconditus, quae utilitas in utrisque?" Ad haec me tibi respondentem, quod hebetis et imbecillis essem ingenii, tali obiectione compescebas: "Quid est, fili, quod dicis, quid est inquam quod loqueris? Nonne ego te Boetii musicam atque Guidonis necnon et Bernonis, si [45] recte memini, legisse comperi? Nonne et ego, quanta sit tui facultas ingenii, quam plurimis edidici experimentis, adeo ut quid tui portare queant humeri et quid minime, nemo melius me atque indubitantius noverit? Profecto non bona nec recipienda te contra me ratione tueris atque si rectius omnia perpendere velles, quominus me monitusque meos sequerere, causam non haberes. Nam ut de Martiale, Odone, Notkero, quorum tu libros utpote in hac arte probatissimorum diligenter perspexisse diceris, sileam, de praefatorum virorum opusculis satis aptas et utiles legentibus, si velles modo, posses excerpere regulas. Proinde ut haec una excusatio prorsus cesset admoneo, cum etiam, ut beatus Gregorius dicit, vires quas imperitia denegat caritas subministret".

His ergo dictis retusus extimplo atque ut verius dicam tam potenti compulsus iussione opus quod mihi iniunxeras confidenter aggressus sum. Prudentiorum namque et perspicatiorum derisui subicere malui quam in tuam indignationem, si obtemperare nollem, incidere.

Puerili quidem stilo usum me profiteor, verumtamen quae [46] utiliora videbantur ac magis necessaria, ex aliorum codicellis compendiose collegi de meo etiam interdum addens igniculo. Placuit autem aliquantis libellum capitulis distinguere, ut si quid lector inter cetera avidius quaesierit, citius hoc atque facilius per praemissas annotationes recipere valeat.

Tuae igitur, quod te suadente incepi et Deo opitulante perfeci, offero clementiae, quatenus per te probetur et per te corrigatur atque a venenatis detractorum morsibus tua auctoritate defendatur.

Explicit prologus. Incipiunt capitula.

[47] Index Capitulorum

I Qualiter quis ad musicae disciplinam se aptare debeat.

II Quae utilitas sit scire musicam et quid distet inter musicum et cantorem.

III Unde dicta sit musica et a quo et quomodo sit inventa.

IV Quot sint instrumenta musici soni.

V De numero litterarum et de discretione earum.

VI Qualiter mensurandum sit mnochordum.

VII Unde dicatur monochordum et ad quid sit utile.

VIII Quot modi sint vocum discrepantiae et de diapason.

IX Quot sint vocum discrepantiae et de diapason.

X De modis quos abusive tonos appellamus.

XI De tenoribus modorum et finalibus eorum.

XII De regulari cursu modorum atque licentia.

XIII Super graeca notarum vocabula expositio;.

XIV Quid faciendum sit de cantu qui in proprio cursu deficit.

[48] XV Quod stultorum ignorantia saepe cantum depravet.

XVI Quod diversi diversis delectentur modis.

XVII De potentia musicae et qui primitus ea in Romana Ecclesia usi sint.

XVIII Praecepta de cantu componendo.

XIX Quae sit optima modulandi forma.

XX Qualiter per vocales cantus possit componi.

XXI Quid utilitatis conferant neumae a Guidone inventae.

XXII De pravo usu abiciendo et superfluis quorundam modorum differentiis.

XXIII De diaphonia id est organo.

XXIV De primo modo et eius discipulo cum differentiis.

XXV De tertio tono et quarto et eorum differentiis.

XXVI De quinto et sexto et eorum differentiis.

XXVII De septimo et octavo et eorum differentiis.

Expliciunt capitula.

[49] Incipit Tractatus Iohannis de Arte Musica

Capitulum I

Qualiter quis ad musicae disciplinam se aptare debeat

Primum hoc illi, qui se ad musicae disciplinam aptare desiderat, iniungimus, uti litteras monochordi cum syllabis suprascriptis firmare studeat, nec antequam eas memoriter teneat, ab hoc opere desistat. Sed de litteris nunc dicere differimus, ut post hoc commodius atque uberius de eis tractemus. Nunc autem de syllabis aliquid dicamus. Sex sunt syllabae, quas ad opus musicae assumimus, diversae quidem apud diversos. Verum Angli, Francigenae, Alemanni utuntur his: ut, re, mi, fa, sol, la. Itali autem alias habent, quas qui nosse desiderant, stipulentur ab ipsis. Eas vero, quibus nos utimur syllabas, ex hymno illo sumptas aiunt, cuius principium est:

Ut queant laxis

Resonare fibris

Mira gestorum

[50] Quod hoc modo facile consideratur: Ut queant laxis, ecce habemus ut; resonare fibris, ecce re; mira gestorum, ibi mi; famuli tuorum, illic fa; solve polluti, ecce hic sol; labii reatum, ecce habemus la. Per has itaque syllabas is, qui de musica scire affectat, cantiones aliquot cantare discat quousque ascensiones et descensiones multimodasque earum varietates plene ac lucide pernoscat. In manus etiam articulis modulari sedulus assuescat, ut ea postmodum quotiens voluerit pro monochordo potiatur et in ea cantum probet, corrigat et componat. Haec ubi aliquamdiu iuxta quod diximus frequentaverit et altae memoriae commendaverit, facilius procul dubio ad musicam iter habebit.

[51] Capitulum II

Quae utilitas sit scire musicam et quid distet inter musicum et cantorem

Videtur autem nunc congruum, ut quid utilitatis conferat musicae notitia brevi attingamus ratione. Tanto namque in musica quisque se reddit studiosiorem, quanto ipsam artem novit esse utiliorem. Musica una est ex septem artibus, quas liberales appellant, naturalis quidem quemadmodum et aliae. Unde et ioculatores et histriones, qui prorsus sunt illiterati, dulcisonas aliquando videmus contexere cantilenas. Sed sicut grammatica, dialectica et ceterae artes, si non essent conscriptae ac per praecepta elucidatae, incertae haberentur et confusae, ita et haec. Sciendum autem, quia ars ista haud infima inter artes est reputanda, praesertim cum clericis maxime sit necessaria et quibuslibet eam exercentibus utilis et iocunda. Quisquis [52] namque incessanter ei operam adhibuerit et sine intermissione indefessus institerit, talem inde consequi poterit fructum, ut de cantus qualitate, an sit urbanus, an sit vulgaris, verus, an falsus, iudicare sciat et falsum corrigere et novum componere. Non est igitur parva laus, non modica utilitas, non vilipendendus labor musicae scientia, quae sui cognitorem compositi cantus efficit iudicem, falsi emendatorem et novi inventorem. Nec praetereundum videtur, quod musicus et cantor non parum a se invicem discrepant. Nam cum musicus semper per artem recte incedat, cantor rectam aliquotiens viam solummodo per usum tenet. Cui ergo cantorem melius comparaverim quam ebrio, qui domum quidem repetit, sed quo calle revertatur penitus ignorat? Sed et molaris rota discretum aliquando reddit stridorem, ipsa tamen quid agat nesciens, quippe quae res est inanimata. Unde Guido pulchre in Micrologo suo sic ait:

[53] Musicorum et cantorum magna est distantia.

Illi dicunt, isti sciunt, quae componit musica.

Nam qui facit, quod non sapit, diffinitur bestia.

et cetera

[54] Capitulum III

Unde dicta sit musica et a quo et quomodo sit inventa

Dicitur autem musica, ut quidam volunt, a musa, quae est instrumentum quoddam musicae decenter satis et iocunde clangens. Sed videamus, qua ratione, qua auctoritate a musa traxerit nomen musica. Musa, ut diximus instrumentum quoddam est omnia musicae superexcellens instrumenta, quippe quae omnium vim atque modum in se continet: humano siquidem inflatur spiritu ut tibia, manu temperatur ut phiala, folle excitatur ut organa. Unde et a Graeco quod est MESA mesa, id est media, musa dicitur, eo quod sicut in aliquo medio diversa coeunt spatia, ita et in musa multimoda conveniunt instrumenta. Non ergo incongrue a principali parte sua [55] musica nomen sortita est. Dicunt etiam aliqui musicam a musis nomen accepisse pro eo, quod ipsae apud antiquos in hac arte perfectae crederentur et ab eis modulandi peritia quaereretur, unde et APO THU MUSO id est a quaerendo musae dictae existimantur. Alii musicam quasi modusicam a modulatione, alii quasi moysicam ab aqua, quae moys dicitur, appellatam opinantur. Alii musicam quasi mundicam a mundi id est coeli cantu dictam putant. Si quis autem de musicae appellatione melius sentit, ei nos nequaquam invidemus, quia ut ait Paulus singulis dividit prout vult Spiritus Sanctus. Refert autem Moyses artis huius Tubal repertorem fuisse. Alii Linum [56] Thebaeum, alii Amphionem, alii Orpheum artem hanc repperisse arbitrantur. Verum Graeci, quibus ut ait Horatius musa ore rotundo loqui dedit, aliter de hoc nos sentire volunt. Asserunt namque philosophum quendam Samium Pythagoram nomine artis huius inventorem extitisse. Hic erat vir ut aiunt sapientia clarissimus, facundia invictissimus, ingenio acutissimus. Unde et musicam subtili satis investigatione fertur repperisse. Nam cum tempore quodam iter faciens fabricam praeteriret, diversos in ea ut fieri solet, malleorum audivit sonitus. Ubi cum aliquantisper attentius auscultaret, variisque magis ac magis oblectaretus sonitibus, vim artis musicae, ut erat calidissimus, ibi latitare cognovit. Nec mora in fabricam introivit, malleosque cautius pensare coepit, paulatimque septem vocum discretiones necnon et ipsarum consonantias, de quibus in consequenti latius tractaturi sumus, sollerter indagavit. Sic vir ille egregius musicam informem prius et ignotam primus in Graecia repperit, scripsit et docuit. Cuius notitia Latinis per Boetium et alios Graecorum litteris imbutos postmodum manifestata est.

[57] Capitulum IV

Quot sint instrumenta musici soni

Sciendum quoque, quod duo sunt omnium instrumenta sonorum, naturale scilicet et artificiale; naturale aliud mundanum, aliud humanum. Et mundanum quidem secundum philosophos, est coelestis volubilitatis concors dissonantia, quae proprie harmonia nominatur. Naturale autem instrumentum humanum dico illas gutturis cavitates, quas arterias vocamus. Ipsae enim naturaliter aptae sunt recipere aerem et reddere, unde sonus naturalis procreatur. Ob hoc et commercia eas quidam nuncupare solent, ut Prudentius in Psychomachia:

...animamque malignam

Fracta intercepti commercia gutturis artant.

Artificiale vero instrumentum est, quod non per naturam, sed per artificium ad reddendum sonitum adaptatur. Naturalis autem sonus alius est discretus, alius indiscretus. Discretus est, qui aliquas in se habet consonantias; indiscretus, in quo nulla discerni potest consonantia, [58] ut in risu vel gemitu hominum et latratu canum aut rugitu leonum. Simili modo discretum et indiscretum sonum in artificiali perpendere potes. Fistula namque illa, qua decipiuntur aviculae vel etiam olla pergameno superducta, unde pueri ludere solent, indiscretum reddunt sonitum. At vero in sambuca, in fidibus, in cymbalis atque in organis consonantiarum bene et distincte discernitur diversitas. Illum ergo sonum, quem indiscretum esse diximus, musica nequaquam recipit. Solus dumtaxat discretus, qui etiam proprie phthongus vocatur, ad musicam pertinet. Est enim musica nihil aliud quam vocum motio congrua. Haec autem contra idiotas praecipue diximus, quo illorum compesceremus errorem, qui quemlibet sonum esse musicum stulte autumant.

Hoc quoque adiiciendum est, quod cum tria sint musicae melodiae genera, enharmonicum, diatonicum, chromaticum, primo propter nimiam difficultatem, tertio propter nimiam mollitiem abiecto, medium usus retinuit.

[59] Capitulum V

De numero litterarum et de discretione earum

His itaque praelibatis nunc de notis monochordi tractare incipiamus ac primum de numero earum dicamus. Vetustissimi litteras XV non plures in monochordo posuere ab .A. videlicet inchoantes et in .aa. desinentes. Nondam enim .[Gamma]. additum fuit nec .b., quod nos molle vel rotundum dicimus, a quibusdam graeco nomine synemmenon, id est adiunctum, appellatur. Moderni autem subtilius omnia atque sagacius intuentes, quia, ut ait Priscianus, quanto iuniores tanto perspicaciores, viderunt notas illas ad melodiam quamlibet exprimendam non sufficere cantumque plagalis proti aliquotiens per litterarum paucitatem deficere, et ideo .[Gamma]. in primo apposuere loco. [60] Quod in hac antiphona facile qui vult considerare potest:

DFE   FD    FD   CD  D     CD   D    FE    DF   D    C
 O    Rex   glo- ri- ae    Do-  mi-  ne    vir- tu- tum

et cetera. Nam Spiritum veritatis, quod ab .A. capitali incipiendum est et deponendum, si .[Gamma]. non esset appositum, quorsum descenderet non haberet. Praeterea .b. rotundum, quoniam id interdum in cantu videbatur necessarium, addidere eique nomen hoc, ut scilicet .b. molle vocaretur propter mollitiem soni atque dulcedinem, indidere, sicque his duabus litteris adiunctis XVII sunt numero. Dominus autem Guido, quem post Boetium nos in hac arte plurimum valuisse fatemur, XX et I in musica sua ponit notas, ne iam ullus in cantu possit subrepere defectus.

[61] Nunc de earum discretione videamus. Et inprimis diligens lector animadvertat, quod omnes monochordi notae in figura sunt dispares. Verbi gratia .[Gamma]. in figura a .G. differt capitali, sic .A. capitale ab .a. minuto, sic .B. a .[sqb]., .C. a .c., .D. a .d., .E. ab .e., .F. ab ,f., .G. a .g., item .a. minutum ab .aa. duplicato, sic .b. a .bb., .[sqb]. a .[sqb,sqb], .c. a .cc., .d. a .dd. Variantur etiam per spatia et lineas. Cum enim .[Gamma]. ponatur in linea, .G. erit in spatio. Item cum .A. capitale sit in spatio .a. minutum erit in linea, et ita est de ceteris. Notandum autem de .b. molli et de .[sqb]. quadrato, quod et in figura et in syllabis suprascriptis disconveniunt. Unum quidem sive in spatio sive in linea possident locum, sed hoc modo discernuntur, quod in qua neuma .b. molle sonat, super eandem a scriptore ponendum est. Habent et aliam omnes monochordi litterae qua distinguuntur varietatem, hanc scilicet, quod a .[Gamma]. usque ad .C. propter soni gravitatem graves [62] dicuntur, a .D. usque ad .G., eo quod omnium in eis modorum cantus finiatur, finales appellantur, ab .a. minuto usque ad .d. acutae vocantur propter acutum quem reddunt sonum, a .d. usque ad .g. superacutae dicuntur, quia acutas vocis acumine superant. Item ab .aa. usque .dd. excellentes nominantur, eo quod etiam superacutas soni gracilitate excellant. Datur eis ad hoc et alia a quibusdam per graeca vocabula discretio; quae quia minus eruditis non multum utilitatis conferre videbantur, ad praesens omissa sunt. Fiunt autem omnes hae litterarum distinctiones, ut quoniam diversas habet proprietates, facilius quae sit illa et illa possimus internoscere. Et de numero quidem litterarum ac discretione sufficienter dictum est. Nunc de mensura monochordi videamus.

[63] Capitulum VI

Qualiter mensurandum sit monochordum

Multae quidem ac diversae sunt monochordi dimensiones, quas omnes enarrare taedium potius quam proficuum legentibus generaret. Quapropter nos compendiositatem sectantes ex multis unam, quae facilior atque celerior videbatur, regulis nostris inserere curavimus. Primum ergo [Gamma] in sinistra parte monochordi ubi volueris ponito, a quo usque ad finem novem passus aequales metire. Quibus aequaliter dimensis diligenter considera, quod primus passus terminabit in .A., secundus vacat, tertius in .D., quartus vacat, quintus in .a., sextus in .d., septimus in .aa., reliqui vacant.

Item ab .A. usque ad finem novenis passibus aequaliter partitis, primus passus terminabit in .B., secundus vacat, tertius in .E., quartus vacat, quintus in .[sqb]. quadratum, sextus in .e., septimus in .[sqb,sqb]. duplicatum, reliqui vacant.

Item cum a .[Gamma]. ad finem quaternos passus aequaliter diviseris, primus passus terminabit in .C., secundus in .G., tertius in .g., quartus [64] finit. Similiter a .C. ad finem quattuor passibus aequaliter dimensis, primus terminabit in .F., secundus in .c., tertius in .cc., quartus finit. Ab .F. autem ad finem quaternorum passuum primus terminabit in .b. molle, secundus in .f., reliqui vacant. A .d. vero ad finem quaternis passibus factis primus terminabit in .g., quod iam positum est, secundus in .dd., reliqui vacant. Ab .f. quoque ad finem quattuor passibus partitis primus terminabit in .bb. rotundum duplicatum, reliqui vacant. Et in hac quidem divisione, quae videlicet fit quaternis passibus, totum monochordum rectissime mensurare poterit, qui diligentiam adhibere voluerit.

A quacumque enim nota ad finem monochordi quattuor aequales passus fiunt, tres ex illis diatessaron et diapente necnon et diapason continent, ultimus vero finit. Verbi gratia a .[Gamma]. usque ad finem quattuor dimensis passibus primus terminabit in .C., quod est diatessaron, secundus in .G., quod est diapente, tertius in .g., quod est diapason, quartus finit. Eodem modo et reliquas invenire potes.

[65] Capitulum VII

Unde dicatur monochordum et ad quid sit utile

Cognita iam monochordi dimensione, unde monochordum dicatur vel quid utilitatis conferat, animadvertendum est. Monochordum propter unam, quam solummodo habet, chordam nomen accepit. Monos siquidem unus vel solus graece dicitur, unde et monachus dictus quod solus ac singularis esse debeat. Itaque sicut decachordum a decem chordis et octochordum ab octo, sic monochordum ab una chorda est appellatum. Ad hoc autem instrumentum istud perutile est, ut cantus, de quo dubitetur verusne sit an falsus, in eo probetur. Pueris quoque sive adolescentibus ad musicam aspirantibus adhibeatur ut ad id, quod discere volunt, ipso duce sono facilius pertingant. Adde praeterea, quod contra quorundam insulsorum rebellionem plurimum valet. Sunt etenim plerique clerici vel monachi, qui artem hanc neque sciunt neque scire volunt et, quod gravius est, scientes fugiunt et abhorrent.

[66] Quodsi aliquando ut fit musicus eos de cantu, quem vel non recte vel incomposite efferunt, compellat, irati impudenter obstrepunt, veritati acquiescere nolunt suumque errorem summo conamine defendunt. Quos ego invitus ob corripiendam tamen stultitiam dico, caeco insipientiores haud iniuria aestimaverim.

Caecus namque, quod in se non habet, extrinsecus quaerit, ducatum videlicet hominis vel baculi, sicque sibi providet, ne in foveam cadat.

Cum huiusmodi inutiles, quos Graeci pulchre anergumenos vocant, neque per se videant neque videntium ducatu incedere contendant. Ad horum itaque, ut diximus, obstinationem confutandam monochordum apponitur, ut qui verbis musici credere nolunt, ipsius soni attestatione convincantur.

[67] Capitulum VIII

Quot modi sint, quibus melodia contexitur

Inter cetera hoc quoque scire convenit, quod novem omnino sunt modi, quibus melodia contexitur: unisonus, semitonium, tonus, ditonus, semiditonus, diatessaron, diapente, semitonium cum diapente, tonus cum diapente. Ex his sex consonantiae dicuntur, vel quia in cantu saepius consonant id est simul sonant, vel certe quod consonant id est quibusdam proportionibus natae invicem se continent, quae dicuntur sesquioctava, sesquitertia, sesquialtera, dupla. [68] De quibus tractare quia pueris et minus erduditis esset onerosum, pueris enim et nondum perfectis loquimur, arithmeticorum hoc subtilitati relinquimus.

[CSMI:68; text: dupla, sesquialtera, sesquitertia, sesquioctava, diapason, diapente, diatessaron, tonus, I, II, III, IV, VIII, IX] [JOHDEM 01GF]

Unisonus autem dicitur quasi unus sonus, quod, cum sit una vox, continue repercutitur. Tonus a tonando vocatur. Est autem tonare potenter sonare, et tonus fortem habet sonum respectu semitonii. Vel certe a Graecis sumptum est hoc nomen. Cum enim ipsi dicant TONOS, nos .o. in .u. mutata tonus dicimus. Sic KALAMOS calamus, YMNOS hymnus. Semitonium, a Platone limma vocatum, [69] dictum est, quod sit non plenus tonus sed imperfectus, non ut quidam imperiti resolvunt dimidius tonus. Virgilius semiviri Phryges, id est non pleni viri, quia more feminarum se vestiunt. Ditonus graece appellatur, quod duos in se tonos habeat. Semiditonus vocatur, quod non sit plenus ditonus. Huius sunt species duae, una tono et semitonio, altera semitonio et tono constans. Diatessaron interpretatur de quattuor; ab una enim voce incipiens ad quartam transilit, constans ditono et semitonio, ut a .[Gamma]. ad .C. Est autem diatessaron trimodum verbi gratia ut fa re sol mi la. Diapente latine de quinque sonat, eo quod ab una incipiens voce ad quintam saltum facit, habens in se diatessaron et tonum. Est autem quadrimodum, primum inter .C. et .G., secundum inter .D. et .a., tertium inter .E. et .[sqb]. quadratum, quartum in inferioribus syllabis inter .F. et .c. Duo autem qui restant modi, scilicet semitonium cum diapente et tonus cum diapente, intervalla vocantur. Et nota quod, quando dicis semitonium cum diapente, unum modum significas, quando vero semitonium [70] et diapente, duos modos enuntias. Idem de tono cum diapente considera. Et hae duae clausulae rarius in cantu inveniuntur. Ut autem horum omnium, de quibus diximus, modorum intensiones et remissiones facile pateant, figura haec perspicienda est.

[CSMI:70; text: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9; ut, mi, fa, re, sol, la, intensio, remissio; Unisonus, Semitonium, Tonus, Semiditonus, Ditonus, Diatessaron, Diapente, Semitonium cum diapente, Tonus cum diapente] [JOHDEM 01GF]

Omnium autem harum clausularum exempla in cantu nosse desiderans discat cantilenam istam: Ter terni sunt modi quibus omnis cantilena contexitur et cetera.

[71] Haec enim ad dignoscendas omnes canendi varietates adeo utilis est ut pueris etiam facillimum ad musicam accessum faciat. Similiter et ista: Ter tria iunctorum sunt intervalla sonorum.

[72] Capitulum IX

Quot sint vocum discrepantiae et de diapason

Superius cum de notis monochordi tractaremus, unam causam dimisimus indiscussam, hanc videlicet, cur septem notis eaedem repetantur. Quod nunc libet aperire. Septem notae ob totidem vocum discrepantias ponuntur. Septem autem positis eaedem repetuntur, quia cum septem voces inter se sint dissonae, octava cum prima concordat. Quod ille egregius artium investigator rectissime perpendit quando ait:

Obloquitur numeris septem discrimina vocum.

Sicut ergo omne tempus per septem dies currit, dum videlicet septem transeunt et eaedem repetuntur, sic musica per septem tantummodo vocum varietates graditur. Notandum tamen, quod notae eaedem repetuntur, sed non omnino eaedem, quia in figura non eaedem. Aliam namque figuram habet .[Gamma]., aliam .G. capitalis, et ipsa [73] .G. capitalis aliam quam .g. minuta, et sic de aliis. Quemadmodum igitur octava nota cum prima est eadem, etsi non omnino, ita nimirum vox octava cum prima in soni concordia est eadem, sed non omnino, quia sonus iste gravis est, ille acutus. Et hic canendi modus rarissime in cantu usitato reperitur. Graeco autem vocabulo diapason nominatur, quod interpretatur de omnibus, et hoc nomen habet, sive quod omnes consonantias in se concludit, sive quod ab una voce inchoans ad octavum saltum facit sicque omnes vocum discrepantias, quae sunt septem, in se continet. Quam pulchram vero quamque decentem diapason concordiam habeat, probari perfacile est, si duo vel tres simul cantent, ita scilicet ut unus gravi, secundus acuta, tertius excellenti voce utatur, hoc modo:

[CSMI:73; text: g, aa, dd, cc, [sqb][sqb], G, a, d, c, [sqb], [Gamma], A, D, C, Laudes salvatori voce modulemur supplici] [JOHDEM 01GF]

[74] Nonnulli etiam diapason consonantiam vocant vel propter proportionem, vel quia in prima et octava consonam reddit modulationem, vel etiam quia ex consonantiis consistat. Siquidem diatessaron et diapente constituunt diapason, praesertim cum inter primam et octavam vocem vel inferius diatessaron et diapente superius vel e converso habeatur, ut inter .C. et .c., .D. et .d., .E. et .e..

Quod in hac figura considerare potes:

[75] [CSMI:75; text: c, d, e, G, a, [sqb], F, C, D, E, diatessaron, diapente, diapason] [JOHDEM 02GF]

[76] Capitulum X

De modis, quos abusive tonos appellamus

Sciendum quoque, quod modi, quos uti Guido asserit, abusive tonos appellamus, octo sunt, ad imitationem videlicet octo partium orationis. Congruum quippe videtur, ut sicut octo partibus continetur omne quod dicitur, sic octo modis moderetur omne quod canitur. Sed cum nunc octo sint, quondam dumtaxat quattuor erant, ad similitudinem fortasse quattuor temporum. Sicut enim saecula variantur quattuor temporibus, sic quattuor modis distinguitur omnis cantus. Et hos quattuor modos Psalmista notare videtur, ubi dicit:

Psallite Deo nostro psallite, psallite regi nostro psallite.

Sed cur nunc octo sint, cum olim tantummodo quattuor essent, libet paulisper intermittere, et cur modi vel tropi dicantur, causam [77] reddere. Modi a moderando sive modulando vocati sunt, quia videlicet per eos cantus moderatur id est regitur, vel modulatur id est componitur. Quicumque enim musicae habens notitiam regularem cantum componere curat, prius ad quem tonum eum convenire faciat, secum destinat. Ideo autem musicae habens notitiam diximus, quia artis expers, et si recte facit quod facit, tamen quoniam inscius facit, parvi penditur, praesertim cum et mimi et chorearum praecentores plerumque dulciter canant, quod eis non ars sed natura subministrat.

Tropi a convenienti conversione dicti; quomodocumque enim cantus in medio varietur, ad finalem semper per tropos id est tonos convenienter convertitur. Quos autem nos modos vel tropos nominamus, Graeci phtongos vocant. Et sciendum, quod eos tonos appellari Guidoni incongruem videtur et abusivum. Nos autem si rem diligentius intueamur, non omnino abusivum videbitur vocabulum istud. Latini quippe inopia eloquii plerumque propriis carent indiciis, [78] ideoque interdum necessitate compulsi aliena sibi vocabula usurpando asciscunt, quod Graeci katakhresin vocant. Cum ergo Latini antiqui consonantiam quandam in musica tantummodo tonum vocarent, grammatici etiam accentus orationis, vel distinctiones tonos appellare usurpato nomine coeperunt. Rursus Latini cantores non parvam esse similitudinem inter cantus et accentus prosaicae locutionis modosque psallendi considerantes, nomen hoc commune utrisque esse sanxerunt.

Sicut enim toni id est accentus in tres dividuntur species, scilicet gravem, circumflexum, acutum, ita in cantu tres distinguuntur varietates. Nam cantus nunc in gravibus vagatur, ut in offertorio illo: In omnem terram; nunc circa finales, quasi quadam circumflexione versatur, ut in antiphona illa: Benedicat nos Dominus Deus [79] noster; nunc in acutis quasi saltando movetur, ut in antiphona illa: Veterem hominem.

Vel certe toni dicuntur ad similitudinem tonorum, quos Donatus distinctiones vocat; sicut enim in prosa tres considerantur distinctiones, quae et pausationes appellari possunt, scilicet colon id est membrum, comma incisio, periodus clausura sive circuitus, ita et in cantu. In prosa quippe quando suspensive legitur, colon vocatur; quando per legitimum punctum sententia dividitur, comma, quando ad finem sententia deducitur, periodus est. Verbi gratia: Anno quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, hic in omnibus punctis, colon est; deinde ubi subditur: Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, comma est; in fine autem versus ubi est Zachariae filium in deserto periodus est. Similiter cum cantus in quarta vel quinta a finali voce per suspensionem pausat, colon est; cum in medio ad finalem reducitur, comma est; cum in fine ad finalem pervenit periodus est. Ut in hac antiphona: Petrus autem colon, servabatur in carcere comma, et oratio fiebat colon, pro eo sine intermissione comma, ab ecclesia. [80] ad Deum periodus. Qua in re animadverti potest, quod modi non omnino abusive toni vocantur, nec incongrue distinctionum seu accentuum nomen sortiuntur, quorum varietates imitantur. Quod autem in prosa grammatici colon, comma, periodum vocant, hoc in cantu quidam musici diastema, systema, teleusin nominant. Significat autem diastema distinctum ornatum, qui fit, quando cantus non in finali, sed in alia decenter pausat; systema coniunctum ornatum indicat, quotiens in finali decens melodiae pausatio fit; teleusis finis est cantus.

Sane quod nunc octo sunt modi, cum quondam non essent nisi quattuor, de hac re sic est sentiendum. Qui primitus de musica scripserunt, natura vocum diligenter considerata, prout tunc vires ingenium praebuit, omnem modulandi varietatem in quattuor distinxerunt modos, unde et quattuor tantum finales habentur. Moderni autem priorum inventa subtilius examinantes, considerabant harmoniam modorum confusam esse ac dissonam. Videbant namque cantum eiusdem modi nunc in gravibus principium habere et circa ipsas vagari, nunc in acutis inchoari et ibidem maxime commorari. Hanc igitur dissonantiam volentes avertere, unumquemque modum in duos [81] partiti sunt, ut videlicet ille canendi modus qui in acutis versaretur, autentus id est auctoralis sive principalis vocaretur; qui vero magis in gravibus moram faceret, plagis vel plagalis id est collateralis seu subiugalis diceretur. Distinguuntur autem sic: Autentus protus apud Latinos cantores primus tonus vocatur; plagis proti secundus, autentus deuterus tertius, plagis deuteri quartus, autentus tritus quintus, plagis triti sextus, autentus tetrardus septimus, plagis tetrardi octavus.

Interpretatur autem protus primus, deuterus secundus, tritus tertius, tetrardus quartus. Autentus vero auctoralis graece sonat, auctoritatem namque ipsi authentian vocant. Plagis autem quasi partialis vel collateralis exponi potest; dicimus enim: in illa plaga, id est in illo latere sive in illa parte.

Graeci autem phtongos, id est tonos, gentium vocabulis sic efferunt:

  I         II          III         IV
Dorius, hypodorius;  phrygius,  hypophrygius;
  V         VI          VII        VIII
lydius, hypolydius; mixolydius, hypomixolydius.

[82] Capitulum XI

De tenoribus modorum et finalibus eorum

Sicut autem octo sunt toni, ita et octo eorundem sunt tenores. Tenor autem a teneo, sicut a niteo nitor et a splendeo splendor dicitur. Et tenores quidem in musica vocamus, ubi prima syllaba saeculorum amen cuiuslibet toni incipitur. Quasi enim claves modulationes tenent, et ad cantum cognoscendum nobis aditum dant. Sed et moram ultimae vocis Guido tenorem vocat. Notandum autem, quod sicut fines octo tonorum in quattuor notis, quae ob id etiam finales dicuntur, dispositi sunt, sic octo tenoribus, videlicet tonorum aptitudinibus notae quattuor attributae sunt, sed diverso modo. Semper enim duorum troporum finis ad unam respicit, itemque duorum ad unam, et sic per caetera. In tenoribus vero non ita est; nam nunc quidem unus in una, nunc vero tres in una considerantur. Est autem in .F. tenor secundi toni, in .a. acuta primi, quarti, sexti. [83] In .c. tertii, quinti, octavi, in .d. septimi. Nec incongrue tenor secundi et septimi singularia sibi loca vendicarunt, quoniam iste secundus in quartam maxime descendit, et septimus prae caeteris omnibus ascendit. Sunt autem proprie, ut supra diximus, tonorum finales quattuor istae: D, E, F, G; et D quidem finalis est primi et secundi. E tertii et quarti, F quinti et sexti, G septimi et octavi. Ideo autem proprie diximus, quia et alias finales interdum cantus sibi usurpant. Quod quomodo et cur eveniat, in sequenti annuente Deo sufficienter demonstrabimus. Sciendum autem quod tota vis cantus ad finales respicit. Nam ubicumque cantus incipiatur et quomodocumque varietur, semper ei modo adiudicandus est, in cuius finali cessaverit. Unde et istud Responsorium Praeparate corda vestra, licet cursum proti habere videatur, tamen quia in .E. finali exit legitime deutero attribuitur. Item [84] istud Responsorium Factum est silentium, quamvis inceptionem habeat similem responsoriorum septimi toni, ut sunt Responsorium Missus est Gabriel, Responsorium Lapides torrentis, Responsorium Ductus est Iesus, tamen finis istud primo addicat. Nec incongrue hoc musicorum providentiae visum est, uti modorum considerationem fini attribuerent, cum in gerendis rebus sola finis consideratio sapientes ab incautis secernat, teste Boetio, qui dicit: Rerum exitus providentia metitur. Sicut ergo rerum actio ad finem respicit, sic cantuum modulatio non inconvenienter ad finem tendit. Unde hodieque vulgare proverbium est: Omnis laus in fine canitur.

Sed cum iam de tenoribus modorum atque finalibus aliquid dictum sit, nihil obest, si etiam de gloria cuiuslibet toni ubi sit incipiendum lectorem certificemus. Secundi ergo toni gloria in .C. gravi incipit, quarti in .E. finali, primi, quinti, sexti in .F., tertii, octavi in .G., septimi in .c. acuta. Nunc de singulis id est tenoribus [85] finalibus et gloria tonorum exempla subdamus, ac primum de gloria et saeculorum amen per omnia exemplificemus:

[CSMI:85; text: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, Gloria saeculorum Amen.] [JOHDEM 02GF]

[86] De finalibus autem exempla daturi dignum duximus ad demonstrandam plenius troporum cognitionem, cantiunculas quasdam hic subscribere, quas etiam aptitudines sive formulas modorum appellare possumus.

Sunt autem istae:

[CSMI:86; text: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, Primum querite regnum Dei. Secundum autem simile est huic. Tertia dies est quod haec facta sunt. Quarta vigilia venit ad eos. Quinque prudentes intra verunt ad nuptias. Sexta hora sedit super puteum. Septem sunt Spiritus ante tronum Dei. Octo sunt beatitudines. Finales, D, E, F, G] [JOHDEM 03GF]

[90] Scire praeterea convenit, quod apud quosdam phtongi id est toni vocalibus, tonorum autem differentiae, quas quidam abusive diffinitiones vocant, consonantibus signantur hoc modo. Primum tonum .a. notat, secundum .e., tertium .i., quartum .o., quintum .u., sextum .[Eta]. graecum, septimum .y., octavum .[Omega].

Primam autem cuiuslibet toni differentiam .b. indicat, secundam .c., tertiam .d., quartam .g., et ita mutae per ordinem. His ita utiliter digestis, iam nunc tempus est ut de regulari sive licenti omnium modorum cursu regulas demus.

[91] Capitulum XII

De regulari cursu modorum atque licentia

Cum igitur de cursu modorum dicturi simus quid cursum eorum vocemus, primitus discutiendum est. Cursum modorum sive tonorum dicimus legem, qua sub certa regula coercentur, scilicet quantum quisque ascendere vel descendere, quantumque intendi ac remitti debeat. Sed quoniam, cum cantus intenditur et remittitur, ascensio et descensio dici potest quod in cursu modorum ascensionem et descensionem itemque intensionem ac remissionem vocemus, distinguendum est, ne ulla ex parte rudi lectori occasio vacillandi ingeratur. Ergo ascensionem tonorum et descensionem vocamus certam ipsorum ascendendi et descendendi legem, id est quantum a finalibus suis ascendant sive descendant. Intensionem vero et remissionem tonorum dicimus certitudinem illam, per quanta vocum intervalla a finali suum quisque principium habere debeat. Quibus ita necessario praemissis, de cursu modorum prout proposuimus disseramus.

[92] Omnes itaque autenti a finali suo ad octavam, quod est diapason, regulariter ascendunt, licenter ad nonam vel decimam. Licentiam autem a regula idcirco secrevimus, ut sciatur, quia illae voces perraro contingendae sunt, quae per licentiam conceduntur: Quod enim quis per regulam habet, quasi ex debito habet, ideoque liberius eo frui potest; quae autem per licentiam possidentur, ea tamquam per gratiam possessa humilius atque prudentius sunt tractanda. Descendunt autem a finali ad proximam ubi nonnullam eis licentiam a peritis musicis concessam repperi. Excipitur inde autentus tritus, qui simpliciter quintus nominatur: huic nulla infra finalem descensio attributa est, non aliam ob causam nisi quod semitonii imperfectio competentem fieri descensum non permittit. Plagales autem omnes a finali usque ad quintam, quod est diapente, ascendunt et licenter sextam assumunt. Nec est mirandum, quod plagales minorem ascendendi licentiam habent quam autenti, quia plagales semper in inferioribus morari debent et perraro a finali ad quintam ascendere. Nam et Odo huius artis experientissimus, et a Guidone in fine tractatus sui comprobatus, cantum qui a finali ascendens quintam ter vel quater repercutit autento deputat. Unde et haec antiphona: Ecce tu pulchra es quamquam in cursum secundi toni decidat, tamen quia superius quintam a finali saepius reverberat, primo tono [93] deputatur. Item Responsorium Deus omnium exauditor est quia in superioribus frequentius versatur, quamvis in unctione ad A capitale descendat, primo tamen tono asscribitur: quod ideo fit ut honor principibus conservetur. Dominus namque sive magister non tantum in propria potestatem habet, sed etiam in ea quae sunt subditi eius. Subdito autem sufficere debet si a magistro sibi concessis humiliter ut liceat, nedum ad ea quae sunt praelati sui temerarie se proripiat. Si ergo plagales in ascensu quintam perraro debent contingere, quanto rarius sextam. Descendunt autem omnes subiugales a finali ad quartam, quod est diatessaron, vel etiam ad quintam regulariter. Nam licentiam descendendi neque autentis neque plagalibus usquam legi concessam. Sciendum tamen quod quidam musici haud incongrue regularem cursum modorum, qui sunt octo, per totidem diapason dimetiuntur. Et secundum illorum assertionem pene omnes modi unam quam infra finalem per licentiam assumunt, quam prius eis regulariter attribuimus. Cum igitur octo toni per totidem diapason currant, sicut semper duo toni id est magister et discipulus cohaerent, [94] sic et eorum diapason connectuntur, ita ut in eis facile animadverti possit quae voces propriae sint plagalis, quae autenti, quae communes utrique, quod figura harum quas subiecimus octo rotarum cautius intuita apertissime demonstrat.

[CSMI:94; text: I, II, III, IV, Propriae, Plagalis, Communes, Autenti, utrique A, B, C, D, E, F, G, a, [sqb], c, d, e, f, g] [JOHDEM 04GF]

Hoc quoque intimandum videtur, qualiter accipiendum sit, quod diximus, autentos ad octavas et subiugales ad quintas ascendere: ut enim supra testati sumus pueris in hoc opusculo viam signamus. [95] Sic ergo intelligendum est quod toni ad octavas vel quintas ascendere dicuntur, quod tam alte ascendant, id est ascendendi potentiam habeant. Neque enim omnis cantus autentorum ad octavas, neque omnis plagalium canor ad quintas pertingit, sicut patet in hac primi toni antiphona In tuo adventu, et in hac secundi antiphona Consolamini, consolamini. De intensione autem et remissione modorum sic est animadvertendum: Autentis omnibus licet suum cuique principium a finali ad quintam intendere, et ad eam quae sub finali proxima est remittere. Si autem ad quintam licet, quanto magis ad quartam vel tertiam? Solus autem autentus deuterus, id est tertius, istam legem transgreditur: ad sextam namque plerumque principium suum intendit, ut in hac antiphona Tertia dies est. Subiugalibus vero quibusdam licet principia sua, vel etiam hemitonia ad quartas intendere et ad quintas interdum remittere. Hemitonia autem eo respectu quo et tonos aequivoce accipimus, vocum inceptiones vocamus, [96] quae fiunt per pausationem in medio cantus: hemitonia enim proprie semitonia dicuntur.

Attendendum praeterea quod cum praedicta lex et certa regula disposita sit tonorum cursibus, plerique novi modulatores id tantum attendentes ut pruritum aurium faciant, saepissime eam confundunt communemque cantum faciunt, uni videlicet melodiae cursum, duorum tonorum tribuentes, quemadmodum in hac cantilena patet Ter terni sunt modi. In huiusmodi itaque cantibus qui tam laxe atque confuse componuntur, cantoris arbitrio relinquitur, uti talem cantum ei tono adaptet cui cantus principium competentius responderit.

[97] Capitulum XIII

Super Graeca notarum vocabula expositio

Quoniam autem in continuo modorum tractatu taedium est semper ipsas notas ponere, vocabula earum quae a Graecis sortiuntur interpretari libuit: quatenus ea, quotiens opus fuerit, pro ipsis notis introducamus. Horum equidem vocabulorum mentionem in tractatu quinti capituli fecimus. Sed de eis tunc dicere idcirco distulimus, ne rude et inexcercitatum novi lectoris ingenium subitanea obscuritate subrueremus. Ut autem quae sequuntur melius intelligantur, oportet nos de tetrachordis veterum musicorum aliquid interserere. Antiqui siquidem musici quattuor tetrachorda in monochordo disposuerunt. Primum fuit ab .A. usque ad .D. et hoc vocabant tetrachordum principalium, eo quod illae notae in principio locatae essent; secundum ab .E. usque ad .a. et hoc appellabant mediarum, quod per eas medias, id est mediatrices, cantus a gravibus ad acutas progrederentur et regrederentur. Tertium a .[sqb]. quadrato usque ad .e. et hoc dicebant disiunctarum, quia eas a praecedentibus disiunctas [98] id est differentes videbant et in figura et in soni acutione. Quartum vero fuit a praemissa .e. usque ad .aa. duplicatum, et hoc nominabant excellentium, quoniam eas in soni gracilitate omnibus aliis videbant excellere.

Itaque secundum illos qui nec .[Gamma]. admiserant nec illas tres notas quas post .aa. duplicatum ponimus, vocabula ista, quae interpretaturi sumus, musicis vocibus imposita sunt. Prima igitur .A. apud graecos musicos vocatur proslambanomenos, id est acquisita sive assumpta, quoniam a grammatica, pro qua primum reperta est, ad opus musicae assumpta est; vel certe ideo acquisita vocatur, quia vetustissimi musici eam primum non ponebant, sed .B., ut videlicet vocum dispositio a minimo intervallo id est semitonio, quod est inter .B. et .C. exordium haberet; unde et ipsa .B. vocatur hypate hypaton id est principalis principalium quia nimirum apud antiquissimos prima fuit principalium id est gravium. Haec quorundam sententia est; sed obiici potest a callido auditore, non esse cogentem causam quam de semitonio subintulimus; si enim vetustissimi musici vellent ut dispositio vocum a semitonio inciperet, tam bene illud inter .A. et .B. constituere potuissent, sicut inter .B. et .C., quapropter melius est, ut secundum priorem sententiam dicamus .A. primum in monochordo locatam. Sed tunc rursus obiici potest cur .B. [99] vocetur principalis principalium cum potius .A. sic vocanda esset, quia prima est gravium. Ad quod dicimus quia .B. non ideo vocatur principalis principalium, quod prima in ordine earum sit, sed quod prima inter principales divisum sonum gignit: .A. enim, cum sit in principio monochordi locata, nullam soni diversitatem facit. .C. autem vocatur parhypate hypaton id est iuxta principalem principalium, quia est iuxta .B. .D. autem dicitur lichanos hypaton id est digitalis principalium; et dicitur digitalis quasi discretiva, quia discernit id est segregat principales a mediis. .E. vocatur hypate meson, id est principalis mediarum; .F. parhypate meson, id est iuxta principalem mediarum; .G. lichanos meson, id est digitalis mediarum; et hoc nomen ideo habet, quia ipsa una ex mediis discernit capitales notas a minutis. Sequitur .a. quae vocatur mese id est media, scilicet inter .A. capitalem et .aa. duplicatam; nulla etenim nota apud vetustiores ter repetebatur nisi ista. Quadratum autem .[sqb]. nuncupatur paramese id est iuxta mediam, scilicet .a. Deinde est .c. quae vocatur trite diezeugmenon id est tertia disiunctarum, quod nomen habet per praeposterum numerandi ordinem. Cum enim post .c. sit .d., et post .d. sit .e., si dicas .e. primam, .d. secundam, .c. erit tertia; quod [100] autem dicimus .c. tertia disiunctarum, tantum valet ac si diceremus una de tribus quae dicuntur disiunctae. Post hanc enim .d., quae dicitur paranete diezeugmenon id est iuxta ultimam disiunctarum, quia est iuxta .e., quae vocatur nete diezeugmenon; interpretatur autem nete ultima, diezeugmenon disiunctarum. Sequitur .f. quae appellatur trite hyperboleon, id est tertia excellentium; de quo nomine idem sentiendum est quod de .c. diximus. Post .f. locata est .g., quae dicitur paranete hyperboleon, id est iuxta ultimam excellentium, quia est iuxta .aa., quae vocatur nete hyperboleon, id est ultima excellentium. Ut autem manifestiora sint quae diximus, veterum musicorum tetrachorda cum vocabulis suprascriptis subiecimus.

[CSMI:100; text: Proslambanomenos, Hypate hypaton, Parypate hypaton, Lichanos hypaton, Hypate meson, Parypate meson, Lichanos meson, Mese, Paramese, Trite diezeugmenon, Paranete diezeugmenon, Nete diezeugmenon, Trite hyperboleon, Paranete hyperboleon, Nete hyperboleon, A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, Graves, Mediae, Disiunctae, Excellentes] [JOHDEM 04GF]

[101] Capitulum XIV

Quid faciendum sit de cantu qui in proprio cursu deficit

Expositis itaque notarum vocabulis de cantibus dicendum est, qui in proprio cursu deficientes alienas sibi finales usurpant. Fit ergo ista cantuum illegalitas in quibusdam venialiter, in quibusdam vero minime. Itemque fit ex cantorum vitio, plerumque ex irrefutabili antiquitate. In quibus autem cantuum perturbatio tolerabiliter evenit, hi sunt modi: protus, deuterus, tritus. His autem legis transgressionem musici idcirco ignoscunt, quia affines habent voces. Affines autem illas voces dicimus, quae in depositione et elevatione concordant, verbi gratia .D. finalis proti cum .a. acuta concordat. Ambae enim tono deponuntur et tono et semitonio elevantur. Item .E. finalis deuteri cum .[sqb]. quadrato affinitatem habet, cum similiter deponantur et eleventur. Sed et .F. finalis triti cum .c. acuta in depositione et elevatione convenit. Propria autem affinitas [102] non est in depositione vel elevatione, nisi utrumque vel saltem elevatio duplicetur. Sed quoniam finalis tetrardi huiusmodi affinitatem non habet, ideo delicti venia caret. Oportet namque, ut qui vicarium habere non potest, ipse suum per se officium convenienter administret. Si ergo aliquotiens in cantu tetrardi ulla evenit aberratio, dicimus eam procedere ex cantorum inscitia et corrigendam esse musicorum peritia. In cantu autem praedictorum modorum, scilicet proti, deuteri, triti, quotiens opus fuerit, vice finalium affines haud incongrue subrogantur. Ut autem quod dicimus clarius elucescat, de singulis exempla subdimus. Antiphona ista Gaudendum est nobis, cum sit proti, in loco suo cantari non potest, quia in quibusdam locis sub parhypate hypaton id est .C. gravi secundum quosdam tonum requirit, qui ibi non est, ceterum in mese id est .a. incepta absque errore ad eandem .a. in fine deducitur. Similiter et ista antiphona Magnum hereditatis mysterium. Hoc autem quidam evitare [103] volentes ponunt inter .A. et .B. graecum .S., quod etiam synemmenon id est adiunctum appellant, ut ita sub .C. tonum habeant. Verumtamen nulla id auctoritate confirmare queunt. Nam Guido, qui ad hoc solum studuit, ut nullus in monochordo notarum esset defectus, hanc procul dubio interseruisset, si ei necessaria visa fuisset. Qui enim, ne quid deficeret, illas addidit, quae superfluae aestimari possunt, multo magis istam apposuisset, si eam necessariam vidisset. Est et aliud quod illorum assertionem improbat, hoc videlicet quod cantus plerumque non modo sub parhypate hypaton, sed etiam sub parhypate meson tonum requirit, qua necessitate compellimur ad superiores confugere ut in hac communione Aufer a me et in antiphona Germinavit. Item cantus deuteri in proprio cursu deficit, ut in hac antiphona Tu domine universorum. Sed et cantus triti in loco suo aliquotiens cantari nequit, quemadmodum haec communio De fructu operum tuorum. Haec omnia quisquis in affinibus finalium cantaverit, absque errore ad finem perveniet.

[104] Capitulum XV

Quod stultorum ignorantia saepe cantum depravet

Quod autem illa et alia istiusmodi in proprio cursu cantari nequeunt, utrum ex cantorum vitio processerit, an sic a modulante primum prolata fuerint, incertum habemus. Ceterum hoc certissime novimus, quod per quorundam ignorantiam multoties cantus depravatur, quemadmodum iam plures habemus depravatos quam enumerare possimus. Quos revera non ita, ut nunc in ecclesiis canuntur, modulantium auctoritas protulit, sed pravae hominum voces motum animi sui sequentium recte composita pervertere perversaque in usum incorrigibilem deduxere, adeo ut iam pessimus usus pro auctoritate teneatur. Siquidem imperiti cantores aliquando canendi taedio praegravati, quae elevanda erant depresserunt, plerumque petulantia inducti, quae inferius erant canenda ultra legem extulerunt, ut patet in hoc graduali Qui sedes Domine. Nam super Cherubim, quod in paranete diezeugmenon incipiendum est, in mese incipere [105] solent, indeque fit ut cantus in lichanos hypaton contra ius exeat. Item in hac Communione Principes persecuti sunt me plerique non minimum errant. Nam Concupivit quod in trite diezeugmenon incipiendum est, ipsi in .b. molli incipiunt, sicque insolitum inter .E. et .b. molle intervallum faciunt cantumque legali cursu destituunt. Similiter nonnulli inconvenienter efferunt Graduale Probasti Domine, versum namque eius Igne me examinasti in trite diezeugmenon incipiendum in parhypate meson inchoant, sicque legitimam cantus seriem ex toto conturbant. Sed cum in hoc cantu peccetur, dum ea quae elevanda sunt deprimuntur, in aliis quibusdam nonnulli errant, dum ea quae deprimenda sunt elevare moliuntur, ut in hoc Responsorio Ductus est Iesus in desertum; cum enim Dic ut lapides in trite diezeugmenon sit incipiendum ipsi illud in trite hyperboleon incipiunt. In hoc etiam [106] Responsorio Terribilis est plerique delinquunt in eo loco ubi est ef porta coeli: elevant enim hoc subito ad acutas transilientes, cum potius circa finalem .D. sit canendum.

Falluntur etiam persaepe indocti cantores in iudicandis tonis ex similibus cantuum principiis; verbi gratia multi hanc antiphonam Iste puer plagi deutero adiudicant, quia in inceptione convenit cum ista antiphona In odore; est autem Iste puer autenti proti, In odore plagis deuteri. Similiter et has antiphonas Ipse praeibit, Dirupisti Domine, cum sint mixolydii, non bene quidam hypophrygio asscribunt, quia cum quibusdam antiphonis hypophrygii concordare videntur, quemadmodum Ipse praeibit cum ista antiphona Rorate coeli; Dirupisti Domine cum ista antiphona Da mercedem Domine etc. Item hae antiphonae [107] Malos male perdet et Qui odit animam suam et Novit Dominus, cum sint hypomixolydii, et hoc ipsarum diastemata et systemata apertissime testentur, nam de teleusi patet, a quibusdam phrygio attribuuntur, quoniam in principio conveniunt cum istis antiphonis Domine spes Sanctorum, Tu Bethlehem. Similiter et hae antiphonae Ascendente Iesu, Benedicta sit, Gloriosi, cum sint hypomixolydii, a nonnullis phrygio adaptantur. Sed Gloriosi quidem magis hypolydio convenire videtur.

Non solum autem quidam ex similibus principiis seducuntur, sed ipsi ultro pravis vocibus suis quosdam a suo cursu detorquent cantus, quemadmodum istas antiphonas Quid retribuam, Cum inducerent, Cum audisset Iob; cum enim istae sint dorii et leniter [108] sint incipiendae, ipsi eas voce acriter suspensiva ad acutas sustollunt, ita ut cum istis in principio conveniant: Qui de terra est, Quando natus es. Nec mirum de principiis, cum etiam fines cantuum pervertant atque a suo statu prave canendo deflectant ut in ista antiphona Petrus autem. Nam cum cursum proti habeat idque diastemata eius atque systemata aperte demonstrent, nonnulli eam in hypate meson satis absone exire faciunt, ita canentes:

[CSMI:108,1; text: Ab ecclesia ad Deum.] [JOHDEM 04GF]

cum potius hoc modo canendum sit:

[CSMI:108,2; text: Ab ecclesia ad Deum.] [JOHDEM 04GF]

[109] Capitulum XVI

Quod diversi diversis delectantur modis

Cum autem iam per multa exempla sit demonstratum quomodo tropi variantur quomodo etiam per ineptos cantores depravantur, hoc quoque de ipsorum qualitate subnectendum videtur, quod diversi diversis delectantur. Sicut enim non omnium ora eodem cibo capiuntur, sed ille quidem acrioribus, iste vero lenioribus escis iuvatur: ita profecto non omnium aures eiusdem modi sono oblectantur. Alios namque morosa et curialis vagatio primi delectat, alios rauca secundi gravitas capit, alios severa et quasi indignans tertii persultatio iuvat, alios adulatorius quarti sonus attrahit, alii modesta quinti petulantia ac subitaneo ad finalem casu moventur, alii lacrimosa sexti voce mulcentur, alii mimicos septimi saltus libenter audiunt, alii decentem et quasi matronalem octavi canorem diligunt. Quapropter in componendis cantibus bene cautus musicus ita sibi [110] providere debet, ut eo modo quam decentissime utatur, quo eos maximime delectari videt quibus cantum suum placere desiderat. Nec mirum alicui videri debet quod diversos diversis delectari dicimus, quia ex ipsa natura hominibus est inditum, ut non omnium sensus eundem habeant appetitum. Unde plerumque evenit, ut dum quod canitur isti videatur dulcissimum, ab alio dissonum iudicetur atque omnino incompositum. Certe ego ipse memini, me cantiones aliquot coram quibusdam cecinisse, et quod unus summopere extollebat alii penitus displicuisse.

Habent autem modi speciales et inter se diversas sonorum proprietates, adeo ut diligenti musico seu etiam exercitato cantori cognitionem sui ultro ingerant. Et quemadmodum aliquis mores habitusque diversarum gentium perscrutatus, cuiuscumque nationis hominem videt, docte internoscit, videlicet hunc esse Graecum et hunc Germanum, illum vero Hispanum, illum autem Gallum indicans, ita nimirum musicus, non autem solo nomine, audita qualibet harmonia statim cuius toni sit agnoscit; quamvis tamen hoc in aliquantis fallat. Nam aliquando cantus non tantum in initio, sed etiam in [111] medio alicuius toni cursu utitur, cui tamen in fine contradicit; quod liquet in hoc Responsorio Gaude Maria Virgo, cum enim et in principio et in medio autento deutero subserviat, in fine tamen se plagi trito dicat. Cantus igitur huiusmodi monent ne quis de tonis temere iudicet, sed potius finem, in quo omne canendi iudicium pendet, providus expectet, ne, si ante tempus tonum edixerit, fine dicta eius refutante poeniteat eum non tacuisse.

Ad hoc etiam considerandum est quod cantus quorundam modorum tanta aliquando videntur similitudine convenire, ut vix aut nullo modo cantor discernere possit cui tono rectius eos adaptare debeat. Hoc autem in autento trito autentoque tetrardo evenire solet, et praeterea in plagalibus istorum; quemadmodum in his antiphonis considerare potes: Gloriosi principes, Pro nobis Gallus. Hae enim tam competenter hypolydio atque hypomixolydio conveniunt, ut cui potius attribui debeant haud facile discernas. Item hoc Responsorium Genti [112] peccatrici tam lydio quam mixolydio convenire videtur. Unde apud quosdam versus eius sic cantatur:

[CSMI:112,1; text: Esto placabilis] [JOHDEM 04GF]

apud plerosque autem sic:

[CSMI:112,2; text: Esto] [JOHDEM 04GF]

Introitum etiam istum Deus in loco quidam lydio quidam mixolydio adaptant; ego vero illos sequendos iudico qui utrumque horum lydio attribuunt. Huismodi autem praedictorum troporum consonantiam Graeci, ni fallor, animadverterant, quando eis parum discreta et fere eadem vocabula imposuerunt. In aliis nullam talem convenientiam reperies, excepto quod cantus proti in hypate meson, quae finalis est deuteri, aliquotiens commode pausat, ut in Alleluia Iuravit Dominus, et in hac communione Principes persecuti sunt. Sunt etiam aliqui cantus tanta similitudine convenientes, ut secundum diversas [113] emissiones diversis tonis copulari congrue possint, quemadmodum hae antiphonae Et respicientes, Lupus rapit. Prior enim ad plagalem tetrardum posterior ad plagalem tritum respicit, si hoc modo canuntur:

[CSMI:113,1; text: Erat quippe magnus valde alleluia, Oves propriae alleluia] [JOHDEM 05GF]

Phrygii autem ambae erunt si sic emittuntur

[CSMI:113,2; text: Magnus valde alleluia, Oves propriae alleluia] [JOHDEM 05GF]

[114] Capitulum XVII

De potentia musicae, et qui primitus ea in romana ecclesia usi sint

Sed nec hoc reticeri oportet, quod magnam vim commovendi auditorum animos musicus cantus habet, siquidem aures mulcet, mentem erigit, praeliatores ad bella incitat, lapsos et desperantes revocat, viatores confortat, latrones exarmat, iracundos mitigat, tristes et anxios laetificat, discordes pacificat, vanas cogitationes eliminat, phreneticorum rabiem temperat. Unde et de Rege Saul in libro Regum legitur, quod a daemonio correptus David in cithara canente mitigabatur, cessante vero nihilominus vexabatur. Item phreneticus quidam Asclepiade medico canente ab insania fertur fuisse liberatus. Sed et de Pythagora memoratur, quod luxuriosum quemdam iuvenem ab immoderata libidine musica modulatione revocaverit. Habet autem musica secundum diversos modos diversas potentias. Sic enim per unum canendi genus poteris aliquem ad luxuriam provocare, eundemque per aliud quantocius poenitentia ductum revocare: cuius rei experimentum Guido de iuvene quodam refert.

[115] Cum igitur in commovendis mentibus hominum tanta sit musicae potentia, merito usus eius acceptus est in sancta Ecclesia. Primum autem a Sancto Ignatio martyre nec non et a beato Ambrosio Mediolanensium antistite usus musicae in Romana ecclesia haberi coepit. Post hos beatissimus Papa Gregorius Spiritu Sancto ei, ut fertur, assidente et dictante cantum modulatus est, cantumque Romanae Ecclesiae, quo per anni circulum Divinum celebratur officium, dedit. Quod autem canendo laudandus sit Deus non parvam in veteri pagina auctoritatem habemus; legimus namque in libro Exodi, quod submerso Pharaone Moyses et cum eo filii Israel canticum cecinerunt Domino. Sed et Psalmista, artis huius haud ignarus, in decachordo, quod est musicum instrumentum, laudes Domino cecinit, nosque ad concinendum hortatur dicens: Cantate Domino canticum novum. Laus eius in Ecclesia Sanctorum. Nec solum naturali sono uti nos in laude Domini voluit, cum et per manufacta musicae artis instrumenta Dominum laudari commonens ait: Laudate Dominum in sono tubae, in psalterio et cythara, in tympano et choro, in chordis et organo. Cum ergo tanta huius disciplinae in veteri testamento inveniatur auctoritas, cumque eam tam religiosi viri in ecclesia sanxerunt, [116] cum denique efficax, ut dictum est, ad mentes hominum commovendas sit eius potentia, quem huius scientiae sanum pigeat? Quis ei non toto affectu studiosus adhaereat? Verum quia non solum praefati sacri cantus officiales in Sancta Ecclesia modulati sunt, sed et alii quidam non longe ante nostra tempora cantuum compositores extitere, quid nos quoque cantum vetet contexere non video. Nam etsi novae modulationes nunc in Ecclesia non sunt necessariae, possumus tamen in rhythmis et lugubribus poetarum versibus decantandis ingenia nostra exercere. Quoniam autem modulandi licentiam vicissim et petimus et damus, congruum videtur ut de cantu componendo praecepta supponamus.

[117] Capitulum XVIII

Praecepta de cantu componendo

Primum igitur praeceptum modulandi subnectimus, ut secundum sensum verborum cantus varietur. Quis autem canendi modus cuilibet materiae conveniat, prius docuimus, cum diversos diversis delectari diximus: quosdam enim curialitati, quosdam lasciviae, quosdam etiam tristitiae aptos monstravimus. Sicut autem laudem desideranti poetae studendum est ut facta dictis exaequet neve eius, quem describit, fortunis absona dicat, sic laudis avido modulatori annitendum est uti ita proprie cantum componat, ut quod verba sonant cantus exprimere videatur. Itaque si iuvenum rogatu cantum componere volueris, iuvenilis sit ille et lascivus; sin vero senum, morosus sit et severitatem exprimens. Quemadmodum enim [118] comoediarum scriptor, si partes iuvenis seni vel luxuriosi avaro mandaverit, derisui subiacet, quales apud Flaccum Plautus et Dorsennus inducuntur, ita reprehendi potest modulator, si in tristi materia salientem modum adduxerit, vel in laeta lacrimabilem. Providendum igitur est musico, ut ita cantum moderetur, ut in adversis deprimatur et in prosperis exaltetur. Hoc autem non adeo praecipimus ut semper necesse sit fieri, sed quando fit, ornatui esse dicimus. Habemus tamen de his quae diximus aliqua exempla. Siquidem antiphonae in Resurrectione Domini exultationem in ipso sono praetendere videntur, ut sunt hae: Sedit Angelus, Cum Rex Gloriae, Christus resurgens. Ista autem antiphona Rex autem David non tantum in verbis sed etiam in cantu moerorem sonare videtur. Sed et in auctoribus quaerimoniae per hypolydium, quia is miserabilem sonum habet, frequentissime decantantur.

Illud praeterea laudis cupido modulatori iniungimus, ne in una neuma nimium eam inculcando oberret, ut quanta opera peritus poeta vitare contendit vitium illud, quod Graeci dicunt homoioptoton, [119] id est similium casuum, tanto nisu cantuum compositor vitium quod apud musicos homoiophthonggon, id est similium sonorum appellatur, evitare studeat. Sed de priore vitio grammatici sive etiam rhetores videant. Nos autem de posteriori, quod musicis vitandum esse diximus, exemplum damus in hoc Responsorio Ecce odor filii mei. Nam in eo loco ubi est Crescere te faciat Deus meus vitiosa est unius neumae inculcatio. Similiter in Tractu illo Qui habitat vitiosa est unius podati crebra repercussio in eo loco ubi est et refugium meum Deus meus. Si autem interdum aliquae decentes neumae semel repetantur, non vituperamus, ut in fine Responsorii Qui cum audissent, ubi est laudantes clementiam, itemque in fine Responsorii Sint lumbi vestri, ubi est a nuptiis. Sciendum etiam quod in principalibus ad finem cantum paulatim ducere laus est, in collateralibus vero ad finem cantum praecipitare decet.

[120] Capitulum XIX

Quae sit optima modulandi forma

Optima autem modulandi forma haec est, si ibi cantus pausationem finalis recipit, ubi sensus verborum distinctionem facit. Quod considerare potes in hac antiphona Cum esset desponsata. Hoc autem praeceptum non bene inspexit, qui versiculos illos modulatus est quorum initium est Homo quidam erat dives valde. Nam iste idem versiculus nusquam in recta distinctione finalem contingit. Sed et hoc harmoniam non minimum exornat, si in cantibus discipulorum id observetur ut finalem saepe repetant circaque illam versentur, et in quarta rarissime pausent, in quinto vero nullo modo. Sed et si quintam aliquando contigerint, raptim et quasi formidando eam contingentes properanter recurrant, ut in hac antiphona Ait Petrus. In cantibus autem magistrorum id providendum est, ut in acutis maxime versentur, et postquam in quinta a finali bis vel ter pausaverint, finalem revisant rursusque ad superiores festinando se transferant; quia sicut subiugalium est maxime in gravibus, ita autentorum [121] maxime in acutis conversari. Huius vero praecepti exemplum habes in hac antiphona Muneribus datis. Observandum etiam de diapente ut in melodia subiugalium a finali nunquam ad superiores saliat; diatessaron vero supra et infra libere fiat. Quarti tamen cantus per diapente competentius quam per diatessaron cadit et resurgit. Nec mirum, cum et magistri huius harmonia saepius et melius ad sextam quam ad quintam intendatur et remittatur. Notandum quoque, quod cum in cantibus autentorum pulchrum sit eos a finali crebro per diapente deponi et elevari, in tertio id inconcinnius est, sed in quinto decentissimum. In quo et hoc ornatui est, si plerumque cantus eius a finali per ditonum et semiditonum surgat, ut patet in hac antiphona Paganorum. Hoc autem praeceptum de utrisque breviter damus, ut cantus subiugalium et infra finalem et supra quintam rarissime contingat: infra propter nimiam gravitatem, supra propter nimiam sonoritatem, ne autento attribuatur. Cantus vero principalium, nisi sit quinti, ad proximam finali deponatur; ad octavam autem tam quintus quam alii principales potenter ascendant, sed nonam vel decimam rarissime contingant; quod te haec figura luculentissime docet.

[122] [CSMI:122; text: I, II, III, IV, V, VI, VII, VIII, raro, libere, Gamma, A D G, a, A, B E a, [sqb], B C F b, c, C, D G c, d, C D d, e f, D E e, f g, F f, g aa, F G f, aa, [sqb,sqb]] [JOHDEM 05GF]

[123] Animadvertendum praeterea quod maximam in cantu iocunditatem faciunt istae duae consonantiae diatessaron et diapente, si convenienter in suis locis disponantur; pulchrum namque sonum reddunt si remissa aliquotiens statim in eisdem vocibus elevantur; quemadmodum patet in Alleluia Vox exultationis. Verumtamen diatessaron multo dulciorem melodiam facit, et maxime in autento deutero, si interdum ter vel quater vel eo amplius varie repercutiatur, [124] sicut in fine huius antiphonae O gloriosum lumen; bene consideranti liquet hoc modo:

[CSMI:124; text: Quos fecisti veritatis lumen agnoscere.] [JOHDEM 06GF]

Item pulchrum est si per quas notas neuma descendat, per easdem statim ascendat, ut hic:

[125] [CSMI:125,1; text: Meruit divina revelatione] [JOHDEM 06GF]

Item descentissimus in cantu sonus est, si diatessaron interdum ita varietur, ut semiditonus vel ditonus nunc praecedat, nunc subsequatur, ut in hoc exemplo manifestum est:

[CSMI:125,2; text: Hodie processit ad ortum] [JOHDEM 06GF]

[126] Sunt et aliae quam plurimae modulandi species egregiae, quas omnes, ne taedium potius quam doctrinam lectoribus ingeramus, enarrare non oportet. Cantus autem huismodi musici accuratos vocant, quod in eorum compositione cura adhibeatur. Hos etiam metricos per similitudinem appellant, quod more metrorum certis legibus dimetiantur, quemadmodum sunt Ambrosiani.

[127] Capitulum XX

Qualiter per vocales cantus possunt componi

Adhuc et aliam modulandi monstramus viam pulchram sane, sed ante Guidonem inusitatam. Imprimis cuius toni cantum componere velis tecum destinato; et quinque notas cum totidem vocalibus per ordinem suprascriptis collocato in tabulis, et secundum quod te singularum vocales syllabarum duxerint, canendo rite incedas hoc modo:

[CSMI:127; text: a, e, i, o, u, D, E, F, G, Maria veri solis Mater libera tuos supplices incessanti oratione] [JOHDEM 06GF]

[128] Item alterius modi per eandam regulam:

[CSMI:128; text: u, o, i, e, a, c, [sqb], G, F, Sacerantistes Dei Martine gemitus nostros suscipe et indulgentiam impetra semper flagitantibus te] [JOHDEM 07GF]

Quoniam autem ista, quam dedimus, modulandi regula nimis stricta videtur, qualiter laxiorem atque liberiorem componendi viam tibi parare possis, edocebimus. Dispone sex vel octo, vel etiam plures si libeat, per ordinem notas, eisque vocales dupliciter adscribas, ita [129] scilicet ut unicuique notae duas seriatim attribuas hoc modo:

i o u a e i o u

F G a b c d e f

o u a e i o u a

[CSMI:129; text: Vox clamantis in deserto Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri.] [JOHDEM 07GF]

[130] Vide autem ne te ista, quam praemisimus, vocalium dispositio ad hoc inducat, ut eas semper necessario ita disponendas existimes: sicut enim pictoribus atque poetis licet incipere quod volunt, sic nimirum sic modulanti per vocales aequa potestas est pro velle sui eas in principio disponere; itemque quemadmodum illis providendum est, ut id quod inceperunt perficiant, ita isti studendum est, ut ordinem inceptum finetenus deducat. Verbi gratia: Cum enim ego in praemisso cantu parhypate meson .o. .i. attribuerim, tu ibidem .e. .i. vel .a. .o. vel .a. .u. vel quidquid tale volueris, locare poteris, dummodo persistas in ordine quem inceperis. Quod ut magis pateat, melum alterius modi exempli gratia supponimus:

[131] e i o u a e i o

C D E F G a b c

i o a e i o u

[CSMI:131; text: Nuncius celso veniens olympo te Patri magnum fore nasciturum, Nomen et vitae seriem gerendae ordine promit.] [JOHDEM 07GF]

[132] Possent tamen vocales tali modo etiam triplicari vel quadruplicari, nisi quod tunc nimia confusio obsisteret modulanti. Cum itaque, ut ostensum est, cantus per vocales componatur, sitque manifestum ex vocalibus constare quaecumque dicuntur, rectissime ait Guido, quod ad cantum redigatur omne quod dicitur.

[133] Capitulum XXI

Quid utilitatis afferant neumae a Guidone inventae

Ne forte moveat lectorem quod in primo capitulo ei iniunximus, ut cantare per musicas assuesceret neumas, et de eis tractare hucusque distulimus, attendat quod hoc non ab re fecimus: nisi enim prius sciret musice canere, exempla passim ob diversas causas introducta nullatenus posset intelligere. Cur autem a Guidone inventae sint huiusmodi neumae, non statim oportuit dici, cum earum causa et utilitas per ea, quae iam praemissa sunt, satis possit percipi. Cum enim in usualibus neumis intervalla discerni non valeant, cantusque, qui per eas discuntur, stabili memoriae commendari nequeant, ideoque in cantibus plurimae falsitates subrepant. Hae autem omnia intervalla distincte demonstrent, usque adeo, ut et errorem penitus excludant, et oblivionem canendi, si semel perfecte sint cognitae, non admittant: quis non magnam in eis utilitatem esse videat? Qualiter [134] autem irregulares neumae errorem potius quam scientiam generent in virgulis et clinibus atque podatis considerari perfacile est, quoniam quidem et aequaliter omnes disponuntur, et nullus elevationis vel depositionis modus per eas exprimitur. Unde fit, ut unusquisque tales neumas pro libitu suo exaltet aut deprimat, et ubi tu semiditonum vel diatessaron sonas, alius ibidem ditonum vel diapente faciat, et si adhuc tertius adsit, ab utrisque disconveniat. Dicit namque unus: Hoc modo magister Trudo me docuit; subiungit alius: Ego autem sic a magistro Albino didici ; ad hoc tertius: Certe magister Salomon longe aliter cantat. Et ne te longis morer ambagibus, raro tres in uno cantu concordant, ne dum mille, quia nimirum dum quisque suum praefert magistrum, tot fiunt diversificationes canendi quot sunt in mundo magistri.

Ut autem manifeste videas quod in illegalibus neumis saepe per ignorantiam cantus depravatur, exemplum tibi sit antiphona Collegerunt. Plerique enim clinem in prima syllaba et penultima plus iusto deprimunt, videlicet diapente facientes et sequentem neumam tono inferius incipientes ; cum constet quod a [Gamma] usque ad lichanos hypaton [135] diapente est, et sub .[Gamma]. nulla consistit nota, et praeterea quod nullus subiugalis sextam infra finalem contingere debet. Nonnulli etiam cantum eiusdem antiphonae in alio loco confundunt, dum in ea voce concilium inchoant, per quam Pharisei emittunt, et antepenultimam eiusdem dictionis inferius incipiunt quam primam emittant. Qui autem concedere mavult veritati regulae quam pravo usui [136] incorrigibiliter adhaerere, eum canere convenit hoc modo:

[CSMI:136; text: Collegerunt pontifices et pharisei concilium.] [JOHDEM 07GF]

[137] Sed et in communione Beatus servus levis error habetur, qui per unum podatum incongrue prolatum efficitur. Hunc autem quidam sic corrigunt, quod Dominus a trite diezeugmenon in mese cadere faciunt, et invenerit in parhypate meson incipiunt et super omnia in lichanos meson; alii autem ita emendant quod invenerit iuxta usum incipiunt, et penultimam eius in mese inchoantes in lichanos meson emittunt, et ultimam in hypate meson, incipientes in parhypate meson exire faciunt, super omnia secundum priores corrigunt. Mihi autem facilior correctio videtur, si ultima syllaba invenerit in lichanos meson per unisonum cantetur, quod et Guarino et Stephano in musica subtilibus placet.

Sed si quis obiiciat deesse in quibusdam locis semitonia, dicimus non esse ibi necessaria semitonia, ubi ipsi videtur. Saepe etenim ex cantorum ineptia evenit, quod inter alias cantuum depravationes semitonia proferunt ubi proferre non debent, et interdum negligunt ubi negligere non debent. Iam vero manifestum est quod durae hominum voces et incompositae semitonia quam maxime devitant; qui autem flexibiles habent voces, semitoniis plurimum gaudent, eo [138] usque ut etiam ibi aliquotiens semitonia depromant, ubi depromenda non sunt, quemadmodum patet in multis quarti toni antiphonis, ut in his: Custodiebant, Et Egypto, Sion renovaberis. Simili modo quidam delinquunt in Responsorio Conclusit vias meas, semitonia sonantes ubi non sunt, videlicet in illis dictionibus Inimicus insidiator. Idem Responsoria plerique in fine confundunt, quia animae meae, quod in mese est incipiendum, in nete diezeugmenon incipiunt. Sed de cantibus per irregulares neumas depravatis in sequenti capitulo latius disseremus.

Solent autem nonnulli neumas illas quibusdam notis resarcire, per quas cantorem videntur non docere, sed duplicato errore impedire. Nam cum in neumis nulla sit certitudo, notae suprascriptae non minorem praetendunt dubitationem, praesertim cum per eas multae dictiones diversarum significationum incipiant, ideoque ignoretur quid [139] significent. Sed et si eis tribuatur aliqua certa significatio, non tamen per hoc extirpatur omnis dubitatio, dum cantor adhuc manet incertus de modo intensionis et remissionis; siquidem .c. diversarum dictionum principium est, veluti cito, caute, clamose; similiter .l. ut leva, leniter, lascive, lugubriter; simili modo .s. quemadmodum sursum, suaviter, subito, sustenta, similiter, etc. Hoc autem de musicis et regularibus neumis breviter intimare possumus, quod musicae tam vero tamque levi cantorem tramite ducunt, ut etiam si velit, errare non possit; et postquam quivis, seu magnus, seu pusillus, quattuor historias, vel totidem officia per eas a praecentore didicerit, totum antiphonarium et graduale absque magistro addiscere poterit. Irregulares vero, ut ostensum est, dubietatem gignunt et errorem, nec tantulam utilitatem cantori conferre valent, ut postquam per eas totum graduale usque ad unum officium, et ut amplius dicam, usque ad unam commnionem a magistro didicerit, illam unam communionem, quae restat, per se canere sciat. Liquet ergo, quod qui istas amplectitur, amator est erroris ac falsitatis; qui autem musicis adhaeret neumis, tenere vult semitam certitudinis et veritatis.

[140] Sciendum praeterea, quod tribus modis musicae neumae fiunt: uno modo per notas in monochordo dispositas, quo veteres musici usi sunt; secundo modo per intervallorum designationes, quod neumandi genus Hermannus Contractus reperisse dicitur, fit autem hoc modo: .E. vocum aequalitatem designat; .S. semitonium notat; .[Tau]. tonum demonstrat; .[Tau]. iunctum cum .S. semiditonum ostendit hoc modo: s[Tau];.[Tau] duplicatum ditonum declarat ita: [Tau][Tau] .D. capitalis diatessaron praetendit, .[Delta] diapente demonstrat, cui si adiungas .S. semitonium cum diapente notat hac figura .s[Delta]; sin autem .[Tau]. apponas tonum cum diapente designat hoc modo: [Tau][Delta]; sed et si diapason signare volueris [Delta]. et .D. capitalem coniungas ita D[Delta]. Horum autem signorum unumquodque absque puncto intensionem notat, cum puncto remissionem. Et haec quidem omnia plenissime docet cantilena illa ab ipso Hermanno, ut fertur, composita: .E. voces unisonas aequat etc., nisi quod diapason intensionem non facit.

Tertius neumandi modus est a Guidone inventus. Hic sit per virgas, clines, quilismata, puncta, podatos, caeterasque huiusmodi [141] notulas suo ordine dispositas, quas etiam meta in margine apposita multum facit expeditas. Per hunc itaque modum quisquis celeriter et proficue ad canendum musice introduci desiderat, tribus insudandum laboris esse sciat. Primus quippe labor est, ut quae vel quot syllabae cuique voci attributae sint, diligenter consideretur. Deinde nihilominus studendum est, ut quae voces in linea vel spatio constitutae sint, recte perpendatur. Tertius autem labor cantionis est, ne cantorem vocum varia dispositio ducat in errorem, qui hoc modo facile evitari poterit, si diligentius animadvertatur, quod .F. unaquaeque minio, et .C. unaquaeque croco signatur. Secundum quinque semitonia in quinque locis colores disponuntur. Quidam tamen si color desit, pro minio punctum in principio lineae ponunt. Idcirco autem has duas, scilicet .F. et .C., vel etiam colores quibus signantur, tantopere observari praecipimus, quoniam per eas aliae notae reguntur, eisque de loco motis caeterae pariter moventur. Sed si his neumis colores vel notae non aderunt, tales sunt neumae qualis puteus sine fune.

[142] Capitulum XXII

De pravo usu abiiciendo, et superfluis quorundam modorum differentiis

Libet modo quorundam cantuum recordari, qui per irregulares neumas iamdudum sunt depravati, utque pravus usus et in his et in aliis omnibus corruptus hucusque servatus abiiciatur, magnopere hortari. Cum enim constet quod unus Dominus una fide, uno baptismate, et omnino morum unitate oblectatur, quis non credat quod idem ex multiplici cantorum discordia, quam non inviti neque ignorantes, sed voluntarie constrepunt, offendatur? Nos ergo, qui rectam canendi viam nutu Dei novimus, errorem non decuit pati, nec multum curandum fuit, si quidam insulsi cantores in vitiis pertinaces locum non dent veritati, dum id efficere possimus, ut aliqui sanae mentis errorem deserant, ultro emendati. Tanta autem in corrigendis cantibus mediocritate usi sumus, ut et pro paucitate sui taedium lectoribus non ingerant, et in emendatione non multum ab usitato tramite discedant.

Sciendum sane, quod quidquid vitiose canitur, aut in principio aut in medio aut in fine pervertitur. In principio quippe cantus [143] interdum depravatur, cum vel in propria nota non inchoatur, vel in sua nota inchoatus per incompositam proferentis vocem nimium deprimitur aut elevatur. In medio quoque vel in fine per incongruum elevationis vel depositionis sonum cantus plerumque corrumpitur; de singulis exempla subdamus. Diversi hoc Responsorium Ego pro te rogavi in diversis locis incipiunt: quidam videlicet in hypate meson, quidam in lichanos meson, nonnulli in mese, et in medio errorem videntes, cantum falsitatis arguunt eumque emendare contendunt. Verumtamen si in paramese principium sumit, absque impedimento ad finalem suam legitime decurrit hoc modo:

[CSMI:143; text: Ego pro te rogavi Petre. etc. Versus Caro et sanguis.] [JOHDEM 07GF]

[144] Item in medio cantus error invenitur, ut in Responsorio Bethlehem civitas, quod in duobus locis emendari convenit, ita scilicet ut in ultima syllaba dominator in parhypate meson incipiatur, et in terra in paranete diezeugmenon principium sumat, hoc modo: [145]

[CSMI:145; text: Bethleem civitas dominator etc. usque in terra nostra] [JOHDEM 08GF]

Sed et in fine cantus a quibusdam erratur, ut in Responsorio Mane surgens Iacob. Hoc enim cum verissime quarti sit toni, quidam imperiti in lichanos meson emittunt, et tamen ei versum quarti toni incompetenter adiungunt, cum potius hoc modo canendum sit:

[146] [CSMI:146; text: Et ego nesciebam Versus Cumque evi gi lasset.] [JOHDEM 08GF]

Quidam etiam hanc antiphonam Pater manifestavi cum sit hypolydii, in lichanos hypaton emittunt, dorioque eam attribuunt. Quod vitium illi leviter devitant, qui alleluia in parhypate meson per unisonum cantant. Item plerique indocti delinquunt in hac antiphona Simile est regnum coelorum decem virginibus, dum eam in parhypate hypaton [147] exire faciunt, alleluia cantare nolentes, quasi magnum sit nefas, si post Pentecosten in antiphona vel in aliis cantibus alleluia proferatur. Eadem culpa illos redarguit, qui offertorium Posuisti Domine in mese emittunt et alleluia relinquunt. Notandum autem quod, sicut supra diximus, is saepe cantum depravat, qui eum non in voce congrua, sed secundum suam opinionem inchoat, ut patet in hac communione Scapulis suis. Hanc enim quoniam quidam in lichanos meson incipiunt, defectum pati conspicantur eamque corrigendam arbitrantur. Sed si in parhypate meson incipitur, absque errore ad finalem revertitur, et emendatione non indiget. Sciendum praeterea quod, sicut superius ostendimus, sunt aliqui cantus, qui in proprio cursu deficiunt, sed in affinibus absque impedimento decurrunt, ut introitus iste Exaudi Domine vocem meam qua clamavi ad te, alleluia, etc., et communio Dicit Andreas in affinibus canenda est secundum illos qui eam hypolydio asscribunt. Secundum illos vero qui eam [148] plagali tetrardo attribuunt, in proprio cursu bene cantatur. Sunt item aliqui cantus, qui nec in proprio cursu nec in affinibus cantari possunt. De quibus tale praeceptum damus ut ad proprium cursum corrigantur. Si autem multum sunt confusi et in affinibus facilius possunt emendari, eo dirigantur, quemadmodum illud offertorium:

[CSMI:148; text: In die solemnitatis usque lac et mel alleluia.] [JOHDEM 08GF]

Providendum est etiam de Responsorio Hic qui advenit, ut in mese principium sumat et in eodem loco habens incipiatur, et in paranete diezeugmenon [149] emittatur. Sed et de Responsorio Viri impii curandum est, ut emendetur in eo loco ubi est et rei facti sunt, ita:

[CSMI:149; text: Sapientiam et rei facti sunt in cogitationibus.] [JOHDEM 08GF]

Hoc etiam Responsorium Domine ne in ira emendatione indiget in medio. [150] Nam Miserere quod pravus usus in lichanos hypaton incipit, in lichanos meson incipiendum est. Item hoc Responsorium Egregie Dei martyr quidam corrumpunt, qui Dei in trite diezeugmenon non emittunt et Ecce non leniter efferunt. Item in hoc Responsorio Aegypte noli flere a quibusdam erratur, qui flere ultra mese extollunt. Item in hoc Graduali Ad Dominum quidam delinquunt, qui dum tribularer in parhypate meson non incipiunt. Item in hoc Graduali Esto mihi in Deum, nonnulli conturbantur, qui protectorem in lichanos meson non inchoant. Considera etiam quod in offertorio Confirma hoc Deus, Confirma ultra mese non est extollendum, Deus autem in parhypate meson incipiendum. Sed et in Offertorio Oravi Deum meum in duobus locis emendatione indiget, scilicet in principio et ubi est super, ut hic patet:

[151] [CSMI:151; text: Oravi Deum meum etc. usque Super Sanctuarium.] [JOHDEM 08GF]

In Communione etiam Cantabo Domino perverse cantant quicumque Qui bona in parhypate hypaton non incipiunt. Sed in Communione etiam Potum meum rectius cantatur, si cum fletu atque et ego in [152] parhypate hypaton inchoantur. Item Communio Domus mea sic est incipienda:

[CSMI:152; text: Domus mea domus orationis etc.] [JOHDEM 09GF]

Verum hos pauculos cantus ad praesens correctos esse sufficiat. Post hac in tonario etiam aliquos qui memoriae occurrerint, emendabimus.[153] Nunc autem antequam ad exemplificandos tropos veniamus, de superfluis ipsorum differentiis tractandum est. Sed quoniam differentiae multis modis dicuntur, quid troporum differentias vocemus, primitus aperiendum est.

Differentias in tonis nominamus, quando in saeculorum amen aliquae neumae rationabiliter permittantur. Et sciendum est quod differentiarum, quae tonis subscribuntur, aliae sunt competentes et necessariae, aliae etsi competentes non tamen necessariae, aliae neque competentes neque necessariae, immo prorsus nullae. Competentes et necessarias dicimus illas differentias quas usus cantorum habet ab antiquis modulatoribus constitutas. Competentes autem et non necessariae dicuntur quae non necessitatis causa, sed solius curialitatis adiunguntur, quemadmodum patet in hac Antiphona O beatum pontificem. Cum enim ista sit secundae differentiae autenti proti, plerique illa neglecta talem ei differentiam adaptant:

[CSMI:153; text: Saeculorum Amen. O beatum pontificem.] [JOHDEM 09GF]

[154] Illae autem neque competentes neque necessariae sunt, quae non in recto tenore sed secundum libitum canentium adaptantur, ut ista:

[CSMI:154; text: Saeculorum Amen. Nos qui vivimus.] [JOHDEM 09GF]

Sed et illae differentiae, quas quidam differentias esse asseverant, non dico non necessariae, immo prorsus nullae sunt, cum videlicet unum saeculorum amen nulla parte consequenter diversificatum, multis cantibus diversa principia habentibus adiungitur. Siquidem ex his antiphonis Tecum principium, Biduo vivens cum proprie primi sint toni, quidam duas differentias supervacue faciunt. Nam si [155] diversa principia cantuum differentiis numerum darent, multo plures essent differentiae in hypolydio, mixolydio et hypomixolydio quam nunc sunt. Quae omnia in tonario satis patebunt. Volumus autem lectorem scire quod de illis tantum differentiis tractaturi sumus, quas competentes et necessarias diximus; alias autem, quoniam superfluas reputamus, relinquimus. Nec praetereundum est quod in ferialibus antiphonis, in quibus minime convenit, plurimum delinquitur, quarum quaedam non recte emittuntur, quaedam incongruis differentiis reguntur, quaedam utroque illegalitatis modo efferuntur. Quem multiplicem errorem is perspicue videt qui tonorum vel modicam notitiam habet. Sunt autem huiusmodi antiphonae a rusticanis et incultis clericis per indiscretam vulgarium neumarum considerationem depravatae, quemadmodum patet in Antiphona Facti sumus. Haec enim adeo perversa est, ut cum saeculorum amen quod ei adaptari solet in monochordo, nullatenus cantari valeat, alterutro deficiente. Ut autem ista depravatio manifestius videatur, praemissam antiphonam irregularibus neumis notatam simul cum saeculorum amen supponimus:

[156] [CSMI:156; text: Saeculorum Amen. Facti sumus sicut consolati] [JOHDEM 09GF]

Est autem certissime autenti triti in parhypate meson emittenda. Possent et aliae in hunc modum corruptae facili satis mutatione emendari, si, ut ait Berno, vitiosa consuetudo ab ore canentium ullo modo posset evelli.

[157] Capitulum XXIII

De diaphonia, id est organo

Breviter nunc et succincte de diaphonia disserere volumus, quatenus lectoris aviditati in hac quoque re satisfaciamus quantum possumus. Est ergo diaphonia congrua vocum dissonantia, quae ad minus per duos cantantes agitur, ita scilicet ut altero rectam modulationem tenente, alter per alienos sonos apte circueat, et in singulis respirationibus ambo in eadem voce vel per diapason conveniant. Qui canendi modus vulgariter organum dicitur, eo quod vox humana apte dissonans similitudinem exprimat instrumenti quod organum vocatur. Interpretatur autem diaphonia dualis vox sive dissonantia. Sed antequam organizandi praecepta demus, de motibus vocum, quorum consideratio ad hoc negotium utilis est, pauca perstringere volumus. Cum enim organum per consonantias fiat, ipsarum autem constitutiones per motus vocum varientur, quod eorum insertio hoc in loco utilis sit, nulli dubium est. Fiunt igitur vocum motiones per arsin et thesin, id est per elevationem et depositionem. [158] Quorum videlicet arsis et thesis omnis neuma praeter simplices et repercussas gemella motione conformatur. Simplicem autem neumam dicimus virgulam vel punctum, repercussam vero quam Berno distropham vel tristropham vocat. Arsis autem et thesis interdum sibimet iunguntur, ut arsis arsi, thesis thesi; interdum altera alteri, ut arsis thesi, thesis arsi. Sed et ipsa iunctio partim fit ex similibus motibus, partim ex dissimilibus. Dissimiles quippe motus sunt in praedicta iunctione, cum alius alio plures vel pauciores habet voces, sive magis coniunctas, sive magis disiunctas. In coniunctione autem similiter vel dissimiliter facta motus motui tum praepositus invenitur, id est in superioribus positus; tum suppositus, id est in inferioribus positus; tum appositus, cum in qua voce finis est praecedentis principium sequentis est; tum interpositus, cum unus motus infra alium positus et minus est gravis, et minus est acutus ; tum mixtus, id est partim interpositus, partim suppositus, aut praepositus, aut appositus. De his omnibus si exempla darem, taedium potius lectori quam proficuum nimia prolixitate ingererem, praesertim cum haec omnia per se videre possit quisquis cantuum diligens investigator fuerit.

[159] Variantur etiam eaedem neumae in motibus suis secundum diversas modorum proprietates. Cuius rei exemplum subiicere volumus, ut inde non solum discens organizare proficiat, sed et novum cantum componere cupiens modulandi formulam habeat.

[CSMI:159; text: D, E, F, G, a, Ancilla Christi sum ideo me ostendo servilem personam] [JOHDEM 09GF]

Considera etiam, quodsi cantum proti in cursu deuteri simili vocum dispositione cantaveris, perparvam videbis disconvenientiam. Idem inter tritum tetrardumque fieri solet. His ita compendiose insertis ad diaphoniam redeamus. Ea diversi diverse utuntur. Caeterum hic facillimus eius usus est, si motuum varietas diligenter consideretur; [160] ut ubi in recta modulatione est elevatio, ibi in organica fiat depositio et e converso. Providendum quoque est organizanti, ut si recta modulatio in gravibus moram fecerit, ipse in acutis canenti per diapason occurrat; sin vero in acutis, ipse in gravibus per diapason concordiam faciat; cantui autem in mese vel circa mese pausationes facienti in eadem voce respondeat.

Observandumque est ut organum ita texatur, ut nunc in eadem voce, nunc per diapason alternatim fiat, saepius tamen et commodius in eadem voce. Quamquam autem quae diximus studioso lectori liquida sint, volumus tamen parvum exemplum benevolentiae causa adducere.

[CSMI:160; text: D, E, F, G, a, [sqb], c, d, Laudate Dominum de coelis] [JOHDEM 09GF]

Animadvertere etiam debes, quod quamvis ego in simplicibus motibus simplex organum posuerim, cuilibet tamen organizanti simplices motus duplicare vel triplicare, vel quovis modo competenter [161] conglobare si voluerit licet. Et de diaphonia istud tantillum nos dixisse sufficiat.

Iam nunc modos per omnia exemplificaturus, questionem quorundam de differentiarum ordine indiscussam praeterire nolo. Quaeritur enim a quibusdam numquid ratio sit in differentiarum ordine, videlicet cur eum ordinem habeant quem habent. Ego autem nullam huius rei causam nisi solum usum invenio, sed nec ab ullo musicorum scriptam repperi. Nam quod quidam dicunt eas secundum antiphonarum dispositionem in antiphonario esse ordinatas, illud non ita esse vel idiota animadvertere potest. Sed nec hoc praetermittere curavi, quod rectius mihi fecisse videntur, qui principalia Saeculorum amen omnium modorum simplicem neumam in fine habere sanxerunt, quam qui aliter ea disposuerunt. Hi enim aliquam cantori certitudinem conferunt, illi nullam. Neve quis existimet de etymologia officialium nominum, ut est responsorum et antiphonarum etc. talia me dicturum, illud imprimis abnuo. Satis enim mihi est, si proposita ad plenum exequi possim. Scire autem ea cupientem ad librum Isidori, qui intitulatur Etymologiarum, vel etiam ad Amalarii [162] utile opus ire iubeo. Hoc quoque recusabo, ut more Bernonis tonarium disponam; videlicet ut nonannoeane ad singulos modos praescribam, vel differentias quas supra taxavi superfluas interseram, vel omnes antiphonas ad unum Saeculorum amen pertinentes in unum colligam, praesertim cum prolixitas sit taediosa, et lectori hucusque provecto paucula exempla sufficiant. De omni autem officiali cantu compendiose exempla dabo absque cantiunculis quas supra modorum formulas nominavi; quia quas iam posui, non necesse est iterum ponere. His ita praemissis de principalibus Saeculorum amen omnium modorum ac differentiis, prout propositum est, disseramus.

[163] Tonarius Johannis

Capitulum XXIV

De primo tono

Primi igitur toni principale saeculorum amen regit antiphonas in lichanoshypaton exordium habentes et in parhypatemeson. et in lichanosmeson hoc modo:

[CSMI:163; text: Le, E1, E2, a, b, saeculorum amen, antiphona Ecce nomen Domini, antiphona Cantantibus organis, antiphona Johannes quidem, antiphona O pastor aeterne, antiphona Si offers munus tuum.] [JOHDEM 10GF]

[164] Has duas et earum similes quidam secundae differentiae ob moram quilismatis ascribere maluerunt, sed non est sequendum.

[CSMI:164,1; text: Le, E1, E2, a, saeculorum amen, antiphona Ipsi soli, antiphona Hodie Christus natus est, antiphona A saeculo non est.] [JOHDEM 11GF]

Hae duae sexto satis conveniunt, si in finali eius emittuntur:

[CSMI:164,2; text: Le, E1, E2, a, saeculorum amen, antiphona Tecum principium, antiphona Iste est Iohannes, antiphona Appropinquabat, antiphona Ave Maria] [JOHDEM 11GF]

Differentias huic tono quidam plures, quidam pauciores pro libitu suo adaptant. Quae autem celebriores habentur et non superfluae iudicantur sex sunt. Quarum prima recipit antiphonas in lichanoshypaton subito per diapente inchoantes vel etiam sub finali incipientes, statimque a finali per diapente surgentes, ut in his patet exemplis:

[165] [CSMI:165,1; text: Le, E1, E2,a, saeculorum amen, antiphona Leva Ierusalem, antiphona Hi sunt qui, antiphona Hi qui linguis, antiphona Dies Domini] [JOHDEM 12GF]

antiphona Mulieres. antiphona Beatus iste.

Differentia secunda recipit antiphonas in parhypate hypaton inchoantes non cum diapente sicut hae:

[CSMI:165,2; text: Le, E1, E2, a, b, saeculorum amen, Amen, antiphona Virgo Dei genitrix, antiphona Iter faciente, antiphona Postulavi patrem] [JOHDEM 12GF]

Haec a quibusdam stultis ad quartum canitur tonum. Differentia tertia recipit antiphonas a parhypate meson per ditonum surgentes et per tonum demissas, iterum per tonum ascendentes, etiam si unisonus intercidat. Exempla:

[166] [CSMI:166,1; text: Le, E1, E2, saeculorum amen, antiphona Diffusa est gratia, antiphona Dominus quidem, antiphona Pulchra es et] [JOHDEM 13GF]

Differentia quarta recipit antiphonas a parhypatemeson gradatim ad mese ascendentes ut hae:

[CSMI:166,2; text: Le, E1, E2, a, b, saeculorum amen, antiphona Dicite pusillanimes, antiphona Domine bonum, antiphona Domine ut video, antiphona Lazarus amicus] [JOHDEM 13GF]

Differentia quinta recipit antiphonas a parhypatemeson gradatim ad finalem descendentes quemadmodum istae:

[CSMI:166,3; text: Le, E1, E2, saeculorum amen, antiphona Reges Tharsis, antiphona Volo pater] [JOHDEM 13GF]

[167] Differentia sexta recipit antiphonas in mese exordium habentes. Huius saeculorum amen a praecedentis differentiae saeculorum amen secundum Bernonem in hoc distat quod illius saeculorum amen in fine connexum podatum habet, huius simplicem. Sed haec distantia parum valere videtur, quoniam qui diligenter rem considerare voluerit, cum manifestum sit non omnes sillabas connexi podati sonum recipere et pro connexo podato torculum in plerisque sillabis sonare, quomodo quarta differentia cum quinta eadem sit, videre poterit. Quapropter illi potius sequendi sunt, qui quintae differentiae saeculorum amen per simplicem podatum emittunt huius per virgulam hoc modo:

[CSMI:167; text: Le, E1, E2, a, b, saeculorum amen, antiphona Ite dicite, antiphona Miserere mei Deus, antiphona Ille homo qui] [JOHDEM 13GF]

responsorium Factum est dum tolleret.

Hoc Berno in mese emittendum esse censet, et patet mi in tritehyperboleon incipiendum. Sed cum emendandum sit, convenientius mihi videtur, ut ad propriam finalem emendetur. Hoc autem ita fieri potest, si Heliseus in hypatemeson incipiatur hoc modo:

[168] [CSMI:168; text: Le, E1, E2, a, b, c, Factum est dum...heliseus, Factum est dum tolleret...helyseus, heliseus clamabat dicens, Versus Oro Domine, Elevavitque, saeculorum amen, Gaudete, gaudete in Domino, Dicit Dominus sermones, Dominus secus mare, Sapientiam, saeculorum amen, introitus Rorate coeli, introitus Gaudeamus, graduale Posuisti, Versus Desiderium, Alleluia...Christus resurgens] [JOHDEM 14GF]

[169] In hoc quidam peccant qui in prima sillaba moritur semitonium cantant, cum potius per semiditonum sit proferenda. Sed et ultra per tonum vel semiditonum est emittendum, non per semitonium. Quidam indocti etiam ipsum alleluia per semitonium emittunt. Eadem culpa illos redarguit, qui Alleluia Nonne cor nostrum per semitonium et non per semiditonum exire faciunt.

[CSMI:169; text: Le, offertorium Iubilate Deo, communio Hierusalem surge, communio Viderunt omnes.] [JOHDEM 15GF]

De secundo tono

Secundo modo antiphonae diversorum principiorum conveniunt ut sunt hae:

[170] [CSMI:170; text: Le, E1, E2, a, b, saeculorum amen, amen, antiphona O rex gloriae, antiphona Cotidie, antiphona Ait Petrus, antiphona Regressus Lucianus, antiphona Genuit puerpera, antiphona Ecce Maria, offertorium Laetentur coeli, Versus Ecce dominator, saeculorum amen, intr Dominus dixit ad me, introitus Ecce advenit, graduale Adiutor meus, Versus Confundantur] [JOHDEM 15GF]

Hoc graduale sicut et alia fere omnia cursum legalem confundit.

[171] [CSMI:171, 1; text: Le, Alleluia surrexit Christus, offertorium Tollite] [JOHDEM 16GF]

Hoc usus in fine prave canit, sed regulariter canendum est hoc modo:

[CSMI:171,2; text: Le, E1, E2, Gloriae, communio Narrabo omnia.] [JOHDEM 16GF]

[172] Capitulum XXV

De tertio tono

Tertii modi principale saeculorum amen regit antiphonas ab hypatemeson tono cadentes etsi primus sonus iteretur, et post casum per diatesseron et tonum et semiditonum ordinatim ascendentes. Invenitur etiam antiphona in eadem corda per semitonium repetitum ascendens, et semiditono cadens, et postea secundum supradictum modum ascendens. Exempla de his:

[CSMI:172; text: Le, E1, E2, a, saeculorum amen, ant Pudore bono, ant Qui de terra est, ant Haec est quae nescivit] [JOHDEM 16GF]

Prima tertii toni differentia recipit antiphonas a lichanosmeson tono ascendentes, ibique sono iterato altius per semiditonum progredientes.

[173] Exempla de his:

[CSMI:173,1; text: Le, E1, E2, a, b, saeculorum amen, ant Omnia quaecumque, ant Quoniam in aeternum, antiphona Domine probasti me] [JOHDEM 17GF]

Differentia secunda recipit antiphonas in lichanosmeson inchoantes, quarum quaedam tono et semiditono surgunt, quaedam tono levate deponuntur et tono et semiditono surgunt, quaedam per diatesseron elevantur statimque semiditono et tono descendentes tono et semiditono vel per diatesseron surgunt. Exempla de his:

[CSMI:173,2; text: Le, E1, E2, a, Saeculorum amen, antiphona Tu Bethlehem, antiphona Te semper idem esse, antiphona Quidam homo, antiphona Mercennarius est, antiphona Cognovit autem pater] [JOHDEM 17GF]

[174] Differentia tertia recipit antiphonas in lichanosmeson incipientes et per diatesseron exilientes. Sed nec ad lichanosmeson ita cadentes ut praemissae nec ita inde surgentes ut hae:

[CSMI:174,1; text: Le, E1, E2, a, Saeculorum amen, antiphona Accipiens Symeon, antiphona Vado parare vobis, antiphona Domine mi rex] [JOHDEM 18GF]

Differentia quarta recipit antiphonas in trite diezeugmenon initium habentes quemadmodum istae:

[CSMI:174,2; text: Le, E1, E2, a, b, Saeculorum amen, antiphona Vivo ego, antiphona Unum opus, responsorium Aedificavit Noe] [JOHDEM 18GF]

Hoc duobus in locis usus male cantat scilicet in his dictionibus odoratus et crescite, quod facile corrigitur si odoratus in lichanosmeson, [175] et crescite in mese incipitur. Ceterum si hoc responsorium contra regulam in parhypatehypaton inchoatur, usus in odoratus imitandus non erit; attamen crescite praedicta emendatione indiget.

[CSMI:175; text: Le, E1, E2, a, b, c, saeculorum amen, introitus Tibi dixit, introitus In Deo laudabo, introitus Vocem iucunditatis, intr Sancti tui Domine, graduale Iuravit Dominus, Versus Dixit Dominus, Alleluia qui sanat, offertorium Deus tu conversus, communio Benedicite] [JOHDEM 19GF]

[176] De quarto tono

Quarti modi speciale saeculorum amen possidet antiphones ab hypatemeson tono descendentes statimque redeuntes ut hae:

[CSMI:176,1; text: Le, E1, E2, a, b, c, Saeculorum amen, antiphona Rorate coeli, antiphona Sepulto Domino, antiphona Custodiebant] [JOHDEM 20GF]

Sex habent iste tonus differentias, quarum prima recipit antiphonas in lichanoshypaton exordium habentes, tono, semiditono et tono ascendentes, etsi unisonus intercidat. Exempla de his:

[CSMI:176,2; text: Le, E1, E2, a, b, Saeculorum amen, antiphona Ante thorum, antiphona Si quis sitit, antiphona Iudicasti Domine] [JOHDEM 20GF]

[177] Differentia secunda recipit antiphonas ab hypatemeson semiditono et tono ascendentes. Recipit etiam antiphonas a lichanosmeson tono ascendentes. Exempla de his:

[CSMI:177,1; text: Le, E1, E2, a, b, Saeculorum amen, antiphona Ex Egypto, antiphona Ad te Domine, antiphona O mors, antiphona Factus sum] [JOHDEM 20GF]

Invenitur etiam una antiphona eiusdem differentiae in mese incipiens scilicet ista:

[CSMI:177,2; text: Le, E1, E2, Saeculorum amen, antiphona Nisi diligenter perfeceris corpus] [JOHDEM 20GF]

Hanc quidam male incipiunt inter primam sillabam diligenter et eiusdem antepenultimam semiditonum sonantes.

[178] Differentia tertia recipit antiphonas quasdam ab hypatemeson ad tertiam vocem gradatim ascendentes, quasdam a parhypatemeson semitonio vel semiditono cadentes, quasdam etiam in lichanosmeson incipientes. Exampla de his:

[CSMI:178,1; text: Le, E1, E2, a, b, Saeculorum amen, antiphona Qui venturus est, antiphona Qui venturus, antiphona Te invocamus, antiphona Exiit qui seminat] [JOHDEM 21GF]

Hanc quidam stulti in parhypatehypaton emittunt.

[CSMI:178,2; text: Le, E1, E2, a, Saeculorum amen, antiphona Exivi a patre, antiphona Nos scientes] [JOHDEM 21GF]

Differentia quarta recipit antiphonas a lichanoshypaton semiditonum, surgentes, vel etiam gradatim ascendentes, ut in his patet exemplis:

[179] [CSMI:179,1; text: Le, E1, E2, a, b, c, Saeculorum amen, antiphona Sic veniet, antiphona Rubum quem viderat, antiphona Triduanas] [JOHDEM 22GF]

Differentia quinta recipit antiphonas in parhypate hypaton initium habentes ut hae:

[CSMI:179,2; text: Le, E1, E2, a, b, c, d, Saeculorum amen, antiphona Frange esurienti, antiphona Quod autem cecidit] [JOHDEM 22GF]

Iste cognovit.

[180] Differentia sexta recipit antiphonas feriales in hypatemeson incipientes ut hae:

[CSMI:180; text: Le, E1, E2, a, b, Saeculorum amen, antiphona Fidelia omnia, antiphona In mandatis eius, responsorium Locutus est, antiphona Videns vidi, introitus Nunc scio vere, intr Resurrexi] [JOHDEM 22GF]

[181] Huius toni graduale non inveni regulare.

[CSMI:181; text: Le, Alleluia Versus Surrexit pastor, offertorium Perfice gressus, communio Pater cum essem] [JOHDEM 23GF]

[182] Capitulum XXVI

De quinto tono

Quinti toni principale saeculorum amen regit antiphonas in mese incipientes et in tritediezeugmenon, ut sunt hae:

[CSMI:182; text: Le, E1, E2, a, Saeculorum amen, antiphona Montes et omnes, antiphona Fons hortorum, antiphona Ecce Dominus, antiphona Ponent Domino] [JOHDEM 23GF]

[183] Unam iste tonus habet differentiam, quae recipit antiphonas in parhypatemeson inchoantes ut istae:

[CSMI:183,1; text: Le, E1, E2, a, Saeculorum amen, antiphona Vox clamantis, antiphona Adhuc multa, antiphona Bene omnia, responsorium Misit Dominus] [JOHDEM 24GF]

[CSMI:183,2; text: Le, E1, E2, a, Versus Misit, Saeculorum amen, introitus Ecce Deus, introitus Circumdederunt me, graduale Ex Syon, Versus Congregate, Alleluia] [JOHDEM 24GF]

[184] [CSMI:184,1; text: Le, E1, Versus Diligam te, offertorium Reges tharsis, communio Non vos relinquam, Saeculorum amen, Circumdederunt me, Letare Iherusalem] [JOHDEM 25GF]

Eiusdem toni est et haec communio Ultimo festivitatis die, cuius inceptio secundum usum minus est absona. Ideo qui velit sic incipiat:

[CSMI:184,2; text: Le, E2, a, b, communio Ultimo festivitatis] [JOHDEM 25GF]

[185] De sexto tono

Sextus modus sub uno saeculorum amen regit antiphonas diversorum principiorum, quarum plurima pars in parhypatemeson incipit, paucae in lichanoshypaton, una in lichanosmeson incipit. Exempla de his:

[CSMI:185,1: text; Le, E1, E2, a, b, Saeculorum amen, antiphona O quam metuendus est] [JOHDEM 25GF]

[CSMI:185,2; text: Le, E2, antiphona Philippe qui videt me, antiphona Si ego verus, antiphona Quinque prudentes, antiphona Nesciens mater] [JOHDEM 25GF]

[186] Hanc tamen quidam in finali sua per unisonum inchoant. Una est huic modo differentia huius modi:

[CSMI:186; text: Le, E2, a, Saeculorum amen, antiphona Benedictus, antiphona Benedixit, antiphona Ite in orbem] [JOHDEM 26GF]

[187] Hoc responsorium in affinibus posuimus, quoniam in suo cursu deficit:

[CSMI:187; text: Le, E1, E2, a, Saeculorum amen, introitus Esto mihi, introitus In medio ecclesiae, introitus In medio et in circuitu, introitus Quasi modo geniti, graduale Unam petii, Versus Ut videam, Alleluia...Domine in virtute, offertorium Domine in auxilium] [JOHDEM 26GF]

[188] Hoc offertorium plurimi male emittunt vitantes heptaphonum qui in fine est, quia eis absonus videtur. Unde et in quibusdam libris in principio eius invenitur et in fine repetunt. Similiter in offertorio Domine deus in.

[CSMI;188; text: Le, communio Mitte manum tuam] [JOHDEM 26GF]

[189] Capitulum XXVII

De septimo tono

Septimi toni principale saeculorum amen regit antiphonas in principio a lychanosmeson per diapente surgentes, paucas in tritediezeugmenon incipientes, unam in mese. Exempla de his:

[CSMI:189; text: Le, E2, Saeculorum amen, antiphona Veterem (hominem), antiphona Michael (praepositus), antiphona Scio quod Ihesum, antiphona Loquebantur, antiphona Scimus quoniam] [JOHDEM 27GF]

Hanc tamen quidam a finali per diapente incipiunt.

[190] [CSMI:190,1; text: Le, E1, E2, a, b, Saeculorum amen, antiphona Ipse praeibit] [JOHDEM 27GF]

Tonus iste quatuor differentias habet, quarum prima recipit antiphonas a lichanosmeson per tonum vel ditonum vel per diatesseron surgentes, ut hae:

[CSMI:190,2; text: Le, E1, E2, Saeculorum amen, antiphona Benedicta gloria, antiphona Hic accipiet, antiphona Maria stabat, antiphona Baptizatur Christus, antiphona Descendit angelus] [JOHDEM 27GF]

[191] Huic differentiae quidam tradunt antiphonas huius modi:

[CSMI:191,1; text: Le, E2, antiphona Exortum est, antiphona Ingenua sum, antiphona Tulerunt Dominum] [JOHDEM 28GF]

Multi tamen eas principale saeculorum amen adaptant.

Differentia secunda recipit antiphonas a paramese gradatim ascendentes ut istae:

[CSMI:191,2; text: Le, E1, E2, Saeculorum amen, antiphona Misit Dominus, antiphona Quo progrederis] [JOHDEM 28GF]

Differentia tertia recipit antiphonas a paramese per ditonum cadentes etiam si in initio unisonus sit, ut hae:

[192] [CSMI:192; text; Le, E2, a, b, Saeculorum amen, antiphona Mirificavit Dominus, antiphona Constitues eos, antiphona Semen cecidit] [JOHDEM 28GF]

Differentia quarta recipit antiphonas a paranete-diezeugmenon per semiditonum vel gradatim cadentes, etiam si in primis unisonus sit, velut hae:

[193] [CSMI:193; text: Le, E1, E2, a, b, Saeculorum amen, antiphona Homo natus est, antiphona Dignum sibi, antiphona Posuit signum, antiphona Tanto tempore, Ecce agnus, Hoc est testimonium, introitus Populus Syon, Populus Syon ecce] [JOHDEM 29GF]

[194] [CSMI:194,1; text: Le, E2, a, b, introitus Aqua sapientiae, Saeculorum amen, Venite benedicti patris mei] [JOHDEM 29GF]

Quidam tamen de hac differentia non curant.

[CSMI:194,2; text: Le, graduale Dirigatur] [JOHDEM 29GF]

Cuius versus incipiendus est hoc modo:

[195] [CSMI:195; text: Le, E2, Elevatio, Elevatio manuum mearum, Alleluia Te decet, offertorium Confitebuntur, communio Factus est repente] [JOHDEM 30GF]

<De octavo tono>

Octavi modi principale saeculorum amen regit antiphonas quasdam in lichanosmeson incipientes, quasdam in mese, quasdam in lichanoshypaton, quasdam inferius, ut hae:

[196] [CSMI:196; text: Le, E1, E2, a, b, Saeculorum amen, antiphona Valde honorandus est, randus est, antiphona Sepelierunt, Sepelierunt Stephanum, antiphona Istorum est enim, graduale Christus me misit, antiphona Scitote quia prope <est>, antiphona Apertum est os, antiphona Dixit Dominus, antiphona Sapientia clamitat] [JOHDEM 30GF]

[197] Differentias tres habet tonus iste. Prima recipit antiphonas in parhypatemeson vel sub ea in proxima incipientes, ut istae:

[CSMI:197; text: Le, E1, E2, Saeculorum amen, antiphona Magi videntes stellam, antiphona Mitte manum, antiphona Zachee festinans, antiphona Hodie coelesti, antiphona Potens es Domine] [JOHDEM 31GF]

[198] Differentia secunda recipit antiphonas in tritediezeugmenon per semiditonum cadentes. Exempla:

[CSMI:198,1; text: Le, E1, E2, Saeculorum amen, antiphona Priusquam (te formarem), Hoc est prae-(ceptum meum)] [JOHDEM 31GF]

Differentia tertia recipit antiphonas in tritediezeugmenon per unisonum incipientes, deinde per tonum ascendentes, sicut istae:

[CSMI:198,2; text: Le, E2, Saeculorum amen, antiphona Veniet, antiphona Quare ieiu-(navimus), antiphona Euntes ibant, antiphona Deus meus es tu, antiphona Caecus sedebat, antiphona Et qui praeibant] [JOHDEM 31GF]

[199] [CSMI:199,1; text: Le, E2, a, Saeculorum amen, introitus Iubilate Deo, introitus Invocavit me] [JOHDEM 32GF]

[CSMI:199,2; text: Le, E2, a, b, Saeculorum amen, introitus Domine ne longe, Domine ne longe facias, introitus Dilexisti] [JOHDEM 32GF]

Versus in G incipiendus est hoc modo:

[CSMI:199,3; text: Le, offertorium Ave Mari-] [JOHDEM 32GF]

[200] Fructus sic canito:

[CSMI:200; text: Le, Fructus, Primum quaerite] [JOHDEM 32GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License