Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[5] De cantu iubiliationis armonicae et utilitate eius.

[Proemium]

Musicam triphariam doctores quidam esse dixerunt, scilicet, armonicam, organicam et rithmicam. Armonica vocali concordia geritur, organica flatu sonum emittit, rithmica pulsu sive tactu completur. Armonicam autem prae caeteris operae pretium est, ut laudemus et virtutem eius narremus. Ipsa, ut ait Beatus Isidorus Hispalensem Episcopus, libro tertio Etymologiarum, "...est modulatio vocis et concordia plurimorum sonorum, vel coaptatio." Ipsa "...movet affectus et provocat in diversum habitum sensus. Siquidem remiges hortatur, ad tolerandos quosque labores musica animum mulcet, et singulorum operum fatigationem [6] modulatio vocis solatur. Excitatosque animos musica sedat, sicut de David legitur, qui ab immundo spiritu Saulem arte modulationis eripuit. Ipsasque bestias, necnon et serpentes, volucres atque delphinos ad auditum suae modulationis musica provocat." Haec ille.

Ipsa numeris subsistit, numerus omnia circuit, omnia complet, quia Deus fecti omnia in numero, pondere et mensura. Pondera autem numerus suum habent et mensurae; fecit etiam omnia in modo specie et ordine, et haec sine numero esse non possunt, sed nec angeli nec alia creatura. Angeli quidem triplici hierarchia constant et novem ordinibus. Caeli numerum suum habent, stellae etiam in firmamento, quia Dominus numerat multitudinem stellarum. Elementa quaternario numero decorantur. Omne mixtum suis partibus essentialibus permanet; nihil praeter Deum sine numero esse potest, sed omnia quae caeli ambit continentur, suum esse, suum vivere, in numerata dispositione condita sunt.

[I] Iustum est igitur ut praerogativas eius, scilicet, musicae quae latius praemissa declarabunt, subiciamus, quarum prima est quod est caelestium imago gaudiorum. Dulcis enim et bene composita musica typum gerit angelorum et sanctorum, qui non cessant laudare nomen Domini. De quibus Isaiae 62o: "Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes qui die et nocte perpetuo non tacebunt." Et Job sanctus, capitulo 38o: "Ubi eras quando...me laudabant astra matutina," scilicet, angeli qui [7] ab initio mundi creati sunt, "et iubilarent omnes filii Dei," id est, sancti. Et Ecclesiastici, 47o, de David: "Stare facit cantores contra altare et in [sono] eorum dulces fecit modulos...ut laudarent nomen sanctum Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem." Et Apocalypsis, quarto: "Requiem non habebant illa quatuor animalia dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus, qui est et qui erat et qui venturus est." Et infra: "Viginti quatuor seniores cantabant canticum novum: Dignus es, Domine, accipere librum et solvere septem signacula eius."

[II] Secunda praerogativa est quod passiones animi moderatur. Nam sicut ipsa in sonorum moderata compositione consistit, sic et illas in temperamento coaptat. Narrat Boetius in primo libro suae Musicae de iuvene quodam ebrio, qui sono frigii incitatus spondeo succincte rediit ad statum mitiorem et sui compotem. Ille enim ut novit scortum domi esse voluit comburere illam. Pictagoras autem sciens eum furere propter sonum frigii praecepit mutare modum et spondeum canere, sicque adolescentis animum pacatissime temperavit. Idem ait de quibusdam qui cum pudice mulieris fores frangerent affecti tibiarum concentu. Iussit ipse Pictagoras ut tubicem spondeum caneret, quod cum fecisset tarditate modorum et gravitate canentis illorum petulantiam sedavit. Ibidem etiam narrat quomodo Empedocles, cum eius hospitem quidam gladio furibundus invaderet, inflexit modum canendi quo iracundiam illius temperavit. Ideo ait Apostolus Jacobus in sua canonica, capitulo quinto: "Tristatur aliquis vestrum? oret. Aequo animo est? psallat." Fertur etiam quod Socrate docente, ubi plurima discipulorum turba convenerat, intravit quidam adolescens mundi sequens illecebras roseis coronatus et multis circumdatus [8] ornamentis, quod Socrates cernens ad materiam continentiae se transtulit, sermone gravi dignitatem castitatis extollendo. Ille vero mutavit animum et singula ad lasciviam pertinenda proiciens exiit de conventu castificatus.

[III] Tertia praerogativa est quod passiones corporis temperat. Nam, ut in primo libro Musicae Boetii, de quo supra habetur, quod cum quidam Pictagorici insompnes ducerent noctes curis eos stimulantibus quibusdam cantilenis, lenis et quietus sopor erepsit et e contra sopore nimio confusos aliis sonorum modulis dulcedo vigiles fecit. Sed et morbos acutos interdum consonantia musicalis purgavit nec mirum. Legitur enim in vitis patrum quod cum quidam deicola impetrasset a Domino ut videret quomodo anima iusti aut peccatoris abstrahitur a corpore, vidit quendam pauperem Deo dilectum iacentem in platea, nec habentem qui consolaretur eum. Cum venisset hora dormitionis eius affuerunt angeli Michael et Gabriel a dextris et sinistris eius et cum anima a corpore nollet egredi, dixit Gabriel Michaeli: Accipe animam illius qui dixit mori debet sine poena, quare non possum animam ne laederem accipere." Interrogavit Dominum quid fieri oporteat. Ait: "Mitto David cum cythara et omnes psallentes in Syon, ut anima illecta dulcedine modulationis exeat de corpore," quod ut factum est. Illico corpus derelinquit et in manus Michaelis archangeli resedit sicque abeunt omnes in caelestem mansionem.

[IV] Quarta est quod daemones fugant. Non enim possunt laudes [9] Dei musicales sustinere, quia Ecclesiastici, 22o, scriptum est: "Musica in luctu importuna narratio." Constat autem eos in summa tristitia esse, ineffabili malicia et gravissima poena semper dolere. Et Primo Regum, Capitulo 16o: Cum Saulem spiritus malignus affligeret, David ante eum in cythara psallebat et spiritus ille recedebat ab eo et melius habebat. Iterum, cum incantator ad aspidem serpentem accedit ut decipiat, unam autem terrae infigit aspis et aliam cauda operit et obturat ne audiat. De quo Propheta in Psalmo: "Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, ne audiet vocem et venefici incantantis sapienter." Ne igitur serpens antiquus diabolus superetur, laudes Dei altisonas audire non patitur. Ideo Propheta ait: "Laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero."

[V] Quinta praerogativa musicae consonantis est quod meretur adventum spiritus sancti. Patet Quarto Regum, capitulo tertio, de Heliseo, cui cum reges Israelis et Juda quaererent eventum belli contra regem Moab, ut haberet in promptu spiritum propheticum, ait: "Adducite mihi psaltem, qui cum caneret facta est super eum manus Domini," Item, Primo Regum, capitulo decimo: Saul, cum abiret quaerere asinas patris sui, obvium habuit cuneum prophetarum, quos praecedebant psallentes in cythara, tympano, tibia et psalterio. Et mox cum prophetis spiritu prophetiae [10] repletus est Saul et prophetavit, ex quo in Israel proverbium fuit: "Num et Saul inter prophetas?"

[VI] Sexta praerogativa est quod meretur associationem angelorum. Unde Propheta Psalmis, 67o: "Praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum." Principes sunt angeli psallentes devoti musici, iuvenculae tympanistriae animae simplicium et innocentium. Et Canticorum, septimo: "Quid videbis in Sunamite nisi choros castrorum?" Sunamitis enim ecclesia est, cui chori castrorum, scilicet, angelorum, et assistunt contra saevitiam inimicorum spiritualium defensores.

Si in morte quorundam sanctorum ad eorum consolationem audita sunt cantica dulcisona, quid mirum si servis Dei devote iubilantibus assistunt praesidia angelorum, quando in facie ecclesiae sponsae Christi dilectissime laudes musicales exsolvunt, nedum inimicas propulsantes fallacias, sed et corda audientium ad luctum devotionis immutantes. Teste Beato Augustino in libro Confessionum, qui ait: "Flebam uberrime in hymnis et canticis suave sonantis ecclesiae vehementer affectus. Voces illae influebant auribus meis, et eliquabatur veritas in corde meo, et fluebant lachrimae et mihi bene erat." Sequutus Apostolum, qui in Epistola ad Titum, primo capitulo, testimonio cuiusdam poetae usus est: Adduco ethnicorum sive gentilium dicta ad firmamentum; fas est etenim ab hoste doceri. Dicit nempe Plato utique theologus, tertio libro in Timeo, in forma de [11] utilitate musicae: "Armonia vero, id est, modulatio, utpote intentio modificata cognatas et velut consanguineas habens, commotiones animae nostrae circuitionibus prudenter vocibus musarum munere temperantiaeque causa, potius quam oblectationis satis accommoda, quippe quae discrepantes et inconsonantes animae commotiones ad concentum exornationemque concordiae musis auxiliantibus revocet.

Et glossator marginalis Strabus ait: Non propter delectationem inventa est armonia, sed propter morum concordiam, supple principaliter. Et Aristoteles eius discipulus, octavo Politicorum, inquit in substantia: Musica turbationes animorum repellit, melancoliam temperat, purificat passiones, quibus moderatis cor liberius sursum tendit. Item in eodem dicit: "Est certa modulatio quae musica dorisca vocatur, quae ad virtutes animum inducit." Dicitur enim dorisca quia illa fuit inventa in civitate Dor nominata, quae cessit in sortem tribui Manassae cum oppidis suis, de qua habetur Josuae, 17o, et Iudicum, primo.

Spero quod huiusmodi musicae sit illa quam Beatus Augustinus in uno librorum suae Musicae commendat, quam vocat musicam moratam. Distinguit enim duplicem musicam, scilicet, moratam et fractam. Morata mores componit, temperat motus incompositos, sicut ipsa est morosa et temperata, quae a plerisque vocatur gallice a point d'orgue, ab aliis, ut hic supple Cameraci, de longues, quam credo intellexisse Pictagoram dum monebat ad passiones sedandas canere spondeum, qui est pes ex duabus longis compositus. Fracta vero levitatem inducit magis praesertim nimis fracta ad modum carminum theatralium, quae secundum Beatum Hieronimum in ecclesia non conveniunt, sed morata, ut patuit, valde utilis est. Hac [12] usus fuit Beatus Ambrosius instituens in ecclesia dulcisonas modulationes et catholicas contra carmina Arianorum intentium subvertere in errorem corda simplicium.

Haec autem musicalis consonantia tribus exercetur instrumentis, scilicet, voce, flatu et pulsu sive tactu. Quoniam vero vox alia in dignitate praecelsit, quia viva reliqua non [sunt], et quia, ut ait Beatus Hieronimus in prologo Bibliae habet: "Nescio quid latentis energiae vivae vocis actus quod in aures audientium transfusa fortius sonat," id est, intimius animum movet. Musica vocalis est excellentior, maxime si cor et vox sint consona, hoc est, sicut ait quidam doctor: "Si voluntas devotione afficitur eique vox canora concrepat, tunc enim est musicalis concordia et Deo grata." Si autem vox profert sancta eloquia et voluntas non afficitur illis sed contrariis captivatur passionibus discors, musica est apud Deum. Aures eius non mulcet, sed offendit; hoc enim de privatis officiis intelligendum est, non de illis quae fiunt in facie universalis ecclesiae, quae est sine macula et sine ruga, cuius laus est Deo gratissima, et hominibus quos nexcio qua dulcedine cunctos tangit et memores non sunt esse sui. Miro modo ut auditur melodia affluunt nedum de propinquis sed ex remotis partibus eam auribus suspensis et cordibus percepturi.

Post illam musicam quae instrumento vocis exsolvitur divinae maiestati, sunt et grate quae flatu fiunt et pulsu. Nam ad omnes spiritus sanctus nos admonet ad eam quae in voce, Psalmus 46 dicens: "Psallite [13] Deo nostro, psallite, psallite regi nostro, psallite." Et iterum: "Quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter," id est, mente et voce consona.

Tunc enim Psalmus sapit ad eam quae in flatu, ut in tuba vel fistula vel organo; Psalmus 150: "Laudate eum in sono tubae ad eam quae in pulsu, ut in cythara, psalterio, in choro, in tympano et in cymbalis; laudate eum in tympano et choro; laudate eum in cymbalis benesonantibus."

Si musica gentilium passiones animae sedavit, mores mutavit in melius, morbos curavit, in sompnibus soporem contulit levem et quietem, non poterit musica divina dorisca morosa mentes fidelium penetrando ad devotionem et compunctionem cordis excitare. Si carmina poetarum delectabilia fuerunt et utilia, teste uno ex illis, qui inquit: "Aut prodesse volunt aut delectare poetae," non poterunt carmina Christi modulatis vocibus resonantia turbatos affectus credentium, si tamen obicem non ponant delectando conferre salutem.

Laudemus igitur musicam armonicam quae dormientes excitat et surdos facit audire; non taceat pupilla oculorum nostrorum, quia si tacuerimus, lapides et postes ecclesiarum clamabunt. Nemo hanc contempnat sed corde devoto dulces modos personet, non ad laudem hominum sed ad gloriam Dei et cunctorum salutem, ut mereatur angelos habere consortes. Placatur enim tali obsequio Deus et militia caelestis exultat. Gaudium nempe filiae, gaudium est matris, ideo laetante ecclesia militante in terris, laetatur ecclesia triumphans in caelis, ad quam suspirantes et spe gaudentes pervenire mereamur. Amen.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License