Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Next part   

Actions

Back to top

[f.[Gamma]ir] PRACTICA MVSICE FRANCHINI GAFORI LAVDENSIS.

[Gafurius, Practica musice, f.[Gamma]ir; text: MENTIS APOLLINEAE VIS HAS MOVET VNDIQUE MVSAS, APOLLO, EVPHROSINE, AGLAIA, THALIA, VRANIA, MESE HYPERMIXOLYDIVS, CELUM STELLATUM, Tonus, Semitonium, POLIHYMNIA, LYCHANOSMESON, MIXOLYDIVS, SATVRNVS, EVTERPE, PARHYPATEMESON, LYDIVS, IVPITER, ERATHO, HYPATEMESON, PHRYGIVS, MARS, MELPOMENE, LYCHANOSHYPATON, DORIVS, SOL, TERPSICORE, PARHYPATEHYPATON, HYPOLYDIVS, VENVS, CALIOPE, HYPATEHYPATON, HYPOPHRIGIVS, MERCVRIVS, CLIO, PROSLAMBANOMENE, HYPODORIVS, LVNA, IGNIS, AER, AQVA, TERRA, HALIA] [GAFPM1 01GF]

[f.[Gamma]ijv] Descriptio Musice actionis Franchini Gafori Laudensis.

LIBER PRIMVS.

De Introductorio ad musicam exercitationem necessario. Caput primum.

De syllabicis sonorum nominibus et eorum distantijs Caput secundum.

De Clauibus et pronuntiatione notularum Caput tertium.

De proprietatibus et mutationibus vocalium syllabarum. Caput quartum.

De Consonantia diatessaron eiusque speciebus. Caput quintum.

De Consonantia diapente eiusque speciebus. Caput sextum.

De consonantia diapason eiusque speciebus. Caput septimum.

De Diuersis tonorum accidentibus ac formatione primi toni Caput octauum.

De Formatione secundi toni. Caput nonum.

De Formatione tertij toni Caput decimum.

De Formula quarti toni. Caput vndecimum.

De Compositione quinti toni. Caput duodecimum.

De Formula sexti toni. Caput tertiumdecimum.

De Formula septimi toni. Caput quartumdecimum.

De Progressione octaui toni. Caput quintumdecimum.

LIBER SECVNDVS.

Mensuram temporis in voce Poetae et Musici breuem et longam posuerunt. Caput primum.

De Varijs antiquorum figuris et earum mensura Caput secundum.

De Consyderatione quinque essentialium figurarum. Caput tertium.

De Diminutioribus figuris. Caput quartum.

De Ligaturis figurarum. Caput quintum.

De Pausis. Caput sextum.

De Modo. Caput septimum.

De Tempore. Caput octauum.

De Prolatione. Caput nonum.

De Partibus figurarum. Caput decimum.

De Imperfectionibus figurarum. Caput vndecimum.

De puncto. Caput duodecimum

De Alteratione. Caput tertiumdecimum.

De Diminutione. Caput quartumdecimum

De Sincopa. Caput quintumdecimum.

[f.[Gamma]iijr] LIBER TERTIVS.

De Contrapuncto eiusque elementarijs vocibus. Caput primum.

De Natura et denominatione specierum contrapuncti. Caput secundum.

De octo regulis contrapuncti. Caput tertium.

Quae et vbi in contrapuncto admittendae sint discordantiae. Caput quartum.

De Consentanea suauitate quartae. Caput quintum.

Quare quarta inter medium sonum et acutiorem concordat: discordatque inter medium et grauiorem. Caput sextum.

De Conformitate et diversitate tertiae et sextae. Caput septimum.

De Denominatione extremorum sonorum in coucordantijs. Caput octauum.

Alterna intensione ac remissione specierum: diuersa contrapuncti disponuntur elementa. Caput nonum.

De diuersitate figurationis sonorum in contrapuncto Caput decimum.

De Compositione diuersarum partium contrapuncti. Caput vndecimum.

De consimilibus perfectis concordantijs in contrapuncto consequenter tolerandis. Caput duodecimum

De Fictae musicae contrapuncto. Caput tertiumdecimum.

De Falso contrapuncto. Caput quartumdecimum

De Regimine et modestia modulantis. Caput quintumdecimum

LIBER QVARTVS

De Deffinitione et distinctione proportionis. Caput primum.

De Quinque generibus proportionum maioris et minoris inaequalitatis. Caput secundum.

De Genere multiplici eiusque speciebus. Caput tertiuum.

De Genere submultiplici eiusque speciebus. Caput quartum.

De Genere superparticulari eiusque speciebus. Caput quintum.

De Genere subsuperparticulari eiusque speciebus. Caput sextum.

De Genere superpartienti eiusque speciebus. Caput septimum.

De Genere subsuperpartienti eiusque speciebus. Caput octauum.

De Genere multiplici superparticulari eiusque speciebus. Caput nonum.

De Genere submultiplicisuperparticulari eiusque speciebus. Caput decimum.

De Genere multiplicisuperpartiente eiusque speciebus. Caput vndecimum.

De Genere submultiplicisuperpartiente eiusque speciebus. Caput duodecimum

De Coniunctione plurium dissimilium proportionum. Caput tertiumdecimum.

De Proportionibus musicas consonantias nutrientibus. Caput quartumdecimum

De productione multiplicium proportionum ex multiplicibus et superparticularibus. Caput quintumdecimum.

FINIS

[f.[Gamma]iijv] ILLVSTRISSIMO et Excellentissimo Principi domino Dominus Lodouivo Mariae Sfortiae Anglo Duci Mediolanensium inuictissimo Franchinus Gaforus Musicae professor Salutem.

QVantae musicae artis professio Illustrissime Princeps apud Priscos non authoritatis modo sed etiam venerationis extiterit facile edocemur et summorum Philosophorum exemplo qui se admodum senes ad hanc disciplinam velut in ea summam studiorum suorum manum imposituri contulerunt: et seuerissimarum rerum publicarum instituto: quae cum summa diligentia quicquid moribus publice officeret: circuncidi curassent: hanc tamen artem non modo non eiecerint: sed etiam velut morum parentem Altricemque summo studio excoluerunt: et vt claudam semel omnium gentium omniumque nationum consentienti stabilique confirmatur iudicio apud quas nihil vnquam fuit cura maiore celebratum. Quae enim alia disciplina tanto mortalium assensu: tantaque omnis vel aetatis vel sexus conspiratione recepta est: vt nullius conditionis vllus sit adhuc repertus qui molestias suas vel rudi saltem modulatione consolari non studeat? Nihil enim aeque animos ad diuersissimos affectus breui momento traducere: non optimorum modo testimonio: sed oculata (vt aiunt) fide conuincitur: Adeo vt eius Professores antiquitas non Musicos modo: sed et vates et sapientes appellare non dubitarit. Huc accedit Poetarum authoritas: qui Linum Orpheumque dijs genitos: quoniam quorundam hominum duram agrestemquem vitam ad mitiorem cultum reduxerint: siluas saxaque duxisse finxerunt. Sed ne forte Poetarum dictis parua adhibeatur fides: velut in maius omnia familiari sibi figura extollentium: reperti sunt etiam sapientiae professionis: qui asserere non dubitarint: non sensibilia modo sed etiam quae citra sensum vtcunque viuunt modulationibus musicis permulceri. Atque hac quidam causa eminentissimum Authorem Virgilium non hyperbole poetica in bucolicis dixisse ad silem cantum et duras motasse cacumina quercus arbitrati sunt. Et enim si Platoni credimus qui Mundi animam Musica modulatione constare dixit: non video profecto cur dubitari possit caetera quoque qualicunque anima degentia: quam eis coelitus datam liquet: non affici laetarique nature suae congruentia: cum similitudinem sibi amicam esse iam palam constet. His ego rationibus illustrissime Princeps tum etiam natura ad id impellente: cui non facile obsistimus motus: cum animum iam ab inaeunte aetate ad hanc vsque disciplinam appulissem: quae presertim et moribus conferret: vt peritissimis placet: et a professione mea non abhorreret recepta iam diu opinione Religiosorum hoc potissimum munus esse: ne mihi soli studia prodessent mea: librum etiam edidi antiquissimorum rationem secutus [f.[Gamma]iiijr] de huius artis speculatione: quam graeci Theoricam vocant quo et ratio studiorum meorum constaret: et laborum fructus latius spargerentur. Quod opus inclyte Princeps nomini tuo dicaui: cunctanter id quidem ac timide: ne tibi grauissimis curis maximarumque rerum ponderibus occupato intempestiuis nugis obstreperem. Caeterum posteaquam perspexi quanto fauore quantaque benignitate opusculum nostrum alioquin rude atque incultum sis prosecutus: additum mihi ea liberalitate etiam currenti calcar: studiumque meum non mediocriter accensum est: vt alteram quoque huius disciplinae partem securus iam stomachi tui aggrederer. Musica enim non vt caeterae Matheseos disciplinae speculationi tantum vacat: sed exit in actum: moralitatique vt predictum est coniungitur. Neque enim satis officio meo fecisse videbar: si in inquisitione tantum subsisterem: ad paucorum id vtilitatem spectare ratus: nisi profectui etiam publico nostra industria desudaret. Haec namque musicae pars non solum sui cognitione prodest: sed longius promotis radicibus relique etiam studia coadiuuant: quod grauissimorum virorum testimonio comprobatum est: qui se nihil aliud ex Musice quam litteras didicisse professi sunt. [Fabius Quintilianus. in marg.] Hanc enim artem Fabius Quintilianus antiquissimam omnium in litteris studiorum authore Timagene confirmat. Caeterum cum de Musica loquor: non hanc Theatralem atque effoeminatam intelligo quae mores publicos corrumpit potius quam informet: sed illam modestam atque virilem antiquis heroibus celebratam: quae Mensis Regum Conuiuia libusque epulis admota: recubantium concertatione circumlata inter eos cythara clarissimorum virorum egregia facinora decantabat: quod maximum profecto ad virtutis studia incitamentum fuit: verum haec etiam altius euecta: caelo quoque inseritur: ac solis labores: errantemque lunam: ac Titania astra celeberrimorum vatum testimonio enarrat: et quasi non contenta implesse meritis spatia terrarum caelos penetrat: diuinarumque rerum mysterijs iniungitur. Hoc igitur opus princeps oculatissime tuo ductu tuisque auspicijs proxima foetura apud me natum: vt plinij secundi verbis vtar: atque impressum tuo nomini qua debeo veneratione dicaui. Ad quem enim labores meos referam commodius quam ad quem non concta modo Italia: sed remotissimae quoque gentes: ius arbitriumque non consiliorum solum sed etiam gestorum suorum velut ad honorarium Arbitrum referre solent? Nec veritus sum ne tibi hoc munusculum nostrum maximas res obeunti molestum accederet: cum sciam te ita maximis moderari solitum: vt minima quoque non spernas: foelicitateque ingenij ita cuncta digerere vt inoffenso tenore peragantur. Quamquam tibi non inter minima habeantur: quae ad perfectum studiorum spectent. Testimonio sunt praeclara gymnasia disciplinarum quidem omnium sed praecipue graece latinaeque facundiae quae tibi maxima cura per Imperij tui vrbes instituta sunt. Quis enim alius sortis fortunaeque tuae adoreola suorum ingenia maiori iussu ad virtutem incitat tuetur fouet? Caeterum quantum ad me spectat non postulo vt scripta mea ad comparationem magnorum authorum sumantur: nec vt authoratis scriptoribus annumerer: quorum doctrinae si quid in nostris boni fuerit libentissime acceptum refero: satis mihi superque erit: si tantum [f.[Gamma]iiijv] adnitar: hactenusque industriam nostram commendari volo vt studiosorum profectui concinna compendiosaque breuitate consuluisse dicar: vt quae forent sparsim per Authorum volumina requirenda in vno opere: conuenienti rerum ordine congesta reperiantur. Elaborauimus namque vt res omnes suis principijs exorsae per seriem ad calcem perducerentur: ne qua lector in difficile alioquin arte confusione circumagat: scriptorisque magis ineptia quam rerum obscuritate laboret. Hoc nobis tantum assumimus: hinc industriae nostrae commendationem petendam censemus. Sume igitur humanissime Princeps Munusculum nostrum qua in caeteris soles clementia: patereque nominis tui saltem prefatione subniti sic recipi merebitur: quamque commendationem merito suo sibi praestare non potest: dicatura consequetur. Cum alioquin nos vt omnia vel fortunae nostrae vel ingenij bona tibi accepta referimus: sic quicquid studio industriaque effecerimus nomini tuo tempus in omne dicatum consecratumque esse volumus.

Carmen Lucini Conagi.

Et iuuat: et vellem meritas tibi reddere laudes:

Sed quis pro meritis te Ludouice feret?

Aurea das nobis: et foelicissima princeps

Secula: nulla ducum gloria tanta fuit.

Atque alia vt taceam rerum monumenta tuarum

Quae superant hominum colloquia: atque fidem.

Quando artes vllo tantum uiguere sub aeuo?

Aut sic ingenijs pallas amica fuit?

Cernimus Isaeos: Euclidas: Pythagorasque:

Phoebigneas: et qui sydera celsa petant.

Nec tibi Chrysippi desunt: doctique Solones:

Et tua parthasias dant tibi saecla manus.

Prodijt et stygia per te de sede reuulsa

Musica: nec notos attulit ipsa modos.

Ecce suas Franchinus opes: sua munera profert

Pieria quo non clarior arte viget.

Has pete tu lector: nil non laudabile cernes.

Hinc exerceri discis: et inde loqui.

Quicquid agas isto cantans cognoscere libro:

Et poteris recto promere quaeque sono.

At tu si modo sit grati tibi muneris auctor:

Ad dominum pro se fer pia vota deum.

[f.air] Franchini Gafori Lavdensis. Mvsice actionis. Liber primvs.

De introductorio ad Musicam exercitationem necessario. Caput primum.

Et si harmonicam scientiam plerique cessante vsu (quod theorici est) longe auctius quam qui ipsa sunt exercitatione prosequuti: hos tamen ad tantum harmoniae vsum nulla creditur scientia pervenire non potuisse: Quid enim praestantissimos veteres illos primo theoricae conscriptos commemorem? qum Orpheum: Amphionem: Linum thebeum: Arionem et Thimoteum ac reliquos ipsa posteritas celebrarit: quorum concentu (vsu inquam) alter feras: saxa alter et siluas: Aquatiles beluas alter: agrestesque animos et rudes demulxere. hos et disciplinae ipsius institutis et ipsa actione constat celeberrimos extitisse. Nec temere Pythagoricos ipsos et Platonicos atque Parhypateticos in medium adduxero: quorum iussu disciplinandis adolescentibus et naturalis et artificiosae vocis vsus plurimum comendatur: quod ea quidem ratione assertum est: quum Aristoxenus musicus atque Philosophus teste Marcho Tullio primo tusculanarum questionum: ipsius corporis intensionem quamdam velut in cantu et fidibus: quae harmonia dicitur: sic ex totius corporis natura et figura varios modos fieri tanquam in cantu sonos affirmauerit.

Sunt et qui vanas posuere potentias nisi redigantur ad actus: qua re exercitationem melodicae vocis sentiunt harmonicae consyderationi plurimum contulisse: non quod variam ei multitudinem sed ipsam adhibeat perfectionem. Est igitur musicae actio motus sonorum consonantias ac melodiam efficiens. Quos quidem sonos frustra ratione et scientia colligimus: nisi ipsa fuerint exercitatione compraehensi. Hinc eorum Intensiones remissionesque ac consonantias non animo tantum atque ratione: sed auditus et pronuntiationis consuetudine pernotescere necesse est. Sed neque [fig. APPOLO, F. GAFORUS in marg.] [f.aiv] inficiabor hanc ipsam musicam actionem Grammaticae plurimum esse discordem: [Musica dissentit. Gramaticae. in marg.] quum in hac dum breui vel producta syllaba sit vtendum: omnino eorum qui nos ante iuerunt auctoritate id tacimus: Musicum vero rationabili vocum dimensioni inservire necesse est: nec illam vel illam syllabam ante pronuntiare quam sibi per vocis ac temporis mensuram licere sciat: quod et si conuenientius primo secundi huius operis descriptum est: Diuus tamen noscitur Augustinus secundo snae musicae argumentis efficacibus comprobasse. [Augustinus Quattuor genera musicorum. Orarores. Lectores, Ambrosiani Gregoriani in marg.] Verum sonoras voces genera quattuor consequuntur. Primum genus est eorum qui circa prosam versantur. suum potius verbis quam melodia exprimentes conceptum: vt Oratores et lectores: et qui etiam in diuinis antiphonas modulantur et psalmos: quod (licet improprie) Ambrosiani nostri atque Gregoriani clerici cantum planum vocant: quoniam simpliciter et de plano singulas notulas aequa breuis temporis mensura pronuntiant. Non enim concinitatis noscitur servare naturam: sed quod certi ipsorum modorum (quos et tonos vocant) limites et termini atque vocum congressiones et transitus: secundum scilicet naturalem diatonici generis dispositionem obseruari pernoscuntur: cantilenarum ac totius modulaminis exordia in ipso vt plurimum comprobantur. Inde soniferam lectionem quasi lectionem sustinentem sonos vel ipsis sonis substitutam: ipsum planum cantum appello: Veteres autem vt vigessimooctauo problemate partis harmonicae asserit Aristoteles: [Aristoteles in marg.] primas huiuscemodi vocum animaduersiones quas instituendis ad musicam adolescentibus praeponebant leges vocabant. Secundum genus est eorum qui non modo mentis conceptum sed et syllabas ipsas breues et longas (quod poetarum est) metrica consideratione pronuntiant: de quo quidem primo secundi gratiore licentia sermo fiet. Tertium genus est eorum qui alterutra inuicem sonoritate certis interuallorum dimensionibus melodiam ac dulcem efficiunt cantilenam. [Qui sint musici et cantores. in marg.] quod tertio presentis operis volumine pernotatur: hos proprie musicos et cantores vocant. Quartum genus histrionicae et mimicae arti dicari solet: et his qui ad vocis immitationem gestibus corporis commouentur vt saltationibus et choreis: [Thepphrastus. in marg.] quibus Theophrastus probatam in voce et corporis motu musicam ascripsit: Sed cum cerimonijs nostris haec obscenitas non conueniat ad ea que diuinas laudes concernunt animum conuertimus. [Guido in marg.] Constat itaque Guidonem Aretinum ipsius frugiferae musicae introductorium descripsisse septem litteris: atque sex syllabis chordas omnes denominantibus ad instar quindecim chordarum naturalis et perfecti diatonici systematis perornatum. Confert quidem plurimum humanae vocis actioni lyrae aut cytharae vel monochordi percussas concordes chordulas immitari: quarum alias graues: alias acutas: reliquas Graeci medias dicebant. [Graeci in marg.] Verum ecclesiastici nostri Guidonis huiusmodi traditionem quam manum vocant: in graue: acutum [f.aijr] et superacutum distingunt: vt viginti ac duarum chordularum lineis et interuallis seu spacijs alternatim inscriptarum: connumeratis scilicet ipsius sinemenon tetrachordi causa et immitatione duabus coniunctis: octo priores quasi silentio et taciturnitati proximas: appellant graues. octo vero his superductas acutas vocant ac reliquas sex superacutas. Extat tamen in ipsis octo grauibus chordis et ipsum acumen: atque grauitas in acutis. Inde est quod ex singulo earum aceruo consonantia prosilijt: [Quid sit consonantia. in marg.] quam acuti grauisque soni mixturam esse suauiter et vniformiter auribus accidentem Boetius deffinire solebat. Vocum igitur septem litreris per lineas et spacia deductis ordo sic sumitur: namque grauissimo introductorij loco quem linea quadam signant Gamma graecam litteram ascripserunt inde et syllabam vt. Viciniori autem spacio litteram A et syllabam re. Secundae linae in acutum consequenti: litteram [sqb] quadratam ex geminata Gamma conuersim coniuncta: et syllabam mi. Sed subsequenti in acutum interuallo litteram C et syllabam fa posuerunt. [Interuallum. in marg.] Interuallum enim seu spacium intelligo vacuum marginem duabus lineis acumine et grauitate contiguis interiectum. Atque consimili progressione litteras ipsas: et septem exachordorum syllabas chordulis annotarunt: sed quamplura de his locus hic expeteret: quae cum quinto theoricae lucide deducta sint: ipsa duximus breuitate pertransire silentio. Sitque diatonicum Guidonis introductorium litteris et syllabis per lineas et spacia descriptis hac parygraphia dispositum.

[f.aijv] [Gafurius, Practica musice, f.aijv; text: Diatonicum Guidonis Introductorium Pythagorea dimensione dispositum, netheyperboleon, Paranetehyperboleon, Tritehyperboleon, Netediezugmenon, Paranetediezugmenon, Tritediezeugmenon, Paramese, Mese, Lychanosmeson, Parhypatemeson, Hypatemeson, Lychanoshypaton, Parhypatehypaton, Hypatehypaton, Proslambanomene, Netesinemenon, Paranetesinemenon, Tritesinemenon, Mese, 1536, 1728, 1944, 2048, 2187, 2304, 2592, 2916, 3072, 3456, 3888, 4096, 4374, 4608, 5184, 5832, 6144, tonus, 7776, semitonii, 6912, 8192, 9216, 10368, apotome, ut, re, mi, fa, sol, la, Gamma, A, [sqb], C, D, E, F, G, a, b, [sqb], c, d, e, f, g, a', b', [sqb'], c', d', e'] [GAFPM1 02GF]

[f.aiijr] De syllabicis sonorum nominibus et earum distantijs. Caput secundum.

Septem tantum essentiales chordas septenis litteris a Gregorio descriptas sexto eneidos hoc carmine Maronis auctoritas celebravit. [Gregorius. Virgilius. in marg.] Necnon thraytius longa cum veste sacerdos Obloquitur numeris septem discrimina vocum. Inde et introductorium ipsum Guido septem commixtis perfecit exachordis. [Guido. in marg.] exachordum enim est compraehensio sex chordarum diatonica dimensione dispositarum. quarum nomina sunt: vt re mi fa sol la. Sunt enim vt re graues dum graecis assentior sol la acutae: et mi fa mediae. Ecclesiasticorum vero mos est: vt re graues vocare: mi fa acutas: et sol la superacutas. Has quidem Guido ipse ita disposuit: vt singula perfecti ac diatonici systematis interualla duabus tantum huiusmodi syllabis deffiniret. Namque inter vt et re sesquioctava dimensione toni clauditur interuallum. Inter re et mi similiter. Sed inter mi et fa minoris semitonij distantia est. Inter fa et sol atque iater sol et la extensus est tonus. Qua re altior est re quam vt tono: et tono item grauior vt quam re. Re a mi tono vincitur acumine: subestque ei tono in grauitatem. Fa quam sol grauior est tono: ac sol tono fa superuadit in acutum. La a sol toni interuallo ipsa grauitate deuincitur: sed la epogdoa distantia sol superat in acutum: Verum fa acutior noscitur quam mi: solo minoris semitonij spacio. Inde eodem interuallo mi quam fa grauiorem esse necesse est. Constat igitur in singulo exachordo quattuor tonos diuersis notulis circumspectos minus ac naturale semitonium medio conclaudere loco: quod ipsa necessitate factum existimari licet. Nam quum tres consyderare volueris secundum tetrachordorum varietatem diatessaron formas: nusquam in solo exachordo eas poteris diatonice comperire: nisi quattuor ipsi toni medium semitonium conclauserint: quod facile per haec quae dicimus potest quisque ex seipso contueri. Atque icciro singula in systemate perfecto diatonice ac naturaliter disposita semitonia duabus ipsis syllabis mi et fa intercidere pernoscuntur: tanta fuit ad commixtotum septem exachordorum dispositionem ipsius Guidonis animaduersio. [In laudem Guidonis in marg.] Namque vniuscuiusque exachordi principium vel primo praecedentis exachordi tetrachordo coniunxit: vel ipsum ab eo toni disiunctum instituit interuallo. Qua ex re In eptachordo: duorum exachordorum prima comprobantur tetrachorda. At vbi primum secundi exachordi tetrachordum terminatur: tertium exachordum b molle dictum: quod et coniunctum dici potest: summit exordium superductum quidem: vt et trittoni asperitas fiat in modulatione suauior: et nonnullorum tonorum compositio possit per variatas consonantiarum species commixte atque item acquisite procedere. Quartum vero exachordum a primo secundi exachordi tetrachordo toni interuallo [f.aiijv] disiungitur in acutum. Quintum autem exachordum primo quarti exachordi coniungitur tetrachordo. Verum primo quinti huius exachordi tetrachordo sextum connexum est exachordum. quod sinemenon seu coniunctum potest appellari. Septimum exachordum a primo quiuti exachordi tetrachordo toni distantia disiungitur in acutum. [Quid sit tonus. in marg.] Est enim tonus legitimum sesquioctauae dimensionis spacium duobus sonis circumscriptum. Hic duas propinquas sola sectione sustinet partes. quarum altera minor: altera maior: Hanc apotomen seu semitonium maius illam minus semitonium vocant: Abstracto quidem ab ipso tono minore semitonio relinquitur aptome: quo difficilime discors transitus procedit in vocibus. secus ipso minore semitonio: namque concors et suaue tonis ipsis et consonantijs praestat temperamentum vt in harmonia instrumentali notissime comprobabo. quum potissime in diatonica introductione ante vel post vel inter duos tonos naturaliter noscatur esse deductum. [Quid sit semitonium. in marg.] Hinc semitonium ipsum liceat deffiniri interuallum quod duabus sesquioctauis appositum sesquitertiam ducit proportionem seu spatium quod duobus tonis coniunctum sonoris terminis extremis diatessaron perficit consonantiam. [Quid sit interuallum. in marg.] Interuallum autem seu spacium hoc modo potest intelligi distantiam esse acuti atque grauis soni. Sonorus autem mentis conceptus certis notulis declaratur: quarum extensionem intensionemque ac remissionem linearum ac spatiorum varietate dispositas ipsa voce consequi necesse est atque iccirco notulae ipsae vocis signa dicuntur. Voces autem quod scribi non possint: vsu et exercitatione mandantur memoriae ne pereant: profluunt namque in praeteritum tempus pronuntiationes earum. Fit igitur notularum triplex descriptio simplex composita et mediocris. Simplex notula est quae alteri notulae non coniungitur: et quadrato corpore figuratur hoc modo [B] quandoque item cum virgula in latere eius dextro descendente describitur in modum longae mensurabilis vt hic [L]

Composita notula est quae alteri notulae consuitur quae tunc diuersam consequitur descriptionem. Nam quum ligatura ascendit: secundam scilicet notulam habens altiorem: prima nullam expetit virgulam ascendentem descendentemue: cuiuis lateri eius vt hic.

[Lig2acddx,Lig2art,Lig5aaodacddx on staff4]

Quum autem descendit ligatura secundam scilicet notulam habens grauiorem: primae tunc ascribitur virgula decendens in latere sinistro: siue obliqua fuerit siue quadrata hoc modo.

[Lig2cdsnd,Lig4cdsndad,Lig2cdsnod,Lig4cdsnodad on staff4]

Quam quidem principijs ligaturarum congruentiam veterum auctoritas proprietatem instituit vocitandam. Est igitur proprietas conueniens principijs ligaturarum descriptio a musicis auctoribus instituta. [Philosophus in marg.] Vltimis autem commissura notulis: quod omnium rerum perfectio teste Philosopho fini attribuatur: perfectionem ascripserunt. Haec enim tribus modis denotatur: Aut enim vltima [f.aiiijr] ligaturae notula est sub penultima quandro corpore descripta vt hic.

[Lig2cdsndpsdx,Lig4cdsnodad on staff4]

Aut supra penultimam dirrecte vt hic.

[Lig2art,Lig3cdsnodart,Lig4adart on staff4]

Aut supra penultimam indirrecte recto scilicet gradu: quadrato corpore et descendente virgula in latere dextro hoc modo.

[Lig2acddx,Lig5aadacddx,Lig3cdsnodacddx on staff4]

Est itaque perfectio congrua vltimis ligaturarum notulis figuratio. Huiusmodi autem positionibus dissentientes a vetustatis auctoritate recedunt. Quo fit vt qui vltimam ligaturae notulam obliquo corpore describunt vt hic.

[Lig3adod,Lig3cdsndod on staff4]

In errorem ducantur: conceduntur tamen duae tantum in corpore obliquo notulae hoc modo. [Lig2cdsnod]

Verum corpus obliquum ascendens vt hic. [Lig2oa] vsus perhorrescit.

Medijs autem ligaturarum notulis quae scilicet inter extremas iunguntur nulla figurationis ascripta est diuersitas: namque vt quadratae simplices figurantur vel obliquae hoc modo.

[Lig5adad,Lig5cdsndaodacddx on staff4]

Omnis insuper ligatura quamquam multas complexa est notulas vnicam subtrahit syllabam pronuntiandam. Omnes igitur musicae huiusmodi progressionis notulae: et si diuersis figurationibus describuntur aequali temporis mensura debent pronuntiari. Mediocris notula est quae nec simplicium nec compositarum figuraum formam summit: sed in sui simplicitate obliquo corpori certa similitudine comparatur neque sola describitur: sed duae saltem aut plures in forma mensurabilis semibreuis descendentes plerumque pernotantur hoc modo.

[Lig3Lcuddd on staff4]

Caeteris autem aequales sunt in pronunciatione et temporis mensura. licet nonnulli eas duplo strictius caeteris commensurent: quod non ratione sed cantoris arbitrio duximus concedendum. Plerique enim plani cantus notularum pronuntiationem et mensuram proprio imperio consequi voluerunt. Inde non absre Persij dictum. [Persius. in marg.] Velle suum cuique est: nec voto viuitur vno. Sunt et qui notulas huiusmodi plani cantus aeque describunt et commensurant figuris mensurabilis consyderation sit v longas breues ac semibreues. vt constat in Symbolo cardineo: et nonnullis prosis atque hymnis: quod Galli potissime ad ornatiorem modulorum pronunciationem ipsa diuersitate concipiendam celeberrime prosequntur.

[f.aiiijv] De Clauibus et pronuntiatione notularum. Caput tertium.

Post haec: quibus signis notularum nomina et grauitates atque acumina et extensiones per lineas et spacia percipiuntur necesse est apperire. Omnis enim littera siue sedes lineali vel spaciali loco in introductorio disposita clauis vocitatur: quoniam notulae omnes lineis ipsis vel spatijs clauduntur. Sed neque necessarium fuisse constat lineas omnis et spacia proprijs litteris et clauibus declarare propter scilicet mutuam contiguae descriptionis conculcationem. [Musici. Aristoteles. in marg.] Qua re congruum arbitrati sunt Musici paucioribus signis omnes introductorij chordas apperire. Frustra enim vt Aristoteli placet id sit per plura: quod fieri potest per pauciora. Duobus namque signis quae claues dicuntur et graues et acutas atque superacutas introductorij chordas discernere solent. Ac primum quidem signum (vt veterum primordia subsequar) est sola inter quattuor aut quinque linea rubro colore referta: quae quum linealem poffidet in introductorio locum: Ffaut grauem demonstrat. si spaciali loco descripta sit: Ffaut declarat acutam. Secundum signum est sola linea inter quattuor aut quinque lineas glauco colore referta: hanc quum linealem locum obtinet Csolfaut ascribunt: sin spaciali loco descripta sit: vel Cfaut grauem vel Csolfa superacutam indicabit quod et Ambrosianis pernotationibus frequentatur: Adde quod veteres obseruabant solam chordam celesti colore signatam ac spaciali loco descriptam: Bfa acutam intelligi: lineali vero Bfa superacutam. Atque ita caeteras omnes voces et notulas consequentes in graue et in acutum per lineas et spacia consyderandas facile discernebant. Recentiores autem Gregoriani et qui rursus mensurabiles cantilenas describunt quoniam lineas omnes vno eodemque colore describi asseuerant: clavem ipsam linealem Ffaut grauis: tribus notulis lineae ipsius capiti hoc ordine in scriptis solent pernotare.

[Gafurius, Practica musice, f.aiiijv,1; text: vel hic] [GAFPM1 03GF]

Ac Csolfaut lineae capiti duas seorsum notulas quadratas ascribunt hoc modo.

[Gafurius, Practica musice, f.aiiijv,2] [GAFPM1 03GF]

Verum Bfa acuta: ipsius litterae descriptione declaratur vt hic.

[Gafurius, Practica musice, f.aiiijv,3] [GAFPM1 03GF]

Atque hoc ordine clauis describitur vbi vnius cuiusque exachordi primum tetrachordum terminatur in acutum. Neque inconuenienter vno consensu musici ei notulae quae ad grauem sibi propinquiorem semitonium deduceret: clauem ascripserunt: Namque semitonium ipsum magis artificiosum et ipsa proportione atque prolatu natura et arte difficilius est tono: hinc magis indiget demonstratione. Tribus insuper modis voces quas notulae declarant pronuntiari solent. Primo modo solifizando idest syllabas ac nomina vocum exprimendo scilicet vt re mi fa sol la: vt hic.

[Gafurius, Practica musice, f.aiiijv,4; text: vt, re, mi, fa, sol, la] [GAFPM1 03GF]

[f.avr] Quem quidem pronuntiationis modum tanquam legem initiandis pueris praeaponendam tradunt.

Secundo modo: sonos ac voces tantum emittendo ommissis penitus litteris ac syllabis et dictionibus: quod exercitatus cantor facile prosequitur hoc modo.

[Gafurius, Practica musice, f.avr,1] [GAFPM1 03GF]

Tertio modo: quascumque dictiones vt antiphonas et reponsoria: et ipsarum verba canrilenarum notulis ipsis subscripta pronunciando: Ad quem tanquam ad finem ellecti modulaminis clerici deducuntur. vt hic. [Gafurius, Practica musice, f.avr,2; text: Salve rex glorie christe] [GAFPM1 03GF]

At syllabarum pronunciationem notulae ipsae hoc ordine declarant. Cum enim re sit tono acutior quam vt: eius sonitus ipsius toni interuallo extollendus est: et vt econuerso a re toni interuallo deprimendus hoc modo. [Gafurius, Practica musice, f.avr,3] [GAFPM1 03GF]

Item sonitus notulae mi a re tono extollitur: et re a mi eiusdem toni interuallo deprimitur: quod his notulis consyderatur.

[Gafurius, Practica musice, f.avr,4] [GAFPM1 03GF]

Fa sonitus a mi minoris semitonij intenditur interuallo. et mi a fa eiusdem semitonij interuallo remititur in graue: vt hic.

[Gafurius, Practica musice, f.avr,5] [GAFPM1 03GF]

Sol autem syllaba sonitus intendit super fa toni interuallo: et fa a sol eiusdem toni interuallo remittitur in grauitatem quod hae notulae declarant.

[Gafurius, Practica musice, f.avr,6] [GAFPM1 03GF]

Sonitus item syllabae la eo qui est sol toni interuallo acutior est: et sol a la: eodem est tono depressus: quod harum dispositione notularum facile percipitur.

[Gafurius, Practica musice, f.avr,7] [GAFPM1 03GF]

Rursus mi ab vt ditoni interuallo tenditur in acutum et vt a mi eodem distantia deprimitur in graue: quod duobus modis euenit scilicet composite et simpliciter: composite quum duorum tonorum interualla circumscribuntur duobus extremis terminis medio et comunitermino interscripto vt hic

[Gafurius, Practica musice, f.avr,8] [GAFPM1 03GF]

Incomposite autem quum duorum tonorum distantia duobus tamen extremis terminis nullo medio interscripto conclauditur quod his notulis dilucide percipitur.

[Gafurius, Practica musice, f.avr,9] [GAFPM1 03GF]

[Boetius. Ptholomeus. in marg.] Hunc Boetius et Ptholomeus enarmonicis tettachordis ascripserunt natura concinnum. [f.avv] [Quid sit ditonus. Semiditonus.Pythagoras. in marg.] Est enim ditonus duorum tonorum aceruus. Semiditonus vero toni ac minoris semitonij commixtio: a semum dictus quasi imperfectus vel diminutus ditonus. hunc Boetius chromaticis tetrachordis trihemitonium incompositum proponit. natura quidem concinnum. Pythagorica namque exquisitione in singulo diatonico ac naturali tetrachordo (auribus inquam dissono) incompositum quodddam natura consonum mediarum scilicet chordarum laxatione repertum est: quod cum duplici consyderatione depraehensum sit: ditono scilicet et trihemitonio: [Chromaticum Enarmonicum in marg.] duo ipsa Chromaticum et Enarmonicum genera naturali diatono sunt interiecta: at latius in harmonia instrumentali haec ipsa contractabimus. Igitur fa sonitus a re semiditoni interuallo recedit in acutum et re similiter a fa laxatur in graue. duobus item modis: composite inquam et incomposite vt his descriptionibus potest ex se ipso quisque percipere.

[Gafurius, Practica musice, f.avv,1] [GAFPM1 04GF]

Sol autem sonitus quam mi semiditoni rursus interuallo acutior est: et mi quam sol grauior: atque item composite et incomposite consyderatur. Distat autem hic ab eo qui inter re et fa deductus est. Ille enim semitonium tono acutius: hic tonum semitonio servat acutiorem: quod his notulis probatur.

[Gafurius, Practica musice, f.avv,2] [GAFPM1 04GF]

Fa autem sonitus ab vt in singulo exachordo: diatessaron consonantia seu epitrito interuallo extollitur in acutum: et syllabe vt sonitus a fa consimili distantia premitur in graue: quod quattuor modis euenit: Aut enim tribus distinctis interuallis: a quattuor notulis circumuentis: duobus scilicet tonis ac semitonio disponitur et procedit. Aut duobus interuallis: toni scilicet et semiditoni. Aut duobus rursus interuallis ditoni et semitonij. Aut vnico et incomposito extremorum sonorum interuallo: quod his deducitur exemplis.

[Gafurius, Practica musice, f.avv,3] [GAFPM1 04GF]

Sonitus vero sol ab vt diapentes interuallo sustinetur in acutum: tribus scilicet tonis et semitonio: quod variatis notulis per diuersa tenditur interualla vt his deductionibns consyderatur.

[Gafurius, Practica musice, f.avv,4] [GAFPM1 04GF]

[f.avir] Sonitus autem la ab vt diapentes ac toni distantia deducitur in acutum: tonis quattuor ac minore semitonio: quod tam ex graui in acutum quam ex acumine in grauitatem diuersis potest interuallis sustineri: vt his monstratur exemplis.

[Gafurius, Practica musice, f.avir] [GAFPM1 04GF]

De proprietatibus et Mutationibus vocalium syllabarum. Caput quartum.

Proprietas in notulis vocalibus secundum Marchetum paduanum est deriuatio plurium vocum ab vno et eodem principio. [Marchetus. Tinctoris. in marg.] Tinctoris autem proprietatem dicit singularem deducendarum vocum qualitatem. Non enim proprium et proprietas idem sunt. nam proprium est concretum: proprietas vero abstractum veluti Album et Albedo est enim proprium quaedam res et substantia coniuncta cum qualitate siue mauis dicere cum accidente: et hoc est concretum. proprietas vero est quaedam passio siue qualitas seu accidens quod dum abstrahitur ab ipsa substantia cui inhaeret dicitur abstractum veluti est proprietas aut albedo. Verum proprietatem huiusmodi modulationis dicimus esse singularem vniuscuiusque exachordi in introductorio dispositi deductionem. Deductio est sex ipsarum syllabarum diatonica ac naturalis progressio: vt ascendendo: hoc ordine: vt re mi fa sol la. descendendo vero: la sol fa mi re vt. Haec enim septem exachorda vocant proprietates seu qualitates: quarum tres [sqb] quadrae vel [sqb] durae: duas naturae: ac duas b rotundae vel molli ascribunt. Quae autem [sqb] quadrales dicuntur sub littera G exordium sortiuntur. Naturales autem in littera C Sed B mollares in littera F principium possidere noscuntur: quod ex ordine introductorij liquido percipitur. Primam igitur exachordi figuram grauissima chorda scilicet [Gamma] graeca littera producit: quam linea [sqb] duralis qualitatis noscitur sustinere. Secundam exachordi figuram: tertia literarij nota quartam chordam in spatio disponens producere cognoscitur: hanc naturalem proprietatem seu qualitatem vocant. Tertiam autem exachordi figuram sextus litterarij character septimam chordam attingens recto ordine produxit: hanc b mollarem qualitatem nominant. Ac iteratas huiusmodi proprietates Introductorij descriptione pernotescere constat. [In Anselmum. in marg.] Mihi insuper nequaquam placet Anselmi ratio qua naturae proprietatem inter scilicet [sqb] quadram et b rotundam [f.aviv] seu melius dixero inter [sqb] duram et b mollem mediam collocauit quasi ipsa naturae proprietas suauior secundum scilicet chromaticum genus sit disposita: Asperior autem [sqb] quadrae in diatonico: Longeque suauior b mollis in Enarmonico deductae sint. Nam vnumquodque exachordum siue [sqb] durae qualitatis: siue naturalis: siue etiam b mollaris: secundum diatonicum genus noscitur esse dimensum: hinc potius mihi ipsi persuadeo ipsam naturae qualitatem quartae chordae inscriptam esse quod prioris ac grauioris hypaton tetrachordi diatonici scilicet ac naturalis generis: potissimum diastema contineret. b mollem vero quod primum sui ipsius tetrachordum ad coniunctam videlicet tritessinemenon chordam perficiens: tritoniaeam b fa positione mollificet asperitatem. Ac [sqb] duram e conuerso per disiunctam tonum ipsum inter Mesen et Paramesen per [sqb] mi reddat asperiorem Quod si hanc chordam medium chordotoni terminum instituero: primus varistrorsum ductus circinus: grauiori sibi ipsi consimili atque aequisonae scilicet [sqb] mi per diapason dupla mutuabit habitudine: qua re: cum mi ipsa sit tertia exachordi ipsius chorda ac tertium obtineat Introductorij locum: in prima et grauissima chorda scilicet [Gamma]ut exordium propriae qualitatis suscipiat necesse est. At quibus proprietatibus qualitatibusve syllabae omnes vocales ascribuntur: his tribus figuris facile percipitur.

[Gafurius, Practica musice, f.aviv; text: Omnis cantatur per [sqb] quadram, La in e, sol in d, fa in c, mi in [sqb], re in a, vt in g, Omnis cantatur per naturam, La in a, sol in g, fa in f, mi in e, re in d, vt in c, Omnis cantatur per b mollem, La in d, sol in c, fa in b, mi in a, re in g, vt in f, b mollem] [GAFPM1 04GF]

[Mutatio quid. Baccheus. Gregorius. in marg.] Multimodas insuper sonorum mutationes clerici protestantur. Est enim Mutatio apud Baccheum Alteratio subiectorum seu Alicuius similis in dissimilem locum transpositio. Hinc in moralibus Mutari Gregorius inquit est ex alio in aliud ire et in semetipsum stabilem non esse: vnaquaeque enim res quasi tot passibus ad aliam tendit: quot mutabilitatis suae motibus subiacet. [Martianus. Briennius. in marg.] Verum huiusmodi mutationem Martianus transitum appellat: quem vocis variationem in alteram soni figuram interpretatur. Briennius autem mutationem dixit esse subiecti systematis ac vocis characteris aliena ionem. Fit autem Mutatio secundum genus quum scilicet in tetrachordo diatonico lychanos vel etiam paranetes chorda remittitur semitonio in graue: transeundo in chromaticam figuram: vel tono transeundo in enarmonicam: quae nusquam accidit ex grauitate in acumen variari vt Boetius noster in quarto explicuit. [Boetius. Aristoteles. in marg.] Id quoque et Aristoteles ipse in musicis problematibus [f.avijr] intelligi voluit quum diceret Quod sapit naturam acuti plerumque pertransit in grauem: quod autem sapit naturam grauis non permutatur in acutum. Est et alia mutationis consyderatio in voce ac sono: nam quum sunt in motu et fiunt tantum voces et soni ipsi de genere creduntur entium successiuorum vt vigessimo septimo problemate interpres exposuit: [Petrus apponensis. Marchetus. in marg.] qua re vocis ipsius ac soni generatio consistit in quodam fieri et transmutari. Verum huiusmodi introductio definitam a Marcheto consequitur mutationem. Is enim inquit: Mutatio est variatio nominis vocis in alterum in eodem sono. Syllabae enim ipsae vocibus et chordis suis scilicet notulis ascriptae si in vna eademque linea vel eodem spatio consistunt: dicuntur quantitate pares sed qualitate seu proprietate diuersae. Inde quum mutatio fit qualitas vnius exachordi in alterius qualitatem transfertur stante eadem vocis quantitate: vt testatur Anselmus tertio suae musicae. [Anselmus. in marg.] hinc mutationem voco alternam vocis in vocem delationem uniformi extensione depraehensam. Voces autem ipsas exachordorum syllabas intelligo. Non igitur vox mutatur in vocem per intensionem aut remissionem sed syllaba in sillabam et proprietas seu qualitas in qualitatem. Quo fit vt quum syllabas tantum modulato transitu exprimimus ipsa quadret mutatio. Litterarii autem characteres in introductorio obseruati neque proferuntur neque mutantur. Syllaba item quae vel lineam vel spacium sola occupat mutationi non congruit. Qua re in [Gamma]ut: In Are: In [sqb]mi: et In Ela: nusquam fit mutatio: quod quum fieri necessitate contingeret: exachordorum conglutinatorum pristinum ordinem iterabis. In Cfaut duae alternatim eueniuut mutationes: prima mutando praecedentem syllabam in sequentem scilicet fa in vt diciturque ascendens mutatio ex [sqb] quadra in naturam. vt harum exponit natularum descriptio.

[Gafurius, Practica musice, f.avijr,1] [GAFPM1 04GF]

Secunda mutatio sit quum modulando mutamus sequentem syllabam in praecedentem scilicet vt in fa: quae quidem dicitur descendens ex natura in [sqb] quadram vt hic patet.

[Gafurius, Practica musice, f.avijr,2] [GAFPM1 04GF]

Constat enim tribus de causis mutationem fieri oportere. Primo vt supra et infra vnumquodque exachordum voces ipsae modulato transitu possint in acutum intendi atque remitti in grauitatem. Secundo: ad concipiendum suauioris modulationis transitum. [f.avijv] plerumque enim non minus melitum et suauem cantum reddit variata vocum qualitas: quam permutata quantitas modulati soni. solet quandoque b mollis qualitas in locum [sqb] quadrae deducta (quod Ambrosiani saepius obseruant) modulationem reddere suauiorem. Tertio ad faciliorem consonantium figurarum sciliet diatessaron ac diapentes transitum in tonorum permixtione dispositum. In Dsolre: item et in Elami duae consimiles fiunt mutationes. In Ffaut autem duae consurgunt mutationes: prima intensionis gratia fit mutando natnrae qualitatem in b mollem: seu primam syllabam in secundam scilicet fa in vt: quod praesens indicat notularum descriptio.

[Gafurius, Practica musice, f.avijv,1] [GAFPM1 05GF]

Secunda remissionem conspicit ex b molli in naturam mutata secunda syllaba in primam scilicet vt in fa: vt hac notularum dispositione potest facile compraehendi.

[Gafurius, Practica musice, f.avijv,2] [GAFPM1 05GF]

Ex Gsolreut sex prodeunt mutationes. Prima fit ex modulato transitu primae syllabae in secundam scilicet ex sol in re ascendendo ex natura in b molllem: vt hac dispositione percipitur.

[Gafurius, Practica musice, f.avijv,3] [GAFPM1 05GF]

Secunda fit e conuerso: mutando secundam syllabam in primam scilicet re in sol descendendo ex b molli in naturam: vt hic patet.

[Gafurius, Practica musice, f.avijv,4] [GAFPM1 05GF]

Tertia mutatio fit conuersione primae syllabae in tertiam querendae intensionis causa scilicet sol in vt: ex natura in [sqb] quadram: quod hoc percipitur exemplo.

[Gafurius, Practica musice, f.avijv,5] [GAFPM1 05GF]

[f.aviijr] Quarta fit econuerso querens scilicet remissionem: mutata vt in sol ex [sqb] quadra in naturam: vt hic patet.

[Gafurius, Practica musice, f.aviijr,1] [GAFPM1 05GF]

Quinta mutatio fit quum modulando mutatur secunda syllaba in tertiam scilicet re in vt ascendendi gratia: ex b molli in [sqb] quadram vt hic. [Gafurius, Practica musice, f.aviijr,2] [GAFPM1 05GF]

Sexta fit mutando tertiam syllabam in secundam scilicet vt in re descensus gratia ex [sqb] dura in b mollem: vt hoc declaratur exemmplo.

[Gafurius, Practica musice, f.aviijr,3] [GAFPM1 05GF]

Fit plerumque haec sexta mutatio videlicet tertiae syllabae in secundam vt in re: respiciens ascensum in primo disiunctionis gradu: tunc ipsam irregularem seu indirectam mutationem voco. quod hoc sane pernotatur exemplo.

[Gafurius, Practica musice, f.aviijr,4] [GAFPM1 05GF]

[Directa mutatio. in marg.] Est enim directa et regularis mutatio quae praecedenti et sequenti vnisonae opponitur mutationi: vt scilicet gratia exempli: quum prima fit ascendendi causa: secunda descendendi: tertia ascendendi: quarta descendendi: quinta ascendendi: sexta descendendi. [Indirecta mutatio. in marg.] Indirrecta autem et Irregularis mutatio dicitur quum praecedenti aut sequenti unisonae mutationi persimilem ducit proprietatis seu qualitatis motum: vt sexta huiusmodi ascendens: quae quinrae praecedenti ad ascensum ductae: persimilis efficitur in motu: Est enim Ascendens mutatio quum mutato vnisonae vocis nomine primus vocis motus tendit in acumen. Descendens vero quum primus vocis motus remittitur in grauitatem. In Alamire sex fiunt mutationes: eis quae in Gsolreut deductae sunt: consimiles. Ac sexta rursus irregulariter et indirrecte procedit idest quintae praecedenti ex b molli in [sqb] duram ascendenti per similis: vt hic.

[Gafurius, Practica musice, f.aviijr,5] [GAFPM1 05GF]

[f.aviijv] In bfa[sqb]mi: quod ambae syllabae non sint eiusdem soni: nullam posse fieri mutationem plerique consentiunt: maiore enim semitonio ab inuicem sunt disiunctae: nam cum b fa a mi de Alamire: minore sit semitonio disiuncta in acutum ac [sqb]mi quam re eiusdem alamire sit tono acutior: Cumque tonus minus semitonium maiore semitonio vincat: constat [sqb]mi maiore semitonio quam bfa esse acutiorem. Qua re: quum necessitate coacti ipsam deducimus in bfa[sqb]mi mutationem et qualitatis et quantitatis conueniet mutatio: qualitatis inquam idest proprietatis b mollis in [sqb] duram: mutando fa in mi: ascensus gratia: vel e conuerso descendendi causa. quantitatis idest transeundo per fa ad mi ex grauiore ad acutiorem sonum: ipsius apotomes interuallo: aut econuerso: per mi in fa descendendo ex acuto in grauiorem quem quidem transitum quoniam difficilis et admodum dissonus est; [Marchetus Anselmus in marg.] omni solertia devitandum musicorum scola precepit: hunc Marchetus et Anselmus permutationem vocant. Est enim ad inuenta Irregularis et Indirrecta mutatio ad evitandum dissonum huiusmodi permutationis transitum. quem vrgente notularum dispositione fieri necesse est: vt hoc constat exemplo.

[Gafurius, Practica musice, f.aviijv,1] [GAFPM1 06GF]

[Quid sit permutatio. in marg.] Est igitur permutatio mutua qualitatis et quantitatis inuicem variatio.

In Csolfaut: sex ducuntur mutationes. Prima quum modulando mutamus primam syllabam in secundam scilicet sol in fa: ascendendo de b molli in [sqb] duram: vt hic.

[Gafurius, Practica musice, f.aviijv,2] [GAFPM1 06GF]

Fit insuper haec prima mutatio aliquando Indirecte et irregulariter scilicet descendens in primo transitu mobili ad diffugiendam in bfa[sqb]mi dissonam et incongruam permutationem: vt hac notularum dispositione probatur.

[Gafurius, Practica musice, f.aviijv,3] [GAFPM1 06GF]

Secunda mutatio fit quum modulando mutatur secunda syllaba in primam scilicet fa in sol: descensus causa: ex [sqb] quadra in b mollem: vt hoc constat exemplo.

[Gafurius, Practica musice, f.aviijv,4] [GAFPM1 06GF]

[f.bir] Tertia mutatio fit quum modulando mutamus primam syllabam in tertiam: videlicet sol in vt ascendendo ex b molli ad naturam: vt hoc exemplo percipitur.

[Gafurius, Practica musice, f.bir,1] [GAFPM1 06GF]

Quarta mutatio fit quum modulando mutamus vt in sol: descendendo de natura in b mollem vt hic patet:

[Gafurius, Practica musice, f.bir,2] [GAFPM1 06GF]

Quinta mutatio fit quum modulando mutamus secundam syllabam in tertiam scilicet fa in vt ascendendo ex [sqb] quadra in naturam vt hic constat.

[Gafurius, Practica musice, f.bir,3] [GAFPM1 06GF]

Sexta et vltima mutatio fit quum modulando mutatur tertia syllaba in secundam videlicet vt in fa descendendo ex natura in [sqb] quadram: vt hoc percipitur exemplo.

[Gafurius, Practica musice, f.bir,4] [GAFPM1 06GF]

Complures quoque possunt indirrecte et Irregulariter fieri mutationes: vt quisque ex se ipso facile potest consyderare.

In Dlasolre: sex consimiles ducuntur mutationes. Ac duae In Elami. Atque in Ffavt. Nec non et in caeteris consimiles mutationum motus concernentibus: singula scilicet singulis consimilibus referrendo. Mutationum Insuper pluralitatem afferunt fugiendam: quum modulationis progressum unica mutatione constiterit esse congrue dispositum. Ac tardius longiusque quo ad fieri possit mutationem prosequendam esse ferunt. Euenit quandoque disiunctus mutationis transgressus: quum modulando fit transitus vltra ordinem exachordi: puta ascendendo vel descendendo per septem aut octo voces vel etiam per plures: quod in mensuratis cantilenis frequentius obseruatur. Possent item et per coniunctas complures fieri mutationes si tonorum interuallis disponerentur syllabae exachordorum tonos ipsos in duo inaequalia partientes semitonia. At cum vel chromatico vel permixto generi Id sane competat: praesens haec cura refellit: diatonicam tantum Guidonis referens Institutionem.

[f.biv] De consonantia diatessaron et eius speciebus. Caput quintum.

Diatessaron est consonantia quattuor sonis duos tonos et minus semitonium circumscribentibus ducta: quam in singulo tetrachordo naturalis expostulat modulatio. Tris enim figuras habere pernoscitur cum omnis consonantia siue diatessaron siue diapente siue diapason vnam semper minus habeat speciem vel figuram quam sint eius voces. totidemque interualla naturaliter ac diatonice disposita. Dicta enim est diatessaron per quattuor. Genere quidem vna. sed specie diuersa: tres igitur vt dictum est diuersas species seu figuras compraehendit. Prima pertransit ex graui in acutum toniaeo semitoniaeo ac toniaeo interuallis harum circumscriptione syllabarum re mi fa sol: fortiturque principium in Are: vbi prima et acquisita perfecti quindecim chordarum systematis residet chorda et terminatur in Dsolre. Quocumque insuper similis pertransierit processus: primam semper diatessaron formam celebrabis. Haec enim vel singulis diatonici generis interuallis distinctis procedit: vel toniaeo et semiditoniaeo incomposito vel semiditoniaeo incompositio et toniaeo: vel incomposito diatessaronico. vt his percipitur figuris. [Gafurius, Practica musice, f.biv,1] [GAFPM1 07GF]

Secunda diatessaron figura procedit ex graui in acutum semitonio ac duobus contiguis tonis distincte et composite dispositis. his scilicet syllabis: mi fa sol la: prosequiturque exordium primae videlicet in [sqb]mi secundum diatonicam primi exachordi dimensionem. descenditque econuerso ex graui in acutum: duobus scilicet tonis ac semitonio: atque consimilis interuallorum ac syllabarum transitus vbique secundam praestat diatessaron formam quae et diversis vt prima disponitur interuallis hoc modo.

[Gafurius, Practica musice, f.biv,2] [GAFPM1 07GF]

Tertia diatessaron forma tenditur a graui in acutum per diatonicam conglutinatorum exachordorum consequentiam a Cfavt ad Ffaut: his syllabis vt re mi fa: tono scilicet ac tono atque semitonio: sed econuerso ex acuto in graue semitonio scilicet et duobus tonis. Atque idcirco consimilis et syllabarum et interuallorum consyderatio tertiam semper affert diatessaron formam: quam et diuersis interuallis protendi: subiectae descriptiones delacarant hoc modo.

[Gafurius, Practica musice, f.biv,3] [GAFPM1 07GF]

Possunt tamen tres ipsae diatessaron figurae in singula specie consyderari variata mediarum chordarum dimensione: vt in harmonia Instrumentali aequissima partitione et numerorum annotatione notissime demonstrabo. Verum hic ipsis tantum syllabis vt compraehendi possit quod dicimus demonstremus hoc modo.

[Gafurius, Practica musice, f.biv,4; text: re, mi, fa, sol, la] [GAFPM1 07GF]

[f.bijr] De consonantia diapente et eius speciebus. Caput sextum.

Diapente est consonantia quinque sonorum tris tonos et vnum minus semitonium quattour diatonicis interuallis complectentium: dicta enim est per quinque. Atque quattuor habet species seu diuersas figuras: quarum positionem semitoniaeus transitus hincinde vagus noscitur declarare. Prima enim diapentes figura fit ex prima diatessaron et tono in acutum: retinetque semitonium naturale in secundo interuallo procedens his syllabis re mi fa sol la cuius exordium summitur in Dsolre et terminatur in alamire. Consimilis autem interuallorum et notularum transitus primam semper diapentes speciem collocabit. Sed et diuersis contrahitur interuallis vt hic constat.

[Gafurius, Practica musice, f.bijr,1] [GAFPM1 07GF]

Secunda diapentes figura componitur ex secunda diatessaron et tono in acutum: in primo et grauiori interuallo semitonium continens his scilicet syllabis ducta: mi fa sol la mi: Cuius initium disponitur in Elami grauem atque terminatut ad [sqb]mi acutam. Similis quoque vocum et interuallorum dispositio secundam semper diapentes speciem noscitur comprobare: quam et diuersis interuallis concipi haec declarat positio.

[Gafurius, Practica musice, f.bijr,2] [GAFPM1 07GF]

Tertia diapentes figura formatur ex tritono ac semitonio in acutum: in quarto scilicet interuallo consutum habens semitonium: et procedit his syllabis: fa so la mi fa: oritur autem in Ffavt grauem tendens ad Csolfavt in acutum. cui omnis consimilium vocum et interuallorum processus: semper consimilem offert diapentes speciem: quae et per diuersa potest interualla diatonice protendi vt hic patet.

[Gafurius, Practica musice, f.bijr,3] [GAFPM1 07GF]

[f.bijv] Quarta diapentes figura disponitur per tertiam diatessaron et tonum in acutum procedens a Gsolreut ad Dlasolre: his syllabis: vt re mi fa sol. obtinetque semitonium in tertio interuallo. Vbicumque autem similis vocum et interuallorum fuerit successio: quarta semper diapentes species eueniet: quam et diuersis interuallis plerumque disponunt hoc modo

[Gafurius, Practica musice, f.bijv,1] [GAFPM1 07GF]

Poterit irem in singula diapentes figura uniuscuiusque speciei formula comprobari: quod in harmonia instrumentali ipsa chordarum dimensione et numerorum annotatione duximus demonstrandum. Hic vero primam diapentes figuram a caeteris circumscriptam: in propositae consyderationis declarationem describimus hoc ordine.

[Gafurius, Practica musice, f.bijv,2; text: re, mi, fa, sol, la, ut] [GAFPM1 07GF]

De Consonantia diapason et eius speciebus. Caput septimum.

Diapason est consonantia octo sonorum secundum diatonicum genus dispositorum quinque tonis et duobus minoribus semitonijs ducta: fit enim ex diatessaron et diapentes commixtione: medio ac comuni existente coniunctionis termino quem quidem comunem dixero quum finis diatessaron fuerit et diapentes principium: aut econuerso. Dicat enim est diapason per omne: quasi omnibus discretis sonis melopeiam. seu modulationis effectionem sustinens. Omnes discretos sonos septem tantum esse constat: octaum vero haec suscipit primo quidem sono ipsa iteratione persimilem: [Ptholomeus Baccheus. in marg.] qua re aequisonam vocant sane inquam a Ptholomeo dictum Diapason consonantiam talem vocis efficere coniunctionem vt vna eademque vox videatur simul esse prolata. Quot enim sunt diapason species: tot Baccheus asserit consonantiarum formas quibus totius extat modulaminis plenitudo. Verum Alia secundum Arythmeticam medietatem consistit: quum scilicet diatessaron ac diapentes extremae tantum ac media comunis chorda simul percutiuntur ita scilicet vt grauior cum media diatessaron: media vero cum aeuta diapenten obseruent: quod collateralibus inest tonis. Alia secundum mediocritatem harmonicam copulatur: fit enim haec quum extremae tantum ac media chordae simul percussae diapenten inter grauem et mediam: ac mediam inter et acutam: diatessaron obseruant: quod ducibus seu autenticis obuenit tonis. Atque ita tres ipsae chordae simul [f.biijr] pulsae harmonicam probant consistentiam: huius ratio est proportionata in chordotono conuenientia extremorum et differentiarum ad inuicem: quod in harmonia instrumentali lucidius exponetur.

Septem itaque figuras seu species continet diapason consonantia. quarum Prima formatur ex prima specie diatessaron ducta ab Are ad Dsolre et ex prima specie diapentes facta a Dsolre ad Alamire acutam: mediatur autem in Dsolre Arythmetica dispositione: continet enim quinque tonos: et duo minora semitonia: horum primum in secundo: secundum in quinto transitu seu interuallo diatonice ducto collocatur. Consimilis quoque vocum et interuallorum transitus primam semper diapason figuram declarat: quae diuersis potest interuallis extendi vt hic constat:

[Gafurius, Practica musice, f.biijr,1] [GAFPM1 08GF]

Secunda figura diapason formatur ex secunda specie diatessaron facta a [sqb]mi graui ad Elami grauem: et ex secunda specie diapentes ducta ab Elami graui ad [sqb]mi acutam: mediatur enim in elami grauem secundum scilicet mediocritatem arythmeticam. Rursus consimilis vocum interuallorumque processus: vbique secundam deducet diapason formam primum semitonium in primo: secundum in quarto sustinentem interuallo. quam et diuersis interuallis protrahendam praesens indicat dispositio.

[Gafurius, Practica musice, f.biijr,2] [GAFPM1 08GF]

Tertia figura diapason formatur ex tertia specie diatessaron facta inter Cfavt et Ffaut graues et tertia specie diapentes deducta ab Ffaut graui ad Csolfaut acutam: mediatur enim in Ffaut grauem Arythmetica consyderatione: primum semitonium in tertio: secundum in septimo continens interuallo. Atque similis vocum et interuallorum, dispositio tertiam probat diapason formam multimodis interuallis explanabilem: vt hic constat:

[Gafurius, Practica musice, f.biijr,3] [GAFPM1 08GF]

[f.biijv] Quarta diapason figura componitur ex prima specie diapentes ducta a Dsolre ad Alamire acutam: et ex prima diatessaron facta ab Alamire ad Dlasolre: mediatur autem harmonice in Alamire primum tenens semitonium in tertio interuallo et secundum in sexto. Consimilis autem et sonorum et interuallorum deductio quartam semper efficit diapason formam: quae et diuersis potest interuallis sustineri: vt hic paetet.

[Gafurius, Practica musice, f.biijv,1] [GAFPM1 08GF]

Quinta diapason figura formatur ex secunda specie diapentes ducta ab Elami graui ad [sqb]mi acutam: et ex secunda diatessaron babita inter [sqb]mi et Elami acutas: mediatur quidem in [sqb]mi acutam secundum harmonicam mediocritatem: continens primum semitonium in primo interuallo et secundum in quinto. Omnisque einsmodi et sonorum et interuallorum processus quintam semper perficiet diapason speciem: quae et diuersa poterit interualla continere: vt hic.

[Gafurius, Practica musice, f.biijv,2] [GAFPM1 08GF]

Sexta diapason figura contexta est ex tertia specie diapentes ducta ab Ffaut graui ad Csolfaut acutam: et ex tertia specie diatessaron facta a Csolfaut ad Ffaut acutam. Mediatur enim in Csolfaut secundum medietatem harmonicam: continens primum semitonium in quarto interuallo: et secundum in septimo huiusmodi autem sonorum et interuallorum consyderatio sextam semper et vbique diapason formulam comprobabit: quae multimodis potest interuallis variari: vt hic.

[Gafurius, Practica musice, f.biijv,3] [GAFPM1 08GF]

Septima vero et vltima diapason figura concipitur ex quarta specie diapentes facta a Gsolreut graui ad Dlasolre acutam: et ex prima diatessaron ducta a Dlasolre acuta: ad Gsolreut acutam: Et mediatur in Dlasolre harmonica scilicet consistentia: primum [f.biiijr] semitonium in tertio: et secundum in sexto possidens interuallo. Consimilis quoque et sonorum et interuallorum deductio septimam semper producet diapason figuram. cuius interualla difformiter variantur. vt hic patet.

[Gafurius, Practica musice, f.biiijr] [GAFPM1 08GF]

Constat itaque septem has diapason figuras inuicem esse differentes tum locali semitoniorum varietate: tum diatessaron ac diapentes formularum diuersitate: Alteram quoque diapason speciem tono aut semitonio acutiorem secundum scilicet diatonice distributam sonorum consequentiam: alteram grauiorem. Rursusque in vnaquaque diapason figura stantibus extremis sonis possunt reliquae eius formulae comperiri variatis scilicet interuallorum dimensionibus: quod sane deducetur in harmonia instrumentali. Has autem diapason formulas Antiqui constitutiones dixerunt quasi plenum quodammodo modulationis corpus ex consonantiarum coniunctione consistens vnaquaeque species conduceret. [Antiqui musici. Ptholomeus. in marg.] Ptholomeus autem quod ipsas et modos appellarent proprijs nominibus distinctos: vt totum perfectissimi quindecim chordarum systematis hijsce modulationibus adimpleret octauum modum superduxit in acutum: a prima diapason non specie sed integro primae ipsius interuallo distantem: quam hypermixolydium quasi supra mixolydium nuncupauit. Verum hos omnes eorumque affectiones in ipso harmonico instrumento exacte explicabimus. Placet tamen eorum hic nomina recensere. [Hypodorius in marg.] Primam enim diapason speciem quam duximus ab Are graui ad Alamire acutam: in Dsolre.s.mediatam: Hypodorium vocabant. quasi subiectum Dorio acutam: in Dsolre scilicet mediatam: Hypodorium vocabant. quasi subiectum Dorio seu placalem vel subiugalem dorij propter eius tetrachordum in graue reflexum a media chorda quam clerici finalem vocant. [Hypophrigius. Hypolidius. in marg.] Secunda Hypophrigius vocitata est: quasi sub Phrygio: quae deducta est a [sqb]mi graui ad [sqb]mi acutam mediata in propriam finalem scilicet Elami grauem. Tertiam speciem diapason Hypolydium dixerunt quasi sub lydio quoniam varistrosum subuertit acutum lydij tetrachordum. hanc deduximus a Cfaut graui ad Csolfaut acutam in Ffaut grauem finalem suam Arythmetice mediatam.

[Dorius. in marg.] Quarta diapason species ducta a Dsolre graui ad Dlasolre acutam harmoniceque in suam confinalem scilicet Alamire acutam mediata Dorius est vocata ab his quidem qui eiusmodi melodiam primum instituere vel vt quidam volunt quos plurimum ipsa delectaret. [Phrygius. Lydius. in marg.] Quintam diapason speciem quam duximus ab Elami graui ad Elami acutam harmonice mediatam in [sqb]mi acutam eius confinalem. Phrygium appellabant cuius modulationem et inuenisse et vsos ea plurimum Phryges ferunt. Sextam diapason [f.biiijv] speciem quam inter Ffaut grauem et Ffaut acutam disposuimus harmonice mediatam in Csofaut confinalem suam Lydium nominarunt: quod gens ipsa eius sit plurimum modulatione delectata. Hos autem tres: Dorium: Phrygium et Lydium celeberrimos veterum comendat auctoritas: tanquam ad incitatiores animi affectus aptissimos. hinc eos duces atque autenticos vocant. Suos vero collaterales quod remissiores reddant animi affectus: placales atque comites dicunt: collaterales autem dicti quoniam consimilibus ducuntur lateribus scilicet diatessaron et diapentes speciebus: vel ex conuersione vnius lateris scilicet diatessaron superioris seorsum ducta. Horum vero omnium naturales conuenientias atque ipsorum auctores in harmonia instrumentali latius explicabo. Septima diapason species inter Gsolreut grauem et Gsolreut acutam ducta: et in Dlasolre harmonice mediata mixolydius quasi mixtus lydius nuncupata est. Plerumque enim alterna lydiae et mixolidiae modulationis commutatione redditur concentus suauior: [Ambrosiani in marg.] quod potissime Ambrosiani nostri in ecclesiasticis obseruant modis quum quintum ipsum et septimum commutatione [sqb] durae qualitatis in b mollem tanquam diapentes vel diatessaron specie commixtos modulari solent. Hypermixolydium vt dictum est Ptholomeus eam diapason figuram: quae septem ipsis inuicem differentibus superesset instituit vocitandam: ductam quidem a Mese ad Netenhyperboleon: ac Arythmetice mediatam in paranetendiezeugmenon. At octo ipsos modos quos et tonos vocant quasi ex tonis eorumque partibus scilicet semitonijs ductos: Alij tropos propter accidentalem vnius in alterum conuersionem toni vel semitonij intensione seu remissione deductam: vel propter alternam diapentes diatessaronque specierum commixtionem: quattuor maneriebus ecclesiastica distinxit auctoritas. Namque primam maneriem dixerunt Protum: secundam Deuterum: tertiam Tritum: quartam Tetrardum singulis ipsis diapason et diatessaron conferentes. Ita vt protus Dorij atque Hypodorij limites obseruaret et terminos: vt in compluribus ecclesiasticis modulationibus pervidemus vt puta In quadragessimali salutatione virginis. Salve regina. Deuterus Phrygij et Hypophrygij. Tritus lydij et Hypolydij. Tetrardus Mixolidij et collegam: quem reflexo sub diapenten tetrachordo reliquorum similitudine hypomixolydium possumus nominare. Posteritas autem has ipsas maneries diuisit ita vt ab antiquitatis auctoritate ordinem non diverteret. Namque Protum qui dorius est primus posuere: Hypodorium secundum. Deuterum tertium dicunt qui et Phrygius est: Hypophrygium quartum: Tritum quintum scilicet lydium: Sextum hypolydium. Tetrardum Mixolydium videlicet septimum in ordine. Octauo non admittitur proprium nomen: nisi forte aliorum vt diximus imitatione hypomixolydium appellavero. [f.bvr] Hos itaque binos ac binos ecclesiastica ipsa dinumerauit posteritas. Ita vt cum vnitas sit prima impar: primi combinati impares dicantur et autentici seu duces: secundi a binario pari pares et collaterales seu comites. quorum celeberrimum ordinem sic deducunt. Primus impar et autenticus: secundus par eius placalis. Tertius impar autenticus: quartus par eius placalis. Quintus impar autenticus: sextus par eius placalis. Septimus impar autenticus. Octavus et vltimus par eius subiugalis. [Quid sit tonus Secundum Guidonem. in marg.] Est enim huiusmodi tonus apud Guidonem regula per ascensum et descensum omnes descriptas ac etiam pernotabiles modulationes in fine dijudicans. Sed de hijs eorumque accidentibus: singillatim est dicendum.

De Diuersis tonorum accidentibus: et de formatione primi toni. Caput octuum.

Primi toni modulatio formatur ex prima specie diapentes inter Dsolre: et Alamire disposita et prima diatessaron ab Alamire ad Dlasolre acutam: haec enim est quarta in ordine diapason forma in qua dorium locauimus. Finitur quidem regulariter in Dsolre. Ubi vicelicet sua diapente sumpsit exordium: Ac reliquorum tonorum modulationes regulariter propriae diapentes initia suis pariter terminationibus ascripserunt: propterea quidem quod vox humana in acutum ducta amplius defatigatur quam in graue: namque ex acuto in grauitatem remissa fit quietim propinquior: quattuor ipsas finales tonorum chordas in grauium vocum ordine eligendas duxerunt. (eas inquam) quibus congrue subsisteret coniunctum in graue uniuscuiusque collateralis toni tetrachordum [Clerici Romani. Ambrosiani in marg.] Ecclesiastici autem Romanam et Ambrosianam sectantes institutionem: vocem vnam sub finali cuiuscunque autentice modulationis toni interuallo deponunt quasi inter octo priores diapason voces et hanc nonam: sesquioctava inuicem habitudine tonus resultet. quod et si naturaliter ac diatonice tribus ipsis ducibus primo scilicet et tertio ac septimo conuenit quinto tamen tono dissonum probat diatonicus sonorum transitus. namque sub ipsius finali chorda scilicet Ffaut graui semitonium illico naturaliter decidit in graue: qua re nonnulli asserunt notulam ipsam inter Dsolre et elami graues esse relaxandam: maiore scilicet sub Elami semitonio vt inde ipsa afinali tono distet in grauitatem. Nos autem diatonice procedentes: naturalem vocum in introductorio dispositionem minime subvertendam esse existimamus: cum potissime octo ipsae diapason consonantiae [f.bvv] voces dupla distentae sint dimensione quinque scilicet sesquioctavis atque duobus minoribus semitonijs iccirco non necessariam puto huiuscae vocis substitutionem tanquam modulationi diapasonicae congruentem: sed potius superfluam: ecclesiastica tamen auctoritate probandam. Primi igitur toni modulationes plerunque principia propria consequuntur in Cfaut quidem tanquam superflue: In Dsolre: In Ffaut: In Gsolreut: graues: et In Alamire acutam tanquam naturales et perfectae. Commixte autem in Elami grauem: Sed mixte atque item superflue in Are et [sqb]mi graues. Commixtus tonus dicitur si autenticus est: quum in eo species alterius quam sui collateralis disponuntur. Sin autem fuerit placalis: dicetur commixtus quum alterius quam sui ducis et imparis consonantes continet formas. Mixtus tonus dicitur si autenticus est: quum vel totum grauius sui placalis attigerit tetrachordum; vel duas saltem eius chordas. Imperfectus tonus siue autenticus siue placalis est qui non implet propriam diapason figuram deficiens vel ex parte diapentes vel ex parte diatessaron vel ex parte utriusque. hunc proprie diminutum dicunt. Plusquam perfectum vero seu superfluum putant tonum: quum (si autenticus fuerit) ultra daipason: notulam vnam aut duas diatonice ductas renuerit in acutum. Quum acutem placalis fuerit tunc in graue. Sunt et qui Irregulares dicunt singulorum tonorum modulationes quum in suam confinalem chordam terminauerint. Sunt enim quattuor confinales chordae: secundum scilicet octo tonorum combinationem. Est enim chorda confinalis in quacumque manerie vox illa in qua diapentes formula terminatur in acutum: hinc distast confinalis cuiuscunque toni a sua finali integro diapentes interuallo. Namque primus tonus et secundus regulariter terminatur in Dsolre. Irregulariter vero Alamire. Tertius et quartus regulariter in Elami grauem Irregulariter in [sqb]mi acutam. Quintus et sextus regulariter in Ffaut grauem: Irregulariter in Csolfaut acutam. Septimus et octauus regulariter in Gsolreut grauem terminantur. Irregulariter in Dlasolre acutam: [Gregoriani. Ambrosiani in marg.] quanquam Antiphonis et gradualibus: caeterisque Gregorianis modulationibus raro concesserint confinalem: dicunt enim eos semper regulariter terminare. Ambrosiani autem saepius septimum hunc tonum in sua confinali conterminant: octauum raro. Potest insuper unusquisque tonus in introductorio concipi vbicunque eius latera seu species noscuntur extendi: quem extra naturalem ac primariam eius dispositionem ductum. possumus fictum vel acquisitum appellare. [Distinctio. Guido. Neuma. in marg.] Est etiam consyderanda distinctio in tonorum huiusmodi modulationibus quam Guido voluit intelligi: quantum in quolibet cantu continuatim quoadusque vox quieuerit pronuntiatur. Haec enim per neumas sane declaratur. Neuma enim est vocum seu notularum vnica respiratione congrue pronunciandarum aggregatio. Neuma graece: latine nutus solet interpretari. Describunt enim notatores in Antiphonis et nocturnis responsorijs atque gradualibus ipsam [f.bvir] certa linea in modum pausae cantilenas terminantis omnia linearum interualla complectente: diuidentem distinctiones: qua quidem innuunt vocis ipsius respirationem. neque respirandum est ante vltimam cuiusuis dictionis syllabam: nisi complures fuerint notulae soli sillabae superpositae: tunc enim necessitate urgente poterit cantor post non vltimam dictionis syllabam respirare. Debent insuper distinctiones ipsae secundum Guidonem fieri et terminari ubi saepe et condecentius tonus ille in quo fuerint poterit regulariter fortiri primordia. [Guidonis sententia. Gregorius. in marg.] Est item mirabile (vt Guidonis ipsius non abutar sententia. Quod in nocturnis responsorijs somnolentorum more grauiter et dissolute summus ille pontifex sanctissimus Gregorius ad vigilandum nos videtur exhortari. Et in Antiphonis plane atque suauiter sonat. In introitibus vero quasi voce preconis ad diuinum clamat et euocat officium. In Alleluya et versibus quos Ambrosiani melodiae ascribebant suauiter videtur diuino iubilo gaudere. Sed in Tractibus et Gradualibus plane et protense atque humili voce incedere pernoscitur. In offerendis autem et Comunionibus: quantum in huiusce modulationis affectionibus preualuerit patefecit. Est enim in eis omnimoda huius institutionis ellevatio: depositio: extensio: duplicatio: suauis delectatio cognoscentibus: laboris refrigerium discentibus: mira et ab aliorum modulantium institutis longe distans dispositio: nec modo haec ipsa arte musica introduxit: sed et musicae disciplinae auctoritatem et argumenta noscitur contulisse. [Ambrosius. in marg.] Diuum vero Ambrosium solam modulationis dulcedinem mirabiliter exquisisse Guidonis ipsius verba testantur. Alios quoque quamplurimos pro vt a domino acceperunt diuersa munera eius gazophilatio contulisse. Ecclesiasticam itaque primi toni modulationem hoc declarat exemplar.

[Gafurius, Practica musice, f.bvir; text: Alme pater ambrosi nostras preces audi christe exaudi nos.] [GAFPM1 09GF]

Quum autem post antiphonae denuntiationem psalmodiam Gregorianam primi toni volueris educere (sic enim fit) namque antiphona primi toni psalmodiam requirit eiusdem: ac in reliquis eodem modo: psalmis ipsius modulationem incipies in tertiam notulam supra finalem antiphonae procedendo his syllabis fa sol la. Mediantur item diuersimode psalmodiae ipsae atque tetminantur multifariam. secundum scilicet annotationem suorum Seculorum Amen: vel suorum Euouae. Nihil enim representat Euouae: nisi Seculorum Amen: sunt enim omnes eius vocales causa breuitatis in vnum collectae. Procedit igitur Gregoriana primi [f.bviv] toni psalmodia hoc modo.

[Gafurius, Practica musice, f.bviv,1; text: Primus tonus sic incipit, mediatur, et finitur. Seculorum amen Euouae] [GAFPM1 09GF]

Cui enim tono gradualium: et Alleluya atque responsoriorum cantica tribuuntur: eidem et eorum versus sunt ascribendi. Inde sicut se habet principium Euouae ad finem antiphonae. Ita principium versuum ad praecedentem suorum canticorum terminationem. Quod quum canticum fuerit autentici toni: eius versiculus eidem deseruiet: et econuerso. quanquam saepe versiculus placalis cantici species autenticae modulationis attingit et econuerso. Tunc enim ambo vnica manerie consyderantur. Principium autem Euouae primi toni diapentes interuallo distat in acutum a flnali praecedentis antiphonae chorda. Verum ex versibus nocturnalium responsoriorum primi toni solent Gregoriani notulas quasdam necessarias eligere: quibus Gloria patri et filio et spiritui sancto quamdecentissime modulantur quum opus fuerit hoc modo.

[Gafurius, Practica musice, f.bviv,2; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [GAFPM1 09GF]

[f.bvijr] De Formatione secundi toni. Caput nonum.

Secundi toni modulatio formatur ex prima diapentes figura comuni: quae et primo conpetit: et ex prima specie diatessaron facta ab Are ad Dsolre. Haec enim est ipsa diapason figura quam in ordine primam posuimus inter Are et Alamire acutam: Hypodorio quidem ascriptam. Speciem comunem voco illam quae in quouis autentico et eius placali immobilis existit: ijsdem scilicet chordis consyderata. [Marchetus. in marg.] Qua re constat diatessaron in autentico et eius collaterali non esse speciem comunem vt Marchetus asserit quippe quae in autentico acutiorem: in placali locum obtinet grauiorem. hic enim diatessaron sub diapente. Illic supra diapenten noscitur collocata. Quinquae enim chordae secundo tono principia contulerunt. Are: Cfavt: Dsolre: Elami: et Ffaut graues: In sui autem excessu seu superfluitate (licet raro) In [Gamma]ut eius principium posuere. In Dsolre vero regulariter propriam obtinuit terminationem. cuius formulam haec probat descriptio.

[Gafurius, Practica musice, f.bvijr,1; text: In Honorem apostolorum fabricauit bassianus domino templum novum.] [GAFPM1 10GF]

Plerique etiam consentiunt placales tonos supra diapenten in acutum ecclesiastica licentia unicam attingere vocem. Cum igitur Antiphona finierit In Dsolre: eiusque seculorum in Ffavt grauem possideat primordia: secundi toni lege iudicabitur. Cuius psalmodiam incipiunt per unicam vocem a finali tono depressam procedentes his notulis vt re fa. quod praesens monstrat dispositio.

[Gafurius, Practica musice, f.bvijr,2; text: Secundus tonus sic incipit, mediatur, et finitur. Euouae] [GAFPM1 10GF]

Solent etiam versiculi nocturnalium responsoriorum huius secundi toni: unica voce toni interuallo sub finali chorda cantici praecedentis depressa propria [f.bvijv] modulatione procedere: hisce scilicet notulis vt re mi fa: Excipi item solent ab eorum modulationibus notulae quibus Gloria patri et filio et spiritui sancto congrue modulantur hoc modo.

[Gafurius, Practica musice, f.bvijv,1; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [GAFPM1 10GF]

De Formula tertij toni. Caput decimum.

Tertij toni modulatio formatur ex secunda specie diapentes ducta ab Elami graui ad [sqb]mi acuta: et ex secunda specie diatessaron facta a [sqb]mi acuta ad Elami acutam: haec enim est quinta diapason figura quam Phrygium nuncupavimus. huic autem tono quattuor accidunt principia: Elami: Ffaut: Gsolreut graues: et Csolfaut acuta. cuius finalis chorda est Elami grauis: Eius autem compositioni competit haec formula.

[Gafurius, Practica musice, f.bvijv, 2; text: Baptizat augustinum sacerdos ambrosius ambo statim modulantur te deum laudamus.] [GAFPM1 10GF]

[f.bviijr] Euoaue autem tertij toni incipitur in Csolfaut scilicet in sextam supra finalem antiphonae secundum Gregorianos vbi tetrachordum in principio psalmodiae sumptum terminatur. [Gregoriani. Ambrosiani. in marg.] Ambrosiani autem suauibus procedentes principium Euouae huius tertij toni in quintam supra finalem antiphonae chordam in qua scilicet sua diapentes figura terminatur tamquam harmonica medietate suauiorem: sicuti in reliquos autenticis disposuere. Incipitur vero Gregoriana huiusmodi psalmodia in tertiam supra finem antiphonae: procedens his notulis vt re fa: cuius mediatio et terminationes hoc describuntur harmento. [Gafurius, Practica musice, f.bviijr,1; text: Tertius tonus sic incipit sic mediatur et sic finitur, Euouae.] [GAFPM1 11GF]

Similiter et Responsoriorum versibus inest congrua progressio modulandi Gloria patri et filio et spiritui sancto. his notulis excepta.

[Gafurius, Practica musice, f.bviijr,2; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [GAFPM1 11GF]

[f.bviijv] De Formula quarti toni. Caput undecimum.

Quarti toni modulatio formatur ex secunda specie diapentes: quam et tertio ascripsimus: et ex secunda figura diatessaron ducta a [sqb]mi graui ad Elami grauem. Est enim secunda in ordine diapason species: ducta a [sqb]mi graui ad [sqb]mi acutam quam hypophrygium vocant. Sex autem assumpsit quartus tonus prinpia videlicet Cfaut: Dsolre: Elami: Ffaut et Gsolreut graues: atque Alamire acutam: terminaturque regulariter in Elami grauem: vt praesens proponit exemplar.

[Gafurius, Practica musice, f.bviijv, 1; text: Marcelinus sacerdos et Petrus exorcista martires christi intercedant pro nobis.] [GAFPM1 11GF]

Plerumque terminatur hic quartus tonis in Alamire acutam procedens per species acquisitas. Est enim secunda diapentes figura ipsi competens ab ipsa Alamire ad Elami acutam deducta b mollis qualitate: siue a mese ad Netendiezeugmenon per tetrachordum sinemenon procedendo. secunda vero diatessaron forma acquisito huiusmodi quarto tono congruens deducitur ab Elami graui ad ipsam Alamire quae propria tunc finalis est: seu ab Hypatemeson ad mesen. Omne autem Euouae quarti toni incipitur in quartam chordam supra finalem antiphonae praecedentis: cuius psalmodia eadem summitur voce: procedendo his notulis la sol la vt hac depositione percipitur.

[Gafurius, Practica musice, f.bviijv,2; text: Quartus tonus sic incipit, sic mediatur, et sic finitur.] [GAFPM1 11GF]

[f.cir] [Gafurius, Practica musice, f.cir,1; text: Euouae.] [GAFPM1 12GF]

Quod si versiculus responsorij terminati in Elami grauem inceperit in Alamire acutam videlicet in quartam supra finalem precedentis cantici: erit quarti toni. vel quum responsorium terminauerit in Alamire acutam: et versus principium fuerit in Dlasolre: b mollari qualitate deducta: erit item quarti toni acquisiti: Cuius naturalis modulatio Gloria patri et filio et spiritui sancto his procedit notulis.

[Gafurius, Practica musice, f.cir,2; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto] [GAFPM1 12GF]

De Compositione quinti toni. Caput duodecimum.

Quinti toni modulatio formatur ex tertia specie diapentes ducta ab Ffavt graui ad Csolfaut acutam: et ex tertia specie diatessaron quae fit a Csolfaut ad Ffaut acutam. Haec enim est sexta in ordine diapason forma quam Lydium vocant. Competunt enim quinto tono quattuor principia Ffaut et Gsolreut graues: Alamire et Csolfaut acutae: terminaturque regulariter in [f.civ] Ffaut grauem: vt hoc notatur exemplo.

[Gafurius, Practica musice, f.civ,1; text: Precibus et meritis beati blasij martiris defende nos deus ab omni malo guturis.] [GAFPM1 12GF]

Euouae vero quinti toni inciptur in Csolfaut scilicet in quintam supra finalem antiphonae chordam: cuius psalmodia in unisono cum finali caepta procedit his notulis fa la fa vt hoc notatur transitu.

[Gafurius, Practica musice, f.civ,2; text: Quintus tonus sic incipt, mediatur, et finitur. Euouae] [GAFPM1 12GF]

Atque item versiculi principium habentes in Csolfaut quorum responsotia terminauerint in Ffaut grauem, quinto ascribuntnr tono. horum modulatio Gloria patri et filio et spiritui sancto sic procedit.

[Gafurius, Practica musice, f.civ,3; text: Gloria patri et filio et spiritui]

[f.cijr] [Gafurius, Practica musice, f.cijr,1; text: sancto.] [GAFPM1 13GF]

De Formula sexti toni Caput tertiumdecimum.

Sexti toni modulatio formatur ex tertia specie diapentes quae et quinto ascripta est: et ex tertia specie diatessaron ducta a Cfaut graui ad Ffaut grauem. Haec enim est tertia diapason figura: disposita inter Cfaut grauem et Csolfaut acutam: quam Hypolydium vocant. Quattuor enim propria ei ascribuntur principia scilicet Cfaut: Dsolre et Ffaut graues: et Alamire acuta: atque regulariter terminatur in Ffaut grauem: cuius progressio hac compositione percipitur.

[Gafurius, Practica musice, f.cijr,2; text: Sancte Herasme martir inclite funde preces ad dominum nostra pro salute.] [GAFPM1 13GF]

Quum autem antiphona terminauerit in Ffaut grauem: Cuius Euouae principium teneat in tertiam supra finalem scilicet in Alamire acutam sexto tono describenda [f.cijv] est. Cuius psalmodia incipitur in vnisono procedens his syllabis fa sol la; vt hic. [Gafurius, Practica musice, f.cijv,1; text: Sextus tonus sic incipt mediatur et finitur] [GAFPM1 13GF]

Similiter et versiculi responsoriorum sexti toni incipiuntur in Alemire: quae tertia est chorda supra finalem cantici praecedentis ex his item excipiuntur notulae aptissimae ad modulandum Gloria patri et filio et spiritui sancto. hoc modo.

[Gafurius, Practica musice, f.cijv,2; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [GAFPM1 13GF]

De Formula septimi toni. Caput quartumdecimum.

Septimi toni modulatio formatur ex quarta specie diapentes ducta a Gsolreut graui ad Dlasolre acutam: et ex prima diaressaron figura facta a Dlasolre ad Gsolreut acutam. Haec enim est septima diapason figura quam disposuimus inter Gsolreut grauem et Gsolreut acutam: mixolydius nuncupata.

Habet enim septimus tonus quinque propria principia scilicet Gsolreut grauem: Alamire: [sqb]mi: Csolfaut: et Dlasolre acutas: vnum quoque scilicet Ffaut grauem ecclesiastica depositione concessum. atque terminatur regulariter in Gsolreut [f.ciijr] grauem vt hac notatur dispositione. [Gafurius, Practica musice, f.ciijr,1; text: Protasium et geruasium eadem fides et passio vere fecit esse germanos] [GAFPM1 14GF]

Euouae igitur incipiens in Dlasolre: cuius antiphona terminauerit in Gsolreut grauem: septimo solet ascribi tono: cuius psalmodiam veteres in quintam supra finalem antiphonae chordam incipiebant procedentes his notulis sol fa sol. Posteritas autem in quartam supra finalem principium frequentauit huiusmodi salmodiae: modulans his syllabis fa mi fa sol: ur hic constat.

[Pratica musice, f.ciijr,2; text: Septimus, vel sic, tonus sic incipit, mediatur, et finitur Euouae] [GAFPM1 14GF]

Sunt insuper et aliae huius septimae psalmodiae terminationes quas in ipso antiphonario [f.ciijv] comperies pernotatas.[Gregoriani. in marg.] Extat et altera septimi toni psalmodia quam Gregoriani obseruant super antiphona Nos qui vivimus benedicimus dominum in confinali terminata cum acquisite deducta sit et sola voce in acutum diminuta: vt presenti formula percipitur.

[Gafurius, Practica musice, f.ciijv,1; text: antiphon, Nos qui vivimus benedicimus dominum. psalm, In exitu ysrael de egipto domus iacob de populo barbaro.] [GAFPM1 14GF]

Haec enim psalmodia in principio per similem retinet quarto tono modulationem in medio sexto quia antiphona commiscetur ei propriam diatessaton speciem scilicet tertiam compraehendens [Ambrosiani in marg.] In fine tertio Verum Ambrosiani: et si antiphonam ipsam ijsdem notulis et clauibus prosequuntur: alteram tamen huius psalmodiae modulationem celebrant: namque incipiunt in confinali ipsius antiphonae chorda scilicet in Gsolreut graui vbi sua diapentes figura terminatur in acutum: sicut et in caeteris obseruant autenticis: hoc modo.

[Gafurius, Practica musice, f.ciijv,2; text: antiphon Nos qui viuimus benedicimus dominum psalm In exitu ysrael ex egipto domus Iacob de populo barbaro.] [GAFPM1 14GF]

[f.ciiijr] Hanc tamen primitus antiphonam a divo Ambrosio proprijs septimi toni clauibus ductam. vbi et septimam diapason figuram et ipsum mixolydium demonstrat. videlicet in Gsolreut grauem: et Dlasolre propria confinali (quod plurimum in auctenticis instituit) terminatam fuisse: vetustissimus antiphonarum liber mihi propalavit: vt hoc notatur processu. [Gafurius, Practica musice, f.ciiijr,1; text: antiphon Nos qui vivimus benedicimus dominum psalm In exitu ysrael ex egipto domus Iacob de populo barbaro] [GAFPM1 15GF]

Idem quoque iudicium proponimus super Antiphona nomini tuo da gloriam domine: quam nos Ambrosiani super ipsum psalmum In exitu ysrael ex egypto in vesperis dominicalibus alternatim modulamur.

Plerumque insuper antiphonas breuiores quarum notulae a finali voce dittono tantum ascendunt Ambrosiani nostri autentico ascribunt tono quod hac antiphona et psalmodia disponitur.

[Gafurius, Practica musice, f.ciiijr,2; text: antiphon Vbi charitas et amor ibi deus est psalm Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in vnum.] [GAFPM1 15GF]

[f.ciiijv] Secus vero existimant: quum notulae tantum a finali voce trihemitoniaeam susceperint intensionem: tunc enim cantica ipsa placali consyderatione sustentant. Sunt et nonnulla cantica: puta versiculi brenium responsoriorum et ipsa quoque responsoria quorum notulae aequo excessu a finali voce intensae pariter et remissae disponuntur: puta unica sub finali unicaque supra finalem: tunc enim si subposita notula latiore interuallo puta toniaeo ab ipsa finali disiuncta sit: strictioreque distantia videlicet semitoniaea acutior distet ab eadem finali: placali mea sententia ascribentur modulationi: Autenticae vero quum superior notula finalem ipsam tono superuadit acumine: sitque grauior semitonio remissa in grauitatem. Verum quum et acutioris et grauioris aequa fuerit ab ipsa finali voce distantia: puta grauior tono depressa sub finali: tono item intensa acutior supra finalem canticum ipsum seu modulationem propriae maneriei sentio ascribendum: quasi vtriusque toni placalis scilicet et autentici sit particeps: hunc proprie promiscuum tonum possumus appellare. Ex versibus autem nocturnalium responsoriorum septimi toni notulae excipiuntur quibus Gloria patri et filio et spiritui sancto Gregoriani condecenter modulantur hoc modo.

[Gafurius, Practica musice, f.ciiijv; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [GAFPM1 15GF]

De Compositione octaui toni. Caput quintumdecimum.

Octaui toni modulatio formatur ex quarta specie diapentes quae et septimo ascripta est: et ex prima diatessaron ducta a Dsolre graui ad Gsolreut grauem. hunc enim quoniam grauius primi toni tetrachordum occupat eius naturae participem ferunt: Nullum vero in modorum diapasonicorum ordine nomen foritur: nisi forte per consequentem subversionem vt septimo capite diximus [f.cvr] hypomixolydium vocauero. Habet insuper quinque principia scilicet Dsolre: Ffaut: Gsolreut graues: Alamire et Csolfaut acutas: atque terminatur regulariter in Gsolreut grauem: vt haec monstrat dispositio.

[Gafurius, Practica musice, f.cvr,1; text: O virgo virginum maria stella maris succurre nobis miseris.] [GAFPM1 16GF]

Constant enim ex deductis tonorum principijs canticis placalibus in quintam supra finalem suam: vbi scilicet sua diapentcs forma terminatur non esse ab ecclsiasticis ascripta principia. Euouae autem ocataue psalmodiae incipit in Csolfaut: intensum quidem diatessaron intervallo supra finalem antiphonae vocem: cuius psalmodia incipitur in ipsa finali procedens his notulis: vt re fa: vel vt re vt fa in solemnis vt hic constat.

[Gafurius, Practica musice, f.cvr,2; text: Octavus vel sic solemmus tonus incipit mediatur et sic finitur. Euouae.] [GAFPM1 16GF]

[f.cvv] Ex premissis itaque facile percipitur nullam psalmodiam in acutiore voce quam qua principio sui seculorum amen noscitur competere: esse initiandam. Velociore tamen temporis mensura feriales et minores proferunt psalmodias: tardiore solemniores. Consequitur itaque psalmodia suae antiphonae tonum. namque Anti graece pro atque contra interpretatur latine: In compositione item aequalitatem significare dicunt Inde antiphonam quasi aequalem cum psalmodia modulationem: siue vnius eiusdemque toni simphoniam in ipso cantico et eius psalmo dispositam. Verum ex versiculis nocturnalium responsoriorum huius octaui toni: Gregoriani congruam Gloria patri et filio et spiritui sancto modulationem excipiunt hoc modo.

[Gafurius, Practica musice, f.cvv; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [GAFPM1 16GF]

Solent quoque Cantores ecclesiastici in Canticis: vt sunt Alleluya et Versus: ac in eo genere plurima: circa vnam eandemque vocalem continuato et perenni transitu modulari. [Ambrosiani. in marg] Id Ambrosiani comuni nomine melodiam appellant: diuinam scilicet trinitatem et angelicam harmoniam (vt ipsi aiunt) mente et animo interea percurrentes. Ii item vt plurimum psalmodiam cuiuscumque toni in ea incipiunt chorda inquam principium eius Euouae fuerit pernotatum: ipsamque eadem voce prosequuntur nullius differentiae intermissione ad ipsum vsque Euouae: cuius pernotationem finis ipsius psalmodiae consequitur. [Augustinus. in marg.] Est enim finis teste Augustino ad quem cuncta referuntur: cuius causa fiunt reliqua omnia Quandoque item in nonullis psalmodijs (potissimum primi toni) principia et mediationes gregoriani ritus ipsi Ambrosiani solemnirer modulantur. Verum psalmodiarum huiusmodi terminationes quas Ambrosianae modulationes frequentius comitantur his descriptionibus in lucem prodeunt.

[f.cvir] [Gafurius, Practica musice, f.cvir; text: Euouae primi toni secundi tertij, quarti quinti sexti septimi octaui.] [GAFPM1 17GF]

[f.cviv] Sunt insuper nonnullae modulationes paucioribus notulis descriptae: huius causa: solemni diminutione imperfectae redduntur. has si suum Euouae non consequitur difficile an autentico an placali tono ascribendae sint poterit quis iudicare. Qui circa certis iudicialibus chordi nonnulli discretionem huiusmodi concessere.

Primae namque maneriei qua primus ac secundus tonus concluduntur Ffaut grauem ascribunt. Secundae quae tertium et quartum regit tonum Gsolreut grauem. Tertiae cui quintus et sextus tonus insunt Alamire acutam. Quartae vero quae septimum tonum continet et octauum [sqb]mi acutam. Ita scilicet vt vnaquaeque iudicalis chorda a finali propriae maneriei distet in acutum per tertiam inclusiue vocem diatonica dispositione. Atque icciro iudiciales chordae primae et secundae maneriei a finalibus suis semiditoni interuallo recedunt in acutum. Tertiae vero et quartae maneriei Iudiciales chordae ditoni distantia a proprijs finalibus in acutum seiunctae sunt. Id enim expetit naturalis et diatonica chordularum dispositio. Qua re quum in cuiusuis maneriei modulatione plurcs fuerint numero notulae supra ipsam iudicialem chordam scilicet in acutum dispositae: quam quae in graue subductae sunt: autenticae ascribitur ipsa modulatio consyderationi. Secus autem si inferiores maiorem impleuerint numerum: tunc enim placalem existimant huiusmodi modulationem. verum notulas iudicialibus ipsis chordis inscriptas: neutris connumerandas instituerunt. Plerumque tamen: et si in prolixioribus modulatibus qui scilicet compluribus notulis descripti sunt veritas ipsa huiusmodi Iudicio saepius perlucescit: in his quos notularum paucitas exprimit: vt in Antiphona Vbi charitas et amor propositum est: huiusmodi Iudicium commentitium est. Complurimorum vero consensu: repetita pluries a finali inacutum sua diapentes figura unico potissimum interuallo autenticam declarabit modulationem. verum quartae tantum chordae ab eius finali in acutum huiusmodi iteratione canticum placalem putant. Modulationes autem Gloria patri et filio: super psalmodias Introtiuum Gregorianorum: et super Psallendas Ambrosianorum unicuique ex se ipso breuitatis causa relinquimus perquirendas.

FINIS.

Franchini Gafori Laudensis Liber primus musicae actionis explicit foeliciter.


Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License