THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Stephen E. Hayes
Checked by: Peter M. Lefferts and Angela Mariani
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: TININV TEXT
Author: Tinctoris, Johannes
Title: De inventione et usu musicae
Source: Karl Weinmann, ed., Johannes Tinctoris (1445-1511) und sein unbekannter Traktat "De inventione et usu musicae" (Regensburg: F. Pustet, 1917), 27-46.

[-27-] Joannes Tinctoris Brabantinus: Joanni Stokem viro bene morato: Salutem plurimam dicit.

Ad me nuper ex Pannonia scribens: musarum suavissime cultor: rogasti obsecrastique: ut si quicpiam ad ingenuam artem sonoram pertinens recentius condidissem: illud tibi mittere curarem: asserens: quod mea quecunque sint opuscula: nequaquam (ceu ille servus nequam ac piger talentum a domino sibi creditum) in terram abscondas: immo (sicut boni et fideles: quorum alter duo: alter quinque sibi commissa reddiderunt geminata) ipsis quidem opusculis (ut inde fructum augmentes) accuratissime studeas. Et quoniam profecto mihi gratissimum faciunt: qui tam illustri: tam pulchre: tam liberali: tam potenti: tam jocunde: tamque: et diis: et heroibus: et hominibus accepte scientie: diligentem operam impendunt: sintque meo pectori amore perpetuo conglutinati: qui meam amicitiam virtute adepti sunt: te scire velim: quod ab eo tempore quo abs te ex Leodio digressus: divino munere feliciter Neapolim regressus sum: tractatum quendam: cui de inventione et usu musice: nomini ac titulo est: pervigili labore confeci. Cujus quidem tractatus quinque libros continentis: in quibus nimirum (quoad mei fieri potuit) dulci utile miscui: licet editionem haud precipitare: sapientum consilio statuerim: de tuo tamen insigni studio: ac erga me parta virtutibus amicitia: que sola immortalis est: certissimus securissimusque: menti mee cupiditas incessit: quadamtenus parte: tue morem gerere volutati.

Quamobrem: duo capitula ex ipsorum librorum secundo: duo ex tertio: totidemque ex quarto: tibi libentissime mitto. Non quod hec ceterorum exuperantissima sint: sed ut iis tribus tantum combinationibus: tue innotescat sublimi prudentie: quod nullam trium inclite musices nostre specierum: id est harmonice: organice: ac rhythmice: a diversis inventarum: nec Hebrei: nec Gentiles: nec Christiani reliquerint: qua: vel divinarum: vel humanarum rerum gratia: usi non [-28-] extiterint. Cura tandem ut valeas: et apud divam Beatricem Aragoniam: Ungarorum ac Bohemorum reginam celo simillimam: in qua musicorum unicam spem ac rationem hucusque posui: tua commendatio: ratione iugis obsequii quod alme maiestati sue integerrime prestas: merito efficacissima: me ex animo suum: reddat quam gratiosissimum. Ex Parthenope: quinto Kalendas Februarij.:.

Ex secundo librorum de inventione et usu musice: quos Johannes Tinctoris brabantinus: jurisperitus: poeta: musicusque prestantissimus: anime beatissime Martini Tinctoris: patris ejus quam plurimum honorandi: conscribendo dicavit.

Quod apud omnes nationes infiniti utriusque sexus homines: cum ad divinos: tum ad humanos usus cecinerint canantque: et primo qui apud hebreos atque gentiles cecinisse legantur. Capitulum decimumnonum.

De hoc autem instrumento naturali ac prestantissimo id est voce: secundum quod operi proposito necessarium est: satis dictum arbitrans: ad illos qui ea utuntur scilicet cantores redeo. Unde (ut ex infinitis utriusque sexus hominibus: quos apud omnes nationes: cum ad usus divinos: tum ad humanos: cecinisse legimus canereque novimus: aliquos ab hebreis incipiendo commemorem) cecinit (ut in exodo scribitur) Pharaone in rubro mari demerso Moyses ac filii israhel carmen hoc: et dixerunt. Cantemus domino: gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem projecit in mare. Idemque Maria soror ejus (egressis omnibus post eam mulieribus) precinebat. Nunquid et juxta librum Judicum (interempto Sisara: interfectoque Jabin) cecinere Debora et barach filius Albivoen in die illo dicentes. Qui sponte obtulistis animas vestras ad periculum benedicite domino. Nunquid similiter (ut in eodem libro scriptum est) Sampson (postquam mille philistinos asini maxilla interfecisset) haec verba cecinit. In maxilla asini: in mandibula pulli asinarum delevi eos: et percussi mille viros. Nunquid etiam Judith (ut liber ejus attestatur) post Olofernis occisionem: cantavit canticum hoc domino: Incipite domino in tympanis: cantate domino in cymbalis: modulamini illi psalmum novum. Erat preterea David vir in canticis eruditus: qui [-29-] harmoniam musicam: non vulgari voluptate sed fideli voluntate dilexit. Haec Augustinus. Omnes quippe psalmos: quos ipse quasi tuba vehemens spiritus sancti dictavit: piisime suavissimeque deo cantavit. Unde haec ejus in psalmo tertio supra centesimum sacratissima verba sunt. Cantabo domino in vita mea: psallam deo meo quam diu sum. A quo rege sanctissimo: cantores etiam quorum principes erant: Eman: Asaph: et Ethan: instituti fuerant: ut coram tabernaculo testimonii canerent. Nunquid et Ananias: Azarias: et Misahel: de medio ardentis flammae liberati: quasi ex uno canentes ore: laudabant: et glorificabant: et benedicebant deum in fornace dicentes. Benedictus es domine deus patrum nostrorum: et laudabilis et gloriosus: et superexaltatus in secula. Subinde: ut Ecclesiastes nobis testimonio est: Salomon inter cetera ad delitias hominum spectantia: cantores et cantatrices sibi fecit. Quinetiam: inter servos et ancillas filiorum israhel qui ex Babylone in Hierusalem: ac Judaeam reversi sunt: cantores atque cantatrices ducenti ab Esdra suorum primo librorum extitisse narrantur. Qui tamen omnes qualiter cecinerint: quove modo pronunciaverint (quoniam nihil horum: nec notis: nec litteris: relictum nobis sit) omnino ignoramus. Verumtamen hoc unum in ecclesiastico de david compertum habeo. Stare fecit cantores contra altare: et in sono eorum dulces fecit modos. Apud gentiles autem (ut poetas pertranseam: quos et divina et profana cecinisse carmina: nulli perito dubium est) saliorum versus carmen habuisse: Quintilianus affirmat. Qui quidem a Numa Pompilio Marti gradivo duodecim delecti fuerunt: ut ancylia collo suspensa ferentes: cum saltu ac tripudiis carmina decantarent. Quos sane sacerdotes a saltu salios nominavit: dicente Ovidio.

Jam dederat saliis a saltu nomina dicta:

Armaque: et ad certos verba canenda modos.

Virgilius attamen eos fuisse Evandri tempore in libro Eneidos testis est: loquens enim de sacrificio ab ipso Evandro (presente Enea) Herculi exhibito: haec inter alia canit.

Tum salij ad cantus: incensa altaria circum:

Populeis assunt evincti tempora ramis.

[-30-] Hic iuvenum chorus: ille senum: qui carmine laudes

Herculeas et facta ferunt.

Auctoritatisque tantae fuit eorum collegium: ut (secundum dicta Titi livij in libro de bello macedonico) Aphricanus: unus ex illis effici voluerit. Carmen etiam seculare (ut Acro recitat) decimo ac centesimo quoque anno: in laudem deorum a gentilibus puellis et pueris impuberibus: in capitolio cantabatur. Unde Horatius illud elegantissimum composuit.

Phoebe: silvarumque potens Diana

Lucidum coeli decus: o colendi:

Semper et culti: date quae precamur Tempore sacro.

Quos Sibyllini monuere versus

Virgines lectas: puerosque castos

Dijs quibus septem placuere colles

Dicere carmen. et cetera.

Denique: libet hic in propositum referre: unam ex Sirenibus cantu vocis apud utriusque lingue poetas aliosque rerum scriptores: celeberrimam esse. Sirenes etenim tris Achiloi ex Calliope musa filias: insulas quasdam juxta Pelorum inter Siciliam ac Italiam habitasse ferunt. Quarum una (teste Servio) voce: alia tibia: alia lyra canebat. Uni nomen Parthenope: alii Leucosia: tercie ligia. Que (ut apud Phisiologum legitur) a capite ad umbilicum usque figuram habent hominis: extremas vero partes ad pedes usque volucris. Et (ut subditur) carmen dulcissimum canunt: ita quod suavitate cantus homines a longe navigantes ad se trahant: somnoque gravi sopitos dilanient. Quamobrem: dum Ulixes juxta illas transiturus esset: admonitus a Circe sociorum aures cera obturavit: et ipse (ut etiam illesus evaderet) malo navis alligari se jussit. Unde Ovidius de arte amandi libro tertio.

Monstra maris Sirenes erant quae voce canora

Quaslibet admissas detinuere rates.

His sua Sisyphides auditis pene resolvit

Corpora: nam sociis illita cera fuit.

Quam quidem historiam vel potius fabulam: Hieronimus in sensum reducens tropologicum: nos in prologo libri Josue admonuit: [-31-] quod ad patriam festinantes: mortiferos Sirenarum cantus surda debemus aure transire. Sunt autem qui dicunt tris sorores meretriculas: cantum vocis: tibie: ac lire scientissimas: prefatarum insularum cohabitatrices extitisse: ad quas (voluptatis gratia) nautae institoresque accedentes: facultates suas consumebant: animosque suos penitus enervabant: et his ex causis fabule materiam prodiisse.

Quoniam et novem Pieri filie cantatrices elegantissime fuerint: eas in certamen cantus novem musas provocasse: his verbis in quinto metamorphoseos argutissime finxit Ovidius.

Desinite indoctum vana dulcedine vulgus

Fallere: nobiscum (si qua est fiducia vobis)

Thespiades certate deae. nec voce nec arte

Vincemur: totidemque sumus. vel cedite victae

Fonte meduseo: et hyantea Aganippe

Vel vos Emathijs ad Peonas usque nivosos

Cedemus silvis. dirimant certamina nymphae.

Cantu vocis etiam: Canentem Jani ex Venilia filiam: Ovidius ipse plurimum commendat. De qua hec inter alia: in quartodecimo metamorphoseos ait.

Rara quidem facie: sed rarior arte canendi.

Unde Canens dicta est: silvas et saxa movere:

Et mulcere feras: et flumina longa morari.

Ore suo: volucresque vagas retinere solebat.

Ex eodem libro.

De his qui ab adventu salvatoris nostri Jesu Christi: deo ac mundo cecinerint et canant: quique inter ceteros cantores merito celeberrimi sunt. Capitulum vigesimum.

Tempore vero salutis: quo jure a predestinatis (propter mirabilia quae pro his deus fecit) canticum novum erat canendum: Maria in primis Christi mater et virgo: quam (ut caneret) musicam habuisse infusam ad consolationem ipsius Christi filii ejus dulcissimi: quum natus infans humanitus vagiret: [-32-] superius ostendimus: etiam antequam nasceretur: canticum hoc egregium Magnificat: ab ea (ut prediximus) in novitate spiritus compositum: amoenissime cantavit. Nam hec Augustinus in sermone de nativitate dicit. Audite quemadmodum tympanistria nostra cantaverit. Ait enim. Magnificat anima mea dominum. Sequiturque paulo post: Evae planctum Mariae cantus abstulit. Immo: quod et ipse Christus Jesus nostra salus unica: sicut forma speciosus: ita voce prae filiis hominum jocundus: non solum infans ac puer: cum matre delectabilissima suisque indolis praeclarae coaevis et consanguineis (quod ex hominum hujusmodi etatum (optima duce natura) liberalis ac honeste consuetudinis communi similitudine firmiter assero) sed etiam vir effectus hac in via cecinerit: patres nostri in tertio concilio Toletano congregati: catholice declararunt. Siquidem (ut legimus in canone: de hymnis: De consecratione distinctione prima: qui in illo concilio editus fuit) hymnos canere salvatoris exemplo docemur: eo quod dominus (Matheo Marcoque testantibus) antequam in montem olivarum post coenam ejus supremam exiret: cum discipulis hymnum dixisse perhibeatur. Ad quod credendum vel ex hoc adduci possumus: quoniam salvator noster in terris visus et cum hominibus conversatus: non veniens solvere legem sed adimplere: ab optimis quibusque judeorum moribus nunquam dissensit. Unde cum apud eos (Porphirio etiam gentili viro teste) piissimi moris fuerit: ut semper comedere incipientes ac desinentes: deo qui (juxta prophetam) dat escam omni carni: laudes concinerent: haud dubium est: filium tam obsequentem observantemque: itidem cum his inter quos conversabatur: patris laudibus amenissimo concentu vacavisse. Denique: propter id quod et discipulos almi Jesu: Deum canentes cum eo laudasse preallegata manifestat auctoritas: Nicolaus de lyra in illum versiculum psalmi sexagesimi septimi: Prevenerunt principes conjuncti spallentibus in medio juvencularum tympanistriarum: scribit apostolos cum virginibus deo dicatis: laudes domini in ecclesiis cecinisse. Hinc et majores nostri: patres quidem sanctissimi: hortamenta illa psalmistae diligenter sectando: Regna terre cantate deo: psallite domino: ubique terrarum in ecclesiis laudes deo cantarunt et cantari instituerunt. Quo evenit: ut ex illo tempore hoctenus: utriusque [-33-] sexus hominum et ordinum et conditionum hominibus: semetipsos (juxta consilium Apostoli) commonentibus in psalmis: hymnis: et canticis spiritalibus: divini cantus usui fuerint: et nunc sint: atque (donec orthodoxa fides permanebit) procul dubio erint. Neque solum ad laudem dei: sed etiam sanctorum: in quibus mirabilis in sua majestate deus ipse gloriosus est: jugiter in ecclesia canimus. Ut enim Bonifacius papa octavus: in libro decretalium sexto testatur. Alma mater ecclesia universos in regnis celestibus constitutos: sonoris efferre preconiis non desistit. Porro: ubi cantus simplices: sive figurati: sive plani sunt: propter eorum facilitatem: parum nominis cantoribus pariunt. Fateor attamen alios alijs ipsorum simplicem planumque cantum venustius cantare. Presertim per quarumdam conjunctionalium additionum inventionem et usum: quibus predictus simplex planusque cantus: regalis cognominatur. Multiplices vero ac figurati cantus: ob multiplicem vocum diversitatem: diversi multipliciter inventi: quom difficiles sint: plura clarissimorum cantorum: et rebus divinis et humanis adhibitorum genera constituunt. Enimvero: alii dicuntur tenoriste: alii contratenoriste: et alii supremi. Preterea: tenoristarum et contratenoristarum alii sunt imi hoc est vulgo bassi: et alii alti. Tenoristas vocamus: qui partes illas cantuum quos tenores appellamus canunt. Contratenoristas: qui contratenores: et supremos: qui supremas. Verum tenoriste et contratenoriste bassi denominantur: qui ad canendos tenores et contratenores bassos apti cognoscuntur: alti vero qui ad altos. Et quamvis in quolibet genere horum cantorum: quibus tantum in terris (hoc dicere ausim) deo nostro fit jocunda decoraque laudatio: quamplurimi sint artificiosissime suavissimeque concinentes: inter tenoristas tamen bassos: Philippus de Passagio natione Cyprius sed eruditione Brabantinus: inter altos: Vvassettus Cameracensis: inter bassos contratenoristas: Joannes Okeghem: cujus (ut etiam compositoris eximii) supra meminimus: inter altos: Jacobus Teunis Flamingus: ac inter supremos: Joannes de Lotinis Dinantinus: merito palmam (mea quidem opinione) possident. Nam cuilibet eorum in genere suo: super omnes quos unquam audivi: omnia que cantorem perfectum efficiunt: gratie et nature beneficio concessa fuerunt. Id est ars: mensura: modus: pronunciatio: [-34-] et vox bona. De quibus: a quodam nuper interrogatus quae cantorem perficerent: hunc distichum edidi.

Quinque quibus cantor perfectus redditur hec sunt:

Ars: mensura: modus: prolatio voxque venusta.

Ut autem et cantores et cantatrices natura solum aut imitatione: volucrum more canentes: ad aliis laudari sinam: praeterire silentio non possum: quod (ut ita dicam) quoddam miraculosum canendi inventum ego et non alius hoc est a sensibus alienus viderim audiverimque. Gerardus etenim Brabantinus conterraneus meus: illustrissimi ducis Borbonii aulicus (me presente: vidente: et audiente) sub porticu dextra insignis ecclesiae Carnotensis: cujus pueros musicam tunc docebam: supremam partem simul cum tenore: non voces alternando: illius cantilene: Tout aparmoy: perfectissime cecinit. Ut Virgilius ait: haud ignota loquor. Complures siquidem musici: idem ex eo audierunt. Quid si quispiam credere distulerit (nam (Ovidii testimonio)

Tarda solet magnis rebus inesse fides)

Augustinum in quartodecimo de civitate dei hec dicentem audiat. Hominum quorundam naturas novimus multum ceteris dispares: et ipsa raritate mirabiles: nonnulla (ut volunt) de corpore suo facientium: quae alii nullo modo possunt: et audita vix credunt. Sunt enim qui aures moveant vel singulas vel ambas simul. Sunt qui totam caesariem (capite immoto) quantum capilli occupant deponunt ad frontem: revocantque quom volunt. Sunt qui eorum quae voraverunt incredibiliter plurima et varia (paululum precordiis contractis) tanquam de sacculo: quod placuerit integerrimum proferunt. Quidam voces avium pecorumque et aliorum quorumlibet hominum sic imitantur atque exprimunt: ut (nisi videantur) discerni omnino non possint. Nonnulli ab imo sine pudore ita numerosos pro arbitrio sonitus edunt: ut ex illa etiam parte cantare videantur. Ipse sum expertus sudare hominem solere quom vellet. Notum est quosdam flere quom volunt: atque ubertim lachrimas fundere. Subditque auctor hic eminentissimus quendam presbyterum nomine Restitutum (quando ei placebat) jacere mortuo simillimum: ut neque vellicantes: [-35-] neque pungentes: neque ignem ei admotum sentiret: ac in quo tanquam in defuncto: nullus inveniebatur hanelitus. Quae omnia licet preter communem nature modum effecta: sint plurimum admiranda: cantum tamen duplicem unius nostri Gerardi: physica ratione puto mirabiliorem.

Ex tercio libro.

Quid sit tibia: a quibus inventa: ex quo et qualiter formata. Capitulum octavum.

Tibia instrumentum est duo principalia tenens foramina: unum valde angustum: per quod (canna de se sonora quam vulgus anciam vocat infixa) sonus flatu hominis creatus immittitur: et alterum amplum per quod emittitur. Hanc Pallas (secundum aliquos) pre ceteris invenit: inventamque: propter deformitatem faciei quam inflans contrahebat (quod et Alcibiadem Atheniensem puerum apud avunculum Periclem fecisse: Aulus Gelius post Panphilam refert) protinus abjecit. Canente Ovidio:

I procul hinc dixit non es mihi tibia tanti:

Quom vidit vultus Pallas in amne suos.

Aristoteles tamen hujusmodi abjectionis causam longe aliam ponens: hec in octavo politicorum libro dicit. Pallas quom invenisset tibias: abjecit eas: quia ad intellectum nihil est eruditio fistulationis. Palladi autem scientiam attribuimus et artem. Verum: Acro (postquam in primam odarum Horatii scripsit: quod Euterpe tibias invenit) in ultimam: primos eas invenisse Lydios asserit. At Plinius oblique tibie: quam (secundum ea quae in precedenti capitulo diximus) cornu ligneum appellatur: inventorem Mydam in Phrygia: et geminarum tibiarum Marsiam fuisse affirmat. Tibias dici quasi tubas Papias scribit. Sed multo rectius ait Isidorus: quod tibie a tibiis dictae sunt: eo quod antiquitus ex tibiis cervorum ac innulorum fiebant. Velle tamen videtur Plinius ex arundineo calamo qui orchomenius dicitur apud priscos tibias etiam factas: eo in libro sextodecimo naturalis historie hec dicente. Orchomenius est continuo foramine pervius: quem auleticon vocant. Hic tibiis utilior. Cujus [-36-] dictum ex carminibus Ovidij in libro metamorphoseos: verum esse comprobatur. Ait enim de Marsia tibicine loquens:

Quem tritoniaca latous arundine victum: Affecit pena. Arundine dicit: hoc est tibia ex arundine facta. Nam continuo subditur:

Quid me mihi detrahis inquit:

Ah piget: ah non est clamabat tibia tanti.

Verum: nullam hucusque tibiam vidi: que ex buxo non esset: quemadmodum et apud veteres fuisse verba hec Maronis ostendunt.

Tympana vos buxus que vocat berecyntia matris Idee. Siquidem buxus hic a poeta ponitur pro tibia ex buxo formata: quam cum tympanis et cymbalis (ut infra videbimus) sacris Cybeles deorum parentis: Gentiles: in primis quidem berecyntij: adhibere soliti sunt. Hinc tempore Plinij (ut ipse testatur) tibie Tuscorum sacrifice: ex buxo: ac ludicre ex loto ossibusque asininis et argento fiebant. Tibiam autem primam: tenuem ac simplicem: paucisque foraminibus extitisse: his verbis Horatij manifeste constat.

Tibia non ut nunc orichalcho juncta: tubeque

Emula: sed tenuis: simplexque: foramine pauco

Aspirare et adesse choris erat utilis: atque

Nondum spissa nimis complere sedilia flatu.

Duo etenim tantum eam habuisse foramina: Virgilius sentire videtur: quom dicat.

Biforem dat tibia cantum.

Si tamen Varroni credendum sit: antique tibie quaterna habebant foramina. Alii dicunt (ut Acro refert) non plus quam tria. Discursu vero temporis eo ventum est: ut tibia que vulgo celimela nuncupatur: nunc septem foraminum sit. Quibus quidem arte recta proportionatis ad omnem cantum proferendum: ipsa tibia effecta est perfectissima. Illa tamen quam dulcinam a dulcedine sua nominant: licet totidem habeat foramina: hoc est septem ante ac unum aliud retro instar fistule: quia cantus omnis editioni non suppetit: imperfecta censetur. Sciendumque est: ubi foramen septimum cujusvis tibie in unum latus declinaverit: octavumque in alterum fuerit appositum: vocem eandem ab utroque emitti. hoc enim invenerunt propter minimi digitorum [-37-] brevitatem: qui (si foramen septimum alia sex ordine recto sequeretur) illud (quando opus esset) claudere non posset. Unde: quom tibicinum alij manum dexteram superponant: et alij supponant: ad usum illorum foramen sinistrum: ad istorum vero dextrum est institutum. Et quoniam tibia simplex vocem imitatur humanam: unicam scilicet partem cantuum edere potens: ut quemadmodum ex vocibus humanis gravitate et acumine disparibus: cantores diversarum partium cantus pronuntiant: ita et tibicines inequalibus tibijs personarent: tibiarum alias acutas: alias graves: illas supremis partibus: istas mediocribus et imis adaptabiles excogitarunt. Unde: tibiarum (ut cantus partium) alii nomen est suprema: alii tenor: quem vulgo bombardam vocant: et alii contratenor. Imos tamen contratenores semper: ac sepe reliquos: tibicinibus adjuncti tubicines: ea tuba quam superius tromponem ab Italis: et sacque-boute a gallicis appellari diximus: melodiosissime clangunt. Quorum omnium omnia instrumenta simul aggregata: communiter dicuntur alta. Et quamvis solus tibicen nonnullorum cantuum duas partes: duplici tibia personare possit: quia tamen hec paucis aut pene nullis sufficit cantilenis: imperfecta plurimum est.

De usu tibiae tam apud hebreos quam Gentiles et Christianos: et his qui sono ejus clari inter ceteros habiti sunt ac habentur. Capitulum nonum.

Cognitionem usumque tibiarum: suavem (ut Salomon ait) melodiam efficientium: Hebreos in divinis rebus eorum habuisse: primus liber regum ostendit. Ad Saul enim Samuel sic locutus ibi legitur. Quom ingressus fueris urbem: obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelsis: et ante eos psalterium: et tympanum: et tibiam: et citharam. Quam quidem tibiam suorum etiam conviviorum deliciis hebreos ipsos admisisse: Isaias auctor est. Apud gentiles item: presertim apud Romanos: tibicines (institutionem Numae Popilii qui eos summo dignabatur honore) sacrificiis inserviebant. Quo quidem honore postea per tribunos spoliati: ab urbe discendentes Tibur se contulerunt. Sed quom religione tangebantur animi: quod sine tibiis rem divinam facerent: eos quamprimum (ut Plutarchus in problematibus suis: post alios plures [-38-] historicos scribit) revocandos censuerunt. Ipsorum quoque veterum Romanorum: epulis fides ac tibias adhibere moris fuit. Hec Quintilianus. Unde Valerius Maximus libro secundo. Majores inquit natu: in conviviis ad tibias egregia superiorum opera carmine comprehensa pangebant. Hinc et Horatius hec suis in odis cecinit.

Nos que et profestis lucibus et sacris

Inter jocosi munera liberi:

Cum prole matronis que nostris:

Rite deos prius apprecati:

Virtute functos more patrum duces

Lydis remixto carmine tibiis:

Trojam que: et Anchisen: et almae Progeniem Veneris canemus.

Ubi commentator Acro notat: quod lydiis tibiis laeta canebantur: Phrygiis vero tristia. Tres enim (ut ait) modos habebant tibiarum: Jonicum: Lydium: et Phrygium. Inde est: ut et ipsas nunc pares: nunc impares: non solum comediarum laetis actibus: sed etiam tragediarum tristibus: a gentilitate intermitti solitas: litteris mandatum sit. Preterea: ut in libro Appiani qui lybicus inscribitur comperi: tibicines quos lydios appellant: cum citharedis succincti: coronisque aureis redimiti: suo quique ordine canentes psallentes que: ad Etrusce similitudinem pompe: imperatorem preibant triumphantem. Quid verbis moror? Ut egregius ille poeta Ovidius in libro fastorum ait.

Temporibus veterum tibicinis usus avorum:

Magnus et in magno semper honore fuit.

Cantabat festis: Cantabat tibia ludis:

Cantabat mestis tibia funeribus.

Quod ultimum tempore etiam salvatoris Jesu Christi observatum: Matthaeus evangelizat. Namque secundum verba ejus: Jesus ipse mitissimus invenit tibicines in domo principis cujus filia erat mortua. Ad excitandum scilicet (ut Nicolaus de Lyra exponit) fletum et lamentationem: quemadmodum est proprium: quarundam melodiarum. Alia tamen hujusmodi ritus causa: libro secundo in somnium Scipionis a Macrobio redditur. Mortuos inquit ad sepulturam prosequi oportere cum cantu: plurimarum gentium vel regionum instituta [-39-] sanxerunt: persuasione hac: quod post corpus: anime ad originem dulcedinis musice id est ad coelum redire credantur. Quinimo: Lacedemonii tibiarum modulis (ut Thucydides gravissimus historicus refert) in preliis utebantur: nihil adeo in congrediendis hostibus atque principiis preliorum ad salutem virtutemque aptius rati: quam si permulcti sonis mitioribus non immodice ferocirent. Si que Valerio Maximo credimus: Romani exercitus non ante ad dimicandum descendere solebant: quam tibie concentu et anapesti pedis modulo: cohortationis calorem animo traxissent: vegeto et crebro ictus sono: strenue hostem invadere admoniti. Et quamvis (Plinii testimonio) cum tibiis canere voce Troezenius Dardanus instituerit: juxta que relationem Quintiliani: duces maximos tibiis cecinisse traditum sit: ac tum canere tibiis (ut in nono et vigesimo commentario Panphile scriptum est) honestissimum videbatur: ex omnibus tamen antiquis unicum hoc est Timotheum in arte tibiarum fuisse clarum ab ipso Quintiliano accepi. Et hic est a quo (ut supra retulimus) Aristoteles se plurimum melodie habuisse fatetur. Qui quom in Alexandri magni convivio Phrygium modularetur cantum: usque adeo regem excitasse dicitur: quod ad capienda arma prosiliret: atque modulatione variata: sic animum ejus pacasse: ut ad epulas iterum rediret. Verumtamen Antigenidam (tempore quo Pericles rempublicam Atheniensium regebat) canere tibiis docuisse: apud Aulum Gelium mihi compertum est. Claudium quoque Flaccum tibicinem: sui memoriam (propter comediarum Terentii modulationem) posteris reliquisse confiteor. Nostrorum autem Christifidelium quamplurimi extant: qui templorum aliquando festis: saepe vero nuptiis ac splendidis magnatum conviviis: triumphis etiam: ac ceteris honoribus tam publicis quam privatis: necnon diei noctisque exordiorum concentibus in castris et urbibus adhibiti: omnis generis et sacros et prophanos cantus: tibiis eorum ingeniosissime ac amoenissime personant. Quorum quidem: Godefridus Germanus: Federici Romanorum Imperatoris tibicen: existimatione omnium qui eum audierunt: perfectissimus habetur.

[-40-] Ex libro quarto.

Quid sit lyra populariter leutum dicta: quid etiam quelibet instrumentalis species ex ea producta: utpote (juxta linguam vulgarem) viola: rebecum: ghiterra: cetula: et tambura: a quibus omnia hec inventa: quot chordas et qualiter ordinatas primum habuerint: et nunc habeant. Capitulum quartum.

Lyra est instrumentum: ex ligno concavo in modum testudinis formatum: circa medium habens orificium: et collum oblongum: super quod chorde ab infima parte ejus juxta orificium emergentes: usque ad summam equaliter tenduntur.

Et hanc sonitor manu sinistra non modo sustinet: verum etiam digitorum ipsius attactu: chordas deprimit ac elevat. Altera vero: aut digitis ejus aut plectro: chordas ipsas percutit. Unde Ovidius in undecimo metamorphoseos de Phoebo lyricine loquens ait:

Instructamque lyram geminis ac dentibus indis

Sustinet a leva: tenuit manus altera pelctrum. (sic!)

Est que plectrum: quo chorde pulse ad sonum emoventur. Cujusmodi apud nos sunt penna et arculus: apud antiquos pecten. De quo Virgilius.

Jamque eadem digitis jam pectine pulsat eburno.

Porro lyram (Heradostenis poete greci testimonio) primum a Mercurio fuisse inventam hoc modo dicunt. Quom Nilus regrediens in suos meatus: varia in campis reliquisset animalia: relicta etiam testudo est. Quae postquam putrefacta fuisset: et nervi ejus remansissent extenti inter corium: percussa a Mercurio sonitum reddidit. Ad cujus speciem lyram ipse fecit. Unde Horatius ad eum plurium et aliarum rerum inventorem: sic in odis concinit.

Mercuri facunde nepos Atlantis

Qui feros cultus hominum recentum

Voce formasti catus et decore

More palestre.

Te canam magni Jovis ac deorum

Nuntium: curveque lyre parentem:

[-41-] Callidum quicquid placuit jocoso

Condere furto.

Et in hujusmodi lyra: septem chordas inter se tonis ac semitoniis differentes tetendisse fertur: vel ad imitationem septem orbium planetarum: quos (ut supra dictum est) septem diversos edere sonos Pythagorei contendunt: vel ad honorem septem pleiadum Atlantis avi ejus filiarum. Dicente ad illum Ovidio:

septena putaris

Pleiadum numero fila dedisse lyre.

Sed quom ipse septem chorde: per tonos ac semitonia discrepantes: non omni composito cantui suppetebant: quinque et aliquando sex principalium ordinatio ea subtilitate a posteris (ut reor) Germanis inventa est: ut duabus mediis ad ditonum: ceteris vero ad diatessaron temperatis: lyra sit perfectissima. Quin ut fortiorem habeat sonum: cuilibet istarum chordarum una conjungitur: que ei (excepta duntaxat prima) ad diapason contemperatur. His autem chordis ex arietum intestinis communiter factis: sunt qui germanica inventione: gravissime quandam aliam ei per diapason consonantem adjiciunt eneam: Qua concentus non modo itidem fortior: verum etiam longe suavior efficitur. Et quia (sicut prediximus) lyra hec in formam testudinis condita sit: testudo a poetis sepenumero vocatur. Unde Virgilius de Orpheo ad Euridicem ejus conjugem.

Ipse cava solans egrum testudine amorem

Te dulcis conjunx: te solo in littore secum

Te veniente die: te discedente canebat.

Et Flaccus ad ipsam lyram per prosopopeiam:

O decus phebi: et dapibus supremi

Grata testudo Jovis: o laborum

Dulce lenimen: mihicunque salve Rite vocanti.

Quinetiam: lyra (si porphyrioni credimus) dicitur barbitus Ad quem ipse Flaccus per eandem figuram.

Poscimus (si quid vacui sub umbra

Lusimus tecum) quod et hinc in annum

Vivat et plures. age dic latinum Barbite carmen.

[-42-] Verum: nunc vulgus eam ubique leutum appellat. Et forsan ad differentiam quorumdam aliorum instrumentorum: que ex ipsa lyra: progressu temporis apud diversas regiones inventa sunt. Siquidem: hispanorum invento: ex lyra processit instrumentum quod ipsi ac Itali violam Gallici vero dimidum leutum vocant. Que quidem viola in hoc a leuto differt: quod leutum multo majus ac testudineum est: ista vero plana: ac (ut plurimum) ex utroque latere incurvata. Alia tamen viola est: a grecis (ut ajunt) comperta: non solum forma (sicut illa) differens a leuto: sed etiam chordarum dispositione ac pulsatione. Enimvero: sive tres ei sint chorde simplices ut in pluribus: per geminam diapentem: sive quinque (ut in aliquibus) sic et per unisonos temperate: inequaliter. hoc est tumide sunt extente: ut arculus (quom chorda ejus pilis equinis confecta: sit recta) unam tangens: juxta libitum sonitoris: alias relinquat inconcussas. Extractum est et lyra: aliud instrumentum valde minus: ab aliis Gallicorum qui id exogitarunt: rebecum: et ab aliis marionetta nuncupatum. Quod instar leuti testudineum: chordas que vel arculo tanguntur (ut predicta viola) tenet adaptatas. Quinetiam instrumentum illud a Catalanis inventum: quod ab aliis ghiterra: ab aliis ghiterna vocatur: ex lyra prodiisse manifestissimum est. hec enim ut leutum (licet eo longe minor sit) et formam testudineam: et chordarum dispositionem atque contactum suscipit. Ab ipsa etiam lyra instrumentum aliud processit: ab Italis qui hoc compererunt cetula nominatum. Super quam quatuor enee vel calibee chorde: ad tonum et tonum: diatesseron: ac rursus tonum: communiter disposite tenduntur: pennaque tanguntur. Et hec ipsa cetula plana existens: quasdam elevationes ligneas quas populariter tastas appellant: in collo proportionaliter habet ordinatas. Contra quas chorde digitis compresse: sonum: vel sublimiorem vel humiliorem efficiunt. Illud autem exile ac parvum instrumentum: quod Turcharum exiliori ac minori ingenio: ex lyra itidem tractum: eorum lingua tambura nuncupatur: formam quasi coclearis magni continens: tres chordas habet ad diapason: diapenten: ac diatessaron contemperatas: digitis aut penna ad sonandum impellendas. Quorum omnium instrumentorum: alia (secundum chordarum quantitatem et numerum) ad quatuor cantuum partes: immo ad plures (ubi sonitoris ingenium [-43-] et ars corresponderent) perfectissime promendas: alia ad tres: alia ad duas: alia saltem ad unam: accommodabilissima sunt.

Ad que usus lyrae ab hebreis: gentilibus: et Christianis assumptus sit: quique in ejus arte olim claruisse legantur: et nunc cum hujusmodi instrumenti: tum ceterorum ex eo productorum sono: clarere noverimus. Capitulum quintum.

Qvod hebrei lyra in sacris eorum usi fuerint: divine attestantur littere. David enim (ut in secundo regum libro scribitur) et omnis Israhel archam federis de domo Aminadab ferentes: lyris cum ceteris lignis fabrefactis coram domino ludebant. Quinimo: David ipse (juxta Paralipomenon) precepit Levitarum principibus: ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum: nablis videlicet et lyris: et cymbalis: ut sonarent in excelsis sonitus leticie. Quem quidem David ipsa etiam lyra Christi salvatoris nostri magnalia personuisse: Heironymus testis est. David inquit Simonides noster: Pindarus et Alceus: Flaccus quoque: Catullus atque Serenus: Christum lyra personat: et in decacordo psalterio ab inferis excitat resurgentem. Isaias preterea: lyram cum aliis quibusdam instrumentis: ipsorum hebreorum epulis admissam fuisse commemorat. Gentiles item: et ad sacrorum suorum solennitates: et ad conviviorum voluptates: ipsa lyra utebantur. Horatio ad eam canente.

Nec loquax olim: neque grata: nunc et

Divitum mensis: et amica templis:

Dic modos lede quibus obstinatas Applicet aures

In hujusque sono lyrae: ex ipsis gentilibus claruisse plurimos memoriae traditum est. Mercurius enim lyram ab eo (ut predictum est) inventam: Periandro regi (secundum Acronem) primum ostendit. Immo (ut idem ait) fratri suo Apollini dedit. De quo Flaccus: Lyre sollers et cantor Apollo. Et ab hoc eam accepit Orpheus (juxta poetarum carmina) filius ejus. qui teste Diodoro siculo melodia excessit omnes quorum extat memoria: et suavitate cantus: ceteris clarior fuit. De quo Ovidius:

Saxa ferasque lyra movit rodopeius Orpheus:

Tartareosque lacus: tergeminumque canem.

[-44-] Amphion itidem: ipsius lyrae cantu floruisse legitur. Quem quidem eo lapides ad Thebarum muros construendos movisse: plures scribunt poete. Horatius in Odis.

Movit Amphion lapides canendo.

Et Statius in primo Thebaidos:

Penitusque sequar quo carmine muris.

Jusserit Amphion tyrios accedere montes.

Et Seneca in Hercule furente:

Cujusque muros natus Amphion Jove

Struxit: canoro saxa modulatu trahens.

Que omnia ab eminentissimis poetis conficta sunt: ut ostenderent homines prius feroces atque desides: horum Orphei ac Amphionis lyrica modulatione: in humanos et operosos extitisse conversos. Horatio de his in sua poetica dicente.

Silvestres homines sacer interpresque deorum

Cedibus et victu fedos deterruit Orpheus:

Dictus ob hoc lenire tigres rapidosque leones:

Dictus et Amphion Thebane conditor urbis

Saxa movere sono testudinis: ac prece blanda:

Ducere quo vellet.

Arion similiter cujus supra meminimus: lyra ubique celeberrimus habitus est. De eo quippe hec Ovidius in libro fastorum scribit.

Quod mare non novit: quae nescit Ariona tellus.

Carmine currentes ille tenebat aquas.

Pauloque post sequitur.

Nomen Arionium siculas impleverat oras.

Captaque erat lyricis Ausonis ora modis.

Quinimmo non solum duces maximi lirae fidibus olim indulgebant: sed etiam philosophi summi: Quorum fons: immo Apollinis oraculo sapientissimus Socrates: se jam senex (ut verborum Quintiliani meminerim) lyra institui non erubescebat. Quid plura? Summam eruditionem (ut Cicero ait) Greci sitam censebant in nervorum vocumque cantibus. Themistoclesque (quom in epulis lyram recusaret) habitus est indoctior. Et quam fere omnes (potissimum autem poetae [-45-] qui ab ea lyrici vocantur) lyra passim utebantur: tantum honoris ei mathematici attribuerunt: ut et sideribus eam intersererent. Unde Marcus Manilius in suo astronomico: versus hos elegantissimos condidit.

Ex lyra deductis per coelum cornibus: inter

Sidera conspicitur: qua quondam ceperat Orpheus

Omne quod attigerat cantu: manesque per ipsos

Fecit iter: domuitque infernas carmine leges.

Huic caelestis honos similisque potentia causae.

Tunc silvas et saxa trahens: nunc sidera ducit.

Usus autem ipsius lyrae quam leutum vulgo nuncupari prediximus: festis: choreis: et conviviis: privatisque recreationibus apud nos inservit. In qua plurimi precipue germani eximie sunt eruditi. Siquidem: nonnulli associati: supremam partem cujusvis compositi cantus: cum admirandis modulorum superinventionibus: adeo eleganter ea personant: ut profecto nihil prestantius. Inter quos: Petrus bonus Herculis Ferrarie ducis incliti lyricen (mea quidem sententia) ceteris est preferendus. Alii (quod multo difficilius est) soli: cantus non modo duarum partium: verum etiam trium et quatuor: artificiosissime promunt. Ut Orbus ille germanus: ac Henricus Carolo Burgundionum duci fortissimo nuper serviens. Quem etiam germanum: hec sonandi peritia: celebrem pre omnibus effecit. Et quamvis aliqui ad hoc instrumentum id est leutum: quaslibet cantilenas (ut supra tetigimus) jocundissime concinant: ad violam tamen sine arculo in Italia et hispania frequentius. Viola vero cum arculo: non solum ad hunc usum: sed etiam ad historiarum recitationem in plerisque partibus orbis assumitur. Neque preterire in animum venit: quod exiguo tempore lapso: duos fratres Orbos natione Flamingos: viros quidem non minus litteris eruditos quam in cantibus expertos: quorum uni Carolus: alteri Johannes nomina sunt. Brugis audiverim: illum supremam partem et hunc tenorem plurium cantilenarum: tam perite: tamque venuste hujusmodi viola consonantes: ut in ulla nunquam melodia: me profecto magis oblectaverim. Et quia rebecum (si sonitor artifex et expertus fuerit) modulos illis quam simillimos emittat: quibuslibet affectus spiritus mei (occulta quadam familiaritate) ad [-46-] leticiam quam simillime excitantur. Hec itaque duo instrumenta mea sunt. mea inquam: hoc est quibus inter cetera: animus meus ad affectum pietatis assurgit: quaeque ad contemplationem gaudiorum supernorum: ardentissime cor meum inflammant. Quo mallem ea potius ad res sacras: et secreta animi solamina semper reservari: quam ad res prophanas et publica festa interdum applicari. Ghiterre autem usus: propter tenuem ejus sonum: rarissimus est. Ad eamque multo sepius Catalanas mulieres carmina quaedam amatoria audivi concinere: quam viros quicpiam ea personare. Cetula tantum uti quosdam rusticos ad eam nonnullas leves cantilenas concinentes choreas quoque ducentes in Italia quinque comperi. Et quom Turcharum immanissima gens: qui pontificatus Sixti papae quarti anno decimo: Hydrontum Apulie Metropolim dolo expugnaverant: post quatuor mensium obsidionem: Alfonso Calabrorum duci strenuissimo: se internitionis metu dedidisset: quosdam eorum illo instrumento: quod (ut supra diximus) ab eis tambura vocatur: nonnullos cantus (ut privatim (quod possent) se in terra consolarentur aliena) Neapoli edere persensi: adeo nimirum incomptos ac insulsos: quod solum id ad eorum ostendendam barbariem: omnino sufficiebat.

Tinctus pieridum Tinctoris fonte perenni

Quo tingi studuit tingere proposuit.

Accepit gratis: gratis dat: quicquid aquarum

Fudit in os ejus profluus ille deus.