Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Next part   

Actions

Back to top

[f.a1r] Glareani

[DODEKACHORDON]

Plagij

A Hypodorius, Hypermixolydius Ptolemaei

B Hypophrygius, Hyperaeolius Martiani Capellae

C Hypolydius

D Hypomixolydius, Hyperiastius uel Hyperionicus Martiani Capellae

E Hypoaeolius, Hyperdorius Martiani Capellae

G Hypoionicus, Hypoiastius Martiani Capellae

*F Hyperphrygius, Hyperlydius Politiani sed est error

Authentae

D Dorius

E Phrygius

F Lydius, Hyperphrygius Martiani Capellae

G Mixolydius, Hyperlydius Martiani Capellae

A Aeolius

C Ionicus, Porphyrio Iastius Apuleius et Martianus Capella

*B Hyperaeolius

Basileae.

[f.a2r] Reuerendissimo in Christo Patri:

Illvstrissimo Principi, Othoni. Sancti Romani Imperij Haereditario Dapifero: Baroni in Vualtpurg: Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali, Territorio Sanctae Albinae, ac Episcopo Augustidunensis dignissimo ac amplissimo.

Glareanus salutem dicit plurimam.

TIMOTHEVM Milesium, artis Musices authorem celeberrimum, Reuerendissime PATER, Athenaeus libro 14. ex Artemone tradit a Lacedaemonibus reprehensum, ut uetustae ac priscae Musicae corruptorem: quoniam Systemate uteretur, quod chordas plureis Magadide haberet. Diuus autem Seuerinus in Musices praefatione etiam Laconica eiectum esse asserit Timotheum, quod ad consuetos neruos unum addiderit neruum, ac effoeminatiorem Musicen fecerit. Consultumque de eo factum Graecis uerbis refert, in quo contineretur: Iccirco Timotheo Milesio Spartiatas succensuisse, quod multiplicem Musicem reddens puerorum animis, quos acceperat erudiendos, officeret, et a uirtutis modestia praepediret. Haec de Timotheo ex Graecis Boethius. Quae si ita habent, ut fide digni tradiderunt authores, quid de me futurum esse putem? qui ad octo musicarum Cantionum Modos, tot nunc seculis apud omneis celebratos, quatuor superaddam, ac ex Octochordo dodecachordum faciam: Omnem uetustatem uelut inscitiae accusem, ac negligentiae damnem, Quinetiam duos a priscis omnibus reiectos, explosos, in exilium relegatos, ac uelut emortuos, nunc, si Dijs placet, ut in prouerbio est, reuocem, postliminio recipiam, ac in uitam resuscitem: dignus sane qui non ex una Laconica, sed uniuerso orbe terrarum, qua rationales habitant homines, explodar, eijciar, ac exturber. Haec tam dura obiecta, has tam graueis accusationes nisi purgauero, ac Lectori ostendero rem secus habere atque accuser, quid restat, nisi ut uictus dem manus, ac audaciae poenas luam? Verum enimuero, quando, Colendissime Pater, apud aequum iudicem, indicta causa, nemo unquam damnatus fuit, omneis qui me saluum esse, ac reum minime causa succumbere uelint, bonam spem habere iubebo. Facile enim confutabo aduersae partis argumenta, si de Psephismate illo Laconico prius dixero. Athenaeus sane loco, quem dixi, eodem ait, Timotheum, cum [f.a2v] Lacon quidam redundanteis in eius Lyra incidere uellet chordas, indicasse apud ipsos etiam Laconas quemdam esse, qui pari chordarum numero Lyra uteretur, hoc ita dicto, ipsum dimissum esse. Itaque cum hoc uariatum historia sit, neque satis certum (cum tamen id multum referat) de Lyrae ne, an de Citharae neruis authores loquantur, qui eum damnatu scribut: cunque in addendis Citharae chordis etiam laudem meruerit, ut qui cum Hestiaeo Colophonio ex Enneachordo Hendecachordum fecisse ab omnibus huius artis professoribus praedicetur, consulto omitti potest, et ad rem ipsam deueniamus. Qui nos de duodecim Modis commentationem nouam introduxisse clamitant: Nae illi egregie ostendunt se leuiter admodum in ueterum authorum lectione uersatos, imo contentos usu horum aliquot seculorum, quibus ad Psalmos demodulandos octo aut nouem suffecerunt Modi. Verum adducendi sunt authores, pauci quidem, sed quibus fides merito adhibenda. Plato, cum saepe Modorum meminerit, Harmonias uocat, Certe libro 3. de Republica VI principes Modos nominat, quibus si plagios singulos dabimus, quis neget XII esse Modos? Ex eodem authore, ac eius discipulo, non indoctiore, Aristotele satis claret ea tempestate de Modis cognitionem omnibus doctis in usu fuisse frequentissimo. Aristoxenum nos non legimus: Sed omnes fatentur illum XII Modorum authorem, adiecta etiam nomenclatura eorum, quam horum Commentariorum libro 2. sequendam esse statuimts. Transeo hic innumeros Graecos, quosdam etiam latinitate donatos. Inter Romanos scriptores Boethius, uerum huius artis lumen, VII Diapason species constituit, ex quibus facile XII, aut mauis XIIII, diuisione arithmetica ac Harmonica colliguntur Modi. Nam octauam, non uno duntaxat loco, fatetur eamdem cum prima, et a Ptolemaeo adiectam ad supplendum [Disdiapason] maximum systema. Alioqui XVI futuros, quos nos, praeter duos Nothos, XII cum Aristoxeno ponimus. Martianus Capella XV nobis exhibet de quibus suo dicemus loco. Ecclesia Romana in Psalmorum intonationibus IX utitur: sed Cantus tamen habet tredecim Modorum, ut eodem libro secundo exemplis e Choro Ecclesiastico sumptis ostendemus. Georgius Valla satis habuit omnium recensere opinionem, et coaceruare quicquid uspiam de Musicis scriptum legerat. Ita ipse etiam plureis duodecim habet. Constat igitur non esse nouam rem hanc nostram de XII Modis assertionem, sed probam antiquitatis instaurationem. Verum id non credat Lector, donec firmis argumentis negocium ipsum per Mathematicas rationes, ac praecepta per luculentissima exempla ostendero, quod duobus posterioribus libris nos fecisse omnino persuasum habemus. Caeterum mirari saepius soleo, cum nostra aetate Chromatico uel Enharmonico, duobus apud ueteres frequentibus Modulandi generibus nemo utatur, omneis tamen huius [f.a3r] aetatis Musicos subinde inculcare, et prope magis anxie de eis praecipere, quam de Diatonico, quo nunc solo utimur. Quod nos quantum licuit, his libris cauimus, et huius artis Elementis libro uno simpliciter traditis Modos ipsos, quorum gratia molestum hunc laborem susceperamus, cum exemplis, duobus inde uoluminibus adnexuimus. Sed libet magis mirari quosdam ex professo de Musicis scribentes, quoties uel ex Apuleio AEolij simplicitatem: Iastij uarietatem, uel ex Luciano [tes Phrygiou to entheon: tes Lydiou, to Bakchikon: tes Doriou, to semnon, tes ionikes, to glaphuron], praedicant, interrogati uero, ut a Dorio AEolium, a Lydio Ionicum distinguant, idque aliquo exemplo Cantus ostendant, ibi nihilo plus respondent, Quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes, sed ad cantores remittunt, Hi quidem simillimi mihi uidentur ijs, qui laudata aliqua salubri herba, interrogati uero, ut eam indicent, uel nihil respondent, uel ad Pharmacopolas mittunt, ipsis, qui rogati sunt, indoctiores. Ad idem pertinet, cum de re non tam obscura, quam propemodum deplorata, a me sollicitati literarum etiam Principes nostra aetate, plaerunque respondebant, non suae esse professionis. Sed satis nunc de hisce. Ad negocium redeo. Ausus sum fateor Augustissime Pater, rem, quam cum primum caepissem (Nam non minus XX annis hoc saxum uorso) plane ipse conatum meum ridebam mecum, et tamen, ut fit, spe alliciebar nanciscendi propositi, permotus illo potissimum Comici dicto. Nihil tam difficile, quin quaerendo inuestigari possiet, Saepe inuocato Christo, qui opus ad ipsius gloriam ceptum prosperaret, ab ipso solo auxilium petiui, ab ipso solo praemium sperans: Nam ab hominibus ferme maledicentiam licet expectare, idque quamlibet leuem ob causam.

Alijs enim non satis tersi uidebimur, Quasi uero hic Rhetoricem doceamus, Alijs culpabor haud dubie longior, nonnullis contra, nimis concisus. Sed quis omnibus placere potest? Ego illum satis splendide loqui iudico, quacunque tandem arte tradenda, qui rem ipsam, ut est, ingenue, candide, ac syncere docet, abstinens a fucata ac phalerata oratione, quique magis docere cupiat quam uideri doctus. Neque tamen interea sordide ac barbare loquentem, qui foeda balbutie inquinet artem, commendasse uideri uelim. At de his alibi loquemur copiosius. Hoc magis pro defendendo hoc opere uisum est admonitione dignum, neque enim parum difficultatis nobis ingessit, quod cantus Ecclesiastici sint mire hodie per diuersas nationes uariati, praeterea dioecesibus ac ordinibus mutati, denique, a multis male deprauati. Sed ni fallor Praedicatorum ordo synceriorem reliquis quibusdam ordinibus habet cantum, loquor de eo, qui ad substantialia Missae pertinet, eum nos plaerunque libro secundo secuti sumus, quanquam ne huic quidem ubique accedo. Est coenobium Benedictinae professionis in capite Hercyniae syluae (ad Sanctum Georgium uocant) Fons alter Danubij proxime oritur, [f.a3v] Prygen appellant: Herodotus Pyrenen appellasse uidetur. Situs eius est inter Friburgum terrae Brisgoae, et Rotuilam Vilinganque magnifica duo Hercyniae Syluae oppida, ita tamen ut magis Rotuilae ac Vilingae appropinquet quam Friburgo. Ei coenobio Reuerendus Pater ac Dominus Dignus Ioannes Kern Abbas tempestate mea praesidebat. Apud quem codex erat, qui omnium scientiarum tractatus uarios habebat, [engkuklopaidian] uocant Graeci. Inerant quinque Diui Seuerini uolumina de Musicis: Praeterea Guidonis Aretini quaedam, Bernonis, Vuilehelmi, Othonis, Theogeri Episcopi, et Ioannis qui postea Pontifex Maximus XXII eius nominis fuit. Per eos libros audaciorem me factum, maxime per Boethiana opera, quae apud me ante manca fuerant ibi utcumque emaculata, diffiteri non possum, etiamsi in nullo totam Modorum Nomen claturam inueni: Quare necesse fuit praeterea Graecos consulere. Nec id immerito, cum quicquid disciplinarum uspiam est, illis acceptum referre debeamus. Et inter reliquas quidem disciplinas haec tota graeca est, graecis uerbis omnia habens Themata, omnia artis uocabula, Nisi quod latini postea magis compendiosa uia aggressi, multo breuioribus uerbis, et artis uocibus faciliorem fecere, quod nobis in opere ipso ostendendum est. Haec igitur tibi Augustissime PATER, una cum Reuerendissimo Cardinalium caetu, ut omnis Ecclesiastici iuris moderatoribus examinanda subijcio. In CHRISTI laudem hunc sane suscepi laborem. Iudicent igitur hi, quibus CHRISTI ouile commissum est. Quod ad me attinet, ita hocce negocium me tractasse confido, ut sentiant omnes aequi animi iudices, Christianae pietati ac Ecclesiasticae dignitati ex animo me consulere uoluisse. Qui affectus si uotis non potietur, certe uoluntas ad augendam sacram religionem laudabilis fuerit. Sed uerborum satis est, res ipsa loquetur Vale Friburgi Brisgoae. Anno a Christi natali, M.D.XLVII.

[f.a4r] Authorum, qui in hoc opere citantur Nomenclatura.

Graeci

Homerus

Hesiodus

Plato

Aristoteles

Dionysius Halicarnasseus

Ptolemaeus

Plutarchus

Iulius Pollux

Lucianus

Athenaeus

Cleonides

Diodorus Siculus

Theodorus Gaza

Suidas

Apud alios citati.

Heraclides apud Athenaeum

Aristoxenus

Nicomachus

Philolaus apud Boethium

Hercyniae syluae coenobia

Latini

Marcus Varro

Marcus Tullius Cicero

Virgilius

Terentius

Horatius

Quintilianus

Plinius

Boethius

Diuus Augustinus

Aulus Gellius

Macrobius

Apuleius

Vitruuius

Donatus

Seruius

Porphyrio

Acro

Ab Domini annis

Hermannus Contractus,

Comes a Veringem

Guido Aretinus

Otho

Berno

Vuilehelmus

Ioannes Pontifex Maximus

Theogerus Episcopus

A Currentibus et infra annis

Politianus

Desiderius Erasmus Roterodamus

Georgius Valla

Franchinus

Christophorus Landinus

Ioannes Coclaeus

Sebastianus Brant

Michael Rubellus

Ioannes Olus Heluetius

Ioannes Froschius

Sebaldus Heyden

Listenius

Rauus

Symphonetae a Currentibus et infra annis

Iodocus a Prato uulgo Iusquin

Ioannes Okenheim

Iacobus Obrecht Belga

Petrus Platensis

Antonius Brumel

Henricus Isaac

Ioannes Ghiselin

Ioannes Mouton

Ioannes Richafort

Feuin Aurelianensis

Vaqueras

Nicolaus Craen

De orto

Adamus a Fulda Germanus

Damianus a Goes Lusitanus

Lutuuich Senfli Tigurinus

Gregorius Meyer

Sixtus Dietrich

Antonius a uinea

Thomas Tzamen Aquaegranensis

Adamus Luyr Aquaegranensis

Gerardus a Salice Flandrus

Ioannes Vannius

Andreas Syluanus

Frater Lagendre Antuacensis

[f.a4v] Libri primi Capita XXI.

De Musices diuisione ac definitione Caput I.

De Elementis Practices Caput II.

Quae in Guidonis typo rudibus huius artis consyderanda Caput III.

De Clauibus et uocum deductionibus per easdem, de notularum item figuris Caput IIII.

De Quinque Tetrachordis et tribus Modulandi generibus Caput V.

De uocum permutationibus per omneis claues Caput VI.

De clauium signatarum siue Characteristicarum transpositione Caput VII.

De Interuallis Musicis et quomodo Interuallorum species sumendae Caput VIII

Quid Phthongus, Consonantia et dissonantia, Tum consonantiarum species quot apud Priscos, quot apud Neotericos Caput IX.

De Toni partitione, eiusque partium definitione Caput X.

De Octo Modis musicis nostrae aetatis praeceptio Caput XI.

De Cantuum fine in Modis Caput XII.

De uulgari Modorum agnitione Caput XIII.

De Modorum expatiatione ac permixtione Caput XIIII.

De Modorum usu in Cantantium Choro Caput XV.

Quemadmodum Musicae Consonantiae indubitanter aure dijudicari possint ex Boethio, atque inibi de musicorum uocabulorum abusione Caput XVI.

Quid Magas, Monochordum. Magadis, similesque quorundam Musicorum instrumentorum appellationes Caput XVII.

De triplici siue chordarum siue neruorum in scala musica diuisione Caput XVIII.

Monochordi diuisio in genere Diatonico Caput XIX.

De inueniendis Consonantijs per Citharae neruos Caput XX.

Parasceue ad sequentis libri commentationem Caput XXI.

Libri secundi, Capita XXXIX.

Quo pacto uere Modorum discrimen sumendum Caput I.

Quid systema, quae Modorum nomina, qui cuique Diapason Modus aptandus Caput II.

[f.a5r] Quomodo ex connexione Diatessaron ac diapente XXIIII Diapason species fiant, e quibus XII reijcantur, XII recipiantur Caput III.

Quomodo ex XII Diapason speciebus septem duntaxat fiant Caput IIII.

Quid aetas nostra immutasse in his Modis uideatur, et quatenus id fieri liceat. Caput V

Quod necesse si XII ponere Modos, siquidem octauus noster recte ab alijs separatus est. Caput VI.

De Modorum ordine, eorunque appellatione. Caput VII.

De chordarum grauitate et acumine, ac secundum ea appellatione. Caput VIII.

Quo pacto sumendi sint Modi, et quae prima omnium Modorum chorda. Caput IX.

Authorum aliquot loca discussa, quae traditis a nobis hactenus praeceptis contraria uidentur. Caput X.

De Modorum inuicem commutatioue. Caput XI.

Cur septenarius numerus apud Authores tam frequens in rebus musicis. Caput XII.

De sono in coelo duae opiniones, atque inibi Ciceronis Plinijque loci excussi. Caput XIII.

Quid per IX Musas intelligendum. Caput XIIII.

Anacephalaeosis parua de Modorum diuisione. Caput XV.

De prima Diapason specie ac duobus eius Modis. Caput XVI.

De Aeolio Modo. Caput XVII.

De secunda specie diapason, ac uno eius proprio Modo. Caput XVIII.

De tertia diapason specie, ac duobus eius Modis. Caput XIX.

De Ionico siue Iastio Modo. Caput XX.

De quarta Diapason specie, ac duobus eius Modis. Caput XXI.

De Hypomixolydio siue Hyperiastio. Caput XXII.

De quinta Diapason specie, ac duobus eius Modis. Caput XXIII.

De Hypoaeolio Modo. Caput XXIIII.

De sexta Diapason specie, ac uno eius proprio Modo. Caput XXV.

De septima Diapason specie, ac duobus eius Modis. Caput XXVI.

De Hypoionico Modo. Caput XXVII.

De Modorum connexione ac per Diapente communione. Caput XXVIII.

De 1. connexione, quae ex prima est Diapason specie ac quarta. Caput XXIX.

De 2. connexione, quae ex secunda est Diapason specie ac quinta. Caput XXX.

De 3. connexione, quae ex tertia est Diapason specie ac sexta. Caput XXXI.

De 4. connexione, quae ex quarta est Diapason specie ac septima. Caput XXXII.

De 5. connexione, quae ex quinta est Diapason specie ac octaua. Caput XXXIII.

De 6. connexione, quae ex sexta est Diapason specie ac nona. Caput XXXIIII.

De 7. connexione quae ex septima est Diapason specie ac decima. Caput XXXV.

Quod Modi Diapason mediatione, quae fit per Diapente ac Diatessaron consonantias, potissimum noscantur. Caput XXXVI.

[f.a5v] Quod Modi non perpetuo impleant extremas chordas, sed phrasi noscantur, ac partim etiam finali claue. Caput XXXVII.

De praestantia Phonasci ac Symphonetae, ac item de cantibus plano ac mensurali uter utri cedat. Caput XXXVIII.

De inueniendis Tenoribus ad Phonascos admonitio. Caput XXXIX.

Libri tertij Capita XXVI.

De notarum figuris. Caput I.

De notarum ligaturis. Caput II.

De Pausis. Caput III.

De Punctis. Caput IIII.

De Modi, Tempore, ac Prolatione. Caput V.

De Signis. Caput VI.

De tactu siue cantandi mensura. Caput VII.

De Augmentatione, Diminutione, ac Semidiapente. Caput VIII.

De Notularum imperfectione. Caput IX.

De Alteratione. Caput X.

De Syncope, et huius nouae in institutionis diuersitate querela, cum exemplis ad eam ostendendam opportunis. Denique de VI uocum Musicalium (quas uocant) deductionibus exempla. Caput XI.

De Proportionibus Musicis. Caput XII.

Duodecim Modorum exempla, ac primum Hypodorij ac Aeolij. Caput XIII.

De Hypophrygio, et Hyperaeolio exempla. Caput XIIII.

De Hypolydio, et eius exemplis. Caput XV.

De Ionico exempla. Caput XVI.

De Dorio Modo exempla. Caput XVII.

De Hypomixolydio, et eius exempla. Caput XVIII.

De Phrygio Modo exempla. Caput XIX.

De Hypoaeolio Modo exempla. Caput XX

De Lydij Hyperphrygijque Modorum exemplis. Caput XXI.

De Mixolydio, ac eius exemplis. Caput XXII.

De Hypoionico. Caput XXIII.

De binorum Modorum connexione exempla, atque inibi obiter Iusquini Pratensis Encomium. Caput XXIIII

De Tenoribus Diapason non explentibus. Caput XXV.

De Symphonetarum ingenio. Caput XXVI.

[Telos.]


[f.a6r] Cantiones Mensurales in his uolvminibvs plvres LXXX.
Ab occultis meis 4, uocum Sixti Dietrich.     344
Adiuua nos. Tractus finis 4. uocum Iusquini     248
A furore tuo Domine IIII uocum incerti authoris.     430
Agnus Dei ex Iusquini Missa Hercules trium uocum ex una.     221
Agnus Dei ex Iusquini Missa Lhome arme super uoces musicales trium uocum ex una cum 
resolutione.     442
Agnus Dei duo, IIII uocum ex Iusquini Missa fortuna.     388
Agnus Dei, duum eiusdem ex Missa de nostra Domina.     305
Agnus Dei, duum ex Missa [dringx] Antonij Brumel.     430
Anima mea IIII uocum Henrichi Isaac.     348
Attendite Popule meus Ioannis Vannij 4. uocum,     306
Aue Maria IIII Iusquini.     358
Aue Verum corpus Christi duum ac trium Iusquini.     288
Auss hertzen grund latino contextu IIII uocum.     430
B
Benedictus duum ex una Iusquini Missa Lhome arme super voceis musicales.     441
Benedictus duum ex Missa eiusdem Gaudeamus.     220
Benedictus duum ex Missa eiusdem Lhome arme VI toni.     eadem
Benedictus duum ex Ockenheim Missa ad omnem tonum.     455
Benedictus duum ex Missa [dringx] Antonij Brumel.     458
C
CHRISTVS resurgens, Richafort 4. uocum.     292
Christe eleeson, ex Missa Sancti Antonij Petri Platensis IIII uocum.     278
Conceptio Mariae Henrichi Isaac IIII uocum.     460
Confitebor Domino. Gregorij Meyer. 4. uocum.     434
D
Deus meus ad te leuaui. trium peruetustum.     252
Deus in adiutorium meum IIII uocum Senflij.     332
De profundis IIII uocum Iusquini.     372
Domine non secundum duum. Vaqueras.     244 ac deinceps
Domine non secundum. duum Iusquini.     246
Domino IESV Christe. trium Thomae Tzamen.     298
Domine saluum fac Regem. IIII uocum Ioannis Mouton.     300
Domine fac mecum ad aequales IIII uocum Sixti Dietrichi.     342
Duum ex una, tria exempla Iusquini et Obrecht.     257 et 258 et 259
Duum Gregorij Meyer.     281
Duae ex una, Iusquini tria exempla.     446 ac deinceps
Duae ex una, De orto.     320
Duae ex una, incerti authoris. uide latius Monas.     346
E
Ecce uideo coelos apertos Nicolai Craen trium.     326
Ego dormio, Antonij a uinea. IIII uocum.     254
Erue domine animam meam, duum Sixti Dietrichi.     329
Et in terra pax ex Missa Iusquini de nostra Domina. 4. uocum.     392
I
IESV Christe, trium Listenij.     439
Iuppiter omnipotens. Adami Luyr Aquaegranensis trium.     290
F
Fuga ad minimam Iusquini. IIII uocum.     452
K
[Kyrie] trium cum Osanna Andreae Syluani.     432
[Kyrie] ex Missa ad omnem tonum Ockenhemij 4. uocum.     455
[Kyrie] nostra Domina 4. uocum Gregorij Meyer.     302
L
Laudate Dominum omnes gentes Leuendre IIII uocum.     284
Liber generationis IIII uocum Iusquini.     376
Loquebar de testimonijs tuis IIII uocum Isaac.     330
Lutuichi Regis Franciae locosa cantio 4. uocum.     469
M
Magnus es tu Domine Iusquini IIII uocum.     272
Miseremini mei 4. uocum Ioannis Mouton.     322
Monades quinque Gregorij Meyer.     280. 296. 304. 312  354.
N
Ne laeteris, Damiani a Goes Lusitani 3. uocum.     264
Nesciens mater Ioannis Mouton VIII uocum.     466
O
O Domine Iesu Christe, Sixti Dietrichi trium uocum.     276
Os Iusti. Gerardi a Salice flandri, 4. uocum.     282
O IESV fili Dauid. Iusquini. IIII uocum.     356
O uera lux et gloria. Adami ab Fulda 4. uocum.     262
P
Parce Domine Iacobi Obrechth III uocum.     260
Per illud Aue duum Ioannis Mouton.     347
Planxit autem Dauid Iusquini 4 uocum.     418
Pleni sunt, duum ex una ex Iusquini Herculea.     242
Pleni sunt duum ex una, e Petri Platensis Missa O Salutaris.     242
Pleni sunt duum. Pauli Vunest. ut quidam putant.     313
Pleni sunt duum ex Missa Aue Maria Antonij Feuin.     355
Pleni sunt duum ex Missa Pange lingua Iusquini.     321
Pleni sunt duum ex Missa [drungx] Antonij Brumel.     457
[f.a6v] Q
Quaternum uocum ex una Duae cantiones Petri Platensis. facies     445
Qui mihi ministrat, Lydij IIII uocum Gregorij Meyer.     338
Qui mihi ministrat, Ionici IIII. uocum eiusdem Gregorij.     340
Qui uenit in nomine Domini Antonij Brumel Duum.     297
S
Salue mater Saluatoris IIII uocum Ioannis Mouton.     464
Saluum me fac, peruetustum incerti authoris Trium.     266
Sapphicum carmen IIII. uocum incerti authoris.     438
Seruus tuus sum ego. Duum Sixti Dieterichi.     328
Si Deus pro nobis Trium. facies     220
T
Tota pulchra es IIII. uocum Henrichi Isaac.     268
Trium ex una uoce incerti authoris.     259
Trium ex una Ioannis Okenheim absque clauibus.     454
Trium ex una Lutuichi Senflij Tigurini.     444
Tulerunt Dominum meum IIII uocum Threni Magdalenes, quidam Isaac adscribunt.     314
V
Victimae Pascali laudes IIII uocum, Iusquini.     368
Vocum Musicalium ad Fortunam cantio applicita IIII uocum Lutuichi Senflij Tigurini.     
222
Vocum musicalium simplex deductio.     22
Finis.
[f.b1r] In Dodecachordi treis libros rervm svmmarum index copiosissimus.
A
Acumen et grauitas in neruis. facies     83
Adam ab Fulda Germanus Symphonetes.     261
Adam Luyr Aquaegranensis Symphonetes.     288
A Dorio ad phrygium quae sit uera eius Adagij causa et ratio.     91
A Dorio ad Phrygium exemplum in cantu mensurali.     372
AEOLII Modi Systema.     70
Aeolij Modi Natura.     104
Aeolius est eiusdem cum Hypodorio speciei.     77
Aeolij Modi exempla non sunt eiusdem generis.     104
Aeolij Modi primum exemplum in cantu plano.     105
Aeolij Modi secundum exemplum in cantu plano.     106
Aeolij Modi tertium exemplum in cantu plano.     107
Aeolij Modi quartum exemplum in cantu plano.     108
Aeolij Modi intonatio.     109
Aeolij Modi uaria exempla in cantu mensurali.     256
Aeolij Hypoaeolijque Modorum connexio.     152
Aeolij Hypoaeolijque connexionis primum exemplum in cantu plano.     153
Aeolij Hypoaeolijque connexorum secundum exemplum in eodem cantu.     154
Aeolij Hypoaeolijque connexorum tertium exemplum in eodem cantu.     155
Aeolij Hxpoaeolijque connexorum exemplum in cantu mensurali.     302
Agnus Dei ex Iusquini Fortuna.     365 et 388
Agnus Dei ex Iusquini Hercule.     221
Alma Redemptoris Antiphona.     16. et 17
Alteratio quid Musicis nostra aetate significet.     211
Alterationis exemplum ex Franchino.     212
Anacephalaeosis omnium modorum.     101
Andreas Syluanus Symphonetes.     432
Antiphona ut declinetur.     43
Antonius a uinea Symphonetes.     253
Antonius Brumel Symphonetes.     456
Antonius Feuin Aurlianensis Symphonetes.     354
Apotome, id est, semitonium maius.     27
Apulei locus emaculatus.     89
Aristoxeni et capellae opiniones compatae,     63
Aristoxeni XII Modorum Typus.     81
Arithmetica Mediatio Musicis recentioribus.     22 et 68
A Solis ortu in cantu plano.     164
Athenaei locus discussus.     89
Athenienses ac Lacedaemonij comparati.     facies 118
Aue Praeclara Prosa iu cantu plano.     159
Aue Praeclara Prosa laudatur,     176
Aue Maria in Aeolio Modo.     107
Augmentatio in Musicis quid,     205
Authentae Modi.     30 et 79 ac deinceps. et 82
Authentae fere intra inferioris Diapason limites meant, ita etiam nonnunquam Plagij.     164
B
Basis uox omnis concentus fundamentum.     84 et 240
Boethij laus.     44 et 54 et 51 et 86
Boethij demonstrationes in Musicis ad quam neruorum formam.     85
Benedicta sit Sancta Trinitas Prosa explicata.     149
Breuis nota, qua figura pingitur.     196
[sqb] a nostrae aetatis Musicis inuentum.     2
C
Cabale apud Suidam quid significet     47
Calliope Musa, quid.     99
Canon Georgii Vallae.     48
Cantio in qua communia sunt interualla.     22
Cantorum audacia de fine Cantionum.     163
Cantus trium specierum Diatessaron,     165 et 166
Cantus intra quintam cuius Modi.     165 et 166
Cantus ecclesiastici laus.     176
Cantus simplicis commoditates et mensuralis incommoditates.     177 et 178
Caepellae Nomenclatura Modorum.     79
Characteristica uel signata clauis quae.     6
Chromaticum modulandi genus.     11
Ciceronis locus excussus.     97 et 98
Cithara ac lyra differunt.     84
Citharae laus.     59 et 441
Cithare Typus.     58
Clare Sanctorum. Prosa per Glareanum diligenter explicata.     134
Clauis Quid.     6
Claues in scalam ordinantur.     2 et 3
Clauis characteristica siue signata.     6
Clauium signatarum transpositio.     15
Claues essentiales septem.     3
Claues in Guidonis scala XX.     2 et 6
Color imperfectionis signum.     210
Color in imperfectis cum exemplis.     211
Comma quid.     26
[f.b1v] Confinalis falsa, Item uera clauis.     31
Consonantia quid, duabus definitionibus.     23
Consonantiarum ueterum ratio et numerus.     24
Consonantiarum diuisio apud neotericos.     25
Consonantiae perfectae sunt. 5.     25
Consonantiae imperfectae sunt 4.     25
Consonantiae ut inueniantur in Citharae neruis.     59
Cratera.     43
Credo, in simplici cantu.     106
D
Damianus a Goes Lusitanus nobilis Symphonetes laudatur.     264
Deductiones VI uocum sunt septem.     6. et 7. et 8
Deductionum tria exempla in cantu mensurali.     220
Deductionum quartum exemplum in cantu mensurali.     221
Deductionum quintum exemplum in cantu mensurali.     222 ac deinceps.
Deductionum sextum exemplum simplex.     226
Demonstratio quod necesse sit ponere XII Modos.     75
De octauis idem est iuditium. Regula musica.     5
Deprauatio Dorij in Aeolium,     119
De profundis Iusquini cantio explicata.     364
Diapason quid et unde dicta.     21
Diapason Systema quid.     66
Diapason ut certo deprehendatur in dupla ratione.     45
Diapason cum diapente quo pacto indubitanter in ratione tripla esse reperiatur.     45
Diapason duplex mediatio.     21
Diapason bifariam in diatessaron ac diapente secatur.     68
Diapason quae uerae, quae falsae species.     68
Diapason XII species ad 7. rediguntur.     70
Diapason 7. species ab A ad g.     21
Diapason 7. species non implent disdiapason.     66
Diapason prima species cum duobus Modis Hypodorio ac Aeolio.     102
Diapason secunda species cum uno eius Modo Hypophrygio.     110
Diapason tertia species, ac duo eius Modi Hypolydius ac Ionicus.     114
Diapason quarta species, ac duo eius Modi Dorius ac Hypomixolydius.     117
Diapason quinta specles, ac duo eius Modi Phrygius ac Hypoaeolius.     123
Diapason sexta species, ac unus eius Modus Lydius.     127
Diapason septima species, ac duo eius Modi Mixolydius et Hypoionicus.     133
DIAPENTE quinta perfecta cum suis speciebus.     20
Diapente ut certo in sesquipla ratione esse depraehendatur.     45
Diapente 4. species quae quibus Modis sint communes.     139
Diapente cum annexis Tonis Semitonijsque.     171
Diapente primae speciei Re la cantus simplices.     167
Diapente secundae speciei Mi mi cantus simplices.     168
Diapente tertiae speciei Fa fa cantus simplices.     168
Diapente quartae speciei Vt sol cantus simplices.     169
Diapente primae speciei Re la exemplum figuratum.     430
Diapente secundae speciei Mi mi exempla figurata.     432
Diapente tertiae speciei Fa fa exemplum figuratum.     434
Diapente quartae speciei Vt sol in Synemmenis et cantu figurali exemplum.     438
Eiusdem in diezeugmenis exemplum figuratum.     439
Diaschisma dimidium dieseos.     28 et 27
DIATESSARON quarta, cum suis speciebus.     20 et 23
Diatessaron quomodo hodie consonantia.     25
Diatessaron quomodo uere in ratione sesquitertia esse sciatur.     45
Diatessaron trium specierum cantus simplices.     165
Diatessaron ac diapente XXIIII connexiones efficiunt XII diapason species utiles.     68
Diatessaron 3. species, quae quibus Modis sint communes.     139
Diatonicum primum modulandi genus.     9
Diesis, id est, Semitonium minus.     28 et 27
Dieseos duplex acceptio.     28 et 27
Diezeugmenon quartum Tetrachordum cum quatuor suis chordis.     10
Differentiae formularum in Modorum finibus.     40 et 41
Digressiuncula in Cantorum mores.     113
Diminutio in Musicis quid.     205 et 206
Diminutionis uariae praeceptiones.     205 et 206
Diminutionis exemplum ex Franchino.     206
Discantus siue Cantus laudatur.     239
Disdiapason maximum in Musicis systema.     10
Disdiapason quale systema.     66
Disdiapason ut uere in ratione quadrupla reperiatur.     45
Dissonantia quid.     24
Dissonantiae sex intra disdiapason.     26
Ditonus tertia perfecta.     19
[f.b2r] Ditonus cum diapente.     21
Dominus uobiscum siue Liber generationis IESV Christi in simplici cantu.     108
Domine quis habitabit in simplici cantu.     114
DORIVS Modus ex D in d.     66
Dorius quare Modorum primus.     76
Dorij Modi natura.     118
Dorium uerum esse Modum Graecum.     eadem
Dorius uiro graui comparatus.     eadem
Dorius ac Ionicus Modi comperati inuicem ad populorum mores unde nomina habent.     
eadem
Dorius Phrygio Ionico ac Lydio, tribus Modis, comparatus a Platone.     eadem
Dorius carminibus Heroicis demodulandis aptissimus Glareani experimento.     eadem.
Dorij exemplum in cantu plano.     119
Dorij exemplum in cantu mensurali.     296 ac deinceps.
Dorij phrasis sed ascensu, descensu ac fine licentiosa.     451
Dorij Hypodorijque connexio.     141
Dorij Hypodorijque connexionis exemplum in cantu plano.     141
Dorij Hypodorijque connexorum exempla in cantu mensurali.     368 ac deinceps.
Dorij Hypodorijque connexorum exemplum in Phrygij finitum sede.     447
Dorij Hypodorijque connexorum exemplum cum semiditono superne.     448
Dupla proportio.     229
Duplae proportionis duo exempla.     229 et 230
E
Ecclesiastici in transponendis cantibus audaces.     31
Egressus Iesus de torrente Cedron Harmonia explicata in cantu plano cum connexis 
commissuris.     146 et 147
Elementa Musices Practicae.     1
Elegiaci carminis Harmoniae duae.     212
Emendemus in melius Responsorium.     103
Enharmonium, tertium modulandi genus.     11
Erasmus Roterodamus.     120 et 134 et 190
Eremus Heluetiorum.     154
Et in terra pax, Cantio de Diua uirgine MARIA explicata in cantu mensurali.     365 et 366
Euangelij Matthaei Initium in Aeolio Modo.     108
Exemplum communis Lydij Ionicique in cantu plano.     131
Exemplum commune Lydij Ionicique in cantu mensurali.     338
Exemplum cantus eiusdem sed bifariam finiti.     164
Extremum siue ultimum quomodo in chordis.     84 et 85
F
Fictae uoces quae sint.     5
Figurae notularum cantus simplicis siue plani.     9
Figurae notularum cantu mensuralis.     196
FRANCHINVS Gaforus Laudensis laudatur.     2 et 44 et 195
Franchinus arguitur.     60 et 63 et 79 et 109
Franchinus Modorum rationem apud Capellam non intellexit.     60 et 61 et 63
Franchinus ueram Modorum rationem non percepit     63
Franchini opus ultimum.     59
Franchini opinio de signis in cantu mensurali.     195
Franchini Harmoniae in Sapphicum carmen.     180
Fugae ad minimam exemplum ex Iodoco Pratensi.     453
Fuga trium uocum ad tres diatessaron species Okenheim exemplum cantu mensurali.     454
Fusa qualis figura in cantu mensurali.     196
G
Generalis Musices typus.     4
Genera modulandi tria.     11
Georgius Valla repraehensus.     77
Georgius Valla qualis Glareani iudicio.     86
Gerardus a Salice Flandrus Symphonetes.     280
GLAREANI praeceptor MICHAEL Rubellus     155
Glareani instrumentum pro inueniendis consonantijs,     48
Glareanus a Caesare Maxaemyliano coronatus.     118
Glareani Harmoniae in Horatij Odas.     181
Glareani iuuenile carmen in Citharae laudem.     470
Graue, acutum, imum, extremum, ultimum, quomodo sumenda.     48 et 85
Gregorius Meyer Symphonetes.     336 et 366 et 434
GVIDO Aretinus laudatur.     2 et 46
H
Harmoniae in Horatij Odas reiectae.     179
Harmonia in primam Horatij oden ad Dorium.     181
Harmonia in tertiam Horatij oden ad Dorium.     181 et 182
Harmonia in 9. oden libri 3. ad Dorium.     182
Harmonia in 13 oden Horatij libro I. ad Dorium.     183
Harmonia in 9 oden Horatij libro I. ad Dorium.     184
Harmoniae in Iambica Horatij ad Dorium.     185
Harmoniae duae Elegiaci carminis.     187
Harmonia in quinti generis odarum Horatij ad Phrygium.     189
Harmonia in quintam oden Horatij ad phrygium.     190
Harmonia in Phalecium carmen.     186
Harmoniae ad Ionicum.     191
Harmonia Ionici carminis apud Horatij librum 3. ode 12. ad Ionicum Hypoionicumque 
Modos.     193 et 194
Harmonica Mediatio.     21 et 68
Heluetiorum Eremus.     154
HENRICVS Isaac Symphonetes laudatur.     149
Henricus Isaac Symphonetes describitur,     460
Henrici Isaac exemplum admirabile resolutum,     462
Hermanni Contracti comitis a Veringen Monachi Sancti Galli apud Heluetios laus.     16 et 
118 et 176
[f.b2v] Hermanni Contracti Elegantissima Prosa.     159 ac deinceps
Hermannus Busthius Poeta nobilis.     188
Heroicorum carminum Harmonia indicata.     188
Hesiodi carmen de IX Musis.     89
Horatij locus in Sermonibus.     85
Horatianorum carminum laus.     180
Hypaton primum tetrachordum cum 4. chordis.     10
HYPERAEOLIVS Modus.     71 et 112
Hyperaeolij Modi exemplum fictum.     113
Hyperaeolij Hyperphrygijque connexionis exemplum     157
Hyperaeolij exempla in cantu mensurali.     276 ac deinceps
Hyperbolaeon tetrachordum quintum cum 4 chordis.     10
Hyperiastius cur dictus Modus.     78
Hypermixolydius, Ptolemaei inuentum, cum Hypodorio idem habet systema.     66 et 67
Hyperphrygij Modi natura et exempla in cantu plano.     132 et 133
Hyperphrygij exempla in cantu mensurali.     342
HYPOAEOLII Modi Systema.     70
Hypoaeolij Modi natura ac exempla in cantu plano.     124 et 125
Hypoaeolij intonationes.     126
Hypoaeolius quomodo corrumpatur, in Hypodorium mutatus.     103 et 125
Hypoaeolij exempla in cantu mensurali.     320 ac deinceps
HYPODORIVS ex A in a systemate.     66
Hypodorij Modi natura.     102
Hypodorius in Hypoaeolium.     103
Hypodorius quare secundus.     76
Hypodorij uerum exemplum in cantu plano.     103
Hypodorij uaria exempla in cantu mensurali.     242 ac deinceps
HYPOIONICI siue Hypoiastij systema     70
Hypoionici natura et exempla.     137
Hypoionici exemplum in cantu plano.     137
Hypoionici exempla in cantu mensurali.     354
HYPOLYDIVS ex C in c systemate.     66
Hypolydius quare sextus.     76
Hypolydij grauitas.     93
Hypolydij natura et exemplum in cantu plano.     114
Hypolydij exempla in cantu mensurali.     280
HYPOPHRYGIVS ex [sqb] in b.     66
Hypophrygius harmonic[o]s diuidi non potest.     70
Hypophrygius quare quartus Modus.     76
Hypophrygij natura ac exemplum in cantu plano.     110
Hypophrygij exempla in cantu mensurali.     234 ac deinceps
HYPOMIXOLYDII siue hyperiastij systema.     70
Hopomixolydij natura et nomina.     120 et 121
Hypomixolydius Modus ueteribus Ecclesiasticis gratississimus.     70 et 120
Hypomixolydij exemplum in cantu plano.     121
Hypomixolydij exempla in cantu mensurali.     308 ac deinceps
Hypotheses pro tendendis Citharae neruis.     56
I
IACOBVS Ohrechth symphonetes.     256 et 456
Iacobus Obrechth Desiderio Erasmo in musicis praeceptor.     296
Iambicorum carminum Harmoniae.     185
Imperfectio quid, et quibus in notulis fiat.     207 et 208
Imperfectionis Regula.     207 et 208
Imperfectionis tria signa.     210
Imperfectio in Musicis binario constat.     200
Imperfectionis exemplum ex Franchino.     208
Imperfectionis alterum exemplum ex eodem Franchino.     209
Imperfectionis tertium exemplum ex eodem.     210
Incertitudinis musicae mensurae 1. exemplum.     216 et 217
Incertitudinis eiusdem secundum exemplum.     218
Incertitudinis eiusdem tertium exemplum.     219
Instrumenti Boethiani descriptio.     44 et 45
Instrumentorum musicorum immensa nomenclatura.     46
Intonationes Modorum uulgarium.     36 et 37
Interuallum in Musicis quid.     18
Interualla XV intra diapason a nostrae tempestatis Musicis nominantur.     18
Interuallorum compositio ex tono ac semitonio minore     18
Interuallorum species unde sumantur.     23
IOANNES Coclaeus Noricus Theologus.     196
Ioannes Olus Heluetius laudatur.     367
Ioannes Okenheim laudatur.     441 et 454
Ioannes Ghiselin symphonetes.     215
Ioannes Mouton FRANCISCI Francorum Regis Symphonetes.     16 et 296 et 320 et 464
Ioannes Richafort Symphonetes.     288
Ioannes Vannius Brisgoicus Symphonetes.     304
Ioannes Vernherus a Rhischach Teutonici ordinis princeps in Alschusen laudatur.     158
Iocosae cantilenae quae nam probentur.     468
Iodoci Pratensis laus. qui uulgo Iusquinus.     362
IONICVS siue Iastius Modus ac eius natura.     115
Ionici siue Iastij Modi Systema.     70
Ionici siue Iastij duo exempla in cantu plano.     116 et 117
Ionici licentiosi exemplum in cantu plano.     16
Ionicus Modus Dorio comparatus.     118
Ionici ac Lydij idem aliquid exemplum esse potest.     130
Ionici Hypoionicique connexio.     158
Eorundem speciosissimum exemplum in cantu plano.     156
Ionici siue Iastij exempla in cantu mensurali.     288
Ionici Hypoionicique connexorum exemplum in cantu mensuralis.     418
Ionici Hypoionicique connexorum exemplum cum ditono superne, sed non suo finitum 
loco.     449
Ionici Hypoionicique connexorum exemplum finitum ut Phrygius.     446
Isaac quaere Henricus Isaac.     331 et 197
Iulij Pollucis locus.     128
Iusquini siue Iodoci Pratensis Encomium.     243 et 302 et 441
[f.b3r] K
[Kyrie] de nostra domina in cantu plano.     153
Idem in cantu figurali.     366
L
Lacedaemonij Atheniensibus comparati.     118
Liber generationis Iusquini explicata cantio.     365
Lichanos quid.     10
Loci aliquot Boethij     85
Longa qualis figura.     197
Lutuichus Senflius Tigurinus Symphonetes.     221 et 331 et 444
Luciani locus discussus.     90
Lutuichi Regis Francorum Cantio iocosa.     468
LYDIVS Modus ex F in f.     66
Lydius Modus Arithmetic[o]s diuidi non potest.     70
Lydius quare quintus Modus.     76
Lydij grauitas ueteribus Ecclesiasticis mire grata.     93
Lydij Modi natura.     127
Lydij mira corruptio posse in Ionicum mutationem.     130
Lydij cantus corrupti ac torti nostra aetate.     eadem.
Lydij duplex apud ueteres Ecclesiasticos usus.     128
Lydij prioris usus duo exempla in cantu plano     128 et 129
Lydij posterioris usus uerum exemplum in cantu plano.     129 et 30
Lydij ac Ionici commune exemplum in cantu plano.     eadem
Lydij ac Ionici commune exemplum in cantu figurali.     337
Lydij intonationes.     129
Lydij exempla in cantu mensurali.     328 ac deinceps
Lydij Hypolydijque connexio.     144
Lydij Hypolydijque connexorum exemplum in cantu plano.     145
Lydij Hypolydijque connexorum exemplum in cantu mensurali.     338
M
Macrobius notatur.     94
[Magas] ut inclinandum nomen.     43
Magas quid nominis significet.     46
Magas quid uere significet.     47
Magas Canon dicitur Georgio Vallae.     48
Magadis quinque nomina ut distinguantur.     48
Magados dis masculino genere.     47
Magadis idos foeminino genere.     46 et 47
Magadis altera significatio.     48
[Magazein et magadizein] quid.     48
Martiani Capellae uerba de XV Modis.     63
Maxaemylianus Caesar laudatur.     118
Maxima qualis figura.     196
Mediatio diapason duplex.     21 et 68
Mese et Paramese quid.     10
Meson, secundum tetrachordum cum quatuor neruis.     10
MICHAEL Rubellus Glareani praeceptor.     155
Minima qualis figura.     196
Missa [dringx] Antonij Brumel et alia eius opera.     456
Missae ad omnem tonum exemplum ex Okenheim.     455
Mixolydius Modus ex G in g.     66
Mixolydius quare sic dictus.     77
[Mixolydisti] apud Platonem.     127
Mixolydius quare septimus.     76
Mixolydij cantiones multae indicatae.     134
Mixolydij natura et usus apud ueteres.     133
Mixolydij exemplum in cantu plano.     135 et 136
Mixolydij exempla in cantu mensurali,     346
Mixolydij Hypomixolydique Modorum connexionis.     150
Eorundem connexionis exemplum in cantu plano.     150 et 151
Eorundem connexionis exemplum in cantu mensurali.     392
MODI Musici quid, nempe diapason species.     29
Modi Musici quomodo a nostrae aetatis Musicis tractentur.     29
Modi IIII pares totidemque impares.     29
Modi Musici Improprie toni dicuntur.     29
Modorum VIII. typus.     30
Modorum uulgaris cognitio.     32
Modorum finis in cantibus.     31
Modorum ambitus.     34
Modus ambitu suo flumini comparatur.     34
Modorum uulgarium formula ex Franchino.     33
Modorum connexio.     34
Modorum usus in cantantium Choro.     35
Modorum in intonationibus formulae.     35
Modorum 8. intonationes in psalmis minor.     35 et 36
Modorum 8. intonationes in psalmis maioribus.     36 et 37
MODI Principes 6.     64
Modi Plagij item VI.     64
Modi tres duntaxat apud Cantorum uulgus.     65
Modi distinguuntur ut 7. diapason species.     65
Modi apud graecos Harmoniae uocantur.     65
Modorum VII. siue septem Diapason specierum unde Modi sumuntur Boethiana 
nomenclatura.     66
Modorum per aetates mutatio.     72
Modi essentia duntaxat sunt VII.     72
Modorum ordo in nomenclatura.     76
Modi 6. de impari numero harmonic[o]s diuisi.     78
Modi VI de pari numero arithmetic[os] diuisi.     78
Modi tres a Gentibus dicti.     76 et 77 et 78
Modorum XII. certa ac per totum librorum contextum obseruanda deinde nomenclatura.     79
Modorum commutatio quaedam facilis quaedam difficilis.     89
Modorum connexio adlongum.     138
Modorum proprie VI connexiones.     eadem
Modi Authentae a Plagijs quarta distant.     eadem
Modorum septima, sed impropria connexio quantum a prioribus differat.     139
Modi potissimus per diapason ac eius mediationem secunundum diapente ac diatessaron 
noscuntur.     162
Modorum duorum connexionis exempla in cantu mensurali.     362 ac deinceps ad longum.
Modorum occulta cognatio in concentu 4. uocum.     251
Modus in cantu mensurali quid.     201
Modulandi tria genera.     9
[f.b3v] Monochordum quid authore Guidone.     46
Monochordi forma apud Rheni accolas.     48 et 49
Monochordi diuisio qua uetus dubitatur.     49 et 50
Monochordi diuisio ad longum.     52
Monochordi diuisio intra disdiapason consistit.     51
Multiplex proportio.     227 et 228
Multiplex superparticularis proportio.     228
Multiplex superpartiens proportio quae.     228
Musicae definitio ac diuisio.     1
Musice practice.     1
Musices practices elementa.     1
Musica theorice triplex.     1
Musices generalis typus.     4
Musicum maxime est de Modis erudite iudicare.     251
Musae nouem quid significent.     98
Mutatio quid in musicis.     12
Mutationis uocum exempla.     13
Mutationes asperae ac uitandae.     14
N
Nerui IIII priscae Musices.     9
[Nete] et Paranete et Trite quid.     10
Neuma quid, et ut inclinetur.     131 et 43
Nicolaus Craen Symphonetes.     320
Nicomachi opinio quo pacto fiat Consonantia.     24
Nos qui uiuimus Antiphona Aeolij Modi.     109
Notularum cantus simplicis figurae ex Franchino.     9
Notarum cantus mensuralis quae et quot numero.     196
Notularum ligaturae cautionibus 8. perdiscuntur.     197
O
Obiectiones ex Boethio et inibi aliquot eius loci tractati.     86 et 87
Obrechth, quaere Iacobus Obrechth.
Octauus Ptolemaei Modus non est noster octauus.     70
Octo uocum Cantio Ioannis Mouton.     466
Orto Symphonetes.     320
Ode Diuorum Ambrosij ac Augustini ad Hypophrygium decantata Modum.     110
Octauarum eadem ratio.     5
P
Pange lingua in cantu plano.     163
Passionis Dominicae Harmonia.     34 et 145
Pater noster in Aeolio Modo.     105
Patrem in simplici cantu.     106
Pausa et quot numero.     198
Pectis Musicum instrumentum.     47
Peregrinus dictus Modus.     42
Perfectio in Musicis ternario constat.     200
Permutatio uocum.     12 et 13
Phalecij carminis Harmonia.     186
Phonascus et Symphonetes nascuntur.     174
Phonasci laus.     174
Phrygius Modus ex E in e consistit.     66
Phrygius quare tertius dictus.     76
Phrygij natura explicata, et indicata eius exempla.     123
Phrygij Modi exemplum in cantu plano.     124
Phrygij exempla in cantu mensurali.     312 ac deinceps.
Phrygij phrasis ac systema, non suo finita loco.     450
Phrygij ac Hypomixolydij exempla inter D ac d, diuersa tamen phrasi.     163
Phrygij Hypophrygijque connexio.     142
Phrygij Hypophrygijque connexorum exemplum in cantu plano.     142
Eorundem connexorum exemplum in cantu mensurali.     376
Phthongus quid.     23
PLatonis opinio de consonantiae generatione.     24
Platonis locus de Musis.     99
Platonis locus e libro 3. de Republica tractatus.     127
Plato quomodo reiecerit Lydium.     127 et 128
Plagij Modi quomodo in Authentas cadant.     120
Planxit autem Dauid, in cantu mensurali explicatum.     367
Plinij locus excussus.     97
Politianus non recte repraehendit Seruium.     83
Politiani locus ex Panestemone.     88
Politiani et Franchini de Hyperphrygio reiecta opinio,     87 et 132
Porphyrionis locus discussus.     90
Praeceptor Glareani Michael Rubellus.     155
Prolatio in Musicis quid.     201
Proportio quid.     227
Proportionum quinque genera.     228
Proportionum Musicarum nimia multitudo.     228
Proslambanomene prima omnium Modorum chorda.     88
Proslambanomene quare dicta.     10
Pulchra es amica mea in cantu plano.     142
Punctum quid, et quot eius species.     199
Q
Quadrupla proportio et eius exemplum musicum.     231
Quadruplae proportionis alia exempla,     232
Quartae diapente speciei in diezeugmenon exemplum.     439
Quatuor uocum nomina noua.     239
Quaestio de praestantia Phonasci ac Symphonetes.     174
Querela de incertitudine huius artis.     214
Quinque tetrachorda.     9
R
Regnum mundi Responsorium in cantu plano.     117
Reiecta Musicorum opinio de triplici uocum qualitate.     2
Res humanae mari comparatae.     177
Rotuila in Eremo Heluetiorum oppidum.     154
[f.b4r] S
Salue Regina in cantu plano.     119
Sanctus de diua Virgine Maria in cantu plano.     116
Sancti spiritus adsit nobis gratia prosa in cantu plano.     121
Sapphici carminis Harmonia ad Ionici diapason.     191
Schisma dimidium Dieseos.     27
Sebaldus Heiden Musicus.     6 et 215
Sebastianus Brant.     159
Semi quid Musicis significet.     18
Semibreuis qualis figura.     196
Semiditas quid apud Neotericos musicos.     207
Semidiapente, quinta defecta.     20
Semidiapason, Octaua defecta.     21
Semiditonus, Tertia minor.     19
Semiditonus cum diapente, Septima minor.     21
Semifusa et semitonium quales figurae.     196
Semitonium minus quid.     19
Semitonium minus graece diesis siue lemma.     27
Semitonium maius graece Apotome.     27
Semitonium cum diapente.     20
Semitonij minoris uis in omnium consonantiarum speciebus uariandis.     65 et 23 et 24
Semitoniorum binorum loca in VII Diapason speciebus.     68 et 11
Semitonij unius duntaxat uariatio, et diapason speciem, et Modum uariat.     75
Septem Diapason species sunt septem Modi.     66
Septenarij numeri Ratio apud authores reddita.     94
Sermo qualis in disciplinis esse debeat.     3
Seruij opinio de Citharae neruis aduersus Politianum defensa.     83
Sesquipla siue sesquialtera proportio.     233
Sesquialterae tria exempla.     233 et 234
Sesquialterae quartum exemplum.     236
Sesquialterae quintum exemplum.     238
Sicut Malus, Antiphona in cantu plano.     155
Signa Modi temporis ac prolationis.     101
Signa implicita Modi temporis ac prolationis.     203
Signata clauis siue characteristica quid.     6
Simplex siue planus cantus laudatur.     176
Sixtus Dieterich Symphonetes.     276 et 328 et 342
Sonus iu coelo ad Hypodorij systema.     95
Sonus in coelo ac de eo duae opiniones     95
Sonus in coelo secundum Pythagoricos authore Plinio.     97
Species in interuallis quomodo sumendae, Boethij regula.     23
Symbolum Nicenum in Aeolio Modo.     106
Symphonetes et Phonascus quis.     164
Symphonetarum ingenia.     441
Systema, Tropus, Constitutio quid.     67
Syncope quid Neotericis Musicis ac eius exemplum.     213
Synemmenon tetrachordum tertium cum 4 chordis.     10
[Syntonolydisti] apud Platonem.     128
Superparticularis proportio quae.     228
Superpartiens proportio quae.     228
T
Tactus quid in Musicis et quottuplex.     203 et 204
Tactus notularum resolutione maxime cognoscitur.     204
Te Deum laudamus in cantu plano.     110
Tempus quid in noua Musica.     201
TENOR quare dicatur.     240
Tenorum, diapason non explentium exempla in cantu mensurali.     430. ac deinceps.
Te Sanctum Dominum Responsorium in cantu plano.     154
Terentij locus in eunucho.     85
Tetrachordum diezeugmenon ac synemmenon.     2. 9 et 10
Tetrachordorum ratio sesquitertia.     10
Tetrachorda V. quaternis chordis,     10
Thomas Tzamen Aquaegranensis Symphonetes.     296
Threni Diuae Magdalenes ad Phrygium Modum.     314
TONVS secunda perfecta.     19
Tonus cum diapente, sexta maior.     20
Tonus non uere consonantia.     25
Toni partitio cum partium definitionibus.     27
Tonus in duo aequa diuidi non potest.     27
Tonus quomodo in sesquioctaua ratione certo deprehendatur.     45
Tonus nouenaria diuisione in Monochordi sectione prouenit.     50 et 51
Transpositionis regula ac exemplum longum.     15 et 16
Transpositio signatarum clauium.     15 et 16
Tria ad perfectam Musicen necessaria.     44
Tria modulandi genera.     11
Triplex chordarum diuisio.     50
Triplex proportio.     230
Triplae proportionis duo exempla.     230 et 231
Tritonus, quarta diatonico generi inepta.     19
Trium aetatum cantus mensurales.     240
Trochaici generis Harmonia ad Ionicum.     191
Trochaici generis Harmonia ad Ionicum Hypoionicumque.     192 et 193
Tropus cum systemate et Modo et constituti. Idem.     66
Tyndarida.     43
Typus octo uulgarium Modorum.     30
Typus XV Modorum apud Martianum Capellam ut pinxit Franchinus.     62
Typus eorundem apud eundem ut pinxit Glareanus.     80
Typus XII Aristoxeni Modorum.     81
[f.b4v] Typus Authentarum ac plagiorum diuisim ac coniunctim in notulis musicis.     82
Typus octo Modorum musicorum Ptolemaica descriptione.     67
Typus omnium Modorum et XXIIII constitutionum Diapason ex diapente ac diatessaron 
connexione.     69
Typus alius omnium Modorum in lineis.     71
Typus ultimus omnium Modorum in notulis.     73
Typus connexionum omnium Modorum.     140
Typus Musices generalis.     4
Typus trium Modulandi generum.     12
Typus 4 Diapente, 3. diatessaron specierum.     22
Typus ueterum Consonantiarum.     25
Typus Consonantiarum ac Dissonantiarum nostrae aetatis.     26
Typus Diuisionis Monochordi in tribus modulandi generibus.     55
Typus omnium in Tono partitionum.     28
Typus duarum opinionum de sono in coelo.     96
Typus IX Musarum.     100
Typus notularum omnium in cantu mensurali.     196
Typus ligaturarum.     197
Typus pausarum.     198
Typus Puncti diuisionis ex Franchino.     199
Typus puncti perfectionis ac additionis ex Franchino.     200
Typus Modi, Temporis, ac prolationis.     101
Typus signorum explicitorum ac implicitorum.     203
Typus resolutionum tres in tactu.     204
V
Vaqueras Symphonetes.     243
Veni Sancte Spiritus in cantu plano.     163
Versus in Gloria Patri Responsoriorum     37 et 38
Versus introituum.     39 et 40
Victimae Pascali, Prosa in cantu plano.     28 et 128
Eadem in cantu mensurali explicata.     363
Viginti claues in Guidonis Scala.     45
Virgilij locus de Calliope.     99
Vnisonus quid.     19
Vocum Musicarum sex sunt signa.     1
Voces superiores ac inferiores ternae.     2
Voces fictae quae sint.     6
Vocum permutatio.     12
Voces duas ex una deducere.     441 ac deinceps multa exempla.
Voces treis ex una diuersis signis Iusquini.     443
Voces treis ex una diuersis signis Lutuichi Senflij.     444
Voces IIII ex una diuersis signis Petri Platensis.     445
Voces Musicales ad fortunam Senflij.     222
Vocum Musicalium deductio in cantu plano.     6
Vocum Musicalium simplex deductio in cantu mensurali.     226
Vtilitas Musicorum Modorum.     29
Finis Indicis.

[1] Henrichi Loriti Glareani, Patritij Claronensis apud Heluetios Dodecachordi, Liber I.

De Musices diuisione ac definitione, Caput I.

MVSICA duplex est, Theorice ac practice. Theorice circa rerum musicarum contemplationem uersatur: Ea triplex est authore Boethio libro 1. capite 2. Mundana, quae de harmonia totius et partium mundi consyderat. Humana quae de proportionibus corporis et animae, atque harum inter se partium pertractat. Tertia, quae in quibusdam consistere dicitur instrumentis, ac de ea quidem idem author quinque libris disputat. Practice circa executionem cantus consistit. Haec in Rhythmis est, in metris, in sonis. Et soni quidem, alij in instrumentis, quae et ipsa uaria sunt, alij in humana uoce reperiuntur, de quibus nunc potissimum disserere conabimur. de regulata uidelicet musica, quae de cantu est. Porro cantus duplex est, alter simplex ac uniformis, quo nunc uulgo in templis utuntur, et de hoc tractat musica plana, quam Gregorianam uocant: alter uarius ac multiformis, de quo est musica quam alij figuralem, alij mensuralem nunc uocant. De hoc cantu quando apud ueteres nihil, quod equidem sciam, reperitur certi, aetatis nostrae authorum traditionem in posterioribus prosequemur.

Definitio Theorices.

Mvsica est facultas differentias acutorum et grauium sonorum, sensu ac ratione perpendens. Boethius libro 5. capite 1.

Definitio Practices.

Mvsica est recte modulandi scientia. Diuus Augustinus.

De elementis Practices, Caput II.

Qvando uero omnis mathesis in demonstratione consistit, et neque res ipsae in disputationem uenire, neque uoces scribi possunt, Vocum signa inuenerunt musici, partim figuris, quas nunc notas uocant, partim syllabarum appellatione, quae sex sunt usu receptae, Vt, re, mi, fa, sol, la. Eas nunc frequentiore uerbo uoces appellant, signo pro re significata utentes. Sedes autem harum uocum claueis nominant [2] distinctas linea ac spacio in cantibus, ac aequis quidem dimensionibus linearum Parallelarum ad oculos, cum uoces tamen inter se non omnes aequo interuallo distent, ut postea de interuallis latius demonstrabitur. Veteres musici uoces phthongos, claueis neruos appellabant. Has autem claueis in ordinem tanquam in scalam quandam ad Graecam olim chordarum dispositionem redegit Guido Aretinus, eximiae eruditionis uir, quem nostra aetas sequitur, ita ut infimo gradu in linea parallela poneret uocem, ut, praescripta tertia Graecorum litera [Gamma]. Nempe ut haud immemores essemus hanc disciplinam, ut alias omneis, a Graecis esse. Proxime deinde in spatio supra primam lineam parallelam uocem, re, praeposita litera A. Rursus deinde in secunda linea uocem, mi, cum litera B. praescripta, quam nonnulli quadrato corpore pingendam censent, ita ut latus dextrum ultra basin descendat, sinistrum ultra hypotenusam ascendat ad hanc formam [sqb]. Id tradidit Franchinus Laudensis nostra aetate in hac arte praecipuus, motus hac ratione, ut esset discrimen duarum uocum, mi et fa, in octaua inde claue b fa [sqb] mi. Porro deinde in spatio supra secundam lineam duas Guido ponit uoces, fa ac ut, praeposita C. litera, ut nouus hic sex uocum ordo incipiat, qui praecedentem ordinem, ascensu deficientem excipiat, nec tamen ad finem prioris incipiat, sed in medio, ut natura similes uoces in eadem locentur claue, aiunt nostri Musici, apud quos in confesso est, esse quandam naturae similitudinem quartae cuiusque uocis hoc pacto, Vt cum fa, re cum sol, mi cum la, quanquam ego huius diuisionis causam fuisse puto ut semitonium tertio quoque loco esset inter mi ac fa, ad generis diatonici formam, de quo postea tractabimus. Nam, ut fa, molleis uoces, re sol, naturales, mi la, duras, nescio quo authore doceant, nisi usum magis quam artem spectare malimus. Quis enim flebilior ac mollior cantus, quam ubi mi regnatur ut in Threnos Hieremiae quidam effinxere harmoniam, et Diuae Magdalenes querelam ad sepulchrum Domini: Tulerunt dominum meum. Fortasse autem haec a Modorum natura nostri sumpsere Musici. Nam in Lydio, molli, ut quibusdam uisus est, Modo, sed molliori Ionico, ut fa regnant in diatessaron superne: In Dorio, graui ac seuero Modo, re sol, in Phrygio religioso, ac duro, mi la. Sed haec postea explicabuntur, huic loco nimis alta. Hoc initiantibus melius praecipiunt. Inter sex hasce uoces, treis esse inferiores, ut, re, mi, Treis item superiores, fa, sol, la. Et in ascensu sumendas inferiores, in descensu contra, superiores, Reliquae inde claues a Guidone dispositae sic habent: D, in tertia parallela cum duabus uocibus sol ac re. E, in spacio similiter duabus, la ac mi. Et F, in quarta parallela duabus, fa ac ut. G autem in spacio tribus, sol re et ut. Hic enim incipit sex uocum ordo, qui [diezeugmenon], id est, disiunctarum tetrachordum, hoc est mi in b claue habet, cum praecedens ordo, qui in F incipit [synemmenon], id est, connexarum contineat [3] tetrachordum, hoc est, fa in b claue. Caeterum hactenus ab A sunt claues quas essentiales uocant, A. B. C. D. E. F. G. Reliquae deinde claues eodem modo, ut priores repetuntur, adiectis tamen pluribus uocibus propter mi ac fa in b claue, et minutis item literis a b c d e f g. post quas deinde geminatae sequntur quinque, aa. bb. cc. dd. ee. Mi tamen et fa in b claue duae uoces, non ex equo ab a minuto distant. Mi enim ab a minuto tono semotum est, fa autem semitonio minore. Itaque ipsae uoces duae in eadem, quidem ut uidetur, claue, plus distant inter se, quam uel mi a fa in c paruo, uel fa a mi in a paruo, quod postea, cum de toni partitione differemus, latius demonstrabimus.

[Dodecachordon, 3; text: [Gamma], A, sqb, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee] [GLADOD1 01GF]

Si igitur b clauem unius loco numerabimus, erunt guidonicae scalae claues uiginti hoc ordine: [Gamma] ut, A re, [sqb] mi, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut, G sol re ut, a la mi re, b fa [sqb] mi, c sol fa ut, d la sol re, e la mi, f fa ut, g sol re ut, aa la mi re, bb fa [sqb] mi cc sol fa, dd la sol, ee la. Ita ut in cantu pernotando [Gamma]. ueniat in primam lineam, ut diximus. A autem in spatium supra primam lineam. Deinde uero linea ac spacium gradatim sumant uoces in ascensu donec ad finem peruentum fuerit. Ita enim scalae quaedam, siue in ascensu siue in descensu malis, erit imago. Vt in adposita descriptione perspicuum fuerit. Porro hoc loco admonitum Lectorem uelim, fieri haud potuisse, ut sermonem ex medio uulgi, ab omnibus, qui haec tractant, receptum, prorsus effugeremus, aut enim confictis nouis nominibus, cum ad hunc modum antiqua non fuerit descriptio, arrogantiae crimen subeundum erat, aut concedendum aliquid tot nunc annorum usui. Denique cum res sit aliquo pacto noua, haec ut noua uerba, sed usu recepta, cur quis uitet, nescio. Et apud Latinos quadrans, triens, quincunx, et reliquae assis partes quam aliam ob causam masculina sunt quam quod assis eius est generis? Eodem modo oriens, occidens, masculina propter Solem, et continens foemininum propter terram: Ita permittatur nobis secunda, tertia, quarta, cum ad consonantiam hic fiat relatio. Vt quid enim alioqui graeci potius [diapason] dicunt quam [diapanton]. Denique oportet eum qui docet, plane loqui, atque ad hoc niti potissimum ut intelligatur, necesse igitur est, ut non omnia ea fugiat reijciatue, quae ut cunque negocio profuerint, memineritque lector aliter Ciceronem locutum, cum Philosophica tractat, aliter cum numen suum Populum Romanum dulci delinit oratione. Sed nunc Typum generalem subijciamus, in quo singulis chordis singulas adposuimus literas, designatione et graecarum et latinarum clauium ad numeros pernotata, de qua plenius huius uoluminis capite XVIII. disseremus.

[4] [Dodecachordon, 4; text: Musices generalis typus in genere diatonico aequalibus spacijs, alioqui Pythagorea dimensione dispositus, Guidone Aretino authore. 6. 8. 12. 16. 24. [Disdiapason], maximum Systema. Ratio quadrupla. [Diapason] Ratio dupla, [Diapente] Ratio sesquialtera. [Diatessaron] Tetrachordum 1, Hypaton. Tetrachordum 2, Meson. Tetrachordum 3, Synemmenon. Tetrachordum 4, Diezeugmenon. Tetrachordum 5, Hyperbolaeon. Quindecim chordarum quas [disdiapason] complectitur graeca nomina. Rationum numeri: [Proslambanomenon] 9216, [Hypate hypaton] 8192, [Parhypate hypaton] 7776. [Lichanos hypaton] 6912, [Hypate meson] 6144, [Parhypate meson] 5832, [Lichanos meson] 5184, [MESE] 4608, [Trite synemmenon] 4374, [Paranete synemmenon] 3888, [Nete synemmenon] 3456, [Paramese] 4096, [Trite diezeugmenon] 3888, [Paranete diezeugmenon] 3456, [Nete diezeugmenon] 3072, [Trite hyperbolaion] 2916, [Paranete hyperbolaion] 2592, [Nete hyperbolaion] 1304, Claves. Intervalla. [Gamma] ut, 10368. Tonus, A re, [sqb] mi, Semitonius, C fa ut, Octo uulgarium modorum 4. finales claues. D sol re, E la mi, F fa ut, G sol re ut, a la mi re, Semitonium minus. b fa, Apotome. c sol fa ut, d la sol re, e la mi, f fa ut, g sol re ut, Aa la mi re, Bb fa, 2187, Apotome sive Semitonium maius. [sqb][sqb] mi, 2043, Cc sol fa, 1944, Dd la sol, 1728, Ee la, 1536, 18, 34, 56, 78] [GLADOD1 01GF]

[5] Quae in Guidonis typo rudibus huius artis consyderanda Caput III.

Primum itaque sciendum haud abs re factum esse, cur clauium initio literae ponantur, addiscentibus enim id perutile. Sunt autem claues natura distinctae septem, ac totidem literis a b c d e f g notatae: Per repetitionem uero 20 fiunt, hoc discrimine a musicis pictae, maiusculis quidem formis primae septem post [Gamma] ut: sequentes deinde septem, tenuibus. Porro extremae quinque, geminatis. Atque inde dicimus A magnum siue graue, item a paruum siue acutum, Aa geminatum, et de reliquis clauibus eodem modo. Secundo consyderandae sunt distantiae clauium. Nam clauis a proxima distat secunda: a tertia, tertia: a quarta, quarta: et sic deinceps. Et in uniuersum eiusdem speciei literae, quaeuis a proxima, octaua distat. Vt [Gamma] ut a G sol re ut: A re ab a la mi re, ac inde in reliquis eodem coniectandum modo. Vbi haec regula notanda. De octauis idem esse iudicium, quod cum de uocibus, tum non minus de natura cantus intelligitur, Quaecunque enim uoces in G sol re ut sunt, eaedem et in [Gamma] ut recte cantari possunt: Et quae in a la mi re, eaedem in A re, quae in b fa [sqb] mi, eae itidem in [sqb] mi, nec dissimiliter de supremis iudicandum. Tertio sciendum quod haec dispositio clauium in infinitum deduci poterat, ea lege seruata, quam dicta iam regula innuit. Necesse tamen erat, ut alicubi esset initium, alicubi item finis. Eius rei esto exemplum. Si notula aliqua, casu (ut fit saepe) infra [Gamma] ut ponatur, rogas quid ibi canendum? aio, respiciendam esse ab ea octauam clauem. Vt enim infra G sol re ut est F fa ut, ita infra [Gamma] ut erit f fa ut. Ita consimili modo, si extra ee la obueniet notula, ea quoque uenit ad rationem octauae clauis iudicanda. Humana uero uox hos limites non egreditur. Tametsi quatuor uocum cantilenae, et instrumenta ipsa musica saepius hanc dispositionem excedunt. Neque uero has uoces recte fictas quis uocet, quae in octauis reperiuntur, sed eas potius fictas dixeris, quas neque eae claues, ubi licentia usurpantur, neque octauae earum continent. Vt mi in F fa ut: Sol in E la mi: fa in a la mi re, et caetera. Postremo assuescendum est clauibus, ut eas memoriae acriter commendemus, ut non praemeditati etiam sciamus, quas uoces quaeque teneat clauis, ne mi canamus, ubi fa cantandum est, aut contra. Reliqua usu facile perdiscentur.

[6] De clauibus et uocum per easdem deductionibus, item de notularum figuris, Caput IIII.

Clauis haud dubie, metaphora a claue ferrea sumpta, dicta est, quod ut illa seram, ita haec cantum aperiat. Cum autem sane ineptum esset, omneis ab initio cantus ponere literas, unam alteramue in primis marginibus notarunt musici, ut ex ea caeterae dignosceretur, easque uocarunt signatas. Quidam, ut Sebaldus Heiden insignis nostra aetate Musicus, characteristicas uocant, quae uox si esset usu recepta, non displiceret. Frequentissime autem duas pingunt F fa ut et c sol fa ut, quanquam et g sol re ut nonnunquam in suprema cantilenarum compositarum uoce. [Gamma] ut uero signare uel dd la sol superuacaneum est. Cognita itaque claue signata, uidendum qua claue incipiat cantus, et agendum secundum regulas iam dictas, ut ascendendo inferiores uoces accipiamus, descendendo superiores. Elaborandum etiam omnino, ut distantias siue interualla notemus, ac assuescamus illis, ne prolatis uocibus fa re, canamus tamen fa mi, aut prolatis sol ut, canamus sol re. Quare deductiones simplices pueris tradi solent, ad os eorum formandum oppido quam utiles. Assuescent enim ita lineis ac spacijs ab imis ad summa, ut septies, ut re mi fa sol la, in scala repetuntur. Quicunque autem hasce exhibuit nobis formulas, is uere rudibus consuluit ingenijs, ingenio ipse haud despiciendo, uerus doctor, uerus in hoc negotio dux. Ita simplicibus simplicia annexuit, ita in re minuta uariauit omnia, ut pulcherrime paulatim ducat rudem ad audendum deinde in maioribus. Eas satis felici euentu, cuius noster Lutuichus Senfly, quatuor uocibus ad Tenorem fortuna induxit. Quare neutiquam hae negligendae initiantibus exercitationes, quae sunt huiusmodi.

[Dodecachordon, 6; text: Exemplum primae deductionis ex [Gamma] ut. Exemplum secundae deductionis ex C fa ut.] [GLADOD1 02GF]

[7] [Dodecachordon, 7; text: Exemplum tertiae deductionis ex F fa ut. Exemplum quartae deductionis ex G sol re ut, respondens primae. Exemplum quintae deductionis ex C sol fa ut respondens secundae. Exemplum sextae deductionis ex F fa ut, respondens] [GLADOD1 02GF]

[8] [Dodecachordon, 8,1; text: tertiae. Exemplum septimae deductionis ex g sol re ut, respondens quartae ac primae.] [GLADOD1 03GF]

Id etiam magnopere curandum, ut tonorum ac semitoniorum differentiam recenti iuuenum memoriae diligenter inculcemus, hoc est quod uulgo dici solet, ut noscant differentiam inter mi ac fa. Subijciam huius unicum exemplum sed contrarijs mi ac fa pernotationibus.

[Dodecachordon, 8,2; text: Ite in orbem uniuersum, et praedicate dicentes alleluia.] [GLADOD1 03GF]

Nec inutile fuerit fortassis, unam aut alteram cantilenam clauibus transponere, ac pueris ostendere quam in diuersum longe abeat harmonia, si ex suis clauibus, uelut ianua e cardine, moueatur. Vt si quis cantionem Requiem, in a la mi re incipiat, sed hoc diligenti praeceptori indicasse sat erit. De notularum figuris operae pretium est nunc disserere, qua de [9] re Franchinus et diligenter et erudite praecepit, triplicem nobis exhibens notularum descriptionem: Simplicem, compositam, ac mediocrem. Simplex (inquit) est, quae alteri notae non coniungitur, et quadrato corpore figuratur, hoc modo [B] Quandoque item cum uirgula in latere eius dextro descendente describitur ad modum longae mensurabilis, ut hic [L].

Composita notula est (idem inquit) quae alteri notulae consuitur, quae tunc diuersam consequitur descriptionem. Haec ille. Mediocrem autem uocat Rhombi forma notulam, qua specie semibreuis est in mensurabili cantu, sic [S], quam tamen nunquam solam, sed uel duas uel plures, maxime in descensu poni arbitratur, quemadmodum in prioribus deductionibus, quoties gradatim descendebatur, uisum est. Porro compositarum notularum triplicem ponit differentiam: Initio, medio, ac fine. Initio quidem duas. Ascendente enim secunda, prima absque cauda pernotanda est, ut hic B. At secunda descendente, prior caudam habet a sinistro latere descendentem, ut hic C. In medio quidem omnes absque cauda sunt notulae, sed uel quadratae, uel obliquae pinguntur, ut hic D. In fine autem trifariam pernotantur, aut enim ultima descendit, et tunc absque cauda est, ut hic E. Aut ascendit, idque bifariam, uel perpendiculo superior pingitur, ut hic F. Vel ab latere dextro, et sic semper habet caudam, ut hic G.

[Dodecachordon, 9; text: B, C, D, E, F, G] [GLADOD1 03GF]

Verum haec prisca quorundam usus corrupit, maximeque Germania, quanquam apud eos coenobia utcunque antiquitatem seruant. Denique hae picturae in cantorum nunc sunt arbitrio, quo uix aliud hominum genus est morosius.

De quinque Tetrachordis et tribus modulandi generibus, Caput V.

A Deo quondam simplex erat musica, authore Nicomacho apud Seuerinum, ut quatuor neruis tota constaret: Idque usque ad Orpheum durauit. Porro tale ex quatuor chordis corpus, tetrachordum appellabant. Deinde paulatim in pentachordon, hexachordon, [10] heptachordon, octochordon, enneachordon, decachordon, hendecachordon, dodecachordon, denique in decem ac quatuor chordas excreuit. Quibus deinde addita decima quinta chorda disdiapason impleuit, quae ideo [proslambanomene] dicta est, ut apud eundem Seuerinum libro 1. capite 20. diligenter excussum est. Sed tamen prisca chordarum in tetrachorda mansit diuisio, adeo ueterum simplicitas posteritati alicubi placuit. Quare in toto huius scalae ordine graeco quinque tetrachorda ponuntur, quorum singulorum ratio est sesquitertia, et consonantiam habent diatessaron, id est, quartam, mi la. Primum itaque tetrachordon post proslambanomenen incipit, et est [ton hypaton], id est, primarum uel principalium chordarum. Sunt autem hae quatuor: [hypate hypaton. parypate hypaton. lichanos hypaton] et [hypate meson]. In Guidonis uero scala, [sqb]. C. D. E. Secundum tetrachordum est [ton meson], id est, mediarum, connexum priori, quippe quae communem habent chordam. Itaque huius quatuor hae sunt chordae, [hypate meson, parypate meson. lichanos meson] et [mese]. Apud Guidonem, E. F. G. a. Tertium est [ton synemmenon] id est, connexarum, habet autem has quatuor chordas, [Mesen. triten synemmenon. paraneten synemmenon], et [neten synemmenon]. Apud Guidonem, a b c d. Quartum [ton diezeugmenon], id est, disiunctarum, neque enim hoc cum prioribus coniungitur, sed a mese tono distat. Cuius sunt hae chordae: [Paramese. Trite diezeugmenon. paranete diezeugmenon. nete diezeugmenon]. Apud Guidonem [sqb] c d e. Quintum [ton hyperbolaion]. id est, excellentium, communem cum precedente tetrachordo habens neruum. Eius hae sunt chordae, [nete diezeugmenon. trite hyperbolaion. paranete hyperbolaion] et [nete hyperbolaion]. Apud Guidonem, e. f. g. Aa. Tertium sane tetrachordum synemmenon dictum, quod cum mese connexum sit, [apo tou synaptesthai], Corruptum nomen apud authores, ut apud Vitruuium libro 5. capite 4. Vbi [synemmenon], legitur in uulgatis codicibus, pro [synemmenon]. At contraria ratione [diezeugmenon] dictum quod a mese tono se iungatur, ut diximus. Interpretatur et Aulus Gellius libro 16. capite 8. haec ad eundem modum. [Neten] autem quasi [neaten], extremam acutissimamque tetrachordi uocarunt musici chordam. [Paraneten] uero, quod iuxta [neten] sit. [Triten] uero tertiam a nete. [Meson] denique, id est, mediam. [Paramesen], id est, iuxta Mesen. Lichanon, id est, distinctiuam quod nomen [ek tou leicho] Suidas deduci existimat. Cum autem duo coniuncta tetrachorda non impleant diapason, idcirco ad duo infima tetrachorda, uidelicet [meson] ac [hypaton] annexus est tonus inferius, nempe ab hypate hypaton ad proslambanomenen, ad duo item suprema hyperbolaeon ac diezeugmenon alter tonus a paramese ad mesen, itaque utrinque diapason systema completum est, quae simul connexa disdiapason a proslambanomene ad neten hyperbolaeon constituunt, maximum in musica systema. Praeterea in Guidonis scala numerus in medio positus, chordarum rationes explicat. Nam [proslambanomene], ad mesen duplam [11] habet rationem, per hos numeros ostensam 9216. et 4608. Eandem et Mese ad neten hyperbolaeon his numeris, 4608. et 2304. Quare a proslambanomene ad neten hyperbolaeon ratio est quadrupla. Id in minoribus numeris, ut Typo quoque adscripsimus facilius uideri potest. Ipse autem Seuerinus tam magnis numeris utitur propter schismata Commatis partes, quod in posterioribus, quando de toni partitione tractabimus, latius discutiemus. Caeterum haud sum nescius multis uideri, hunc chordarum ordinem a Guidone positum, inuersum, ac prorsus contra naturalem coeli cursum, unde haec formula desumpta est, institutum. Cum superiora coelestium orbium corpora grauiorem aedant sonum, quippe quae maiora. Idque etiam Diuus Seuerinus ubique in demonstrationibus obseruasse uidetur. Ad quae breuiter respondere poteramus, aliter alijs uisum. Et corpora coelestia superiora minorem edere sonum, quippe quae uelocius moueantur, quae ratio fuit (ut idem Seuerinus libro 1. capite 27. tradit) Marco Tullio Ciceroni de republica libro 6. Quidam haec, authore Aristotele, ut friuola somnia rident, Ego propter tot eximiorum authoritatem uirorum, quae de coelestium Sphaerarum sono uel finxit, uel docuit antiquitas, neque affirmasse, neque refellisse uideri uelim, sed quae nostro negotio magis necessaria sunt persequar. Siue igitur ea inuertas, ut grauiora sint superiora, nempe ut hypaton tetrachordon supremo cum proslambanomene ponamus loco, id quod Seuerinus aliquoties instituit, uel propter nomen [hypatos], uel quod primis huius artis doctoribus ita uisum. Nam et instrumenta multa uetera ut trichorda, tetrachorda, hexachordaque etiamnum ita habent: Siue contra ordinemus, ut grauiora sint inferiora, quemadmodum Guidonis scala deposcit, et citharae nerui, organaque nostra aetate ostendunt, certe ad rationem musicam nihil referet, procedent enim nihilominus, quae hic demonstrantur, omnia. Meo tamen iuditio hominis uox non a supremo, sed ab imo frequentius orditur, quod de uocis firmitudine Rhetores praecipiunt, et ipsa magnorum oratorum exordia hoc indicant. Cuius rei uel Vlyssis, contra Aiacem apud Ouidium, oratio exemplo esse potest. Multa rudis adhuc uetustas inuenit, quae posteriores deinde emendarunt. At saepius fieri uidemus, ut non modo non recipiantur, quae melius postea inueniuntur, ut etiam explodantur, adeo quae mundus semel recepit mordicus tenet. Ideoque lectorem minime turbari oportet ob hunc Guidonis ordinem, si antiquitati non prorsus respondere uidebitur. Nos etiam hac de re postea plura dicemus. Idem admonendum de tribus modulandi generibus, de quibus hodie unum in usu habemus, atque haud scio, an ea integritate qua olim fuit. Diatonicum, id est quod semitonio minore, tono ac tono incedit. Alterum chromaticum, quod semitonio minore, semitonio maiore, ac tribus semitonijs, siue, quod idem est, semiditono constat. Tertium Enharmonium, quod diaschismate [12] ac diaschismate (quam diesin etiam uocat Boethius) et ditono conflatur. Vocatur autem diaschisma dimidium semitonij, minoris. Posteriora igitur duo interiere, quantumuis Seuerinus ac alij musici de eis cauerint. Nec quisquam mihi uisus nostra aetate, qui cantum aliquem ad ea dirigere uel possit, uel tentarit uerius. Nam res est non admodum difficilis, si quis semitonia inuenire queat, quod prompte sciunt qui hodie organa diuidunt. Sed trium generum hic sit Typus in tetrachordo [hypaton], quando in omnibus tetrachordis eadem ratio.

[Dodecachordon, 12; text: Tetrachordum hypaton. [sqb], C, D, E, Diatonicum, Chromaticum, Enharmonicum, Hypate hypaton. Parhypate hypaton. Lichanos hypaton. Hypate meson. Parhypate hypaton. Diaschisma, Semitonium minus. Semitonium maius, Tonus, Semiditonus, Ditonus. 8192. 7988. 7776. 7296. 6912. 6144.] [GLADOD1 04GF]

De uocum permutationibus per omneis claues, Caput VI.

Mvtationem hic uocamus consonam uocis in aliam uariationem. Voces autem (ait Franchinus) ipsas hexachordarum syllabas intelligo. Non igitur uox mutatur in uocem per intentionem aut remissionem, [13] sed syllaba in syllabam. Ea autem de causa mutationem inuenere Musici, quod unica deductio, hoc est, sex syllabarum progressio, non sufficit ad ascensum, ac descensum quem habent cantilenae. Ideoque septem deductiones hoc pacto dispositae sunt, ut mutuis ipsae se officijs leuent, atque aliae alijs succenturient. Ita tamen ut uocibus obuiam ueniant uoces eiusdem utraque naturae. Sic prima deductio in E la mi desinit, ubi obuenit uox mi, eiusdem cum la naturae, distat enim ab ea quarta, diximus autem quartam quanquam uocem eiusdem esse a quarta naturae. Neque uero uelim rem non admodum difficilem, tot praeceptionibus confundi, ut uidere licet apud quosdam nostra aetate musicos, monstrosa propemodum praecipientes. Sed omnino mutationes fiunt, ascensu uocis superioris in inferiorem, descensu contra inferioris in superiorem. Vt in C fa ut, ascensu fa in ut, descensu, ut in fa, sic in D sol re, sol in re, et re in sol. In E la mi, la in mi, et mi in la. In F fa ut prorsus ut in C fa ut.

Exempla clauium duarum uocum

[Dodecachordon, 13; text: C, D, E, F] [GLADOD1 04GF]

In clauibus uero ternas habentibus uoces unica cautio est, ut diligenter inspiciamus b fa [sqb] mi clauem, ad eam sane omnia dirigenda. Habet enim aliquando fa, quoties b tenue a marginibus pingitur, aliquando mi, cum nullum b adpingitur. Et secundum ea quidem necesse est reliquas disponere uoces. Nam si ascendas, ac in b fa [sqb] mi claue mi canatur, in G accipiendum est Vt, non Re, quod Vt in descensu, rursus in sol mutatur. Contra si in b fa [sqb] mi canatur fa, tum eadem in claue G, re sumendum, non ut. Idemque re in descensu in sol uertetur: Consimili modo de a dicendum. In superioribus autem clauibus, d la sol re, la habet, siquidem fa in b fuerit, Sol uero, si mi, in eadem. Pari modo de c considerandum. At dicet aliquis, unde sciam quando fa, quando mi in b fuerit claue? aio musicos nostri seculi (quam uetustus hic mos sit, mihi parum liquet) consuesse b tenue ab cantilenarum initio ponere, quoties fa cantandum in b claue, quoties uero mi, nihil nota reconsuesse. Codicum autem errorem, Modorum peritus facile pernoscet, sed id postea docebimus. Sint autem haec exempla clauium ternas habentium uoces.

[14] [Dodecachordon, 14,1; text: G, a, d, c] [GLADOD1 05GF]

Haec quidem exempla sunt, ubi cantus eiusdem est naturae, et cantandi nulla difficultas. Caeterum aliquando qualitates cantuum permutantur, ut aspero cantui mollis immisceatur, quod Ambrosianos saepius fecisse Franchinus testatur, et hodie uidemus in ijs canticis, quae gradualia uocant, ubi aliquandiu inter c, ac, F, tertia diapente species fa fa canitur, deinde ad finem cantus quarta efficitur, ut sol, mutatione mi in fa, in b claue. Eius hoc est exemplum.

[Dodecachordon, 14,2] [GLADOD1 05GF]

Et ad euitandum tritonum, uno quidem saltu, in genere diatonico inauditum insuauemque, saepe eadem mi in fa permutatio contingat, necesse est, ut in his exemplis.

[Dodecachordon, 14,3] [GLADOD1 05GF]

Caeterum qualia mox subnectemus, dura illa fugienda existimo, et ad extremos Garamantas releganda, nisi subsit certa ratio, quam in Gradualibus esse diximus. Sed sint haec Franchini exempla eam rem ostendentia.

[15] [Dodecachordon, 15,1] [GLADOD1 05GF]

In b fa [sqb] mi autem fieri mutationem, cum non sit eadem uocum altitudo, plane ineptum est. Et cantus ita institutus ut nullum sit mutandi alibi quam in b refugium et ipse ineptus est, genus enim diatonicum, quo solo nunc utimur, minime hoc patitur. Est huius etiam exemplum ex Franchino.

[Dodecachordon, 15,2] [GLADOD1 05GF]

Illud postremo notandum in longis saltibus ut octauis, septimis, sextis, nullam fieri mutationem. Item in quintis mi mi: fa fa. Nam hae hexachordorum ordinem egrediuntur, sed simpliciter uoces sunt appraehendendae, ut in clauibus inueniuntur. Exempla.

[Dodecachordon, 15,3] [GLADOD1 05GF]

De clauium signatarum transpositione, Caput VII.

Mos hactenus apud Musicos huius seculi mansit, ut non plus quinque lineis cantum notarent, saepius etiam quatuor. Atqui cantus has aliquando excedit. Ergo inuenta est transpositio per claueis, hae enim in lineis mutantur, et ut ipsae cedunt, ita cum eis notulae uariant. Hic autem unice hoc obseruandum, ut respiciamus, qua in claue prior notula steterit, atque ex aequo, ubi posterior. Deinde facta comparatione, distantia facile dinoscetur. Vt si prior notula in F fa ut fuerit, posterior uero in c sol fa ut, certum est illas distare quinta. Cautius tamen agunt, quoties fieri poterit, qui a marginibus claueis transponunt. Nam ita absque errore cantantis ipse cantus transcurritur. Est item nostratium Musicorum regula ad eam rem non inutilis, si quem non obtundat. Quantum [16] clauis (inquiunt) ascendit, tantum notula descendit. Et contra, quantum descendit clauis, tantum ascendit notula. Quod plane de harmonia siue sono, non de figuris intelligunt, hoc est, tanto altius pressiusue cani debere notulam. Porro haec nunc propemodum desijt apud nostros, malut enim uel subijcere inferne, uel adijcere superne lineam, quam transpositionem facere. Nos autem tantillum dicere uoluimus, si sors alicubi obueniret, ut studioso non deesset, quod ad eam rem responderet diceretque. Proinde exemplum unum subiungendum, sed duplici forma, altera simplici, ac cum lineis adiectis superne inferneque, altera transpositis clauibus, ut mos habuit ante aliquot annos, nec adhuc prorsus aboleuit. Est autem cantio haec ad Ionicum siue Iastium facta modum, nunc quintum uulgo, habens in medio quartam diapente speciem, uidelicet, ut sol, superne tertiam diatessaron annectens speciem, ut fa, inferne semiditonum. Caeterum a Ioanne Mouton Gallo Symphoneta nostra aetate excellenti, per quam eleganter quatuor instituta uocibus, a nobis ob initiantium profectum exercitiumque simplex, ut primum est aedita, adducta. Sublata autem est a uetere Ionici loco, per quartam, sedes enim eius propria erat, C. Sed nunc ob Synnemenon tetrachordum in F etiam locum habere potest, ut plerasque eius generis cantiones hac aetate transpositas uidemus. Causa uero postea, cum de Modis agemus, plenius narrabitur. Carmen est Heroicum eius seculi quo plures fuere Musici quam Poetae. Quidam aiunt Hermanni Contracti esse inuentum, de quo sequente libro plura. Denique haec cantio, si in F ordiemur, ut nunc receptum est, sex lineis continetur, quinque autem spacijs. At si principium in C, sumat, quod nunc aboleuit, quinque lineis pernotabitur, adiecta unica superne inferneque notula.

[Dodecachordon, 16; text: Alma Redemptoris mater, quae peruia coeli Porta manens, et stella maris, succurre cadenti, Surgere qui curat, Populo. Tu quae] [GLADOD1 06GF]

[17] [Dodecachordon, 17; text: Alma Redemptoris mater, quae peruia coeli Porta manens, et stella maris, succurre cadenti, Surgere qui curat, Populo Tu quae genuisti Natura mirante tuum sanctum genitorem. Virgo prius ac posterius Gabrielis ab ore Sumens illud Aue peccatorum miserere Euouae.] [GLADOD1 06GF]

[18] [Dodecachordon, 18; text: Virgo prius ac posterius Gabrielis ab ore sumens illud aue peccatorum miserere Euouae.] [GLADOD1 07GF]

De interuallis musicis et quomodo consonantiarum species sumendae, Caput VIII.

Magnum hoc est negotium, et in quo maior musicae cogitationis est portio, utpote de elementis ac principijs huius disciplinae, quae nos tamen breuiter recensebimus. Primum quid nostra aetas de his praecipiat, deinde aliquam saltem priscae traditionis degustationem faciemus. Interuallum igitur, definitore Boethio, est soni acuti grauisque distantia, quemadmodum ut re, ut mi, ut fa, et caetera. Vtile autem fuerit, si interuallorum singulorum nomina aperiamus, et secundum nomina, quid unumquodque eorum sit, explicemus. Quindecim igitur sunt interualla, quemadmodum nostra aetate docent musici. Vnisonus: Tonus: Semitonium minus: Ditonus: Semiditonus: Tritonus: Diatessaron: Diapente: Semidiapente: Tonus cum diapeute: Semitonium cum diapente: Ditonus cum diapente: Semiditonus cum diapente: Diapason: Semidiapason. Hi unisonum ita interuallum uocant, ut Arithmetici monada, numerum. Reliqua omnia bina, perfectum ac imperfectum, ipsa uoce semi non medietatem, sed impefectionem notante. Compositio omnium interuallorum ex tono, ac semitonio minore constat inter septem essentialium clauium, ac ipsius Diapason limites manente theoria. Loquimur autem hic de genere diatonico, in quod non uenit Apotome, id est, semitonium maius. Sed de his postea clarius. Nunc ipsa interualla ordine recensebimus.

[19] I.

Vnisonus est quando eadem uox iterum atque iterum repetitur, ut si saepius ut ut ut, re re re, mi mi mi, et caetera repetamus. Psallendo sane hoc nunc in templis maxime utuntur, totus enim uersus unisonum habet, praeter mediae pausae unam alteramue notulas, et caudam, ut uocant, finalem.

[Dodecachordon, 19,1; text: Vnisonus] [GLADOD1 07GF]

II.

Tonus, secunda perfecta, de proxima quaque notula in proximam, uelut ex ut in re, ex re in mi, demptis duntaxat mi fa simul connexis, hae enim uoces non faciunt tonum, sed minus quam toni dimidium: At diuisae inter se, ac cum alijs nexae, tonum non minus faciunt, quam aliae, ut mi cum re, fa cum sol.

[Dodecachordon, 19,2; text: Tonus] [GLADOD1 07GF]

III.

Semitonium minus, secunda imperfecta, ex mi in fa, ut iam diximus. Porro ex his duobus interuallis tono ac hemitonio minore, reliqua omnia conficiuntur, itaque primum memoriae commendanda, praecipue minorum hemitoniorum loca. Nam ex eis, interuallorum species potissimum sumuntur.

[Dodecachordon, 19,3; text: Semitonium minus] [GLADOD1 07GF]

IIII.

Ditonus, tertia perfecta, ex duobus conflata tonis, eius duae sunt species, ex ut in mi, et ex fa in la. Hoc interuallo distant nete ac paranete in Enharmonico.

[Dodecachordon, 19,4; text: Ditonus] [GLADOD1 07GF]

V.

Semiditonus, tertia imperfecta ac mollior, ex tono ac hemitonio minore. Eius item duae species, ex re in fa, et ex mi in sol, hac etiam consonantia separantur nete ac paranete chordae in chromate, ut antea diximus.

[Dodecachordon, 19,5; text: Semiditonus] [GLADOD1 07GF]

VI.

Tritonus, quarta dura, et generi diatonico plane inepta, ex tribus tonis constat, quo uno saltu nemo in cantu utitur, sed in secunda atque tertia diapente speciebus est, semitonio minore inferne superneque con nexo, ab F fa ut in mi, quod est in b claue.

[Dodecachordon, 19,6; text: Tritonus] [GLADOD1 07GF]

[20] VII.

Diatessaron, quarta mollior, et quae omnibus modulandi generibus apta est, uidelicet qua omnium tetrachordorum extremae distant chordae, magnitudo uero haec ex duobus tonis ac semitonio minore est, ut ut medij instituantur nerui. Tres eius sunt species, secundum tria hemitoniorum loca, ex re in sol. ex mi in la, ex ut in fa.

[Dodecachordon, 20,1; text: [Diatessaron]. id est, per quatuor.] [GLADOD1 07GF]

VIII.

Diapente, quinta perfecta ex tribus tonis ac hemitonio minore. Eius quatuor sunt species secundum 4. hemitoniorum loca, re la, mi mi, fa fa, ut sol: Videlicet quae uel diatessaron speciebus addunt to, num, uel tritono hemitonium minus. Vix alia est consonantia suauius in aure hominis tinniens, si suo ponatur loco.

[Dodecachordon, 20,2; text: [Diapente]. id est, per quinque] [GLADOD1 07GF]

IX.

Semidiapente, quinta imperfecta, ex duobus tonis, totidemque hemitonijs minoribus, ut saepe ex E claue in fa quod est in b claue. Haec in cantu non admittitur uno saltu, sed continuato uel descensu uel ascensu. Et cum sit quinta, deficit tamen comate a tritono, et diatessaron semitonio duntaxat minore uincit.

[Dodecachordon, 20,3; text: Semidiapente.] [GLADOD1 07GF]

X.

Tonus cum diapente (duobus hic nominibus, quemadmodum et in sequentibus, unum circum loquimur interuallum) sexta perfecta, ex quatuor tonis ac hemitonio minore, et haec uno saltu uix admittitur, est enim oppido quam dura, hac inductiones suas Guido constituit.

[Dodecachordon, 20,4; text: Tonus cum diapente.] [GLADOD1 07GF]

XI.

Semitonium cum diapente, sexta imperfcta ex tribus tonis, et duobus hemitonijs minoribus, quemadmodum mi fa ex E la mi, ad c sol fa ut, et alijs item similibus locis. Haec Phrygio modo per quam familiaris, miram habet gratiam, si suo adhibeatur loco.

[Dodecachordon, 20,5; text: Senitonium cum diapente.] [GLADOD1 07GF]

[21] XII

Ditonus cum diapente, septima maior ex quinque tonis, ac hemitonio minore, quemadmodum ut mi ex C fa ut ad b fa [sqb] mi, et plaerisque alijs locis, haec uno saltu euitanda est, deficit a diapason semitonio minore, Superat semidiapason commate.

[Dodecachordon, 21,1; text: Ditonus cum diapente.] [GLADOD1 07GF]

XIII

Semiditonus cum diapente, septima minor ex quatuor tonis, ac duobus semitonijs, minoribus ut ex D ad c: Vel ex E ad d: Et haec quoque uno saltu raro est in usu, deficit a diapason tono.

[Dodecachordon, 21,2; text: Semiditonus cum diapente.] [GLADOD1 07GF]

XIIII

Diapason omnium consonantiarum regina, octaua perfcta ac integra, ex quinque tonis, ac duobus hemitonijs minoribus. Eius septem sunt species, uidelicet ex septem maioribus literis ad septem minores. Haec consonantia ex diatessaron ac diapente commixtione fit, medioque diuiditur per easdem bifariam. Aliquando enim diapente infra diatessaron locatur, aliquando contra, diatessaron infra diapente, prior diuisio uocatur Harmonica mediatio a nostrae aetatis Musicis, posterior Arithmetica. Cuius causa postea dicetur cum de Modis tractabimus. Sane [diapason] dicta est, quod omneis essentiales (ut uocant) chordas compraehendat. Quicquid enim ultra septem claueis est, in priora recidit ut haud temere dictum sit uulgo, quod antea quoque meminimus, de octauis idem esse iudicium.

[Dodecachordon, 21,3; text: [Diapason], id est, per omneis, Harmonica mediatio. Arithmetica mediatio.] [GLADOD1 07GF]

XV

Semidiapason, octaua imperfecta est, ex quatuor tonis ac tribus hemitonijs minoribus, eodem modo de litera ad eiusdem speciei literam, sed ut mi contra fa ponatur, sicut ex [sqb] mi ad fa in b fa [sqb] mi, haec nusquam inuenitur: Et cum dicatur octaua, deficit tamen, ut dictum est, commate a septima maiore, hoc est a duodecimo interuallo, uidelicet a ditono cum diapente, cuius simile antea etiam de semidiapente ac tritono diximus.

[Dodecachordon, 21,4; text: Semidiapason.] [GLADOD1 07GF]

[22] Quare satis luculenter patet, dimensiones hasce notularum ad oculos tantummodo in lineis esse, non aequo interuallo, ut capite secundo obiter indicauimus. Porro si ultra has iam enumeratas intercapedines alia eueniant interualla, facile ex his iam enumeratis iudicabuntur, componendo cum diapason tonum, ditonum et caetera, usque ad disdiapason, quod maximum est omnium phthongorum consonantium systema.

Atque haec est nostrae aetatis musicorum praeceptio, quam ut non prorsus friuolam, ita nec omnino absolutam iudicamus. Volumus et ob rudium profectum uulgatam subnectere cantilenam, ad memoriam addiscentium oppido utilem, uidelicet quae ea duntaxat commemorat interualla, quae in frequentiore sunt usu. Idcirco autem ter ternos ait modos, cum tamen quindecim sint interualla, quod neque tritonum, neque semidiapente, neque ditonum cum diapente, neque semiditonum cum diapente enumerat, ut quae uno saltu prope in nullo sint usu, sed neque semidiapason, ut quae prorsus euitanda. Vnisonum numerat quidem, sed interuallum esse non putat. Improprie autem modos uocat interualla, cum Modi sint, quos nostra aetas tonos uocat, quanquam etiam hoc ipsum improprie, cum toni uox si perfectae secundae data, ut satis ex superioribus liquet, a perfecte sonando appellata, ut nonnulli tradiderunt.

[Dodecachordon, 22; text: Tet terni sunt modi, quibus omnis cantilena contexitur: Scilicet Vnisonus, Semitonium, Tonus, Semiditonus, Ditonus, Diatessaron, Diapente, Semitonium cum diapente, Tonus cum diapente. Ad hos sonat Diapason. Si quem delectat psallere, hos modos esse cognoscat. Euouae.] [GLADOD1 08GF]

[23] Species uero interuallorum, authore Cleonida in harmonico introductorio, potissimum sumuntur ex uario hemitoniorum positu, ut in Diatessaron prima species re sol, semitonium habet in medio: Secunda mi la, in principio, tertia ut fa, in fine. Ita diapente prima species semitonium habet loco secundo. At secunda, primo: tertia, ultimo: quarta, tertio loco. Diapason uero ex diatessaron atque diapente speciebus conflata, eodem modo bina in septem suis speciebus uariat hemitonia. Vbi generalis est canon omne interuallum unam semper minus habere speciem quam sit numerus phthongorum, quod Diuus Seuerinus libro 4. capite 13. his uerbis asserit. Consonantiarum, inquit, semper una minus species erit, quam fuerint uoces, ita diatessaron, quae quatuor habet uoces, treis habet species, Diapente quinque uoces, quatuor species, Denique diapason octo uoces, sed septem species, quae ut liquidius appareant, hoc typo oculis subijcere placuit.

[Dodecachordon, 23; text: 3. diatessaron species. 4. diapente species. Septem Diapason species.] [GLADOD1 08GF]

Quid phthongus, consonantia, et dissonantia, tum consonantiarum species quot apud priscos, quod aqud neotericos, Caput IX.

Seuerinus libro primo capite 8. Phthongus, inquit, est uocis casus emmeles, id est, aptus melo in unam intensionem. Alij phthongum definiunt, unam quandam minimam partem meli. Alij nerui unius certum quendam strepitum. Nonnulli sonum, unum et eundem tenentem tonum, ut Ptolemaeus. Sane sicut numeri, unitas, lineae: punctum, et momentum temporis: ita harmoniae principium est phthongus, uox quidem indiuidua, elementi hoc in negocio fungens uice, ex quo omne melos constat, et in quem resoluitur. Emmeles uero phthongi sunt, qui inuicem uocem reddunt auribus aptam: quod si contra, ecmeles uocantur. Consonantia uero apud eundem Seuerinum definitur, acuti soni, grauisque mixtura, suauiter uniformiterque auribus accidens. Idem consonantia [24] est (inquit) dissimilium inter se uocum in unum redacta concordia. Sunt, qui putent Seuerinum illic Platoni, hic uero Nicomacho assensum. Plato enim apud eundem hoc modo fieri in aure consonantiam dicit. Necesse est, inquit, uelociorem quidem esse acutiorem sonum, hic igitur cum grauem praecesserit, in aurem celer ingreditur, et iam lassior factus, quasi pulsus, iterato motu reuertitur grauior, et proinde cum graui mixtus, similis occurrit, unamque consonantiam miscet. Sed id Nicomachus non arbitratur dictum ueraciter. Neque enim similium esse consonantias, sed dissimilium potius in unum, eandemque concordiam uenientium, grauem uero si graui misceatur, nullam facere consonantiam: Quoniam hanc Phthongorum concordiam similitudo non efficit, sed dissimilitudo. Atqui sic ipse consonantiarum naturam inuestigat. Si nanque duo nerui dissimiles pulsantur, soni illi sibi obuiam fiunt: quod si commensurabiles fuerint, haec ipsa commensuratio sibimet miscetur, unamque uocum consonantiam facit: Dum uero incommensurabiles, et simul pulsis sibi quisque ire cupit, tunc dissonantiam fieri necesse est. Hinc et Dissonantiam definit Seuerinus. Dissonantia, inquit, est duorum sonorum sibimet permixtorum ad aurem ueniens aspera atque iniucunda percussio: Nam dum sibimet misceri nolunt, et quodammodo integer uterque nititur: cunque alteri alter officit, ad sensum uterque insuauiter transmittitur.

Mirum uero quam non conuenit aetati nostrae, cum antiqua traditione de consonantiarum numero, uix enim ultra sex nominatas apud probatissimos quosque authores ueteres reperias. Seuerinus ipse libro 2. capite 16. et sequentibus duobus capitulis ubi de consonantiarum ordine disputat, quinque duntaxat numerat. De quarum ratione paucula subiungere placuit, ut et iuuentus aliquid de his gustet. Pythagorici itaque Diapason omnium consonantiarum primam dicebant, ac in dupla ratione esse, uelut 12 ad 6: uel 24 ad 12: Diapente uero cum diapason in tripla, ut 18 ad 6: uel 24 ad 8: Disdiapason in ratione quadrupla ut 24 ad 6. Post has Diapente in sesquipla, ut 9 ad 6: 12 ad 8. Vel 18 ad 12. 24 ad 16. et diatessaron in sesquitertia, ut 8 ad 6. 12. ad 9. Vel 16 ad 12: 24 ad 18. Hae sunt quinque, de quibus Seuerinus disserit, consonantiae. His adijcitur Tonus, non ob id tamen consonantia, ut idem ait libro 1. capite 16. Qui est in ratione sesquioctaua, ut 9 ad 8. et 18 ad 16. Vt hoc exemplo patent omnia, numeris rationum ac literis clauium ex Guidonis scala adiectis.

[25] [Dodecachordon, 25,1; text: A, D, E, a, d, e, Aa, 24, 18, 16, 12, 9, 8, 6, [Disdiapason] maximum systema. Ratio quadrupla. Diapente cum diapason Ratio Tripla, [Diapason] Ratio dupla. [Diapente] Ratio sesquialtera, [Diatessaron] Sesquitertia ratio. Tonus, Ratio sesquioctava.] [GLADOD1 09GF]

Et haec quidem priscorum uirorum est traditio, cuius hic tenuem degustatiunculam adposuimus. Nostra uero aetate, quem ueterum quidam posuerunt, Tonus ex consonantiarum numero excidit, nec admittitur, nisi in Syncopis, ut uocant (nam id nouae rei nouum est nomen) ubi tamen non auditur, ut in hoc concentu Contratenoris ante penultimae notulae dimidium, cum penultima Tenoris consistit.

[Dodecachordon, 25,2; text: Contratenor, Tenor] [GLADOD1 09GF]

Diatessaron etiam reijcitur, nisi subtentam habeat, uel diapente, uel ditonum semiditonumue. Cuius ex Franchino hoc sit exemplum.

[Dodecachordon, 25,3; text: Cantus, Tenor, Contratenor] [GLADOD1 09GF]

[26] Et adhuc simplicius hoc exemplum est.

[Dodecachordon, 26,1; text: Contratenor, Tenor, Basis] [GLADOD1 10GF]

Consonantiarum autem ordinem ita diuidunt Neoterici, ut aliae sint perfectae, aliae imperfectae consonantiae: Reliquae intercapedines omnes dissonantiae potius appellandae. Perfectae sunt quinque: Vnisonus, diapente, diapason, diapente cum diapason, ac disdiapason, uel, ut nunc loquimur, Vnisonus, quinta, octaua, duodecima, ac decimaquinta. Quae in mensurabili cantu binae eiusdem speciei nunquam sese sequuntur, caeterum cantum, tanquam uocibus labore fessis, ac in pacatum tranquillumque receptis, plaerunque claudunt. Imperfectae sunt quatuor, tertia, sexta, decima, ac decimatertia, quas nescio an apud ueteres uspiam reperias. Sunt autem ad fugam in uocibus duabus simul colludentibus aptissimae, multumque habent gratiae, si in perfectas tandem finiant consonantias, ac uelut auiae relabantur. Praeterea inuentae sunt, postquam uoces quaternae simul institutae, ut certe taedium ex iteratione perfectarum consosonantiarum natum, leuarent. Plura de his dici poterant, sed alterius negotij hoc est. Dissonantiae, quae auditum uehementer turbant offenduntque, sunt sex, Secunda, quarta, septima, nona, undecima, ac decimaquarta. Loquimur autem de interuallis quae intra disdiapason limites continentur. Nam quae ultra eueniunt intercapedines, ueram Phthongorum crasin ac commixtionem non habent, etiamsi aliquae consonent, ut decimaseptima, decimanona, ac uicesima, quarum trium mediam inter perfectas numerant consonantias, extremas inter imperfectas: Et decimamseptimam nostra aetate doctissimi Symphonetae saepius usurpant, rarius autem decimamnonam ac uicesimam, imo, quantum ego iudico, magis hac de causa aliquando adsciscunt, ut in sublimi celsissimae uelut colludent uoces, quam ut constet concentus ratio, atque sonorum uera commixtio, Sed omnium harum sit haec descriptio.

[Dodecachordon, 26,2; text: Quinque consonantiae perfectae. 1, 5, 8, 12, 15, Quatuor imperfectae, 3, 6, 10, 13, Sex dissonantiae. 2, 4, 7, 9, 11, 14] [GLADOD1 10GF]

[27] De toni partitione eiusque partium definitione, Caput X.

Qvando autem octauo capite commatis, in superioribus etiam saepe hemitoniorum mentionem fecimus, operae pretium est ut nunc haec, quemadmodum antea promisimus, clarius explicemus. Toni igitur partitionem, ut est apud Diuum Seuerinum, breuibus uerbis, nudisque descriptionibus ponamus. Demonstratum sane est certis rationibus apud musicos, tonum in duo aequa diuidi non posse, propterea quod nulla superparticularis ratio, in quo et tonus est, in duo aequa diuidi possit, ut luculenter idem ostendit libro tertio ab initio. Tonus itaque in sesquioctaua ratione constitutus, in maius minusque semitonium diuiditur. Graeci maius semitonium Apotomen uocant, minus uero Diesin siue Lemma. Diuiditur autem minus semitonium in duo diaschismata. Excessus uero, quo maius semitonium uincit minus, uocatur comma, quod et ipsum in duas parteis diuidunt, quae schismata uocat Philolaus apud Boethium. Idem Philolaus apud eundem, harum partium omnium definitiones ponit. Diesis (inquit) est spacium quo maior est sesquitertia proportio duobus tonis. Comma uero est spacium quo major est sesquioctaua proportio duabus diesibus, id est, duobus semitonijs minoribus. Schisma est dimidium commatis. Diaschisma uero dimidium dieseos, id est, semitonij minoris. Haec ille, ex quibus definitionibus, ac item ex Typo sequenti, facile est colligere in quot diaschismata, reliquaque minutiora spacia Tonus diuidatur. Nam multis id modis fieri posse idem Boethius ostendit libro 3. capite 8. unde nos haec descripsimus. Nostri instituti non est extrema quaeque huius artis persequi, sed ea duntaxat, quae magis uisa sunt necessaria. Itaque ea oculis subijcimus, demonstrantes quia ita se habent, propter quid uero ita habeant, altioris est negotij. Hoc tamen hic considerandum Dieseos appellationem hoc loco propriam esse, cum uero pro diaschismate usurpatur, ut in Enharmonico ueteres nominarunt, impropriam.

[28] Sed nunc Typum subijciamus.

[Dodecachordon, 28; text: [Apotome] in figura Semitonium maius. [Diesis], id est, Semitonium minus. Tonus in sesquioctava Ratione, a, 4608. [Diaschisma], g, 4491. f, 4374. [Schisma], e, 4352, d, 4330, [Comma]. c, 4213, [sqb], 4096, [Diesis], [Apotome]] [GLADOD1 10GF]

Sit a [sqb] tonus. [sqb] d, uel fa semitonium minus, siue, ut Graeci uocant, authore Boethio libro 2. capite 27. [leimma] siue [Diesis]. [sqb] f. uel d a semitonium maius, quod graece [Apotome] dicitur. [sqb] c et c d: item f g, et g a, diaschismata, partes Dieseos. d f Comma, cuius partes duo schismata d e et e f. Sed haec ad usum nostrum ostendenda sunt. Sit a [Mese] siue a la mi re. f uero [Trite synemmenon], siue fa in b fa [sqb] mi. [sqb] sit [paramese], uel mi in b fa [sqb] mi. Vox igitur re in a la mi re distat a fa in b fa [sqb] mi hemitonio minore, a mi autem in eadem claue tono. Sequitur ergo ut duae uoces in b fa [sqb] mi, quae eiusdem uidentur clauis, plus inter se distent quam ab extremis, hoc est, superne inferneque a uicinis clauibus, uidelicet mi a c sol fa ut, et fa ab a la mire. Ipsae enim inter se semitonio maiore separantur, ab externis autem utrinque minore duntaxat semitonio, quapropter haud quaquam aspernanda est huiusmodi Theoria. Caeterum id haud silentio transmittendum quod idem Seuerinus libro 3. capite 14. et 15. docet. Semitonium minus non prorsus 4. haberre commata, sed tria superare. Ita semitonium maius non prorsus habere 5. commata, superare 4. Indeque factum, ut tonus superet octo commata, nonum non impleat.

[29] De octo Modis musicis nostrae aetatis praeceptio, Caput XI.

Vix aliam Musices ullam partem aequae dignam relatu, aeque necessariam, denique aeque iucundam existimamus, atque ea est, quam nunc dicturi sumus, de Modis musicis tractatio. Quippe quae naturae humanae adeo conuenit, ut haud abs re multis hominibus innata uideatur, nec modo ad omnem cantum dijudicandum utilissima, sed etiam ad Poetarum carmina modulanda, multosque in eximijs authoribus intelligendos locos aptissima. Ideoque omneis studiosos plurimum hortamur, ut hic acriter animum intendant, percepturi fructum, cuius profecto nunquam poeniteat, postquam haec penitus perspecta habuerint. Sed nunc institutum ipsum aggrediamur.

Modi musici nihil aliud sunt quam ipsius Diapason consonantiae species, quae et ipsae ex uarijs diapente ac diatessaron speciebus conflantur, ut supra de interuallis diximus. Quare si quis ea, quae ibi tradidimus, bene perspecta habuerit, nullo negocio modorum naturam pernoscet. Quanquam nos alias quoque agnitiones postea docebimus. Sed nunc more nostro primum, quae nostra aetate musici docent, exequemur: Deinde priscorum traditionem altero uolumine subnectemus, ut quam haec nostra ad illam ueterum congruat, quiuis facile uidere queat. Inter quatuordecim igitur Modos, qui ex septem diapason speciebus nascuntur, nostra aetas octo duntaxat nouit, etiamsi tredecim, alijs perpetuo, alijs rarius utatur, ut postea declarabimus. Nec illos octo tamen uera ratione discriminat, nec certis legibus, sed regulis quibusdam [oude katholikos, oude pros epos] circumscribit. Tonos item nominat, tam constanti pertinacique appellatione, ut, nisi etiam nos ita loquamur, uideamur quibusdam musices ignorare principia. At ea de re cum nemine certauero, mihi sane placet, ut modos uocemus, quemadmodum ueteres omnes appellarunt. Videri tamen potest tonorum appellatio Boethij tempore nata. Ipse enim libro quarto capite decimo quarto ita inquit: Ex diapason igitur consonantiae speciebus existunt qui appellantur modi, quos eosdem Tropos uel Tonos nominant, quibus uerbis non admodum probare uidetur hanc innouationem. De octo autem modis nostri praeceptiones ita ordiuntur. Modorum alij, inquiunt, sunt de numero impari, ut Primus, tertius, quintus, et septimus. Alij de numero pari, ut secundus, quartus, sextus, et octauus: Illos authentas, hos uero placaleis uel subiugaleis uocant, Graeci plagios, quod nos sequemur, appellant. Omnes autem diapason specie consistunt: sed hoc discrimine, quod qui de impari numero sunt, totam diapason supra chordam finalem habent, qui uero de pari [30] numero, diapente quidem supra finalem clauem, diatessaron autem infra eandem constituunt. Pro cuius rei memoria Versiculum hunc subnectunt Vult descendere par, sed scandere uult modus impar. Itaque [katholikos] uerum est quod a musicis omnibus praecipi solet, omnium modorum finem in infima diapente chorda statui. Sunt autem hae claues siue chordae finales D. E. F. G. dictae, quod in his omnis cantus non anomalus, nec transpositus, suum sortitur finem. Singulis autem his chordis bini accommodandi sunt modi, et primae quidem D, primus ac secundus: E, tertius et quartus: F, quintus et sextus: G, septimus et octauus. Primus itaque modus est ex D magno ad d paruum. Tertius ex E magno ad e paruum. Quintus ex F magno ad f paruum, Postremo septimus ex G magno ad g paruum. Cum his autem placales communes habent diapente, supra finalem clauem, at diatessaron sub eadem. Sic secundus modus est ex A magno ad a paruum: Quartus ex [sqb] magno ad b paruum: Sextus, ex C magno ad c paruum. Octauus denique ex D magno ad d paruum, ut primus, a quo natura systematis non differt, sed illud inuertit, diapente supra diatessaron collocans. Est autem horum haec descriptio.

[Dodecachordon, 30; text: D, E, F, G, I, II, III, IIII, V, VI, VII, VIII] [GLADOD1 10GF]

Quidam etiam quartas ac quintas omnium modorum per uoces discriminant, non inutili me hercule ad memoriam inuento, caeterum superne appellatione coepta, in imparibus diatessaron prius nominant, posterius uero diapente. Contra in paribus prius diapente, posterius diatessaron, ad hanc formam. Primum modum, sol re, la re: Secundum, la re, sol re: Tertium, la mi, mi mi: Quartum, mi mi, la mi: Quintum, fa ut, sol ut: Sextum, sol ut, fa ut: Septimum, sol re, sol ut: Octauum, sol ut, sol re.

[31] De fine cantuum Modis, Caput XII.

De fine autem cantilenarum in omnibus modis, ijdem ita praecipiunt: Omnis cantus desinit aut in re, aut in mi, aut in ut, et in ut quidem uel connexo, uel disiuncto. Connexum appellant, quod fa habet in b fa [sqb] mi, Disiunctum quod mi. In re finiuntur cantus primi atque secundi modorum: in mi, tertij ac quarti: in ut connexo, quinti et sexti, ut nunc utuntur: Disiuncto, septimi et octaui. Quisquis igitur diapason species probe pernoscet, facile cuiusuis modi cantum dijudicabit. Quod ideo libenter toties inculcamus, quoniam cantus positionibus uariantur. Quamuis enim primi ac secundi modorum sedes sit D sol re, tamen saepius etiam G sol re ut, praesertim in quatuor uocum cantilenis, non tamen absque fa in b claue. Quod fit, ut ima uox, quae cum media octauam sonat, intra Guidonis scalam permaneat. Et quanquam id necessarium non est, tamen quorsum attinet extra uagari uoces, cum in scala commode locari possint? Aliquando etiam alamire, sed duntaxat in cantibus quae diapente non egrediuntur, alioqui neque primus modus superne, neque secundus inferne suam diatessaron seruarint, denique la mi, pro sol re eueniet, contra horum modorum naturam. Ecclesiastici sane in transponendis cantilenis immodica utuntur licentia, qua utique carere poterant. Quid enim necesse est propter unam, alteramue fictam uoculam totum transponi cantum? praesertim cum hae consuetudine magis quam ratione introducantur. Item tertius et quartus in E fines suorum cantuum habent, poterunt tamem etiam in alamire, si fa in b fa [sqb] mi cecinerimus: At in b claui non poterunt, ut maneat systematis natura, quanquam hoc quidam scripserunt: Quintus et sextus quibus nunc utimur in utroque Cc, ubi olim sedes propria illorum fuit, nunc uero F faut. Septimus et octauus nusquam commodius quam in G solreut, quanquam etiam in c paruo, sed cum fa in b claue. Vnde quidam [katholikos] canonem prodiderunt. Omnem modum posse in quinta supra finalem clauem, aliam habere confinalem, quam finalem appellant. Verum illud prorsus in nullo modo uerum est, ubique enim diatessaron repugnat. Atqui hic erat uerus canon, ac magis ponendus. In quarta quaque claue per diatessaron cuiusuis modi cantum supra finalem finiri posse, siquidem fa in b claue fuerit, et de primis quidem duobus iam ostendimus. De tertio uero ac quarto ex typo praecedente satis constat. Manebit enim ex mi in E magno ad la in aalamire idem duorum systema, quod est ex mi in [sqb] magno, ad la, in e paruo. Quintus et sextus etiamnum trnspositi per diatessaron uulgo habentur. Vera alioqui ipsorum sedes erat C ut diximus. [32] De septimo et octauo idem dico quod de tertio ac quarto. Et Iodocus a Prato in Missa de nostra domina Dei genitrice cantionem: Sanctus, quae est octaui modi, haud obscure in c paruum emouit, non absque fa in b claui.

De uulgari modorum agnitione, Caput XIII.

Poterunt et cantus notitia quadam a posteriore, ut Philosophi loquuntur, pernosci, regulis quibusdam leuioribus, ac omnino uulgatis, quae tamen, quod iuuant memoriam, atque a non indoctis huius artis praeceptoribus traditae sunt, non omittendae uidentur. Sunt autem huiusmodi: Cantilenae primi modi frequenter ex re in la saliunt. Exempla sunt: Gaudeamus omnes. Salue regina. Aue maris stella. Secundi ex re in fa. Exempla: Salue sancta parens. Terribilis est. Emendemus in melius. Tertij ex mi in fa, quod ab eo distat sexta, ut in Pange lingua. Discubuit Iesus. Omnia quae fecisti nobis domine. Quarti ex mi in la. Exempla: Tota pulchra es. Resurrexi. Spiritus ubi uult spirat. Quinti ex mi in sol. Exempla: O sacrum. Regnum mundi. Illuminare Hierusalem. Sexti ex fa in la. Exempla: O quam admirabile. Homo quidam fecit. Septimi ex ut in sol. Exempla: Puer natus est nobis. Viri Galilaei. Summae Trinitatis. Octaui ex ut in fa. Exempla: Veni sancte Spiritus. Spiritus domini. Vespere autem sabbati. Pro memoria etiam adijciunt haec incondita uelut carmina, neutiquam reijcienda.

Pri. re la. Se. re fa. Ter. mi fa. Quart quoque mi la.

Quint. mi sol. fa la Sext. Sept. ut sol. Oct. tenet ut fa.

[Dodecachordon, 32; text: I, II, III, IIII, V, VI, VII, VIII] [GLADOD1 11GF]

Vt autem haec luce clarius appareant, adijciendae sunt formulae omnium modorum ex Franchino Laudensi haud unquam mihi absque honoris praefatione nominando, qui proxime Ambrosianam modestiam per hosce modos accessisse uidetur. Sunt autem huiusmodi formulae, quae et principium, et medium, et finem luculenter ostendunt, et ad cantilenarum iudicium plurimum conferunt.

[33] [Dodecachordon, 33; text: Alme pater Ambrosi nostras preces audi, Christe exaudi nos. In honorem apostolorum fabricauit Bassianius Domino templum nouum. Baptizat Augustinum sacerdos Ambrosius, statim ambo modulantur Te Deum laudamus. Marcellinus sacerdos, Petrus exorcista martires Christi intercedant pro nobis. Precibus et meritis beati Blasij martyris defende nos deus ab omni malo gutturis. Sancte Erasme martyr inclyte funde preces ad Dominum nostra pro salute. Prothasium et Geruasium eadem fides et passio uere fecit esse Germanos. O uirgo uirginum Maria, stella maris, succurre nobis miseris.] [GLADOD1 11GF]

[34] De Modorum expatiatione ac permixtione, Caput XIIII.

Principio cantilenae adeo simplices fuere apud primores Ecclesiae, ut uix diapente [arsei kai thesei], Vel (ut alij loqui malunt) [prolepsei kai eklepsei], hoc est, ascensu ac descensu implerent. Cui consuetudini proxime accessisse dicuntur Ambrosiani. Deinde paulatim ad Diapason deuentum, uerum omnium Modorum systema. Porro deinde, ut alijs in rebus fieri solet, ne his quidem permansere limitibus, sed superne inferneque illam excessere, ut id passim uidere licet. Quare non inepte, meo quidem iudicatu, Modi ipsi intra Diapason limites incedentes similimum quiddam, cum flumine intra aluei ripas labente obtinere uidentur, ut enim flumen uel calore, uel alia de causa imminutum non semper implet alueum, nonnunquam uel niue uel imbribus auctum etiam egreditur, ita Modi ipsi, quoties forte Phonascis placuit, Diapason non semper implent, nonnunquam pro cantus qualitate etiam superant atque egrediuntur. Ad Diapason autem ecclesiastici cantus Modis imparibus frequenter adijciunt inferne tonum, ut patet in primo ac septimo. Tertio nonnunquam Ditonum. Quinto uero semitonium minus. Contra uero, paribus superne tonum, ut sexto ac octauo. At in secundo semitonium, sed rarius, in quarto autem idem frequentissime ut patet in plaerisque eius Modi cantibus, et Threnis Hieremiae ad eum ipsum Modum compositis. Nonnunquam connectuntur duorum Modorum systemata. ut primi et secundi in cantico Victimae pascali laudes, ubi primus uersus diapente habet, re la, communem duobus Modis. Secundus autem uersus ac tertius eiusdem prosae, initio statim, primi Modi diatessaron habent re sol, cum sequentes continuo duo uersus itidem ab initio babeant, secundi Modi diatessaron re sol. Duo item ultimi, ut secundus ac tertius, rursus primi Modi diatessaron, omnes tamen diapente habent, re la, duobus, ut diximns, Modis communem. Tertij autem ac quarti Modorum systemata connexa sunt in Antiphonis, Pulchra es amica mea. Quinti uero et sexti ueterum, qui mi in b claue habebant, in harmonia qua passionem dominicam magna Germaniae pars decantat et Galliae ad Rhenum. In ea enim diapente tertiam speciem fa fa duobus communem Modis Euangelistes obtinet, ut narrationi aptam. Superiorem uero diatessaron, ut fa, Iudaei, et alij a CHRISTO loquentes, inferiorem ipse CHRISTUS. At quinti et sexti recentium, qui fa habent in b claue, in Prosa: Aue praeclara maris stella. Porro septimi ac octaui in prosis: Lauda Sion Saluatorem. Et: Benedicta sit sancta Trinitas. Denique ferme Antiphona, quae ex Salomonis canticis desumpta sunt, multaeque, quas post Alleluia Germani [35] cantant, prosae, permixtos habent Modos. Sed de his libro sequente copiosius dicturi sumus. Quoties igitur duorum Modorum systemata connectuntur, dicuntur permisceri Modi, quos quidam plagijs asscribi putant. At ego duorum Modorum naturam inspiciendam puto, permixtos enim Modos, inficias ire nemo potest.

De modorum usu in cantantium Choro, Caput XV.

Nvnc quod ad usum attinet, praecipue uero in Choro cantantium, hoc in primis consyderandum, Quo intonationibus siue Modorum formulis facilius assuescere iuuentus possit, uersuum fineis (Euouae appellant) firma tenendos esse memoria. Nam his perceptis, et comparatione facta ad Antiphonorum initia, interuallum iudicandum est, atque ita cantus exordiendus. Adiuuabit autem et hunc conatum ipsa natura, scilicet, cui non est omnino hebes ingenium. Formulae ipsae apud diuersos aliae atque aliae reperiuntur. Nobis nudae proponendae sunt uisae, neque de ijs cum quoque depugnabimus, quippe quae res propemodum sit arbitraria.

[Dodecachordon, 35,1; text: I, II, III, IV, V, VI, VII, VIII] [GLADOD1 12GF]

Quando autem, quod hactenus de Modis docuimus, aliorum est, non meum praeceptum, age prosequamur reliqua quae huius sunt negotij, nempe omnium Modorum formulas, tum in integris, tum in corruptis, ut uocant, hoc est, et minorum, et maiorum psalmorum intonationes, deinde Responsoriorum ac Introituum uersus subiungamus, quod a Franchino quoque, quanquam alio modo, obseruatum uidemus. Qua in re etiam hoc cauimus, ut in medio uersuum luculentum esset omnium Modorum discrimen, ad euitandam, quae saepius accidere solet inter cantantes confusionem.

Intonationes Psalmorum minorum.

[Dodecachordon, 35,2; text: Dixit dominus domino meo, sede a dextris meis. Credidi propter quod locutus sum.] [GLADOD1 12GF]

[36] [Dodecachordon, 36,1; text: Dixit dominus domino meo, sede a dextris meis. Credidi propter quod locutus sum.] [GLADOD1 12GF]

In integris. In corruptis.

Intonationes Psalmorum Maiorum.

[Dodecachordon, 36,2; text: Magnificat anima mea Dominum. Benedictus dominus Deus Israel.] [GLADOD1 12GF]

[37] [Dodecachordon, 37,1; text: Magnificat anima mea Dominum. Benedictus dominus Deus Israel.] [GLADOD1 13GF]

Responsoriorum uersus.

[Dodecachordon, 37,2; text: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.] [GLADOD1 13GF]

[38] [Dodecachordon, 38; text: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.] [GLADOD1 14GF]

[39] Introituum uersus.

[Dodecachordon, 39; text: Eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi. Sentiant omnes tuum leuamen, quicunque celebrant tuam commemorationem. Benedic anima mea Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius, Attendite popule meus legem meam, inclinate aurem uestram in uerba oris mei. Beati immaculati in uia, Qui ambulant in lege Domini. Noli aemulari in malignantibus, neque zelaueris facientes iniquitatem. Cantate Domino canticum nouum, quia mirabilia fecit.] [GLADOD1 15GF]

[40] [Dodecachordon, 40,1; text: Confirma hoc Deus quod operatus es in nobis, a templo sancto tuo quod est in Hierusalem.] [GLADOD1 15GF]

Haec pluribus fortassis quam necesse fuit, egimus. Sed dandum hoc erat uulgarium affectui, quibus nihil satis explicatur. Multo uero molestius negocium est de modorum differentijs, res, meo quidem iudicatu, superuacanea. Quam ego inde natam arbitror, uel quod in principibus formulis inter doctos, primosque huius negotij authores non conueniebat, ideoque et differentias pro formulis, et contra formulas pro differentijs usurpatas. Vel, quod uerisimilius est, ob immodicam quorumdam subtilitatem, qui facilitatem intonandorum (ut recte dicam) Antiphonorum quaerentes, rem satis per se lucidam, oppido obscuriorem fecerunt. Longum fuerit enarrare qua ratione inuentae, et quae quibusque Antiphonis differentia aptanda, curiosorum hominum negocium, ne dicam ociosorum. Quippe quas non modo diuersae nationes, diuersaeque ecclesiae diuersas habent, sed unum aliquando oppidum diuersissimas unumque templum saepius et libris et consuetudinibus uariat. Itaque illas ita ponemus, quasi ipsius Modi uariae sint formulae pro doctorum hominum arbitrio excogitatae. Quas quia Franchinus non est aspernatus, uir eruditus et haud mali iudicij, ne nobis quidem in totum negligendae uisae, utatur qui uelit. Neque enim iritandum cantorum uulgus, quod omnino propitium mihi uelim. Ideoque Lector etiam hoc boni consulat. Sunt autem huiusmodi.

[Dodecachordon, 40,2; text: Primi Modi Euouae Differentiae, Secundi modi Euouae, Tertij modi Euouae. Differentiae] [GLADOD1 15GF]

[41] [Dodecachordon, 41,1; text: Quarti Euouae Differentiae, Quinti Euouae Differentiae, Sexti Euouae. Differentia, Septimi Euouae Differentiae, Octaui Euouae Differentiae] [GLADOD1 16GF]

Sed ut aetas nostra uideat qnantum ab illa ueterum simplicitate degenerarit, placuit nobis Ambrosianam modulationem, ut apud eundem Franchinum habetur, hic lectori sub oculos ponere, quae tamen ipse in septimo ac octauo modis differentiam habet, hoc est binas formulas, in caeteris singulas. In nostris quidem formulis primi ac octaui cum his consentiunt, in caeteris prope nihil.

[Dodecachordon, 41,2; text: Euouae primi, Secundi, Tertij, Quarti] [GLADOD1 16GF]

[42] [Dodecachordon, 42,1; text: Quinti, Sexti, Septimi, Octaui] [GLADOD1 17GF]

Peregrinum adijciunt tonum, qui pascatis die ad Babtisterium super psalmum centesimum decimum tertium in his regionibus canitur.

De quo multa Franchinus, non satis accurate ut sequente libro dicturi sumus. Nos ut uulgo cantatur eum adponemus, ne etiam hoc loco desimus harum rerum studiosis.

[Dodecachordon, 42,2; text: In exitu Israel de AEgypto domus Iacob de populo barbaro.] [GLADOD1 17GF]

Mvlta alia annexenda erant, sed ne, aliorum affectui plusquam necesse est inseruire cupiens, ineptus ac ridiculus merito uidear, quiescendum omnino hic puto. Caeterum de monochordi partitione paucula sub nectemus, partim ex Boethio, partim ex alijs authoribus, rem non minus iucundam quam necessariam.

Quemadmodum consonantiae Musicae indubitanter aure dijudicari possint ex Boethio, atque inibi de musicorum uocabulorum abusione. Caput XVI.

Peruentum iam erat ad operis huius, in quo aliorum scita magis quam nostra tractamus, optatum finem. Sed placuit nobis, ut auctior commentatio haec incederet, de multiplici monochordi partitione, rem oppido necessariam addere. Quo in negocio id praefari mihi uisum est admodum necesse, ne candidus lector nobis uel uitio uertat, uel arrogantiae adscribat, quod aliter, quam plaerique nostra aetate Musici consueuere, [34 <recte 43>] uerbis quibusdam utamur. Nam ut inficias ire nemo potest, ab octingentis plus annis id calamitatis omnibus accidisse disciplinis, ut multa corrumperentur, plaeraque mutilarentur: ita in Musicis multa perperam tradita ab annis aliquot, multa etiam in uulgus falso edita quae nemo non uidet. Nonnullos quoque fuisse constat, qui huius disciplinae ne nomina quidem inclinare potuerint, et tamen editis libris artem docere conatos esse, non absque rigida Aristarchi ferula, et philosophico supercilio, quae res mihi saepe risum, sed saepius bilem mouit, homines tam stolide gloriam petere uoluisse. Nam utcunque ea interpretabimur, bono zelo (ut aiunt) ac prompto in publicam utilitatem animo eos scripsisse, non carebit (meo quidem iudicatu) uitio, qui, quam neque nouit, neque tractare pro dignitate potest, rem docendam temere aggreditur. Neque enim ad solos Poeticen professos Horatius clamat in arte:

Sumite materiam uestris, qui scribitis, aequam

Viribus, et uersate diu, quid ferre recusant,

Quid ualeant humeri.

Non postulat quisquam insignem hic eloquentiam, et phaleratum dicendi genus, quando Ornari res ipsa negat, contenta doceri, sed certe, ut ipsius scientiae uocabulis, aut ut ipsi loquuntur, terminis recte uterentur, utique postulat optimus quisque. Nam quid ego dicam de ijs, qui Neuma neumae, et Antiphona, nae. Item Magada, dae, in prima usurparunt declinatione? quae apud Graecos [to neuma tou neumatos, ta antiphona ton antiphonon, kai he magas tes magados], inclinantur. Sed hi accusatiuo graeco decepti sunt. [to neuma, ta antiphona, ten magada]. Atqui nec satis est quod quidam ignorantiae suae praetendunt, etiam Latinos in quibusdam huiusmodi nominibus quaedam a graeca forma uariasse, ut datiuos ac ablatiuos neutrorum in [Alpha], poematis pro poematibus usurpantes, et ab cratera acusatiuo graeco masculino, factum foemininum nominatiuum haec cratera. Item ab acusatiuo graeco foeminino Tyndarida, nominatiuum Latinum foemininum Tyndarida, dae. Vnde, fortissima Tyndaridarum, apud Horatium. Ad quae paucis respondeo. Neque enim hic est locus ea tractandi, quae sunt ueteribus licentia maxime poetica usurpata, ad ea conniuendum fortassis esse. Sed non ita in tradendis disciplinis, quarum uocabula inconcussa ac propria esse debent, alioqui inextricabilis ac infinitus ubique nascetur error. Poggij sunt hae defensiones contra Diuum Vallam cum decadarum pro decadum dixisset. Absit autem ut haec [katholicos] admittamus. Porro qui haec ita properam usurpant, facile ueniam impetrabunt, quando eo tempore uixerunt, quo omnes honestae disciplinae una cum bonis literis plusquam sopitae iacebant. In quorum numero sunt Guido, Otto, Berno, Theogerus Episcopus, Vuillehelmus et Ioannes Pontifex postea factus, et alij eiusdem aetatis uiri. At [44] nostra aetate quidam, qui sibi adeo splendide ac eleganter (cum nihil minus possint) loqui uidentur, excusationem hercules istam non habent. Parco hic nominibus, contentus rem ipsam ob studiosorum utilitatem uno notasse uerbo. Hoc unum doleo horum balbutie plurima obteri ingenia, quae scite et ingenue docentem a fucato praeceptore dignoscere non possunt. Quando bona pars hodie studiosorum unum aliquem orationis flosculum pluris faciunt, quam floridissimos aliquot disciplinarum campos. Boethio nemo doctius Musica, nemo diligentius docuit. Nec uidi quenquam qui plane assequatur. Vnus Franchinus paucos ante annos egregie, longo tamen interuallo, fe gessit plurimumque hanc disciplinam sedulitate sua adiuuit. Sed et ipse non castigate loquitur. Diapente enim diapentes inclinauit ut Apotome, es, quod equidem miror a nemine eius tempestatis admonitum, quando plurimi tunc in Italia, ut semper, florebant eximia doctrina uiri. Quin eadem ratione diatessaron diatessaontos, et diapason diapasontos inclinat? Sed sic ulciscitur nos Graecaelinguae neglectus, ut uere doctis simus ridiculo. Itaque optimum quenquam adolescentem adpello, hortor atque admoneo, quicunque huius scientiae sacris initiari cupis, atque adeo dignus huius disciplinae Mystes fieri uelis, tria praecipua huc adferas, sine quibus haec disciplina perfecte haberi non potest, quantumuis speculeris, et ipsa contemplatione superes etiam Promethea. Primum est, ut Arithmetices praecepta in prompta habeas memoria et quae Theorices sunt, et quae Practices. Deinde graecae linguae non sis prorsus ignarus. Vocabula enim huius artis plaeraque graeca sunt. Tertium ut instrumentum aliquod ad manum habeas, quo sonos omneis etiam aure metiri queas. Arithmeticae praecepta hic a nobis exiguntur, non docentur. De graeca lingua idem dicimus: sed instrumenti alicuius usum utique docere possumus, ut tamen huius disciplinae non egrediamur limites. Quapropter nunc de his ordiamur, sed simplici modo ut caetera. Boethius huius negotij et uerus et unicus artifex libro 4. capite ultimo, Quo pacto indubitanter consonantiarum ratio colligatur breuissimo ac simplicissimo instrumento docet per chordam a Magade ad Magada (de qua paulo post latius disseremus) extentam, ita ut duae ab extima utrinque chordae parte sint immobiles, tertia uero in medio magas mobilis, quae pro numerorum ratione, quo quis uelit, moueri queat. Si enim medium spacium, per quod tenta est chorda, quodque immobiles interiacet magadas, diuisum fuerit in treis partes, deinde posita mobili Magade ad utram uoles sectionem, ita ut unam diuisi spacij ab altero latere, ab altero duas relinquat partes (sic enim dupla seruabitur ratio) diapason consonantiam duae ipsius chordae partes plectro concussae sonabunt. Idem spacium inter immobiles magadas si in quatuor secetur partes, et mobili magade in sectionum punctis ita posita, ut ab latere altero unam, ab altero treis relinquat [45] parteis (sic enim poscit tripla ratio) diapason cum diapente consonantiam eaedem duae ipsius chordae partes plectro pulsae tonabunt. Porro si idem spacium in 5. parteis sectum fuerit, relictis 4. ab altero latere partibus, ab altero uero una (ut sit ratio quadrupla) sonabunt disdiapason omnium consonantiarum maximam in quadrupla ratione eaedem chordae partes. Atque ita ueterum consonantiae omnes, quae quidem in multiplici sunt genere, habebuntur. Rursus eadem manente quinaria sectione, relinque ab altero latere parteis treis, ab altero duas, et inuenies diapente primam in superparticulari genere consonantiam, nempe in ratione sesquialtera. At si spacium idem immobilibus interiacens Magadibus, in septem parteis diuisum fuerit, Magas mobilis secet 4. a tribus, ut sesquitertia sit ratio, et duae ipsius chordae partes diatessaron consonantiam sonabunt. Postremo si totum spacium in 17. parteis diuisum, in altero latere 9. in altero 8. parteis per mobilem Magada habuerit, tonum in sesquioctaua ratione ostendet. Quae, ut clarius intelligantur, literarum positionibus, ut ille fecit, demonstrabimus. Sic A, D regula super quam chordam intendere uelimus. Magades autem immobiles, quae hemispheria idem uocat Boethius, duae E, et F, cum regula in B, et C, ad angulos rectos erectae. His neruus intendatur A, E, F, D. Sed K sit magas mobilis, qua ad quaslibet in spacio, B, C, consonantias inquirendas utamur. Hanc diuiso in tria spacio, si ita posuero, ut una eius ab altero latere, duae ab altero relinquantur partes, duae ipsius chordae partes, plectro admoto, sonabunt diapason, consonantiarum Reginam. Sin in spacio per quatuor diuiso, trium ad unum diuisio fiat, nascetur consonantia diapason cum diapente. Porro ubi spacium per quinque diuisum fuerit, quatuor ad unum dabunt disdiapason, at tria ad duo, diapente, ubi uero spacium perseptem, ibi tum 4. ad 3. diatessaron creant. Denique ubi pe 17. spacium sectum est, ibi 9. ad 8. tonum aedunt. Huius typum subijcere placuit.

[Dodecachordon, 45; text: A, B, C, D, E, F, K, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17] [GLADOD1 17GF]

[46] Quid Magas, monochordum, Magadis, similesque quorundam musicorum instrumentorum apellationes, Caput XVII.

Monochordi appellatio haud dubie ab una chorda nomen habet, ut trichordum a tribus chordis, a quatuor tetrachordum, pentachordum a quinque, ac deinceps. Sed per monochordum tamen non modo ipsam unam chordam, uerum totum instrumentum, super quod unica chorda intenta est, intelligimus. Ita [Magas] hemisphaerium illud est, a quo chordae et incipit et desinit sonus. Necesse enim est, ut chorda duas habeat extremitates. Quippe quae infinita esse non potest, eae magades appellantur. Sed nihilominus totum instrumentum, super quo consistunt magades, Magas nominatur, si Suidae credimus, qui ita inquit. [Magas. Sanis tetragonos hypokuphos, dechomene eph' heaute tas tes kitharas neuras, kai apotelousa phthongon]. Quae uerba Guido ita uertisse uidetur: Monochordum est (inquit) lignum longum quadratum, intus concauum superducta chorda, cuius sonitu uocum uarietates appraehendimus. Haec haud dubie ab aliquo, qui Graece nouit, inaudiuit, neque enim Suidae uerba ex equo uertit. Quod enim Suidas pluratiuo numero [tas neuras] uocat, hic chordam singulari dixit numero, omisso [tes kitharas] uerbo, quanquam hoc ipsum [tes kitharas], quod Suidas ait, non est necesse addere, quare id iudicio omisisse uideri potest Guido. Sicut illud [apotelousa phthongon], magis docte secndum artem exposuit, quam secundum graeci sermonis proprietatem. Video apud Graecos ingentem musicorum instrumentorum nomenclaturam, ac non modo rerum, sed nominum etiam insignem confusionem. Quot, Dij boni, unus Athenaeus, et nomina, et organa commemorat, cum libro 4. cum 14. Quot authores, qui eorum meminerint, citat. Nullum tamen exacte, et ad Lectoris non omnino stupidi animum explicat, cuius fuerit formae, cuius usus, praeter unum aut alterum, ut Pythagorae zacyntij tripoda uix intelligibilem. Fortassis quod illo tempore quaedam nimis nota erant, quaedam iam exoleuerant. Quae nimis sunt nota, plaerunque a scriptoribus contemnuntur, ut descriptione indigna, quae autem aboleuerunt ac ignorantur, minus ad scribendum quosdam inuitant. Quod si pergam narrare, quoties Magadin (ut alia nunc omittam) uocet iam [aulon], id est, fistularum, iam [kitharas eidos], id est, citharae speciem, [organon] etiam, iam [entatton], iam [psaltikon], res nullum inueniet finem. Adeo uariata omnia, adeo impedita, ac inuoluta sunt. [47] Inuenias pro fistula apud eundem genere masculino, in nominandi casu, [ho magadis kai ho magados]. Pro organo autem foeminino, [he magadis], et datiuum [te magadi kai magadidi]. Neque enim haec omnia codicum culpa, quod quis causari queat, accidunt opinor. Dubium autem et hoc, idemne sit cum Pectide, quod Aristoxenus ac Menaechmus uoluerunt, an differens, ut uoluit Diogenes Tragicus, et Phillis Delius, quod uerisimilius uidetur, siquidem libro 4. ex Sopatro idem Athenaeus recte ostendit Pectida dichordon esse, libro autem 14. ex Teleste Magadin pentachordon. Id non minus dubium, quando fistulam significat, quo pacto, [en touto oxyn kai baryn phthongon], id est, in eodem acutum et grauem sonum aedat ut apud eundem Tryphon ait, citans ex Alexandride Poeta hunc uersum, [Magadin laleso mikron hamasoi kai megan]. Quem uersum Desiderius ERASMVS Praeceptor noster bis uertit: Grande ac pusillum Magade proloquar simul. Vel: Magnum ac pusillum proloquar Magadin simul. Vt uero Organum significat, a multis idem cum Sambuca creditur, quam paulo ante haec uerba tetrachordon ex Euphorione idem ostendit Athenaeus. A Pindaro uero dici [psalmon antiphthongon], propterea quod simul concinant uiri ac pueri impuberes in [diapason], ait idem Erasmus, interpraetatus opinor haec Athenaei uerba. [Dia to duo genon hama, kai dia pason echein ten synodian andron te kai paidon]. Magadin ipse [diphonon] uocat organum, id est, geminam emittens uocem, in adagio [magadizein], illud Pindaricum [antiphthongon] exponens, cum chorda inter duas magadas immobiles, per mobilem diuisa magada binos creet sonos. Idem Athenaeus apud Anacreonta Poetam Lyricum, 21 chordas Magadin habuisse commemorat. Etiam si ille dicat, [Psallo d' eikosi chordaisi magadin echon]. Sed parem pro impari posuisse numerum. Apollodorum denique dicere Magadin esse Psalterion. Sed hac de re omnia eius authoris prosequi, quae multis modis pugnant, non uideo, quid utilitatis Lectori adferat. Quapropter tempus nunc esse existimo, ut lectori iudicium nostrum explicem petita prius ab eo uenia, in tanta non modo uerborum, sed etiam rerum confusione. Dicam itaque ingenue quod sentio. Primum, Magas mihi quidem uidetur hemisphaeriorum nomen, ut tradit Diuus Seuerinus, ac Suidas item cum ad iam allegata uerba de magade ita subnectit: [he tes kitharas kabale kai tes lyras he tas neuras bastazousa], quibus uerbis ad id quod iam ostendimus, nihil significantius dici poterat. [Kabalen] autem puto Suidam dicere, quod Boethius Hemisphaerium, quidam fulcrum nominant, ut Ioannes Froschius insignis hac aetate Musicus, quidam soni retinaculum, ut Franchinus, uulgus Lyricorum ponticulos hodie uocat, atque haec uidetur prima uerbi significatio. Ab hac puto dici graecis [magazein] (nam ita quidam codices, maxime Hesychij, constantes habent) ad eum modum quo praecedente capite ex Boethio declarauimus, concentus duabus chordae partibus inquirere. [48] Deinde eodem Suida authore, ut initio huius capitis demonstrauimus, Magas dicetur ipsum instrumentum fulcris duobus chordam tenens. Quia uero Suidas non satis grauis quibusdam author uidetur, utpote collectaneorum consarcinator, non admodum repugnauero ijs, qui hocce instrumentum in nominandi casu non magas, sed [magadis], dici putant. Atque inde alterum uerbum [magadizein], hoc est, in magadide ludere, cuius uerbi usus est apud Aristoteles in problematis, quanquam quidam et apud Hesychium [magadizein] non [magazein] legendum existimant. Sunt qui quinque haec nomina, prorsus differentia existimant. [He magas tes magados], pro fulcro. [he magadis tes magadidos], pro organo Citharistrio. [ho magados tou magadou] pro fistula. [ho magades, tou magadou, anti tou ho sunadon te magadi], ait Hesychius, hoc est, qui magadi accinit. Quintum nomen [magadeis aulei kitharisterion], ut inquit Hesychius, at hoc corruptum puto, sono uulgatae pronuntiationis, quae [ei, i u], et [e], eodem profert modo. Sed haec studiosis latius inquirenda remitto. Nam ego me hic plane non explico, haud grauate quae diximus emendaturus, si quid melius apud probatos authores inuenero, lubensque in aliorum sententiam pedibusque manibusque, ut dicitur, iturus, si quis certiora candide docuerit. Magas igitur, ut Suidas, uel Magadis, ut alij uocant, canon atiam a Georgio Valla dictus instrumentum musicum uarijs modis fieri potest. Georgius ipse tabellam ponit quam chordotonon nonminari ait, quod super ipsa chordae explicentur intendanturque.

[Dodecachordon, 48; text: [Digamma],[Gamma], A, B, [sqb], C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, Aa, Bb, [sqb][sqb], Cc, Dd, Ee] [GLADOD1 17GF]

In ea parallelogrammum rectangulum altera parte longius describi iubet, longum decem, latum quinque palmos, ut longitudo dupla sit ad latitudinem. Quidam monstrosae longitudinis faciunt, quidam duarum ulnarum, binorum uero digitorum latum, spissumque. Ego cum primum eam rem tentare animo constituissem, nec quicquam tale ad manum haberem, iussi mihi a fabro fieri, crassiore Minerua (ut aiunt) trium pedum longum, quadrantali crassitudine, trietali latitudine, duabus immobilibus a longitudinis utrinque extremitate magadibus, magade una mobili. Huic quaternas chordas induxi, ut una uelut thema esset, ad quam reliquas pro sectionum partibus in tribus modulandi generibus, imminutas referrem, quaquam inueni postea duas sufficere, eo satis commode ad hoc, quod inquirere uolebamus, sumus usi, atque adhuc utimur. Porro Germani [49] atque Galli, Rheni accole instrumenta proxime ad eam formam externis asserculis conglutinata in modum Trigoniae Pyramidos leniter et in longum acuminata hodie in usu habent, Tympani Schizam uocant, chorda super una superficie inter magadas tenta, arcu, quo Lyrae chordas hodie equinis setis, pice illitis, radunt uerius quam uerberant, pulsatur aut uerritur potius. Quidam alteram duplo breuiorem huic addunt chordam, ut in finalibus fortius illa altera sonet octauam. Est apud Athenaeum Trigoni mentio, si quis forte hoc esse suspicetur. Etiam si Plato in 3. de Republica inter [polychorda] enumerat sicut et pectida. Nam de quo dixi, ego omnino uetustum credo. Circum ferunt per plateas ludiones acumine in pectus defixo, qua parte claui sunt, quibus chordae intenduntur, altera parte antrorsum lata, qua cauitas patet ac basis Trigonia, leua tenent instrumentum tangente leniter pollice chordam in sectionum punctis (nam ea quoque habent, sed in quartis ac quintis, aliquando et in tertijs) dextra arcus trahitur. Chordae grauitas a basi incipit, tenditque acumen uersus quod pectori adplicant. Sinistra manus, digito, maxime pollice, identidem chordam tangente portenditur. Dextra arcum intra limites tactus continet, ita ut perpetuo minor chordae pars sonet, quae intra contactum est. Sonum a longe propemodum gratiorem quam ex propinquo aedit. Duos omnino Modos Ionicum ac Hypoionicum in eo aptissime ludunt, alios non item, quemadmodum Tubicines, ut libro sequente de Hypoionico dicemus. Ipsi qui eo ludunt, diapason habent per diatessaron ac diapente ut iam dictum est, distinctas. Semitonia ac tonos aegre inueniunt, utpote ignari artis musices. Mihi quidem primum persuadere conati sunt, ea in hoc organo non inueniri, quod cum uehementer admiratus essem, experientiaque id perdiscere uellem, accepto abs quodam huiuscemodi organo, rem absque arbitro tentaui, inueni tandem ipsis hoc partim imperitia rerum musicarum accidere, qui diuidere spacia nisi crasso digito nescirent, partim quod chorda longior in eo organo stridulum quiddam reddit, non Hercules ad omnem chorde sectionem, sed maxime ad quintas tertiasque, ad secundas, id est, tonum hemitoniumque non item: in quo illos uerum dixisse inueni. Stridorem illum excogitarunt magade quadam arcuata, cuius alter pes et latior et crassior chordam sustinet ad basim Trigoniam, alter protensus in coluri modum, cui solidum subiecere, uel ex ebore, uel alia dura lucidaque materia, hunc tremulum efficit sonum. Risi ego machinamentum hominum. Causam tamen ueram, cur non omnes diuisiones stridorem admittant, adhuc quaero. Nonnunquam huius protenti pedis extremo calcaneo tenuissimum infigunt clauum ut tremor fortius in solido tinniat, uelut in cithara chordae strident attingente inferiore clauo, quo corpori citharae, ex quo procedunt, connectuntur, Citharizare chordam uocat uulgus. Horum triangulorum monochordorum longitudo [50] hodie fere est quinum pedum, trium autem asserculorum, singuli latitudo quadrantalis est ac semuncialis a Basi, a cono uero sescuncialis. De hoc itaque tantum sit nobis dictum praeter nostrum morem, tum quia existimauimus esse proximum ueteri monochordo, si quidem illius ullus fuit uulgi usus, et non potius apud doctos tantum: tum, quod ex aequo Chroma, et Enharmonion in eo inueniri queant, atque ipsum diatonon, oculari etiam, ut uocant, ostensione, quod in alijs instrumentis non omnibus imo quibus hac aetate utuntur, prope modum nullis fieri potest. Multa alia apud Athenaeum de instrumentis musicis leguntur, quae quia hoc negocium nihil iuuant, doctis discutienda relinquimus, nos ad reliqua pergamus.

De triplici siue chordarum, siue neruorum in scala musica, diuisione, Caput XVIII.

Triplex omnino est chordarum pro inueniendis, et consonantijs, et phthongis, siue certis neruorum sedibus, quas claueis uocant, diuisio. Vna quam ex Boethio paulo ante docuimus de consonantijs aure dijudicandis. Ea fit comparatione duarum chordae partium per magada, secundum in subiecto plano diuisionem, separatarum, deinde simul pulsarum. Quae omnium est simplicissima. Altera qua proxima duntaxat spacia inter se comparantur, uidelicet cum tonorum semitoniorumque per totam chordam coaequatio quaedam fit, ut enim a [Gamma] ut ad A re, tonus est, ita a G, ad a, et a g, ad Aa. Item ut a [sqb] magno ad C magnum est semitonium minus, ita a b paruo in c paruum, et a [sqb][sqb] gemino in cc geminum, ideoque eaedem distantiae pinguntur, ut nos superius in typo generali exhibuimus. Quae diuisio non est uere unius chordae sed ad hoc inuenta, oculisque subiecta, ut uno intuitu omnia spacia conspicerentur, non ut credamus ullam unam chordam ita diuisam, dare nobis phthongos in quibus diapason, aut ulla alia consonantia constet. Boethius sane illam nobis exhibuisse uidetur numeris per aequas proportiones designatis, nec typis differentibus. Tertia cum tota chorda ad parteis comparatur. Vt in una chorda omnes ordine in scala musica nerui siue claues, ab una duntaxat chordae parte audiantur. Magade enim ab altera parte promota, Tonus nona totius relicti ad alteram magada spacij, parte perpetuo minuitur. Vnde frequens est nunc musicorum dictum, omnem tonum nouenaria prouenire diusione. Vt si a magade ad magada sit chorda tenta, ea in nouem [51] parteis diuisa, si magada, una promouebis nona parte, reliqua chordae pars imminuta aedet sonum, tono altiorem, ut poscit sesquioctaua ratio. Haec tamen diuisio melius percipitur, si quis duas accipiat chordas, et alteram pro infimo scalae phthongo relinquat stabilem, ac deinde ascendendo secundum spacia, quae posteriore capite explicabuntur, imminutam chordam ad stantem comparet, sic enim inuenientur omnes facilime totius scalae musicae uoces. Haec sectio ad eum modum, quo nunc tradit, facta, quam uetus sit, non equidem pronuntiauerim, certe docta est, et ratione musica, quam Boethius nobis tradidit, plane constat, a nullis prope musicis, qui ab quadringentis et infra annis fuere, non exhibita. Sed in ea diuisione quidam (ut et Franchinus libro primo de musicorum instrumentorum harmonia capite quinto, ac deinceps) intra graecam [disdiapason] constitere, quidam, ut Guido, certis aliquot, maxime uero superne, chordis adiectis eam superauere, qua in re hoc mirum uideri potest, cum sint tot, uarijs designationibus, descriptiones, in idem tamen redire omneis, quantumuis discrepare uideantur. Quid enim referam Othonis, Guidonis, Theogeri, ac aliorum diuersas sectiones Cum tres hi primi duas nouenarias initio ponant diuisiones, nos tres ex recentioribus non absque causa, ut mox dicetur, posuerimus. Quaternarias nos duas ex sententia nostra, ex aliorum treis. Cum Theogerus septem, Guido ac Ioannes eius discipulus, praeceptorem secutus, treis. Franchinus a quaternaria incipit, ut Boethius, tametsi per duo eadem fieri potest sectio, ut a neotericis obseruari uidemus. Et ipse Boethius libro quarto ad finem (quanquam is locus in plaerisque codicibus deprauate legitur) fatetur multos huius diuisionis esse modos, et una chorda et pluribus, ipse certe ad hanc formam, ut nunc describitur, nullam nobis exhibuit. Vnde multis uehemens fuit suspitio, ueteribus, qui fuere ante mille annos, prorsus fuisse ignotam, quanquam ex Boethio haec habetur. Ego de ea re cum nemine pugnauero. Vna ex multis eligenda nobis uisa est, qua organarij maxime utuntur, quae cum diezeugmenis Synemmena coniungat, et que maxime generalis extentissimaque, uocis humanae extremos complectatur terminos. Denique quae nouenaria partitione procedat pro eliciendis tonis, quaternaria pro semitonijs, quod Otho saepius inculcat, [apodeixei menoti, ou d'isti apotelouse], quod toto hoc opere fecimus, secus certo atque quidam hac tempestate fecere, qui omneis, quas ipsi intellexisse uidebantur, Boethij demonstrationes, saepe ne nominato quidem authore, in suos transtulere libros, quasi ipsi haec iam nuper inuenta primi memoriae prodidissent, A sopicae corniculae male feriatae. Ego quae apud Boethium demonstrata sunt, mihi probata esse uolo, nec ea in opus meum adducere parabo, nisi et citato [52] eius nomine, et explicata etiam ratione quam ob rem adduxerim. Non paruae authoritatis est apud me solida huius uiri clarissimi doctrina adamantinis fundata substructionibus, ad quam haec nostra, qualiacunque lectoribus uidebuntur, ordinamus. Sicut etiam clariora nuper in lucem prodierunt ipsius opera, cura et industria Henrichi Petri, in authoribus ueteribus restituendis primarij uiri. Sed nunc propositum ordiamur opus.

Monochordi diuisio in genere diatonico, Caput XIX.

Disposito itaque monochordo ligneo, quadroque, quemadmodum supra docuimus, ab eius extremitatibus duae immobiles ponantur magades, quibus chorda intendatur, quarum prior sit [Digamma] digamma Aeolicum, altera [Phi]. Quod uero his interiacet spacium, in nouem aequas primum diuidatur parteis. Quo secto in primum post [Digamma] punctum ponito [Gamma],et habebis ex hac prima nouenaria sectione primum tonum extra Guidonis scalam, quem nos ideo praeter ueterum (ueteres hic uoco ab quadringentis et infra annis) consuetudinem posuimus, quod Ionici semper, plaerunque etiam Dorici cantus in basi eam desyderant. In secundum post [Gamma] punctum nihil ponimus. In tertium C magnum, in quartum rursus nihil, in quintum G magnum, in sextum c paruum, in septimum g paruum, octauum punctum egreditur hanc constitutionem, quem admodum et altera magas [Phi]. Atque haec est prima nouenaria sectio, quam omittunt Guido, Otho, ac Theogerus, qui duas duntaxat (ut diximus) nouenarias, quae iam sequuntur, ponunt diuisiones. Secunda autem partitio, nona parte prioris sectionis breuior, ab [Gamma] erit in [Phi], rursus nouem aequis partibus, ubi in primum punctum post [Gamma], A magnum constituamus, tonum initio rursus, ut priore sectione factum est, elicientes, nona parte breuiorem priore, ut sectio sequens priore erat breuior. In secundum nihil, in tertium D magnum, in quartum rursus nihil, in quintum a paruum, in sextum d paruum, in septimum Aa geminum, octauum punctum rursus constitutionem hanc nostram egreditur, quemadmodum et priore sectione factum est, una cum extima [Phi]. Hanc diuisionem ita orsus dicitur Guido, ut tonum infra proslambanomenem, extra graecam disdiapason constitueret. Sequitur tertia nouenaria diuisio, rursus a praecedente nona desecta parte, ubi tertium eliciemus tonum, eadem parte breuiorem, ab A magno [53] in [sqb] magnum. [sqb] enim in primum post A punctum constituendum est, in secundum nihil, in tertium E magnum, in quartum nihil, in quintum [sqb] quadrum siue paramese, in sextum e paruum, in septimum [sqb][sqb] quadrum geminum, octaua ad paramesen, quae disdiapason graecam egreditur, quemadmodum quatuor deinde reliquae. Octauum punctum constitutionem hanc et ipsum superat, ut bis antea factum est. Hactenus nouenariae diuisiones, quae tonos nobis produxere, enumeratae sunt. Sequuntur nunc quaternariae, quae semitonia nobis elicient partitiones. Quarum prima totum spacium inter magadas [Digamma] et [Phi], in quatuor secat parteis. Et in primum quidem eius sectionis punctum ponito B, non illud quadrum antea positum, sed quod ad triten synemmenon sonat octauam, et in basibus Ionici modi fa habet, ad illud Vt, quod est in [Digamma] aeolico. In secundum F magnum, in tertium f paruum. Altera diuisio non totum inter magadas, sed a B, cuius iam mentionem fecimus, usque ad [Phi], spacium in quatuor aequas secat parteis. Qua sectione facta, In primum post B punctum ponito semitonium inter D et E magna (Nam id non modo Ionici, sed aliorum quoque Modorum cantus, quoties e suis transferuntur sedibus, postulant.) In secundum b minutum, quae est trite synemmenon, in tertium eius octauam bb. Atque hae duae quaternariae diuisiones suffecerant ad communem neruorum siue clauium in scala musica dispositionem, sed quidam hic adijciunt tertiam, nempe ut quatuor praeterea semitonia habeant. Inter G magnum, et a paruum, inter d et e parua, inter Dd et Ee geminata, denique inter g paruum ac Aa geminum, organarijs, ut puto, inseruientes, nam alioqui rarissime usu ueniunt. Nos ijs utemur ad Chroma ostendendum, alioqui omissuri. Haec sectio ita habet: Initium est a semitonio inter D et E magna, a quo ad [Phi] in quatuor parteis secandum est spacium, primumque (post initium quidem) punctum erit inter G magnum ac a paruum. Secundum erit inter d ac e parua. Tertium inter Dd et Ee geminata, de quibus mox dicemus. Eam tertiam partem, quae est a semitonio inter d et e parua usque ad semitonium quod est inter Dd ac Ee gemina, si in duas aequas parteis diuiserimus, emerget semitonium inter g paruum ac Aa geminum. Hactenus diuisiones quaternarias diximus, sequuntur nunc binariae tres. Prima, a c paruo spacium in [Phi] diuidito in aequa duo, emergetque Cc geminum. Secunda, spacium a d paruo in idem [Phi] eodem pacto diuidito, et nascetur dd geminum. Tertia, ab e paruo ad [Phi] rursus in duo aequa spacium diuidito, et in medio erit Ee geminum, quae diuisio in longum durare queat. Huius rei nunc Typum subnectere placuit, nudum quidem literis, quantum spacij iniquitate conclusi dare potuimus. Lector ipse sua industria ex certa hac iam dicta descriptione sibi spacium longissimum desumere potest, ut paulo ante docuimus, [54] clariusque uidebit omnia, quod nos non semel experti sumus. Post ternas in Typo diuisiones primus quidem ordo in diatonice genere est, cum semitonijs ubique interpositis, atque eius quidem generis gratia haec descriptio a nobis suscepta est. Quod si tamen Chroma quoque habere uolueris, remitte paranetas ac lichanos Dd. g. d. G. D. [Gamma]. Semitonio et totus Chromatis ordo constabit. Sin Enharmonion quoque habere desyderas, eosdem neruos a diatono remitte tono, ut in parhypatas tritasque cadant, sed proxima tamen subtus semitonia in binas secato parteis, quae diaschismata Boethius appellat, ut capite decimo de toni partitione ostendimus, et emerget Enharmonion, satis certa ad auditum diuisione, quamuis tanta possent esse spacia ut eas diuisiones diligentius secare necesse esset. Sed haec rudis ac uulgaris partitio eam secandi tam exactam curam non exposcit.

[55] [Dodecachordon, 55; text: Ternae diuisiones, Tres nouenariae, tres quaternariae, tres binariae. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, F, [Phi], [Digamma], [Gamma], A, B, [sqb], C, D, E, F, G, a, b, c, e, f, g, Aa, Bb, [sqb][sqb], Cc, Dd, Ee, [Proslambanomenos], [Hypate hypaton], [Parypate hypaton], [Lichanos hypaton], [Hypate meson], [Parypate meson], [Lichanos meson], [MESE], [Paramese], [Trite diezeugmenon], [Paranete diezeugmenon], [Nete diezeugmenon], [Trite hyperbolaion], [Paranete hyperbolaion], [Nete hyperbolaion], Diatonon, Chroma, Enharmonion, 11664, 10944, 10368, 9216, 8748, 8192, 7988, 7776, 7296, 6912, 6144, 5988, 5832, 5472, 5184, 4608, 4374, 4096, 3992, 3888, 3648, 3456, 3072, 2994, 2916, 2736, 2592, 2304, 2187, 2048, 1996, 1944, 1824, 1728, 1536, Semitonium] [GLADOD1 18GF]

[56] De inueniendis consonantijs per Citharae neruos, Caput XX.

Sed de hac Theoria alium modum lectori non minus certum utilemque, imo multo etiam faciliorem usu ostendamus. Nempe quo pacto omneis citharae neruos secundum scalae musices formulam constituere uere queat, eo etiam ordine, quem iam praemissa monochordi descriptione indicauimus, nempe ut ab Vt, incipiat primus ordo, sed per synemmena procedens, hoc est, ut in B claui ubique sit fa, non mi, perinde atque a tertia diapason specie C incipiat, nam ita hodie plaerunque citharae chordas instituunt. Quo loco hoc mihi praefari necesse habui. Quemadmodum alijs in rebus euenire uidemus, ut longo usu, multiplicique exercitio quaedam a posteris felicius inueniantur, atque a priscis tradita fuerint (quarum rerum exempla cum facilima cuique inuentu sint, non existimauimus inculcanda) ita in musicis multa hodie felicissime inuenta conspicimus, quae ueteres latuere, multa item longe facilius docentur, quam olim prisci potuere. Nam ut obiter de clauium siue neruorum appellatione dicam, quorsum attinet unicam chordam sesquipedali, imo bipedali aut mauis tripedali uerbo nominare? [Proslambanomenos, Paranete diezeugmenon] quam portentosa uocabula pro A re, et d la sol re, ac de reliquis chordis ad idem. Quam facile hodie semitonia minora inueniuntur in Citharae neruis, quae olim tam longa ac operosa demonstratione inquirebantur, ut uidere est apud Boethium libro tertio capite decimo. Habita enim octaua, ac ea apte in quintas quartasque diuisa, deinde rite tonis per quintas duas, ut iam docebimus, elicitis, non possunt non necessario sequi et semitonia toto chordarum ordine. Sed antequam rem ipsam ordiamur, Musicorum exemplo et praecipue diui Seuerini, Hypotheses quasdam ponemus. Primam: Diapason proprie diuidi per diapente ac diatessaron, idque bifariam, uel ut superior sit diapente, inferior diatessaron, uel contra, ut superior sit diatessaron, inferior diapente. Secunda, ablata a diapason diapente, relinqui diatessaron, et contra, ablata a diapason diatessaron, relinqui diapente. Tertiam, Duas diapente superare uno tono diapason. Quartam. Nullas consonantias aure melius iudicari posse, atque diapason ac diapente. His ita praemissis, sic progrediamur. Sint in Cithara chordae aut uiginti, aut plures, nam uiginti quatuor fere simplices habent citharae. Prima ac infima chorda a [Digamma] aeolico incipiat. Deinde reliquae ordine per fa in B litera ad formam praecedente capite descriptam procedant [Gamma] A B C D E F G a b c d e f g Aa Bb Cc Dd Ee Ff Gg et caetera. Nam ulteriores per accentum grauem, aliamue notam discriminare possumus. Sed nunc ut [57] etiam eae secundum diapason systemata ordine sonent, hoc demum ita inueniendum. Siste infimam chordam, qua profunditate altitudineue, et ipsam, et sequenteis chordas durare posse putabis, qua tenta, eius octauam inde chordam F magnum tende in superiora ea utique auditu iudicatur, ut nulla alia melius, Rursus ab ima tende C quintam (nam et eam non minus clare iudicant aures,) a qua C, rursus quintam G magnum. Binae autem diapente superant tono diapason. Ergo a G magno tende in inferiora rursus octauam, nempe [Gamma] Graecum, et emerget tonus inter [Digamma] aeolicum et [Gamma] graecum. Porro a [Gamma] graeco tende in superiora quintam D magnum, a quo rursus quintam in a paruum, a quo in inferiora tende A magnum, et emerget alter tonus, a [Gamma] graeco ad A magnum. Rursus ab A magno ad E magnum tende in superiora quintam. Deinde ab F magno in inferiora tende quintam in B, et habebis pulchro ordine totam octauam [Digamma] [Gamma] A B C D E F. Quid restat porro quam omneis deinceps octauas ad finem usque ex inferioribus tendas? Vt enim ex [Digamma] ad F est octaua, ita ex F magno ad f paruum, et in uniuersum de litera ad proximam eiusdem speciei literam, quemadmodum initio huius libri diximus. Emendatur autem octauae ex quintis contrarijs si quando fortassis auditum fefellerint. Inferiorem enim ipsius diapason chordam inferior emendabit quinta, superiorem uero superior, ut experientia id facile percipitur. Huius rei hic sequens sit typus.

[58] [Dodecachordon, 58; text: [Phi], [Digamma], [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, Aa, Bb, Cc, Dd, Ee, Ff, Gg, a[macron supra lin.], Citharae forma 24. chordis, quae in diatono ad eum modum ordine succedunt, quo uidemus unicam in monochordo identidem ad sectionum rationem minorem fieri chordam.] [GLADOD1 19GF]

[59] Qua in re Lector frustra expectabit, quam uidit praecedente capite in unius chordae diuisione, spaciorum rationem. Causa est, quod hic multae sunt chordae, nec crassitudinis, nec longitudinis unius. Proinde hoc consyderet, quantum illi rationi forte defuerit, id facile suppletum iri per hoc, quod chordae omnes intendi remittique possunt. Porro ad ueram Musicen perdiscendam uix aliud instrumentum aeque iuuat, atque ipsa Cithara, quod et uisum Diuo Seuerino, qui de eius chordis in uentoribusque tam accurate scripserit. Quod autem in tam raro usu ea hodie est, cum difficultatem eius arbitror in causa esse, tum quod uulgus magis amat clamosa, minusque artis habentia. Atqui doctum hominem, qui populi plausum non curat, sed doctorum hominum de se iudicium expectat, potissimum uero huius artis professorem decere in primis existimo, ut pro uera ac perpetua laude acquirenda, addat et laborem. Sed de Cithara satis.

Parasceue ad sequentis libri commentationem, Caput XXI.

Cvm iam hunc librum, extrema adiecta manu, ad umbilicum usque deduxissem, quod antea me facturum citius promiseram, ecce insperato, quod multis quidem annis desyderauimus, nec tamen unquam assequi potuimus, opera ac industria D. Bartolemaei Libys amici nostri snmmi, uenit in manus nostras Franchini illud de Harmonia instrumentorum musicorum opus (ita enim inscripsit) nunquam in his regionibus mihi, quod equidem sciam, uisum. Quod ex eius quidem uiri lucubrationibus ultimum existimo. Anno enim a Christi natali M. D. XVIII. Ioanni Grolierio Lugdunensi, qui Francisci Francorum Regis Quaestorem tum Mediolani agebat, eos labores dedicauit, cum actiuae Musices opus annis plus uiginti antea in lucem dedisset, gauisus eram hercules magis quam dicere uel ausim uel queam, speraram enim authorum aliquot, praecipue Graecorum, locos, qui animum meum multis annis sollicitum habuerant, atque adeo mire torserant, erutos ab eo atque discussos, maxime uero id sperabam, cum primum caput legerem, ubi ipsius opera ait Bryennium, Bacchaeum, Aristidem, Quintilianum, ac Ptolemaeum e Graeco in Latinum conuersos sermonem. Coepi reuoluere studiosius, uideoque solitam in eo uiro diligentiam, maxime in eis quae Boethius tractat in tribus modulandi generibus per 5. tretrachorda. Item de proportionibus ac proportionalitatibus (ita enim nunc omnes appellant). Tandem ultimo eius operis libro de Modis musicis operosam illam tractationem aggreditur. Tum uero cupidus sperabam me Franchinum sibi similem inuenturum, quippe [60] qui aliquid praeter Boethium, ex tot claris authoribus lectu ac scitu dignum proderet, atqui uoti mei nequaquam compos factus sum. Et legit ille quae apud Apuleium 4. Floridorum de Antigenida sunt uerba, item quae apud Martianum Capellam, Platonem, Lucianum, Athenaeum, et Porphyrionem, quantum conijcio legisse non uidetur, neque enim eos locos quos libro sequente tractabimus usque citat, quod equidem ammiratus sum uehementer. Platonem quidem aliquoties citat, at non ijs locis, quibus lector torquetur, quemadmodum is est libro 3, de Republica de sex Modorum principibus, quem in Lydio postea referemus. Profecto quae in eo Franchini libro sunt extra Boethium (dicam absque felle et inuidia, nam uiro summe faueo). Verba sunt ex uarijs commentarijs sedula lectione coaceruata, sed rem nihil adiuuantia. Quemadmodum comparatio illa quatuor Modorum ad 4. complexiones, colores et pedes poeticos, tribus alijs Modis exulantibus praeter meritum. Quam mallem illum ingenue fassum, uel horum Modorum discrimina se non nosse, uel Aristoxenia esse paradoxa, cuius authoris opiniones et Boethium et Ptolemaeum, huius disciplinae proceres, irrisisse, abiecisse, explosisse. Ipse Hercules Franchinus de octo uulgatis Modis non minus quam uulgus dubitauit. In hoc enim libro, laborum suorum ultimo Hypomixolydium non est ausus nominare, quem libro 1. Practices capitibus 8. et 14. utique nominauit, sed aliorum, inquit, imitatione. Verum si non licet repetere diapason species, id enim impedimenti ipse hoc ultimo opere adferre uisus est, ne hypermixolydius quidem [ptolemaiou to heurema] erit Modus, cum eius diapason sit prorsus Hypodorij, ut sequenti libro ostendemus. At in hoc opere Franchinus, omisso Hypomixolydio, qui cum Dorio eandem habet octauam, et noster octauus est, Hypermixolydium commemorat, scilicet, ut cum uulgata omnium opinione octonarium modorum numerum colligat ac authoritate sua firmet. Cum reuera, ut septem duntaxat sunt diapason species, ita septem tantum ad eam formam sunt Modi, quos adhuc seruat Ecclesia, cum octauo, qui primi Modi habet inuersum systema, quemadmodum libro sequente dicturi sumus. Septem itaque Boethij Modis, Hypodorio, Hypophrygio, Hypolydio, Dorio, Phrygio, Lydio, ac Mixolydio, et uni Ptolemaei Hypermixolydio, Aristoxenum ait Franchinus, quinque hos adiecisse modos: Hypoiastium, Hypoaeolium, Iastium, AEolium ac Hyperiastium, atque ita tredecim effectos, sed his quinque, authoritate Bryennij, reiectis, cum Hypomixolydij nomen non inueniret, ignorans eundem esse cum Aristoxeni Hyperiastio, confugit ad Ptolemaei Hypermixolydium, ut sic saltem pulchellus ille octonarius Modorum numerus non periret. Verum de his Lector nostrum iudicium suo audiet loco. Nunc Franchini ex eodem, quem diximus, libro, uerba subijciamus, ut lector ipse dispiciat huius uiri de Modis iudicium, postquam enim [61] de septem Boethij, ac octauo Ptolemaei Modis diapason species numerasset, continuo haec subnectit. Hos tantum octo Modos posteritas noscitur celebrasse, quoniam in gyrum ducti immutabilis et perfecti quindecim chordarum systematis integram diatonice compraehendunt extensionem, quo fit ut reliquos quinque Modos, quos Aristoxenus commemorat, Hypoiastium, Hypoaeolium, Iastium, Aeolium et Hyperiastium, ad sensibilem pleni et integri sytematis harmoniam inutileis (ut Bryennij uerbis utar) uanam solum Harmoniae demonstrationem afferentes existimauerint. Sed hos quidem Modos Martianus quindecim numerat, quos secundo Institutionum diuinarum et humanarum rerum Cassiodorus ita disposuit, ut singulorum constitutiones a se inuicem sola semitonij intensione remissionemue superentur. At cum unaquaeque constitutio diapason aequisonantiam duodecim semitonijs secundum Aristoxenum perficiat, duo ipsi acutiores Modi Hyperaeolius et hyperlydius et diminuti sunt, quippe qui in pleno quindecim chordarum systemate diapason non uidentur implere, et superflui comperiuntur. Nam duobus semitonijs ipsum disdiapason systema superuadunt. Verum cum haec auditui perceptu difficilia uideantur, ut prae oculis discentibus appareant, diagrammatis dimensionem hoc ordine subijcimus. Haec ille.

[62] Typus XV Modorum Martiani Capellae secundum Franchini opinionem.

[Dodecachordon, 62; text: Deductio tredecim modorum Aristoxeni, ac duorum a posteris superductorum cum dimensione singulorum tonorum in duo semitonia spacio aequalia. Hypodorius, Hypoiastus, Hypophrygius, Hpoaeolius, Hypolydius, Dorius, Iastius, Phrygius, Aeolius, Lydius, Hyperdorius, Hyperastius, Hyperphrigius, Hyperaeolius, hyperlydius, Proslambanomene, Hypate hypaton, Parhypate hypaton, Lichanos hypaton, Hypate meson, Parhypate meson, Lichanos meson, MESE, Paramese, Trite diezeugmenon, Paranete diezeugmenon, Nete diezeugmenon, Trite hyperbolaeon, Paranete hyperbolaeon, Nete hyperbolaeon, Tonus, Semitonium] [GLADOD1 20GF]

[63] Haec Franchinus. Qua in tractatione plane ostendit se nihil certi adferre potuisse, ut lectori difficultatem hanc luculentis aperiret rationibus, quoniam nomina ita confundit, ut altera pro alteris usurpet, nunc Bryennij authoritate quinque Aristoxeni Modos inutiles uocans, nunc Martiani Capellae duos et superfluos et diminutos taxans. Cum enim Aristoxeni tresdecim enumerasset Modos, hoc est octo, quos ipse ait omnem antiquitatem celebrasse, Hypodorium, Hypophrygium, Hypolydium, Dorium, Phrygium, Lydium, Mixolydium, ac Hypermixolydium, et quinque, quos ipsum Aristoxenum adiecisse dicit, Hypoiastium, Hypoaeolium, Iastium, AEolium, et Hyperiastium, denique duos a posteris adiectos, Hyperaeolium et Hyperlydium (Hyperlydium omnes legunt, nos hyperphrygium, sed id postea explicabitur) quos et diminutos esse, et superfluos probat. Mox in typo, quem hic adposuimus, non hos Aristoxeni XIII Modos et duos superductos, sed Capellae XV enumerat, etiamsi titulum de Aristoxeni et duobus adiectis Modis praescripserit deductionem. Quod Lector inde colligere poterit, quoniam apud Capellam princeps Mixolydius non est, neque Ptolemaei Hypermixolydius, sed neque noster hypomixolydius. Apud Aristoxenum uero quinque de Martiani numero desunt Modi, nempe omnes cum [to hyper] compositi, excepto uno Hyperiastio, qui est noster octauus Hypomixolydius, pro quo Martianus Hypermixolydium Ptholemaei neglexit. Duo igitur Modorum nomina de numero Aristoxeni omittit Capella, Myxolydium et Hypermixolydium. Aristoxenus autem quinque de Martiani numero, ut diximus. Quare non oportebat, proposito Aristoxeni Modorum numero, Martiani continuo adijcere in typo numerum, cum in tot disconuenirent. Quod ingens argumentum est Franchinum, quae apud authores tam frequentia uiderit, nec ipse explicare potuerit, ne ignorantia praeterijsse tam uulgata uideretur, rem prope deploratam, et quam nemo in posterum intellecturus esset, utcunque Lectori indicasse satis esse ratum. Alioqui qua est diligentia, non taciturum fuisse certum habeo, neque negotium, si modo intellexisset, neglecturum. Sed nos altero uolumine, Deo fauente, ostendere conabimur hanc omnem difficultatem non tam ex re ortam, atque ex multiplici nominum appellatitione, plura enim quam 20. sunt horum Modorum nomina quibus septem diapason species adpellantur. Aristoxeni tamen nomenclaturam potissimum imitabimur, quae quod ad Modos attinet, nobiscum non pugnat. Sed neque cum Boethio, etiamsi in alijs inter eos non conuenit. Porro neque Franchinus, neque Capella, meo quidem iudicatu, Aristoxenum intellexisse uidentur. Cassiodori autem constitutio in totum cum Boethio pugnat, ut equidem mirer Franchinum, optimum Boethianae eruditionis assertorem, eam reprehendere non ausum. Sed et nos, quoniam huiusce negocij fundamenta nondum iecimus, multis uerbis eam refellere non duximus faciundum, luce clariora omnia facturi, posteaquam serio, et ex nostra opinione haec tractare ceperimus. Hoc interim Lectorem serio admonemus, Quamuis ingentem nominum coaceruationem nihil mutare de Modorum natura. Nec fieri posse ullo pacto [64] ut plures reuera sint Modi quam diapason species, quomodocumque enim instituatur Harmonia, necessario in has septem diapason incidet species, Hic cardo est, haec summa totius negocij. Ideoque nomina non turbent nos, manet certe, manet inquam rerum immutabilis ordo in infinitum multiplicatis nominibus. Vnde haud immerito, idem Franchinus arguitur, cum alia tam argute tractauerit, sedulaque cura adiuuerit, haec non animaduertisse. Neque enim ipsum latuit diuisio Arithmetica Harmonicaque in diapason speciebus, quippe quam ipse in prioribus operibus docuerit. Sed illud quoque reprehensione dignum, quod cum uulgo quatuor finaleis ponit claueis in septem diapason modulis, reiectis tribus, cum una dumtaxat [sqb] reijcienda esset. Verum enimuero, quoniam quidem Franchinus Martianum Capellam citat authorem, omissis eius uerbis, ea hic subijcere placuit, ut lectori integrum hac de re sit iudicium, simulque uideat quam bene, imo quam male Cassiodorus ea ad hanc, quam Franchinus descripsit formam adaptauerit. Tropi uero sunt (inquit Martianus) 15. Sed principales 5. quibus bini cohaerent. Lydius, cui adhaerent [hyperlydios] et [hypolydios]. Secundus Iastius, cui sociatur, [hypoiastios] et [hyperiastios]. Item AEolius, cum [hypoaiolio] et [hyperaiolio]. Quartus Phrygius cum duobus, [hypophrygio] et [hyperphrygio]. Quintus Dorius cum [hypodorio] et [hyperdorio]. Haec Martianus. Principales 5. posuit cum binis cohaerentibus, ut omnino essent 15. At nos sex principes cum singulis plagijs, ut Aristoxenus, ponemus, ut sit numerus 12. Omissis hypermixolydio, qui Ptolemaei est, et hyperaeolio hyperphrygioque quos posteri adiecerunt. Sunt autem principes nostri sex. Dorius, Phrygius, Lydius, Mixolydius, Aeolius et Iastius, siue (utroque enim modo reperias) Ionicus. Plagij item 6. cum [to hypo] compositi, Hypodorius, Hypophrygius, Hypolydius, Hypomixolydius, Hypoaeolius, Hypoiastius qui et Hypoionicus. Hi sunt ueri indubitati 12 Modi, de quibus sequentis libri commentationem suscepimus. Hypomixolydium Aristoxenus Hyperiastium uocat ad exemplum aliorum cum [to hyper], compositorum Modorum. Nam eosdem principes cum [to hyper], si quos componat, sex praeterea inueniet Modos, sed qui in alios ita recidant, ut Aristoxeni hyperiastius in Hypomixolydium, et Ptolemaei Hypermixolidius in Hypodorium, non secus Hyperdorius in Hypoaeolium, Hyperphrygius in Lydium, Hiperlydius in Hypoionicu uel mixolydium, et Hyperaeolius in Hypophrygium cadunt. Constat itaque hanc difficultatem totam in nominibus esse, non in rebus. Sed nulla necessitas nos cogit ad multiplicanda nomina, quae minuere quam augere malimus, quippe quae ingens errorum chaos huius disciplinae professoribus pepererunt. At quoniam haec nondum certis sunt substructionibus firmata, ne Lectori tenebras offundere uidear, omissis aliorum opinionibus,ac multis alijs, quae in hac arte praeterea dici poterant preceptionibus, ad nostra sequenti uolumine felici auspicio properemus. Quod bonum faustum felixque sit toti Christianae religioni, omnibus uotis precamur. Hic enim unicus noster est scopus. Testis est mihi, in cuius honorem hunc molestum suscepimus laborem, CHRISTVS Deus Optimus Maximus Dei Optimi Maximi filius. Quibus una cum Sancto Spiritu iugis ac sempiterna sit gloria. Amen.

Dodecachordi libri I. Finis.


Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License