Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part   

Actions

Back to top

[195] Henrichi Loriti Glareani, Patricij Claronensis apud Heluetios, Dodecachordi, Liber III.

Prooemium.

Svperioribus duobus uoluminibus satis superque, ut puto copiose tractauimus de cantu plano, qui, quod ad notulas attinet, simplex ac uniformis est. Sequitur ut nunc suo ordine de uario etiam cantu, qui multarum specierum est, disseramus. Scio autem dubitari uehementer etiamnum hac aetate inter eximie doctos uiros, fueritne apud ueteres huiusmodi, quam nunc tradituri sumus, musice, cum apud nullum, quod equidem sciam authorem ueterem quicquam huius cantus inueniatur. Multo minus etiam uidetur quibusdam quatuor pluriumue uocum concentus olim in usu fuisse. Nam hoc constat, si ad lyram canebat Citharaedus, unam quidem uocem unus cantabat. Sin multi, et illi unam cantabant, nisi [amoibaion] esset. At contra uisum est alijs, plurium uocum utique aliquem fuisse apud ueteres usum: Quorsum enim alioqui attinebat tanta de consonantijs praecepta scriptis prodere? Athenaeus item libro 14. ubi de Pythagorae Zacynthij Tripode disserit, modulatum illum ita Basin ait alteramque uocem ac acutam, ut si quis non uisu sed auditu tantum iudicasset, omnino trium Cithara canentium uocem optime discretam existimasset. Vtcunque res habet, certe negocium est hac saltem ratione nouum, quod nullos ueterum, quos imitemur, hic habeamus authores, sed citra unius, ut puto, saeculi annos non ad modum celebres uiros, quorum tamen pauci monimenta alicuius momenti nobis reliquerunt, Vt prope unus Franchinus, uir perpetua memoria dignissimus hic regnet. Et quanquam ipse quosdam, quibus multum tribuit allegat, in nostram tamen noticiam illi non peruenerunt. Certe nostra tempestate Cantores et uocum moderatores, (quos quidam Symphonistas, Nos Symphonetas, Quintilianus Phonascos, quanquam non prorsus huius generis ut superiore libro diximus, uulgus compositores uocant) ut quisque in hac arte doctissimus est, ita plaerunque in alijs disciplinis infantissimus, Id quod contumeliae causa nequaquam a me dictum intelligi uolo. Neque uero omnia possumus omnes, puto enim non nihil esse, si quis quatuor uoces docte coniungere ualeat, Sed eo haec pertinent, ut manifestius [196] fiat, quam prorsus nemo sit hoc in negocio, cuius opera uti potuerimus, praeter unum Franchinum. Adiuuit nos et in hac re insignis nostra tempestate Theologus, Ioannes Coclaeus, olim in Musicis praeceptor noster, uir omni laude dignissimus. Itaque ea duntaxat, quae huius sunt cantus in maximo usu, tractanda desumpsimus, breuissimeque uelut compendio recensenda. Nam si pergam, quas Franchinus refert multorum musicorum opiniones, enarrare, res nusquam finem fortietur. Quare magis elaborandum existimaui, ut rem diffuse traditam, in certos quosdam canonas constringerem, tantum abest ut dilatare nullo Lectoris usu in amplum uelim. quanquam hoc illo longe facilius factu erat. Danda etiam nouis uerbis uenia, quam nulli negatam credimus, quotquot unquam res nouas tractare aggressi sunt. Sed nunc prooemij satis est, Rem ipsam bonis auibus ordiamur.

De notarum figuris, Caput I.

Septem sunt, quibus frequenter hoc in cantu utimur, notarum figurae. Maxima, quae quadrato quidem, sed altera parte longiore corpore pingitur, a dextris uel ascendentem habens caudam uel descendentem. Longa, quae uere quadrato corpore, ac item a dextris uel ascendente uel descendente cauda describitur. Breuis, nota item quadrata, sed absque cauda. Semibreuis, quae forma Rhombi uulgo pingitur, olim triangula secto per diametrum quadrato. Minima, quae semibreui caudam uel ascendentem uel descendentem apponit. His quinque sunt usi ante dimidiatum saeculum: Quidam eas essentiales uocant, quod duplicem sortitae sint diuisionem, nunc per duo, nunc per tria, ut postea declarabimus. His additae sunt a posteris duae. Semiminima, quae ut minima pingitur, sed uel oppleto medio spacio, uel apposito superne unco. Fusa, quae pleno pingitur corpore, ut Semiminima, sed colori uncum etiam addit, non colorata binos adijcit uncos. In his igitur extremis duabus ex aequo color atque uncus dimidium tollunt. Organarij uero, alijque plurimi qui instrumentis utuntur musicis, etiam fusam diuiserunt, ut facerent octauam notarum figuram, quam semifusam uocant quidam, Varieque pingunt, maxime tamen altero adiecto unco fusae. Sed omnia ea persequi non est huius negocij. Exempla hac descriptione perspiciuntur.

[Dodecachordon, 196; text: Maxima. Longa. Breuis. Semibreuis. Minima. Semiminima. Fusa. Semifusa] [GLADOD3 001GF]

[197] De notarum ligaturis, Caput II.

Vt autem notulae aptius uerborum syllabis cohaererent, aptarenturque, inuentae sunt notarum colligationes, quas nunc ligaturas uocant. Sed hoc loco nimis longus est magnifica diuisionum ambage Franchinus. Nos praeceptorem nostrum Ioannem Coclaeum secuti, totum negotium in octo Canonas coniecimus de omnibus (ut uocantur) ligaturis, quae usu sunt receptae, quae enim his canonibus non compraehenduntur notulae, breuibus haud dubie adscribentur. Primus Canon. Nota (siue uno corpore longiuscule obliquato, ac propemodum quadro, siue binis, uere quadratis, ac gradatim cohaerentibus corpusculis ea fuerit) quae a latere sinistro habet caudam ascendentem, ipsa cum sequente semibreuis est, quod ideo factum est, ne unica atque sola esset semibreuis inter breueis, cum suapte forma Semibreuis non ligetur. Secundus, Nota quae a latere sinistro habet caudam descendentem, breuis est. Tertius. Omnis media breuis est. Ideoque longa in medio, ut Franchinus praecipit, non habet locum, quanquam hoc quidam negligunt. Quartus. Prima carens cauda breuis est, scandente secunda. Quintus. Prima carens cauda, fit longa cadente secunda. Sextus. Vltima quadrata dependens sit tibi longa. Septimus. Omnis nota a latere dextro caudam habens, longa est. Octauus. Maxima nulla quantitatis diuersitate ligatur. Sed haec exemplis subiectis clariora fient, simplicibus quidem illis, At non ita longe post ubi de VI uocum Musicalium (ut uocant) deductionibus disseremus, multo copiosius exemplum eius rei ex Litauico Senflio Tigurino adducemus, ciue nostro, qui nostra aetate inter symphonetas eximium nomen, et Henrico Isaaco ipsius Praeceptore haud indignum, nactus est.

[Dodecachordon, 197; text: Exempla primi Canonis. Secundi. Tertij. Quarti. Quinti. Sexti. Septimi. Octaui] [GLADOD3 001GF]

[198] De pausis Caput III.

Pausa est artificiosa uocis omissio. Ea autem inuenta est cum ad cantantium quietem respirationemque, tum ad cantus suauitatem, scilicet ne perpetuus unius uocis Tenor obtunderet auditorem, sed ut reficeretur auditus, sensus alioqui petulantissimus. Quare non mediocrem iucunditatem adfert cantui, si suo inferatur loco. Sed ne hoc quidem capite Franchinum prorsus sequamur, non multum tamen abest traditio eius a Coclaei praeceptis. Proprie sex sunt pausae, quas transuersis hoc est a superioribus deorsum ductis lineis per iacenteis in plano lineas pingunt, sed inaequalibus tamen spacijs, Eas nunc prosequemur. Pausa modi quatuor attingens lineas, triaque occupans spacia, longam perfectam ualet, ubi obiter notandum omnem perfectionem in musicis ternario adscribi, imperfectionem binario, quod in sequentibus clarius indicabitur. Hic igitur longam perfectam uocamus, quae tribus ualet breuibus, imperfectam, quae duabus. Pausa longa treis attingens lineas, duoque occupans spacia longam imperfectam ualet. Pausa proprie de linea ad proximam ducta lineam, breui aequiparatur. Semipausam uocant a linea demissam siue descendentem ad medium duntaxat spacij, ualet autem semibreui. Suspirium contra appellant assurgentem siue ascendentem ad medium spacij pausam, quae aequiualet minimae. Semisuspirium uncum suspirio adijcit, ualetque semiminima, sed haec rara est. Caeterum contingit, ut ab initio cantilenae semipausa: saepius etiam in medio, quae proprie pausa dicitur, in omnibus cantilenae uocibus ponantur, idque hac de causa, quod saepe tempora non implent uulgata themata. Ideoque ne arguatur Symphonetes ignorantiae tactus, huiuscemodi pausas ponit in omnibus cantilenae partibus non absque magna cantantium confusione, quare ego quidem uel tollerem prorsus, uel in aliqua saltem uoce mutarem, uel alio signo pernotarem, eas musici nostri generaleis uocant: Nonnunquam semipausa cum suspirio (sed ab initio) eodem modo generaliter in omnibus uocibus ponitur, ut in uernaculis cantilenis uidemus saepiuscule. Denique ad finem uocum duae linea, per omnia inerualla ductae adijciuntur, eae quoque generalis pausae nomen habent. Eius rei haec sit descriptio.

[Dodecachordon, 198; text: Pausa modi. Pausa longa. Pausa proprie. Semipausa. Suspirium. Semisuspirium. Generales.] [GLADOD3 001GF]

[199] De punctis Caput IIII.

Punctum triplex est, quo frequentius quidem utimur. Diuisionis, quod notulam nec auget, nec minuit sed eam uel praecedenti uel sequenti applicandam connumerandamque indicat, pro perficienda ternaria in cantu diuisione. Et hoc in cantu duntaxat perfecto utimur, tantumque pingitur, non etiam canitur. Perfectionis est alterum punctum, quod notulae perfectae postpositum eam perfectam conseruat, quae alioqui imperfici poterat, et hoc quoque in perfectis tantum utimur, et uelut canitur. Additionis tertium, quod notulae postponitur, dimidiumque addit, hoc est, ex unica sesquialteram facit, quo in omni cantu utimur. Franchinus augmentationis punctum uocat, quidam perfectionis puuctum sub eo compraehendunt, quippe quod nihil aliud quam hoc efficiat. Sed haec sint exempla.

[Dodecachordon, 199,1; text: Exemplum puncti diuisionis. Perfectionis. Additionis.] [GLADOD3 001GF]

Hic in priore diuisionis puncti exemplo uides semibreues puncto diuisas alteram breui praecedenti iunctam alteram sequenti. At in posteriore, utramque semibreuem ab utrisque separatam breuibus. Ex hoc autem sequitur (tanta uis est huius puncti, quod in sequentibus capitibus magis patebit) ut in priore exemplo duo sint tantum perfecta tempora, cum in posteriore sint tria. In puncti autem perfectionis exemplo ipsa breuis, cum imperficienda esset ab sequenti semibreui, per puncti praesentiam perfecta manet. Denique in additionis puncti exemplo uides, ut notula sequens praecedentis dimidium est, ita prorsus de punctis intelligendum esse. Sunt autem et apud Franchinum exempla copioserem declarantia, quae adscribere non piguit.

Exemplum puncti diuisionis ex Franchino.

[Dodecachordon, 199,2; text: Tenor, Cantvs] [GLADOD3 001GF]

[200] In hoc tenore atque adeo in prima notularum decade duae sunt breueis, quarum prior imperfecta fit propter sequentem semibreuem, quod punctum semibreui postpositum facit. Sequens autem imperficitur a praecedente semibreui, atque id quoque ob punctum quod praecedit, ut ternaria perfectio obseruetur. At punctum quod eam praecedit semibreuem, quae proxime treis anteit breueis, innuit eam semibreuem ad tertiam breuium perferendam, non ad primam, quia similis an te similem non imperficitur, ut postea dicetur. Et quoties id fit, semper ad primam quamque sequentem, cui applicari potest refertur, nunquam ad praecedentem. Porro deinde inter duas semibreueis punctm ita eos separat, ut alteram priori, alteram sequenti breui annumerandas significet. Quod autem hic de tempore exemplo docemus, hoc idem in modo, ac prolatione obseruandum censemus. Perfectionis item puncti apud eundem exemplum est, in quo et additionis, quod ipse augmenti uocat, species est.

Exemplum puncti perfectionis ac additionis ex eodem.

[Dodecachordon, 200; text: Tenor, Cantvs] [GLADOD3 002GF]

In hoc Tenore (inquit Franchinus) punctum adpositum primae breui ipsam in sua facit perfectione remanere, quae nisi perficeretur a puncto, posset a tertia sui parte scilicet a minima punctata cum subsequente semiminima imperfici. Idemque facit punctum appositum tertiae breui. In signo autem temporis imperfecti C: puncta, dimidium earum notularum significant, quas sequuntur, ut antea dixinus. Diuisionis itaque ac perfectionis puncta in perfectis tantum pernotantur, additiones autem ubique. Sed de punctis plusquam satis.

[201] De modo, tempore ac prolatione, Caput V.

Est modus in rebus, sunt certi denique fines, inquit Flaccus. Ita plane cantui suus quidam est modus. Hunc duplicem faciunt nostri musici, maiorem et minorem. Modus maior, inquiunt, est mensura longarum in maximis, Modus minor est mensura breuium in longis. At tempus est mensura Semibreuium in breuibus. Denique Prolatio est mensura minimarum in semibreuibus. Hae species si ternario deducantur, perfectae: si binario, imperfectae dicuntur. Itaque modus maior perfectus treis longas in maxima continet: Imperfectus, duas. Minor autem modus perfectus treis breueis in longa: imperfectus, duas: Ita tempus perfectum treis semibreueis in breui: Imperfectum, duas. Denique prolatio perfecta treis minimas in semibreui: imperfecta, duas continet. Haec autem per duo ac tria uariatio non est in posteriorum notularum figuris. quippe quae binario duntaxat ducuntur, Sed in quinque tantum, quas supra essentiales a musicis uocatas diximus. Sed huius rei, cum signis adeo, haec est descriptio.

[Dodecachordon, 201; text: Modus maior Perfectus. Eius Signum. Modus maior imperfectus, Modus minor perfectus. Eius Signum. Modus minor imperfectus. Tempus Perfectum. Signa temporis perfecti, Tempus Imperfectum. Signa temporis imperfecti, Prolatio Perfecta. Signa prolationis perfectae, Prolatio Imperfecta.] [GLADOD3 002GF]

De Signis, Caput VI.

Porro ut in cantu iam dictae modi, temporis ac prolationis noscerentur species, signa a musicis inuenta sunt ad commonstrandas perfectiones imperfectionesque. Franchinus Signa modi maioris ac perfecti, binas lineas, per terna spacia ductas, plaerumque initio cantilenarum ante circulum positas, minoris uero et perfecti, unicam per tria spacia ductam, eodem ante circulum positu nobis exhibuit. Eundem autem modum maiorem, imperfectum, sola notulae maximae: minorem uero longae figura, nullis [202] initio cantilenarum ductis pausis, hoc est, (ut simplicius dicamus) signorum absentia, ut de prolatione patebit, significari. Caeterum tempus perfectum circuli integri: imperfectum semicirculi descriptione pernotari. Denique prolationem perfectam puncto, circulo inscripto: imperfectam absentia puncti manifestari. Ita ut femibreuis notae rationem, punctum obtineat, ut minimi hoc in negocio elementi: breuis, circulus: Longae maximaeque, linea recta finita: scilicet ut etiam in cantu, sua modus finitione constet. Nec minus apte tempus: circulo notatur, ut quod ex circulari motu nascatur. Et haec quidem opinio placet. Quanquam, ut ingenue, quod res est, fatear, hoc negocium propemodum arbitrarium est uulgo cantoribus, ac ueterum authoritate prorsus destitutum. Ideoque aliorum opiniones multis percurrere, non uidetur operae precium. Sunt enim qui, quoties numerus circulo additur: non tempus, sed modum per circulum: ac porro per numerum tempus significari uelint. Hi itaque perfectum circulum cum ternario [O3] modi perfecti, ac item temporis perfecti signa exhibent. At perfectum circulum cum binario [O2] perfecti quidem modi, at imperfecti temporis esse notas. Postremo semicirculo ac binario [C2], et modum et tempus imperfecta uideri. Verum, utriusnam modi, hoc ipsum non discriminant, cum ueteres asserant, eodem Franchino authore, modos alterum ab altero nunquam, uel perfici uel imperfici. Quod haud scio an ita perpetuo obseruatum sit. Mihi quidem uidetur modus ille maior perfectus in raro esse usu, quemadmodum et ipsa maxima non admodum frequenti. Ideoque minus de eo curasse musicos. Sunt qui binos ad circulum apponant numeros, circulo denotante modum maiorem, priore uero numero minorem, posteriore denique tempus: Eaque omnia perfecta imperfectaque ut circulus uel perfectus est, uel imperfectus, ac item numerus, Vel ternarius uel binarius. Vt si ad circulum perfectum adijcias bis ternarium hoc pacto [O33], modos utrumque perfectos, ac item tempus perfectum aiunt designari. Semicirculo autem cum duobus adiunctis binarijs omnia imperfecta ad hunc modum [C22]. Atque haec item mixte. [O32]:[O23]:[O22]:[C33]:[C32]:[C23]. Quae opinio, si recepta esset, summe placeret. Verum prolationem necessum erat, tum circulo modi inscribi, quae nunc temporis circulo inscribitur. At Franchini opinio, de qua paulo ante, magis nunc recepta est: Vt maior modus perfectus nobis indicetnr binis lineis initio cantilenarum ante circulum semicirculumue descriptis, quae terna occupent spacia: Imperfectus uero earundem absentia: Minor item modus perfectus unica eodem pacto ducta linea, absentia uero eiusdem lineae, imperfectus manifestetur, Ita tempus perfectum, perfecto circulo: imperfectum Semicirculo, hoc est, cui dempta est tertia pars, significetur. Postremo prolatio perfecta puncti praesentia: imperfecta eiusdem puncti absentia declaretur. Vbi uides et in imperfecto modo et in [203] imperfecta prolatione absentiam aliquid efficere, at in imperfecto tempore, semicirculum pro circuli absentia positum.. Ad haec item implicita quaedam signa uocant Musici: Et perfecti quidem modi, si ternas alicubi in cantu longas, uel eis aequiualenteis denigratas inueniamus: Temporis uero perfecti, ternas breueis coloratas, siue binas semipausas simul positas reperiamus. Denique prolationis perfectae, si ternas semibreueis denigratas, aut bina suspiria simul posita conspicias. Tale profecto signum modorum est apud Franchinum uidelicet lineae per terna ductae spacia. Neque enim ullum explicitum, quod uocant, aliud modi signum ille exhibuit. Quanquam hoc discrimine, ut quoties hae pausae sint modi indicialia signa (ut ipse loquitur) tum ponendas esse initio cantus ante circulum, temporis signum: quoties autem uerae pausae, uidelicet quae innuant aliquandiu tacendum esse in cantu, tum uero in medio ponendas. At ego existimo pausas per terna ductas spacia modi perfecti certa esse signa siue initio, siue in medio ponantur, propterea quod non licet uspiam alibi ita pingere. At si ante circulum initio positas inueniamus, non essentialiter pausas, sed indicialiter esse, ut idem asserit. Sed horum signorum rude duntaxat indicium ponamus, cum ex cantibus perfectorum modorum temporis ac prolationis haec multo luculenitus uideantur.

[Dodecachordon, 203; text: uel sic, Modi perfecti Implicita signa. Temporis perfecti. Prolationis perfectae.] [GLADOD3 002GF]

De tactu siue cantandi mensura Caput VII.

Haec de Modo, Tempore ac prolatione, eorumque signis. Sed ut in poematis non parum lucis adfert decora carminis caesura, multum etiam ornatus luculenta arsis ac thesis, ita in hoc cantu, si defuerit concinna uocum mensura, et in cantantium coetu aequa omnium acceleratio, mira sit confusio oportet, nunc igitur de cantus mensura, quem tactum uocant, nobis disserendum. Quibusdam autem placet, ut temporis potissimum rationem habeamus in metiendo cantu, quando ipsum medium est inter modum prolationemque, uelut sol inter Planetas, ad cuius quidem cursum anni tempora metimur. Horum opinionem aetas superior secuta est, et adhuc magna Germaniae portio: Ita tactus fieret ad breuis quantitatem. Quanquam in tempore perfecto, etiam qui hanc sequuntur opinionem, non treis semibreueis uno tactu, sed binariam obseruant diuisionem, saepius mensura ad amussim non congruente. Quapropter alij mensuram [204] ad prolationem referunt, ut totius huius negotij elementum. Quem modum magna Galliae pars obseruat, et hercle addiscentibus est expeditior. Ita tactus fiet ad semibreuis mensuram: Sed et hic in prolatione perfecta, eadem uariatio accidet, quam prioribus in perfecto tempore obuenire diximus. Quae omnia longius prosequi, ut non est necesse, ita nec magnae utilitatis fuerit. Praestiterit fortasse, ut lectorem obiter admoneamus, tactum mensuramue maxime cognosci resolutione, quae fieri potissimum habet inspectione modi, temporis, ac prolationis. Nam perfectio ubique per tria, Impefectio per duo diuiditur: Commixtio autem fit uarijs modis. Vt si sint omnia perfecta, sit haec descriptio, quae uel nunquam, uel rarissime usu uenit.

[Dodecachordon, 204,1] [GLADOD3 003GF]

Sin omnia imperfecta erunt, quod uulgatissimum est, erit haec descriptio, cui omnia desunt signa, excepto semicirculo, cuius praesentia in tempore tantum facit, quantum in modo et prolatione pausarum punctique absentia.

[Dodecachordon, 204,2] [GLADOD3 003GF]

[205] Haec autem misceri, multis modis contingit. Sed unam duntaxat formam proponere placuit, quae usu maxime recepta est, Nam, qui uolet, ex his facile alia miscebit, quanquam haud scio liceatne pro arbitrio cuiusque haec fieri, ego certe, ut quorundam morositatem odi, ita hac quoque parte receptis semel, uti uelim. Sunt autem in ea omnia imperfecta, uno excepto tempore.

[Dodecachordon, 205] [GLADOD3 003GF]

De augmentatione diminutione ac semiditate, Caput VIII.

Consueuerunt autem Musici ad unam duntaxat Cantilenae partem ponere, uel circulum, uel semicirculum cum puncto sic [Od,Cd] ac tunc uocare augmentationem. Nam sic minima ualet semibreui, semibreuis perfecta tribus semibreuibus. At si haec signa omnibus cantilenae partibus apponantur, prolatio perfecta est, quae nunc in raro usu est. Paucitas itaque notularum in una aliqua partium cantilenae, satis innuit augmentationem. Quo modo Iacobus Hobrecht Tenorem instituit Missae, Si dedero, non uno tantum signo, sed uarijs uariegatum modis. Et Iusquin in Missa. Lomme arme super uoces musicaleis. Quidam talem augmentationem aiunt potius maiorem prolationem nominandam, non absque iam dictae opinionis reprehensione. Verum cum negocium sit nouum, nec ueteribus fultum scriptoribus, inter se contendant, per melicebit, qui uelint, neque enim haec, ut mea, doceo, sed ut aliorum praecepta. Quae si omnia enarrare exemplis coner, res finem non reperiat. Quare quod ad augmentationem attinet, ad cantores lectorem remittimus. Quoties autem uolunt Musici tactu festinandum esse, quod tum faciundum censent, cum auditum iam fatigatum putant, ut scilicet fastidium tollant, lineam per circulum uel semicirculum deorsum ducunt sic [Odim,Cdim] atque hoc quidem Pathos diminutionem uocant, non quod notularum aut ualor, aut numerus diminuatur, sed quod [206] tactus fiat uelocior, Ita quidam Symphonetae ad primum Kyrie perfectum circulum absque linea apponunt [O]. Christe semicirculum cum uirgula [Cdim]. Ad ultimum Kyrie rursus circulum, sed cum lineola [Odim], ne uideantur ad cantus initia redijsse. Sed Diminutionis exemplum tale est ex Franchino.

[Dodecachordon, 206; text: Tenor, Cantvs] [GLADOD3 004GF]

Caeterum in his quoque signis [O3,C3] nostra aetas tactus diminutionem nimis licenter usurpauit, ut treis semibreueis uno tactu, magnifico quidem illo, et augustiore numerentur: Vulgus cantorum nunc triplam improprie uocat, quippe quae ad nullas unas notulas comparationem habeat, ut poscit tripla Ratio, sed in quatuor uocibus aequo ualore incedit. Eam ego Trochaicam dicere malim, quanquam Iambum saepe in conclusionibus habet, et Tribrachyn, ut duobus his pedibus communem. Porro eandem huius tempestatis Musici ad finem Cantuum: Et in terra pax. Item. Patrem omnipotentem, atque Agnus Dei, saepissime adnectunt. Sunt qui absque signo omnes denigrant notulas, quidam etiam denigrant cum signo, multi Hemioliam falso putant, cum Hemiolia uere sit sesquialtera. Triplae nomen ea diminutio inde haud dubie obtinuit, quod treis una mensura, hoc est uno tactu habeat semibreueis. Quidam hanc unico duntaxat ternarij Charactere praeposito innuunt, qui a Franchino recte reprehenduntur. Quidam super ternario circulum pingunt hoc modo [O/3] significantes temporis perfecti rationem esse, sed tactus celeritate imminutam, quod numerus, ut aiunt, circulo additus diminutionem significet. Quidam etiam in sesquialtera ratione, quoties ea in minimis obuenit, semicirculum cum ternario [C3] pingunt, qui non minus reprehendendi sunt, quam qui triplam uno ternario pingere consueuere. Tanti errores implicant praeceptionum, aliter [207] apud alios ordinatis signis, ut nec, quae modi, temporis, prolationisue indicia apud quosdam, nec quod cuique ex his tribus uere adijciendum coniungendumque, in tanta nouitate, non rerum modo, sed etiam authorum digerere possis. Diminutio igitur, tum in perfecto, tum in imperfecto est tempore. Semiditas uero, ut uocant in tempore duntaxat imperfecto fieri habet, Sint enim uoces, quarum altera semicirculum absque lineola [C]: altera cum lineola habeat [Cdim]: notulae in priore signo dimidio maiores alteris habebuntur. Id quod Hobrecht in Missa, Si dedero, obseruauit. Quidam eandem rationem in his signis [O,Odim] obseruant. Porro augmentatio diminutioque etiam canone praescripto fieri possunt, quo immodice musici huius aetatis utuntur, saepe etiam ineptis atque obscuris Sphingos aenigmatis, quae praeter oedipum intelliget nemo. Vt si quis praescribat cantilenae, Sit breuis longa, uel contra, sit longa breuis, et in alijs similiter. Item, clama necesses, pro, omitte pausas. Illa uero Diminutio augmentatioque quae fieri habet per proportiones, ut postea docebimus, haec demum doctis auribus digna, utpote quae sub indubitatam artis praeceptionem cadat,

De notarum imperfectione, Caput IX.

Omnis perfectio in musicis, ut antea saepe diximus, ternario constat. Verum ab ea deficere bifariam contingit, uel notae alicuius abundantia uel defectu. Cum superfluit nota, maiorum aliqua minuenda est, ut minor quoque in numerum ternarium ueniat, atque ita fit imperfectio. Cum autem notula deficit, ex duabus praesentibus altera, nempe secunda duplanda est, ac sic fit alteratio, de qua paulo post dicemus. Est itaque imperfectio notae perfectae in ternario depraedatio. Ea in signis tantum perfectis fieri habet. Nam quae imperfecta sunt antea, qui possunt imperfici? De quinque igitur notis primis, quas quidam essentiales uocant, maxima imperficitur tantum, minima imperficit tantum, at Longa, Breuis et semibreuis tum imperficiunt, tum imperficiuntur. Et neque maior minorem, neque aequalis aequalem imperficere potest, sed minor maiorem, cum ab anteriore, tum a posteriore parte. Idque perpetuo, nisi punctus diuisionis impediat. Verum de imperfectione haec maxime utilis existimatur cautio. Si minor notula maiorem sequatur, se ipsa tollet de maiore, si punctus non impedierit. Exempli gratia. Si breuis longam sequatur, breuis se ipsa tollet. Hoc est, Longa quae antea tribus breuibus ualebat, iam ualebit duabus. Rursus si longam semibreuis sequatur, ipsa se tollet, ut exempli causa. Quae longa et modo et tempore perfecta, nouem sembreuibus ualebat, si sequarur semibreuis, [208] iam octo ualebit. Item quae longa, modo quidem imperfecta, tempore uero perfecta, ualebat sex semibreuibus, sequente certe semibreui, quinque duntaxat ualebit, si punctus non impedierit. Ita si breuem sequatur semibreuis, quae antea ualebat tribus semibreuibus, iam ualebit duabus, non impediente puncto. In prolatione perfecta inter semibreuem ac minimam eodem iudicandum modo. Sed ipsius imperfectionis aliquot exempla subijcere placuit, ut res aliquantum obscura clarius patescat. Est autem modi minoris perfecti, temporis item perfecti, ac perfectae quoque prolationis exexemplum hoc ex Franchino.

[Dodecachordon, 208; text: Tenor, Cantvs] [GLADOD3 004GF]

In hoc tenore prima breuis imperficit sequentem longam ab anteriore parte, tertia ualoris portione. Prima autem semibreuis a posteriore parte [209] secundam breuem imperficit tertia itidem ualoris portione: quemadmodum et duae minimae quartam breuem imperficiunt perinde atque una sequeretur semibreuis. Et longa secunda a sequenti breui tertia parte. Consimili modo prima breuis post signum perfectae prolationis a proxima semibreui, quae tamen ipsa quoque a posteriore minima tertia parte imperficitur. Ad haec Franchinus imperfectionem et ab anteriore parte et a posteriore fieri contendit, nec in diuersis tantum sed eadem nonnunquam notula, ut in longa perfecta a duabus semibreuibus, altera antecedente, sequente altera. Idem in perfecta prolatione in breui a duabus minimis circundata intelligendum. Cuius exemplum ipse tale ponit.

[Dodecachordon, 209; text: Tenor, Cantvs] [GLADOD3 005GF]

In hoc itaque exemplo ostenditur quo pacto notulae anteriore posterioreque parte imperficiantur. Prima nanque longa, cum nouem semibreuibus instituta sit, utpote in modo minore perfecto, tempore item perfecto, tamen septem duntaxat ualet semibreuibus, Eodem dicendum modo de prima breui post signum perfectae prolationis. At rursus secunda longa manet perfecta. Similis enim ante similem imperfici non potest. Tertia autem longa imperficitur tertia parte ab breui, quae quidem et ipsa imperficitur a sequente semibreui. Igitur ipsa longa sex semibreuibus, Breuis autem duabus ualet. Si tamen longa in imperfecto modo, tempore autem perfecto duas habeat semibreueis uel antecedenteis uel consequentes, siue eae simplices [210] siue disiunctae siue colligatae fuerint, prior priorem imperficit partem, sequens sequentem. Sed id punctus diuisionis optime discernet, et uocum consonantia satis indicabit ingenio non omnino stupido, Neque enim uocum moderatores omnia haec ad amussim obseruant, ut uere opinionum Syluam hic dixeris. Tria itaque sunt, quae imperfectionem indicant. Primum de quo initio huius capitis diximus, si notula abundauerit. Alterum diuisionis punctum, quemadmodum exempla superius satis ostendunt, cum de punctis dicebamus. Tertium color, de quo paucula dicenda sunt. Color itaque, in perfectis quidem tertiam tollit partem, in imperfectis autem, quantum ad treis attinet notas, longam, breuem, atque semibreuem, quartam, nisi breuis cum semibreui ponatur, tunc enim semibreuis minimae aequiparatur. quanquam puto olim breuem ac semibreuem uere Hemiolia ratione ac Trochaica, sic institutas, Nam et eam nigrore ita pingunt absque numero, quod postea de proportionibus nobis explicabitur. Porro in perfectis quoties color interuenit, saepe in minoribus sola reductio comprobatur, non ualoris imminutio, nec uero coloratarum continuatio, ut ita dicam, semper requiritur, modo reductionis uera sit secundum ternarium Ratio. Cuius Franchini hoc est exemplum.

[Dodecachordon, 210; text: Tenor, Cantvs] [GLADOD3 005GF]

[211] At in imperfectis color quartam ut diximus partem demit, nisi in minimis ac ijs quae eas sequuntur. Huius rei, quia ubique in cantibus obuia sunt exempla compositionum, nudam proponere placuit descriptionem, simplicem primum deinde coloratam.

[Dodecachordon, 211] [GLADOD3 006GF]

De alteratione, Caput X.

Alterationem hic uocamus notulae duplicationem in ualore. Ad eam instituendam coacti sunt Musici hac potissimum de causa. quod similis ante similem non potest imperfici: quapropter necesse fuit, ut aut aliam notulae formam inuenirent, aut inuentam duplam facerent, ut ternaria ratio modo tempore ac prolatione constaret. Neque enim usquam est alteratio, quam in perfectis. Quare quoties in modo perfecto duae breues, aut in tempore perfecto duae semibreues, aut in perfecta prolatione duae minimae ultra ternarium numerum superfluunt, nec ulla reductione imperfectionis impediuntur, secunda perpetuo duplatur, non prima. Id autem punctum diuisionis saepius indicat. Porro neque pausae alterantur, neque figurae minutiores. Sed huius rei exemplum est ex eodem Franchino.

[212] [Dodecachordon, 212; text: Tenor, Cantvs] [GLADOD3 006GF]

In hoc Tenore perfectus est modus, perfectumque tempus, Itaque secunda breuis duplicatur ualetque sex semibreuibus, ita quarta, ita sexta, pro quibus nequaquam licebit ponere longam. Ea enim quod ante similem obuenisset, neutiquam imperfici potuisset, quippe quae non duabus sed tribus ualuisset breuibus. Consimili modo semibreuis secunda dupla est, quarta, sexta, octaua, decima, atque duodecima. Denique eodem pacto iudicandum de secunda minima, quae signum perfectae prolationis sequitur, ualet enim duabus minimis, ut et quarta et sexta. Sed de hac nunc satis superque dictum puto. Franchinus quaedam praeterea addit, de duabus remotis partibus iam imperfectam sequentibus, sed non alteratis, iam perfectam, alterata altera. Item quare secunda, non prior alteretur. Quae longius prosequi non est uisum operae precium. Non enim fieri potest, ut qui haec quae diximus, cognita habuerit, ea quae quotidiano usu obuenient, non optime perspecta sit habiturus.

[213] De Syncope et de huius nouae institutionis diuersitate querela cum exemplis ad eam rem ostendendam opportunis. Denique de Sex uocum Musicalium deductionibus exempla, Caput XI.

Syncopen uocant, quoties notulae minores per maiores separatae ad sese inuicem reducuntur. Ea cantui ualde familiaris, magnam uenustatem adfert si quis recte ea utatur, maxime autem in duarum uocum collusione adhibetur cum magna aurium uoluptate, sed non minus in tribus pluribusque uocibus. Huius multa dare uel praecepta uel exempla, non est necesse, quando ubique obuia et nemini ignota. Cauendum tamen in ea ne notarum separatio sit inepta, quod nempe fit, si uel nimis longa, uel per pausas differatur, aut per nimis magnas notulas, ut minimas per longas, aut breuis pausam. Sed quotidiana consuetudo haec omnia clariora faciet. Vnicum exemplum adponere placuit.

[Dodecachordon, 213; text: Cantvs, Tenor, Basis] [GLADOD3 007GF]

[214] Meminit et Franchinus eius rei. Verum quae hactenus praecepta sunt tradita, in mera primorum ac Procerum huius artis uoluntate, ut commodissimum illis uisum fuit, constiterunt, nec tamen inter eos quisquam adhuc tantae fuit authoritatis, ut merito unius eius sententiae staretur, quod cum passim uidere liceat, editis tot de hac musica a L. annis libellis, Tum exemplis id latius patere poterit eruditissimorum uirorum, qui non eodem pacto Modi, Temporis ac Prolationis signa obseruauere, ut de alijs taceamus. Id nos, antequam ad Proportiones, certum ac indubitatum negocium et naturae limitibus, non ingeniorum arbitrio definitum, descendamus, nunc paucis aperiemus. Sane apud Franchinum, unicum huius nouae praeceptionis lumen, diuersas Musicorum sententias uidere licet, quas ut hic denuo post eum recenseamus, non est uisum nobis necesse. De ijs quae ipse iam recepta ait, uideamus. Et primum quidem. Quid attinet Diminutionis tot signa ponere? Vt Numerum binarium Circulo Semicirculoue postpositum. Item uirgulam per circulum semicirculumue perpendiculo ductam: Denique hemicyclum inuersum, Tria haec, praeter proportionem duplam faciunt diminutionis signa. Ac proinde, ubi ad diminutionem ostendendam suffecerant duo haec signa [C] ac [Cdim], ipsi duas alias comparationes faciunt [C] ac [C2]. Item [Cdim] ac [CL]. Quo ultimo hoc usus est Iodocus a Prato in calce Patrem, in Missa Lom' arme VI. Toni. Rursus [Cdim] ac [Cdim2] in Qui tollis, Missae super Fortuna. Duorum primorum passim exempla reperias. Quidam Modi nulla habent signa praeter pausas per terna ductas spacia, quemadmodum supra diximus. Alij Trochaicam rationem simplici ternario indicant. Alij hoc signo [Cdim3]. Iodocus ferme circulo integro, cui subijcit ternarium, quam rationem, et nos aliquando sequimur. Caeterum Triplam. Hemioliam, ac Trochaicam formam multi distinguere, imo discernere nequeunt. Cum Tripla ad Hemioliam, in celeritatis ratione sit dupla. At Trochaicae, et alia mensura, et alia canendi formula, longe a Tripla atque ab Hemiolia distincta. Semiditatem Franchinus longe a Diminutione se iungit. At alij id discriminis nesciunt, qui diminutionem ad notularum ualorem reuocant, quam Franchinus ad solam Tactus rationem retulit. Quidam omnia haec miscent, et Cantores AEnigmatis uexant, ut non nisi ex unica Harmonia, nec nisi ab exercitatis negocium intelligi queat. Quid dicam de Imperfectione? Quando Franchinus similem ante similem nullo pacto imperfici uelit. Idque tam anxie doceat. At quoties hoc non uulgares modo negligunt, sed Cantorum uelut Imperator Iodocus a Prato saepissime? Quae si exemplis declarare coner, parum memor fuero instituti mei, quod de duodecim Modis explicandis susceptum est, non de uniuersa musica ratione narranda. Hic aliquot duntaxat cantilenas adponere placuit, ex quibus Lector uideat, quam licentiose Prolationem, Tempus, Diminutionem, siue [215] per colores, siue per signa corrumpant, aut confundant uersus, ut plane laterem lauem, si omnia ea prosequi, distinguere, ac definire uelim. Tria exempla erunt, Quorum primum Hypodorij Modi Tenorem habet, et bifariam quaternis regionibus pernotatum est. Semel triplici prolatione uidelicet integra, diminuta, ac proportionata: Iterum triplici tempore, integro, diminuto ac proportionato. Id ita discriminauit Sebaldus Heiden. Cuius libro primo meminimus. Secundum exemplum est Ioannis Ghiselin: In quo Sesquialteram Triplamque aequauit his signis [Odim] et [O]. Quod utique intelligitur. Verum quod eas ambas Trochaicae rationi adplicuerit, Idque duplici pernotatione, uidelicet Prolationis formula in Tenore, Temporis autem in Basi, id uero est quod licentia factum Symphonetae forte dicere possemus. Verum res non est tanti. Tenor Hypodorij Modi est, ut praecedens. Tertium exemplum trium uocum est, nimia, quantum ego iudico, licentia et triplae et Hemioliae et Trochaicae rationis confusione: Triplam ac Hemioliam excusant [Odim] ac [O]: Alia non item. Sed diutius, quam oportuit, huic nouae rei immoror, audiamus nunc, quas diximus, cantiones.

[216] [Dodecachordon, 216; text: Primum, Cantvs, Integra Prolatio, Diminuta prolatio, Proportionata Prolatio, Tempus integrum, Diminutum, Proportionatum, Tenor, Diminuta, Proportionata] [GLADOD3 008GF]

[217] [Dodecachordon, 217; text: Exemplum. Altvs, Integra prolatio, Diminuta prolatio, Proportionata prolatio, Tempus integrum, Diminutum, Proportionatum, Basis] [GLADOD3 009GF]

[218] [Dodecachordon, 218; text: Secundum exemplum. Cantvs, Hemiolia siue Sesquialtera diminuta, Altvs, Tripla integra, Ioannes Ghiselin author. Tenor, Hemiolia Prolationis, Basis, Hemiolia Temporis] [GLADOD3 010GF]

[219] [Dodecachordon, 219; text: Tertium exemplum. Cantvs, Essentialis ualor, Proportio dupla, Hemiolia, Proportio tripla. Proportio quadrupla. Tenor, Integer ualor, Diminutio simplex, Sesquialtera Temporis, Duplex diminuta. Basis, Tripla porportio, Duplex diminutio.] [GLADOD3 011GF]

[220] Deductiones.

Sed utinam uideamus aliquando huius diuersitatis finem. Nunc ut incipientibus quoque Tyronibus consulamus. Sex uocum deductionum, quas ficto uocabulo a tribus uocibus Solmifationes uocant, faciliora ex diuersis authoribus adferemus exempla. Primum ex Rhauo, qui nostra aetate de Musica hac scripsit. In quo Tenor ac Basis Mixolydij habent diapason. Id est eiusmodi.

[Dodecachordon, 220,1; text: Si Deus pro nobis quis contra nos? Sit nomen Domini benedictum] [GLADOD3 012GF]

Sed libet rursus ad Iodoci Pratensis exempla, ut doctiora ac animo meo semper arridentia defugere, Quae haud scio studione ita instituerit, an casu, ut magnis illis ingenijs saepiuscule accidere solet. In Missa igitur Lomme arme VI. Toni Benedictus ita intonat.

[Dodecachordon, 220,2; text: Benedictus qui uenit.] [GLADOD3 012GF]

Et in Missa Gaudeamus Tenor Benedictus eandem uocum deductionem habet cum Basi AEolia.

[Dodecachordon, 220,3; text: Benedictus.] [GLADOD3 012GF]

[221] Et in Missa, Hercules dux Ferrariae, Agnus Dei, Vbi Triadem in Monade instituit ad hanc sex uocum deductionem, oppido ingeniosam. Vbi Baseos initium cum Cantus initio distat diapason. Tenor eodem principio, cum Cantu diapente, cum Basi diatessaron, hoc inceptionis ordine, ut Tenor incipiat in G magno, sequatur deinde Cantus post duo tempora in d paruo, Basis ultimum post Cantum et ipsa duorum temporum mora in D magno ad hunc modum.

[Dodecachordon, 221,1; text: Tenor, Cantvs, Basis] [GLADOD3 012GF]

Vt re mi fa sol la ex Missa Iodoci Pratensis, Hercules dux Ferrariae. Agnus Dei.

[Dodecachordon, 221,2; text: Agnus] [GLADOD3 012GF]

Verum nunc libet audire eum, qui ex proposito hoc argumenti tractauerit, Litauicum Senflium Tigurinum Ciuem nostrum. Qui, ut eo sonantius incederet compositio, Deductioni sex uocum adiecit Tenorem Fortuna, atque ita Ionica suauitate rem feliciter absoluit. Quam cantionem, quia duplex utilitas, cum Deductionum usus, tum ligaturarum, ut uocant, cognitio non modica Lectori ex ea accedit, omittendam non existimaui. Ea est eiusmodi.

[222] [Dodecachordon, 222; text: Deductionum uocum Musicalium exemplum Authore Litauico Senflio Tigurino, Cantvs, Basis, Altvs, Voces musicales ad Fortunam] [GLADOD3 013GF]

[223] [Dodecachordon, 223; text: Tenor, Fortuna ad uoces Musicaleis] [GLADOD3 014GF]

[224] [Dodecachordon, 224; text: Reliquum, Cantvs, Basis] [GLADOD3 015GF]

[225] [Dodecachordon, 225; text: Altvs, Reliquum, Tenor] [GLADOD3 016GF]

[226] Porro quod primo uolumine de sex uocum deductionibus instituimus in Cantu plano, hic itidem obseruare in hoc adeo cantu aliquo pacto uoluimus, scilicet ut rudibus consulatur, qui non nisi simplicissimis exemplis duci uolunt, Sit igitur huius rei haec absque aliarum uocum garritu tenuis ac puerilis [eisagoge].

Simplex sex uocum deductio

[Dodecachordon, 226] [GLADOD3 017GF]

[227] De Proportionibus musicis, Caput XII.

In hac ultima huius instituti parte licet testari mihi, quod ante me haud scio num quisquam huius artis scriptorum fecerit, placere quae de musicis proportionibus plaerique diligenter scripsere, quod negocium doctum sit, atque ex intimis arithmetices penetralibus depromptum, porro rursus displicere, quod magis haec ad ostentanda ingenia, quam ad magnum musices usum inuenta, uideantur. Nam ut obiter de genere multiplici dicam, facilimo inter quinque inaequalitatis genera, quid dupla ratio a semiditate differt? aut quadrupla octuplaque a quauis alia imperfectorum diuisione? Superparticularis generis alia ratio, scio: sed qua, excepta sesquialtera, carere poterant ingeniosissimi quinque Symphonetae. De tribus generibus sequentibus idem iudicium. Nec tamen improbo Franchini uiri doctissimi elaboratissimum de proportionibus musicis opus, sed de commoditate usus loquor. Ars, ut ars est, tradi debet. At res ipsa nunc clamat, superfluum esse tot proportionum obseruationes: quarum nemo, quantumlibet cantu exercitatus, meminisse queat, quasque nullus ex doctissimis nostrae aetatis musicis dignatus est praeter pauculas in Symphoniam adsciscere, ut in quibus maior labor in addiscendo quam suauitas gratiaue in cantando esse constet. Ideoque facile ab optimo quoque lectore ueniam impetrabo ipsa breuitate. Gustum enim duntaxat huius rei exhibebimus. Proportio est (definitore Franchino ex Euclide libro 5.) duarum quantaecunque sint, eiusdem generis quantitatum certa alterius ad alteram habitudo. Et in hac definitione, ut scrupulum amoueam, non me magnopere turbat, quod quidam pro uerbo proportio, rationem dicere malunt, distinguentes rationem a proportione, ut nostra aetate diuidunt proportionem a proportionalitate, nam ut proportionalitas uox est ueteribus, ut puto, inaudita, Ita proportio uix apud quenquam ex classicis scriptoribus reperias. At multa talia nobis hic dissimulanda. Sed operae precium uidetur, ut hoc negocium aliquanto altius repetamus, at breuiter, ut alia. Omnis igitur quantitas ad alteram collata, est ei uel aequalis uel inaequalis, Quod ut lucidius appareat: de numero exempla proponemus. Omnis enim numerus, ad alterum collatus, est illi uel par uel impar. Si par fuerit, nulla prorsus accidet differentia. Sin impar, rursus uel maior numerus comparabitur minori, ut 4. ad 2: et maior dicetur inaequalitas, uel minor numerus [228] comparabitur maiori, ut 2. ad 4. et minor dicetur inaequalitas. Vtriusque partis quinque sunt genera. Et primum quidem genus multiplex est, quando maior numerus minorem numerum habet in se totum aliquoties, ita ut nihil desit, nihil exuperet, quod quidam pluries praecise uocant. Quoties igitur maior numerus continet minorem bis, nascitur dupla ratio, ut 4. ad 2. comparata. Si ter, tripla: ut 3. ad 1: 6. ad 2. Si quater, quadrupla, et hoc in infinitum. Secundum genus Superparticulare uocatur, quoties maior numerus minorem in se habet totum semel, et praeterea unam aliquam eius partem uel dimidiam, uel tertiam, uel quartam et caetera. Si dimidiam, ratio est sesquialtera, quae etiam sesquipla et sescupla et graece hemiolia uocatur, ut 3. ad 2: 6. ad 4. Si tertiam partem, est sesquitertia, graece [epitrite], ut 4. ad 3: 8. ad 6. Sin quartam partem, est sesquiquarta, Et ea quoque in infinitum. Tertium genus est Superpartiens, quando maior numerus minorem in se continet semel, atque eius insuper parteis aliquas. Quod si duas eius continet parteis, superbipartiens, ut 5. ad 3. Si treis, supertripartiens uocabitur. Vt 7. ad 4. et hoc in infinitum. Adijcitur etiam saepe partium denominatiuus numerus, ut 5. ad 3. proportio est superbipartiens tertias. 7. ad 4 est proportio super tripartiens quartas, et in caeteris eodem modo. Quartum genus ex multiplici et superparticulari conflatum est: Dum maior numerus habet in se minorem uel bis uel ter, uel quotieslibet, atque eius unam aliquam partem. Vt 5. ad 2. proportionem habent duplam sesquialteram. Et 7. ad 3. duplam sesquitertiam, in qua denominatione sesqui non significat totum, ut in simplici superparticulari, sed penuria uocum ita loqui cogimur. Si enim dicamus dupla altera aut dupla tertia, obscurus fuerit sermo. Quintum ac ultimum genus ex multiplici et superpartiente coniunctum est. Quoties maior numerus minorem in se habet totum plusquam semel, et eius plusquam aliquam partem, ut 8. ad 3. quae est dupla superbipartiens tertias. Siue 11. ad 4. dupla supertripartiens quartas. Quidam (ut Franchinus) duo genera superparticulare et superpartiens distinguunt partibus aliquota et aliquanta: Partem aliquotam uocant, quae aliquoties sumpta praecise constituit totum, ut dimidium, pars tertia, quarta, quinta et caetera. Aliquantam autem uocant, quae aliquoties sumpta non praecise constituit totum, sed uel deficit uel superat. Exemplum. Senarij aliquotas partes aiunt unitatem, binarium ac ternarium, aliquantas autem parteis quaternarium ac quinarium. At Boethius de his nihil memoriae prodidit, alioqui non timidus, ubi res exigit, in nouis fingendis uocabulis. Simplicius itaque est si de superparticulari dicamus aliquam partem, de superpartiente uero aliquas parteis, ut Boethius consueuit, nam plane illi subscribimus. Eadem quinque genera sunt minoris inaequalitatis, et ijsdem etiam nominibus, nisi quod praepositionem Sub, ante ponendam existimant, ut dicamus subduplam, subtriplam et cetera. Verum [229] enimuero id negocij, ut in numeris ac sonorum collatione fieri habet: ita in notulis diuersarum uocum, quod ad ualorem attinet, accidit, atque ita hic fit comparatio. Et in maioris inaequalitatis speciebus notulae ualore minuuntur secundum ipsius proportionis denominationem, minoris uero inaequalitatis notulae augentur secundum eandem denominationem. Quod ut clarius fiat manifestum, de aliquot, sed paucis admodum, dicemus, exemplaque apponemus.

Dupla proportio.

Dvpla igitur proportio est, Vbi maior numerus continet minorem bis, ut 4.2. Quoties uero in cantu numeri praefiguntur ad hunc modum 2/1 4/2 6/3, notularum ualor duplo minuitur. Ita Longa pro breui: Breuis pro semibreui cantabitur, Reliquae item notulae ad eandem formam. Contra in subdupla notularum ualor duplo augetur. Ita breuis pro longa, Semibreuis pro breui exhibebitur. Oportet autem comparationem aequis rationibus fieri, ut perfecta perfectis comparentur, ac imperfecta imperfectis, alioqui saepe surdam feceris proportionem. Quod exemplis Franchinus eleganter probat, nec res est difficilis intellectu. Destruuntur autem proportiones obuenientibus in medio uel signis temporis, uel contrarijs proportionum speciebus, ut dupla per haec ac similia signa [O,C]: uel per subduplam. Ita tripla ac reliquae species omnes per eadem signa, ac contrarias proportiones, quod in exemplis uidebitur. Sed duplae ex Franchino hoc sit exemplum.

[Dodecachordon, 229; text: Cantvs, Tenor] [GLADOD3 018GF]

In hoc cantu signum [C] destruit proportionem, quam numeri sequentes rursus instaurant. Sed adiungemus exemplum ex eodem authore, [230] ubi opposita proportio destruit proportionem. Quod tamen intelligendum est si nullum interuenerit signum. tum enim augerentur notulae ualore duplo. qui hic tantum in pristinum redit ualorem.

[Dodecachordon, 230,1; text: Cantvs, Tenor] [GLADOD3 018GF]

Tripla proportio

Tripla proportio est cum maior numerus continet minorem ter, ut sex duo. Quoties uero cantui praefiguntur hi numeri 3/1 6/2 9/3, notularum ualor triplo minuitur, ita tres semibreues pro una semibreui obuenient, tres item breues pro una breui, et in caeteris eodem modo. In subtripla autem contra, notularum ualor triplo augetur. Cantores etiam Canonis praescriptione et in hac et in alijs proportionibus et minuunt et augent, Vt his uerbis. crescat Tenor in duplo, in triplo, in quadruplo, et caetera. Sed Triplae hoc est exemplum Ioannis Coclaei.

[Dodecachordon, 230,2; text: Cantvs, Tenor] [GLADOD3 018GF]

[231] Destruitur autem et haec proportio per numeros contrariae proportionis, hoc est, subtriplae, Siquidem nullum signum interpositum fuerit, quod ex hoc Franchini exemplo patebit.

[Dodecachordon, 231,1; text: Cantvs, Tenor] [GLADOD3 019GF]

Quadrupla proportio.

Qvadrupla proportio est cum maior numerus continet minorem quater ut 4.1. Caeterum in cantu quoties numeri ad hunc modum 4/1 8/2 12/3 praefiguntur, notularum ualor quadruplo minuitur, Ita longa semibreui ualet, breuis minima, et de reliquis eodem modo. Exemplum est hoc Coclaei.

[Dodecachordon, 231,2; text: Cantvs, Tenor] [GLADOD3 019GF]

Caeterum et huius proportionis, et duplae exempla posuimus, magis quia addiscentibus facilia sunt, quam quod ea magnopere ad rem siue ad necessarium musices usum pertinere arbitremur, Ingenij est exercitatio, sed non perinde atque in alijs rebus utilis. Nam quid prohibet, si quis ita hoc exemplum ponere uolet, quin id tuto liceat?

[Dodecachordon, 231,3; text: Cantvs, Tenor] [GLADOD3 019GF]

Destruitur autem per subquadruplam, nullo interturbante signo, ut ex iam dicto exemplo atque item ex hoc Franchini exemplo patescet.

[232] [Dodecachordon, 232,1; text: Cantvs, Tenor] [GLADOD3 020GF]

Dictum est autem antea, notulas in minoris inaequalitatis speciebus eo augeri modo, quo in maioris inaequalitatis speciebus minuuntur nempe secundum proportionis denominationem. Huius unum exemplum ex Franchino adposuisse satis nobis uisum, ut in alijs speciebus similis consideratio, siquidem alicubi obuenerit, accipi queat, aliorum enim hic non nostras praeceptiones docemus.

[Dodecachordon, 232,2; text: Cantvs, Tenor] [GLADOD3 020GF]

Hactenus de genere multiplici satis superque dictum putamus, cui tandiu immorati non fuissemus, nisi cognitum esset nobis eas species facilimas intellectu captuque esse. Nunc generis superparticularis unam duntaxat speciem ponemus, quam doctissimi quique suis cantilenis intermiscere haud sunt dedignati.

[233] Sescupla siue sesquialtera proportio.

Sesquialtera proportio est, quoties maior numerus minorem semel complectitur ac insuper eius alteram partem, hoc est, dimidiam ut 3 ad 2. 6. ad 4. comparata. In cantu autem ita praefiguntur numeri 3/2 6/4 9/6 ac notulae altera parte minuuntur. Itaque tum semibreuis cum minima, aut tres minimae pro una semibreui cantabuntur. Item breuis cum semibreui pro unica breui: Contra in subsesquialtera notulae altera augebuntur parte. Sed sesquialterae hoc rursus Coclaei est exemplum.

[Dodecachordon, 233; text: Cantvs, Tenor] [GLADOD3 020GF]

Hoc exemplum cum in tripla proportione etiam posuerimus, hic tamen redassumere placuit, ut studio si facilius harum differentiam perciperent, praeterea ut manifestius fieret, quantum erroris admittant, qui triplam uno ternarij charactere, aut duplam binario indicari falso putant, cum nulla proportio paucioribus duobus numeris notari debeat, imo uero si id liceat, iustius longe sesquialtera ternario indicaretur, cum treis minimas pro duabus exhibeat. Minus erroris erat, si diminutionem perfecti temporis ternario manifestari uoluissent, de qua plura disseruimus, cum de diminutione superius praecepimus. Illud haudquaquam praetereundum silentio, quod in prolatione perfecta, semibreuis perfecta per sesquialteram proportionem ueniet in mensuram semibreuis imperfectae exetra proportionem. Item breuis perfecta in mensuram breuis imperfectae extra proportionem positae. Vt hoc exemplo Franchinus commonstrat.

[234] [Dodecachordon, 234,1; text: Cantvs, Tenor] [GLADOD3 021GF]

Color etiam nonnunquam satis est Cantoribus ad innuendam hanc proportionem. Cuius rei exempla duo sunt apud Iacobum Hobrecht in breuibus semibreuibusque imperfectis puncto apposito. Hypoaeolio modo in Cantu cui tamen inferne ditonum annexuit, superne semitonium.

[Dodecachordon, 234,2; text: Basis, Cantvs] [GLADOD3 021GF]

[235] [Dodecachordon, 235; text: Tenor] [GLADOD3 022GF]

Hac in Basi sesquialtera est ratio nullo numero pernotata sed colore in alteris notis, quibus additur punctus. habet autem non ineptam grauitatem, etiamsi saltationi uideatur proxima. Subiungemus ex eodem alteram, ubi semibreues eadem instituuntur proportione, quae et ipsa saltationi propior, sed non absque gratia.

[236] [Dodecachordon, 236; text: Cantvs, Tenor] [GLADOD3 023GF]

[237] [Dodecachordon, 237; text: Basis] [GLADOD3 024GF]

[238] In hoc tenore uides caudam sesquialtera ratione institutam per semibreueis, ut in praecedentis cantilenae Basi per breueis, Praeterea Basis hic initio fere eandem habet in semibreuibus proportionem, eleganti sane mensura. Id autem consyderandum quoties color adhibetur, omittendum esse numerum: Et contra, si numerus forsitan adiunctus est, nequaquam adhibendum esse colorem. In minimis libentius numerum posuerim, quam colorem, ne cum semiminimis, quae colore sesquialterae non sunt, incidant, magnamque cantori dubitationem adferant difficultatemque separandi semiminimas ab minimis, cum alterae ternario, alterae binario incedant. Porro haec ternarum pro binis aequatio in hac proportione indoctioribus Cantilenarum compositoribus occasionem dedisse uidetur sesquialteram ternario notare, quod tres minimae in ea duabus minimis aequentur, de quibus multa Franchinus disserit. Neque uero haec proportio cum perfecta prolatione eadem est, ac neque his notanda signis [Od,Cd], quando perfecta prolatio treis minimas sesquisemibreui imperfectae opponit. Haec autem proportio uni ac soli semibreui imperfectae easdem. Sed de sesquialtera nunc satis. Caeterum hoc quoque notandum pausas proportionibus subiacere, neque una ratione, sed diuersis, ut tempora sunt uel perfecta uel imperfecta. Diximus autem proportiones obuenientibus uel signis uel proportionibus contrarijs destrui. Verum si destructa per signum proportione, illud signum sequatur contraria proportio, ea noua proportio erit, quae notulas uel minuet uel augebit secundum proportionis denominationem. Quod ut lucidius appareat Franchini de sesquialtera ratione exemplum apponere placuit, finem huic praeceptioni statuentes.

[Dodecachordon, 238; text: Cantvs, Tenor] [GLADOD3 024GF]

[239] Haec ferme sunt, Optime Lector, quae ab nostrae aetatis musicis praecipiuntur ab ijsdem tamen, ut multi cantus testimonio esse possunt, nec ad amussim, nec perpetuo abseruantur. Reliqua apud Franchinum, uirum doctum ac diligentem perquirantur, neque enim uolui in alieno opere esse ingeniosus, negocium sane infiniti laboris, sed utilitatis non admodum magnae.

Duodecim Modorum exempla ac primum Hypodorij ac Aeolij, Caput XIII.

Hactenus huius artis nouae canonas siue praeceptiones, qua potuimus cum luce tum breuitate recensuimus. Restat nunc ut exemplis doceamus, et hanc in omnibus Modis, quos priore ostendimus libro, uersatam esse, inuitis ac reclamantibus omnibus fere huius aetatis cantoribus, adeo suis dotibus foecunda est natura, ut nescientes, eam tamen ducem sequamur. Ponemus autem cantilenas bonas, simplices, argutas, cantatu faciles, non phaleratas, quasdam etiam e uulgo desumptas, in quibus naturae uis expressa nobis uisa est, Lectorem suo linquentes iudicio, neque enim omnibus omnia placent, et semel audita contemnimus, cum mihi uideatur docta cantilena semper suspicienda, ut doctum Poetae Carmen, ijs praesertim qui uideri uelint ueri musici, hoc est, qui non auribus tantum, sed ratione etiam iudicant. In uniuersum autem, cum Modorum naturam superiore uolumine diligenter, satisque, ut puto, lucide exposuerimus, non uidentur ea hoc loco expetenda esse, nisi aliquando, ne paginae uacent, libeat quaedam interserere, quae tamen accidentaria huius sint cantus. Qua in re fortassis hoc praefari conueniet, hoc in nouo negocio nondum ullo certo constitutum psephismate aut decreto, quo pacto nobis nominandae quaternum, aut plurium pauciorumue regionum uoces. Neque enim ullus tantae authoritatis hactenus fuit (ut superius item commemorauimus) hac in arte, ut solius eius consulto staretur, sed usus duntaxat aliquot nobis exhibuit, qui hercules spectandus uidetur, quippe

Quem penes arbitrium est, et uis et norma loquendi, ut inquit Flaccus. Hic igitur usus supremam uocem Cantum uocat, mediam Tenorem, imam Basin, non absurda per Iouem ratione. Neque enim suauior ulla uox est, quam ea quae a pueris accinitur, ut merito illa [kat' exochen] Cantus nomine uocetur. [240] Vulgus crebrius Discantum uocat, ut differat a communi nomine cantus. Tenor autem uelut Thematis filum, et primum uocum inuentum, quem fere aliae respiciant uoces, et ad quem omnia ordinentur, dictus uidetur. Basis uero, quod in eam tanquam in fulcimentum omnes inclinent uoces, secundum artem suam inuenit appellationem, Vbi enim in concentu ea uox minus firma fuerit, ibi reliquae uoces omnes euanidae apparent, quemadmodum superiore diximus libro, uec maiestatem ullam habere possunt. Quartum, quae octauam cum Basi, ut Cantus cum Tenore, obtineret, uocem Altum uocarunt, quidam Altitonantem. Ex his itaque quatuor uocibus, tanquam ex quatuor elementis, corpus mixtum fit pulcherrimo naturae munere, cui corpori quidam singulas adiecerunt, ut ex quinque uocibus corpus constaret, alij binas, nonnulli plureis. Sed profecto non tam ad aurium uoluptatem, quantum ego iudico, quam ad ingenij ostentationem. Vix enim natura fieri potest, ut humanum ingenium, ad tot ac tam uaria distractum, attente simul omnia consyderet. Itaque qui plureis simul quam quatuor in unum concentum instituerunt uoces, perinde mihi facere uisi sunt, atque qui corpus physicum ex quinque elementis fieri posse persuasi, quintam, ut physicorum nostra aetate uulgus loquitur, essentiam quatuor illis addere laborent. Potest certe eximius Symphoneta, mea quidem sententia, non minus ingenij uireis ostendere in duabus tribusue coniungendis uocibus, quam in multarum uocum aceruo ac garritu. Scio alijs aliter uisum, nec ego cuiusque iudicium reprehendo, sequatur porro quod quisque uelit, mihi mea dicta sententia est. Quot homines, tot sententiae, suus cuique mos. ait Comicus.

Caeterum ut qui epistolarum libros edunt, saepe aliorum item, non ita pure loquentium, epistolas suis illis elaboratis commiscent, Videlicet ut contraria opposita ex oppositis, quemadmodum philosophi loquuntur, magis elucescant, quod paulo ante nostram aetatem Angelum Politianum fecisse uidemus: Ita nobis in his quoque exemplis uisum est factu opus, nempe ut Iodoci a Prato, ac aliorum Classicorum Symphonetarum doctissimis illis cantionibus, aliorum item cantus, non tam uenustos adiungeremus, ut haberet Lector quod ex Antithetis iudicaret aliquanto argutius, quam hactenus factum est. In primis autem hoc sciendum, Triplicia nobis, uelut trium aetatum, placuisse exempla. Prima quidem, (quanquam ea admodum pauca ponemus) uetusta ac simplicia, et uelut huius artis infantiae, quo pacto ante annos LXX. opinor primi huius artis inuentores intonuere. Neque enim (quantum nobis constat) haec ars est multo uetustior. Eius cantus simplicitate (ut ingenue, quod cordi sedet, dicam) mire nonnunquam oblector, cum mecum Antiquitatis integritatem contemplor, ac nostrae in temperantiam Musices animo perpendo. Est enim in eis mixta cum mira grauitate maiestas, quae non minus cordati hominis aureis demulcet, quam [241] multi inepti garritus ac lasciuientium strepitus. Altera pubescentis iam artis ac adolescere incipientis, denique ad maturiorem aetatem promotae, quo pacto ante annos XL. cecinisse constat. Ea perplacent, quippe quae sedata, animum uere oblectant. Tertia huius perfectae iam artis, cui ut nihil addi potest, ita nihil ei quam Senium tandem expectandum, quomodo a XXV. iam annis cecinerunt. Atqui pro dolor in tantam lasciuiam nunc deuenit haec ars, ut doctis prope modum sit taedio: Idque multas ob causas, maxime uero, quod cum maiorum uestigia, qui Modorum rationem exacte obseruauerunt, sequi pudet, incidimus in alium quendam tortum cantum, qui nulla ratione, nisi quia nouus est, placet quod antea etiam aliubi conquesti sumus. Itaque nunc quod ad primae Diapason speciei duos attinet Modos, Hypodorium, ac AEolium, eorum breuiter ponemus exempla, ut primum Hypodorij ex uno modulo duarum uocum concentum, qui modus fuit olim Okenhemo familiaris, postea ab alijs multis, praecipue uero ab Iusquino feliciter tractatus. Secundo duarum uocum, ut Vaqueram et Iusquinum uno argumento occupatos, in Tractu quodam, ut uocant, quanquam in Iusquini Cantu statim quatuor etiam uocum est cauda, quam a reliquo corpore separare nolebamus. Tertio trium uocum oppido antiquam incerto authore. Quarto quatuor uocum simplicem, sed in qua Modi natura oppido pulchre expressa est. Quo fit ut numeris respondeant etiam cantiones, et quod ad Monadem attinet, Hoc est duarum uocum concentum ex una uoce, duo exempla ponemus. Alterum ex Iusquini Hercule in sua sede positum ac finitum in D. Alterum per diatessaron leuatum in G, sed non absque fa in b claui, ut in Dorio Hypodorioque frequenter fieri solet ex Petri Platensis Missa. O Salutaris Hostia. In priore exemplo Inferior uox diapente infra incipiens semibreui praecedit. In posteriore contrarium fit, Nam Tenor incipit, et sequitur Basis in diapente post integrum tempus.

[242] [Dodecachordon, 242; text: Monados in Hypodorio prius exemplum ex Hercule Iodoci Pratensis. Eiusdem alterum exemplum ex Petro Platensi. Pleni sunt coeli et terra gloria tua] [GLADOD3 025GF]

[243] Sed haec hactenus de Monade huius Modi satis: De Dyade aliquanto in longius exemplum protraxit nos duorum Symphonetarum Vaquerae ac Iodoci Pratensis concertatio, in hoc nobis proposita, quemadmodum paulo ante admonuimus, ut lectoris iudicium excitaremus ad plenius consyderandum quid in unoquoque laudaret, quid offenderet. Qua in re nostrum quidem iudicium frustra expectet Lector. Nam praeterquam, quod omnis comparatio odiosa est, etiam hoc impedimenti accedit, quod ingenium meum partim rudius est, quam ut de hoc negocio, certo pronuntiare queat, partim etiam nimio in Iodocum affectu corruptum, utpote quem extra aliorum aleam ponere foleam, haud ignarus, quod Flaccus de Poetarum ad Homerum comparatione cecinit,

Non si Priores Moeonius tenet

Sedeis Homerus, Pindaricae latent,

Caeaeque, et Alcaei minaces,

Stesichorique graues Camoenae,

Ita in horum uirorum classe rem se habere. Scio multam nos illis alijs quoque debere gratiam, qui apud me in magna sunt existimatione, cum ob ingenij acrimoniam, tum ob non proletariam Musicae rei eruditionem, quod de Okenhemio, Hobrechtho, Isaaco, Petro Platensi, Brumelio, atque alijs, quos enumerare longum esset, hoc in libro saepe testati sumus. Itaque nunc de hisce exemplis, ut Modum Hypodorium exprimant, breuibus explicandum uidetur.

In Vaquerae duarum uocum exemplo priore Tenor nobis Hypodorium belle exprimit, Sed Basis Dorium, cui tamen per lasciuiam superne diapente adiecit. In secundo eiusdem exemplo Cantus eundem Hypodorium ostendit, cui superne semitonium, inferne tonum adijcit. In Tenore etsi Phrasis sit Hypodorij, atque adeo etiam finis, limites tamen sunt intra duo Ff.

In Iodoci uero priore exemplo Cantus Hypodorium refert, defectum superne tono. Altera autem uox suauitatis et omnis iucunditatis plenissima Dorium, cum adiecto superne Semiditono, quod in Dorio, Hypodorio atque AEolio frequentissimum esse saepe admonuimus. In sequenti uero exemplo Tenor Hypodorium absque descensu diatessaron, refert: Basis uero Dorium exprimit, atque ita quoque deinde se habet, ubi aliae accedunt uoces.

Sequuntur Dyados in Hypodorio bina exempla.

[244] [Dodecachordon, 244; text: Hypodorij duarum uocum exemplum, Domine non secundum peccata nostra quae fecimus nos neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis, Altervm, Domine Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae, Quia pauperes facti sumus nimis.] [GLADOD3 026GF]

[245] [Dodecachordon, 245; text: author Vaqueras. Domine non secundum peccata nostra quae fecimus nos. Neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis, Exemplum, Domine, Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipent nos misericordiae tuae, Quia pauperes facti sumus nimis.] [GLADOD3 027GF]

[246] [Dodecachordon, 246; text: Hypodorij exemplum binarum uocum, Dvo, Domine Non secundum peccata nostra, quae fecimus nos neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis. Domine ne memineris. tacet. Quia pauperes facti sumus nimis. Itervm duo, Domine non secundum. tacet. Domine ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum Cito anticipent nos misercordiae tuae.] [GLADOD3 028GF]

[247] [Dodecachordon, 247; text: Iodoco Pratensi authore. Non secundum peccata nostra quae fecimus nos neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis. Domine ne memineris. tacet. Quia pauperes facti sumus nimis. Domine non secundum. iacet. Itervm duo, Domine ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum Cito anticipent nos misericordiae tuae.] [GLADOD3 029GF]

[248] [Dodecachordon, 248; text: Hypodorij IIII. uocum exemplum, Adiuua nos Deus salutaris noster Et propter gloriam nominis tui Domine libera nos Et propitius esto peccatis nostris] [GLADOD3 030GF]

[249] [Dodecachordon, 249; text: ex eodem Iusquino. Adiuua nos Deus salutaris noster et propter gloriam nominis tui Domine libera nos Et propitius esto peccatis nostris.] [GLADOD3 031GF]

[250] [Dodecachordon, 250; text: Vltima eiusdem pars. Rropter nomen tuum. Propter nomen tuum.] [GLADOD3 032GF]

Caeterum ad uniuersa Modorum exempla, quae hactenus ac deinceps ponemus certius ac exactius iudicanda, annotatione dignum atque huic negocio admodum utile uisum est, inter caetera quae de Modis oppido multa [251] hactenus docuimus, hoc quoque Lectorem admonere, Modorum occultam quandam esse cognationem et alius ex alio generationem, Non sane Symphonetarum ingenio quaesitam, sed rerum natura id ita disponente. Hoc enim fieri uidemus, quoties Hypodorij instituitur Tenor, ut eius Basis sit Dorius, saepe etiam AEolius, quemadmodum exemplis continuo sequentibus perspicuum est. In quibus cum Tenor sit Hypodorius, Basis Dorij Systema habet, cum Semiditono superne. Cantus ac Altitonans, aliquando manent cum Tenore, aliquando euariant. Rursus quoties Tenor Phrygius est, Basis ac Cantus saepe AEolium incidunt, quod uidere licet in Threnis Diuae Magdalenes, quos postea in Phrygio referemus. Nonnunquam Cantus in Hypophrygium uenit. Item, cum Mixolydius in Tenore est, Cantus ac Basis, Hypomixolydij, quod Dorij est, Systema habent. Item, cum Hypoionicus instituitur, Ionicus uenit in Basin. Denique si Tenor communem habet duorum Modorum diapente, Modi ipsi integri in extremis sunt uocibus, ut Authentes in Basi, Plagius in Cantu. In uniuersum Baseos uox libenter in Authentas inclinat, Cantus in Plagios, naturali quadam admiranda magis quam explicabili ratione. Sed ut in Dorij ac Phrygij Tenore Basis in AEolium, Systema uno duntaxat semitonio a Dorio uariegatum, libenter incidit, ita saepe fit ut Basis Ionica Tenorem nanciscatur Lydium, quemadmodum accidit Iodoco Pratensi in Agnus Dei Missae Fortuna (libet nunc ita loqui, quando aliter non possumus) et contra Ionicus Tenor Basin Lydiam, quod usu saepe euenire Lector ipse simul atque animum intenderit, facile uidebit. Neque enim Cantores hoc studio aut suapte arte faciunt, excidit eis hoc magis naturae munere, quam ipsorum uoluntate. Nec tamen perpetuo, quod nunc dixi obseruatum est, sed ut plurimum, nam saepe contrarium reperias, maxime in tortis cantibus. Verum ad hoc mihi haec dicuntur, ut Lectoris ingenium excitem ad expedite iudicandum. Neque enim quicquam aeque acuit Musicum ingenium, imo nihil aeque est Musicum, atque de Modis erudite iudicare. Mihi quidem hoc naturae miraculo factum uidetur, qui Modorum rationem ignorarunt, ab ijs tam eleganter saepe seruatos esse Modorum limites ac eorundem uim expressam. Nam quod ab eis aliquando deuiarunt, nec naturam secuti sunt, non mirum, Quae enim naturae pars est, in qua non aliquando incidat error? Proinde partuum monstra uocare soleo Cantus extra Modi naturam praecipitatos, quales plurimos ubique reperias. Nunc Triados sane uetustam ponemus Cantilenam, quae quantum mihi semper arriserit, imo quoties ego illi arriserim dici non potest, adeo eius simplicitas simplicem meum animum uelut fascinauit, ut nunquam satur eius factus fuerim. Lector hoc stulto meo affectui condonet etiam atque etiam oro. In ea Tenor uere Hypodorius est. Basis Dorius cum semiditono superne, huic Modo cum Dorio ac AEolio communi. Cantus Hypodorius est Phrasi ac fine, sed propter cum Tenore collusionem descendit in communem duorum Modorum diapente, haud cum mediocri per Iouem gratia. Verba subtus non ab authore ipso, sed ab quopiam alio postea addita sunt, pia quidem, sed haud scio quam ubique syllabis bene pta. Nostrum iudicium de Harmonia fuit.

[252] [Dodecachordon, 252; text: Triados in Hypodorio exemplum, Deus meus ad te leuaui animam meam, Vide calamitatem et humilitatem meam: Ne dereliquis me seruum tuum Deus Libera ouem tuam de laqueo uenantium. Deus meus, et Dominus, nostrae salutis author. Cui sit gloria, et potestas, honor, decus et Imperium.] [GLADOD3 033GF]

[253] [Dodecachordon, 253; text: incerto authore. Deus meus ad te leuaui animam meam, uide calamitatem atque humilitatem meam. Ne dereliquis me seruum tuum libera ouem tuam de laqueo uenantium. Deus meus et Dominus nostrae salutis author Cui sit, et potestas, honor, decus et imperium.] [GLADOD3 034GF]

Qvae sequitur Cantio quatuor uocum Antonij a Vinea est Traiectensis in Belgis. In qua Tenor, quod eadem duorum Modorum diapason est, perinde atque AEolius esset, incedit, sed Hypodorium esse inferior diapason, atque adeo finalis clauis euincit. Basis autem festiuissime semiditono, huic, ac alijs duobus Modis, Dorio ac AEolio communi, insurgit. Habet autem tota cantio natiuam gratiam in omnibus uocibus, ut dormientem uere uigilare uideas. Cantus est simplex nullo magnopere quaesitus fuco, nullis lasciuiens lenocinijs: Ideoque apud grauissimos quosque plus authoritatis merito habere debet, et Lectorem uel hac gratia allicere. Haec hactenus de Hypodorio. Cui socius est AEolius in eadem diapason specie, authore Heraclide apud Athenaeum libro 14. quemadmodum priore ostendimus libro. Eius AEolij exempla continuo, post ultimum hoc Hypodorij quatuor uocum exemplum, cum paruula praefatiuncula subnectemus.

[254] [Dodecachordon, 254; text: Hypodorij IIII uocum exemplum. Cantio 4. Authore Antonio a Vinea Traiectensis. Ego dormio, et cor meum uigilat. Vox dilecti mei pulsantis. Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea Quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. Expoliaui me tunica mea. Laui pedes meos. Dilectus meus.] [GLADOD3 035GF]

[255] [Dodecachordon, 255; text: Ego dormio et cor meum uigilat. Vox dilecti mei pulsantis. Aperi mihi soror mea. Columba mea, immaculata mea. Quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. Quomodo induar illa? Quomodo inquinabo illos? Dilectus meus. Aperi mihi soror mea amica mea] [GLADOD3 036GF]

[256] De Aeolij Modi exemplis.

Alter huius Diapason speciei Modus est AEolius, de quo libro superiore satis superque diximus: Hic duntaxat exempla eius tractanda uidentur. Hic Modus sane excidit Symphonetis natura id monstrante atque propemodum cogente. Cum enim Dorium per lasciuiam uariare uellent in diatessaron superiore, imprudentes in AEolium inciderunt, perinde atque de Lydio diximus, quem eadem lasciuia in Ionicum postea torserunt uerius quam flexerunt. Monados quatuor exempla ponam: Quorum tria priora Dyadem in Monade habent, hoc est binas in singulis uoces. Quartum etiam treis. Primum est Iacobi Hobrechthi Symphonetae, quod ad copiam attinet, ac Carminis maiestatem D. Erasmi Roterodami Praeceptoris nostri, atque adeo etiam nostro iudicio, nulli secundus. Fuit autem puero Erasmo in Musicis Praeceptor, ut ex ore Erasmi ante multos annos ipsi audiuimus. In ea cantione AEolij Systema est cum Semiditono aut diatessaron superne. Alterum exemplum est Iodoci Pratensis cum eodem Semiditono superne. In quo phrasis quidem uere Aeolij est, finis tamen Ionici, quod saepe Iodocus licenter fecit, iucunditatem et gratiam ex raritate malens, quam ex Modi ratione ac natura. Tertium exemplum eiusdem est Iusquini ex Missa ad fugam facta, in quo acutior uox incipit, ac post duo tempora sequitur grauior in subdiatessaron, ut uulgo loquuntur. Est autem uerum Aeolij, non Dorij, ut quidam scripsere, Systema, finitum etiam infima diapente chorda. Quartum exemplum Triadem in Monade habet, in certum cuiusnam authoris. In eo phrasis Aeolij in [dis dia pason] regnat, sed post tertium tempus etiam Dorij Systema apparet, porro deinde ad longum regnat Phrygius, postremo et superiore et inferiore diapason est AEolius. Hanc tres simul aequaliter intonare possunt, sed qui crassiore est uoce, incipiat, sequatur qui acuta, denique ultimo succinat qui media est uoce et in [dis dia pason] cantionem sedibus Aeolij superne ac inferne elegantissime concludent: Sed audiamus nunc primum Hobrechthi.

[257] [Dodecachordon, 257; text: Monados in Aeolio primum exemplum Iacobi Hobrechthi. Monados in Aeolio secundum exemplum Iodoci Pratensis.] [GLADOD3 037GF]

[258] [Dodecachordon, 258; text: Monados in Aeolio tertium exemplum ex eodem. Pleni sunt coeli et terra gloria tua, Monados in Aeolio quartum exemplum incerti authoris.] [GLADOD3 038GF]

[259] [Dodecachordon, 259] [GLADOD3 038GF]

Sed haec de AEolij Monade sufficiant. De Dyade exemplum nullum erat ad manum. Triados unum duntaxat adponamus ad modum elegans Iacobi Hobrechthi, ubi Basis pulcherrime hunc habet Modum. Caeterum quidam nuper Altitonantem adiecerunt, sed nos [gnesia] Lectori offerre, non adultera obtrudere consueuimus. Mirum uero quosdam uoluptatis loco ducere, alijs sua nugamenta tam temere adsuere. Sane quod tute in tuis operibus nolles fieri, quin in alio caues? Sed laterem lauo. Cantus et Tenor Hypoaeolij sunt, quanquam Cantus diatessaron Hypodorij inferne accepit, ut sit inter a ac ee. Tenor autem inter G ac g, uidelicet superne defecto tono, quem inferne adijcit, ad quem Modum Iodocus Pratensis Gaudeamus ex Dorio fecit AEolium, ut priore diximus libro, caput 36.

[260] [Dodecachordon, 260; text: Triados in Aeolio exemplum Iacobi Hobrechthi. Parce Domine parce populo tuo, quia pius es et misericors exaudi nos in aeternum Domine] [GLADOD3 039GF]

[261] [Dodecachordon, 261; text: Parce Domine populo tuo. Quia pius es, et misericors. exaudi nos in aeternum Domine.] [GLADOD3 039GF]

De mox sequente quatuor uocum Cantione.

Sequens Cantio Adam ab Fulda est Franci Germani, patrijs etiam uerbis elegantissime composita, ac per totam Germaniam cantatissima. In ea Tenor AEolium uere praesentat cum Semiditono superne, et tono inferne adpositis, quod et Dorius habet, et Hypodorius, ut iam saepius dictum est. Ipsa Modi diapason per diatessaron ac diapente secta, elegantissime Tenorem concludit. Nostra aetate Cantores putant Dorium esse magna artis ignominia, cum duo hi Modi ex duabus sint diapason speciebus, Aeolius ex prima. Dorius ex quarta. In qua hoc mirum nobis accidit, cum uerba eius Cantilenae in Latinum sermonem uertere uellemus, quod haec non Germanis tantum, sed alijs item nationibus scriberemus, conati, quam fieri potiut singulas syllabas singulis reddere notulis, hoc est breueis breuibus, longas longis, haec carmina, ne cogitantibus quidem nobis emerserunt, hoc quo uides subiecta modo, quaedam defecta, quaedam informia, sed notulae ipsae in causa fuerunt (quando eas mutare fas non erat) quo minus omnia absoluta fuerint.

O Vera lux et gloria     Dimetrum Iambicum Acatalecticum.
Altissimi Patris     Dimetrum Iambicum Brachycatalecticum.
Iesv redemptor humanae gentis,     Dimetrum Iambicum Scazon Hypercatalecticum.
Spes, simulque Salutis portus.     Dimetrum Trochaicum sed Scazon.
Oramus te, mundi decus PATRIS honos,     Trimetrum Iambicum Catalecticum.
Intende rebus hominum pene perditis     Trimetrum Iambicum Acatalecticum.
Quas, tu nisi polo uides, propitio, collapsuras,     Quadratum Iambicum Catalecticum.
Casuque pessimo mox     Dimetrum Iambicum Catalecticum.
Ruituras, certius nihil.     Dimetrum Iambicum Acatalecticum.
Tot fulgurant miseriae,     Dimetrum Iambicum Catalecticum,
Hostisque noster animo     Ad Idem.
Nequissimus.     Monometrum Iambicum Acatalecticum.
Defensa Christe quos cruore redemisti,     Trimetrum Iambicum Acatalecticum sed Scazon.
Coelum domicilium da nobis, fiat. Amen.     Hexametrum Heroicum sed Claudum.

[262] [Dodecachordon, 262; text: Aeolij IIII uocibus exemplum. O Vera lux et gloria altissimi Patris Iesv redemptor humanae gentis. Spes simulque Salutis portus Oramus te mundi decus, Patris honos. Intende rebus hominum pene perditis. Quas, tu nisi polo uides propitio, collapsuras Casuque pessimo mox Ruituras certius nihil. Tot fulgurant miseriae, Hostisque noster animo Nequissimus Defensa Christe quos cruore redemisti. Coelum domicilium da nobis fiat Amen.] [GLADOD3 040GF]

[263] [Dodecachordon, 263; text: Adam ab Fulda Francus Germanis. O Vera lux et gloria Altissimi Patris Iesv redemptor humanae gentis. Spes simulque Salutis portus Oramus te mundi decus, Patris honos. Intende rebus hominum pene perditis. Quas tu nisi polo uides propitio, collapsuras Casuque pessimo mox Ruituras certius nihil. Tot fulgurant miseriae, Hostisque noster animo Nequissimus Defensa Christe quos cruore redemisti. Coelum domicilium da nobis fiat Amen.] [GLADOD3 041GF]

[264] Svbiungemus autem huius Modi aliud exemplum amici nostri Damiani a Goes Equitis Lusitani, uiri nobilis, et eximij nostrae tempestatis Symphonetae. Qui postquam totam ferme lustrasset Europam, hic ad Hercyniae syluae caput D. ERASMVM Roterodamum inuisit, cuius hospitio aliquot mensibus suauissime est usus, hinc inter nos noticia orta, hinc amicitia facta, quae nunquam quo ad uixero euanescet. In huius Cantilenae Basi atque Cantu, AEolij modi uera est formula. Tertia uox in neutram partem explet modum, sed de utroque extremo participat ac uelut suum communicat corpus. Verba sunt ex septimo Capite Micheae.

[Dodecachordon, 264; text: Aliud Aeolij Modi exemplum authore D. Damiano a Goes Lusitano. Cantvs, Ne laeteris inimica mea, super me, quia cecidi, consurgam cum sedero. In tenebris Dominus lux mea est.] [GLADOD3 042GF]

[265] [Dodecachordon, 265; text: Media uox, Ne laeteris inimica mea super me Quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris, Basis, Dominus lux mea est.] [GLADOD3 043GF]

[266] De Hypophrygio exempla, Caput XIIII.

Nvnc Hypophrygij Modi exempla ponenda sunt. De quo praefari hoc necesse habemus, quod priore libro de eodem admonuimus. Nempe raros esse huius Modi cantus, Qui uel in B magnum descendant, uel qui b paruum non superent, Itaque intra duo Cc consistunt perinde atque sint Ionici, cum ab ijs in immensum distent. Saepius etiam in usu esse apud Symphonetas, ut in d paruum exurgant, nec infra D descendant, quod et Princeps eius Phrygius habet, id priore quoque libro exemplo Pange lingua declaratum est, capite 36. Vt uerum sit quod quidam Musici aiunt nullos duos quidem Modos propius coniungi quam Hypophrygium ac Phrygium, frequenter enim connexi intra octauam, nonam ac decimam consistunt, cum alij undecimam etiam excedant, nempe diapason ac diatessaron. Huius igitur Modi ad formam praecedente capite descriptam tria ponemus exempla. Primum trium uocum, simplex ac uetustum, et huius nascentis olim musices, In cuius Cantu et superne et inferne ad huius Modi diapason tonus adiectus est. In Tenore inferne ademptum semitonium minus, quod superne adiectum est una cum Tono. In Basi contra, superne tonus ademptus inferne locum inuenit. Phrasis tamen est AEolia. Secundum quatuor uocum, eruditioris iam seculi et magis exercitati, Cantus et Tenor ut in priore. Basis semiditono depressior, Harmonia est in primis grauis et Modum belle exprimens. Tertium uero exemplum omnibus absolutum numeris, quo modo iam a uiginti annis in fastigio Musica posita inclaruit. Sed ut ingeniosa magis cantio est, ita longe magis licentiosa, hoc est iudicium meum, Lectori (ut ubique admonemus) sit liberum et ipsi iudicare quod uolet. Verba primi exempli sunt Psalmo undecimo.

[Dodecachordon, 266; text: Hypophrygij I. Exemplum. Cantvs, Saluum me fac Domine, Quoniam defecit Sanctus, Quoniam diminutae sunt ueritates a filijs hominum. Vana locuti sunt unus quisque ad proximum suum.] [GLADOD3 044GF]

[267] [Dodecachordon, 267; text: Tenor, Saluum me fac Domine, Quoniam defecit Sanctus. Quoniam diminutae sunt ueritates a filijs hominum. Vana locuti sunt Vnusquisque ad proximum suum. Basis] [GLADOD3 044GF]

[268] [Dodecachordon, 268; text: Hypophrygij exemplum II. Ex Cantu capite IIII. et II. Henricus Isaac Germanus author. Cantvs, Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te, fauus distillans labis tua, mel et lac sub lingua tua, odor unguentorum tuorum super omnia aromata, Iam enim hyems transijt Imber abijt et recessit. Tenor] [GLADOD3 045GF]

[269] [Dodecachordon, 269; text: Altitonans, Tota pulchra es amica mea. et macula non est in te. Basis, Fauus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua. odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Iam enim hyems transijt. imber abijt, et recessit.] [GLADOD3 046GF]

[270] [Dodecachordon, 270; text: Flores apparuerunt, uineae florentes odorem dederunt. Et uox turturis audita est in terra nostra, Surge, propera amica mea, ueni de Libano. Veni, coronaberis. Altera] [GLADOD3 047GF]

[271] [Dodecachordon, 271; text: Flores apparuerunt, uineae florentes odorem dederunt. Et uox turturis audita est in terra nostra, Surge, propera amica mea, ueni de Libano. Veni, coronaberis. Pars.] [GLADOD3 048GF]

[272] [Dodecachordon, 272; text: Hypophrygij exemplum III. Magnus es tu Domine, et magnum nomen tuum, uberrimus fons gratiarum. et Deus summe bonus. Suaue refrigerium lacrymantis, Dulce solatium unica merces supernorum ciuium. et summe bonus. Suaue refugium lacrymantis.] [GLADOD3 049GF]

[273] [Dodecachordon, 273; text: Iodocus a Prato author. Et magnum nomen tuum, uberrimus fons gratiarum. Inclyta proles summi Dei, et Deus summe bonus languentis animae. Dulce solatium, unica merces supernorum ciuium. Magnus es tu Domine.] [GLADOD3 050GF]

[274] [Dodecachordon, 274; text: Tv pauperum refugium, tu languoris remedium, spes exulum, fortitudo laborantium, uia errantium. Et nunc redemptor Domine ad te solum confugio, te Deum uerum adoro, In te spero, Salus mea Iesv Christe, adiuua me, Ne unquam obdormiat in morte anima mea. Veritas et uita, Te uerum Deum adoro, in te confido salus mea Iesv Christe, Altera] [GLADOD3 051GF]

[275] [Dodecachordon, 275; text: Tv pauperum refugium. Tu languoris remedium, spes exulum, fortitudo laborantium, uia errantium. Et nunc redemptor Domine Ad te solum confugio, Te uerum Deum adoro, In te spero, Salus mea Iesv Christe adiuua me, Ne unquam obdormiat in morte anima mea, Veritas et uita. Pars.] [GLADOD3 052GF]

[276] Hyperaeolij Modi exemplum.

Atque horum quidem, quos hactenus recensuimus Modorum exempla ubique obuia sunt. Verum huius, ac sequentis Modi, non item. Huius quidem integrum nullum, quod sciam, inuenitur, sed ut fingi queat, superiore uolumine docuimus. Apud Petrum Platensem defectum superne ditono inueni, adiecto inferne tono, cum tamen ea missa esset ad Aeolium intonata Modum, superne deficiens Tono, quem inferne habet, ut ad finem Capitis 36. superioris libri ostendimus, Eam mox ponemus si prius Sixti Dietrichi nostra aetate insignis Symphonetae posuero, quod nuper e Constantia ad nos misit. In quo Tenor inter b ac bb incedit, adcepto inferne tono Authentarum lege, Totamque diapason supra finalem clauem habet, Vt merito inter Authentas numerari queat, siquidem in Modorum numerum accipiendus. De quo pluribus non est opus, quando superiore uolumine de eo nihil, quod sciam, neglexerimus.

[Dodecachordon, 276; text: Sixtus Dietrichus. O Domine Iesv Christe fili Dei uiui Qui dixisti Nolo mortem peccatoris, sed ut magis conuertatur, et uiuat. Miserere mei Domine Amen.] [GLADOD3 053GF]

[277] [Dodecachordon, 277; text: O Domine Iesv Christe, Fili Dei uiui, qui dixisti, nolo mortem peccatoris: sed ut magis conuertatur et uiuat. Miserere mei Domine mei Domine Amen] [GLADOD3 054GF]

[278] Haec Cantio praeter expectatum authori excidisse uidetur, Cuius Tenor, ut diximus, huius Modi finalem habet clauem, superne ditono ab eius diapason deficiens, inferne tonum adijcit. Reliquae uoces a Phrygij natura haud multum absunt. Cum tota missa ad AEolium sit instituta Modum ab authore, ut iam diximus.

Hyperaeolij alterum exemplum,

[Dodecachordon, 278; text: Chri[s]te [eleeson]] [GLADOD3 055GF]

[279] Author Petrus Platensis.

[Dodecachordon, 279; text: Chri[s]te [eleeson]] [GLADOD3 056GF]

[280] De Hypolydio, Caput XV.

Sed ne huius quidem Modi exempla apud Symphonetas nostrae aetatis in ullo sunt usu. Apud ueteres Ecclesiasticos, ut libro priore diximus, in haud infrequenti. Nostri in eo tertiam diapente speciem fa fa, in quartam ut sol commutarunt, haud leui per Herculem momento, nempe qui hoc pacto in Hypoionicum incidat, qui non parum hoc concinnior atque mollior est Modus. Itaque Hypoionici lenocinium huic ita obfuit, ut propemodum obliterauerit, extinxeritque. Huius quidem Modi exempla, ut priore diximus libro, sunt, Esto mihi. Introitus in Quinquagesima. Item de Confessoribus. Os Iusti. Alia praeterea cantica, sed quorum pauca non aliqua in parte corrupta fuerint. Adeo nostrae tempestatis molliculae aures nihil paulo asperius pati possunt. Quando uero, ut iam dixi, huius Modi nullum apud Symphonetas nostra aetate uiderem exemplum, quod non aliqua ex parte deprauatum esset, uidelicet in Hypoionicum detortum, Admonui ibi aliquot huius regionis mihi familiares, qui id negocij adsumerent, atque pro dignitate tractarent. Ibi Gerardus a Salice sacrae religionis Presbyter, Belga natus, cui regioni hoc negocium plurimum debet, Introitum Os iusti satis digne, ut mihi uisum est, intonauit: uno duntaxat loco supra huius Modi Diapason, Tono adcepto, quod licentia in omnibus admittitur Modis. Cantus etiam intra huius Modi limites egregie eius naturam ostendit. Basis uere Lydia est, cui tamen superne adnexuit ditonum. Psalmus deinde Laudate Dominum cuiusdam Antuacensis est, in quo cum Cantus Hypolydium, Tenor Lydium referre uideantur: Finis tamen in omnibus confusus facit, ut mediatio non sit certa, maxime in Basi, ipsa Phrasis tamen est duorum Modorum cum mi in b claui. Lector ea exempla boni consulat, Nam ad negocij ostensionem satis faciunt. Praemittimus tamen Monada, in qua Altitonans ex Tenore in Diapente post Semibreuem procedit, Modus intra C ac c belle incedit. Mox Dyas subnectitur. Vbi Tenor ijsdem clauibus adcepto superne Tono concluditur: Cantus inter c ac Cc, adceptis superne Tono, inferne semitonio, naturali etiam huius Modi systemate concinnatus. Quanquam initia satis distantia. Author utriusque Gregorius Meyer, de quo in sequentibus saepe.

[Dodecachordon, 280; text: Hypolydij Monas author Gregorius Meyer.] [GLADOD3 056GF]

[281] [Dodecachordon, 281; text: Gregorius Meyer. Duum] [GLADOD3 057GF]

[282] [Dodecachordon, 282; text: Hypolydij exemplum Gerardus, Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium Lex Dei eius in corde ipsius. Noli et caetera. Neque zelaueris facientes iniquitatem.] [GLADOD3 058GF]

[283] [Dodecachordon, 283; text: a Salice Elandrus author. Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium. Lex Dei eius in corde ipsius. Neque zelaueris facientes iniquitatem.] [GLADOD3 059GF]

[284] [Dodecachordon, 284; text: Hypolydij exemplum. Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius. Et ueritas Domini manet in aeternum.] [GLADOD3 060GF]

[285] [Dodecachordon, 285; text: Legend, Laudate Dominum omnes gentes: Laudate Dominum omnes populi. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et ueritas Domini manet in aeternum. Laudate eum omnes populi, Sequitur pars altera.] [GLADOD3 061GF]

[286] [Dodecachordon, 286; text: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Et nunc, et semper, et in secula seculorum. Amen. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius. Et ueritas Domini manet in aeternum. Sicut erat in principio et nunc et semper] [GLADOD3 062GF]

[287] [Dodecachordon, 287; text: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Et nunc et semper, et in secula seculorum Amen. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et ueritas Domini manet in aeternum. Sicut erat in principio et nunc et semper] [GLADOD3 063GF]

[288] De Ionico exempla, Caput XVI.

Alter huius tertiae diapason speciei ex C in c Modus est Ionicus qui est Iastius, nostra aetate usitatissimus, ad quem omne Vt, referunt Cantores et Symphonetae, quemadmodum libro superiore de eo satis copiose scripsimus. Huius tria exempla ponere placuit. Primum quidem eruditissimum, duarum triumque uocum Iodoci Pratensis. In quo Cantus manifestam habet totius huius Modi phrasin, Tenor diapente duntaxat, mox secundo loco etiam Basis totum Modum, tanta hercules modestia, tantaque gratia, ut homini dignum erat, quo suum honoraret conditorem. Alterum exemplum iuuenile est a puero Aquis Grani conditum Adamo Luyr, quod mihi olim obtulit Agrippinae cum mathematicas illic profiterer disciplinas. Tertium Ioannis Richafort. Cuius magna est nostra aetate laus in componendis uocibus. In omnibus autem huius Modi exemplis transpositio est per diatessaron a proprio loco, ut Basis intra Scalam locum habeat, nec extra uagetur, quod et in plaerisque alijs ut in Dorio, ac Dorij plagio, Hypodorio, et huius Hypoionico fieri solet. Ad hoc enim tetrachordum Synemmenon utile est, alioqui ab scala prorsus relegandum. plus enim confusionis nobis parit quam utilitatis praebeat. De Modi huius natura plura non sum dicturus, quod antea de eo abunde disseruerimus, et quod omnibus notus. Ne exempla quidem tot daturus, ni casu in id propositi latus essem. Quinque uocum huius item Modi elegans exemplum est. Stabat mater dolorosa, Iodoci Pratensis, nobilis compositio, quam cantionem, quod in manibus omnium est, consulto omisimus.

[Dodecachordon, 288; text: Iodoci Pratensis de Ionico exemplum, Cantvs Duum. Ave uerum corpus Christi natum ex Maria uirgine. Tenor] [GLADOD3 064GF]

[289] [Dodecachordon, 289; text: Cantvs, Vere passum, immolatum in cruce pro homine. Tenor, Trium eiusdem de eodem exemplum. Basis] [GLADOD3 064GF]

[290] [Dodecachordon, 290; text: Ionici secundum exemplum Adam, Ivppiter omnipotens numeris concede canoris Perstrepitare melos. Altisona auricomus cithara non defit Apollo Pieri dumque chorus. Flumina disparibus prohibet fugientia neruis Orpheus, et fixum commouet ire nemus. Intentos etiam lapides hic reddet inerteis Et iuuat in domitos huc properare feras. Altisona auricomos cithara non defit Apollo Pieri dumque choros.] [GLADOD3 065GF]

[291] [Dodecachordon, 291; text: Luyr Aquaegranensis author. inerteis. Et iuuat in domitos huc properare feras. Ivppiter omnipotens numeris concede canoris Perstrepitare melos. Altisona auricomos Cithara non defit Apollo Pieri dumque chorus. Flumina disparibus prohibet fugientia neruis Orpheus et fixum commouet ire nemus. Intentos etiam lapides hic reddat inertes] [GLADOD3 066GF]

[292] [Dodecachordon, 292; text: Ionici tertium exemplum, Christus resurgens ex mortuis iam non moritur. Mors illi ultra non dominabitur, quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel. quod autem uiuit, uiuit Deo. Alleluia.] [GLADOD3 067GF]

[293] [Dodecachordon, 293; text: Ioannes Richafort author. Christus resurgens ex mortuis iam non moritur. mors illi ultra non dominabitur, Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel. Quod autem uiuit, uiuit Deo Alleluia.] [GLADOD3 068GF]

[294] [Dodecachordon, 294; text: Mortuus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Quod autem uiuit uiuit Deo. Alleluia, Secunda pars.] [GLADOD3 069GF]

[295] [Dodecachordon, 295; text: Mortuus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Quod autem uiuit, uiuit Deo. Alleluia.] [GLADOD3 070GF]

[296] De Dorio Modo exempla, Caput XVII.

Hic Modus optimo iure primus erat, cum ueneranda grauitate, tum sublimi quadam et inenarrabili maiestate. Sed quia quartae diapason speciei erat, mansit nobis, ut Sextus in hoc ordine. Vulgus, tametsi nescit, strenue adhuc eius dignitatem tuetur ac defendit, atque adeo primum facit. Cuius causa nobis dicta est, capite 7. prioris uoluminis. Nunc eius cantiones multarum uocum tractabimus, non ex dignitate, ut certe decebat, sed ex usu, uno alteroue exemplo adducto, ne nihil de illo dixisse arguamur. Est enim uulgatissimus, et multae cantionum Chiliades ad hunc factae inueniuntur. Quis est enim Symphonetes, qui non in hoc Modo aliquando Diuae uirginis Salutationem tentauerit, idque frequenter cum aliorum aemulatione, quo contentionis genere libenter certabat Iacobus Hobrechth, ut qui copia omnes suae aetatis cantores (quod in missa Hercules dux Ferrariae, uisus est uoluisse ostendere) superabat, quicquid enim conabantur dicere Carmen erat, ut ille ait. Magnifica est eius ad diuam Virginem Salutatio ad hunc intonata Modum. Nos quatuor breuia eius ponemus exempla. Primum Gregorij Meyer, Monada, ex qua Dyas. Vbi bellissime Modus inter D et d decurrit. Et Basis sub Themate in diapente post treis semibreueis. Alterum Duum Antonij Brumel ex Missa Festiuali (Sic enim appellauit) doctum iuxta atque iucundum, et utraque uoce Modum pulchre repraesentans. Tertium Trium, Thomae Tzamen Aquaegranensis, qui Adami Iuuenis, cuius in Ionico meminimus, praeceptor fuit. Quartum quatuor uocum Ioannis Mouton Galli Regis Francisci, cum ego Luteciae degerem, Symphonetae.

Monados in Dorio exemplum Author Gregorius Meyer.

[Dodecachordon, 296] [GLADOD3 070GF]

[297] [Dodecachordon, 297; text: Dyados in Dorio exemplum Antonij Brumel. Qvi uenit In nomine Domini.] [GLADOD3 071GF]

[298] [Dodecachordon, 298; text: Dorij tertium exemplum, Domine Iesv Christe Rex salutis nostrae Author. Quem non piguit relinquere summi Patris solium Vt seruares misere erranteis et egenas luminis oueis. Ne hostibus ludibrio praeda saeua tuis unquam essent. Ergo o mundi Rector, seculi seruator audi, Pax peccatoribus Da ueniam erratis nostris o lucis praebitur, Et miserere nostri Quoniam misericors, et instaurator gratiae, fons et origo ueniae. Confer ouibus omnia quae merentur authoris opem, Et benignitatis omen.] [GLADOD3 072GF]

[299] [Dodecachordon, 299; text: Thomae Tzamen Aquaegranensis. Pax peccatoribus Da ueniam erratis nostris o lucis praebitor, Et miserere nostri. Quoniam tu misericors, Et instaurator gratiae, fons et origo ueniae. Confer ouibus omnia quae merentur authoris opem et benignitatis omen. Domine Iesv Christe Rex. salutis nostrae Author. Quem non piguit relinquere summi Patris solium Vt seruares misere erranteis et egenas luminis oueis. Ne hostibus ludibrio praeda saeua tuis unquam essent. Ergo o mundi Rector, seculi seruator audi. AEolius] [GLADOD3 073GF]

[300] [Dodecachordon, 300; text: Dorij quartum exemplum. Domine saluum Regem Et exaudi nos in die, saluum fac Regem, et exaudi nos in die, qua inuocauerimus te, coelestem dans ei rorem, tuum catholicum gregem salua defende protege Domine fac Regem.] [GLADOD3 074GF]

[301] [Dodecachordon, 301; text: Et exaudi nos in die, Domine saluum fac Regem, qua inuocauerimus te, coelestem dans ei rorem, tuum catholicum gregem Salua defende protege Domine fac Regem. Ioannes Mouton Author.] [GLADOD3 075GF]

[302] [Dodecachordon, 302; text: Deus qui Moysi legem dedisti in Sinai monte. Fac nos ad coelum scandere post praesentis uitae mortem. Domine saluum fac Regem. Secunda pars] [GLADOD3 076GF]

[303] [Dodecachordon, 303; text: Deus qui Moysi legem dedisti in Sinai monte. fac nos ad coelum scandere post praesentis uitae mortem. Domine saluum fac Regem.] [GLADOD3 077GF]

[304] De Hypomixolydio, Caput XVIII.

Tria apud ueteres hic Modus habet nomina. Nam et Hypomixolydius et Hyperiastius, et Hyperionicus dicitur, Quorum nominum rationem priore uolumine Capite 22. enarrauimus, Dictumque est eodem in capite eius Systema cum Dorio idem esse: Diuersum tamen ab eo mediatione et claue finali. Dictum eodem loco hunc Plagium esse Mixolydij, qui cum communem habet diapente ut sol, et diatessaron re sol inferne, quam Mixolydius superne. Hic apud ueteres ecclesiasticos in maximo fuit usu, hodie non ita frequenti. Themata quidem uetera festiuissime nostra aetate Symphonetae quatuor componunt uocibus, at ipsi raro noua inueniunt. Ponam tamen unum huius quidem Modi exemplum quatuor uocibus a Ioanne Vannio Brisgoico intonatum, dum Friburgi in Heluetijs Phonascum ageret, anno a Christi natiuitate M. D. XVI. Eo tempore alij suadebant, alij, quorum de numero ipse erat, uehementer dissuadebant Heluetijs cum Francisco Francorum Rege pacem in eundam. Id carmen quia doctis impense placuit, mihi quoque uisum est ponendum, ipse Lector iudicet. Est et Ioannis Muoton Cantio Saluator mundi oppido elegans, quae uulgo circumfertur, ideoque hic omissa: Item Iacobi Hobrecht Missa, Si dedero: Cuius Capite 8. huius libri meminimus. Caeterum Iodocus Pratensis, Cantionem Sanctus de beatissima Virgine ad hunc compositam Modum, in Tetrachordum Synemmenon detorsit, sed immutabili permanente Systemate, Eius duarum uocum exemplum proponemus oppido elegans, ut ille collocauit per diatessaron a propria leuatum sede. Cuius Tenor Modum eleganter exprimit ambitu, medio, ac fine. Basis autem Authenten eius Mixolydium, quanquam ditono superne adiecto, et fine cum plagio sociato, Quod authori illi oppido familiare fuit, ut in superioribus saepius conquesti sumus. Sed audiamus primum Dyadem in Monade Gregorij Meyer, in qua Altitonans supra Tenorem post Sesquitempus in diapente incedit.

Gregorius Meyer.

[Dodecachordon, 304] [GLADOD3 078GF]

[305] [Dodecachordon, 305; text: Iodocus a Prato author, Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nostri.] [GLADOD3 079GF]

[306] [Dodecachordon, 306; text: Hypomixolydij exemplum Attendite Popule meus Legem meam Inclinate aurem uestram, in uerba oris mei. Nolite confidere in Principibus In filijs hominum, in quibus non est salus Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum In quorum manibus iniquitates sunt. Dextera eorum repleta est muneribus. Quoniam mihi pacifice loquebantur] [GLADOD3 080GF]

[307] [Dodecachordon, 307; text: Ioannes Vannius, Attendite Popule meus legem meam. Inclinate aurem uestram in uerba oris mei. Nolite confidere in principibus in filijs hominum, In quibus non est Salus. Qui loquuntur pacem cum proximo suo. Mala autem in cordibus eorum. Iniquitates sunt. Dextera eorum repeleta est muneribus. in quorum manibus, Quoniam mihi pacifice loquebantur.] [GLADOD3 081GF]

[308] [Dodecachordon, 308; text: Et in iracundia terrae dolos cogitabant. Cum enim dixerint pax et securitas. Tunc repentinus superueniet interitus. Da illis secundum opera eorum, secundum nequiciam adinuentionum eorum. Et secundum nequitiam adinuentionum eorum, Finis primae partis] [GLADOD3 082GF]

[309] [Dodecachordon, 309; text: Et in iracundia terrae dolos cogitabant cum enim dixerint, Pax et securitas tunc repentinus. superueniet interitus Da illis secundum opera eorum et secundum nequiciam adinuentionum eorum, Sequitur secunda pars.] [GLADOD3 083GF]

[310] [Dodecachordon, 310; text: Peccauimus Domine cum patribus nostris Sustinuimus pacem et non uenit, quaesiuimus bona et ecce turbatio. Cognouimus Domine peccata nostra, ne in aeternum obliuiscaris nos, neque uindictam sumas de peccatis nostris. Dissolue uincula, astringe foedera pacis. Dominus dabit uirtutem Dominus benedicet populo suo in pace, in bona pace Amen. Iniuste egimus iniquitatem fecimus, Dissolue litis uincula astringe foedera pacis.] [GLADOD3 084GF]

[311] [Dodecachordon, 311; text: Peccauimus Domine cum patribus nostris. Sustinuimus pacem et non uenit. Quaesiuimus bona. Et ecce turbatio. Cognouimus Domine peccata nostra. ne in aeternum obliuiscaris nos Neque uindictam sumas de peccatis nostris. Dissolue litis uincula, astringe foedera pacis. Dominus dabit uirtutem Dominus benedicet populo suo in pace In bona pace Amen. Iniuste egimus iniquitatem fecimus.] [GLADOD3 085GF]

[312] De Phrygio Modo, Caput XIX.

Dictum est nobis non uno tantum loco, ex uulgata Musicorum sententia, uix alios duos Modos proprius connecti quam huncce Phrygium cum suo plagio, Hypophrygio. Cuius rationem in superioribus diximus quod plagius et rarissime in [sqb] magnum descendat, et rarius non ultra [rob] paruum ascendat, ita ut usque intra duo Cc consistat, tanquam esset Ionicus, cum quo tamen phrasi, ut dictum est, in immensum distat, Authentes uero in e paruum ascendit, eodem cum plagio descensu in C magnum. Quia uero Hypoaeolius eandem possidet cum hoc modo diapason, inuenias Modi huius exempla quae duntaxat fine ab Hypoaeolio differant, quale hic unum nos duum uocum subiunximus, quod phrasi non minus cum Hypoaeolio conuenit, quam hocce Modo, sed ascensus nimius et finis Phrygium declarant. Deinde porro quatuor uocum sequitur exemplum, cuius prioribus libris mentionem fecimus, Threnorum Magdalenes ad sepulchrum Domini elegantissimum sane ac doctissimum, plurimum habens affectus, et natiuae suauitatis, plurimum energiae, ut uere flentem praeficam aliquam cum suo grege audire te existimes. Vt non immerito sit apud ueteres memoriae proditum, atque adeo hoc exemplo copiose demonstratum, hunc Modum Phrygium religioni aptissimum. In ea cantione Tenor ac Altitonans Phrygium Modum elegantissime arsi ac Thesi habent. Basis autem ac Cantus AEolium, quod in superiorum quoque Modorum exemplis non semel patuit. Porro quod in fine, ex nescio quam promissa spe, ita magnifice se effert, ita ingenti exultatione in sublime tollitur, deinde rursus quasi languens, ac se corripiens de immodico gaudio, in imum et solitum fletum relabitur, miraculum naturae in hoc Symphoneta nobis uisum est. Sed iudicet ipse Lector. Authorem certum scire non potuimus. Sed hisce more nostro praemittamus Monada. In qua Basis post tempus in Diapente ex Tenore proficiscitur. Tono superne deficit ab extrema Phrygij chorda, quem in infima inuenit, ita inter D ac d incedit, perinde atque esset Dorius, a quo tamen, plus quam uulgo uidetur, distat: quod superiore libro diligenter aliquot locis disseruimus.

Monas in Phrygio. Author Gregorius Meyer.

[Dodecachordon, 312] [GLADOD3 086GF]

[313] [Dodecachordon, 313; text: Pleni sunt coeli] [GLADOD3 086GF]

[314] [Dodecachordon, 314; text: Tvlerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum. Plangent eum quasi unigenitum Quia innocens Dominus occisus est. Diuae Magdalenes Threni ad sepulchrum Domini.] [GLADOD3 087GF]

[315] [Dodecachordon, 315; text: Tvlerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum. Plangent eum quasi unigenitum Quia innocens Dominus occisus est.] [GLADOD3 088GF]

[316] [Dodecachordon, 316; text: Scio enim Quod Redemptor meus uiuit de terra surrecturus sum circundabor pelle mea et in carne mea Videbo saluatorem meum et oculi mei conspicturi sunt. et in una die de terra surrecturus sum et rursus circundabor pelle mea, Secunda] [GLADOD3 089GF]

[317] [Dodecachordon, 317; text: Scio enim Quod Redemptor meus uiuit et in una die de terra surrecturus sum et rursus circumdabor pelle mea et in carne mea Videbo saluatorem Quem uisurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt. Pars.] [GLADOD3 090GF]

[318] [Dodecachordon, 318; text: Reposita est spes mea in sinu meo et in praecordiis meis. Pars ultima.] [GLADOD3 091GF]

[319] [Dodecachordon, 319; text: Reposita est haec spes mea in sinu meo et in praecordijs meis.] [GLADOD3 091GF]

De Hypoaeolio Modo, Caput XX.

Hic Modus cum Principe suo, multis nunc aetatibus seruitutem seruiens superum benignitate ab exilio quo fortunae iniquitate, nullo hercules scelere commisso detinebatur, post liminio receptus, AEolij Plagius, apud Symphonetas maiore in usu (quanquam id illi nesciunt) est, quam apud eos qui in choro planum habent cantum, apud quos admodum rarus est, ut supra diximus, Quia eius diatessaron la [320] mi inferne in sol re temere mutata est, atque ita in Hypodorium recidit Musicorum ignorantia, qui Modos tam propinquos discriminare non poterant. Sed et de hoc priore libro copiose differuimus. Nunc eius exempla tractanda sunt. Sed ante omnia ea compositio, quam Iodocus Pratensis super Psalmum Miserere mei Deus: quinque instituit uocibus, palmam obtinet. In quo Tenor Secundus (ita enim appellat) tria haec uerba Miserere mei Deus, octonis et syllabis et notis habet. Verum quia haec cantio in omnium manu est, Tenorem eius non octonis, ut ille sed ternis notulis instituamus, ut Lector et ascensum et descensum, uno quasi aspectu intueatur. Mox unum exemplum Monados in hoc Modo Symphonetae ob orto, in qua Tenor elegantissime hunc exprimit Modum, Basis uero cauda in AEolium labitur. Reliqua plurium uocum tria ponamus exempla, Primum duarum uocum Iodoci Pratensis ex Missa Pange lingua ad Phrygium instituta Modum. Cuius cantus Hypoaeolius est hac parte, inferne adijciens ditonum, et finitus ut Phrygius. Tenor autem semel AEolij diatessaron superne habet, reliqua ut Hypoaeolius cum semiditono. Sequens deinde exemplum est Symphonetae Craen, trium uocum, licentius ascensum in Tenore habens, et aliquid communicans cum principe AEolio, Qui in Basi regnat, in Cantu uero Phrygij est phrasis, sed finis Hypoaeolij. Tertia cantio est Ioannis Muoton, cuius antea saepe meminimus, qui cum ego quondam Luteciae in Parisijs collocutus, sed per Interpretem, in aula Francisci Francorum Regis eius nominis primi. Suauissima Harmonia et auditu iucundissima. In cuius Tenore et uoce acuta regnat Hypoaeolius, in Basi uero AEolius. Cantus autem inter c ac Cc decurrens, tanquam esset Ionicus. Sed Hypoaeolius est, superne ditono deficiens, quem inferne inuenit.

Secundi Tenoris in Hypoaeolio formula apud Iodocum Pratensem in Psalmum L.

[Dodecachordon, 320,1; text: Miserere mei Deus.] [GLADOD3 092GF]

Vides nimirum hic Hypoaeolium ex e paruo in E magnum, mediatum quidem arithmetic[os] in a paruo, ubi et finitur, nempe infima diapente chorda, supra autem annexum semitonium. quod ad Prnicipem huius Modi Aeolium uere attinet, sed usurpat et hic eius Plagius.

Monas in Hypoaeolio Orto.

[Dodecachordon, 320,2] [GLADOD3 092GF]

[321] [Dodecachordon, 321; text: Primum Hypoaeolij exemplum Iusquini Pratensis. Pleni] [GLADOD3 093GF]

[322] [Dodecachordon, 322; text: Tertium Hypoaeolij exemplum, Miseremini mei, saltem uos amici mei. Quia manus Domini tetigit me. Quare persequimini me sicut Deus? Et carnibus meis saturamini?] [GLADOD3 094GF]

[323] [Dodecachordon, 323; text: Author Ioannes Mouton. Miseremini mei saltem uos amici mei. quia manus Domini tetigit me. Quare persequimini me sicut Deus? Et carnibus meis saturamini?] [GLADOD3 095GF]

[324] [Dodecachordon, 324; text: Cvltis mea aruit et contracta est, miseremini mei saltem uos amici mei. Secunda] [GLADOD3 096GF]

[325] [Dodecachordon, 325; text: Cvltis mea aruit et contracta est, miseremini mei saltem uos amici mei. Pars.] [GLADOD3 097GF]

[326] [Dodecachordon, 326; text: Secundum Hypoaeolij exemplum, Ecce uideo coelos apertos] [GLADOD3 098GF]

[327] [Dodecachordon, 327; text: Author Nicolaus Craen. Ecce uideo coelos apertos] [GLADOD3 099GF]

[328] De Lydij Modi exemplis, caput XXI.

Hvius Modi exempla omnium rarissima sunt, maxime uero apud Symphonetas, qui hunc prorsus non norunt, Themata tamen eius ex Ecclesiae choro nonnunquam tractant, sed corrupte, ut saepius etiam a choro corrupte canuntur. Cuius causam superiore uolumine copiose enarrauimus, ubi et duplicem huius Modi usum ostendimus, alterum inter F magnum et paruum, ut ipsi diapason desit superne semitonium. Verum hoc tamen in cantione Henrici Isaac non ad amussim obseruatum, ut statim patebit, cum tamen chori cantus hoc ita haberet, Alterum integro diapason systemate inter duo Ff: Sed et ibi rarus est cantus, qui non in Synemmena ex diezeugmenis alicubi tortus sit. Sed duarum uocum duo exempla proponemus Sixti Dietrichi, cuius superius in Hyperaeolio mentionem fecimus. Alterum non perfecta diapason, sed semitonio deficiente, ab F magno ad e paruum, apud antiquos infrequenti, ut diximus, usu, quod chori cantus ostendunt. Alterum integra diapason inter duo Ff. cuius ipsius quoque haud infrequens apud ueteres fuit usus.

Antiqui Lydij forma inter F et e. Authore Sixto Dietricho.

[Dodecachordon, 328; text: Dvo, Seruus tuus sum ego Domine, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua.] [GLADOD3 100GF]

[329] [Dodecachordon, 329; text: Veri Lydij Tenor inter F et f. Eodem Sixto authore. Erue Domine animam meam a labijs iniquis et a lingua dolosa.] [GLADOD3 101GF]

[330] [Dodecachordon, 330; text: Prioris usus Lydij exemplum, Loquebar de testimonijs tuis in conspectu Regum et non confundebar, et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi nimis. Beati immaculati in uia Qui ambulant in lege Domini.] [GLADOD3 102GF]

[331] [Dodecachordon, 331; text: Henricus Isaac author. De testimonijs tuis in conspectu Regum et non confundebar et meditabar in mandatis tuis quae dilexi nimis. Qvi ambulant in lege Domini.] [GLADOD3 103GF]

Sequitur integri Lydij exemplum cum tono lege Authentarum superne adiecto, in quo Modus hic oppido eleganter exprimitur. Author est Litauicus Senflius Tigurinus ciuis meus, et Isaaci huius discipulus non poenitendus.

[332] [Dodecachordon, 332; text: Lydij quartum exemplum, Deus in adiutorium meum intende. Domine ad adiuuandum me festina. Confundantur, et reuereantur qui quaerunt animam meam. auertantur retrorsum et erubescant qui uolunt mihi mala Auertantur statim erubescentes qui dicunt mihi Euge.] [GLADOD3 104GF]

[333] [Dodecachordon, 333; text: Ludouici Senfli Tigurini. Deus in adiutorium meum intende. Domine adiuuandum me festina. Confundantur et reuereantur qui quaerunt animam meam. Auertantur retrorsum et erubescant qui uolunt mihi mala. Auertantur statim. erubescentes qui dicunt mihi Euge [euge].] [GLADOD3 105GF]

[334] [Dodecachordon, 334; text: Exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicent semper magnificetur Dominus Dominus qui diligunt salutare tuum Ego uero egenus et pauper sum Deus adiuua me. et dicant semper Magnificetur Dominus, Altera pars] [GLADOD3 106GF]

[335] [Dodecachordon, 335; text: Exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te, et dicant semper Magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum Ego uero egenus et pauper sum Deus adiuua me. Adiutor meus.] [GLADOD3 107GF]

[336] [Dodecachordon, 336; text: Residuum, meus, et liberator meus es tu Domine. Domine ne moreris.] [GLADOD3 108GF]

Sed subijciendum est etiam num Thema, quod uno duntaxat semitonio, quo Lydius ac Ionicus a se inuicem distant, et quo uariato ex Lydio fieri pulcherrime potest Ionicus, quod nostra aetate nimis frequenter factum esse, non semel conquesti sumus, aperire potest nobis oculos ad Modorum notanda haud segniter discrimina. Cantio est (communionem uocant) inter duo Ff, quod uel mi uel fa in [rob] claue habere potest. Quod hic chori notulis subijcimus. Vt Lector eo melius quatuor uocum concentum notare queat. Eum fecit in gratiam nostri Gregorius Meier: Cuius antea aliquot exempla dedimus, sed de eo copiosius postea mentionem faciemus in AEolij Hypoaeolijque connexione: Bifariam eam cantionem instituit, semel in Tetrachordo diezeugmenon: Iterum in tetrachordo Synemmenon. Sane simile priore libro capite 25. ubi de Lydio, exemplum, sed multo longius exhibuimus, Illuminare, illuminare Ierusalem.

[337] [Dodecachordon, 337; text: Residuum, meus. Et liberator meus es tu. Domine ne moreris. Exemplum commune Lydij Ionicique, sed alterius in diezeugmenon, alterius in Synemmenon tetrachordo. Qvi mihi ministrat me sequatur et ubi ego sum illic et minister meus erit.] [GLADOD3 109GF]

[338] [Dodecachordon, 338; text: Lydij [gnesiou] uerum exemplum, Qvi mihi ministrat me sequatur. Et ubi Ego sum illic et minister meus erit.] [GLADOD3 110GF]

[339] [Dodecachordon, 339; text: author Gregorius Meyer. Qvi mihi ministrat, me sequatur. Et ubi ego sum illic et minister meus erit.] [GLADOD3 111GF]

[340] [Dodecachordon, 340; text: Ionici intra easdem claues exemplum, Qvi mihi ministrat me sequatur. Et ubi ego sum illic et minister meus erit.] [GLADOD3 112GF]

[341] [Dodecachordon, 341; text: eodem Gregorio Meyer authore. Qvi mihi ministrat me sequatur. Et ubi ego sum illic et minister meus erit.] [GLADOD3 113GF]

[342] Ad aequaleis Hyperphrygij Modi reiecti exempla.

De hoc Modo, ut sit Lydij inuersum Systema sed incommode diuisum, superiore uolumine non uno duntaxat loco diximus. Quare nunc sola referam exempla Dietrichi Sixti amici nostri cuius in Hyperaeolio et paulo ante mentionem fecimus, qui in nostri gratiam hosce lusit ac edere iussit cantus. Tenores sunt uulgo e choro, Alter die Mercurij ante medium Quadragesimae pro Offertorio, alter Lunae die post medium Quadragesimae pro Communione canuntur. Nec opus esse existimo hic omnium harum uocum uel limites uel naturam commonstrare, quando limites ex lineis satis certi sint, natura uero partim ex phrasi, partim finali claue facile pernoscatur. Prior cantio ad aequales composita est uoces.

[Dodecachordon, 342; text: Domine fac me cum misericordiam tuam propter nomen tuum Deus, quia suauis est misericordia tua. Hyperphrygij exemplum Semitonio minore defectum superne ad formam Lydij. Domine fac me cum misericordiam tuam propter nomen tuum, quia suauis est misericordia tua.] [GLADOD3 114GF]

[343] [Dodecachordon, 343; text: Dietrichi Sixti. Domine fac me cum misericordiam tuam propter nomen tuum quia suauis est misericordia tua.] [GLADOD3 115GF]

[344] [Dodecachordon, 344; text: Hyperphrygij alterum exemplum, Ab occultis meis munda me Domine. Et ab alienis parce seruo tuo.] [GLADOD3 116GF]

[345] [Dodecachordon, 345; text: eodem Dietricho Sixto authore. Ab occultis meis munda me Domine et ab alienis parce seruo tuo.] [GLADOD3 117GF]

[346] De Mixolydio, caput XXII.

Sequitur Mixolydius Princeps, sed qui principatus uetustate ac reuerentia magis quam usu hominum in precio est, ueteribus quidem ecclesiasticis plurimum adamatus ob multas quas habet uirtutes, maxime uero ob sedatam quandam grauitatem, quae populares et regit et exercet. Patet hoc in multis cum Introitibus, tum Responsorijs Principe dignissimis. Nostra quidem aetas uix agnoscit eius nobilitatem, adeo ad omnia honesta obsurduit. Causa superiore uolumine copiose, cur apud Symphonetas prope exulet dicta est, fefellit enim tertia diatessaron species adiecta ultimae diapente speciei pro prima, adeo Ionici modi blandimenta, illecebrae, ac lenocinia aliorsum eorum mentes inflexerunt. Sed de ipso nunc exempla referamus, et primum quidem Antonij Brumel, uocis unius, sed quam duo simul canere possunt, uno duntaxat tempore interposito, quanquam autem duriuscula est cantio, modum tamen belle repraesentat. Secundum duarum uocum. In quo Cantus Hypomixolydium refert, Tenor Mixolydium. Est autem Ioannis Mouton Franci. Quidam Iusquino adscribunt in Cantu quinque uocum Benedicta es. Collusio admiranda quidem illa, sed uelocitas grauitati nonnihil, ut quidam putant, officiens. Tertium quatuor uocum, Henrici Isaac aiunt. Cuius exordium plus quam dici potest admirandam habet grauitatem, non absque summa aurium uoluptate.

Brumel in homophonia. Mixolydij primum exemplum.

[Dodecachordon, 346; text: Benedictus, Qui uenit in nomine Domini.] [GLADOD3 118GF]

[347] [Dodecachordon, 347; text: Mixolydij secundum exemplum. Per illud aue prolatum et tuum responsum datum ex te uerbum incarnatum quo saluantur omnia.] [GLADOD3 119GF]

[348] [Dodecachordon, 348; text: Mixolydij tertium exemplum, Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est, quaesiui, et non inueni illum, uocaui et non respondit mihi.] [GLADOD3 120GF]

[349] [Dodecachordon, 349; text: Author Henricus Isaac. Anima mea liquefacta est ut dilectus locutus est, quaesiui, et non inueni illum uocaui et non respondit mihi.] [GLADOD3 121GF]

[350] [Dodecachordon, 350; text: Inuenerunt me custodes ciuitatis percusserunt me, et uulnerauerunt me, tulerunt pallium meum custodes murorum. Secunda pars.] [GLADOD3 122GF]

[351] [Dodecachordon, 351; text: Inuenerunt me custodes ciuitatis percusserunt me et uulnerauerunt me. Tulerunt pallium meum custodes murorum.] [GLADOD3 123GF]

[352] [Dodecachordon, 352; text: Filiae Hierusalem, nuntiate dilecto Quia a more langueo. Tertia pars] [GLADOD3 124GF]

[353] [Dodecachordon, 353; text: Filiae Hierusalem, nuntiate dilecto quia a more langueo. Finis.] [GLADOD3 125GF]

[354] De Hypoionico, caput XXIII.

Vltimus hic Modus, nostra aetate adeo uulgaris, ac in hominum tam frequenti est usu, ut nisi aliorum omnium Modorum exempla nobis posita essent, huius omissurus fuerim, qui apud ueteres Ecclesiasticos, cum omnia matura ac grauia essent, prope exularit. Sed ero eo breuior tribus aut quatuor exemplis propositis. Natiua ipsius clauis finalis est c paruum, ambitus duo Gg, uerum et hunc, ut eius authenten Ionicum, in F magnum detrudunt, non tamen absque fa in b paruo. Iodocus Pratensis Aue Maria ad eum instituit Modum doctissime sane ac iucundissime non emota sua sede harmonia. Quam eximius ille adolescens, et felix Iodoci aemulator Antonius Feuin postea ita miratus, ut Missam ad eam instituerit, summo ingenio, summa modestia, qua uix uidi quicquam compositius. Ex ea duum uocum, Pleni sunt coeli, referemus. In quo Tenor in propria permanens sede Hypoionicus est, Basis autem Ionicus Modus. Huic subiunximus Iodoci duo exempla, quorum prius e uulgo linguae Germanicae ac Gallicae desumptum, oppido uenustum. In quo Cantus et Tenor iugi prope modum iugo constricti, binis temporibus euariant, denis item clausulis pulcherrime intercisi, ita eodem incedunt uultu, eodemque uestitu, ut uelut sponsus sponsam ductitans maritati uideantur. Altus ac Basis festiuiter illis et praecinunt et accinunt, atque adeo colludunt, ut Ludiones ad nuptias acciti putentur. Tum hoc quoque consyderandum quanta uenustate Cantus ac Tenoris sexta clausula in Dorij diatessaron oblique, sed non absque mira gratia delabatur. Vltima autem cantio Aue Maria, eiusdem Iodoci, ut iam diximus, uetustior quidem est, sed quae sexcentis quotidie emergentibus nouis cantionibus iure praeponi potest. Verum nostro more hisce omnibus praecurrat, ac uelut praeludat Dyas in Monade Gregorij Meyer, Salodorensis Ecclesiae apud Heluetios Organarij, cuius saepe in hoc libro memoria est, in naturali itidem sede huius Modi decurrens. In qua cantione Basis in diapente sub Tenore post duo tempora incedit, cum utraque uox Modum referat.

Hypoionici primum exemplum, Monas ex qua Dyas, Gregorio Meyer authore.

[Dodecachordon, 354] [GLADOD3 125GF]

[355] [Dodecachordon, 355; text: Hypoionici exemplum II. Antonio Feuin authore. Pleni sunt coeli et terra gloria tua.] [GLADOD3 126GF]

[356] [Dodecachordon, 356; text: Hypoionici tertium exemplum, O Iesv fili Dauid, miserere mei. Filia mea male a daemonio uexatur. Nam et catelli edunt, de micis quae cadunt demensa dominorum suorum. O mulier magna est fides tua] [GLADOD3 127GF]

[357] [Dodecachordon, 357; text: Iodocus Pratensis author. O Iesv fili Dauid miserere mei Filia mea male a daemonio uexatur. Nam et catelli edunt de micis quae cadunt demensa dominorum suorum O mulier magna est fides tua.] [GLADOD3 128GF]

[358] [Dodecachordon, 358; text: Hypoionici quartum exemplum, Ave Maria gratia plena, Dominus tecum uirgo serena. Aue coelorum Domina Maria plena gratia coelestia terrestria mundum replens laeticia. Aue cuius natiuitas. Vt Lucifer lux oriens, uerum solem praeueniens.] [GLADOD3 129GF]

[359] [Dodecachordon, 359; text: Idem Iodocus Pratensis author. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, uirgo serena. Aue coelorum domina Maria plena gratia coelestia terrestria mundum replens laeticia. Aue cuius natiuitas. Vt Lucifer lux oriens, uerum solem praeueniens. a nostra fuit solennitas.] [GLADOD3 130GF]

[360] [Dodecachordon, 360; text: Ave pia humilitas. Cuius annuntiatio. Aue uera uirginitas, immaculata castitas cuius purificatio nostra fuit purgatio. Aue praeclara omnibus angelicis uirtutibus. Cuius fuit assumptio nostra glorificatio. O mater Dei memento mei Amen. Secunda pars.] [GLADOD3 131GF]

[361] [Dodecachordon, 361; text: Ave pia humilitas. Cuius annuntiatio. Aue uera uirginitas immaculata castitas. Cuius purificatio nostra fuit purgatio. Aue praeclara omnibus angelicis uirtutibus. Cuius fuit assumptio nostra glorificatio. O mater dei memento mei. Amen. Sine uiro foecunditas, nostra fuit saluatio.] [GLADOD3 132GF]

[362] De binorum Modorum connexione exempla atque inibi obiter Iusquini Pratensis encomium, Caput XXIIII.

Haec sunt in cantu uario, quem mensuralem non inepte, meo quidem iudicio, uocant, duodecim Modorum exempla, uarijs ex authoribus, ad ea quae probanda duximus, qua fieri potuit breuitate, adducta. Restat nunc ut de eorundem Modorum connexione exempla producamus, non sane ea proletaria, sed grauia, sed negocium belle repraesentantia. Et de ipsa quidem connexionis ratione, quando priore uolumine de ea abunde dictum sit, disserere supersedebimus. Erunt autem omnia eo, quo superiore libro uisa sunt, ordine, ut a Dorio Hypodorioque orsi, deinde binorum connexorum exempla subiungamus, de quibus breuiter iudicium nostrum dicemus, simul ut alijs liberiorem iudicandi ansam demus, ac uelut hominibus oculos aperiamus, simul ut innotescat ingeniorum hac in arte uirtus, quae quibusdam satis iniquis iudicibus uilis, mihi uero ingens, ac ammiratione dignissima uidetur. Porro in hac authorum classe, atque magna ingeniorum turba, multo maxime, nisi affectu fallar, eminet ingenio, cura ac industria Iodocus a Prato, quem uulgus Belgica lingua in qua natus erat, [hupokoristikos] Iusquinum uocat, quasi dicas Iodoculum. Cui uiro, si de duodecim Modis ac uera ratione musica, noticia contigisset ad natiuam illam indolem, et ingenij, qua uiguit, acrimoniam, nihil natura augustius in hac arte, nihil magnificentius producere potuisset. Ita in omnia uersatile ingenium erat, ita naturae acumine ac ui armatum, ut nihil in hoc negocio ille non potuisset. Sed defuit in plaerisque modus, et cum eruditione iudicium. Itaque lasciuientis ingenij impetus, aliquot suarum cantionum locis non sane, ut debuit, repressit, sed condonetur hoc uitium mediocre ob dotes alias uiri incomparabiles. Nemo hoc Symphoneta affectus animi in cantus efficatius expressit, nemo felicius orsus est, nemo gratia ac facilitate cum eo ex aequo certare potuit, sicut nemo Latinorum in carmine Epico Marone melius. Vt enim Maro naturae felicitate carmen rebus aequare est solitus, quemadmodum res graueis coaceruatis spondeis ante oculos ponere, uelocitatem meris dactylis exprimere, suae cuique materiae apta ponere uerba, denique nihil inepte moliri, ut de Homero dixit Flaccus. Ita hic noster Iodocus aliquando accelerantibus ac praepetibus, ubi res postulat, notulis incedit, aliquando tardantibus rem phthongis intonat, et ut in summa [363] dicamus, nihil unquam edidit, quod non iucundum auribus esset, quod ut ingeniosum docti non probarent, quod denique, etiam si minus eruditum uideri poterat, non acceptum gratumque iudicio audientibus esset. In plaerisque operibus etiam ostentator magnificus, ut in Missa super uoces musicales, et in Missa ad fugam, In quibusdam irrisor, ut in Missa La sol fa re mi. In quibusdam contentione certans, ut in Missa de beata Virgine. Quae omnia, quanquam alij quoque saepe tentarunt, non tamen eadem felicitate conatibus aequaleis exitus inuenerunt. Haec mihi causa fuit, cur in hoc ultimo Colophone potissimum huius uiri exempla adduxerim. Porro cum ingenium eius inenarrabile sit, magisque mirari possimus, quam digne explicare, non solo tamen ingenio caeteris praeferendus uidetur, sed diligentia quoque emendationis. Aiunt enim qui nouerunt, multa cunctatione, multifariaque correctione sua edidisse, nec, nisi aliquot annis apud se detinuisset, ullum in publicum emisisse cantum, contra atque Iacobus Hobrecht, ut in superioribus diximus, fecisse fertur. Vnde et quidam non inepte, alterum Virgilio, alterum Ouidio comparari merito posse contendunt. Quod si admittimus, Petrum Platensem, mirum in modum iucundum modulatorem cui potius quam Horatio comparabimus? ita Isaacum fortassis Lucano, Feuin Claudiano, Brumelium Statio, sed ineptus haud immerito uidear, de ijs tam ieiune pronuntiare, ac iure forsitan audiam illud uulgatum. Ne sutor ultra crepidam. Quare ad exempla explicanda ac iudicanda diuertam.

Victimae paschali laudes.

Sit igitur primae connexionis Dorij Hypodorijque exemplum, ab eodem edita authore Iodoco de sancta CHRISTI Resurrectione cantio. Cuius et in superioribus bis meminimus. Atque adeo etiam pro huius connexionis exemplo libro secundo exhibuimus. In qua hoc ingeniosum merito iudicabitur, quod in quatuor uocibus propositum thema, ita diuisum spacijs, ut maxime decuit, auditur. Suprema uox in priore huius parte e uulgata quapiam cantione sumpta, Hypodorium refert, cum ditono inferne. Sequentis autem partis eadem uox Dorium superne adiecta diatessaron. Finitum uero suprema diapason chorda, quod contra fieri debuit in infima. Sed et ipsa e uulgo desumpta est, Ideoque eam mutare noluit. Tenor autem ditono profundius serpit quam poscit Hypodorij forma, sed id solita facit licentia hic author. E uulgo autem sumptas cantiones, apposite eiusdem Modi uetustas adhibet, cum aliorum Modorum non ita quadrarent. Quanquam huic authori non difficile erat diuersorum Modorum [364] cantus, etiam cum gratia coniungere. Qui nullam prope Missam ediderit in qua, cuiuscunque Modi illa esset, non AEolium in Niceno Symbolo admiscuerit, quod alij quoque tentarunt, sed non eadem omnes felicitate. Singulae hic uoces dignum aliquid notatu habent, ut Tenor stabilitatem, Basis grauitatem miram Quanquam haud scio quam omnibus placeat quod in Basi ita insurgat in uerbo Galilaea: Quod quidem ingenij lasciuia prolatum, ut inficias ire nequimus, ita cum gratia additum fateri oportet. Cantus sapit antiquitatem, cuius septima a fine notula, obticentibus omnibus alijs uocibus, sola auditur. Sed haec sunt nimis tenuia pro huius uiri ingenio. Ideoque ad alia progrediendum.

De profundis

Hic uero mihi quisque acriter animum intendat uelim, quale huius cantionis initium, qnanto affectu, et quanta grauitate retulerit nobis uerbum De profundis, ut sane Modos illos e natiuo loco, quemadmodum fere in his fieri alias solet, in superiora non dimouerit, compraehenderit autem utriusque Modi systemata: Quanquam phrasin mira, ac de industria quaesita raritate uehementer confudit, nunc saltum Lydij, nunc Ionici usurpans, donec per lenocinia illa pulcherrima, clam rependo, in Phrygium tandem ex Dorio labatur, non offensis auribus. Quod difficile factu, praesertim in hisce duobus Dorio ac Phrygio Modis, supra ostendimus. Finiuit itaque duorum Modorum Dorij Hypodorijque connexa systemata in E, ubi Phrygij sedes est, contra Modorum naturam. Verum in alijs quoque cantibus id fecit, nec solus tamen, immo dico nouitatis scilicet amore, et nimio gloriolae captandae ob raritatem studio, quo uitio ferme ingeniosiores disciplinarum professores usque laborant, ut quamuis Symphonetarum hoc sit peculiare, cum multis tamen id habeant, commune uitium. Manet nihilominus ea cantio intra A magnum ac d paruum. Vt Dorij Hypodorijque systemata consistunt. Etsi nihil aliud hac raritate quaesiuit, certe hoc tamen planum fecit, ingenij uiribus fieri posse, ut frustra ipsi, quod priscis olim musicis obijci solebat, exprobretur, a Dorio ad phrygium, qui tam docte hoc absque aurium offendiculo fecerit. Verum satis de hac cantione

[365] Liber generationis

Secunda connexio Hypophrygij Phrygijque est Modorum in B magnum ac e paruum. Verum raro in B magnum ita descendit, ut non et in A magnum, Itaque ferme haec commixtio inter C magnum et e paruum consistit. At Idem hic noster Iodocus Christi Seruatoris nostri Genealogiam ex Matthaeo ac Luca Euangelistis ad horum Modorum connexionem quatuor complexus uocibus, in A re descendit, ac in f paruum ascendit hic semitonium, illic tonum addens, uerum id solita licentia, Et priorem quidem a Matthaeo scriptam, quam hic exhibemus, uera Modi finali meta constituit nempe in E. alteram, quae ex Luca desumpta est, in G magnum torsit, non mutata tum Modorum phrasi, idque etiam solita licentia. Cantio magnam habet maiestatem, mirumque est in tam sterili materia, in nuda scilicet uirorum nomenclatura potuisse tot effingere delicias, perinde atque esset foecunda aliqua historia. Multa alia dici potuere, at quaedam alijs quoque sunt discutienda.

Agnus Dei ex missa Fortuna

Tertia connexio Lydij ac Hypolydij rara est nostra hac aetate, omnibus eorum modorum cantilenis in Ionicum detortis, ut supra saepe diximus. At hic primum mirari libet. Quomodo in hoc exemplo ex Ionico sit factus Lydius, cum tota Missa Ionico sit intonata Modo, Sed id fecit haud dubie Basis in imam demersa diapason. Nam ut in alijs cantionibus, quoties Tenor est Hypodorius, Basis saepissime fit uel Dorius uel AEolius, Item, ut Tenor Phrygius Basin, ac Cantum saepe AEolios habet: Ita hic quoque, Basis Ionica, Tenorem ac altitonantem habet Lydios, Id studio ne fecerit author, an casu, incertum. Caeterum Canone, Cantorum more ineptit. Quis enim intelligat huiusmodi Sphingos AEnigma praeter ipsum Oedippum? Sed morem gessit uulgo cantoribus secundum illud [alopekizein pros heteran alopeka], id est, Cum Vulpe uulpinare tu quoque inuicem, ut erudite uertit D. Erasmus. Quod uulgus ineruditum inquit Vlula cum lupis, quibus cum esse cupis.

Et in terra pax

Qvarta connexio Mixolydij plagijque eius Hypomixolydij. Cuius nostra aetate infrequens est usu, Sympbonetae tamen ex uetustis Ecclesiasticorum cantuum exemplis, perspecta horum Modorum magnificentia, uelut Enthusiasmo experrecti, quid eorum uirtus [366] possit, aemulatione quadam laudatissima experti sunt in Cantico illo. Et in terra pax, de sacratissima uirgine, ac coelorum regina MARIA, IESV Christi matre. Maxime uero Antonius Brumel ac Iodocus hic noster Pratensis, uterque iam ad extremam uergentes aetatem. In quo cantu Brumel de artificio cantoribus ostendendo nihil prorsus omisit, imo intentis omnibus ingenij neruis indolis suae specimen posteris relinquere annisus est. Sed uicit longe, mea quidem sententia, Iodocus Naturae ui ac ingenij acrimonia, ac ita se gessit in hac contentione, ut mihi uideatur omnium parens natura, perinde atque ex quatuor elementis perfectissimum corpus constituere uoluerit, extremas exercuisse uireis, nec inueniri meliorem cantum posse. Itaque eruditorum plaerique huic Cantioni principatum tribuere non dubitarunt, nominatim uero Ioannes Vannius, cuius in Hypomixolydio meminimus, cui nos lubentes subscribimus, cum quia ante nos id iudicij tulit, tum quia hac in re nos longe antecellit. Descensum unum habet initio Tenor in Hypomixolydij diatessaron, alioqui tota cantio est Mixolydij, non Hypomixolydij. Maximus eius affectus mihi quidem expressus uidetur in uerbo Primogenitus, prima huius cantionis parte. Alij secundam partem praeferunt, sed omnino nulla eius pars est, quae non habeat, quod plurimum mireris.

[Kyrie eleeson]

Qvintae connexionis Aeolij Hypoeolijque. Idem exemplum non fueram bis repositurus, si uspiam aliud uel inuenissem uel reperissem apud nostrae aetatis Symphonetas. Verum quando priore uolumine alia item sunt a nobis prolata connexionis horum Modorum exempla, hoc uero longe luculentissimum, ut a multis tractatum, ita a nullo non corruptum, ac sede sua motum, denique et inferne et superne diatessaron duabus uel mutilum uel mutatum, nominatim uero a Brumelio et Iusquino duabus illis praeclarissimis de Virgine Maria, Dei Genitrice, Missis, enixe oraui Eximium uirum D. Gregorium Meyer, cuius saepe alibi meminimus, qui Ecclesiae Salodorensi in heluetijs cum magna laude ab organis est, ut Thema hoc, qua est ingenij dexteritate, digne tractaret, tum in sua sede, tum utrinque diatessaron proprijs illis, et cum corpore Cantionis huius natis. Sane hanc Cantionem fingamus eximiam aliquam auem esse, cuius corpus sit diapente Re la, alae utrinque diatessaron, Mi la. Ineptum haud dubie fuerit huic corpori aliam quampiam assuere alam, quam qua cum nata est, ne scilicet ad Aesopicae corniculae modum ridicule alienis uolitet plumis, Exoraui, et quod uolebam, quo est tum in me candore, tum in studia honesta adiuuanda promptus, misit, eius nunc Lectorem participem facere uolo. Accessit huic Cantioni id laudis, cur Iusquinicis inserere cantibus minus dubitarim, Iudicium eruditissimi uiri D. Ioannis Ali, eiusdem Ecclesiae diuini uerbi Praeconis ac [367] Ecclesiastae, qui non paruum ornamentum studijs illis grauioribus, ut Theologiae sacrarumque literarum, esse existimauit, si linguarum peritiam ad ea, ac Mathematicas adferret disciplinas, atque inter eas quidem maxime Sacrae religionis Presbyterum decere, ut sciat Musicen, nec uirum opinio fefellit: Euasit hic in dinoscendis Musicis eruditissimus. Nec defuit nobis in hoc opere ipsius opera, cum Friburgi ad Herciniae Syluae caput mecum degeret, cum organo suo me, tum simul Iusquinica cantando saepius recrearet. Hic igitur, cum hunc Gregorij nostri cantum summe probaret, et calculum a nobis facile habuit, et effecit, ut in hominum manus, tanquam digna doctis auribus emitteretur.

Sextae connexionis, Hyperaeolij Hyperphrygijque, duorum reiectorum Modorum exemplum haud absque certo consilio omisimus, quando nullum tale uspiam inuenitur, Fingere autem praesertim in tanta Modorum turba ineptum fuerit, et monstrosi omnino ambitus Tenor fieret, quippe qui reliquas omnium Modorum connexiones Apotome uincat. Caeterum priore libro non tam imitationis quam ostensionis gratia exemplum finximus, nempe ut res intelligeretur, non ut quisquam tale quid tentaret, quod equidem neminem tentasse inuenio.

Planxit autem Dauid

Septimae ac ultimae connexionis, nempe Ionici Hypoionicique exemplum est eiusdem Iodoci Pratensis, cuius omnium connexionum, excepta quinta, sunt alia. Planxit autem Dauid. De cuius exordio non dubito, quosdam exclamaturos, Parturient montes, nascetur ridiculus musicus. Verum illi non consyderant per totum hunc cantum seruatum flentis decorum, qui saepe initio clamare soleat, deinde paulatim in maestas querelas uersus murmurare secum, ac subinde concidere, nonnunquam erumpente denuo affectu, rursus leuare uocem, ac citare clamorem, Quae omnia in hac cantilena pulcherrime obseruata uidemus, quemadmodum intuenti patet. Nec quicquam est in hac quod non sit eo authore dignum. Affectus mire hercules ubique expressit ut in uerbo Ionathan statim initio Tenoris.

[368] [Dodecachordon, 368; text: Dorij Hypodorijque connexorum, Victimae paschali laudes immolent Christiani. Agnus redemit oueis Christus innocens patri reconciliauit peccatores Mors et uita duello conflixere mirando, Dux uitae mortuus regnat uiuus.] [GLADOD3 133GF]

[369] [Dodecachordon, 369; text: exemplum author Iodocus Pratensis. Victimae pascali laudes immolent Christiani Agnus redemit oueis, Christus innocens patri reconciliauit peccatores, Mors et uita duello conflixere mirando Dux uitae mortuus regnat uiuus. corflixere] [GLADOD3 134GF]

[370] [Dodecachordon, 370; text: Altera pars, Sepulchrum Christi uiuentis, et gloriam uidi resurgentis, Angelicos testes, sudarium et uestes, Surrexit Christus spes mea, praecedet suos in Galilaea. Mariae ueraci quam Iudaeorum turbae fallaci. Scimus Christus surrexit ex mortuis uere, tu Rex Christe nostri miserere Alleluia.] [GLADOD3 135GF]

[371] [Dodecachordon, 371; text: eodem authore. Dic nobis Maria, quid uidisti in uia. Sepulchrum Christi Angelicos testes, sudarium Credendum est magis soli. quam Iudaeorum turbae fallaci. Alleluia. Surrexit Christus spes mea, praecedet suos in Galilaea quam Iudaeorum turbae fallaci Scimus Christum surrexisse ex mortuis uere, tu Rex Christe nostri miserere Alleluia.] [GLADOD3 136GF]

[372] [Dodecachordon, 372; text: A Dorio ad Phrygium, De profundis clamaui ad te Domine. Domine exaudi uocem meam. In uocem deprecationis meae. Si iniquitates obseruaueris Domine. Domine quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te Domine. Sustinuit anima mea iu uerbo eius. Sperauit anima mea in Domino.] [GLADOD3 137GF]

[373] [Dodecachordon, 373; text; Iodocus Pratensis author. De profundis clamaui ad te Domine Domine exaudi uocem meam. In uocem deprecationis meae. Si iniquitates obserua. Domine quis sutinebit? Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te Domine Sustinuit anima mea in uerbo eius. Sperauit anima mea in Domino. Fiant aures tuae intendentes in uocem deprecationis meae.] [GLADOD3 138GF]

[374] [Dodecachordon, 374; text: Altera pars, Vsque ad noctem speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud Deum redemptio, ex omnibus iniquitatibus eius. Et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper, et in secula seculorum Amen. A Custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino. et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius.] [GLADOD3 139GF]

[375] [Dodecachordon, 375; text: Eodem authore, Vsque ad noctem speret Israel in Domino, misericordia et copiosa apud eum redemptio. ex omnibus iniquitatibus eius. et spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper. Et in secula seculorum Amen. A Custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino. Et ipse redimet Israel. Gloria patri et Filio et Spiritui Sancto, Commixtionis Dorij Hypodorijque finis.] [GLADOD3 140GF]

[376] [Dodecachordon, 376; text: Phrygij Hypophrygijque connexorum, Liber generationis Iesv Christi, Iesv Christi filij Dauid, filij Abraam. Abraam autem genuit Isaac. Iacob autem genuit Iudam et fratres eius. Phares autem genuit Esrom. Aram autem, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem. Iudas autem genuit Phares et Zaram de Thamar. Esrom autem genuit Aram.] [GLADOD3 141GF]

[377] [Dodecachordon, 377; text: Exemplum eodem Iodoco authore. Liber generationis Iesv Christi Filij Dauid, Filij Abraam. Abraam autem genuit Isaac. Iacob autem genuit Iudam et fratres eius. Iudas autem genuit Phares et Zaram de Thamar, Phares autem genuit Esrom. Esrom autem genuit Aram. Isaac autem genuit Iacob] [GLADOD3 142GF]

[378] [Dodecachordon, 378; text: Residuum, genuit Aminabab. Aminadab autem genuit Naason. Naason autem genuit Salmon Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit Dauid Regem. Dauid autem Rex genuit Solomonem ex ea qui fuit Vriae. Salmon autem genuit Booz de Rhachab. Booz autem genuit Obed ex Rhut.] [GLADOD3 143GF]

[379] [Dodecachordon, 379; text: Residuum, autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. Salmon autem genuit Booz de Rhachab. Booz autem genuit Obed ex Rhut. Obed autem genuit Iesse. genuit Dauid regem. Dauid autem Rex genuit Solomonem ex ea quae fuit Vriae. [to tessaradekados tes protes telos]] [GLADOD3 144GF]

[380] [Dodecachordon, 380; text: Secunda pars, Cantus tacet, Solomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. Asa autem genuit Iosaphat. Iosaphat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam Ozias autem [tessaradekas deutera]] [GLADOD3 145GF]

[381] [Dodecachordon, 381; text: Eodem authore, Solomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa. Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam. Ozias autem genuit] [GLADOD3 146GF]

[382] [Dodecachordon, 382; text: Residuum, genuit Ioathan. Ioathan autem genuit Achatz. Achatz autem genuit Ezechiam Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam. Iosias autem genuit Iechoniam, et fratres eius in transmigratione Babylonis.] [GLADOD3 147GF]

[383] [Dodecachordon, 383; text: Residuum, genuit Ioathan. Ioathan autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. Ezechias autem genuit Manassen. Amon autem genuit Iosiam. Iosias autem genuit Iechoniam, et fratres eius in transmigratione Babylonis. Tessaradecadis secundae finis.] [GLADOD3 148GF]

[384] [Dodecachordon, 384; text: Tertia pars, Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel, Zorobabel Abiud autem genuit Eliachim. Sadech, Zorobabel autem genuit Abiud. Eliachim autem genuit Azor. Azor autem genuit Sadoch Sadoch autem genuit Achim. Tertia siue ultima Tessaradecas.] [GLADOD3 149GF]

[385] [Dodecachordon, 385; text: Eodem authore, Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel. Zorobabel. Abiud autem genuit Eliachim. Eliachim autem genuit Azor. Azor autem genuit Sadoch. Sadoch autem genuit Achim, Zorobabel autem genuit Abiud] [GLADOD3 150GF]

[386] [Dodecachordon, 386; text: Residuum, Achim autem genuit Eliud. genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan Mathan autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Ioseph uirum Mariae de qua natus est Iesvs. Iesvs Qui uocatur Christus. Tessaradecados ultimae finis.] [GLADOD3 151GF]

[387] [Dodecachordon, 387; text: Residuum, Achim autem genuit Eliud. Eliud autem genuit Eleazar. genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Ioseph uirum Mariae de qua natus est Iesvs qui uocatur Christvs. Finis commixtionis Phrygij Hypophrygijque.] [GLADOD3 152GF]

[388] [Dodecachordon, 388; text: Lydij Hypolydijque connexorum, Agnus Dei Qui tollis peccata mundi, miserere nostri.] [GLADOD3 153GF]

[389] [Dodecachordon, 389; text: Exemplum Iodoco Pratensis authore. Agnus Dei Qui tollis peccata mundi Miserere nostri. CANON, id est, [tes sphingos ainigma] In gradus undenos descendant multiplicantes Consimilique modo crescant Antipodes uno. Resolutio.] [GLADOD3 154GF]

[390] [Dodecachordon, 390; text: Ad Idem, Agnus Dei Qui tollis peccata mundi. Dona nobis pacem.] [GLADOD3 155GF]

[391] [Dodecachordon, 391; text: ex eodem, Agnus Dei Qui tollis peccata mundi Dona nobis pacem. Canon inferne in diapason. Lydij Hypolydijque commixtionis Finis.] [GLADOD3 156GF]

[392] [Dodecachordon, 392; text: Mixolydij Hypomixolydijque, Et in terra pax hominibus Bonae uoluntatis. Laudamus te, Benedicimus te, Adoramus te, Glorificamus te. Gratias agimus tibi, propter magnam gloriam tuam.] [GLADOD3 157GF]

[393] [Dodecachordon, 393; text: connexorum exemplum eiusdem Iodoco. Et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. [pason ton sumphonion hede [Alpha] kai [Omega]]] [GLADOD3 158GF]

[394] [Dodecachordon, 394; text: Residuum, Domine Deus Rex coelestis Deus pater omnipotens. Domine fili unigenite Iesv Christe. Spiritus et alme orphanorum paraclete. Domine Deus Agnus Dei filius Patris. Primogenitus Mariae uirginis matris.] [GLADOD3 159GF]

[395] [Dodecachordon, 395; text: Residuum, Domine Deus Rex coelestis Deus pater omnipotens Domine fili unigenite Iesv Christe. Domine Deus Agnus Dei filius Patris. primogenitus Mariae Virginis matris. Spiritus et alme orphanorum paraclete.] [GLADOD3 160GF]

[396] [Dodecachordon, 396; text: Qvi tollis peccata mundi miserere nostri. Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram. Ad Mariae gloriam.] [GLADOD3 161GF]

[397] [Dodecachordon, 397; text: Qvi tollis peccata mundi miserere nostri. Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram ad Mariae gloriam] [GLADOD3 161GF]

[398] [Dodecachordon, 398; text: Residuum, Quoniam tu solus sanctus Mariam sanctificans tu solus Dominus Mariam gubernans Mariam coronans Iesv Christe. Qui sedes ad dexteram patris miserere nostri.] [GLADOD3 162GF]

[399] [Dodecachordon, 399; text: Residuum, gloriam. Qui sedes ad dexteram patris miserere nostri Mariam sanctificans Tu solus Dominus Mariam gubernans. Mariam coronans Iesv Christe. Tu solus altissimus] [GLADOD3 163GF]

[400] [Dodecachordon, 400; text: Cvm sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen.] [GLADOD3 164GF]

[401] [Dodecachordon, 401; text: Cvm sancto spiritu In gloria Dei Patris. Amen. Mixolydij Hypomixolydijque commixtionis finis.] [GLADOD3 165GF]

[402] [Dodecachordon, 402; text: Aeolij Hypoaeolijque connexorum, [Kyrie eleeson]. I, II] [GLADOD3 166GF]

[403] [Dodecachordon, 403; text: Exemplum Gregorij Meyer, [Kyrie eleeson]. I, II] [GLADOD3 167GF]

[404] [Dodecachordon, 404; text: Aliud II, III, [Kyrie eleeson].] [GLADOD3 168GF]

[405] [Dodecachordon, 405; text: [Kyrie eleeson]. Aliud II, III] [GLADOD3 169GF]

[406] [Dodecachordon, 406; text: I, [Christe eleeson].] [GLADOD3 170GF]

[407] [Dodecachordon, 407; text: [Christe eleeson]. I] [GLADOD3 170GF]

[408] [Dodecachordon, 408; text: II, [Christe eleeson].] [GLADOD3 171GF]

[409] [Dodecachordon, 409; text: Altitonans tacet. [Christe eleeson]. II] [GLADOD3 172GF]

[410] [Dodecachordon, 410; text: III, vltimorum I, [Christe eleeson]. [Kyrie eleeson].] [GLADOD3 173GF]

[411] [Dodecachordon, 411; text: [Christe eleeson]. [Kyrie eleeson]. III, vltimorum I] [GLADOD3 174GF]

[412] [Dodecachordon, 412; text: [Kyrie eleeson]. Vltimorum.] [GLADOD3 175GF]

[413] [Dodecachordon, 413; text: Altitonans silet. [Kyrie eleeson]. II] [GLADOD3 176GF]

[414] [Dodecachordon, 414; text: [Kyrie eleeson]. Vltimorum.] [GLADOD3 177GF]

[415] [Dodecachordon, 415; text: [Kyrie eleeson]. III siue ultimum.] [GLADOD3 178GF]

[416] [Dodecachordon, 416; text: [Kyrie eleeson]. Aliud inter ultima] [GLADOD3 179GF]

[417] [Dodecachordon, 417; text: [Kyrie eleeson]. Commixtionis Aeolij Hypoaeolijque Finis. Tertium [Kyrie]] [GLADOD3 180GF]

[418] [Dodecachordon, 418; text: Ionici Hypoionicique connexorum, Planxit autem Dauid planctu huiuscemodi super Saul et Ionathan filium eius Consydera Israel pro his qui mortui sunt, super excelsa tua uulnerati Inclyti Israel super monteis tuos interfecti.] [GLADOD3 181GF]

[419] [Dodecachordon, 419; text: Exemplum Iodoci Pratensis. Planxit autem Dauid planctu huiuscemodi super Saul et Ionathan filium eius Consydera Israel pro his qui mortui sunt super Excelsa tua uulnerati Inclyti Israel super monteis tuos interfecti.] [GLADOD3 182GF]

[420] [Dodecachordon, 420; text: Residuum, sunt Quomodo ceciderunt fortes in praelio? Nolite annuntiare in Geth, neque annuntiare in compitis Ascalonis. Ne forte letentur. Filiae Philistiim. Ne exultent Filiae incircumcisorum.] [GLADOD3 183GF]

[421] [Dodecachordon, 421; text: Residuum, sunt. Quomodo ceciderunt in praelio? Nolite annuntiare in Geth, neque annuntiare in compitis Ascalonis. Ne forte letentur Filiae Philistijm, Ne exultent filiae incircumcisorum.] [GLADOD3 184GF]

[422] [Dodecachordon, 422; text: Montes Gelboe nec ros nec pluuia ueniat super uos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abiectus est clypeus fortium. et clypeus Saul Quasi non esset unctus oleo a sanguine interfectorum ab adipe fortium. Secunda] [GLADOD3 185GF]

[423] [Dodecachordon, 423; text: Montes Gelboe nec ros nec pluuia ueniat super uos primitiarum. Quia ibi abiectus est clypeus fortium et clypeus Saul Quasi non esset unctus oelo a sanguine interfectorum ab adipe fortium. Pars] [GLADOD3 186GF]

[424] [Dodecachordon, 424; text: Sagitta Ionathae nunquam redijt retrorsum. non est reuersus inanis. Saul et Ionathas in uita sua in morte quoque non sunt diuisi. Leonibus fortiores. Filiae Israel super Saul flete. Tertia] [GLADOD3 187GF]

[425] [Dodecachordon, 425; text: Et gladius Saul non est reuersus inanis amabiles et decori in uita sua, in morte quoque non sunt diuisi, aquilis uelociores Leonibus fortiores. Filiae Israel super Saul flete, Pars] [GLADOD3 188GF]

[426] [Dodecachordon, 426; text: Residuum, Qui uos uestiebat coccino in delitijs suis. Qui praebebat ornamenta aurea cultui uestro Quomodo ceciderunt fortes in praelio? Ionathas in Excelsis tuis occisus est.] [GLADOD3 189GF]

[427] [Dodecachordon, 427; text: Residuum, Qui uos uestiebat coccino in delitijs suis, Qui praebebat ornamenta aurea cultui uestro. Quomodo ceciderunt fortes in praelio? Ionthas, Ionathas in Excelsis tuis occisus est] [GLADOD3 190GF]

[428] [Dodecachordon, 428; text: Doleo super te frater mi Ionatha decore nimis et amabilis ualde super amorem mulierum sicut mater amat unicum filium suum sic ego te diligebam. Quomodo ceciderunt robusti? et perierunt arma bellica? Quomodo Quarta et ultima pars] [GLADOD3 191GF]

[429] [Dodecachordon, 429; text: Doleo super te frater mi Ionatha decore nimis et amabilis ualde super amorem mulierum sicut mater amat unicum filium suum Sic ego te diligebam. Qomodo, Quomodo ceciderunt robusti? et perierunt arma bellica? Commixtionis Ionici Hypoionicique Finis.] [GLADOD3 192GF]

[430] De Tenoribus diapason non explentibus, Caput XXV.

Haec de binorum Modorum connexione satis, ut arbitror, copiose, restabat ut ad exemplum prioris libri Cantilenas Diapason non explenteis poneremus per Diatessaron ac Diapente species. Verum enimuero intra Diatessaron limites conclusam, haud equidem scio an ullam unquam Cantilenam uiderim. Intra Diapente inueniuntur quidem, raro tamen, ut non aut superne, aut inferne aliquid addatur. Itaque ne nihil hac de re dixisse argueremur, relicta Diatessaron, Diapente specierum prosequemur exempla. Et primae quidem speciei. Re la, quae quatuor Modis communis est Dorio, Hypodorio, Aelio, Hypoaeolioque. Sit hoc IIII uocum exemplum.

Primae Diapente speciei re la exemplum.

[Dodecachordon, 430; text: A Furore tuo Domine Deus serua animas nostras, a Daemone malo, ab homine iniquo, et doloso, et mendaci, a caecitate mentis nostrae, ab omnibus malis Domine serua nos misellos.] [GLADOD3 193GF]

[431] Hoc exemplum germanicum est, et uulgare et uetustum, neque per Herculem inelegans. Cuius Tenor semitonio superne adiecto, maxime AEolium sapit, habet et inferne tonum, quod et Dorio familiare est. At in Basi, uerus AEolius est, cum Semiditono superne, quod et ipsum cum Dorio Hypodorioque commune esse non semel antea diximus. Cantus uero ita Hypoaeolius est, ut uerior effingi Modus ille non possit. Fuit huic exemplo admodum simile Damiani a Goes Lusitani, cuius in AEolio meminimus.

[Dodecachordon, 431; text: A Furore tuo Domine Deus serua animas nostras, a Daemone malo ab homine iniquo et doloso et mendaci, a caecitate mentis nostrae ab omnibus malis Domine serua nos misellos.] [GLADOD3 193GF]

[432] Secundae diapente speciei Mi mi exemplum.

Nunc de Mi mi secunda Diapente specie, de qua hoc saepe praediximus, eam raro inueniri, quin superne fa annexum, inferne re habeat, ex Andrea Syluano exemplum adducemus. Is enim cum uideret pueros saepe imperitos hac in arte, adultos autem plureis inueniri qui canere possent, Missam instituit in qua Cantus in hac Diapente identidem unus per omneis Missae parteis incedit, sumptus ex uulgatissima Cantilena Malheur me bat. Tenor ac Basis duae uoces adiunctae, Altera Phrygium, altera AEolium refert, confusa saepe finali claui. Sed eius unam alteramue particulam ponendam censuimus.

Author Andreas Syluanus.

[Dodecachordon, 432; text: [Kyrie eleeson]. [Christe eleeson]. Osanna in excelsis.] [GLADOD3 194GF]

[433] [Dodecachordon, 433; text: [Kyrie eleeson]. [Christe eleeson]. Osanna in excelsis.] [GLADOD3 195GF]

[434] Tertiae Diapente speciei Fa fa exemplum.

Rara huius speciei uel potius nulla reperias exempla, quod toties nunc, fortassis etiam cum lectoris taedio referimus. Quod hic subiecimus exemplum Gregorij Meyer est, de quo in AEolij Hypoaeolijque commixtione, et alibi saepe diximus. In cuius cantu Lydij Hypolydijque systema est oppido pulchre expressum. In Altitonante Lydij cum Ditono superne. Denique in Basi uerus est Hypolydius, ita affabre pictus, ut nullus Pictor penicillo melius.

[Dodecachordon, 434; text: Gregorius Meyer author, Confitebor Domino nimis, in ore meo et in medio] [GLADOD3 196GF]

[435] [Dodecachordon, 435; text: Confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum] [GLADOD3 197GF]

[436] [Dodecachordon, 436; text: Residuum, multorum laudabo eum. Qui astitit ad dexteram pauperis ut saluum faceret a persequentibus animam meam.] [GLADOD3 198GF]

[437] [Dodecachordon, 437; text: Residuum, multorum Laudabo eum Qui astitit ad dexteram Pauperis ut saluum faceret a persequentibus animam meam.] [GLADOD3 199GF]

[438] Quartae diapente speciei, ut sol, exempla.

Qvartam speciem ut sol, communem quatuor Modis Ionico, Hypoionico, Mixolydio Hypomixolydioque, ut saepe diximus, nostra aetas in Synemmena ac diezeugmena coniecit, ita ut Ionici nunc sedes sit F. cum olim esset C. Id tamen haud abs re, ut in superioribus patuit. Mixolydius suam seruauit sedem inconcussam. Vtriusque igitur nunc exemplum depromam, Ionici in Synemmeno sapphicum carmen uulgatum hac aetate. Mixolydij uero ex Listenij libello, qui hac nostra tempestate de Musica scriptis.

Vt sol in Synemmenis

[Dodecachordon, 438; text: Vt queant laxis resonare fibris Mira gestorum famuli tuorum Solue polluti labij reatum Sancte Ioannes.] [GLADOD3 200GF]

[429 <recte 439>] [Dodecachordon, 439; text: Vt Sol in diezeugmenis, Iesv Christe Fili Dauid. Miserere nostri. [dia pente] Mixolydij Hypomixolydijque, Cantus Hypomixolydium refert, Basis Mixolydium.] [GLADOD3 201GF]

[441 <recte 440>] De Symphonetarum ingenio

Finis erat huius libri, portentosae sane magnitudinis si exempla respicias, non omnino magni, si commentationem spectes. Sed libuit unum duntaxat caput annectere de Symphonetarum ingenio. Neque enim his suus hac in arte deest genius, ex quo spectentur probenturue. Horum igitur fuere alij (nam breuiter id narrandum est) qui solum ad ostentationem sua edebant, et haec multo maxima turba est: Alij ut plurimos delectarent ac iuuentutem exercerent. Nonnulli ut Ecclesiastici Cantus maiestatem iuuarent. Inuenias qui necessitatem etiam suam hac arte leuarent, et horum plurimi. Sed de quibusdam pauca dicenda, quantum nos auditu precepimus a fide dignis.

De Iodoco pratensi

In primis uero de Iodoci Pratensis, ut Cantorum coryphaei ingenio de quo non semel in prioribus. Is multa iucunda relatu fecisse dicitur, antequam in hominnm noticiam uenerit. Inter alia multa et hoc ferunt. Francorum Regem Lituichum XII. haud scio quod sacerdotium homini promisisse. Verum cum promissa leuiter, ut in Regum aulis fieri solet, caderent, ibi commotum Iodocum psalmum composuisse. Memor esto uerbi tui seruo tuo, tanta maiestate ac elegantia, ut ad Cantorum collegium relatus ac deinde iusto iudicio excussus, admirationi omnibus fuerit. Regem suffuso pudore promissionem diutius differe non ausum, beneficium quod promiserat, prestitisse, Ibi uero uirum, Principis liberalitatem expertum, continuo alterum progratiarum actione orsum esse psalmum, Bonitatem fecisti cum seruo tuo Domine. Verum inter has duas Harmonias uidere licet, quanto dubia praemiorum spes plus urgeat, quam certo depositum beneficium. Neque enim paulo uenustior est, meo quidem iudicatu, si affectus spectes prior quam posterior editio. Idem Iodocus, cum ab nescio quo Magnate beneficium ambiret, ac ille procrastinator identidem diceret mutila illa Francorum lingua, Laise faire moy, hoc est, sine me facere, haud cunctanter ad eadem uerba totam composuit Missam oppido elegantem La sol fa re mi. [441] Ad ostentationem autem artis haud dubie duas illas Missas instituit Lhomme arme, cum super uoces Musicaleis, tum ad VI tonum, ita enim ipse Hypoionicum nominauit. Amauit et hic Iodocus ex una uoce plureis deducere, quod post eum multi aemulati sunt. Sed ante eum Ioannes Ockenheim, de quo paulo post, ea in exercitatione claruerat. Eius rei cum superius per diuersos Modos aliquot exempla posuerimus, sed eodem temporis motu incedentia, hic tardante altero temporis mensuram signo, dupla ratione decantanda, ponemus. Sunt autem ex priore Missa, in qua Modos identidem uariauit, ad Hypodorium tria haec oppido breuia.

Ex Missa Ivsqvini svper voces mvsicaleis

[Dodecachordon, 441; text: Benedictus] [GLADOD3 201GF]

[442] [Dodecachordon, 442,1; text: Qui uenit In nomine Domini.] [GLADOD3 202GF]

Idem Iodocus treis uoces tribus diuersis signis praepositis ex una uoce eliciendas exemplo docuit ubi ualor notularum in Tenore, si Thema in spicias sit duplus ad notulas in Basi. Baseos uero notulae sesquialterae ad Cantus notulas, Ita ut duplae rationi sesquiplam mixtam intelligamus. Sed primum exemplum ponamus, ut ipse ex eodem Missa adposuit. Deinde Thematis resolutionem in treis uoces cum propria cuiusque uocis sede subiungamus.

Ex una uoce tres, ex eiusdem Iodoci Missa Lhome arme super uoces musicales.

[Dodecachordon, 442,2; text: Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nostri.] [GLADOD3 202GF]

Sequitur resolutio.

[443] [Dodecachordon, 443; text: Cantus, Agnus Dei qui tollis peccata mundi Miserere nostri. Tenor, Basis] [GLADOD3 203GF]

[444] In huiuscemodi sane Symphonijs, ut libere dicam quae sentio, magis est ingenij ostentatio quam auditum reficiens adeo iucunditas, quale et hoc ciuis nostri Lutuichi Senflij Tigurini, docti nostra aetate Symphonetae. Cui ipse Cantorum more Canonem praefixit. Omne trinum perfectum. Caeterum pro inceptione poterat et hic praefigi Canon ex Odysseae. V. [tris makares Danaoi kai tetrakis]. Quod in AEneide Virgilius ita uertit: O terque quaterque beati. Sed AEnigma non admodum difficile eruditus lector facile discutiet consyderata diapente Diatessaron ac diapason consonantiarum ratione, ad eum modum quo Macrobius, quod diximus, Virgilianum discussit.

Lutuichi Senflij Tigurini Hypoaeolius, Canon. Omne trinum perfectum.

[Dodecachordon, 444] [GLADOD3 204GF]

Sed admirabilius longe est Petri Platensis Exemplum, quod aemulatione haud dubie Iusquini eadem proportione, caeterum quatuor diuersis signis praescripsit. In eo Basis ac Altus absque diminutione incedunt, hic perfecti, illa imperfecti temporis, Cantus uero cum diminutione imperfecti item temporis. Tenor sesquipla ratione constat, non omnino difficile cantatu, si quis Hemioliam recte intromiscuerit. Hypodorij est Modi, quanquam fine claudicans. Id alij resoluerunt, nobis satius uisum est, nudum proponere. Neque ob id lector iure succensere nobis poterit, quando tam multa alia bona fide indicauerimus, si ipsi etiam quaedam discutienda relinquimus.

[445] Petri Platensis IIII uocum fuga ex unica ad Hypodorium

[Dodecachordon, 445,1] [GLADOD3 205GF]

Idem Petrus Platensis Missam totam quatuor item uocum ex unica instituit. O Salutaris hostia, literis innuens cuiusque uocis et principium et finem. Cuius unum duntaxat Kyrie adponere placuit cum initij resolutione, ut ex his Lector, quae nimis multa sunt, reliqua facilius ad eandem formam discutiat. Sane uocum initia hisce IIII produntur literis, S.C.T.B. et S quidem supremae uocis, nos Cantum uocamus, C. Contratenoris nunc Altum nominant. T. Tenoris. B. Baseos. Finis etiam eisdem, sed semicirculo tectis literis indicatur.

Eiusdem Petri Platensis IIII uocum fuga ex unica sed aliter, ad eundem Hypodorium.

[Dodecachordon, 445,2; text: [Kyrie] eleison, [Kyrie eleeson], Initiorum resolutio, Cantus, Altus, Tenor, Basis.] [GLADOD3 205GF]

[446] Sed ad Iodocum redeamus, de quo ceperamus. Idem author saepe ex una duas fecit uoces hoc modo, Praecinente uocem aliquo, Alter unius temporis mora sequebatur eandem canens uocem, sed certe tono uel leuatam uel depressam, ut qui cantionem in sol incepisset, audiret alterum in la incipientem, aut contra si prior in la cepisset, sequens in sol ordiebatur. Vnde binorum Modorum systemata coludebant. Cuius rei aliquot eius exempla subijcere placuit, cum Modorum praescriptione. Sunt enim sane elegantia.

Ionici Hypoionicique connexorum exemplum finitum ut Phrygius

[Dodecachordon, 446] [GLADOD3 206GF]

[447] Poterant duae hae uoces a mediocriter etiam exercitatis sub una cani per notatione: Verum et hic et in sequentibus ad hoc proderunt Lectori binae pernotationes, ut binorum Modorum incessum luculentius uideat. Et in hoc quidem exemplo finis utrorumque in Phrygium tortus est ad authoris arbitrium, Quippe ut binis connexionibus suos daret fineis fieri non potuit, quaesiuit igitur externum hospitem, cum contra in exemplo sequente Dorij Hypodorijque connexioni suum dederit finem: Ionico Hypoionicoque non dederit.

Dorij Hypodorijque connexorum exemplum in Phrygij finitum sede

[Dodecachordon, 447] [GLADOD3 206GF]

[448] In hoc exemplo sane plus licentiae in ascensu ac descensu quam Modorum ambitus desyderet. Sed sic fuit homo Iodocus noster nimis ingenio lasciuiens, quemadmodum antea diximus.

Dorij Hypodorijque connexorum exemplum cum Semiditono superne

[Dodecachordon, 448] [GLADOD3 207GF]

[449] In priore exemplo altera uocum tono leuabatur, hic eodem deprimitur, quemadmodum et in sequenti.

Ionici Hypoionicique connexorum exemplum cum Ditono superne, sed non suo finitum loco.

[Dodecachordon, 449] [GLADOD3 207GF]

[450] Post huius exempli medium proportio sesquipla admixta est admirabili sane syncopatione per totum tractum, sed uera tamen ratione.

Phrygij phrasis ac systema superne semitonio inferne tono adiectis, finis licentia quaesitus.

[Dodecachordon, 450] [GLADOD3 208GF]

[451] [Dodecachordon, 451; text: Dorij phrasis ac systema adiecto inferne ac superne tono, finis in diatessaron infima chorda.] [GLADOD3 208GF]

[452] Delectatus est idem Iodocus fuga ad minimam instituta, quod in Missa Lhome arme ad sextum Tonum in extremo Agnus Dei mirifice ostendit. Est et haec, quam hic subiecimus, insignis eiusdem cantio, in qua duae item uoces ad fugam minimae institutae sunt.

[Dodecachordon, 452] [GLADOD3 209GF]

[453] [Dodecachordon, 453; text: Fuga ad minimam] [GLADOD3 210GF]

[454] Okenheim

Haec hactenus de Iodoco satis superque. Antiquior aliquanto fuit Okenheim et ipse Belga, qui ingenio omneis excelluisse dicitur. Quippe quem constat triginta sex uocibus garritum quendam instituisse. Eum nos non uidimus. Certe inuentione et ingenij acrimonia admirabilis fuit. Amauit autem [katholika] in cantu, hoc est, Cantiones instituere, quae multis cantarentur modis ad cantorum propemodum arbitrium, ita tamen ut Harmoniae ac consonantiarum ratio nihilo secius obseruaretur, quale in primis hoc eius ferunt carmen, in quo aureis habeas oportet. Fuga trium uocum in Epidiatessaron (nam sic nunc loquuntur) post perfectum tempus.

[Dodecachordon, 454] [GLADOD3 211GF]

Idem Okenheim Missam ad omnem Tonum (ita enim ipse nominauit) composuit cum ad treis duntaxat uoceis, secundum treis diatessaron species, decantaretur, nulla initio claui adposita, sed circulo duntaxat cum uirgula interrogatoria uel lineam uel spacium notante. Eius Missae unum [Kyrie], ut ita dicam adponere placuit, ut Lector uideret Tenorem eius uel in ut, uel in re, uel in mi exordium habere posse. Adiectum et Benedictus duarum uocum, ex eadem.

[455] [Dodecachordon, 455; text: Cantus, [Kyrie eleeson]. Altitonans, Tenor, Basis, Benedictus.] [GLADOD3 212GF]

[456] Iacobus Hobrechth.

Tertius in hac classe haud dubius est Iacobus Hobrechth et ipse Belga, quippe qui D. Erasmo Roterodamo Praeceptor fuit, Cuius iudicium de eo in AEolio retulimus. Hunc praeterea fama est, tanta ingenij celeritate ac inuentionis copia uiguisse, ut per unam noctem, egregiam, et quae doctis admirationi esset, Missam componeret. Omnia huius uiri monumenta miram quandam habent maiestatem et mediocritatis uenam. Ipse hercules non tam amans raritatis, atque Iodocus fuit. Ingenij quidem ostentator sed absque fuco, quasi qui auditoris iudicium expectare maluerit quam se ipse efferre. Multae passim huius uiri sunt Compositiones, et nos aliquot eius in hoc adeo libro exempla Lectori ostendimus, maxime cum de sesquipla ratione dissereremus. Ideoque de eo plura dicere supersedemus.

Antonius Brumel.

Antonius item Brumel dignus qui inter eximios Symphonetas numeretur, magis tamen diligentia et arte ualuit quam naturae indulgentia. Huius extat Missa de Beatissima Virgine MARIA IESV Christi matre, magno uiro digna: sunt et aliae quaedam eius Missae, sed ex ea, quae [drinx] inscribitur, treis binarum uocum cantilenas huc adponere placuit ad exercitationem sane utileis.

[Dodecachordon, 456; text: Pleni sunt et terra gloria tua.] [GLADOD3 213GF]

[457] [Dodecachordon, 457; text: Pleni sunt terra gloria] [GLADOD3 214GF]

Sequuntur aliae eiusdem Antonij Cantiones

[458] [Dodecachordon, 458; text: Benedictus qui uenit in nomine Domini, Tenor, Agnus Dei] [GLADOD3 215GF]

[459] [Dodecachordon, 459; text: Benedictus qui uenit in nomine Domini, Cantus, Agnus Dei Qui tollis Peccata mundi Miserere nostri] [GLADOD3 216GF]

[460] Henricus Isaac

Sequitur haud imerito Symphonetas iam dictos et arte et ingenio Henrichus Isaac Germanus. Qui et erudite et copiose innumera composuisse dicitur. Hic maxime Ecclesiasticum ornauit cantum uidelicet in quo uiderat maiestatem ac naturalem uim, non paulo superantem nostrae aetatis inuenta [themata], Phrasi aliquanto durior nec tam sollicitus, ut consuetudini quid daret, quam ut elimata essent, quae ederet. Id etiam uoluptati duxit copiam ostendere maxime Phthongis in una quapiam uoce immobilibus, caeteris autem uocibus cursitantibus ac undique circumstrepentibus, uelut undae uento agitatae in mari circa scopulum ludere solent, Quod et Hobrechthum fecisse constat, quanquam alio quodam modo. Hic Isaac etiam Italis notus fuit. Nam eius mentionem, ut libro priore diximus, facit Politianus, cuius aetate hunc uixisse constat. non multum ante hanc nostram. Idem Isaac obscura quaedam, nec omnibus obuia composuit, qualis in primis haec est cantio ex Prosa de Diuae Virginis Mariae conceptione. In qua non tam probo aenigmaticam propemodum institutionem, cum alijs fere cantoribus communem, quam id per hunc etiam demostratum esse, quod superius in hoc adeo libro ostendimus, nempe hanc nouam artem, nondum certis legibus ita constrictam, ut non cuiuis Symphonetae aliquid liceret, quod ita manifestum medius fidius est, ut a nemine negari possit.

[Dodecachordon, 460; text: Conceptio Mariae Virginis Quae nos lauit a labe criminis, celebratur hodie, Dies est laeticiae.] [GLADOD3 217GF]

[461] [Dodecachordon, 461; text: Conceptio Mariae Virginis, quae nos lauit a labe criminis, celebratur hodie, Dies est laeticiae. Sequitur resolutio] [GLADOD3 218GF]

[462] In hac itaque Cantione Tenor Dorius est elegantissimus cum tono inferne. Basis autem AEolij Phrasis, sed finis Hypodorij, nec mirum cum essentia et natura eandem habeant Diapason speciem. In cantu Diapente est quatuor Modorum, cum tono inferne, semitonio superne. Altus Dorij Systema habet finitum suo more infima Diatessaron chorda, non Diapente. Caetera Lector ipse dispiciat. Nam nos Modorum potissimum rationem explicandam suscepimus, reliqua obiter duntaxat, et ut dicitur per transennam.

[Dodecachordon, 462; text: Conceptio Mariae Virginis, quae nos lauit a labe criminis, celebratur hodie, Dies est laeticiae.] [GLADOD3 219GF]

[463] [Dodecachordon, 463; text: Conceptio Mariae Virginis, quae nos lauit a labe criminis, celebratur hodie Dies est laeticiae.] [GLADOD3 220GF]

[464] Ioannes Mouton

Ioannes Mouton Gallus, quem nos uidimus, quemadmodum antea in hoc adeo libro testati sumus, raritatem quandam habuit studio ac industria quaesitam, ut ab alijs, quos hactenus commemorauimus differret, alioqui facili fluentem filo cantum edebat. Maxime autem in Principis Francisci gratiam, a quo honeste decoratus erat, respiciens, Psalmos ac uulgata quaedam proferebat, quod testatur cantio, Domine saluum fac Regem, quam in Dorio retulimus. Porro grauissimas Missas composuit a Leone .X. Pontifice Maximo approbatas, qualis Alma Redemptoris ac alia permulta, quae in manibus sunt omnium. Nos duas eius de Beata Virgine MARIA adponemus cantiones: ex quibus Lector iudicet eius uiri Phrasin.

[Dodecachordon, 464; text: Salue Mater saluatoris Vas electum: uas honoris: uas misericordiae. Sis pro nobis fons ueniae.] [GLADOD3 221GF]

[465] In priore hac cantione ita Basin instituit, ut nihilo secius ex ea uoce Altum canas ex aduerso constitutus, ijsdem etiam notulis, sed ad te uersis. Ita duo suam uterque uocem incinent ex una. Idque in Diapason et duorum temporum spacio sese consequentes, ita ut Basis in D. magno incipiat, Altus post duo tempora in d paruo. Praeterea ut Altus ita descendat, quemadmodum Basis ascendit: Cantio Dodrij Phrasin sapit, quod in Tenore potissimum cernitur, qui pulchre Dorius est. Sed Resolutionem eius nihilominus adposuimus, quod illi uocant. Ad longum.

Ad longum

[Dodecachordon, 465; text: Salue Mater saluatoris Vas electum uas honoris. Vas misericordiae: sis pro nobis fons ueniae. Duo aduersi aduerse in unum] [GLADOD3 222GF]

Sequentem autem octo uocibus instituit, qui concentus quam mihi placeat, superius Capite XIII huius ostendimus. Itaque praeter morem nostrum id nos fecisse fatemur, quod in hanc commentationem huiusmodi concentum adduxerimus, qui quaternum probamus. Quanquam communi omnium opinioni refragare non est admodum ciuile. Sed lectoris imo auditoris iudicium esto in hisce et in alijs similibus. Tenor Hypoionicus est. Basis uere Ionica. Cantus et Altus mixti.

[466] [Dodecachordon, 466; text: Nesciens mater uirgo uirum peperit sine dolore Saluatorem seculorum ipsum Regem angelorum Sola uirgo lactabat ubere de coelo pleno. Octo uocum] [GLADOD3 223GF]

[467] [Dodecachordon, 467; text: Nesciens mater Virgo uirum peperit sine dolore, Saluatorem seculorum Ipsum Regem angelorum Sola Virgo lactabat ubere de coelo pleno. Mouton] [GLADOD3 224GF]

[468] Verum enimuero non modo nimis longus, sed ineptus me hercules etiam fuero, si omneis recensere uoluero uel huius, uel ante nos aetatis Symphonetas, multo magis etiam si eorundem Cantiones. In primis autem hoc de me hic fateri libet, semper displicuisse nobis cum leueis omnes Cantiones, nihil nisi garritum quendam adferenteis, ac ad stultorum aureis demulcendas institutas, quales sunt illae Centonum laciniae male consarcinatae: Tum maxime lasciuas ac turpeis, quibus nunc omneis Christianae nationes, pro dolor, personant, et refertae sunt ubique. Ego hunc cantum grauem uolo, et ad Dei Optimam Maximam laudem pertinere, non ad ostentationem. Volo honestae uoluptati adesse. Denique ad Ingenij culturam adhiberi, ac maxime ad album puerorum os formandum, ut inquit Flaccus. Iucunditatis gratia quaesitus ac inuentus est, sed praeterea multis rebus utilis esse potest, Iocos, modo sint maturi et honesti, ab hoc non secludo. Caeterum plus laudis habent ac uere merentur Ioci, si qui incidunt cum grauitate et occasione quaesiti: Quales Iodoci Pratensis aliquot feruntur, et qualis est quem iam dicturi sumus. Lutuichus Francorum Rex eius nominis XII. admodum exili uoce fuisse dicitur. Is haud scio qua Cantione olim delectatus, cum a Cantorum suorum Primario rogasset, Ecquid Cantionem aliquot uocibus institueret, In qua et ipse aliquam canere uocem posset. Cantor admirans Regis postulationem, quem sciebat Musices prorsus ignarum, ac paulum cunctatus, tandem inuento quod diceret, faciam, inquit, Domine Rex Cantionem, in qua et Maiestati tuae dabitur canendi locus. Postridie quam pransus fuisset Rex, ac Cantilenis more regio recreandus esset: Cantor eam quam mox subijciemus attulit Cantionem, quatuor institutam uocibus. In qua non tam probo ingenium artis, atque laudo industriam cum arte coniunctam. Nam Cantionem eam ita instituerat, ut pueri duo Cantum incinerent ex uno Themate subtiliter sane ac tenere, uidelicet ne Regis uox, oppido gracilis obtunderetur. Alteram uocem Regi dederat uno perpetuo phthongo pernotatam Altitonantis sub limitate, quae Regiae uoci apta esset. Nec contentus eo lenocinio (Tanta sedulitate omnia prospiciebat in re quidem parua, sed ex qua ipse beneuolum sibi fecit principem) ne Rex uacillaret, ipse symphonetes cantaturus Basin ita eam adornauit, ut identidem altero dimidij temporis phthongo in octaua succurreret Regi. Est autem octaua uelut unisonus, per quam Regis uox mire iuuabatur. Risit machinamentum Rex hilariter, ac cum gaudio hominem dimisit nec indonatum, nec absque optata gratia. Huiusmodi iocos dixi mihi placere. Sed nunc audiamus rarum miraculum, Regem ipsum cum suis Cantoribus intonantem. Verba erant linguae Romanae, illius mutilae, qua nunc, derelicta uetere Gallorum lingua Gallia balbutit uerius quam loquitur. Sed liberum esto cuique quod notulis uolet subscribere.

[469] [Dodecachordon, 469; text: Cantus, Regis Vox, Basis] [GLADOD3 225GF]

Peroratio

Haec ferme sunt quae de XII Musicorum Modis, admonenda duxi de quibus Plura dici posse fortassis non est dubium, At citra taedium, potuerint ne plura adduci, id uero apud me per ambiguum, quando necessariorum nihil omissum est. Ideoque nec plura addam, donec animo meo id certo sedeat. Interea lectores oppellam hanc boni consulant. Friburgi Brisgoae,

[telos].

[theo doxa].

[470] In laudem Citharae ac Musices, Glareani ivvenile carmen dvm Agrippinae Coloniae philosophiae daret operam ad Ioannem Coclaeum Noricum Theologum.

Gaudebam lepidas cithara crepitante camoenas

Tangere, et argutae fila canora lyrae.

Cornibus hymniferum tollit caput illa reduncis,

Ceu cultos uideas ludere saepe capros.

Et querulum collum clauo submugit eburno,

Ventre latent blandi corpora mille soni.

Admiror sonitus, aequatuque foedera pacis,

Cur medio summum concinat atque graue.

Murmurat ima graui, dum tangis chorda susurro:

Respondetque leui pulsa suprema sono.

Denique quae tremulis uenit hinc symphonia Phthongis

Mulceret fauces Cerbere saeue tuas.

Et num te sileam sacer et diuine Poeta,

O Dauid querulae gloria prima lyrae?

Munera Pannonio tua sunt maiora metallo,

Et meliora tuis picte Sabaee focis.

Orphea commemorant cithara traxisse Leones,

Et testudineo saxa fidisse sono.

Te quoque cum regno Pluto mulcebat opaco,

Eurydicen cogit reddere docta Chelys.

O quo te memorem cantu dulcissime Arion,

Ad cuius pulsum monstra marina ruunt?

Et Thamyris Musis, contendit Marsya Phoebo,

Contendunt numeris ordine quique soni.

O quam dulce melos, uiuat iucundus Iopas,

Et tum Terpandri Timotheae Lyra.

Stridula semiferi Chironis barbyta, nunquam

Dircaei uatis carmina laude carent.

Hoc sanctum donum, hoc nobis uenerabile munus,

A superis coeptum est, tu quoque Phoebe dabas.

Et mihi persuasi citharam claro aethere lapsam,

Quippe puto modulis pulchrius esse nihil.

[telos].


Previous part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License