Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.Air] COMPENDIVM MVSICES, TAM figurati quàm plani cantus ad formam Dialogi, in usum ingenuae pubis ex eruditis Musicorum scriptis accurate congestum, quale ante hac nunquam uisum, et iam recens publicatum. Adiectis etiam regulis de Concordantiarum et componendi Cantus artificio, summatim omnia Musices praecepta pulcherrimis exemplis illustrata, succincte et simpliciter complectens.

PRAETEREA ADDITAE SVNT FORMVLAE IN TONANDI Psalmos, et ratio accentus Ecclesiastici, legendorum quoque Euangeliorum et Epistolarum.

AB AVCTORE LAMPAdio Luneburgensi elaborata.

BERNAE IN HELVETIIS per Samuelem Apiarium.

M.D.LIIII.

[f.Aijr] IN LAVDEM MVSICES IOANNES TELORVS.

QVEM non delectet diuine Musicamentis?
Cui non organicos suscitet illa sonos?
Musa sonis penetrat sensu, et pectora mulcet
Haec uitae comes est, gaudia mentis habet.
Haec decus, haec ipsa est hominumque Deumque uoluptas
Qua sine nil animis, complacet usque pijs.
Spiritus ac ueluti corpus sustentat et auget
Musica sic animos excitat atque fouet.
Aethereis Sphaerarum uocibus ipsa resultat
Musica uox, uocum quae parit omne melos.
Numinis haec habet afflatus, dulcedine cantus
Permouet atque rapit quodque sonare ualens
Musica sic placeat multis è millibis unum
Virtutis munus, quod colat omnis homo.

[f.Aiijr] STVDIOSO MVSIces, Eberardus à Rüml. Vituduranus Salve.

Si alio nullo merito certè propter uetustatem et Inuentores Musica omnibus lurè commendatissima extitit, cui priscis temporibus tantum et studij ac venerationis sit habitum, ut ijdem Musici Quinti teste, et Vates et sapientes iudicarentur. Propterea quod haec cum diuinarum rerum cognitione coniuncta, sacris etiam plerumque adhibita fuerit, atque hoc ipsum non sine maxima ratione. Per spexère enim sapientes uiri plaerasque liberales disciplinas, in his quae extrinsecus adueniant occupatas, hanc uero solam penitus à spiritus arcano proficisci ut nullo certiori teste, quicquid in animo uersemus, nisi uocis modulamine significemus, ut pote quae reconditissimas [f.Aiijv] cogitationes mentis perspectas, et exploratas habeat, unde etiam mos inoleuit ut si qui pietatem, quam deuotionem erga deum appellant, testari uoluerint, hoc non absque uocis significatione praestiterint, testem uidelicet adhibentes qui ut dissimulare nolit sic etiam nesciat. Quod ubique ex diuinis atque prophanis literis uatumque canticis potissimum tamen psalmo grapho, luculenter, apparet. Ad haec apud priscos gratulandi officium, si quis nouam uineam plantasset, nouas aedes incoleret, aut aliud quippiam noui exorsus fuisset, sicut etiam annona collecta, gratias canebant, non nisi Musices praesidio peragebatur. Sed quando nemo sanus, hanc ingenuam disciplinam aspernetur, quod, à probatissimis magno semper in precio sit habita, atque hinc miris et condignis praeconijs celebrata, maximi tamen faciendam uel ipsa Natura demonstrat, quod haec plurima nobis adminicula praestiterit ad huius officium explendum, uocisque [f.Aiiijr] flexum recte modulandum: unde etiam hoc consequitur, ut saepe, licet rudi et inerti cantillatione perstrepemus, laborum tamen graues molestias leniamus, solemur et fallamus. Caeterum haec non modo suo fungitur officio, si nos ad alacritatem siue aliam mentis affectionem uoce testandam perpellat ac excitet: uerum etiam ubi alios (ut obticeam interim nutricum cantus quibus infantes ad somnum inuitant, aut aliàs concitatos demulcent) Musices officio concinnè defungi percipiemus siuè id chordis uel uoce alijsque instrumentis in hoc institutis fiat, ad nos etiam commouendos ac excitandos, suas quas habet uires exerat, qua sub miniculante, in aduersis solatia ad dolorem nostrum subleuandum administrantur simul ad honestas et arduas res amplectandas extimulamur, quod uel poëtarum carminibus satis liquebit, ut interim que passim experimur non referam. Prolixior fierem si de Dorio modo quo Timotheus Alexandrum percellebat ac incitabat: [f.Aiiijv] Lydio quoque qui à quibusdam fletibus, aut Mixolydio qui perturbatior Tragedijs accommodus uisus alijs que plura percenserem. Dorius enim ad grauiores, uocis actiones. Lydius ad acutiores, Phrygius ad medias, utilis habebatur: Sed hoc tantum perstringam, quod cuius promptum, Musicam, uidelicet, tantam habere cum Grammatica Dialectica et Rhetorica connexionem affinitatemque, ut nisi rerum uocabula conuenienti et debita uocis, uel intensione uel remissione proferantur, uniuersum Rhetoris officium, quod in eloquendo potissimum constituitur mancum et mutilum reddatur, atque omni gratia destitutum prorsus corruat. Non itaque temere hunc locum in disciplinarum ordine in quo censetur, sortita est, quae uidelicet Colophonem dictis artibus addat easque quasi plane absoluat, ut digne [hamousos] dicatur, quasi literas omino ignoret qui hanc non calleat. Iam uero licet inter cetera uocem quoque habemus à Natura inditam, [f.Avr] uniuersa tamen sic confusa nobis exhibita sunt, ut nisi artium excolantur beneficio, rudia maneant et nihil liberale adeoque exculto homine dignum hinc consequatur, nisi quatenus ratio (sed apud paucos) quaedam attemperarit, cui quoque Artium praecepta, studio et opera maximorum uirorum debemus, omnium siquidem disciplinarum primordia et uelut seminaria à Natura percepimus, que deinde cultu artium in uberem prouentum producuntur. Proinde operam optime collocasse uidentur qui studium, in hanc praeclaram disciplinam promouendam posuerint, splendidam gratiarum Coronam à bonis reportaturi, Sed expedit etiam nosse quomodo quidque sit tradendum, ut si quid pueris instituitur, breue sit, ne praeceptorum uel longitudine, uarietate, seu multitudine potius obruantur quam quid emolumenti consequantur, uidetur hic AVCTOR LAMPADIVS, ipsum ita obseruasse quam qui maximè hoc duntaxat respiciens [f.Avv] ut erudiret, non quo se uanè ostentaret, etiam hinc summam perspicuitatem libello suo addens, quod iuxta morem antiquissimorum philosophorum, in formam Dialogi, hanc artem simplicissime et distincte tradidit, exemplis etiam luculentis omnia illustrauit, ut non rantum in aures traditam artem, uerum etiam ad oculos paratam habeas hanc igitur ab ingenua pube uotis summis amplecti cupiam quae ex perietur, quantum hinc emolumenti sit adeptura si ad reconditiora eius inuestiganda strenuam et solertem operam adhibuerit. Vale.

Datum Bernae Helueticae. Mense Martio, Anno M.D.XLVI.

[f.Avir] DILIGENTI CALCOgrapho. Domino Mathiae Apiario, Amico suo Gratiam et pacem à Domino.

Salve. De libello meo, amice haud Vulgaris. Domine Apiari, quem nuper tibi per Dominicum Dreuerum misi de quaestionibus Musicis, ex eruditissimis quorundam scriptis delectis, quemque puer meus: ex meo, perperam (uti ex dominicis uerbis accepi) exscripsit, ederem nè an supprimerem, uehementer dubitaui. Rogarunt me, et saepe, et multum, uiri, cum docti, tum pij, ut curarem excudendum, quod non parum fructus inde rediturum ad iuuentutem, musicae artis nobilissimae studiosam, censerent. Vt taceam, quod plurimi nostrae prouinciae cantores, in oppidulis habitantibus, et huius rei praecipui fautores, non raro solicitauerint, [f.Aviv] id sedulis praecibus, vt emiterem et Musicae studium, hac qualecunque ratione iuuarem ac promouerem. Similiter de libello componendarum cantilenarum, et partibus de quatuor summis festis, quas tibi in breui quoque per Dominicum mittam, eadem efflagitauere. Quis precibus tam pijs non moueretur? quis votis tam sanctis non uinceretur? quis non contemneret momos istos et uitiligatores, quibus unicum est studium semper aliena calumniari, credentes fore, ut ea ratione, nomen sibi, et laudem, et decus parent. Quibus datum est, quod hactenus musicam non inuulgauimus. Sed uicit tandem (ut dicebam modo) piorum quorundam iusta precatio, uicit inquam, animus quem habeo, erga eruditissimos huius artis cultores. Quod, si qui sunt, quibus labor noster improbatur, quod pauciores sint, in nostro libello, quaestiones, quam ipsi uelint, istis responsum uolo, satius esse, pauca fideliter tradere, quam puerorum ingenia longis [f.Avijr] ambagibus, et quidem inutilibus, morari et cetera. Sentiant igitur calumniatores isti, vt lubet, Equidem non dubito, Augustini sententiam esse satis probatam, ac ueram, dicentis: parua non sunt contemnenda et cetera. Itaque parui facio, si apud istos male audiam, dum modo prosim, quibus Musica ars nobilissima est cordi, Ego, ut paucis indicem, quid in his questiunculis Musicis adornando spectarim, volui hanc artem nobilissimam ad quam nos Quintilianus, et reliqui doctissimi etiam atque etiam hortantur, omnibus, totius germaniae, pueris, esse in promptu. Digessimus quoque in libello nostro, ad singula praecepta, singula, et omnis generis, exempla. Adieci quoque psalmodiam, Et de legendis lectionibus, Euangelijs, Epistolis et id genus alijs exempla, quorum in sanctis vsus est, templis, et ea ratione, vt omnes habeant, in primis Concionatores, cantores, pueri, singula, de ecclesiasticis rebus, praecepta, et exempla, quibus modulandis, animos [f.Avijv] ad cantandum assuefaciant. Caeterum, quod noster, quicquid est libelli, tibi. Domine Apiari, ad imprimendum sit missus, fecit Christianus tuus animus, et singularis, de musicis rebus, amor, cui nihil (vt audio) est gratius, nihilque dulcius, quam quod iuuentus studeat bonis cum artibus, tum moribus, in primis syncerae pietati, atque sese Musica arte nobilissima iugiter exerceat bene vale, domine mi. Et si conatus ille noster foeliciter ceciderit, addetur animus nobis, Deo fauente, ad audenda maiora. Ex Luneburgo, calendis Martij. Anno 1537.

Tuus ex animo

Auctor Lampadius non personatus sed verus amicus.

[f.Aviijr] AVCTOR LAMPADIVS Ioanni Leonardo Toebinck, et Ioanni Schomacher, optimae spei pueris partritijs.

Salutem dicit plurimam.

Exigit Quintilianus à praeceptoribus, studiosi pueri, non solum ut sint bonis moribus praediti, sine quibus non utiliter literae, quantumuis elegantes, discuntur, et eruditi, quod hi tantum feliciter docere, que probe teneant possint, sed etiam, ut fideliter fidei suae commissos, instituant. Quod nemo facile prestabit, qui se ad captum auditorum suorum non demiserit. Quum igitur mihi, tradendae Musice, artis nobilissimae, in schola nostra, mandata sit prouincia, iudicaui muneris esse mei, rudes adhuc eius artis pueros, primis elementis, perspicue et simpliciter imbuere. Contraximus igitur ex huius artis clarissimis professoribus, tantum Canonum et praeceptorum [f.Aviijv] Musicae, quantum tenerae aetatulae satis esse putauimus, in breues et apertas quaestiunculas quas uobis inscribere ac in rem totius scholae nostrae publicare, nobis uisum est non indignum. Quo facilius et uos prima Musicae rudimenta percipiatis, et aequus iudex penitus intelligat, calumniatores ludi nostri, impudenrer agere, quum blaterant, pueros scholae nostrae, negligi, cum in alijs bonarum artium rudimentis, tum in Musicis. Vestri est officij, gratis animis, hoc quicquid est libelli, suscipere, ac in his quaestiunculis perdiscendis uos diligenter exercere, et praeceptores uestros non minus amare quam studiam: Valete optimae spaei pueri. Data Luneburgi, ex aedibus nosiris, Anno 1537.

[f.Bir] COMPENDIVM MVSICES EX ERVDITISSIMOrum Musicorum, scriptis in usum Tyronum in Dialogi formam congestum.

QVID est Musica? Est quae rectas cantandi formulas demonstrat teuto: Ein singe Kunst.

Quotuplex est? Duplex, Theorica et Practica.

Quid est Theorica? Est ars quae diuersorum sonorum proportionem, ingenio et ratione perpendit.

Practica quae est? que certum psallendi modum praescribit.

Principalis Practice Musices Diuisio.

Quotuplex est practica? Duplex, Choralis et Mensuralis.

[f.Biv] Quid est Choralis Musica? Est quae nullo notarum discrimine constat.

Quid est mensuralis? quae circa varias notarum, pausarumque species consistit, de qua inferius.

De Clauibus Musicis.

Quid est clauis? Est uocis formandae index, adhaerens lineae aut linearum interuallis.

Quot sunt claues? uiginti, Recita? [Gamma]ut, Are, Bmi, Cfaut, Dsolre, Elami, Ffaut, Gsolreut, alamire, [rob]fa[sqb]mi, csolfaut, dlasolre, elami, ffaut, gsolreut, aalamire, [rob][rob]fa[sqb]mi, ccsolfa, ddlasol et eela.

Sunt ne plures Claues praeter uiginti? Minime, uerum quando in Scala [rob]molli, [rob], clauis in duas diuiditur, tunc uiginti due numerantur.

[f.Bijr] De Clauium dispositione,

Quid est Clauium dispositio? Est Musicalium, in ordinem quendam distributio.

Quot sunt dispositiones Clauium? tres, infima, media, et suprema.

Infima quae est? quae octo claues includit, [Gamma]vt, Are, Bmi, Cfaut, Dsolre, Elami, Ffaut, et Gsolreut, dicuntur etiam graues siue capitales.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Bijr; text: Cur dicuntur, Infimae? Graues? Capitales? quia, Infra omnes ponuntur, grauem sonum reddunt, capitalibus et grandiusculis literis scribuntur] [LAMCOM 01GF]

[f.Bijv] Media quae est? Quae septem claues continet, ut alamire, bfa[sqb]mi, csolfaut, dlasolre, elami, ffaut, et gsolreut. Et uocantur, Mediae, acutae, et minutae.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Bijv,1; text: Quare uocantur, Mediae? Acutae? Minutae? quia, intra infimas et supremas ponuntur. acutum sonum praebent. minutis ac pusillis literis scribuntur.] [LAMCOM 01GF]

Suprema quae est? Quae quinque Claues includit. scilicet aalamire, bbfa[sqb]mi, ccsolfa, ddlasol, et eela, quae etiam geminatae et excellentes dicuntur.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Bijv,2, text: Qua ratione dicuntur. Supremae? Geminatae? Excellentes? ratione positionis quod geminatis literis scribuntur quia caeteras omnes suo sono excellunt] [LAMCOM 01GF]

[f.Biijr] De Compositione Clauium.

Quid est compositio Clauium?

Est Literarum et vocum Musicalium coniunctio.

Quot modis Claues componuntur? Duobus, ex literis et syllabis.

Quot literis? septem, ut, a, b, c, d, e, f, G,

Quot syllabis? sex. vtpote, vt, re, mi, fa, sol, la, quae in Musica voces dicuntur. Hic obseruabis puer, literam, in compositione clauium, semper debere praeponi, iuxta illud.

Principium cuiusuis Clauis litera est, finis uero uox,

De Scala.

Quid est Scala? Est bene canendi fundamentum. Nam nisi quis in ea fundamenta fideliter iecerit, difficile certam modulandi artem consequi poterit.

[f.Biijv] Scala Generalis in qua Claues continentur.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Biijv; text: Vt, dd, cc, bb, aa, g, f, c, d, b, a, G, F, E, D, C, B, A, [Gamma]amma, la, sol, fa, mi, re, vt, [sqb][sqb]mi, [sqb]mi] [LAMCOM 02GF]

Quot ex dictis clauibus dicuntur signatae? [f.Biiijr] quinque, ut [Gamma]ut, Ffaut, csolfaut, gsolreut, et ddlasol.

Cur vocantur signatae? quia expresse in cantus exordio ponuntur.

Qua ratione? quod cantoribus certam intonandi rationem praemonstrant.

Signa clauium signatarum in vtroque cantu.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Biiijr; text: c, f, [Gamma], dd, G, g, et alia per multa.] [LAMCOM 02GF]

Quot ex his sunt magis familiares? duae scilicet, f et c. Reliquae in cantu mensurali sunt frequentiores, praecipue in compositione cantilenarum ad quam maxime conducunt.

[f.Biiijv] De distantia earundem.

Et distant inter se mutuo per diapenten, F, tamen ab [Gamma]amma distinguat septima quamuis.

De uocibus.

Quid est uox Musicalis? Est syllaba qua clauium tenor exprimitur.

Quot sunt uoces? sex, scilicet, Vt, re, mi, fa, sol, la.

Differunt ne uoces? maxime, nam ex dictis sex uocibus quaedam molles, quaedam durae, et quaedam mediocres siue naturales dicuntur.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Biiijv; text: Quot sunt, Molles? Durae? Mediocres siue naturales? quae sunt, ut et fa, mi et la, re et sol, Cur dicuntur. Mediocres, quia, mollem, durum, mediocrem, sonum praebent] [LAMCOM 03GF]

[f.Bvr] Exercitatio sex uocum Musicalium.

DISCANTVS.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Bvr,1] [LAMCOM 03GF]

Ordo uocum differentiarumque

TENOR.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Bvr,2] [LAMCOM 03GF]

Ordo uocum differentiarumque.

Quot sunt uocum deductiones? septem, quarum prima auspicium facit in [Gamma]ut, secunda in Cfaut, tertia in Ffaut quarta in Gsolreut, quinta in csolfaut, sexta in ffaut, septima in gsolreut, ut patuit in supra scriptis scalis.

De uocum mutatione.

Quid est uocum mutatio? Est unius uocis in aliam uariatio.

[f.Bvv] Quot uocibus fit? Duobus, scilicet, re, et la.

Quomodo? ascendendo fit per uocem re, descendendo uero per la, hoc modo.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Bvv; text: Amice quomodo huc intrasti. re, la] [LAMCOM 03GF]

De coniunctis seu fictis vocibus.

Quid est vox coniuncta? quae in claue canitur, in qua essentialiter non reperitur, nec in eius octaua.

Quot sunt coniunctae, siue uoces fictae? duae, scilicet, mi et fa.

Cur sunt inuentae? ob suauissimam ac laepidissimam resonantiam, quam, in cantu positae, praebent.

Quot sunt claues, in quibus iste uoces reperiuntur? in omnibus ferè clauibus poni possunt, sed hoc, propter dissonantiam uitandam.

[f.Bvir] Per quae signa indicantur? per signum [rob]mollitatis et [sqb] dure siue aspirationis. #

Quomodo? Signum [rob] mollitatis inuenitur in locis [sqb] duralibus, quando uox naturaliter dura in mollem mutatur. Signum uero [sqb] duri seu aspirationis reperitur in locis [rob] mollaribus ubi uox naturaliter dura mutatur in mollem.

Hoc modo.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Bvir; text: DISCANTVS. TENOR.] [LAMCOM 04GF]

[f.Bviv] Argutiora exempla ac suauiora, in Musica Andreae Ornitoparchi: reperies, quem, cum haec prima rudimenta perceperis, consules.

De differentia notarum Choralium.

Differunt ne notae in Cantu chorali? minime: Nam cuiuscumque speciei fuerint siue ligatae, siue non, licet formam uarient, tamen ualorem suum nunquam immutant. Omnes enim eodem tactu sunt proferendae, et cetera.

De Cantibus.

Quid est cantus? est sex vocum et continua et apta deductio.

Quotuplex est Cantus? triplex, scilicet, Naturalis, [rob] mollaris, et [sqb] duralis.

Quomodo cognoscuntur? per ut, penes ascensum, sic.

[f.Bvijr] [Lampadius, Compendium Musices, f.Bvijr,1; text: Omnis cantus habens vt in, C, c, F, f, [Gamma]Gg, est, naturalis. [rob]mollaris. [sqb]duralis.] [LAMCOM 04GF]

Exemplum de Cantu naturali.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Bvijr,2; text: Vt in Cfaut. Vt in Ffaut [rob] mollari. Vt in Gsolreut [sqb] durali.] [LAMCOM 04GF]

In C naturali, F[rob] mollari, G quoque [sqb] durali [sqb] durum triplico reliquos cantus geminabo.

[f.Bvijv] De Solfizatione.

Quid est Solfizatio? Est vocum Musicalium continua expressio.

Quid respiciendum est in Solfizatione? in solfizatione maxime considerandum est, quare cantores, in expressione vocum, diligenter [rob] clauem respiciant atquae obseruabunt, ne mi loco fa exprimant, aut contra.

Quomodo igitur istae voces quae in clauibus continentur sumendae sunt, in solfizatione? Voces sunt duplices, inferiores, quae, si cantus in altum tendit recipiendae sunt, vtpote, vt, re, mi: Et superiores, scilicet, fa, sol, la, quae in descensu cantus sumuntur: Sed in primis respicienda est scala, dura an mollis sit.

CANON.

Quotiescunque enim singnum [rob] et [sqb] praeter cantus naturam signatur, modulabitur fa uel mi quousque durauerit.

[f.Bviijr] Quomodo hoc depraehendam, quousque durauerit? non oportet exprimentem uoces, signaturam sequi, quemadmodum [rob]fa[sqb]mi, in scala [rob] molli sequimur, sed quam primum illae uoces motae fuerint, et cursus ad locum suae motionis peruenerint, tunc nec fa nec mi, sed quam scala regulariter exigit, recipienda est.

Hoc modo.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Bviijr; text: TENOR. BASSVS.] [LAMCOM 05GF]

De octauis idem est Iudicium.

[f.Bviijv] De cantu transposito notetur sequens Distichon.

Quantum conscendit clauis, tantum nota, rursus

Descendit, uerso quoque sic intellige sensu.

Cur cantus transpositio est inuenta? propter linearum inopiam, nam olim cantores suas cantiones tribus aut ad summum quatuor lineis depinxerunt, id quod adhuc hodie in omnibus feré canticorum libellis cernitur, nunc autem raro hac utimur, quia, si necessitas urget, sextam ad ijcimus lineam, quod etiam ubique obuium est.

Exemplum.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Bviijv] [LAMCOM 05GF]

Haec sunt conuiuia.

[f.Cir] De interuallis siue modis Musicis.

Quid est interuallum? est uocis à uoce distantia.

Quotuplex est Interuallum? Duplex. scilicet, simplex et compositum.

Quot sunt Interualla simplicia? quinque, vnisonus, tonus, diatessaron, diapente, et diapason. Reliqua omnia ex dictis componuntur.

Quid est vnisonus? est fundamentum et principium modorum, uel est duarum uel plurium notarum in eodem loco reiteratio, sic.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Cir] [LAMCOM 05GF]

Sequitur Tabula resolutoria de Interuallis usitatioribus.

[f.Civ] [Lampadius, Compendium Musices, f.Civ; text: Nomina modorum. Vnisonus, Semitonium, Tonus, Semiditonus, Ditonus, Diatessaron, Diapente, Semitonium diapente, Tonus diapente, Diapason, Semitonium diapason, Tonus diapason, Semiditonus diapason, Ditonus diapason, Diatessaron diapente, Diapente diapason, Semitonium diapente diapason, Ditonus diatesseron diapason, Semiditonus diapente diapason, Ditonus diapente diapason, Disdiapason, imperfecta, perfecta, secunda, mollis, dura, tertia, quarta, quinta, sexta, octaua, nona, decima, undecima, duodecima, decima tertia, decima quarta, decima quinta.] [LAMCOM 06GF]

[f.Cijr] Quot sunt semitonia? duo: Alterum Maius, fitque ex fa in mi proximum et Alterum Minus, quot fit ex tono. Iudicaturque per hoc # signum.

Quot sunt Toni? quatuor, qui mouentur in proximam secundam, sic.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Cijr,1] [LAMCOM 05GF]

Ex his quatuor reliqui omnes formantur.

Exercitatio de modis siue interuallis.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Cijr,2; text: Ter trini sunt modi quibus omnis cantilena contexitur scilicet, Vnisonus, Semitonium, Tonus] [LAMCOM 07GF]

[f.Cijv] [Lampadius, Compendium Musices, f.Cijv; text: Semiditonus, Ditonus, Diatessaron, Diapente, Semitonium cum diapente, Tonus cum diapente adhuc modus diapason, Si quem delectat eius hunc modum esse cognoscet cumque tam paucis modulis tota harmonia formetur utilissimum est eam altae] [LAMCOM 07GF]

[f.Ciijr] [Lampadius, Compendium Musices, f.Ciijr; text: memoriae commendare nec ab huiusmodi studio requiescere, Donec uocum interuallis cognitis, Harmoniae totius facillime queat comprehendere noticiam.] [LAMCOM 08GF]

De prohibitis interuallis.

Quid est prohibitum interuallum? est uocis bene sonantis contra male sonantem positio.

Quot sunt? tria, Tritonus, Semidiapente, et Semidiapason

[f.Ciijv] Quid est Tritonus? Est quarta dura, fitque ex tribus tonis, sic.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Ciijv,1] [LAMCOM 08GF]

Quid est semidiapente? est imperfecta quinta, de mi ad fa tendens, hoc modo.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Ciijv,2] [LAMCOM 08GF]

constans duobus tonis et duobus semitonium.

Quid est semidiapason? Est imperfecta octaua, de mi ad fa gradiens, quae nihil omnino sonoritatis habet.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Ciijv,3] [LAMCOM 09GF]

habetque tria semitonia et quatuor tonos.

Ad haec referuntur, septima, nona, vndecima, quae rarissime in vsum Musicum accedunt.

[f.Ciiijr] De Tonis.

Quid est Tonus? est certa regula, qua cuiuslibet cantus, melodia dirigitur.

Quot sunt toni? octo, recita? primus, secundus, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus, octauus.

Quotuplex est tonus? duplex, scilicet autentus et plagalis.

Quid est autentus tonus? est qui maiorem ascendendi auctoritatem habet, quam plagalis, vocaturque clamosus.

Quot sunt autentici toni? quatuor, vt primus, tertius, quintus, et septimus sic dicti, quia crebro octauam supra notam finalem contingunt.

Quid est plagalis? qui maiorem descendendi vim habet autento, diciturque obliquus siue humilis.

Quot sunt plagales toni? etiam quatuor, scilicet, secundus, quartus, sextus, et octauus: Hi supra finalem vocem diapenten habent, diatessaron vero infra eandem vocem constituunt.

[f.Ciiijv] Quot modis toni cognoscuntur? tribus, scilicet, principio, medio, et fine.

Quomodo cognoscitur in principio? Omnis cantus in principio ultra notam finalem mox scandens ad quintam, est autenti toni, qui uero non, est plagalis.

Quomodo in medio? penes ascensum, Nam cantus qui in medio supra chordam statiuam Diapason habuerit, est autenti Toni, qui uero non, est plagalis.

Quomodo in fine deprehenditur? per extremas uoces, hoc pacto.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Ciiijv; text: Omnis cantus exiens in, Gsolreut, Ffaut, Elami, Dsolre, est, septimi, quinti, tertij, primi, uel, octaui, sexti, quarti, secundi, toni,] [LAMCOM 09GF]

[f.Cvr] Cognitio irregularis siue transpositi cantus.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Cvr,1; text: Omnis cantus exiens in, csolfaut, alamire mi, gsolreut re, est, quinti, tertij, primi, uel, sexti, quarti, secundi, toni.] [LAMCOM 09GF]

Quando cantus transpositus in [rob], claue mi habet, est primi uel secundi toni. Si uero fa in ea considerauerit, tertij uel quarti est.

Caetera quae hic desiderantur omnia, diligens usus, artiumque omnium magister, docebit.

Sequuntur Tonorum Tropi, quibus Psalmi exeunt.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Cvr,2; text: Primi, Secundi] [LAMCOM 09GF]

[f.Cvv] [Lampadius, Compendium Musices, f.Cvv,1; text: I. II. III. IIII. V. VI. VII. VIII.] [LAMCOM 10GF]

Maiorum Psalmorum intonatio.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Cvv,2; text: Autenti. Plagales. 1. Magnificat anima, 2. magnificat anima.] [LAMCOM 10GF]

[f.Cvir] [Lampadius, Compendium Musices, f.Cvir; text: Tertij. Quarti. Quinti. Sexti. Septimi. Octaui.] [LAMCOM 11GF]

Quotuplex sunt Psalmi? Duplices scilicet: Maiores et minores.

Quot sunt Psalmi maiores? Duo, ut, Magnificat et Benedictus.

Quot sunt minores? omnes alij praeter dictos, puta qui à Dauide sunt aediti.

Sequitur minorum Psalmorum inceptio, et ad medium deductio.

[f.Cviv] [Lampadius, Compendium Musices, f.Cviv; text: III.magnificat anima mea, 4.magnificat anima mea dominum, V.Magnificat anima mea, 6.magnificat anima mea dominum, VII.Magnificat, magnificat, 8.magnificat anima mea dominum] [LAMCOM 11GF]

Quare omittis tonorum differentias? quia non sunt de musicorum essentia, et cum tam uariae sint, quis de illis certas regulas praescribere ausus est?

Qua ratione sunt inuentae? Cum, propter incertos cantores, vt eo facilior esset Psalmorum inceptio: Tum, quod Antiphonarum repetitio, Psalmis finitis esset suauior, et cetera. Nulla quidem alia ratio (meo iudicio) in medium adferri possit.

Finis plani Cantus.

[f.Cvijr] MVSICAE MENSVRALIS Compendium.

QVID est Musica mensuralis? Est ars quae varijs notarum ac pausarum figuris constans, augmentum et decrementum prolationis, iuxta signorum exigentiam, patiens.

Cur à quibusdam dicitur noua? propter notarum incrementum et decrementum. Nam notae veteris Musicae, id est, Choralis, non patiuntur augmentum neque prolationis decrementum.

Quot sunt species figurarum simplicium? Octo.

Sequuntur Figurae et nomina notarum.

[f.Cvijv] [Lampadius, Compendium Musices, f.Cvijv; text: Scilicet. maxima. longa. breuis. semibreuis. minima. semiminima. fusa. semifusa.] [LAMCOM 12GF]

Quid interest inter notarum caudam, sursum aut deorsum tractam? nihil omnino. Nam cauda, in simplicibus notarum figuris, qualitercunque tractà, non immutat notarum ualorem.

Quot ex dictis figuris dicuntur Maiores? quinque, quas prisci obseruabant, quoniam hae quinque in omnem, nouae Musicae, rationem, puta augmentationem et perfectionem incidunt, ut [MXv], [Lv], [Bv], [Sv], [Mv], Reliquae tres, ut, [M], [Mvxrt], [Mvxrtvx], quas posteritas gratia subtilitatis adiecit, perfectionem non patiuntur, ob id minores uocantur.

[f.Cviijr] De notarum ualore.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Cviijr; text: Alia figurarum dicitur. maxima, longa, breuis, semibreuis, minima, semiminima, fusa, semifusa, quae valet, Octo tactus siue Semibreues. quatuor tactus scilicet, Semibreuis. duos tactus, scilicet, Semibreuis. Integrum tactum. horum, 2, 4, 8, 16, faciunt tactum] [LAMCOM 12GF]

De Pausis.

Quid est Pausa? Est tractus per lineae iubens canentem silere.

[f.Cviijv] Cur pausae sunt excogitatae? propter tria, Primum, vt dissonantiam fugiant: Secundum, vt cantum concinnis fugis et canonibus textum exornent. Tertium ut modulatoribus dent uigorem atque canantes recreaent.

Quot sunt pausarum species? tot, quot notarum, demptae maximae, loco cuius, duae longae pausae ponuntur.

Vt sequens exemplum indicat.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Cviijv] [LAMCOM 13GF]

Sunt ne plures pausarum species praeter dictas? sunt adhuc duae quae peculiaribus suis characteribus signantur, una Modalis, altera generalis dicitur.

Quae est modalis? quae quatuor lineas aut tria spatia occupat: Et haec pausa, modum minorem perfectum indicat.

[f.Dir] Pausa modalis,

[Lampadius, Compendium Musices, f.Dir,1] [LAMCOM 13GF]

Generalis quae est? quae lineas omnes transcendit, cui et iste character uicem rependit.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Dir,2] [LAMCOM 13GF]

[;;;; on staff5]

Quare dicitur Generalis? quia in fine, post notam finalem generaliter collocatur,

Sequitur Exercitium de usu et ualore notarum simplicium.

[f.Div] DISCANTVS.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Div; text: Omnis caro fenum et omnis gloria eius, et omnis gloria quasi flos agri, Excicatum est fenum et cecidit flos, uerbum autem Domini manet in aeternum.] [LAMCOM 14GF]

[f.Dijr] TENOR.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Dijr; text: Omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos agri, Excitatum est fenum et cecidit flos ij, Verbum autem domini manet in aeternum.] [LAMCOM 15GF]

[f.Dijv] De Ligaturis.

Quid est ligatura? Est unius notae ad aliam coniunctio, ex quadris uel obliquis figuris formata.

Quot notarum species ligantur? quatuor, scilicet, [Mv], [Lv], [Bv], [Sv].

Quot illarum mutant valorem? tres, longa, breuis, et semibreuis. Maxima enim siue ligata siue non, nunquam valorem immutat.

Quomodo ergo iste valor deprehenditur? per caudam dùntaxat, figuris in scriptam, quae est valoris notarum ligabilium certum indicium. Nam cauda, in sinistra parte sursum tracta, notas minuit, deorsum vero, in utroque latere, eas adauget, id quod ex ordine patebit.

Da regulas ligaturarum.

[f.Diijr] De Initialibus.

I.

Omnis ligatura, habens in sinistra parte virgulam sursum tractam, semibreuis est cum proxima.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Diijr,1] [LAMCOM 16GF]

II.

Si uero in descensu caudam habuerit, ipsa sola breuis est.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Diijr,2] [LAMCOM 16GF]

III.

Ligatura, qualitercunque formata, conscendens, cuius prima nullam habet caudam, facit eandem breuem.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Diijr,3] [LAMCOM 16GF]

[f.Diijv] IIII.

Prima carens cauda, longa est cadente secunda.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Diijv,1] [LAMCOM 16GF]

V.

De Medijs.

Quaelibet in medio breuis est, una excipienda.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Diijv,2] [LAMCOM 16GF]

VI. Excipe.

Omnis nota, inter primam et ultimam, ligata, est media.

VII.

De Vltimis.

Vltima conscendens breuis est quaecunque ligata.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Diijv,3] [LAMCOM 16GF]

[f.Diiijr] Excipe ligaturam semibreuium.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Diiijr,1] [LAMCOM 17GF]

Vltima dependens quadrangula sit tibi longa.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Diiijr,2] [LAMCOM 17GF]

Exceptio.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Diiijr,3] [LAMCOM 17GF]

IX.

Maxima in ligatura nunquam valorem suam immutat, ubicunque enim posita, semper manet maxima.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Diiijr,4] [LAMCOM 17GF]

Exemplum de ligaturis, sequitur.

[f.Diiijv] [Lampadius, Compendium Musices, f.Diiijv; text: TENOR. BASSVS.] [LAMCOM 18GF]

[f.Dvr] [Lampadius, Compendium Musices, f.Dvr] [LAMCOM 19GF]

[f.Dvv] De tribus Musicae Gradibus.

Quot sunt Gradus Musicales? tres, scilicet: Modus, tempus, et Prolatio.

Quid est modus? est maximarum, longarumque notarum mensura.

Quotuplex est? Duplex, Maior et Minor.

Quotuplex est Maior? duplex, perfectus et imperfectus.

Quid est modus maior perfectus? [Lv], [Lv], [Lv] Est quando maxima tres longas continet, sic. [3Lv].

Imperfectus est quando duas sic. [Lv], [Lv].

Quotuplex est minor? etiam duplex, scilicet, perfectus et imperfectus.

Quid est modus minor perfectus? est ubi longa tres breues: sic. [Bv], [Bv], [Bv], [Lv]

Imperfectus, quando duas, sic. [Bv], [Bv]

Quid est tempus? est breuium notarum dimensio.

Quotuplex est tempus? duplex, perfectum et imperfectum.

[f.Dvir] Quid est tempus perfectum? Est quando breuis nota tres continet semibreues, Imperfectum ubi duas.

Quid est prolatio? Est semibreuium cognitio.

Quotuplex est? duplex, scilicet, perfecta, et imperfecta.

Perfecta quae est? quae tres minimas in semibreui considerat. Imperfecta vero duas.

De Signis Graduum.

Quot sunt signa graduum? tria extrinseca, et tria intrinseca.

Quae sunt extrinseca? haec.

[O3] [O2], [O] [Odim], [Od] [Cd].

[Lampadius, Compendium Musices, f.Dvir; text: Quod illorum indicat. Modum? Tempus? Prolationem, illud, uel, indicat, maiorem, minorem, perfectum, tempus, perfectam, prolationem] [LAMCOM 20GF]

[f.Dviv] Intrinseca quae sunt? Intrinseca signa sunt colores notarum. Quando enim tres longae, aut Pausa modalis, in cantu sine medio positae, reperiantur, indicatur modus minor perfectus: Aut si tres breues colorantur, aut duae pausae semibreues, simul positae, in cantilena inueniantur, ibi tempus perfectum designatur.

Tribus autem semibreuibus colore obductis, aut duobus suspirijs simul positis, prolatio perfecta demonstratur.

Hoc modo.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Dviv] [LAMCOM 20GF]

Signa modi, Temporis, Prolationis.

Crescunt ne pausae in signis dictorum Graduum? maxime, Quantum enim nota crescit, tantum et pausa.

Quot sunt signa imperfecta? unum scilicet, semicirculus. [C], [Cdim], qui si cantileni praepositus fuerit, eas imperficit, id [f.Dvijr] est, notas aeque ac pausas diminuit.

Quotuplicia sunt signa? duplicia, principalia, quae supra posita sunt, et minus principalia.

Quot sunt signa minus principalia? quinque.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Dvijr; text: Scilicet signum, Repetitionis, Conuenientiae, Generale, [rob]mollitatis, [sqb]duri, uel, aspirationis] [LAMCOM 20GF]

Exemplum de tribus Musicae Gradibus, in Musica Andreae Ornitoparchi, et Georgij Rau, reperies copiosissime.

[f.Dvijv] De dimensione uel tactibus.

Quid est tactus? est mensura mobilis, qua notulae regulariter et perfecte, secundum signorum diuersitatem, cantentur reganturque

Quotuplex est? triplex, Maior, Minor, et Proporcionatus.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Dvijv; text: Quis uocatur, Maior? Minor? Proportionatus? siue sesquialiter, qui notam, qui, Breuem, Semibreuem, Duas uel tres minimas uel duas aut tres aut plures semibreues aut breuem perfectam. unico tactu complet.] [LAMCOM 21GF]

[f.Dviijr] Per quae signa indicantur? Maior per huiusmodi signa [Odim] [Cdim] innotescit, Minor per haec [O] [C] demonstratur. Proportionatus vero per numerum circulo vel semicirculo subscripto appositòque dinoscitur. Sic.


1  1  1  [O]  [C]  [Odim3]  [O2]
2  3  4   3    3   [Cdim3]  [C2]

Et reliqua, quorum resolutio infra patebit.

Sed nota, quod in omnibus his signis [Cdim] [C] [O2] [C2], [Odim] [O], semibreuis tactu mensuratur integro, augmentatione et proportionibus exceptis.

Et Motio conscendens et descendens simul sumpta, reddit tactum integrum.

Qua ratione cantores eruditi tactum Maiorem praeferunt? ob eius suauitatem, hoc est, quod notae sub eo prolatae argutius ac lepidius resonant, atque sub minore: sed illa differentia perraro obseruatur.

[f.Dviijv] De notarum imperfectione.

Quid est notarum imperfectio? Est tertiae partis, ualoris notarum perfectarum, ablatio.

Quando fit? in gradibus perfectis, ubi notae perfectae, aut per pausam, aut colorem, aut notam minoris speciei, imperficiuntur, teuto. [Wenn die grösser nota, durch die, so vm den halben teyl kleiner ist, vnuolkommen gemacht wirt.]

Quot sunt notae imperfectibiles? quatuor, scilicet [MXv], [Lv], [Bv], [Sv],

Quot sunt perficientes? etiam quatuor, scilicet [Lv], [Bv], [Sv], [Svcd],

Quot sunt perficientes et imperficientes? tres, ut pote, [Lv], [Bv], [Sv]. Nota, quod imperfectio à minima auspicantur, minima autem non imperficitur, sed imperficit tantum, Maxima quoque imperficitur, at non imperficit.

[f.Eir] De triplici imperfectione per notam.

Quando fit imperfectio per notam? Quum maior nota, per minorem, valoris dimidio diminutam, imperficitur.

Hoc modo.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Eir,1] [LAMCOM 21GF]

Quomodo hoc deprehendam? In signo modi maioris perfecti imperficitur maxima à longa, et in signo modi minoris perfecti imperficitur longa à breui. In signo autem temporis perfecti breuis à semibreui, et in signo prolationis perfectae imperficitur semibreuis à minima, ut supra in exemplo uidere licet.

Quomodo fieri habet per colorem? quando notae perfectae, colore repletae, in cantilena reperiantur, tunc color, in notulis tertiam aufert partem, sic.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Eir,2] [LAMCOM 21GF]

[f.Eiv] Quando imperficiunt pausae? Cum post notas perfectas, maiores speciei et valoris, immeditate sistantur, sic.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Eiv,1] [LAMCOM 22GF]

Differunt ne nota et pausa in agendo? maxime: Nam nota à fronte et à tergo imperficit, Pausa uero à tergo tantum. Et eam naturam et uim imperficiendi, quam nota habet, eandem habet et pausa, vt In exemplo suprascripto cernere est.

De puncto perfectionis.

Tabula.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Eiv,2; text: Quid sibi uult punctus perfectionis additus. Maximae? Longae? Breui? Semibreui? Saluat eius perfectionem, ne à sequenti nota uel pausa imperficiatur.] [LAMCOM 22GF]

[f.Eijr] Exemplum.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Eijr; text: DISCANTVS. TENOR.] [LAMCOM 23GF]

[f.Eijv] Punctus perfectionis, non solum in dictis Musicae gradibus reperitur, uerum etiam in proportione hemiola saepissime ob incertos cantores, et textus applicationem inuenitur. Exemplum.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Eijv; text: TENOR. BASSVS. perfectionis. perfectionis in hemiola. Diuisionis.] [LAMCOM 24GF]

[f.Eiijr] Quid significat punctus diuisionis? qui, si, in gradibus perfectis, et hemiola inter duas notas perficientes, eiusdem speciei, positus, indicat primam debere referri ad praecedentem, secundam uerò adsequentem, ut cernere est in exemplo supra posito.

De Augmentatione.

Quid est Augmentatio? est quantitatis notarum incrementum.

Vbi fuit? in prolatione perfecta solum, quando semibreuis tribus, et minima uno metitur tactu intigro.

Quomodo? ubi signum prolationis [Od] [Cd] perfectae, in cantu circa unam duntaxat cantilenae partem fuerit constitutum, ibi notae augmentantur. Quando uero in singulis cantilenae partibus tale signum repertum fuerit, non est agmentatio, sed perfecta simpliciter prolatio. Innuitur etenim per Canonis inscriptionem, dicendo. Crescit in triplo.

[f.Eiijv] [Lampadius, Compendium Musices, f.Eiijv; text: TENOR. Augmentatio BASSVS.] [LAMCOM 24GF]

Quid est diminutio? de diminutione et Semiditate Consule Musicam Georgij Rau, et Ornitoparchi, qui crassissime de his speciebus tractant.

De alteratione.

Quid est alteratio? Est eiusdem notae, in quam cadit, reiteratio.

In quam notam cadit? in secundam, [f.Eiiijr] duntaxat, quod exemplum sequens declarat, ex cantilena Tandernaken, cuius Autor est Obrecht, desumptum.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Eiiijr] [LAMCOM 25GF]

Per quid innuitur Alteratio? per punctum supra notas positum, qui alterationis dicitur, fitque solum in ligatura duarum semibreuium, ut supra in exemplo uidere est.

De Syncopatione.

Quid est Syncopa? Est minoris notulae ultra maiorem uel maioris reductio. Et fit quando è medio concordantiarum, aliquid excinditur.

[f.Eiiijv] Exemplum.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Eiiijv; text: TENOR. BASSVS.] [LAMCOM 25GF]

De Proportionibus.

Quid est proportio? Est duarum quantitatum comparatio, ut 2, ad 1 dicitur proportio dupla, et 3 ad 1 tripla, et sic de reliquis.

Quomodo formatur proportio? per inaequalitatem numerorum, ut 2 ad 1 et 3 ad 1 et cetera. Nam aequalitas numerorum non facit proportionem, vt: 1 ad 1, et 2, ad 2.

Quomodo? Quando numerus maior locatur supra minorem, construitur proportio: Si autem minor supra maiorem, sistatur, tunc destruitur.

[f.Evr]

Constructio proportio.


2  3  4  5  6
1  1  1  1  1
Destructio.
1  1  1  1  1
2  3  4  5  6

Quot sunt genera proportionum? quinque scilicet Multiplex, superpartiens, superparticularis, Multiplex superparticularis, et multiplex superpartiens, et cetera.

Quot ex his sunt magis familiaria? duo scilicet multiplex et superparticulare.

Quot proportionum species sunt magis frequentiores in genere multiplici? tres? vtpote, Dupla, Tripla, et Quadrupla, aliquando etiam quintupla, sed raro.

Quot in genere superparticulari? tres, scilicet sesquialtera, sesquitertia, et sesquiquarta. Reliquae omnes, ob earum difficultatem, raro accedunt in usum Musicum.

De Dupla.

Dupla, quid est? Est numeri binarij ad 1, [f.Evv] vel quaternarij ad binarium, collatio. Et fit quando duae notae, eiusdem speciei loco unius proferuntur, signaturque sic.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Evv,1; text: 2, 1, 4] [LAMCOM 26GF]

Exemplum.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Evv,2; text: 2, DISCANTVS, Dupla. TENOR] [LAMCOM 26GF]

De Tripla.

Quomodo construitur Tripla? quum [f.Evir] tres siue sex notae, contra unam, eiusdem formae, ponuntur, huius signum est.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Evir,1; text: 3, 1, 6, 2] [LAMCOM 27GF]

Exemplum Triplae.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Evir,2; text: 3, 1, TENOR. BASSVS. Tripla.] [LAMCOM 27GF]

De Quadrupla.

Quid est quadrupla? Est quatuor notarum, contra unam positio fitque, cum [f.Eviv] quatuor notulae, contra unam, eiusdem speciei, ponuntur, eius signum est

[Lampadius, Compendium Musices, f.Eviv,1; text: 4, 1, 8, 2] [LAMCOM 28GF]

Exemplum.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Eviv,2; text: 4, 1, Quadrupla. DISCANTVS. TENOR.] [LAMCOM 28GF]

De Speciebus frequentioribus in genere superparticulari

De Sesquialtera.

Quid est Sesquialtera? est numeri ternarij ad binarium relatio, fitque, quando tres minimae, contra semibreuem, ponuntur, hoc modo: signum.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Eviv,3; text: 3, 2] [LAMCOM 28GF]

[f.Evijr] [Lampadius, Compendium Musices, f.Evijr,1; text: 2, 3, ALTVS sesquialtera, VAGANS sesquialtera.] [LAMCOM 29GF]

De sesquitertia.

Quando constituitur Sesquitertia? Cum quatuor notae, contra tres, eiusdem vero speciei, locantur, huius signum est

[Lampadius, Compendium Musices, f.Evijr,2; text: 4, 3, 8, 6] [LAMCOM 29GF]

Exemplum.

DISCANTVS.

[f.Evijv] [Lampadius, Compendium Musices, f.Evijv; text: 3, 4, sesquitertia: DISCANTVS. TENOR.] [LAMCOM 30GF]

De Sesquiquarta.

Quomodo construitur sesquiquarta? quum quinque notulae, contra quatuor, eiusdem speciei, ponuntur, signaturque sic. [f.Eviijr] [Lampadius, Compendium Musices, f.Eviijr,1; text: 5, 4, TENOR Sesquiquarta. BASSVS.] [LAMCOM 31GF]

De Hemiola.

Quid est Hemiola? Hemiola, quam multi triplam uocant, est trium semibreuium uel breuis perfectae, sub unicum tactum cadentium, mensura, huius signum est iste character

[Lampadius, Compendium Musices, f.Eviijr,2; text: vel] [LAMCOM 31GF]

Habet ne aliud signum praeter circulum et numerum? etiam: Nam color eandem vim [f.Eviijv] habet ceu circulus et numerus. Et quando per colorem indicatur, caret signis, quia color loco signi ponitur, uocaturque in trinsecum siue implicitum signum.

Exemplum.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Eviijv; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR. BASSVS.] [LAMCOM 32GF]

Musicae Mensuralis finis.

[f.Fir] DE COMPOSITIOne Cantus Compendium.

De numero Consonantiarum.

QVot sunt concordantiae? quatuor, scilicet unisonus, tertia, quinta, et sexta.

Quotuplices sunt? duplices, perfectae et imperfectae.

Quot sunt Perfectae? duae, ut, unisonus et quinta.

Quot sunt Imperfectae? etiam duae, scilicet tertia et sexta.

Quomodo reliquae ex dictis componuntur? ab unisono componitur diapason et disdiapason, quae omnes perfectae sunt. A quinta componitur diapente diapason, et diapente disdiapason, quae etiam perfectae sunt. A tertia construuntur ditonus diapason, et ditonus disdiapason. A sexta autem conflantur tonus diapente [f.Fiv] diapason, et tonus diapente disdiapason, quae omnes imperfectam resonantiam praebent.

Quae est differentia consonantiarum? nemo facile potest iudicare atque considerare quid intersit inter concordantiarum discrimen, nisi sit natura componista, arte et multo usu bene instructus, et si quis perperam hoc discrimen seruauerit, is difficile cantum suauem, sine uitijs condiderit. Videmus enim nostro tempore nonnullos componistas, qui ad constructionem cantilenarum, arte parum intellecta, nouas quasdam clausulationes, sed eas contra tonorum vim, affingunt. Alij tam varie et illepide condunt, quod vix melodiae suauitas discerni potest. Quomodo enim componet is, qui nunquam audiuit, legit, nec ad vnguem componendi praecepta didicit? Sed redeam ad institutum: Vt igitur tibi quam maximè, planè et dilucide possem, et omnibus huic arti bene facientibus, prodessem, exempla, quae ad hanc rem maximè conducunt ob [f.Fijr] oculos ponam, ex quibus facile hoc discrimen cognoscas. Et quid praecipue in hac re requiritur, quidue Iosquinus curauit inde germanam et genuinam huius artis noticiam consequaris, breuiter accipias. Quid autem traditurus sim, iudicium erit musicorum. Non enim permitto iudicium de hac arte indoctis cantoribus, qui vulgo imitatores Iosquini dici volunt, cum nullum carmen ab ipso conditum viderint, qui iactant suas ineptas cantilenas esse multo laepidiores aptiores et Iosquini, tantum enim abest vt Iosquinum imitentur, quantum coelum à terra. Quoniam Iosquini Carmina habent multas et varias et argutissimas clausulationes, aptissimis fugis et canonibus exornatis, plenas suauitatis, et ad compositoriam artem sane in primis, conducibiles, quare uellem componistis Iosquiniana carmina esse quam familiarissima.

Quae consonantiarum sunt duriores? Concordantiarum aliae sunt sonitu fortiores, [f.Fijv] vt quinta et tertia, aliae vero molliores, vt unisonus et sexta.

Quotuplices sunt concordantiae imperfectae? duplices, quomodo? Nam quaedam sunt durae, vt Ditonus et tonus diapente, quaedam uero molles, vt semiditonus et Semitonium diapente.

Quomodo in carminibus locantur? habent quaedam loca peculiaria, vbi et quomodo poni debent, que infra crassissimè patebit.

Quomodo hoc depraehendam? si uis aptè et argutè componere, perpende et considera vocum et numerorum genera, quae in certis praeceptis consistunt, daque operam, vt subsequentes canones tibi sint familiarissimi.

I.

Duae concordantiae perfectae, immediate se sequi non debent. [f.Fiijr] [Lampadius, Compendium Musices, f.Fiijr,1; text: DISCANTVS. TENOR.] [LAMCOM 33GF]

II.

Duae autem uel plures imperfectae concordantiae immediate se sequi possunt.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Fiijr,2; text: DISCANTVS. TENOR.] [LAMCOM 33GF]

[f.Fiijv] III.

Octaua et quinta interdum immediate se sequuntur, sed hoc in dissimilibus motibus. Fuga in unissono.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Fiijv,1] [LAMCOM 33GF]

IIII.

Si perfectae concordantiae, se iuxta canonem sequuntur in unisono, non erit uitium, quod totum Iosquinianum est.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Fiijv,2; text: TENOR. BASSVS. passio domini et cetera] [LAMCOM 34GF]

[f.Fiiijr] V.

In diminutioribus figurarum speciebus crebro usu uenire solet, ut discordantia sequatur concordantiam, et contra. At si ita contigerit, cauendum ne plures praeter unam sequantur.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Fiiijr; text: ALTVS. BASSVS.] [LAMCOM 34GF]

VI.

Breuis et semibreuis nunquam patiuntur discordantiam qui ualde laedunt et uitiant consonantias, si in cantu imperfecto discordantes reperiantur, uerum ubi in proportionem duplam vel quadruplam incidunt, admittuntur.

[f.Fiiijv] Quadrupla.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Fiiijv,1; text: 4, 1, TENOR. BASSVS.] [LAMCOM 34GF]

VII.

Omnes cantilenarum partes, in concordantijs perfectis, iuxta priscorum morem, terminari habent, nisi Cantilena sit quarti toni, quae alium atque alium sibi finem excogitare solet, ut uidere licet in exemplo.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Fiiijv,2; text: DISCANTVS. ALTVS.] [LAMCOM 35GF]

[f.Fvr] [Lampadius, Compendium Musices, f.Fvr; text: TENOR. BASSVS.] [LAMCOM 35GF]

VIII.

Propinquiores concordantiae, quae intra Disdiapason continentur, auditu sunt multo iucundiores, quam quae nimium inter se distant.

IX.

Obseruabis quoquae, ne saepius, ultra disdiapason, concordantias effingas, sunt enim quasi dissonae, ac repugnantes. Qui autem caute agunt hoc interuallum raro transcendunt.

[f.Fvv] Sequuntur Canones de dispositione et ordinatione quatuor partium.

Quot sunt partes Cantilenarum? quatuor, scilicet Discantus, Altus siue contratenor, Tenor, et Bassus. Quando autem Cantilena quinque partes habuerit, tunc quinta pars dicitur Vagans. Interdum etiam sex uocum, cantilenae, ab eruditis Musicis, compositae, reperiuntur, quarum sexta pars Subbassus uocatur: si autem plures quam sex uoces sint, dicimus, primus Discantus, secundus discantus, et sic de reliquis.

I.

Quando Discantus cum tenore, in diapason. Et Bassus in disdiapason infra ordinatur, tunc altus diapenten uel tertiam supra tenorem occupabit.

II.

Si Discantus tertiam supra tenorem tetigerit, Bassus diapason infra tenorem habebit. [f.Fvir] Altus uera diapenten supra, vel diatessaron, uel tertiam infra eum tenebit.

III.

Quoties enim discantus diatessaron supra tenorem habuerit, toties Bassus diapenten, altus vero tertiam infra collocabit.

IIII.

Discantus raro supra tenorem dipenten, constituit, et si ita contigerit, Bassus diapason infra, et altus ditonum vel semiditonum sibi uendicabit.

V.

Si Discantus sextam supra tenorem occupauerit, quod Discanto proprium esse solet, tum Bassus ad Diapenten infra deprimetur, et Altus ad diatessaron leuabitur.

VI.

Quando Bassus tertiam infra tenorem continet, Discantus diapason supra, et [f.Fviv] Altus tertiam siue sextam supra compraehendet.

VII.

Cum autem Bassus decimam infra tenorem occupauerit, tunc discantus ad sextam ascendet. Altus uero tertiam supra uel infra habebit, sed illud ad nutum componistae.

VIII.

Quum enim Bassus infra tenorem diapentendiapason complectitur (quòd rarissime fieri solet) Discantus tertiam infra, uel sextam uel diapason supra postulabit, et tunc Altus iuxta consonantiarum exigentiam ordinari debet.

Sequitur Exemplum cuiuslibet regulae uim et notitiam, declarans:

[f.Fvijr] [Lampadius, Compendium Musices, f.Fvijr,1; text: dd, c, [Gamma], I, II, III, IIII, V, VI, VII, VIII] [LAMCOM 35GF]

Haec est simplex concordantiarum compositio secundum praedictas regulas, posset enim multo subtiliuis et uelotius construi, hoc modo.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Fvijr,2; text: dd, c, [Gamma]] [LAMCOM 36GF]

Sequitur Resolutio.

[f.Fvijv] [Lampadius, Compendium Musices, f.Fvijv; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR. BASSVS.] [LAMCOM 36GF]

Hunc modum, regulis bene cognitis, usus, artium magister, facilè docebit.

[f.Fviijr] SI CVI ANIMVS EST SVAuem Harmoniam constituere, quasdam Regulas obseruet, necessum est.

I.

Principio omnium maxime decet ne ex uulgari Musicorum fece sit, Et ut scalam decem linealem (quam uocant) in promptu habeat, oportet, Et claues signatas, in suum ordinem ueluti in nidum reponat.

II.

Et ne forsitan dissonum quippiam et [para melos] (Id est praeter cantilenam) ut Graeci dicunt, componat, tempus à tempore, diligenter discernat, necessum est, ut bene temporis perfecti ab imperfecto ratione cognita, omniasuum sorciantur locum.

III.

Tamen nec omittendum est, quo iudicium, exactum adhibeat, ne in concordantijs perfectis, ueluti in quintis, et octauis mi contra fa in acie, pugnet: Nescio enim quae [aphonia], hoc est dissonantia quaedam resultat, quae aures uehementius feriat

[f.Fviijv] De Clausulationibus et Canonibus formandis regulae.

I.

In omni cantilenarum compositione considerabitur tonus, ne partes extra regularem tonum uagentur, alias melodia corrumperetur.

II.

Cauebis, nè in scala compositoria Disdiapason transilias, quia consonantiae intra Disdiapason sunt frequentiores et multo suauiores alijs.

III.

In formandis Clausulationibus et fugis maxime omnium floruit Iosquinus quem in hac arte imitari consultissimum existimaui.

Sequuntur Clausulae mixtae Fugis, primi Toni.

[f.Gir] [Lampadius, Compendium Musices, f.Gir; text: DISCANTVS. TENOR. ALTVS. BASSVS. Secundi Toni. Tertij Toni.] [LAMCOM 37GF]

[f.Giv] [Lampadius, Compendium Musices, f.Giv; text: Vagans. Subbassus. Discantus. Contra Tenor. Tenor. QVARTI. QVINTI.] [LAMCOM 38GF]

[f.Gijr] [Lampadius, Compendium Musices, f.Gijr; text: Bassus. Discantus. Tenor. SEXTI. SEPTIMI.] [LAMCOM 39GF]

[f.Gijv] [Lampadius, Compendium Musices, f.Gijv; text: OCTAVI. DISCANTVS. TENOR.] [LAMCOM 40GF]

His plures et dulciores clausulationes superaddi possent.

CVr Pausae ponuntur in Cantu? ob plures causas, quarum quaedam superius in Musica mensurali commemoratae sunt, sed componistae praeter eas, alias quoque habent, tam etsi à Contrapuncto non cogantur. Sed primo ponuntur ad euitandum Tritonum semidiapenten et alia prohibita interualla. Secundo ad discretionem perfectarum concordantiarum, quae se [f.Giijr] inuicem consequi, ascensu uel descensu, prohibitae sunt. Tertio ut Cantus in Gemellis duabus uocibus tantum constans suauior existat, quoniam caeterae voces tacent, quae deinde prioribus duabus tacentibus subsequuntur, licet eadem Harmoniam concentumque repetant, quod auditu iucundiss: sit, quo et Iosquinus plurimum usus est. Quarto, quod cantus ultra sex, octo duodecim voces expluribus quoque partibus componuntur.

Iosquinus in primis curauit, ut propinquiores concordantias quam simplicissime potuit, construeret, idque quodam cum iudicio fecit. Quoniam quod simpliciter secundum veram artem conditum est, hoc magis delectat et mouet hominum aures, quam quod sine arte et regulis constat. Multi gaudent velocitati notarum, etsi parum delectat, at pauci fauent suauitati ac subtilitati, quae, maxime sitae sunt in fugis breuium et semibreuium, quibus Iosquinus usus est.

[f.Giijv] EXEMPLVM SVCCEDIT DE SVBtilitate cantilenarum, qua homines mouentur.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Giijv; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR.] [LAMCOM 40GF]

[f.Giiijr] [Lampadius, Compendium Musices, f.Giiijr; text: BASSVS.] [LAMCOM 41GF]

De componendis duabus vocibus.

Quomodo duae partes cantilenae apte componi debent? In compositione duarum partium obseruabis consonantias propinquiores, volunt enim istae partes semper circa ascensum et descensum conuersare, et quasi familiaritatem inuicem habere, ut cernere est in exemplo.

[f.Giiijv] [Lampadius, Compendium Musices, f.iiijv; text: TENOR.] [LAMCOM 42GF]

[f.Gvr] [Lampadius, Compendium Musices, f.Gvr; text: BASSVS.] [LAMCOM 43GF]

Eodem modo etiam tres cantilenarum partes constitui debent.

[-f.Gvv] Da tabulam compositoriam, quam veteres illi Musici vsurparunt? Tabulam qua usus Iosquinus et Isaac et reliqui eruditissimi, nemo uerbis neque exemplis tradere potest. Eius ratio est, que veteres illi, tabulis ligneis vel lapideis non contenti fuerunt, non qui ijs non vsi fuerint, verum magis se ad Theoricam quam ad practicam applicarunt, quare qui hanc artem ignorant, nihil certi component, sed plane operam luserint.

Quomodo haec deprehendam? obscura quidem res est, praecipue Theoricam ignorantibus, natura enim. in hac arte componendi cantilenas, reddimur eruditiores certio resque. Quemadmodum enim Poetae naturali quodam impetu, ad condenda Carmina, excitantur, habentes in animores, quas descripturi sint, inclusas et cetera. Sic etiam oportet Componistam prius quasdam, in animo, clausulas, sed optimas, excogitare, et quodam iuditio easdem perpendere, nè aliqua nota totam uitiet clausulam, et auditorum aures taediosas faciat. Deinde, ad exercitationem accedere, hoc est, excogitatas clausulas, in ordinem quendam distribuere, et eas, quae uidentur aptiores seruare.

Quis est iste ardo distribuendi uoces? Est qui antiquitus, et ab ipso Iosquino, seruatus et traditus est, quam [f.Gvir] quoque instructissimi quidam Musici nostro tempore discipulis suis tradidere.

SEQVITVR ORDO DISTRIBVENdi uoces siue cantilenarum partes, quem prisci tabularum uice usurparunt.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Gvir; text: Sancta Maria succur. VERDELOT.] [LAMCOM 44GF]

[f.Gviv] De accentu Ecclesiastico, siue ratione legendi lectiones, Epistolas et Euangelia vernacula. Institutiones.

Quid est accentus Ecclesiasticus? Est modus quidam, qui, in legendis prophetijs, lectionibus, Euangelijs, et Epistolis, seruari solet.

Quomodo cognoscitur ille accentus? per punctum, in textu positum.

Quotuplex est accentus Ecclesiasticus? sextuplex.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Gviv; text: scilicet, Immutabilis, Medius, Grauis, Acutus, Moderatus, Interrogatiuus, qui syllabam finalem, nec leuat nec de primit. ad tertiam deprimit. ad quintam, ad locum sui de scensus reducit. in proximam secundam leuat. gradatim eleuat.] [LAMCOM 44GF]

[f.Gvijr] Quot sunt puncti? quatuor, scilicet, distinctio siue virgula, / comma : colon. et interrogatorius?

Quotuplicem accentum habet distinctio? triplicem, scilicet, immutabilem, Acutum, et Moderatum: Comma autem Medium comprehendit accentum. Colon vero grauem assciscit.

Quomodo hoc deprehendam? si in vna oratione, inter plures dictiones distinctio repereatur, eas in vnisono esse proferendas demonstrat. Si autem comma, hoc est, duo puncti: tunc ultima syllaba ad tertiam deprimitur, excepta dictione monosyllaba, et hebraica, quae in proximam secundam leuantur. Quando vero Colon, hoc est punctus ante literam capitalem, inuenitur, indicat vltimam syllabam, debere grauari ad quintam, dictione hebraica et monosyllaba dempta, quae ad locum sui descensus vult eleuari, iuxta quantitatem syllabarum. Id quod sequens lectio copiose declarat.

[f.Gvijv] Sequitur Exemplum de legendis lectionibus: ad Galatas 3.

[Lampadius, Compendium Musices, f.Gvijv; text: LECTIO Epistolae sancti Pauli ad Galatas: capite tertio. Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis: nunc carne consumamini. Qui ergò uobis tribuit spiritum, et operatur uirtutes in uobis, ex operibus legis an ex auditu fidei? quia qui ex fide sunt, hi sunt filij Abrahae. Praenuntiauit Abrahae, quia benedicentur in te omnes gentes, Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.] [LAMCOM 45GF]

[f.Gviijr] Eodem modo nunc Euangelia et Prophetiae leguntur. Etiam uernaculae linguae. Et hunc accentum, cum tam uarius sit, et una quaeque ferè natio, peculiarem sibi, contra praecepta Musices affinxit, Vsus magis docet, quam ut quis eum praeceptis tradere possit. Audatia etiam hac in re, plurimum conducit, iuuatque.

Peroratio.

HEc habui optimi pueri, quae de Musica simplicissime scriberem, Vestra igitur interest, has institutiones non solum memoriae tradere, uerum etiam assiduo accommodare usui. Nihil enim laude dignum (dicente Cicerone in officijs) consequi quenquam posse arbitror, nisi id usui assiduo tribuatur. Quare uos moneo et hortor, ut in his institutionibus perdiscendis, uos diligenter exerceatis, et leges praeceptorum uestrorum non minusquam Dei et parentum incolumes seruetis.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License