Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.a1v] MVSVRGIA seu praxis MVSICAE.

Illius primo quae Instrumentis agitur certa ratio, ab Ottomaro Luscinio Argentino duobus Libris absoluta.

Eiusdem Ottomari Luscinij, de Concentus polyphoni, id est, ex plurifarijs uocibus compositi, canonibus, Libri totidem.

Argentorati apud Ioannem Schottum, Anno Christi. 1536.

Cum gratia et priuilegio Imperiali, ad Quinquennium.

[f.a2r] Magnifico uiro Domino Andreae Caluo Mediolanensi. Ottomarus Lusicinius, Argentinus, Salutem Dat.

Qum ob alias insignes uirtutes tuas, magnifice Andrea, summamque eruditionem, plurimus tibi honos ab omnibus iure optimo debeatur: tum in primis ingens praeconium, et fauorem immensum apud studiosos cura tibi tua conciliat, qua ueterum monumenta librorum, per chalcographiam ab interitu uindicas: et nouam ingeniorum foeturam, diuite semente spargis in orbem. Nam (ut mea fert opinio) sicut non minoris est meriti, res praeclaras gessisse, quam gestas foelici stilo exarasse, adeo, ut non paucos inuenias (si alterum expetendum sit) qui Homeri esse malint quam Achilleis: ita non minus consultum uniuersae reipublicae literariae crediderim, per eos qui ceu Iupiter ex capite partum edunt, nouis quibusdam inuentis literas illustrando, quam illos demum qui partum huiuscemodi in sinum excipiunt ac confouent. Denique mille exemplis sua ope, aut impensa excusum, protrudunt in lucem: tantaque librorum propagatione id demum agunt, ne sit (quod aiunt) [tuphlon plouton]. Itaque nescio, cuinam potissimum referamus acceptum, quod quamplures (ut in prouerbio dicitur) mutos magistros domi habemus, quibus cum uegetandi ingenij gratia, diurnum nobis existat nocturnumque commercium: an ne authoribus ipsis, qui ea nobis peperere: an ijs, quorum ope ad haec usque tempora integre seruata sunt. Tuo igitur ductu, qum subinde alij atque alij insignes libelli, ex officina Ioannis Schotti chalcographi impendio solertis, haud secus, quam ex durataeo equo fortissimi armati prodierint: superioribus diebus benigne [f.a2v] me adhortatus es, ut libellum Sebastiani Virdung de Instrumentis Musicis, ex Germanico Latinum facerem: sic enim fore, ut etiam ab exteris Musicae studiosis legi possit. Ea tamen lege, ut liber essem ab hac fide, quae abs quouis interprete exigitur: liceretque nobis (si modo ex re lectoris id futurum speraremus) ab authore longo interuallo dissentire. Nam quo licentius id fieret, multorum nobis proponebas exemplum: qui in alienis libris restituendis non sine gloria laborassent. Id quod in hoc libello operae precium existimabas: cui, ut ex certis coniecturis deprehendere licet, propter ereptum praemature e uiuis Sebastianum, supremam manum constat haud quaquam contigisse. Igitur tantum abesse dicebas, ne quis interim uicio mihi uertat, sicubi a Sebastiani sententia tota ratione desciuero: ut etiam gratiam non mediocrem hac occasione a studiosis sim reportaturus: uix enim futurum arbitrabaris, ut haec qualiacunque sint, diligentius quispiam amplexetur, ob id, quia summa cura sint translata, quam quod ex aliqua saltim parte uideantur utilia. Ego quamuis primo contra officium arbitrarer futurum, ut meo nutu in alieno solo aedificium extruerem. Deinde, ut tempus seuerioribus studijs destinatum, in his leuioribus sarmentis legendis perderem. Vicit tandem apud me ratio, tibi uir optime, atque omnibus simul Musicae studiosis gratificandi. Et quidem in ipso statim operis ingressu (quo uotis tuis responderem) satis affabre Sebastiani perpendiculum aequando aedificio nostro congruebat. Verum cum subinde alias atque alias quaereremus excursiones, quibus utile dulci commisceremus, nescio quomodo fit, ut amphora incepta, iam tandem urceus exierit. [f.a3r] Caeterum nihil moror ob id amicum lectorem: neque admodum magni refert, sub cuius nomine legantur dialogi isti, nostro marte utcunque concinnati, siue Sebastiani et Andreae: quando illis libelli congruit principium: siue Ottomari et Bartholomei Stoffleri: est is enim municeps noster, uir in literis et re Musica non parum exercitatus: cum illo enim eodem freti contubernio, succisiuis horis de Musicis multa iucundissime fabulamur: quae neque nos unquam scripsisse pudebit: neque, uti confidimus, lectorem (nisi forte magnopere delicatus fuerit) onerabunt. Quod idcirco admonui, ne Sebastiano adulterinum quasi partum supposuisse uiderer, uulgando eius nomine id quod ipse haud quaquam scripsisset. Bene ualeto uir praestantissime. Argentorati anno Christi. 1536.

[f.a3v] [Luscinius, Musurgia, f.a3v; text: Andreas Siluanus. Sebastianus Virdung.] [LUSMUS 01GF]

[1] MVSVRGIAE LIBER PRIMVS.

Dialogi Primi Interlocutores.
Andreas Siluanus, Sebastianus Virdung.
Siue malis,
Bartholomeus Stoflerus, Ottomarus Luscinius.

ANDREAS.

In columem aduenisse te, Sebastiane suauissime, uehementer gaudeo: non tam eius rei gratia, quod tibi ex sententia res cesserint, quam quod nobis iampridem restitutus es. Quis enim semel tibi iunctus amicicia, non aegre careat tuo contubernio? Sed illud quaeso in primis (si uacat( exponas nobis, quid nam rei te impulerit, ut alienas peregre lustrares regiones: uix enim crediderim, te incassum laborem tam arduum tentasse. Sebastianus. Non falleris Andrea charissime. Qui enim externas penetrarem regionum oras, nisi me spes aliqua teneret, eas conquirendi merces, quas apud nostrates non ita passim inuenias obuiam? Nam quae undique in promptu sunt, atque omnibus exposita, non perinde habentur in precio, atque ea, quae ingenti sudore, summoque studio comparantur. Neque uero id meum est exemplum: quin uideas plaerosque, nulla uitare maria, nullam uiarum asperitatem declinare, nullosque latronum horrescere insultus, quo exoticum quiddam ad corporis cultum afferant. Caeterum ad animi decus comparandum, quis non magis Platonem imitetur, atque Pythagoram, [2] reliquosque? qui nihil terrarum non adiere: ubique gentium id solum indagarunt, ut alioqui docti euaderent doctiores: quaestumque facerent earum rerum, quae cum domino simul enatare possent, quocunque illum uis uentorum illisa naui, tempestasque adegisset. Nam quis non uidet, merces illas longe omnium esse laudatissimas, quae uili aere prorsus estimari non possunt? Quod genus est inprimis omnium ore celebrata Musice, inuentum inter caeteras nimirum animi dotes uel ob id magis frugiferum, quod solum (uti putat Theophrastus) male affectis corporibus medeatur, et animis. Huius perdiscendae gratia non parum laboris suscepimus: quando ad eam assequendam non unus ac simplex patet aditus. Sunt enim, qui circa numerorum habitudines, unde et sonos regulatos prodire constat, occupati, perpetua contemplatione, quibus rationibus illae consistant, explorare nituntur: et sunt, qui uim eius uarijs explicant instrumentis: denique inuenias, qui uoce produnt, quid uirium contineat harmonia. Neque uero unquam impense me poenituit, aut operae: quando iam palam est, hanc praeclaram disciplinam, anxij cuiusque laboris gratissimum esse lenimentum. Haec mentis tetrum discutit nubilum: adeoque mire leuat animum pressum erumnis, ut nemo non deo immortali acceptum referat tam frugi inuentum. Mitto Orpheum, et Linum, utrunque dijs genitum: quorum alter dum rudes atque agrestes animos mulceret, non modo feras, uerum etiam syluas et saxa dicitur traxisse. De origine Musicae iam lubet disserere. Homerus omnis prorsus antiquitatis impense gnarus, qum iam uulgo [3] receptum esset, Musicen artem omnium ingeniosissimam, nobis non hominis cuiuspiam, sed Diuorum esse traditam beneficio, instructo artificiose Deorum conuiuio, Apollinem immortalium longe sapientissimum, tanquam Musicae inuentorem, citharae impulsu exhilarare Deos facit, Iliados [alpha].

[ou men phormingos perikalleos, hen ech apollon
mousaon [theta], hai aeidon ameibomenai opi kale.]
Id est, Praepulchram citharam Musas tenet inter Apollo,
Vicissim dulces quae miscent murmure uoces.

Lucianus ptoinde, qui Deos omnes suis depinxit coloribus, Mercurio eloquenti et cordato deo, Musicen tribuit, atque ab illo eam ait fortuito repertam, hijs quidem uerbis: [hall ede kai mousikon, chelonen pounekran heupon, organon ap autes sunepexato pecheis gar enarmosas, kai zugosas, epeita kalamous empexas kai magadion hupotheis, kai enteinamenos hepta chordas, melodei panu glaphuron, kai enarmokion, hos ka me auto phthonein ton palai kutharizein askounta]. Id est, iam uero Mercurium esse Musicum noueris. Testudinem enim alicubi emortuam reperit, ex qua, iuncto ei manubrio, et compositis calamis, fundilyrae impositum organum compegit, in quo septem extensas chordas argute admodum, et impendio concinne pulsat: adeo, ut me urat inuidia, sicubi simile quiddam aggredi in cithara tentauero. Hactenus Lucianus. Caeterum quisquis huius insignis disciplinae author extiterit, iam in propatulo est, plurimum eam undique inualuisse: [4] adeo, ut ne ulla quidem gens tam feris sit moribus, a qua Musica prorsus exulet, neque ulla sit in parte recepta. Proinde, ut ego propemodum suspicor, natura non parum confert adminiculi, ut Musici ferme omnes ultro simus, paucissimis quibusdam amusis tantum, ex hoc albo, tanquam monstris, reiectis. Rari enim illi [monadikri], quibus rerum parens natura, non suggerit Musicam: quique illam non tam ob aliam causam habent exosam, quam quia sunt ueluti [onos luras]. Ego non minus portenta dixerim, quam chymeras, tragelaphos, aut hippocentauros illos, qui praeter solitum animantium nascendi ritum, editi feruntur. Andreas. Non possum non probare institutum tuum. Praeclare enim tecum agitur, si id tibi esse liceat, quod sapientissimis quibusque, qui uniuersam uitam peregrinationi destinarunt, doctrinae consequendae gratia. Id quod ad sapientiam comparandam non parum habet momenti, teste Marone, qui Aeneam suum terris marique iactatum inducit, et Homericus Vlysses, [pollon d' anthropon hiden astea, kai noon egno]. Sed qum (ut ais) natura Musicen suppeditet, quid attinet obsecro, tot subijsse labores, erumnas, pericula, etiam cum uitae discrimine? Sebastianus. Etsi nihil in omni re, quae saltim usui esse porest, non fere palam fecerit natura, ita, ut hac sola refragante, nihil ulli credamus esse tentandum, tamen haud mediocriter in uniuersum profuit, ars atque industria: qua si careas, quantumcunque stipatus fueris naturae beneficijs, in opere aggrediundo inops eris consilij, neque multum absimilis feraci quidem agro, at neglectio atque inculto. Denique si solis naturae dotibus contenti, artes contempserimus, [5] cur non nudi, quemadmodum prognati sumus, prodimus in publicum, cum beluis idem nobis sit cibi potusque commercium, inertes ac ociosi uitam agamus? At iam palam est, naturam homini non parum in arte constituisse praesidij, sine qua sordida iam plane, inculta, manca, atque etiam pudenda sunt omnia. Andreas. Praeclare haec non minus quam acuto iudicio recensuisti Sebastiane Camoenis tuis ornatissime. Iamque nos in spem erigis, tua et aliorum ope futurum, ut ferox a plaerisque scriptoribus praedicata Germanorum natura, tot egregijs disciplinis aliunde conuectis ad nos imbuta, mitescat parumper; ac ac reddatur mansuetior. Vix enim adducor, ut credam Germaniae nostrae tam infensos esse Superos, aut fuisse unquam, ut non illa aeque cum alijs gentibus eruditione certare possit, si modo animus nostratium ingenua excolatur doctrina. Nam quod ad mores attinet, quo pacto probitate ullo hominum generi inferiores simus, ego non uideo. Sunt enim nationes quaedam suo iam notatae cauterio, quod foeda morum labes iam olim illis inusserat. Quale est illud, [tria kappa kakista]. Et illud Epimenidis, quod Paulus citat Apostolus, [kretes aei pseusthai kaka theria gasteres argoi]. Quo contra Germanis, ob summam ingenij dexteritatem, nil aliud quam simplicitas obijcitur: uirtus nimirum, quam Christus, recti atque aequi uerus magister, in seruis magnopere defyderat. Sic enim ait apud Matthaeum, [ginesthe phronimoi hos hoi opheis, kai akeraioi hos hai peristerai]. Id est: Estote prudentes ueluti serpentes, et simplices sicut columbae. Itaque si ad nihil aliud conducit prudens illa simplicitas, hoc potissimum [6] lucris nostris debet accedere, quod a morum quorundam portentis liberi reddimur, quibus faex ista hominum scatet, quae doli ac fraudis commenta iugiter animo uersat: [polutropous] sane licebit huiuscemodi appellare, uersatili quopiam ingenio praeditos, uafros, ac uersipelles Catilinae mimos, qui (ut Crispus tradit) cuiusque rei simulator erat, ac dissimulator. Sed ut ad literas redeam. Sicut facile fuit Homero et Demostheni, palmam eloquentiae Latinis praeripere, nemine admodum reluctante, eoque potissimum tempore, quo Romani a literis ferias agerent: ita maioribus nostris non operosum fuit, á Marone ac Tullio superari doctrina et eloquio: qum hic moueret Euphrates, illic Germania bellum. Verum enim uero quantum promouere potuerint nostri in literis, si unquam maiore studio artes, quam rem militarem tractassent, non pauci nobis fuerunt documento, quibus totum illud nosse contigit, quicquid a clarissimis scriptoribus in nobilioribus linguis passim est comprehensum. Videberis autem et tu non mediocri adiumento esse omnium disciplinarum studiosae Germaniae nostrae, si ei utcunque aperueris recte modulandi rationem: quandoquidem et illa non parum habet momenti ad [kuklopedian], id est, disciplinarum uniuersum orbem feliciter absoluendum. Sebastianus. Recte mones, facisque tuo instituto satis, qui nihil unquam lucris tuis accessisse arbitraris, nisi id fuerit cum summa eruditione coniunctum. At iam in confesso est, prodente Platone, et item Aristotele, inter egregias artes Musicam minime extremas tenere. Caeterum, quod ad me attinet, uereor ne parum ualida tibi nostra Institutio [7] uideri possit, ad omnia ea assequenda, quae praestare de se debebit, quisquis Musicus insignis haberi uolet. Andreas. Vt uidere uideor, schedae quas manu gestas, iucundam quandam, et minime ingratam nouitatem prae se ferunt, quae mihi usui futura foret ad rem Musicam aspiranti, si tibi molestum non esset, mihi harum uidendi potestatem facere. Nam etsi nulla in te collata merita hoc uideantur exposcere, id tamen pro uirili curabo, ut in posterum tanto a te affectus beneficio utcunque respondeam. Sebastianus. Facerem quod petis, ac lubens, si id modo ex re tua futurum perspicerem. Quomodo enim tibi non gratificarer, cui ob amicitiam, quae cum annis creuit simul, nihil uideor non debere? Verum quo pacto ad te redire possit uel exiguus fructus ex solo istarum rerum obtutu, mihi haud quaquam perspicuum esse potest, ob raritatem operis potissimum, atque magnitudinem. Andreas. Quandoquidem non admodum conducibile tibi uidetur, obiter ista cuipiam offerri, et solum a limine, ut dicitur, salutari, te obsecro, nisi aliud te distinet negocium, tuo ductu, introspicere nobis liceat, ac sinus omnes harum rerum, quas abs te repertas, certis coniecturis deprehendimus, penetrare. Sebastianus. Qum, ut uideo, te huius non piget laboris, non cunctabimur, breuiter simul atque dilucide omnia, quae ad Musica Instrumenta, legitima ratione uocalia reddenda, pertinere uidentur, aperire, tu modo fac attento sis animo. Andreas. Vellem primo omnium in partes digereres ea, de quibus dicturus es, quo aptius sibi cohaererent singula. Sebastianus. Ita faciam. Vasa ad harmoniam reddendam apta, quae a Graecis Organa dicuntur, possumus nos Instrumenta [8] appellare: ea in triplici reperiuntur uarietate. Quaedam enim ex neruis in se protensis sonora fiunt: alia spiritum recipiunt, qui iuxta receptaculi magnitudinem grauius intonat, aut acutius. Sunt praeterea, quae ex aere conflantur, atque pro ponderis habitudine diuersum reddunt sonum. Et quidem ea quae neruos recipiunt, nostri Lusum chordarum uocant (uulgo Seytenspil) Ego qua sint figura, quoue nostratium nomine censeantur, nunc oculis subijciam.

[Luscinius, Musurgia, 8; text: Clauicitherium. Virginale.] [LUSMUS 02GF]

[9] [Luscinius, Musurgia, 9; text: Clauichordium. Clauicimbalum. Lyra.] [LUSMUS 02GF]

Omnia haec Instrumenta habent plectra (sic enim illa uocant) chordas diuersis in locis contrectantia: quae dum manibus agitantur, uniuersum rei harmonicae concentum absoluunt: ita, ut nihil ultra desyderare [10] queas, quod illis Instrumentis possit accedere. Sunt proinde ex hoc genere alia uasa Musica, quae plectra non habent, sed eorum loco certis locis uocum signata interualla. Haec qum praeter pulsum, qui fit sonitus reddendi gratia, etiam interuallorum huiuscemodi contactum exigant, iam fit, ut laborem duplicatum requirant. Caeterum uicit iam labor naturam, eoque humana progressa est industria, ut nihil non aeque his Instrumentis artis magisterio exprimi possit. Sunt autem ferme illa quae sequuntur.

[Luscinius, Musurgia, 10; text: Lutina.] [LUSMUS 03GF]

Atque ista quidem Organa ad plurifariam reddendam uocalitatem idonea sunt, ideo maxime Musica uidentur.

[11] Extant autem nonnulla, quae singulis quibusque uocibus modulandis sunt accommodata. Qualia sunt,

[Luscinius, Musurgia, 11; text: Trummscheit. Geigen. Gros geigen.] [LUSMUS 03GF]

[12] De alio genere, Instrumenta reperias et ipsa chordis referta, quaeque pluribus uocibus reddendis apta sunt, neque plectris exuberant, aut interuallis commensurantur, sed singuli nerui singulos praestant sonos.

[Luscinius, Musurgia, 12; text: Cythara. Psalterium.] [LUSMUS 04GF]

[13] Sequens Instrumentum ignobile est, propter ingentem strepitum uocum, sose mutuo praepedientium.

[Luscinius, Musurgia, 13; text: Hackbret.] [LUSMUS 04GF]

Andreas. Nunc si uacat, Instrumentorum secundi generis nobis explica rationem. Sebastianus. Inter secundi generis Instrumenta, quae flatu concepto insonant, illa primas sibi uendicare ab omnibus indicantur, quae a follibus spiritu turgidis, accipiunt coactum aera: hic pro arbitrio magistri qui ea pulsat, in cellas cannis confines transfusus, mox erumpit in sonum. Haec sicut maiore sumptu parantur, ita etiam quaeuis alia organa uocalitate sua facile superant. praestant fructu, uarietateque insigni exuberant. Andreas. Edoceas quaeso nos paucis, quo haec liqueant clarius. Sebastianus. In primis plaeraque alia Instrumenta in usum humanum aptantur, solis hijs prope [14] modum ad Dei praeconium relictis. Habent praeterea plus roboris, quaecunque grandi, perpetuoque armantur spiritu, quam illa, quibus flatum ministrat humanus anhelitus, crebro ob fragilitatem intermissus. Adde, quod iam nouo inuento tanta in illis est uocum uarietas, ut qui haec habeat sola, cuncta habere caetera uideatur. Taceo, quod in hijs pulsandis, uel mediocriter eruditus, eximios aliorum Instrumentorum magistros facile uicerit: quippe cui ad negocium capessendum manus sunt pedesque instructi. Huc accedit, quod uasa Musica communi appellatione Organa dicuntur, nimirum ob generis excellentiam, qum a Graecis omnia quaecunque sonora sunt, hoc nomine uocentur. Andreas. Probe narras. Id fere ubique gentium nunc est receptum, ut Organa rei diuinae adhibeantur: ne quis nostra sacra interim inferiora existimet ijs, quae Romani etiamdum ethnici, summo Musicae studio quondam celebrarunt. Ita enim memoriae proditum est, C. Iunio Bubulco Tertio et Qu. Aemilio Cossutio Tibicines qui sacris praecinebant, prohibitos in aede Iouis uesci, Tybur uno agmine abijsse: Senatum imminutae religionis impatientem, Tyburtinos orasse, ut homines restituerent: accitos in curiam a Tyburtinis, exoratos tibicines minime paruisse. Consilio deinde haud abhorrente ab ingenijs hominum, inde a Tyburtinis circumuentos tibicines, quippe per speciem ibi celebrandarum cantu epularum inuitatos, uino (cuius ferme auidum genus est) oneratos, sopori indulsisse, tum ita uictos somno, in plaustra coniectos, Romam delatos esse, plenos crapula, postera luce ipsos in medio foro opprimente repertos. Concurrente [15] dehinc populo, precibus detenti tibicines, facta tamen illis primo in aede Iouis uescendi potestate. Sed quoniam in mores Musicorum incidimus, tu uelim certiorem me reddas, num Musicae uim ullam habeat, mores eorum corrumpendi, qui ea se impensius oblectant. Quod si dabitur, ualeant qui se hoc titulo uenditant: mihi satius fuerit, cum Themistocle esse [amouson], quam moribus in deterius commutatis [mousikotaton]. Sebastianus. Bona uerba quaeso. Quis unquam tanta fuit uecordia, ut Musicam ab ingenuis disciplinis desciuisse arbitretur, quarum una omnium uirtus est, integritati uitae consuluisse? Docet id palam notissimus ille Graecorum uersiculus, [bradeion aretes estin eupaideusia]. Sed haec communia sunt. Quod ad Musicam attinet, primas illi tribuunt Pythagoraei in componendo ad uirtutem animo: solitum enim illis fuit, lyra excitari a somno, illaque obstrepente sopiri: non tam aliam ob causam, quam ut mentes harmonia lenirentur, ne qua turbida cogitatio obreperet improuidis. Veruntamen quid attinet commemorare Musicos egregios, primaeque cohortis, quibus penitus illapsa Musice, a uicijs prorsus liberum animum reddidit? Quarum si quis Cathalogum texere uolet, rite ut Aratus a Ioue, Fabius ab Homero, ita ille quisquis futurus est, a Paulo Hofhaimer auspicabitur. Hic in alpibus Noricis non longe a Saltzeburgo progenitus, stemmatis donatus a diuo Maximiliano Caesare, cuius ille aures tenet, quoties organo sacris praecinit, trahitque simul mentem quo lubet: nobilis alioqui, incomparabili in genio, summaque animi dexteritate. Quicquid enim Roma suo debet Romulo, [18 <recte 16>] aut Camillo, hoc totius rei Musicae uniuersitas Paulo tribuit, suo instauratori. Magna illi in re Musica gerenda inest grauitas, neque leporis minus. Non illum protensa in longum Camoena, ulli fastidiosum reddit, non breuitas despicabilem. Nihil non patente erumpit meatu, ubi ubi ille manus, animumque intenderit. Nihil ieiunum apparet, nihil frigidum, at neque languet quippiam in illa angelica harmonia: quinimmo ubere uena, ac patente meatu, feruent et succulenta sunt omnia. Mira articulorum lenitas, non frangit sublimem illius modulandi maiestatem. Neque uero illi satis est eruditum resonasse, nisi etiam amoenum quiddam et floridum concinuerit. Carmine quaeuis adeo suis absoluta sunt numeris, ut si momentum inde ademeris, integritate sua destitutam plane iam harmoniam sentias. Varietas illi tam immensa, ut si hunc aliquot annis quispiam audiat canentem, non tam miretur, unde tot amnes euomat oceanus, quam unde ille depromat modos. Atque uir tantus, nunc quidem supra triginta annos in magisterio suo emensus, quum multos, qui in hoc opus neruos omnes intenderunt, longe post se reliquerit, nullum se passus est superare, ac ne aequare quidem. Denique (ut paucis dicam) quod de Cicerone sentit Fabius, id iam uulgo probari uideo, ut uidelicet iam se in Musicis profecisse sciat, cui Pauli nostri harmonia ualde placet: quique ut illi fiat quam simillimus, noctes laborat, ac dies. Caeterum, reliquit hic Paulus [mousikotatos], aetate iam uergente in senium, non paucos post se discipulos et (si dicere licet) Paulomimos, qui passim in Diuorum aedibus, locis celebrioribus, honore [17] simul ac re familiari aucti, sacris praecinunt. E quorum albo quidam sunt mihi non ad faciem cogniti solum, quinimmo propter ingenij praestantiam, morumque synceritatem, intra pectoris penetralia recepti, Ioannes Buochner apud Constantienses, Ioannes Kotter Argentinus apud Bernenses Heluetiorum, Conradus apud Spirenses, Schachingerus apud Patauienses, Bolfgangus apud Vienenses Pannoniae, Ioannes Coloniensis apud Saxonum ducem. Praetereo reliquos, quibus cum nulla mihi intercedit familiaritas. Atqui paucos hos, idcirco transeo, quia, ut Maro inquit, sunt hic etiam sua praemia laudi. Tum referre non parum existimo ad artis cuiusque plenam traditionem, ut proferantur eius instituti principes; quos imiteris, et ad quorum exempla te componas. Andreas. Nemo sane recte reprehenderit hanc tuam diligentiam. Ita enim mihi persuasum est, non parum multum ad cognitionem disciplinae conducere imitationem. Sed nunc quaeso prodas horum Instrumentorum figuram, ac nomina, quorum causa te in tantum magistrorum pelagus conieceris. Sebastianus. En tibi praesto sunt.

[Luscinius, Musurgia, 17; text: Portatiuum.] [LUSMUS 04GF]

[16 <recte 18>] [Luscinius, Musurgia, 16 <recte 18>; text: Positiuum. Regale. Organum.] [LUSMUS 05GF]

[19] Andreas. Sola ne haec Organa sunt, quae sonora fiunt, immisso spiritu? Sebastianus. Sola inquam, quae alunde, quam a magistro, qui ijs canit, flatum captant: nimirum ob id liberaliora, quod a canendi perito non nisi unum exigunt negocium. Caeterum locus postulat, ut et ea commonstremus, quae magistri ore inflantur, ad haec agitata manibus: non enim uideo, priscis, nostrisque haec iam olim habita neglectui. Quanquam nonnulli Alcibiadem tradant, detestata oris habitudine in suppeditando spiritu, tubam qua canere discebat, longe a se proiectu confregisse. Veruntamen si quem iuuat hijs Organis famam aucupari modulandis, unico hoc certe non (quo minus id faciat) absterrebitur exemplo. Andreas. Tu igitur exponas, quae ex hoc ordine Organa esse arbitreris. Sebastianus. Haec fere coniector, quae cernis.

[Luscinius, Musurgia, 19; text: Bombardt. Schalmey.] [LUSMUS 05GF]

[20] [Luscinius, Musurgia, 20; text: Floeten. Schuuegel, Zuuerchpfeiff. Ruspfeiff. Krumhorn, Gemsen horn. Zincken.] [LUSMUS 06GF]

[21] [Luscinius, Musurgia, 21; text: Krumhoener. Platerspil. Sackpfeiff.] [LUSMUS 07GF]

[22] Haec uasa Musica per longum distincta, legitimis foraminum interuallis, seu dicere mauis, cicutis, aut internodijs, septem uocum discrimina praebent pulsanda, aptatis ad hoc ex utraque manu digitis. Accedunt proinde tres aut quatuor uoces ijs Instrumentis, quae unicum habent foramen a tergo, si illud pollice paululum aperueris, intenso simul parumper spiritu: quae res quam accommodata sit ad modulanda carmina, quibus uagus est nunc in sublime, nunc in profundum transitus, nemo est qui ignoret. Caeterum in quibus perpetua spiritus uehementia exigitur, in talibus Organis ultra septem uocum discrimina nihil est reliqui: nisi summam illam uocalitatem adnumeres, quam praebet Organum, nullis admotis digitis: ea enim uox harmoniam facit diapason. Vnde si artis huius periti trifarias uoces, quarum nulla diapason excesserit, fuerint modulati, dummodo instrumenta illa huiusmodi sint ad inuicem habitudine, ut graue a medio diapente uincatur, et pari modo ab acuto medium: tum fiet, ut quantitas ipsa sonorum ultra spacium dis diapason se porrigat. Ex quo perspicuum redditur, quod Organa quae flatu agitantur leniori, ad omnes cantiones praesenti artificio absoluendas, longe sint aptissima: caetera non item, propter systematis angustias. Systema autem uoco, sonorum ab infimo in summum extensionem. Est et aliud ex eo genere Instrumentorum, quod humano flatu sonorum fit, ex aere plaerunque conflatum. In quo mirum uideri potest, quam differentes possit intensus modo, modo remissus spiritus sonos edere. Fiunt praeterea quaedam tubae ductiles: ne qua in parte Musicae desit [23] modulandi facultas. Quae quamuis monophona sint tantum, tament habent systema: ut si polyphona essent, sufficerent plane ad quadrifarias uoces reddendas singulae adeoque in hac parte Musicae uoces multiphariam exuberant, ut nescias, artis beneficia, an naturae mireris magis. Andreas. Exhibe precor haec Organa, ut uideam. Sebastianus. Hic coram sunt, aspice.

[Luscinius, Musurgia, 23; text: Busaun. Felttrumet] [LUSMUS 08GF]

[24] [Luscinius, Musurgia, 24; text: Clareta. Thurnerhorn.] [LUSMUS 08GF]

Andreas. Videre uideor, iam nihil abs te praetermissum ex ijs Organis, quae rationem Musicam prae se ferre probantur. Sebastianus. Nihil fere uocalium Instrumentorum est, quod non attigerimus. Extant tamen nonnulla aerea corpora, ex quibus pro diuersa ponderis qualitate, differentes licet sonos elicere. Aiuntque hac uia Pythagoram primum reperisse modos. Nam is collatis inter se corporibus, ex diuersa eorum habitudine, proportionem rei Musicae accommodatam dicitur collegisse. [25] Idem traditur fecisse, dum errantium syderum metiretur distantiam: adeo nihil est uspiam in rerum natura, quod non sit cum Musica communitate coniunctum. Iamque ex illis ego tibi quaedam spectanda proponam.

[Luscinius, Musurgia, 25; text: Cimbala. Campana. Incus. Mallei.] [LUSMUS 09GF]

Haec ferme sunt Organa, quae Musica possumus appellare, propter sonitum, quem reddunt, uocalitati magis confinem. Verum commemorare iam obiter lubet, nonnulla esse, quae strepitum ciere possunt magis, quam amicum auribus sonitum edere: inter quae tanto iam plurium consensu primas obtinet timpanum, quo bellatores nostri classicum canunt: aptum certe organum tali ingenio, in quo simul omnia sibi permixta sunt, atque confusa, exulante illic concordia et tranquillitate, [26] quibus rebus Musica nostra maxime opus habet. Similem igitur (ut habet prouerbium) inuenerunt labra lactucam. Corruptum enim illud murmur, et horrisonum tonitru, mirum est, quam apte quadret huic hominum faeci, quae tam secum dissidet ipsa, quam cum toto humano genere. Quicquid enim uspiam est in moribus sordium, quicquid sceleris, aut impietatis, huc ueluti ad inexhaustam delictorum sentinam confluit. Nam, ut ex infinitis pauca quaedam recenseam, quotus quisque est eorum, qui sanguinis ac uitae prodigalitate stipem emerentur, quem a caede, periurio, rapina, sacrilegio, furto, adulterio, stupro, proditione, atque id genus, in eam libertatem adserere audeas, qua fruitur quisquis nulli obnoxius est turpitudini? Et illa iam, proh Deum immortalem, et ijs grauiora licita arbitramur in bello, quae alioqui saeuioribus legum censuris expiantur. Quis unquam erit tam uecors, si modo aliquem belli gustum perceperit, qui non concordi Grammaticorum sententiae subscribat, quae habet, quod bellum sic dictum sit, [kata antiphrasin], quasi minime pulchrum, minime iucundum: sed prorsus detestabile, foedum, calamitosum, et exitiale. Iam uero etiam Principes uideas, nescio qua ratione commonitos, impense delectari, et gladio pro defensata plebe accepto, cunctis perniciem moliri, pro re momentanea, et mox in aliam ditionem transitura, coelum terrae miscere, omnia turbare, omnia confundere. Meminit Augustinus, sacer Ecclesiae Doctor, libro quarto eius operis, quod de Ciuitate Dei inscrpisit, capite quarto, piratam quendam ad Alexandrum magnum perductum, atque ibi [27] interrogatum, cuius rei gratia mare haberet infestum: protinus non minus uere, quam intrepide respondisse: Et cur tu Alexander, orbem terrarum? Maioris plane latrocinij Alexandrum insimulando, quam posset suggillari is, qui unico tantum nauigio res alienas inuaderet. Atque si Christus meis uotis annueret, id solum exposcerem, ut pacem nobis illam largiretur, quam toties imprecatus est discipulis, et quam angeli Musicis modulis ipso nato futuram concinuerunt orbi. Detrusis interea in aliquem locum subterraneum monstris illis Briareo et Centauris, ubi perpetuo eis contingit id, quod summo studio affectant, nempe belligerare. Fallor, nisi in ea sententia fuerit sanctus rex Dauid, qum diceret: Dissipa gentes, quae bella uolunt. Andreas. Probe dicis. Sed quomodo ad Musicam? Recte mones, ut haec missa faciam, tanquam dissona, et stridorem ac luctum magis, quam iucundam harmoniam mouentia: attamen locus exigit, ut post Musica Instrumenta, etiam ista, quae amusa sunt, commonstremus.

[Luscinius, Musurgia, 27] [LUSMUS 09GF]

[28] [Luscinius, Musurgia, 28] [LUSMUS 10GF]

Consulto hic nonnulla Organa praetereo, quae ut Stentor ille Homericus, ob uocalitatem insignem, magis fuerunt in precio, quam euphoniae gratia. Quod genus est Hebreorum tuba, fistula, Cythara, Sambucca, Buccina, Psalterium, Tympanum, et Chorus, in typum, ut testatur diuus Hieronymus in epistola ad Dardanum, non in euidentem utilitatem, aut uoluptatem instituta. Sic enim Paulus scriptum reliquit in epistola ad Corinthios, [tauta de panta tupoi sunebainon ekeinnois]. Vbi autem iam illuxit ueritas, necessario sublata est umbra, quae ueritatem prius palliabat. Vnde fit, ut nunc omnia huiusmodi Organa sint neglecta. Quod ideo dixi, ut etiam nimium curiosis faciam satis. Sunt autem ferme haec.

[29] [Luscinius, Musurgia, 29; text: Cythara Hieronymi. Alia Cythara Hieronymi.] [LUSMUS 11GF]

[30] [Luscinius, Musurgia, 30; text: Tympanum Heronimi, Psalterium Decachordum. Psalterium Decachordum aliud.] [LUSMUS 12GF]

[31] [Luscinius, Musurgia, 31; text: Chorus, Tuba Hieronymi.] [LUSMUS 10GF]

[32] [Luscinius, Musurgia, 32; text: Fistula Hieronymi. Organum Hieronymi.] [LUSMUS 13GF]

[33] [Luscinius, Musurgia, 33; text: Cymbalum Hieronymi.] [LUSMUS 14GF]

Andreas. Nunc te orauerim, quandoquidem nihil admodum confert utilitatis, figuram Instrumentorum, rationemque percepisse, qua fiunt sonora, nam id quoque plebe inorunt, ne graueris obsecro nos docere, ut concinne modulemur, quo Iopan illum Vergilianum, uel Demodocon Homericum aequare possimus cantando, aut (quod malimus) uincere. Nam clarissimis illorum prouocati exemplis, eam nobis gloriam propositam credimus, si argutum concinuerimus, quae istis iam contigit tam insigni prestantissimorum poetarum tuba celebratis. Eximium certe praeconium est, eundem et Musicum esse, et Philosophum, qualem inducit Vergilius, dum inquit:

Cythara crinitus Iopas
Personat aurata, docuit quae maximus Atlas.
Hic canit errantem Lunam, Solisque labores,
[34] Vnde hominum genus, et pecudes, unde imber et ignes,
Arcturum, pluuiasque Hyadas, geminosque Triones,
Quid tantum Oceano properent se tingere Soles
Hiberni, uel quae tardis mora noctibus obstet.

Nec profecto minoris gloriae est, simul cum Musica, quicquid cognitu dignum est, in uniuersum percepisse, qualis ab Homero Odysseae [theta] inducitur Demodocus.

MVSVRGIAE LIBER SECVNDVS.

SEBASTIANVS.

Nunc demum aggredi conueniet id, quod posterius est huius instituti, ne concepta iamdudum de nobis spe frustreris. Atque ut id commodius prosequamur, illud in communite praescire operae precium est: Omnino tenendam esse ei, qui apte cupiet Organis canere, uniuersam concentus rationem. Hanc antem in primis praestabit ars, imitatione comitata, et frequenti exercitio. Ars quibusdam praescripta est praeceptis, quae hic tradere, longum esset: neque uideo, quo pacto uotis tuis possint respondere. Quin magis ex re tua futurum censeo, ut ea in praesens tractemus, quae multis exemplorum milibus, iamdudum a magistris huius artis sunt tentata: horum si quis bonam partem apte modulatus fuerit Organis, iam tum in promptu est, ut pro captu ingenij sui conetur simile quippiam audere. Quibus [35] iam palam est, rebus duabus absolutum huius artis negocium contineri. Itaque quod ad primum attinet, sciendum est, quaedam Organa esse Polyphona: quae uidelicet unica plurifarias uoces edunt. Alia sunt, quae singulis tantum uocibus reddendis sunt idonea. De prioribus nobis sermo iam habendus est, quae tanto difficilius a Musico officium exigunt, quanto maiore opera rebus plurimis eodem momento, quam simiplici et unico intenderis. Extat autem non inutile inuentum, quod multo nos leuat labore, si diuersas uoces in unam compaginem redegerimus:

[Luscinius, Musurgia, 35; text: Scala Gvidonis Mvsici. C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee, ut, re, mi, fa, sol, la] [LUSMUS 14GF]

Tabulaturam nostra res appellant eiusmodi contextum, [36] quo loco notularum, quibus cantus describitur inrta lineas, simplicibus utimur elementis, iuxta uulgatam Guidonis Musici institutionem: eam, quamuis passim sit obuia, tamen quia huic negocio ex aliqua parte familiaris uidetur, non ab re duximus hic in medium praeferre.

In triplici isto literarum ordine, constat compraehensam esse omnem rationem harmonicam. Andreas. Est ne omnium Musicorum concors describendarum literarum usus? Sebastianus. Minime: neque admodum magni refert, cuiusmodi signum fuerit, dummodo rem certam et indubitatam nobis significet. Nam ut de Instrumentis primi generis eorum, quae superiori libro proposuimus, aliquid obiter dicamus: Paulus Hofhaymer, antesignanus, et plane princeps eius Musicae, quae Instrumentis agitur, hunc fere ordinem literarum suis inscribit tabulis.

[Luscinius, Musurgia, 36; text: F, G, A, B, c, d, e, f, g, a, b, h] [LUSMUS 15GF]

Constat autem, ueteres Musicos tria dumtaxat intra spacium Diapason habuisse semitonia: primum inter e et f, secundum inter a et b, tertium inter h et c, cuius rei euidentissimum documentum praebent quaedam uetustissima Organa. Quod ego hac ratione factum arbitror: quia in c naturalis quaedam harmonia, ut Guido Musicus tradit, exoritur: unde et Paulus noster omnem concentus seriem auspicatur, in c nimirum peculiare quoddam ponens, ut in d re, reliquisque [37] deinceps singulis sua impertit nomina. Cuius rei idcirco libentius memini, quo ostenderem, maxime esse frugiferum, imitari Paulum, etiam in ea parte, qua licitum sit, longe aliter sentire. Posterior aetas, propter immensam concentus uarietatem Instrumento absoluendam, pluribus uisa est egere semitonijs: quae res id tandem effecit, ut cuilibet uoci omnium consensu iam adiectum sit aliquod semitonium, hac fere qua cernis uia.

[Luscinius, Musurgia, 37; text: f, g, a, b, c, d, e, h, cc, dd, ee, ff, gg] [LUSMUS 15GF]

Andreas. Satis iam superque disseruisti de tonorum signis: qua autem nota intelligi uelis semitonia, ego necdum compertum habeo. Sebastianus. Sub eisdem signis semitonia conscribi uelim, quibus et tonos, adiecta pusilla solum appendice in semitonijs, qua a tonis dinoscantur, demptis tantum ab hac lege ijs semitonijs, quae protinus [38] post a sequuntur: illa enim ex ueteri Musicorum ritu b, signantur. Iam, ni fallor, formulam tenes describendi notulas. Reliquum est, ut sub quanta quaeuis mora sit proferenda, ad caput literae adscribatur. Elementum enim in tabulis e quibus concentum in Organis pulsandum discimus, situm significat eius notulae, quae est in cantu. Id uero quod capiti literarum imminet, figuram notularum: qua temporis quantitas perspicua redditur, commonstrat. Partimur autem quemlibet concentum, qui ex cantu in tabulas transcribendus est, in singula tempora. Et quidem ex temporibus quoddam est Perfectum, quale uidelicet ternario numero conficitur: cuius generis temporum extat insigne carmen Pauli Hofhaymer, quod, Tandernacken, inscribitur. Sed quandoquidem perfectorum temporum usus est rarior, ad Imperfectum tempus deflectamus. Imperfectum ergo tempus est, quod ex aequo in duo paria resoluitur, et describitur in cantu figura, quam uocant quadrigona. Sed in tabulis puncto in caput literae coniecto, hanc temporis moram denotamus hoc modo.

[Luscinius, Musurgia, 38; text: f, g, a, b, c, d, e] [LUSMUS 15GF]

Partes, in quas primo tempus resoluitur, sunt duae semibreues in cantu, notae ad sphaerae paulum compressae effigiem exaratae: seu mauis, ad rhombi formam accedentes: ut sic, [Bv,Sv,Sv]. In tabulis autem lineam rectam ad caput literae [39] contrahimus, quae dimidiatam temporis portionem explicet, hac forma,

[Luscinius, Musurgia, 39; text: a, b, c, d, e, f, g] [LUSMUS 16GF]

Semibreuis diuiditur in duas minimas, quae in cantu similes sunt semibreuibus, recepta tantum linea ab illis differentes: et significantur in tabulis linea adunca ad literae caput depicta, hac forma, [Sv,Mv,Mv]

Minimam partiuntur Musici recentiores (nam ueteres hic consistebant, nec ulterius progrediebantur, quod et nomen ipsum plane indicat) in geminas semiminimas, quae cantu a minimis non aliter quam colore discernuntur. Porro in tabulis linea dupliciter incuruata designatur, [Mv,M,M]

Diuiditur Semiminima in duas partes aequales, quarum quaelibet est sedecima pars temporis. Nec mirum uideri debet, si in re tam minuta destituamur nominibus. Habent hae in cantu unam lineae curuaturam: quam in tabulas redactam triplicant, hoc modo. [signa]

Ventum esset iam tandem ad atomos sonorum, nisi forent, qui sedecimam temporis particulam in aequalia secarent. Apparent huiusmodi diuisionis partes in cantu duplici curuatura, in tabulis autem quadruplici, hoc typo. [A,M2vx,M2vx]

At haec quidem, quae diximus, de uocibus inferioribus sunt intelligenda: nam illa uox, quae reliquas acumine superat, non scribitur elementis, sed in lineas puncta collocantur, perinde atque in cantu: denique omnino easdem temporis differentias [40] recipiunt, quas iam commemorauimus. Huic contraria sunt, quae de uocis intermissione dicuntur: haec modo necessitatis gratia fit, modo ornamenti, aut utilitatis. Pausam uocant Musici, a Graeco uerbo [pauomai], id significat, desisto, siue, quietem capto. Notantur autem prorsus eisdem typis pausae in tabulis, quibus concentus moram diximus, per singula temporis momenta designari. Hoc dempto, quod temporis integri pausa a linea descendit, Semibreuis a linea sursum uergit, hac forma, T [signum] Caeterum nullam artem Cicero plene tradi credidit praeceptis. Quod si uspiam usu uenit, in hac nostra disciplina id accidit potissimum, ubi uisa doctissimi cuiusque magistri institutio, quae manu plaerunque fit, longe est ad susceptum negocium, quam sint praecepta, efficacior. Age igitur, oculos huic rei, de qua longus nobis sermo fuit, testes adhibeamus, atque illi carmen, quod sequitur, qua ratione de concentu in tabulas redactum sit, protinus dijudicabunt.

[Luscinius, Musurgia, 40; text: Tenor] [LUSMUS 16GF]

[41] [Luscinius, Musurgia, 41; text: Heylige, on besticte, Altus] [LUSMUS 17GF]

[42] [Luscinius, Musurgia, 42; text: a, b, c, d, e, f, g, h] [LUSMUS 18GF]

[43] [Luscinius, Musurgia, 43; text: a, b, c, d, e, f, g, h] [LUSMUS 19GF]

[44] Andreas. Num superest quippiam, quod ab eo exigis, qui huic spei destinatus erit, ut euadat Musicus? Nam haec, quae hactenus a te tractata sunt, facile etiam ignauissimus quisque assequetur, ut cognita habeat. Sebastianus. Id iam demum superest, quod nos quantumuis locuplete oratione praestare non possumus, ne grauetur celebriora magistrorum carmina ex cantu transcribere in tabulas, eaque summa diligentia per discere: maxime uero omnium curare, ut non solum sint concinna, quae modulantur, quod fit, qum partes carminis in nullo secum dissident, sed etiam amoena, lepida, iucunda, arguta, atque quatenus fieri potest, a uulgari stridore differentia. Tracto iam dudum ab oratoribus exemplo, quibus parum est composite dixisse, atque erudite, nisi etiam splendide dixerint, liberaliter, atque magnifice. Et quidem haec omnium ore laudata eloquentia, nulli contigit sine sudoribus. Verissimum enim illud, et quodammodo oraculi loco habetur, quod a uetustissimo poetarum Hesiodo memoriae proditum est,

[tes d'aretes hidrota theoi proparoithen ethekan
athanatoi, makros de kai orthios oimos ep auten
kai trechus toproton.]
Virtutem Superis uisum est sudore parari
Praesepto, callis multum porrectus ad ipsam,
Atque riget primum.

Et nos ratione non admodum dissimili, sentimus de Musica, ut non possit ullis [45] illabi mentibus sine ingenti labore, acrique studio. Nam, ut praeclare inquit Fabius: Nihil rerum natura magnum uoluit effici cito: praeposuitque pulcherrimo cuique operi difficultatem: quae nascendi quoque hanc fecerit legem, ut maiora animalia diutius uisceribus parentum continerentur. Denique non parum refert, in quem primo magistrum incidas, qui te, ut Achillem suus Chiron, protinus traducat ad optima. Timotheum profecto Musicum, aiunt geminam mercedem exigere solitum ab ijs, qui alio ante se essent praeceptore usi: propterea, quod antequam quicquam a Timotheo discerent, multa illis essent dediscenda: id ipsum certe non contingebat in omnino rudibus. Nisi forte putandum sit, Philippum Macedonum regem errasse, qum Alexandrum filium, Aristoteli, id temporis uiro doctrinae incomparabilis, in disciplinam daret: aut philosophum desipuisse, qui id muneris inconsulto obierit. Ad optima autem ideo mox enitendum, monet Fabius: quia etiamsi id non contingat quod auemus, altius tamen ibunt, qui ad summa nituntur, quam qui praesumpta desperatione quo uelint euadendi, protinus circa ima substiterint. Andreas. Dixisti hactenus ea, quae a magistris iam pridem, nescio magis obseruata sint, an inuenta: omnino tamen constat, ea esse recepta: iam, nisi molestum sit, orauerim te plurimum, ne graueris de eorum Instrumentorum ratione aliquid dicere, quae figuram habent dolij per longum dissecti, in quod protensae chordae, manubrio quodam a uase prominente, recipiunt legitima interualla, quae rite contrectantur laeua, occupata in neruorum pulsu dextra, amicam [46] auribus reddunt harmoniam. Atque in primis neruorum ordines depinge: deinde

[Luscinius, Musurgia 46, text: 1, 2, 3, 4, 5, alamire, Elami, bfa[sqb]mi, gsolreut, dsolre, Are, Quintsait, Clainsancksait, Grossancksait, Clainprummer, Mittelbrummer, Grosprumer, Tertz, Quart. Synaphe. Dezeusis. ditonus. diatessaron] [LUSMUS 20GF]

[47] rationem, qua ad Guidonis systema referantur. Sebastianus. Faciam, ac lubens: uerum quod te primo omnium scire uelim, ordinum illorum, de quibus quaeris, incertus omnino est numerus: iam olim enim quinque erant, mox emerserunt sex, nec ita multo post, septem uisi sunt, sed rarius: satis autem uocum superque ministrant sex ordines, si in manubrio interualla rite notentur, quod proximum erit huius instituti. Primo igitur conferamus Chelin (sic enim hoc Organum uocant Graeci, nos possumus testudinem appellare) conferamus inquam ad systema Guidonicum, id quocunque sit nomine Instrumentum. Ex re item tua esse poterit, ut neruorum ordines teneas, quoue apud nostrates censeantur nomine. Deinde quot ab inuicem uocibus differant, in debitam uocalitatem erectae. Id enim neminem (ut puto) debet praeterire, qui Chelis pulsandae nauarit operam. Andreas. Nunc oro, commonstres nobis, quo pacto inscribantur manubria: nam id admodum opus est cognitu ad percipiendam disciplinam de aptandis tabulis: nisi eam nobis tabularum rationem traderes, quam paulo ante proposueras: tunc enim nouo hic leuaremur labore. Sebastianus. Nihil prohibet, priores tabulas praesenti adhibere negocio. Sed urget nos una omnium in communi obseruatio, a qua deflectere nephas arbitramur, memores illius Pythagorici symboli, [ektos leophorou me badizein]. Iam igitur alias tabulas instituimus, quarum literae eo ordine se consequuntur, quo in manubrio sequenti sunt depictae.

[48] [Luscinius, Musurgia 48; text: 1, 2, 3, 4, 5, A, a, b, c, d, e, f, g, h, i, k, L, l, m, n, o, p, Q, q, r, s, t, v, X, x, y, z, AA, aa, bb, cc, dd, ee, ff, gg, hh, ii, kk] [LUSMUS 21GF]

[49] Vides hic in secundo neruorum ordine primi interualli, incipere literarum seriem, et per quinque ordines neruorum continuari. Deinde primum neruorum ordinem et secundum similes gestare literulas, mutata dumtaxat characterum quantitate: utpote quoniam prima uoculatio est crassior, ideo grandiusculis literis eum conuenit depingi. Adde, quod primus ordo signatus est unitate arithmetica, uittam gestante in capite. Secundus item unitate, sed simplici: tertius dualitate: quartus ternione: quintus quaternione, et sextus quinarium gestat numerum. Quibus numeris id demum significamus in tabulis, ut chordae uidelicet figuris arithmeticis inscriptae, nil aliud quam impulsum dextrae exigant. Literae autem descriptae ultra huiuscemodi impulsum, etiam contactum requirunt chordarum in manubrio, quem laeua agimus, et sic numeri unicum desyderant officium, literae geminatum. Andreas. Prioribus Instrumentis pulchre mihi tonorum discrimina, et semitoniorum ostenderas: potest ne id pari in praesentibus facilitate fieri? Sebastianus. Potest, inquam, tu modo consideres uelim, semitonia hac literula b significari, tonos [staurotupois], id est, in crucis formam figuris, quae quidam ab h quadrato, mutatis quibusdam, tractae sunt a Musicis, quo frequenter tonorum uehementia exprimitur, maxime uocis mi. Sed en tibi praesto est, quod petis.

[50] [Luscinius, Musurgia, 50; text: Voces Diatonicae, Vnisoni diatonici, Voces Cromatici generis. Vnisoni Cromatici generis. A, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee, 2, 3, 4, 5] [LUSMUS 22GF]

[51] Intelligo nunc, quam in procliui sit, concentum quempiam hac uia, quam ostendimus, redigere in tabulas. Veruntamen ne ulla inquiri possit, quam non tradiderimus, facilitas, mox tibi integrum Guidonis systema offerimus, cum literarum et numerorum, ex quibus hae nostrae conflantur tabulae, aequata collatione. Et quoniam frequenter accidit, ut in unum neruorum ordinem duae uoces simul incidant pulsandae, adiecimus in sequenti tabula, quoad fieri potuit, omnium uocum aequisonantes, ita, ut unam ex hijs, quae in eodem sunt neruo, facile in alio neruo reddere queas. Quod ut fiat perspicuum, doceamus exemplo, quo res non tam intelligi, quam sentiri ualeat. 1, et l. ditonus simul pulsari nequeunt, propter uoces se mutuo praepedientes. l, enim contactum requirit laeuae in manubrio, , uero refugit: ideoque bifariam sonare in uno neruorum ordine, uix quaquam possibile, nisi chordas eiusdem chori digito diuidas in manubrio: quod a plaerisque fieri solet, non sine notabili uocum imparilitate: quae accidit, ubi integrum dimidiato proportionatur. Commodius igitur loco 1, acceperis X in primo ordine, et l in secundo. Hae aequisonantes in postrema columnula descriptae sunt tonorum: at si omnia semitonia cum eorum aequisonantibus, quibus scribenda sint characteribus, scire desyderas, illam ingredere tabellam, quae uersa pagina sequitur: sic enim futurum auguror, ut uotis tuis abunde respondeatur.

[52] [Luscinius, Musurgia, 52; text: der erst bundt, ander, drit, firdt, funft, sext, sibend, kore, Claues, 1, 2, 3, 4, 5, 6, A, a, b, c, d, e, f, g, h, i, k, L, l, m, n, o, p, Q, q, r, s, t, v, X, x, y, z, AA, aa, bb, cc, dd, ee, ff, gg, hh, ii, kk, ll, die Zifferen, ] [LUSMUS 23GF]

[53] [Luscinius, Musurgia, 53] [LUSMUS 24GF]

[54] [Luscinius, Musurgia, 54] [LUSMUS 25GF]

[55] Proinde ne quippiam sit in conscribendis tabulis, quod cognitionem tuam possit effugere, non ab re fieri arbitramur, si carmen superius in tabulas redactum, hic denuo in has recentius instructas conferamus: quo in promptu sit, differentiam simul inter se tabularum deprehendere, atque huius instituti idoneo uti exemplo praefixo.

Absoluimus nunc pro uirili nostra suis numeris, quicquid Organicae Musicae accedere potest praeceptorum, ex ea parte, qua theorica est: nam praxis quomodo literis tradi possit, ego non uideo. Magna profecto hinc Musicae laus exoritur, quod speculatione non contenta, exit in opus. Vnde non pauci fuerunt, qui eam moralitati coniunctam existimauere. Opus autem quomodo tractare debebis, a magistro in ea re perito docendus es: nos iam nostrae caedemus functioni. Quanquam ne haec quidem, quod ingenue fatemur, tanta sunt integritate, quanta fide et diligentia a nobis discussa. Quis enim tam oculatus foeniseca, qui non relinquat sicilienti locum? In communi autem id potissimum dicendum, ut ad aequalitatem mensurae tanquam ad scopum Musicus intendat. In modulando, suauitatem magis spectet, quam articulorum celeritatem. Prodest tamen, tyronem statim ab initio digitos perpetuo cursu agiles reddere, quo in posterum tactus illi sit uiuacior. Non enim (quod a plaerisque creditum est) Musica uiribus eget, sed aptatis longa exercitatione articulis. Celeritati autem nimiae facile mederi queas, fraenos paululum contrahendo: tarditati contra ac molestae morae uix quaquam. Inde enim fit, ut languescat [56] harmonia, ac iacere uideatur, tanquam emortua: qum nulla motus uehementia erigitur in pedes, nulla agitatione uoluitur in incessu, nec ulla festinatione fertur in cursum: Et quod Musicae tribuitur, ut affectus moueat, nescio, an praestare possit harmonia undique iacens, omnique prorsus uiuacitate destituta. Mediocritas autem qum in omni negocio plurimum habeat momenti, tum maxime in Musica. Testem huius rei non grauabor citare Homerum Iliados [Nu].

[panton men koros esti kai hupnou kai philotetos
moltes te glukeres kai amumonos oschethmoio].
Cunctarum saties rerum est, somni, Venerisque,
Blandi dein cantus, choreae modus atque decentis.
Flaccus proinde in eadem est sententia, qum inquit: et citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem.

Sit igitur Musicus cum quadam maiestate grauis, neque nimia uelocitate rapiatur in praeceps: sciatque, sensibus humanis adhiberi harmoniam, quae quanto integrior est, tanto facilius conciliat gratiam, utpote, quae ametur iudicio. Nemo enim diligit, quod non percipit. Quod ideo dixerim, quia inuenias nonnullos, qui dedignantur modulari id quod in procliui est, sed omnes modulos secant in atomos. Illud quidem non est suauem melodiam edere, sed omnem plane rationem harmonicam corrumpere. Sic faciunt omnes, qui a Pauli Hofhaymer festiuitate summaque blandicie, Camoenae (ut est in prouerbio) [dis dia pason] absunt. Videre [57] enim iam est quosdam Musicos amusos, qui sibi plus aequo placent: et dum Paulum nostrum, ob ingenij eorum tarditatem consectari nequeant, ut sapere alijs uideantur, harmoniam omnium elegantissimam, cum authore suo insectentur. Quod et Homero accidisse refertur, omnis Musicae fonti atque parenti, de quo sic Naso: Et sua riserunt tempora Moeoniden. Nos, ut superius diffuse diximus, primas non trademus cuiquam carmini in Organo pulsandi, nisi illud fuerit Pauli, aut certe ad eius modulandi rationem proximo accedens: scioque bonos omnes nostrae huic sententiae subscripturos. Alios non moror: quandoquidem, Nunquam (ut ait Seneca) tam bene actum est cum rebus humanis, ut quae sunt optima, placerent plurimis. Andreas. Nihil (ut puto) desyderari poteri adt Instrumentalem Musicam polyphonam pertinens, quod non rotundo (ut aiunt) ore disserueris. Nunc monophonorum Organorum concentum oro nobis exhibeas, nisi id tibi fuerit molestum. In numerato enim est, in illis reperire harmoniae rationem, unde multo leuaberis labore. Sebastianus. Intelligo quid uelis: neque id admodum incognitum est uulgo, quot cicutis compacta sit Fistula, quaue modorum uarietate exuberet. Nihil igitur afferre uidemur, si tantum ea quae passim omnium ore uulgata sunt, memoriae mandaremus: clariora enim illa sunt, quam possint cuiusque scriptis elucescere. Andreas. Id tantum abs te iam tandem efflagito, ut tres fistulas per diapente inter se, ut superius dicebas, differentes, Guidonis systemati conferas. Sebastianus. Facile id quidem, si modo et gratum fuerit. Andreas. Gratum profecto, ac supra quam dici potest frugiferum.

[58] [Luscinius, Musurgia, 58; text: Bassus, Tenor. Discant. 8, 7, 6, 5, 4, 3, 2, 1, [Gamma], A, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee, ff] [LUSMUS 26GF]

[59] [Luscinius, Musurgia, 59; text: 7, 6, 5, 4, 3, 2, 1, [Gamma], A, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee, ff] [LUSMUS 27GF]

[60] [Luscinius, Musurgia, 60] [LUSMUS 28GF]

[61] OTTOMARI LVSCINII ARGENTINI

de concentus Polyphoni ratione, Commentarius Primus.

DE VNIVERSA SYSTEMATIS RATIONE. CAPVT I.

Systema Graecum uerbum est, nos possumus Complexionem dicere, quo Plutarchus in libro de Musica usus, uidetur multorum sonorum sese consequentium spacium significare, et quasi harmoniarum limitem atque pomerium: unde nos potissimum auspicari aequum est, qui Musicam a contemplatione euocamus in opus. Est enim prioris loci (ni fallor) lati illius symphoniarum campi quaeque monstrare diuerticula, crebras praeter solitum excursiones, et alia, quae iam plurimis Musicorum exemplis clarius sunt, quam alicuius scriptis celebrata. Nec debet ista expatiandi libertas (ut fit) effraenis euagandi licentia appellari: qum uideamus a Pythagora non minus recte praeceptum esse, [leophorou me badizein], quam [ektos leophorou me badizein]. Quandoquidem quaeque partium suos habet assertores. Inuenias qui Guidonis Aretini salubri sane inuento plus nimio inhaerent: quod Musicus ille insignis, prout sua tempora ferebant, diligentissime explicauit. Id inscribitur Scala Musicae, spacium decem lineis, ac totidem linearum interuallis emensum. Semitonia illic dumtaxat [62] trifariam tonis inseruit. Primum sic constituit, ut quasi coronidem adderet primo modo diatessaron, qui in grauibus orditur, claui [Gamma]. Secundum, quod sequens diatessaron expleret, cuius initium est C. Ac tertium deinceps perfectionem adiunxit eius diatessaron, quod in F, oritur: quo loco quoniam etiam tono opus erat, propter inceptum in G diatessaron, uoluit illic toni simul atque semitonij esse receptaculum: huius indicem fecit b rotundum, illius h tetragonon, obseruato pari calculo in cuiusque diapason. Quae quidem ratio obtineret, si nobis simplici tantum, ac unica uoce perpetuo utendum foret: quamuis ne id quidem satis commode fieri potest, ut undique intra Guidonis angustias possit cantus huiuscemodi contineri: quod in promptu esset mihi non paucis demonstrare exemplis. Oro autem te, quisquis es, qui carminibus hanc legem praescribis, ne extra Guidonis septa pedem proferas. Num Responsorium (ut uocant) Christi uirgo dilectissima, eo quod secundi sit toni, in D finiri queat? quod nemo certe, nisi demens, aut Musicae ignarus, negauerit. Illic igitur incipiente cantu, et per hypodiatessaron in A promouente, unicus gradus est, quem scansim inde in B concingas: quo loco si fa dixeris, uideberis iam plane iura tua uiolasse, eo quod Guidonis pomeria transilieris, qui ibi mi solum dici praecepit, alijs uocibus omnino praeclusa uia. Sin eo loci modulatus fueris mi, ut ille urgere uidetur, iam naturae quodammodo limites praetergrediere, quae multo est quam ulla possit ars esse potentior. Quis enim tam uecors, ut non intelligat, primum tonum, aut secundum in D expirantes, gemino quodam [63] fa gaudere in b? quando illis unicus deest gradus, quo minus in c ferantur, ubi alioqui fa illis est peculiare. Denique nulla est in hoc controuersia, quod non in sublimi cantus parte id nequeat accidere, facientibus fidem mille, et eo amplius exemplis. Sed ais, In parte grauisona carminis nimium licenter in B fa dicimus. At ego uelim, me doceas, cur diuersis in locis idem fieri non liceat, in quibus nequaquam dispar ratio inuenitur, quae aliter moneat hic, aut alibi faciendum. Diapason proinde modus est perfectae symphoniae, qui mirum quam discors redderetur, si per saltum ex uno termino in alium traijceres, et in uno, puta b, fa, et altero, uidelicet B, mi diceres. Sed non est, cur in re notissima uerba perdamus: de composito cantu loquamur, qui ex multiplicibus uocibus sibi consonantibus conflatur. In tali iam plane constat, necessario plura requiri semitonia, quam Guido tonis accedere permiserit. Primo, quia in tam dispari uocum coetu, modorumque permistione, creber est modus diapente, in quo si contra fa, mi dixeris, dissonam nimirum harmoniam feceris. experimento est pugnantia illa inter b fa, et e mi, f fa, et B mi. Sileo perpetuum dissidium, quod reperias in b fa, et B mi, diapason imperfecto. Deinde urget quodammodo necessitas, ut singulis tonis singula adiungamus semitonia, si rite uolumus perficere clausulas. Sic enim uocamus non inepto uocabulo, post longum motum, carminis alicuius quietem, et quasi optatas sedes: quo pacto uox inferior pergit in extremam descendendo, uox superior ascendendo, ubi notula penultima semper distabit semitonio ab extrema, nisi illa uox fuerit mi tunc [64] enim inter ultimam et proximam mediabit tonus. Quod etiamnum in simplici cantu fieri astruit Franchinus Gaforus, Musicorum suae aetatis facile princeps. Nam is inquit. Si cantionem uulgatam, Salue regina, per la sol la re modulari instituas, sol ipsum a la distabit semitonio, etiamsi tu ibi sol dixeris, ut in diatonico genere Guidonis omnino locus aperiatur chromatico, id quod semitonijs gaudet impensius. Ex quo facile liquet, si ex c in d fieri clausula debeat, in c omnino desyderari semitonium. Huius rei fidem quisquis forte nobis credere grauetur, ab ijs oro exigat, qui rem Musicam agunt Instrumentis: tum enim (ut puto) facile sensu percipiet, quod nos uix ulla oratione hic perspicuum reddere possemus. Proinde (quod naturali quodam harmoniae impulsu accidere arbitror) omnis cantus ascensus, ad semitonia usurpanda, est propensior: nimirum ob lenitatem, cui ascensus omnis cognatus est. Quem enim motum tribues rei leuiculae, nisi raptum in sublime? Contra, omne carmen descendens, ad usurpandos tonos uidetur propensius, non tam ulla magis, quam grauitatis ratione. Verbi gratia, scansim de a in c progrediendo, plaerunque commodius in b mi dixeris, non sic, si e regione ex c in a descendas: rectius enim tunc usurpabis fa. Vnde nunc in confesso est, multorum authorum exemplo, ne ullum quidem tonum in uniuerso esse systemate, cui non possit aliquod semitonium accedere. Neque est quod dicant mihi, qui id negocij leuiter admodum ante nos attigerunt, Potest quidem usu uenire, ut in e, et consimilibus locis fa canatur, sed per Musicam fictam. Quod oro portentum [65] illud est? aut quali praestigio confictum? Quasi uero ceu sophistarum chimera nominari queat, sensu perpendi non queat. Caeterum, ut uidere uideor, semitonia illa, quae praeter Guidonis consilium in systema nostrum irrepsere, non sunt adeo incognita, ut nusquam esse perhibeantur: neque ita sunt ociosa, ut illorum officio nos facile destitui patiamur. Quod ut doceremus, ex multis unum dumtaxat exemplum protulimus, quo breuitati studeremus: sexcenta id genus prolaturi, si unum non mouerit pertinacem. Interim nobis satisfactum arbitrati, quod Musicam rem esse certam ostendimus, non fallax commentum, aut inani ab aliquo studio confictam.

DE NOTVLARVM GENERIBVS, atque figuris. CAPVT II.

Origo figurarum, quibus notulae compositi cantus hodie depinguntur, ut ego deprehendere possum, hinc deriuatur. Omnis olim Musicae ratio, duplici temporis numero continebatur, longo, atque breui. Longus, figura quadrata designabatur, quae in corporibus quieti magis est accommodata, atque rebus loco consistentibus. Breuis autem, propter motus celeritatem, sphaericae figurae propius accedebat, quae corporibus conuenit maxime mobilibus. Vnde et Poetae, quos rite Musicos omnium uetustissimos appellaueris, hanc etiamdum obseruant numerorum rationem. Huius rei [66] testem, si uidebitur, Vergilium citauero: Numeros enim, inquit ille, memini, si uerba tenerem. Caeterum cantores sese in hijs angustijs consistere, parum liberale rati, numeros illos multifariam protenderunt. Et breuem quidem contra uetustatis morem, tanquam in partes breuiores secandam, quarum respectu ipsa censeri longa posset, quadrata figura designarunt. Rursus illam in duas notulas partiti sunt, quas semibreues uocant, figura sphaerae quasi compressae, aut ut quidam sentiunt, rhombi. Semibreuem diuidunt in duas Minimas, quibus praeter semibreuis figuram linea recta accedit, uertici affixa, uel pedi notulae. Minima priscis erat indiuisa: quod et nomen ipsum prae se ferre uidetur. Diuiditur tamen illa a recentioribus, in partes aequales, quarum figura solo colore dinoscitur, quo prorsus uidentur diffusae. Nonnulli coloris loco illis incuruant lineas a capite, ut appareant aduncae. Secantur autem et hae quasi in atomos parium particularum, estque figura illis notulae omnino suffusae colore, cum adunca insuper linea. Haec uia quodammodo a nostris reperta est, in extremas partes distribuendi temporis: neque cunctaremur asseuerare, illis speciebus notularum posse omnem absolui harmoniam, nisi longior mora quandoque notulis in unisono accideret: quam similibus formis toties repetitis, non sine fastidio depingeremus. Vnde factum arbitror, ut breuem notulam Musici in geminas breues extenderint, nomen illi inditum est Longae, figuram habet breuis notulae, sed duplicatae latitudinis, aut a laeua parte affixae ad caput, pedesue lineae. Longa dehinc protendi in notulam [67] duarum longarum coepta. Maximam hanc uocant, ultra quam progredi nephas uisum. Depingitur autem figura breuis notulae, latitudinis duplicatae, cum annexa sinistrorsum linea. Quae omnia quo facilius deprehendi possint, iam notularum genera, qua figura, quoue censeantur nomine, palam reddere conabimur.

[Luscinius, Musurgia, 67; text: Maxima. Longa. Breuis. Semibreuis. Minima. Semiminima. Fuselis. Semifuselis.] [LUSMUS 29GF]

DE PAVSIS. CAPVT III.

Pausa dicitur uocis intermissio, a Graeco uerbo [pauomai] deducto uocabulo: significat illud ab, incaepto desistere, siue quietem captare: quae res quam sit pro tempore frugifera in cantu, nemo ibit inficias, cui cognita quandoque fuerit uocis humanae fragilitas. Id enim potissimum praestat cantui permixtum silentium, ut sese robur uocis alioqui iugi nixu interiturum, [68] recolligat. Nam iuxta Nasonis sententiam:

Quod caret alterna requie, durabile non est,
Haec reparat uires, fessaque membra leuat.

Denique cantor tacitus, aliorum interea suauissima concinnitate animum sibi demulcens, perinde atque Homericus ille Apollo, de quo sic legitur, [ho de phrena terpet akouon], armatus dehinc post emensa lilentij spacia, summa oblectatione erumpit in uocem: adeo, ut canendi labor illi non modo non molestus, uerum etiam supra quam dici potest, iucundus uideatur. Proinde nescio quam gratam uarietatem secum afferat illa canendi, silendique uicissitudo, qua uel id demum discitur, quid numeris ad uniuersum concentum uoces adijciant singulae. Obmutescens enim uox, et quasi intermortua, rursus quid suae possint uires, ostendit, qum reuiuiscit. Pausarum prorsus eadem est ratio, quae et notularum, id est, tanta mora silendum est in pausa, quanta ad eam notulam explicandam, quae illi pausae confinis est, morula requiritur. Breuis pausa signatur per transuersum deducta linea, quae interclusum duabus lineis interuallum omnino occupat. Semibreuis ab acumine lineae descendit in medium interuallum. Minima ab imo consurgit: cuius partes si quando signantur, aduncae sunt, ut clarius hic coram intueberis.

[Luscinius, Musurgia, 68; text: Breuis. Semibreuis. Minima. Pars Minimae.] [LUSMUS 29GF]

[69] DE PLVRIVM NOTVLARVM COMPAGINE, seu, ut uocant, Ligatura. CAPVT IIII.

Coeunt plaerunque notulae in unam compaginem, non sine euidenti utilitate breuissimi contextus, qui alioqui pluribus scribendus erat figuris: nimirum Pythagorae instituto, qui rerum integritatem atque constantiam, ait esse in solidis corporibus, confusionem atque facilem interitum in diuisis. Itaque quoad potuit, diuisa in unum coegit. Quod eadem ratione uidere licet in notulis diuersi generis, in unam figuram coaptandis euenisse. Caeterum, sunt qui id non minori decore figurarum, quam aliqua utilitate factum arbitrentur, ut plures notulae sibi per quandam syntaxim cohaerescerent, quae turpidissidio seiunctae, nisi coalescerent, uideri possent dispersae. Sed iam aggrediamur explicare compaginum formulas, simulque quid quaeque possit earum particula diffiniamus. Omnis ergo pars compaginis, aut quadratae est figurae; aut obliquae. Linearum deinde haec est natura, ut a dextris notulae ascendens, semibreuem reddat: descendens uero, breuem. Et quidem omnis compago, cuius prima notula dextrorsum habet ascendentem lineam, iam plane intelligitur primam habere semibreuem, illam uidelicet notulam, cui superne incumbit linea. Nam etiam si solam locares, semibreuis diceretur. Verum quoniam in multarum breuium contextu oporteret omnes notulas primam sequentes tantisper uolui contra numerorum [70] integritatem, dum semibreuis illa aliam sortiretur semibreuem, quae imparilitatem eius expleret, factum iam est, ut secunda notula aeque semibreuis sit, et a tertia omnis compaginum ratio iure dependeat, quam (ne multis te morer) hac breuissima uia assequeris. Quadrata corpora, qum, ut superius ostendimus, sint ad quietem multo maximum adcommodata, solas in compagine quadratas notulas licebit extensas in tempore deprehendere: et tunc potissimum, quando in decliui propendent. Nam sicut quod in sublime arrigitur, leuitatem protendit: ita quicquid uergit in profundum, profecto molem corporis, et geminam quandam grauitatem habere conuincitur: Grauitati autem cuilibet est coniuncta tarditas, et mora, quietis appetens: unde accidit, quod omnis quadrata descendens, in longam extenditur, maxime si fuerit extrema compaginis. Idem iudicium est de prima descendente: quae ratio obtinet in quadratis simul, et obliquis: non dissimili causa a natura traducta, quae motum indidit animantibus principio pigrum, propter insolitam laboris susceptionem, medio feruentiorem, et fine aliquanto remissum: nimirum ob lassitudinem, quae naturaliter omnem motionem consequitur. Liquet ergo, primae notulae compaginis, et ultimae descendentibus, potissimum conuenire tarditatem. Et ne quem hae quaestiones a natura repetitae, diutius in ambiguo suspensum detineant, iam accingamur omnia, quae diximus clarissimis docere exemplis: fiatque id per figurarum primas literas, quo prolixitas euitetur, ut per l longa designetur, per b breuis: nam de semibreuibus prius diximus.

[71] [Luscinius, Musurgia, 71; text: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, b, L] [LUSMUS 29GF]

Non grauabimur haec exempla acriori indagine discutere, quamuis omnia superius sint expressa. nullum enim laborem fugimus, propter eos, qui huius rei rudes sunt, si illis contingat, me docente euadere doctiores. In primo exemplo ambae notulae sunt longae: quia descendunt pariter, et sunt quadratae: quod semper uerissimum intelligas de prima et ultima. In secundo, prior est longa: quia descendit non altera: quia quod de descendentibus dicitur, in obliquis figuris tantum ueritatem obtinet in prima notula. In tertio exemplo prima est longa, ex superiore ratione, quia prima est, et descendit. Sequentes sunt breues, quia obliquae, ideo non possunt extendi alibi, quam in principio. In quarto exemplo prima et ultima sunt longae, ex ratione primi exempli, quia descendunt, et sunt quadratae: media autem est breuis, quandoquidem neque prima est, neque ultima, et ut dici solet, [oute ges, oute ouranou haptetai]. Eam si mille comitarentur, omnes essent breues, praeter ultimam, quae extenderetur in longam, si modo descenderet. Quinti exempli prima est longa, quia descendit: non sic secunda, quia neque initium est, neque finis. Non proinde tertia: quia neutiquam descendit. In sexto exemplo sola ultima longa est, quia descendit. In septimo exemplo et octauo nulla est longa: eo quod in illis nec prima descendat, neque ultima: nisi forte obliqua fuerit extrema, unde [72] nec quicquam extendi potest in longam. Fateor hoc loco, nos nimium prodigos fuisse uerborum, qui idem iam plus decies diximus. Sed non pudebit nos prolixae orationis, dummodo futura sit utilis. Plures autem supersunt compagines, quarum ratio facilime ex illis, quae iam toties repetiuimus, colligi poterit, ut ex praedictis harum ualores facile perdiscas.

[Luscinius, Musurgia, 72] [LUSMUS 29GF]

DE SIGNIS AB INITIO CARMINVM descriptis. CAPVT V.

Post Claues ante Cantilenarum exordia lineis affixas, proxima sunt, quae carmen praecedunt signa quaedam, habitudinem cantilenae huiusmodi indicantia. Colligtur autem illa ex duobus numeris, [73] quibus cantus ipse potissimum gaudet, ternario uidelicet, atque binario. Et quidem Ternarium constat ex ueteri Pythagorae sententia, omnium esse perfectissimum, unde et ab Aristotele numerus diuinus dicitur. Platoni item, quod aiunt, Philolosophorum deo, contigit numerus annorum uitae absolutissimus, nempe, 81, qui numerus prouenit ex nouenario in se multiplicato: nouenarius autem ex tribus constat ternarijs: quae res Platoni apud multos peperit diuinitatis opinionem. At binarius numerus, eo quod Ternario unitate est minor, imperfectus dicitur. Vocamus etiam ea perfecta, quae sunt maxime integra, quaeque uix unquam in partes secari possunt. Quod genus est omnis numerus impar: nam is naturae diuinae propius accedit, quam constat esse simplicissimam. Alludit huc illud Vergilianum, Numero Deus impare gaudet. Quo contra diuisio illa, quae fit in numeris paribus, ad corruptionem pertinet, quam imperfectionis euidentissimum experimur esse indicium. Videmus autem trifariam Carminibus praeponi signa. Primo figuras arithmeticas: e quibus 3 perfectionem significat grandiuscularum notarum, puta Maximarum, et Longarum, quibus modum tradunt contineri. Est autem Perfectio modi, comprehensio trium Longarum in Maxima, et totidem Breuium in Longa. At figura 2 imperfectionem significat modi: quae tum fit, quando Maxima duas Longas, et illa geminas Breues continet. Digredior ad secundum signum, quod orbe quodam fit, siue circulo: qui si plenus fuerit, et integer, perfectionem indicat temporis: quae tunc fit, quando breuis notula (haec [74] enim sola subijcitur tempori) tres complectitur semibreues. Quod si orbis ille neutiquam fuerit integer, sed hemicyclus apparuerit a carminis initio, Imperfectio tunc palam redditur temporis. Accidit autem illa, quando breuis notula duas semibreues comprehendit. Tertium deinde signum puncto fit, re nimirum (ut mathematici testantur) indiuisibili: unde semibreuis resultat, ex notulis scilicet minimis. Atque punctus ille si in medium orbis, aut hemicycli inijcitur, Prolationem designat maiorem: quae tum accidit, quando semibreuis notula tres continet minimas. Verum quo haec magis fiant perspicua, formulas, de quibus diximus, iam oculis subijciamus.

[Luscinius, Musurgia, 74; text: Modus perfectus. imperfectus. Tempus perfectum. imperfectum. Prolatio maior. minor.] [LUSMUS 30GF]

[75] Caeterum ea, quae de Signis diximus, sic accipienda sunt, si non componantur. Nam si arithmeticus numerus orbi additur, Orbis modi index est, et Numerus Temporis.

[O3]. Signum modi perfecti et temporis.
[O2]. Signum modi perfecti et temporis imperfecti.
[C3]. Signum imperfecti modi temporis perfecti.
[C2] Signum imperfecti modi et temporis.
[Od] Signum prolationis maioris, temporis perfecti.
[Cd] Signum prolationis maioris, temporis imperfecti.
[Odim] Signum diminutionis, id est, celerioris motus et temporis.
[Cdim] Signum diminutionis temporis imperfecti.

Est, quando ex Pausarum descriptione licebit perfectionem cuiusque notulae, aut imperfectionem deprehendere.

[Luscinius, Musurgia, 75; text: Pausae modi perfecti indicium. Pausae tempus perfectum demonstrantia. Pausae prolationem maiorem indicantia.] [LUSMUS 30GF]

[76] DE PVNCTIS. CAPVT VI.

Locus monet, ut de Punctis obiter aliquid dicamus. Est autem Punctus id quod Graeci [perata] uocant, hoc est, extremum illud in quod omnis figura resoluitur, [sunecheias], id est, continui minima particula: sicut est unitas numeri. Significat autem Punctus notulae lateri adiectus, illud momentum, quod ei deest, quo minus sit perfecta. Vnde Maximae adscriptum punctum, designat ipsius notulae perfectionem: sine enim puncto duas contineret longas: sed puncto adhibito, ternarij minima portio notulae accedit, quae in numeris dicitur [monas], id est unitas: atque id demum agit punctus, ut Maxima tres contineat Longas. Non dissimili ratione punctus longam perficit, indicatque eam plane tres breues continere. Item punctus breuis notulae adhaerens lateri, trium semibreuium, Semibreuis trium minimarum, et Minimae trium (ut uocant) semiminimarum est indicium. Itaque, ut apertius dicam, Omne punctum partem unicam significat eius notulae cui adhaeret: partem dico, in quam proximo resoluitur. Constat enim, Maximas primo secari in Longas, illas in breues, has in semibreues, et sic deinceps. Videtur autem mihi, non absurde, punctis rerum summa significari, atque perfectio. Quod si quis diligentius pensitare uolet, illud Horatianum forte accommodabit nostro proposito:

Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci.

[77] Vidimus in hoc genere plaerunque impense ludere prestantissimos harmonicae compositionis magistros, ut singulis notulis per uniuersum concentum singula puncta adiungerent. Quod Iosquin feliciter egit in suo LHomen arme, in quo post primum punctum, canon ille, et sic de singulis omnibus notulis sua puncta impertit. Et Henricus Isaac in suo officio, Argentum et aurum, omnibus notularum speciebus, simul in uno concentu, per diuersas uoces puncta perpetuo tenore adiecit. Idem in suo officio de beata uirgine, notulas cantus in primo Kyrieleison tali dispositione perfecit. Et Bolfgangus Grefingerus praeceptor meus, hoc ipsum in suo, In patientia, egit per notulas contratenoris. Licebit proinde omnia quae diximus ex sequentibus formulis, sine ullo negocio perdiscere. Sed ecce horum exempla.

[Luscinius, Musurgia, 77] [LUSMUS 30GF]

[78] DE PASSIONIBVS, SIVE IIS QVAE ACCIdunt Notulis, et primo de Augmento earum. CAPVT VII.

Notularum [pathes], id est, passiones, siue accidentia sunt duo. Aut enim excrescunt notulae, aut deficiunt. Et quidem augmenta accipiunt notulae per alterationem: quae fit, qum plures notulae inter se proximo maiores positae, ternarium non complent: tunc enim una ex illis extenditur in duas sui generis: ne concentus sua integritate destituatur, et ut undique suis constet numeris harmonia. Fit autem in ternario, id est, perfectione dumtaxat: unde in prolatione maiori, qum plures minimae inter duas se maiores, id est, semibreues locantur, una potest per alterationem excrescere, ita, ut duas minimas ualeat. Idem accidit semibreuibus in tempore perfecto, quando inter duas breues continentur: fieri enim potest, ut earum una in geminas extendatur. Pari ratione id usu uenit in modo perfecto. Breues enim inter longas comprehensae, huiusmodi sunt passioni expositae, ut una ex hijs possit alterationi patere. Verum enimuero, qua uia id fiat, quod diximus, breuiter aperiamus. Sicubi in tempore perfecto duae semibreues inter duas breues statuuntur; et ambae a semibreuibus huiusmodi discretae sunt, secunda semibreuis alteratur, id est, in duas extenditur: ne male cohaereat incompletus numerus. Quo pacto enim duae semibreues perfectum tempus absoluerent, nisi una earum in duas [79] excresceret? Haud dissimili modo, si quando tres semibreues intra duas breues sepiuntur, et prima semibreuis primam breuem ingreditur, altera autem breuis ad sequentia respicit, tertia semibreuis in huiuscemodi contextu per alterationem in duas protenditur. Denique ne diutius hic consistamus, ubicunque post exactam temporum distinctionem (quae quibusdam tenuissimis uirgulis ad caput extremae notulae temporis fieri debet, non punctis (ut quidam arbitrantur) duae semibreues supersunt, ultima earum necessario una exuberat. Et quod hic de semibreuibus diximus, locum habet in minimis, et breuibus, quando earum plures in maiori prolatione, uel modo perfecto, notulis se proximo maioribus apparent circumseptae.

DE NOTVLARVM DEFECTV. CAPVT VIII.

Accidit praeterea Notu is defectus: et hic bifariam perpendi solet, aut ex adiecto, aut e colore. Ex adiecto penuriam sentiunt notulae, quando in perfectione, id est, ternario numero notula e tribus conflata unitatibus, propter unitatem praecedentem, aut sequentem, tertiam perdit partem: fitque illud non tam notulis, quam pausis, aut punctis, urgente plaerunque necessitate compositionis. Qui enim alioqui perfecti temporis notulis liceret extra unisonum prosilire, si singulae breues trinam dimensionem in huiuscemodi tempore dumtaxat admitterent? Quod et in alijs perfectionibus, [80] modi uidelicet, et prolationis, pari modo euenit, ut cogeretur notula perfecta intra unisoni angustias consistere, si nequiret ob traiectum alio faciendum, unam notulam abijcere, quam mox completus motus habunde compensaret. Suadet proinde utilitas respirandi, aut forte compositionis, ut pausae perfectis notulis adiectae, illarum moram tali intermissione temperent. Caeterum quando id fiat, non est in nostro arbitrio, legibus praescibere. Magistris enim compositionis harmonicae phas est pro nutu suo perfectas notulas ijs quibus ostendimus uijs, integras, uel mancas ponere, dummodo diligenter (ut fit) praetenuibus uirgulis tempora circa notularum uerticem distinguant. De colore iam demum disseramus, qui et ipse tertiam partem perfectis notis adimit: idcirco in notulis coloratis, quas definimus esse illas, quae se totas colore proluunt nigro, aptum est imperfectionis, aut eclypsis, id est, defectus indicium: nimirum a potioribus syderibus tracta similitudine, quae eclypsi traduntur affici tum demum, quando candore suo destituta, nigrore per totum corpus suffunduntur. Sunt autem, qui in sola perfectione colori locum faciant: unde et indicium quasi latens perfectionis quandoque suspicantur colorem existere. Plane igitur constat, omnem notulam, quae eo loci, ubi consistit, perfectionis est capax, binario numero commensurari, posteaquam colore fuerit plene respersa: ita uidelicet, ut in perfectione modi colorata maxima, duas longas contineat: longa atro perfusa, duas breues: breuis, duas semibreues in tempore perfecto: et semibreuis atra in prolatione [81] maiori, duas minimas. Id etiam admonuisse uelim, quod ob notularum cognationem, quae ad idem tempus pertinent, non modo illae colorem admittunt, quae illic perfectionis sunt capaces, sed et eodem contextu sibi mutuo cohaerentes: utputa in perfecto tempore, semibreues, quae breues atras ingrediuntur, quod etiam in alijs perfectionibus eadem lege fieri cognosces. Sed quandoquidem in sermonem de colore incidimus earum notularum, quae hoc typo imperficiuntur, haud ab re fuerit, obiter nunc eum colorem commemorari, qui notulis accidit imperfectis. Video autem ferme a Musicis id obseruari, ut sicut in perfectione per colorem tertia tollitur, ita in imperfectione, non nisi quartam portionem eius quae tincta est, auferri: hac ut coniectari possum ratione. Quoniam in tempore perfecto breuis notula ex duabus conflatur semibreuibus, quarum si unam color perinde ac in perfectione abijceret, non uideo, quomodo color huiuscemodi a dupla proportione differret, in qua numerus maior minorem aeque duabus paribus particulis continet, ut infra dicemus. Candida enim notula, ad colore tinctam collata, proprie duplata existeret coloratae. Atqui dummodo opportunitatem spectes, breuius describendarum notularum, color nobis id agendi in imperfectione paratissimam ansam subministrat. Tres nanque minimas, si in eodem loco conscribere uoles, facies id quam breuissime breui notula, prorsus nigrore tincta: quae qum in quatuor minimas ex aequo resoluatur, colore quartam detrahente, quid supererit, nisi tres minimae? Idem propemodum fiet de tribus (ut uocant) [82] semiminimis, quas non minus commode semibreui atra depinxeris. Pari ratione uteris in reliquis, obseruato tamen omnino eo, quod pauloante diximus, de cognatione notularum, ad idem tempus pertinentium. Omnia autem quae disseruimus, hic, si lubet, coram intuearis licebit.

[Luscinius, Musurgia, 82] [LUSMUS 31GF]

DE HIS, QVAE POTISSIMVM AD PRAXIM conducere uidentur. CAPVT IX.

Quae hactenus pro uirili nostra digessimus, Musicae studiosis, ut speramus, profutura, uideri possunt ex aliqua parte coniuncta esse theoricae: monet igitur locus, uti ea literis mandemus, quae ad praxim maxime sunt accommodata, quod genus est mensurae ratio, et plurifariam compositi carminis in legitimos numeros reductio Admonendus igitur mihi inprimis est huic negocio destinatus, ut concentus compositi [83] aliquam partem absoluat, ne unquam uelit egredi mensurae limites: haec est enim, quae commissuram harmoniae praescriptis legibus inconcisam, et minime secum dissidentem continet. Haec est numerorum regula, et quasi scopus, ad quem referenda sunt omnia. Graeci hunc de quo loquimur decentem carminis motum, [euruthmian] uocant: ut intelligas, Musicam cognationem quandam habere cum moribus, in quibus si quid praeter praescriptum fiat, aeque dissonant secum pariter ac dissident omnia. Themistoclem aiunt, qum ab eo Simonides poeta, iniquum iudicium efflagitaret, his uerbis elusisse hominis petulantiam: Neque tu Simonides bonus poeta esses, si praeter numerum caneres: neque ego bonus princeps, si praeter legem iudicarem. Adeo nihil est uspiam, quod ultra citraque numerorum praescriptum recte geri possit. Amussis itaque nostra, quae aequando operi musico semper est adhibenda, Tactus est, quo emetimur tempora, haud aliter, quam horologijs singula horarum momenta discuntur. Omnis itaque concentus ratio, statim ex signo sibi praeposito colligenda est. Nam illa si ad ternarium, id est, perfectionem pertinebit temporis, propter geminam huius generis quasi pompae cuiusdam tarditatem, semibreues singulas tactibus singulis adaptabimus. Id uero quam facile factu sit, nemo cui haec res aliquando tentata est, ignorauerit. Duas minimas hoc modo in Tactum redigimus: aut quatuor (ut uocant) semiminimas. Nec uideo, quid difficultatis cantorem hac ratione possit offendere: quando ex aequo Tactus quoslibet licebit in certissimas portiones distinguere. [84] At uero si per commistionem alicuius Minimae cum pluribus semibreuibus, aut singulis, non poterimus quemlibet tactum simul cum integris notulis finire, sed notula eadem contingit, quae unius tactus finis sit, et alterius initium, Syncopam Musici id genus harmoniam uocant, id est, concisionem. Tum demum mente id agemus, quod in cantu est praetermissum, singulas notulas, quae contra rectum mensurae ordinem uoluuntur, in aequales partes secando: ita enim minimo negocio priorem partem fini unius tactus adaptabimus, et alteram sequentis tactus principio. Est autem mos ille iam ab omnibus harmonicae compositionis magistris obseruatus, ut in alicuius magni operis contextu, primas sibi uendicet perfectio: uidenturque cantiones non infeliciter a ternario tanquam a numero omnium maxime diuino auspicari: qui etiam principio haud inepte conuenit, ob affectatam quandam moram, quae motus cuiuslibet initio a physicis tribuitur. Ternarium autem numerum proxime consequitur binarius, id est, temporis imperfectio, in qua paulo celerius notulae proferuntur. Vnde et tactu utimur longiore, puta qui duas semibreues complectitur, quo mora tactus, celeritatem notularum temperemus. In huiuscemodi autem tactu, octo semiminimae (ut uocant) tactum perficiunt, aut quatuor minimae, duaeue semibreues. In commistionibus uero notularum id fiet, quod proxime de Syncopa diximus. Caeterum tyronem huiusce artis, ego malim etiam in imperfectione semibreues notulas sub integro tactu proferre: eo quod facilius sit tactum in pauciores quam in plures particulas diuisum absoluere. [85] Verum posteaquam frequens exercitatio artem canendi longo usu firmauerit, tunc expediet aggredi cantum imperfectum prolixiore tactu: nam is breuibus notulis in imperfectione aptius conuenit. Sed ea, quae de imperfectione temporis, quatenus ad tactum pertinet, diximus, sic accipienda sunt, si post orbem dimidiatum sequitur numerus binarius figura arithmetica descriptus, aut certe uirgula transeat per semicirculum numeri loco. Vtrumque enim illud diminutionem uocant Imperfectionis, qua citus carminis progressus designatur. Proinde sicubi solus hemicyclus ponitur sine ullo numero, uirgulaue, incunctanter iam noris, in eo cantu, cui signum tale praeponitur, semibreuem integrum tactum exigere. Nec desunt, quibus uisum est, huiusmodi carminis formulam, Prolationem minorem appellari: eo quod extensionem, in mora saltem, semibreuis notulae illic fieri, perspicuum sit. Nam ueteres (quemadmodum conijcere licet) omnem cantum breuibus emensi sunt: et si qua minor notula extenderetur in tactum, hoc prolationem appellarunt. Verum quoniam minor extensio fit in notulis, quae plus habent longitudinis, qum in procliui sit, rem alioqui prolixam, efficere laxiorem, Semibreuem in tactum dilatatam, prolationi minori adscripserunt. Minima autem quoniam habita breuitatis ratione, maiori negocio in latum extenditur, prolationem maiorem illic esse definierunt, ubi minima tactum expleret: prolatione nimirum a profero, deducto, quod aliquando significat, protendo. Haec sunt, quae ad opus canendi compendio quodam proficere auguramur: breuia quidem illa, si uerba estimes: si frugem, densa forte plus aequo. Sed ad alteram partem instituti nostri properandum est.

[86] IN COMMENTARIVM SECVNDVM. OTTOMARI LVSCINII PRAEFATIO.

Superiore Commentario, quibus modis a cantore absoluendus sit cantus, ex plurifarijs uocibus compositus, ea qua potuimus diligentia executi sumus. Atqui plaerosque uideas, inscitia nescio dicam, an desidia, necquicquam audere in cantu affabre componendo: quanquam alioqui satis superque concinne carminis compositi numeros absoluant. Illi primum uel in eo potissimum peccant, quod sibi quandoque dijudicandi carminis partes assumunt, artis componendi cantus prorsus expertes. Vnde non raro accidit, ut pessima pro optimis probent. Deinde, quod languescere sinunt ingenium, dum quid uires illius possint, minime explorant: longe admodum ab illius Musici sententia, qui dixit, Semper ego auditor tantum? nunquam ne reponam? Hac in parte a nobis (ut puto) iuuandi sunt optimi quique cantores, fietque id tanto facilius, quanto ad componendas cantilenas plurimum confert, praestantium magistrorum multa cecinisse carmina: inde enim stylus uires accipit, et solidum opus probato aliorum fiet exemplo, quod alioqui absque rectore difflueret. Est autem Compositio, diuersorum sonorum artificiosa quaedam in concinnitatem deducta unio. Sicut enim literae, fortuito in aluearium proiectae, haud quaquam uerbum, aut orationem intelligibilem conflant: Ita neque omnes soni, quocunque modo coeant, statim [euphonian], [87] id est, iucundam, et auribus amicam harmoniam praebebunt. Primo igitur sonos inter se concordes enumerabimus: deinde quibus legibus, quoue ordine in compaginem traducantur, edocebimus.

DE SONIS CONCORDIBVS, SIVE CONCORdantijs. CAPVT I.

Soni concordes duplici genere reperiuntur: aut enim perfecti sunt, aut imperfecti. Perfecti sunt, quibus conuenit cum unisono, aut diapente. Ad unisonum referuntur diapason, disdiapason, et uigesima secunda. Ad diapente duodecima, et undeuigesima. Imperfecti soni ferme sunt, quibus cum ditono intercedit cognatio, ut est sexta, decima, tertiadecima, septimadecima, et uigesima. Perfecti hac potissimum causa dicti sunt, quia in illis ueluti absolutis et solidis, sedes quaeritur: eo quod omne carmen per longas ambages profectum, tandem in hijs finem quaeritat: ut ne interim dicam, quod etiam initia ab ijsdem sumere, auspicatum uideri potest. Quo contra, Imperfecti ad motum cantionis accommodati uidentur, et in ea ferme parte, quae finem, ueluti perfectionem suam antecedit, commode locantur.

[88] DE DISSONANTIIS. CAPVT II.

Dissona est omnis compago, quae praeter eas, quas iam indicauimus harmonias inciderit: quod genus sunt semitonia, aut toni, et insuper sonus diatessaron, quae pariter item cognatas habent eas, quas ex diapason quoquo modo respiciunt: ueluti in concordium grege est definitum. Tonis enim atque semitonijs accedunt ex quadam similitudine septima, et nona, ac ijsdem quartadecima, et fextadecima. Rursus diatessaron in familiam suam receptat undecimam, et decimamoctauem. Et haec quidem ideo tractamus, ut primum quisque norit, quid fugiat, deinde quid obseruet: quanquam nobis etiam tacentibus, dissonae harmoniae suo semet prodant indicio: adeo mire cum natura conuenit haec ars, de qua nobis sermo est, Musica. Itaque ceu nauitae prudenti suspecti semper sunt scopuli: ita attento carminum compositori, etiam atque etiam fugiendae sunt dissonantiae.

QVATENVS VSVRPANDAE sint Dissonantiae. CAPVT III.

Recte mihi a Flacco traditum esse apparet id, quod et Plinio probatur, saepe nimiam officere diligentiam, id quod ille pari uerborum numero extulit, In uicium ducit culpae fuga, si caret arte. Est [89] enim nonnihil, quod moliaris in componendis dissonantijs, atque id qua lege fiet, iam perspicuum reddemus. In tonis, semitonijs, ac eorundem confinibus, in harmonia coniungendis, obtinet, quod usque adeo iam ab omni Musicorum cohorte est receptum, ut nullam ferme cantilenam proferre queas, quae dissonantiam hanc non in aliqua saltem sui parte admittat Clausulam uocant duarum uocum in diapason peracto aliquo motu, certum et quasi optatum diuerticulum: eam sedem uox superior ex proxima notula praetentat, priusquam inferior diapason ipsum ingrediatur: ibi uideas licet impari contactu, utrasque uoces ex septima sese respicere: atque idem pari modo fiet, si in unisonum duae tendant uoces, tum enim tono distabunt utraeaque, antequam unisonum fuerint complexae. Verum inaequalis illa uocum mutua attrectatio, breui etiam durans momento, facile tantillo errori (si modo error dici debet, quem sensus deprehendere non potest) ueniam parat. Idem censeo audendum in minimis notulis, et ijs, quae etiam minore mora, quam minimae proferuntur: nam in illis nulla concordiae ratio haberi potest, neque etiam exigitur: quando tanta celeritate uoces cursitent, ut nullum auribus iudicium relinquatur. Etsi respectus iugis haberi debeat, ne in aequali aggressu alicuius notulae uoces aliquae secum dissideant, consimili uidelicet appulsu, atque, ut dicitur, in ingressu tactus. In uniuersum enim sic se habet lex Musicorum, ut non nisi in syncopatis (ut uocant) notulis, concordantias negligere liceat. Verum exemplo (si lubet) rem aperiamus. Volo in uoce superiore duas breues ponere, et eidem in inferiori [90] concordantes aptare, et primo subit diapason, in quo ordior tactum: succedit insuper sexta, et deinceps quinta: non possum autem nisi interpolato gressu a diapason ad sextam uenire, quando septima inferior cum superiore parum conuenit. Atqui placet mihi uitare saltum eum, quia diapason futurus sit in tertiam proximam, uidelicet sextam, a superiore deducta ratione: uoloque, ut uox inferior continuato gradu promoueat. Disponenda igitur mihi ad priorem breuem superioris uocis notulam, primo semibreuis est: cui ubi punctum adiunxero, licebit mihi in proximum gradum supine minimam locare, atque tum continuato ordine geminas semibreues: quo contextu (ut inquam) prima semibreuis, cui adhaeret punctum, diapason sapit cum superiore, at succedens minima, septimam. Neque id admodum absurde: tum, quia notula est morae breuisculae: tum, quia consistente superiori uoce haec minima promouet, et sic dispar est utriusque uocis tactus. Sed cur non cuncta subijcimus sensibus.

[Luscinius, Musurgia, 90; text: Exemplum primi. secundi.] [LUSMUS 31GF]

[91] DE PERMISSO VSV QVARTAE: ATQVE INIBI de compositione Faux bourdon uulgo appellata. CAPVT IIII.

Diatessaron, ueluti praemonuimus, in discordium sonorum est numero: quae res omnem sibi ad concinnitatem uiam plane praeclusisse uideretur, nisi esset, quo absona eius duricies leniri, aut certe prorsus tolli posset. Vnde in sublimioribus tantum uocibus locum reperit, in quibus natura quodammodo maior est mobilitas: quae qum alioqui ad temperandas dissonantias apta sit, in quartae asperitate leuiganda nimirum erit accommodatissima. In grauioribus enim uocibus, quas natura magis finxit fixas ac stabiles, et quasi superiorum uocum bases, quando nulla ratione tolli uitium inconcinnitatis potest, quartam illic poni, nephas putatur. Caeterum, si in sublimi quartam collocaueris, duo occurrunt remedia, quibus inaequalitatem eius temperare ualeas, nempe si substernas immediate tertiam, aut certe quintam. Atque prius illud remedium uideo nunc crebro in usum trahi a recentioribus Compositionis magistris, Faux bourdon uulgo uocant illud Compositionis genus, rarum quidem isthuc, sed minime inamoenum. Equidem longo tractu moueri, ac continuato gradu, in ardua, aut in decliue possunt tres uoces, inter quas summa distabit a media per quartam, et media ab inferiori per tertiam: estque iam receptum, ut iucundissimae [92] harmoniarum excursiones hac ratione instruantur, in quibus etiam perbelle ingenia Musicorum mihi luxuriari uidentur, et sibi etiam plus quam satis est, permittere. Qua in re docenda, plus ualebunt praestantissimorum magistrorum exempla, quam meus conatus, aut etiam eius, in quo neque eloquium desyderes, neque diligentiam.

DE PLVRIBVS CANTIONVM VOCIBVS. CAPVT V.

Voces, e quibus quasi legitimis partibus conflatur cantio, plurifariae, neque in praescriptum numerum redactae: nos frequentiores suo nomine, quo hac tempestate a uulgo Musicorum appellantur, proferemus. Principio Cantus est, ut uocant eruditiores, sed a literis parumper alieni, Discantus: et is quidem arcem harmoniae obtinet, unde plaerumque urgente natura in sublime magis fertur: raro in imis uisitur, nimirum ob lenitatem quandam germanam, et quasi cognatam gracilitati. Proximus est Tenor, qui medium sibi locum uendicat, neque ad ardua loca capienda, neque ad decliuia magis propensus. Huic mox succedit suo loco Bassus, uox grauis, et quae profundo harmoniae ex uoto gaudet. Atque hijs tribus uocibus ueteres solis contenti erant: ut ego arbitror, quod tres ordines in republica sufficere existimarent, qui e diuerso hominum genere in unam et concordem sententiam, atque omnibus salutarem coirent: [93] haud aliter, quam ex trifarijs hijsce uocibus, si arte componerentur, mira perciperetur concinnitas. Caeterum, quanquam maioribus nostris, ut dixi, tribus uocibus systematis spacia occupari recte uisa sint, utpote, si Cantus apicem harmoniae corriperet, Tenor medium, et Bassus, quem olim Contratenorem nominabant, sedes infimas, non tamen paucitate illa explebantur, sed supererant loca non pauca uocum concordantium capacia: unde factum, ut uox quarta, quam Altum uocant, memoratis tribus accesserit. Est enim illa quasi media inter Cantum, et Tenorem: unde quia uoces uiriles excedit acumine, recte mihi uisus est id nominis inuasisse. Compertum enim iam est, cantum iucundius absolui non posse, nisi pueris eas partes commiseris. Quanquam Altus plaerunque Tenori etiam uices suas praeripiat, sicubi ille in fastigio harmoniae diutius moretur. Et hae quidem uoces quatuor, satis, superque exhilarare animum possent etiam uarietatis immensae cupidum, ni Musicae copia nescio dicam, an luxuria, quintae uoci, quam Vagantem nominant, locum in systemate reperisset. Inter Tenorem nanque, et Bassum, is obtinuit receptaculum: unde si forte ab eisdem uocibus ceu ex proprijs sedibus pellitur, tum in procliui est, ut aliarum uocum locis sese quasi circulator et uagabundus insinuet, unde et nomen, ni fallor, sortitus est Vagantis. Iam dictu mirum, ubi stabulentur uoces aliae, quas iam recens addiderunt nobilissimi eius, quam tradimus, artis magistri, quando non tam aditus ipsos, quam etiam penitissimos quosque systematis recessus uidemur quinque praedictis uocibus desedisse: adeo, ut ingenium [94] magis humanum mireris in plurium uocum commissura, quam rerum parentem naturam. Atqui Musicae eximiam quandam maiestatem audias licebit, ac incredibilem uim, sicubi sex uoces harmonicae coniunctas, recte expenderis: atque id qum olim portenti loco haberetur, hac tempestate est uulgatissimum. Nolo enim de denis, duodenis, aut uigintiquatuor uocibus catalogum texere: aut si forte maiori numero offendantur, e quibus argutissimas cantilenas uidere in promptu est. Quis enim certis finibus artem tam feliciter exuberantem, cohibeat? Verum quod certo sciam, ex Germanis nostris Henricus Isaac, plurimum in sex uocibus coaceruandis ualuit: atque is, ut fertur, ingenij sui reliquit haeredem, Ludouicum Heluetium: nam isthuc illi cognomentum, primarium sane Musicum ex hijs quos fouet Caesar noster Maximilianus. Nec minori praeconio mihi celebrandus est Xistus Theodorici Augustanus, uir non tam patriae, quam Constantiae, in qua professionis suae magistrum agit, decus et ornamentum insigne. Nam is, ut alia desint, uel eo nomine potissimum etiam nobis commendatur, quod bonas literas Musicae pari studio copulauit. Bolfgango deinde Grefingero non parum est quod tribuam, ueluti iam olim praeceptori. Quanquam, ut semel dicam quod sentio, eo progressa sunt haec tempora, ut qum in plaerisque alijs artibus pauciores inuenias, qui possint cum antiquitate aliquo iure contendere, ita uel tyrones etiam modo proferre queas, qui facile priscum Musicorum aeuum superauerint. Itaque prius me charta, aut certe tempus deficeret, quam nomina, si pergam illustres huius saeculi Musicos [95] commemorare: tanti iam habetur, in re ingeniosissima excellere. Qum igitur neque facultas nobis suppetat, nec ocium, ueteranos artis componendi harmonias, et iam emeritos simul cum rentioribus, tanquam duces nostri instituti sequacibus proponere, sat nobis uisum est, si, ut bona pars Gentilitatis solem adorat orientem, ita nos nobilissimis huiuscemodi ingenijs in lucem emergentibus, bene precemur. Xenophilum Musicum Plinius tradit centum et quinque annis, sine ullo corporis incommodo uixisse, atque id praeter cuiusque alterius exemplum: nimirum (ut non paucis placet) artis suae beneficio: quod si destinet Deus futurum salutare, nihil est quod magis optamus, ut illis contingat.

QVAE FVGIENDA DISSONANTIA HARMOniarum compositori. CAPVT VI.

Fugiat inprimis dissonantes secum sonos, cui concors uocum compago cordi est, etiamsi isthuc iam antea admonuimus: licebit enim rem cum primis necessariam crebrius inculcare. Naturam tum decebit eius toni, cuius harmoniam componendam plurifarijs uocibus susceperis, exacte rimari, quid ferre quasi genuinum possit, quid contra exhorreat: ita enim et arti inseruietur, et auribus. Sunt enim, qui maiore licentia, quam artificio, extra praescriptam tonorum melodiam exspacientur: quasi uero artis alicuius esse uideatur, [96] ea quae ars ipsa expostulet, corrumpere. Et quidem hij mihi ad eos oratores quam proxime uidentur accedere, quales audiui ex alto suggesto uerba uendicare, quae neque loco apta erant, neque tempori: ut recte prudentis illius iudicis elogium, cuius alicubi meminit diuus Hieronymus, in istos retorquere possis, Bene isthuc, et iterum bene. Sed quo illud tam bene? Facessant igitur mihi Musici, qui delectatione capere auditorem non possunt, qum illud potissimum in omnibus desyderemus, quando alioqui praestiterat (ut prouerbio uulgi dicitur) siluisse. Adimitur autem amoenitas compositioni primo, per usurpationem impertinentium clauium. Veluti si in tertio tono, aut quarto, quae in E frequentius exeunt, praeter solitum in b fa composueris: aut eo loci sedem carminis quaeras in ipso progressu, ubi omnis ratio toni reluctetur: ut si in memoratis tonis in F clausulam facias. De quibus rebus in libello nostro, quem de Progymnasmatis huiuscemodi, annos ab hinc ferme tres edidimus, abunde tractatur. Turbatur insuper non parum cantionis alicuius concinnitas, incompositis uocum motibus, puta in septimam, nonam, decimam, ac sic deinceps. Sed ne sextam quidem uideas peritos magistros frequentius uoces dimouere: ingerit enim hoc non mediocrem difficultatem parum exercitatis cantoribus: atque ex eadem mox subrepit formido, qua praesente, nihil recte geritur. Quamuis enim in plaerisque sic habeat, ut pulchra sint difficilia, non tamen mox difficilia quaeque sunt pulchra: id quod in Musicis obtinuit, in quibus primas habet coniuncta facilitati maiestas. Denique, ut in historicis et poetis [97] praecipue desyderatur decorum: ita et nos, quatenus fieri potest, singulas quasque uoces uolumus motum obseruare quam maxime compositum: nam eiusce rei nisi ratio habeatur, ego quid inter argutam cantionem intersit, et molestum strepitum, non admodum uideo.

QVAE OBSERVANDA. CAPVT III.

Ex Musicis non parum multi extiterunt, qui Compositionem potissimum probarint, quae intra arctiores limites contineretur: tum quia minori labore cantorum intonaret, quando ijs nihil est molestius, quam acuminis simul et grauitatis in eadem cantionis parte opposita extremitas: tum quia consonantias sibi per uicinitatem quodammodo germanas, per interualla longissima alienas fieri iudicarent, reclamante, ne id fiat etiamdum uetustissimo Musicorum prouerbio, [dis dia pason]. Quanquam conijcere nobis licet ex uetustissimorum compositione Musicorum, suas cuiusque aetatis fuisse leges, suaque placita: neque nostris quicquam cum illis ferme conuenire, qui annos ab hinc ducentos fuerunt modulati. Extant enim plaeraque id genus modulamina, quae nos adseruata passim uidimus, Dij boni, quam frigida, si cum hijsce nostris conferas: adeo, ut uix fidem mihi faciant recepti, et uno omnium ore celebrati scriptores, qui talibus potuisse moueri animos, memoriae prodiderunt: nisi decorum, ut ad personas et loca, ita etiam ad tempora sua referas. Nam quod ex infinitis [98] coniecturis deprehendere licebit, in Musicis longe aliter euenit, quam in eruditione. Istic enim uel hoc potissimum laudatur, ut ad uenerandam illam uetustatem, quo propius fieri poterit, accedas: illic, nisi maiores superes, futurum est, ut ab omnibus rideare. In Muteto autem, Tota pulchra es, non parum feliciter mihi ueterum Musicorum instituta uisus est neglexisse Nicolaus Craen, uir me Hercle praestantis ingenij: atque ex eo iam discere poterimus, quanta laude etiam priscas leges praeterierit: tantum abest, ut uicio isthuc uerti alicui debeat, si modo decenter ex omni parte fiat. Est proinde, quod facile uiam componendi harmonias suppeditare queat, neque adeo, quod uiderim, canonibus uulgatum, ut certior reddaris in tanta peruagandi licentia, quo sit enitendum: id quod hac uia assequeris. Principio te admonitum uolo, quando facilior respectus habetur ad pauciora, duas tantum uoces adnitaris coniungere: atque illas, si continuato progressu feceris in sublime pergere, uox tertia apte contrario motu in decliue rapietur, cum qua et quarta eadem petet decliuia. Tres enim simul uoces in huiuscemodi progressu instituere non potes, nisi ea uia, quam indicauimus, ubi quatenus usurpanda sit quarta, expressimus. Obtinet igitur, quod in imperfecta consonantia par uocum apte ascendet, altero descendente: sic enim uocibus quaerendi sunt comites, ut dispar simul, et ex aequo institutus in uniuersum motus inueniatur. Exemplo autem ueteris plane, sed non inconcinni Muteti, Quae est ista, Henrici Isaac, sicubi alio non poterimus, id quo pacto fiat, ostendemus. In calce enim secundae partis, uidelicet, [99] Et uniuersi, ac ferme in medio, uides hoc quod docemus adamussim obseruatum. Est insuper, quod iam artificium omne, et ipsum proinde decorum, de quo crebra nobis facta mentio, longo interuallo superet, a clarissimis magistris fidelissime obseruatum: ut uidelicet, quatenus harmoniae ratio patitur, sicubi opes immensas huius professionis ostentare uoles, uoces ipsas sese inuicem praeuenire patiaris, siue id fieri malis, mox ab initio carminis, siue in ipsius concentus medio: undique enim summa laude id efficies: quanquam meo consilio, quo commodius, ac rarius, eo rectius. Inamoena enim fiunt, ac parum grata, etiam quae sunt optima, sicubi fuerint intempestiua, atque immodica: ut alicubi in praeceptis Rhetoricis praeclare admonuit Aristoteles. Caeterum in perfectis concordantijs praeuentio, aut quo uerbo Musicorum cohors utitur, fuga apte disponitur, quippe diapason, unisono, diapente, et plaerumque etiam diatessaron. Neque locus exigit, in hac re exempla proferre, qua adeo decenter uideas omnes luxuriari, ut nullae propemodum rei maior sit gloria proposita. Extant selectae quaedam cantiones, e quibus singulis, ueluti ex Durataeo equo, quamplusculae prodeunt uoces. Tantum ualuit ingenium ne dicam, an exercitatio, ut nihil tam arduum sit, aut impeditum, ad quod non accedat ardor et sedulitas mortalium.

[106 <recte 100>] DE CANONIBVS COMPOSITIONIS speciatim. CAPVT VIII.

Caeterum ad rem propius pergere bonis auibus uocamur, quo concors plurifariarum uocum habitudo apertius explicetur. Geminae uoces, ut paulo superius ostendimus, commodius sibi in aliqua consonantia primo copulabuntur, nunc quo ordine reliquas duas coniunxeris, ut concentus suis numeris absoluatur, palam reddemus. Et primo, si lubeat, a uocum fastigio ordiamur, a Discanto uidelicet, et Tenore. Et quidem eas uoces concordi harmonia contrahas, necesse est: puta, aut in unisonum, tertiam, sextam, aut diapason: nam de quarta suo loco tractauimus. Item de decima, duodecima, et longius dissitis, superuacaneum arbitror adhortari quippiam: quandoquidem intra eos fines Bassus Tenoris uice fungetur, et Tenor Bassi munera obibit: ita, ut nulla eiusce rei nouitas nobis negocium facessere uideatur, quando probe omnia sibi ea qua diximus serie constabunt. Si igitur memoratae uoces geminae unisonum fuerint complexae, Bassus unisonum cum eisdem, aut certe tertiam sub Tenore occupabit, Altus autem, quando proprio loco non potest, in unisonum se alterius insinuet, necesse est, Bassus autem quintam, et sextam sub uocibus praedictis, non minus commode tenere potest, etiamsi quinta mihi magis probetur, uerum utraque altum admittit in tertia supra Bassum. Ad tertiam [101] propero. In ea si Discantus et Tenor consistant, Bassus unisonum cum Tenore possidere potest: id quod illi nunquam non uideo concessum, Itaque deinceps nihil de unisono dicemus. Proinde etiam sub Tenore tertiam arripiet Bassus: quo loco Altus unisonum cum una ex his tribus uocibus complectatur oportet, ex ea causa, quam indicauimus, Sextam autem si infra tertiam praedictam Bassus teneat, Altus in tertia supra Bassum commode locabitur, nisi in unisono alicui ex tribus uocibus adiungi malit: quod cum alioqui semper illi sit permissum, de peculiaribus tantum Alti stationibus deinceps loquemur. Nec minus apte Bassus in huiuscemodi compositione tenebit sub Tenore diapason, et supra eum Altus sextam: quamuis multis partibus praestet quintam admisisse, aut tertiam. In decima autem sub Tenore disponenda id obtinet, quod in tertia dictum est: qum nil aliud iam sit decima, quam tertiae octaua: de duodecimis quoque pari opus est censura, alijsque deinceps: et in octauis nullam uideo nasci diuersitatem, quae alias leges tradi expostulet: quo consultius facturi nobis uidemur, si lectorem, uerborum prodigalitate non onerauerimus. Inuenias enim, qui rem facilem uerborum pelago difficiliorem faciant: nos contra, difficilia paucioribus, quo fieri potest, perspicua reddere tentamus. Quod si uoces primariae ex quinta sese respexerint, Bassus sextam infra Tenorem, aptius autem octauam sortietur, priori Altus concodantiae in tertia, aut octaua: alteri in tertia, quinta uel octaua accommodabitur. Iamque superest, ut de sexta dicamus. Et quidem in ea, si Discantus cum Tenore consederit, [102] Bassus tertia sub Tenore gaudebit, quintaue, et quod certo sciam, rarius octaua. At tertia Bassi, Altum adiungi sinit in sexta, uel, quo magis afficior, in quinta. Quinta autem Bassi tertiam, aut sextam pro Alto efflagitat. Sic octaua Bassi tertiam, sextam, aut decimam. Caeterum in octaua, quam Discantus et Tenor concordi nonnunquam unione delegerint: nisi magis tibi arrideat, ut Bassum intra tam lata spacia earundem uocum colloces, quippe in tertiam, aut quod magis ex usu est, in quintam supra Tenorem: tertia certe, quinta, sexta, et octaua sub eodem non minus concinne quadrabit. Priori serie Altus uicissim cum Basso ea loca, quae supra Tenorem sunt, partietur. Altera suae cuique partes ex aequo respondebunt, nempe tertiae Bassi sub Tenore, quinta Alti, et octaua, rarius sexta. Quintae insuper Bassi ac sextae tertia, Alti octaua et decima: Octauae item decima, duodecima et tertiadecima Alti. Quanquam hoc posterius non admodum crebro eueniat.

CONCLVSIO.

HABES Lector humanissime, Commentarios hosce ceu prioris operis auctarium, quos alius pro ingenij et eloquentiae magnitudine feliciore stylo exarasset, nos longe infra mediocritatem positi, benigne nobiscum actum duximus, si rei Musicae studiosis, fidem et diligentiam nostram quantolocunque labore probandam commendaremus. Et si uerum est, quod Graece uulgatum uideo, [makarios ostis makariois huteretei], nonnulla officij nostri portio ad nos aliquando reditura est. VALE.

[103] INDEX EORVM, QVAE HAC Musurgia continentur.

Altus. 83

Artis cuiusque praestantia. 4

Bassus. 92

Bellorum detestatio. 26

Canones Compositionis. 100

Cantus quid. 92

Cythara. 12

Clauichordiorum Tabellatura. 37. et sequentes

Concordantiae uocum. 85

Compositio Faux bourdon. 91

Dissonantiae. 87

Et earum usus ibidem.

Discantus. 92

Ficedulae. 11

Fistularum Tabellatura. 58

Germanorum laus, et ingenia. 5

Hackbrett. 13

Instrumenta quae plectra habent. 8. 9

[104] Instrumenta Musica Hebraeorum. 29. et sequentes

Instrumenta Musica ex aere. 25

Ligaturae notularum. 69

Lutinae. 10

Lutinae Tabellatura 47. 48, et sequentes

Musicae inuentum, et utilitas. 2. 15

Musicae item origo. 3

Musicae praxis. 82

Musicorum Catalogus. 15. 17

Musicorum proprietates, 56. et obseruationes. 97

Naturam suppetias praestare arti. 5

Notularum genera, et figurae. 65. et sequentes

Notularum compagines. 69

Notularum passiones. 78. 79.

Organa uaria. 8

Organum Portatiuum. 17

Organum Positiuum. 18

Organum Regale. eodem

Organum diuini cultus. 10.

Organa spiritu hominis sonora. 19. 20. 21

[105] Organa ductilia. 23. 24

Pauli Hofhaymer excellentia. 15

Pausarum descriptio, et ualor. 68

Praeceptore uno, et experto utendum. 45

Psalterium. 12

Punctus quid. 76

Punctorum discrimen. eodem

Quartae usus. 91

Scala Guidonis Musici. 35

Signa Carminum. 73. 74. 75.

Systema quid, et eius ratio. 61

Tenor. 92

Tibicines Tyburtinorum sui iuris. 14

Tympana classica. 14

Vagans. 93



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License