Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Next part   

Actions

Back to top

[1] Blasii Rossetti Veronensis Libellus de rudimentis musices,

De triplici musices specie,

Ut de auferendis nonnullis abusibus in Dei templo,

Quae omnia sub compendio candidus lector inveniet.

Cum privilegio prout in brevi continet.

Ad Reverendum in Christo Patrem D. D. Ioannem Matthaeum Gibertum Episcopum Veronensem Dignissimum, in praesentis D. Blasii Rossetti opusculi laudes Nicolai Begani Modici Veronensis Carmen.

Sublimes en cui titulos natura locavit,

Hic alacer fatis imperat atque regit.

Stemmata non desunt, resonent cum clara per orbem

Gesta, patent cunctis aurea dona viris.

Eliquio et virtute potens, dignusque galero

Cardineo hic nempe est, dignus et Empyreo.

In te summus honos, pietas, sapientia, mores

Sunt praesul; summo es dignus amore co[e]li.

Exerit hic Blasus, fuerant quae squallida quondam,

Obsitaque ingenio functus et arte nova.

Quemque probum Pastor praesens opus inclyte reddet,

Quo valeat quisquis, legerit atque canens.

Virtutisque memor, qua polles, munere donat

Te tanto, capias laetus utraque manu.

Ad Blasium Rossettum Nicolaus Beganus Modicus Veronensis.

Tempore mortales liquit dea Musica quodam

Territaque haec latuit, nunc patet ipsa viris.

Te duce non ne aegros reficis? Non munere sanos

Saepe tuo reddis, pellis et inde mala.

[2] Hanc homines cupiere diu, quin flumina, montes,

Orpheus et sylvas traxit adusque lyra.

Grata tui sunt haec Blasi monumenta laboris,

Quae cunctis confere ingeniosa satis.

Georgii Iodoci Bergani Carmen ad Lectorem.

Dicunt Ismarium canendo vatem

Prisci dulciloquo tonasse plectro

Quo sylvas, fluvios, ferasque traxit.

At mentes hominum canore blando

Demulcet Blasius, docens iuventam

Quos servet modulos, quibusque musas

Quaerat principiis, et arte quali

Praeceptor teneros alat puellos.

Et blandis salibus notans abusus

Monstrat qua Dominum via sequamur,

Pandens mystica multa, quae latebant.

Et demum organicae recenset odas,

Distinguens triplicis vagaeque musae

Concentus varios lepore multo.

Hunc amplectere si tuo palato

Dulces et sapidos petis liquore.

[Dedicatio]

Iohanne Matthaeo Giberto Amplissimo Praesuli Blasius Organista salutem plurimam dicit.

Tractatulum hunc de Musices rudimentis edere coactus praesul Amplissime humeros oneri supposui. Non quia haec a priscis eius cultoribus luculenter et sufficientissime declarata non sint (a quorum vestigiis nusquam discedere, quin magis pleraque eorum dicta meis inserere intendo), verum ut sub hoc praetexto, ansam mihi capescerem formulam introducendi, qua pueris prima musices elementa facilius inculcentur, et nonnullos abusus [3] notandi indies in tuo templo cathedrali fruticantes, in iis ergo non flosculos rhetoricos, sed nudam instruendi normulam crassiore, ut aiunt, minerva exquisivi; adegit me ad hanc subeundam provinciam et, si viribus meis imparem, Iohannes Baptista Galletus tuus, cui utpote tuae amplitudinis optimo quaestori, et parere debeo et pro mea virili semper nitar. Dignabitur itaque tua Reverentia Dominum hoc qualecumque opusculum tuo nomini dicatum solita frontis hilaritate suscipere, ut tuis alis protectus ab invidorum genuinis dentibus rabidisque morsibus defensetur. Nec enim cuius vis mortalium supercilium expavescam, dum in hoc aequissima censura tuae Reverentiae simul et pientissimae Domino errasse comprober.

Vale decus nostri saeculi Blasii tui memor.

[4] I.

Compendium musicae

Musica est ars Deo placens ac hominibus, omne quod canitur discernens et diiudicans, ac de cunctis quae fiunt per arsim et thesim, id est, per vocularum intensionem et remissionem, veram inquirens rationem. Musica etiam est spectabilis ars et suavis, cuius sonus in caelo et in terra modulis percipitur. Musica est scientia quae in numeris, proportionibus, consonantiis, coniunctionibus, mensuris et quantitatibus consistit. Musica apud Graecos magno olim honori fuit, nec quis liberaliter censebatur eruditus qui musicales cantus non calleret. Potentissima artium est musica; hanc veteres encyclopediam dixere in qua omnes sunt comprehensae disciplinae (mirabile dictu); in bellis ipsi musicales concentus equos incitant, delphinesque et caetera animalia laetificant; hanc Socrates senex didicit et adolescentes in ea erudiri iussit. Quid plura? Animum a curis liberat et quadam interna laetitia ad exultationem in Deum mentes humanas provocat. Unde propheta: Exultabunt (inquit) labia mea dum cantavero tibi. Et idem: Cantabiles mihi erant iustificationes tuas in loco, et caetera.

Quis fuit inventor musices? Moses scribit hunc fuisse Tubalcaym ante diluvium, sed post diluvium philosophi asserunt extitisse Pythagoram, qui sonitu malleorum et cordarum extensarum percussione musicam repperit. Musicam dicit Apuleius esse religiosam, denotans eam convenire religionis celebritati. Nec minus per musicam etiam nostra religio, trinum Deum ac unum his cantibus atque organis assiduis laudibus deprecando placere non desinit. Et ut plerisque placet, musica inter septem artes liberales tenet principatum, nam musica est illa quae in ecclesia militante et triumphante Deo optimo maximo servit dulcisona, de qua Isidorus in libro Etymologiarum dicit: Non minus est dedecus nescire canere quam litteras ignorare, quoniam sancti cum angelis et archangelis et omni militia caelestis exercitus non cessant cantare quotidie ante thronum Deitatis, dicentes Sanctus, Sanctus, Sanctus, et caetera.

[5] Apparet ergo hanc esse nobiliorem scientiam et merito ab omnibus amplectandum prae aliis, unde haec pro sua nobilitate sola meruit intrare fores ecclesiae omnibus aliis seclusis. Sed, proh dolor, a nonnullis lascivis et petulantibus est violata, lacerata et non sine dedecore discerpta, qui, sub cantu mensurabili impudica et inhonesta verba componentes, has scientia abutuntur, quapropter a nonnullis (et si non recte) repudiatur. Sed possunt talia et debent ommitti, amplexa ac casta musica qua religiose utimur in divorum templis, et quia musica principaliter per vocem formatur, et vox non potest esse sine sono, ideo sonum duplicem esse dicimus, videlicet, est sonus vox et sonus non vox. Sed quia praecipue intendimus loqui de musica armonica ad quam sola vox articulata, quae est sonus vox pertinere cognoscitur, videndum quid sit vox.

II.

Vox dicitur eo quod vota cordis promat. Unde philosophus: Sunt enim quae sunt in voce earum quae sunt in anima passionum notae. Vox ergo sive sonus vox habet sex instrumenta naturalia, quae sunt pulmo, et ab ipso anhelitus procedit qui instar follis aerem recipit et remittit: secundum instrumentum est guttur, per cuius medium ipse anhelitus transit; tertium palatum quod ipsum retinet anhelitum, et anhelitum palatum ferit; quartum lingua a qua scinditur ut diversificetur; quintum dentes ad quorum tactum per linguam discernitur quidquis proferat; sextum labia a quibus moderatur et post haec vox est. Vocum denique alia continua est, alia cum intervalla suspensa. Continua est qua prosas legimus et annales. Suspensa vero est qua musicos sonos aut elevare aut deprimere solemus.

Vocum iterum alia est articulata et litterata quae intelligi et scribi potest, ut Petrus, Iohannes, et caetera. Alia inarticulata et illiterata quae nec scribi nec legi potest, ut rugitus leonis et mugitus bovis. Alia articulata illiterata tamenque intelligi potest cum scribi nequeat [6] ut sibili hominum, gemitus infirmorum et id genus plura, quae et si scribi nequeant, exprimunt tamen affectum moventis, utpote per sibilum hominis vocationem seu mitigationem alicuius animalis intelligimus, per gemitus infirmi dolorem imaginamur, et caetera. Est et alia vox litterata quidem, inarticulata tamen, quae etsi intelligi non possit, scribi tamen potest, ut patet in vocibus animalium proferentium cra, cra, cuius prolationis effectum (licet scribi possit penitus) ignoramus. Sed omnibus his post habitis de sola articulata et litterata quae ad musicam pertinet, quam vocem humanam esse novimus, aliqua desseremus, et primo quomodo cognoscatur eius perfectio.

Aristoteles dicit vox aequalis, clara, fluxibilis, inter acutum et grave, mediocris est laudabilis, sicut a converso vox tremula, rauca, aspera, debilis, dissona et inordinabilis, mulctarum confundi vocum armoniam. Vox itaque consona, dulcis et ordinata est laetificans amoris exhortativa et passionum animae expressiva. Est item naturae amica quae non solum delectat homines, verum etiam bruta animalia quod liquet in bubus qui cantu magis dulcisono bubulci quam stimulo ad arandum glebas concitantur, sed et volucres in dulcis vocis modulo delectantur, ac iuxta suam quaeque naturam voculas aedunt. Orpheus quoque facile musicorum princeps quem saxa sylvasque cantu traxisse faculantur poetae, dicere suetus erat, imperatores ad convivia me invitant ut ex me se delectant. Ego tamen delector ex ipsis, quum quo velis animos eorum flectere possim de ira ad mansuetudinem, de tristitia ad laetitiam, de avaritia ad largitatem, de timore ad audaciam. Dulci etiam melodia daemones aliquando coartantur ex exire de corpore coguntur, ut patet in Saulo, a quo spiritus malus voce davidica recedere cogebatur, I Regum, Capite XVI.

Vox autem disposita ad cantum et ad melodiam habet duas proprietates, ut dicit Isidorus: Suaves, inquit, voces sunt subtiles et spissae, clarae, acutae et perspicuae. Nam subtiles cordae emittunt voces sive tonos tenues et subtiles, ut est in pueris et mulieribus in quibus non est spiritus fortis: pingues vero et spissae sunt quando spiritus multus egreditur, ut est vox virorum. Clare quando bene tinnulae et sonorae, omni raucedini impermixtae. Nam tinnula vox et sonus tinnulus qui redditur [7] et aeneis vasis cum pulsantur acutae sunt valde. Perspicuae voces sunt quae longius protrahuntur, ita quod continuo impleant omnem locum. Dura vox et rauca est quando violenter emittit sonum suum. Aspera vox est rauca quae dispergitur per minutos et dissimiles pulsus. Caeca vox est quae mox cum emissa fuerit conticessit atque suffocata manet. Perfecta vox est alta, suavis, fortis et clara, alta ut in sublimi sufficiat, clare ut aures impleat, fortis ne trepidet aut deficiat, suavis ut auditum non deterreat, sed potius ut aures demulceat, et ad audiendum animos blandiendo ad se alliciat et confortet. Si ex his aliquid defuerit, vox perfecta (ut dicit Isidorus) nequaquam erit.

Ad hanc ergo vocem conservandam, tria specialiter necessaria et convenientia inducemus, primum, videlicet, ne quis in primordio cantus (quum, scilicet, canere inceperit) effusissimo spiritu et nimis alte prorumpat, sed sedata et depressa voce cantuum capita pronunciet, quia laeduntur arterias et canna pulmonis impeditur. Unde medium (quod est virtutis) tenendum, ne videlicet nimis profunde nec minus alte incipiamus. Nam acuta exclamatio fauces et voces vulnerat, eadem laedit auditorem. Si enim aliquantulum depresse incipiamus, paulatim fauces calefient et arteriae complebuntur, et vox, quae tracta est varie, reducetur in quendam sonum aequabilem et perfectum.

Alterum est ut congrue utamur exercitio, nam mirum in modum ad purgandam conservandamque vocem confert exercitium quod suadeo ante cibum fiat. Nam remota sanitate corporis, vox nec clara nec pura, sed tota vulnerata et debilitata necessum est permaneat.

Tertio et ultimo ad vocis conservationem est cibi potusque sacietas vitanda. Nam cibi et potus superabundanter sumpti aut tenues nimium sanitatem corrumpunt, moderati vero causant, augent et conservant. Nihil enim sic iucundum ut cibus bene digestus, nihil ita salutem, ita sensuum acumen operatur, nihil sic aegritudines fugat ut moderata refectio; sufficientia quippe cum nutrimento, et sospitatem simul procreat et voluptatem. Abundantia vero molestias ingerit, aegritudines parit, sicque extrema fugientes, illud quod medium est atque inter utrumque probamus. Eligantur igitur cibi subtiles et facilis digestionis qui bonorum humorum sunt generativi [8] et respuantur grossiores et difficilis digestionis, qui e contra malos humores generant.

Circa potum autem vinum pueris diutius dandum est, hoc est, valde temperatum, senibus vero meratius, id est, absque aqua. Neutri autem aetati conveniunt quae inflammationes moveant; aquam tamen vino miscere utilissimum praesertim aestatis tempore; hieme vero meratius est bibendum. Dum tamen illud canonis: A crapula, de vita et honestate clericorum menti inhaereat observaturque, ut ait angelus in suo summa. Unum tamen subiugam quod quamquam clerici ab omni libidinis vitio totis praecordiis debeant abstinere, id tamen summopere cavendum est aestate et autumno, quae quamvis in hieme conferant moderate utentibus, non tamen id religiosis sed coniungatis indultum est. Nimis namque res venerea debilitat et enervat corpus, et vocem penitus frangit. Unde Maro:

Ut Venus enervat vires, sic copiam vini

Et tentant gressus debilitantque pedes.

Et infra:

Compedibus Venerem, vinclis constringe lyaeum

Ne te muneribus laedat uterque suis

Vitia sitim sedant, natis Venus alma creandis

Sed fines horum transilvisse nocet.

Et haec de vocis notitia et conservatione dicta sufficiant. Nunc ad musicam redeamus.

III.

Musica enim triplex est, videlicet, armonica, de qua intendimus loqui. Dicitur autem armonica ab armonia, et dicitur armonia ab ad et mono, id [9] est, unum quia ad unam concordiam tendunt in cantibus omnes voces. Et ubi est vocum plurimarum et diversarum concors unio, ibi armonica proportio est et modulatio sive dulcis symphonia, quae est modulationis temperamentum, concordans in sonis gravibus, acutis atque mediis. Nam armonia putatur concordabilis inaequalium vocum commixtio, musica vero ipsius concordationis ratio.

Consonantia vero dicitur a consonando, quia consonando organizat voces suas, et sic est euphonia et symphonia. Diaphonia autem est dissonantis duorum sonorum sibimet permixtorum, ad aurem veniens aspera atque iniucunda percussio. Dissonantiarum incompassibilis exmelles nuncupatur, videlicet, vocum quatuor sive septem vel novem vel undecim; cum similibus connexio compassibilis est tertia, sexta, decima, et tertiadecima.

Organica musica est quae fit per sonum non vocem, videlicet, flatum aut hominis aut aeris, ut fit in tibiis, tubis, fistulis, organis et similibus instrumentis.

Alia dicitur rithmica, ut pulsus cordarum in cytharis, et caetera.

Est et musica angelica, sed qualis haec sit non sumus capaces comprehendere nec novit humana mens perscrutari.

A musica dicitur musicus; ille, scilicet, dicitur musicus qui pensat rationem musicalem et scientiam canendi assumit. Est ergo musicus comparatus cantori, sicut iudex praeconi, praeco namque decreta iudicis edicit et proclamat, inscius qua de causa fiant, iudex autem et decreta et eorum rationem novit. Unde omnis musicus cantor, sed non omnis cantor est musicus.

Quid est ars? Est cuiuslibet scientiae multorum praeceptorum ad finem tendentium comprehensio.

Quid est introductio? Est brevis demonstratio et aperta.

Quid est cantus? Est dulcis consonantia vocum vel cantus est elevatio et depressio vocum.

Quid est discantus? Discantus dicitur quasi diversus cantus, et [10] formatur ex consonantiis diversorum cantuum in quo diversi cantus per longas et breves et semibreves proportionabiliter adaequantur.

Quid est concordantia in musica? Est sonus prolatus a voce humana in debetis figuris sive speciebus ordinatis vel concordantia et consonantia idem est.

Quid est consonantia? Est duarum vocum dissimilium simul compacta concordia, et nota quod differt inter consonantiam et armonia, nam consonantia fit ex gravi et acuto, armonia vero ex gravi, acuto conficitur atque medio.

Quid est dissonantia? Est dura collisio et aspera vocis permixtio.

Quid est nota? Est figura quae proprie voces musicales repraesentat.

Quid est theorica? Est cognitio veritatis et illuminatio intellectus.

Quid est practica? Practica est illa quae habet theoricam subiectam demonstrare.

Quid est sonus? Est res sensibilis, sed sonus in musica est proprie vox quae cantatur vel in instrumentis pulsatur.

Quid est armonia? Est diversarum vocum coadunatio in una concordia.

IV.

Istis ergo praelibatis, ad canendi artem instruendam accedamus, ad quam quicumque erudiendus aspiras dispositionem vim, et ordinem litterarum per quas omnis cantus habet discurrere cordi memoriter imprimas necesse est, ut ad ea cognoscenda quae ad cantus discernendos sunt necessaria, ut qui cantus sint regulares quive irregulares, qui falsi facilius agnoscas. Nisi enim dispositionem tonorum et semitoniorum, qua perfecti utuntur musici, bene et perfecte cognoveris, vix aut numquam ad perfectam canendi [11] scientiam assurgere praevalebis. Quis vero peritus alicuius artis magister esse poterit, nisi ea quae ad artis subtilitatem, vim et utilitatem pertinent, ante cognoverit? Propterea non vitiositatem imperfectorum cantorum attendas, qui quod canunt non intelligentes, dant quoddammodo sine mente sonum, sed naturam artis attende, ut ore dicas et corde intelligas.

Ut igitur a primis elementis exordiamur, quo paulatim ad caetera declaranda ascendamus. Tu quisquis magistri officio fungeris, et puerum rationem et modos canendi docere paras, fac primum puer ostendat manum sinistram patulam sive apertam et palma manus pateat versus oculos, et tangat supremum articulum pollicis cum indice et dicat gamma ut. Deinde tangat primam iuncturam pollicis cum eadem indice et dicat A re. Demum tangat secundam iuncturam pollicis cum eodem indice et dicat [sqb] mi. Postea distendat puer indicem et tangat inferiorem eius iuncturam cum summo articulo pollicis et dicat C fa ut. Et sic semper operetur cum summitate pollicis usque ad manus terminum.

In inferiori iunctura digiti medii dicat D sol re, et in inferiori iunctura annularis E la mi, et ad infimam iuncturam auricularis F fa ut, in secunda iunctura auricularis G sol re ut, in eius tertia A la mi re, in cacumine sive summitate eius [rob] fa [sqb] mi, in summitate annularis C sol fa ut, in summitate medii D la sol re, in summitate indicis E la mi, in prima indicis linea F fa ut, in secunda eius linea G sol re ut, in secunda medii A la mi re, in secunda linea annularis [rob] fa [sqb] mi, in prima iunctura eius C sol fa, in prima iunctura medii D la sol, et in ungue eiusdem medii sive prima iunctura a tergo E la.

Esto apud nonnullos, praecipue Belgas (quod Flandrenses dicimus), ad distinctionem accentus gravis et acuti in E la mi acuto, videlicet, in summitate indicis, incipiantur duplicari priores litterae. Et dicatur ee la mi, ff fa ut, gg sol re ut, aa la mi re, [rob][rob] fa [sqb][[sqb]] mi, cc sol fa, dd la sol, ee la.

Poterit etiam praeceptor iubere ut in manu sinistri patula puer singulas claves vel notulas proferat, semper tangendo loca cum indice manus dextrae, quod etiam apud plerosque fit. Unde ad maiorem et clariorem [12] notitiam figuram manus hic subiungemus, in qua etiam patet omnem cantum regi per has voces: ut, re, mi, fa, sol, la.

Habita itaque discretione sive locatione notarum in singulis articulis manus, doceat praeceptor puerum quatenus in summitate pollicis est [sqb] quadrum grave, quia ut gamma ut, scilicet, est prima proprietas sive reformatio [sqb] quadri gravis, et deinde C fa ut natura gravi, F fa ut [rob] molle grave, G sol re ut [sqb] quadrum acutum, C sol fa ut natura est acutum, F fa ut [rob] molle acutum, G sol re ut [sqb] quadrum superacutum.

His demonstratis, faciat praeceptor ut puer discernat voces a litteris quae sunt in manu, incipiens a pollice et dicens, "Gamma ut habet unam litteram, et unam vocem G, id est, gamma est littera, ut est vox, et cantatur per [sqb] quadrum grave et regitur a se ipso." A re similiter habet unam litteram et unam vocem; A est littera et re est vox, et regitur ab ut, gamma ut dicendo ut re, et sic de singulis usque E la, ut patet hic in figura manus. Nota vel syllabae in manu sunt quadraginta duae, videlicet, in gravibus XIII, in acutis XVIII, in superacutis XI, quarum XXI sunt in riga et XXI in spatio:

[Figura 1]

Unde patet, sicut praedictum est, quod unaquaeque istarum litterarum in gravibus, acutis et superacutis, una ponitur in linea, alia in spatio secundum iuncturas digitorum sinistrae manus. In primo articulo pollicis incipiendo ut gamma in linea, A in prima iunctura pollicis in spatio, [sqb] in linea, C in spatio, et sic de singulis, ut satis liquet in figura manus. Vide igitur quia litterae quae in gravibus in linea denotantur, in acutis in spatio demonstrantur, et quae in acutis in spatio sint notatae in superacutis in linea sint ascriptae. Hos vero a memoria tua semel impressum non exeat quae litterae sint in linea quaeve in spatio, quoniam hoc scire, utpote fundamentum, rei maximam vim et subtilitatem ad canendum tribuit sicut neglectum a canendi peritia alienum esse ostendit.

Scire tamen debeat quod prima litterarum praedictarum quae in capite gravium posita est, nec gravis nec acuta nec superacuta dicitur, sed gamma Graece vocatur, et hoc fecere Latini ad honorem Graecorum, quia certum est

[13] [CCMP/CT12:13; text: [Figura 1], A, [sqb], C, D, E, F, G, [Gamma]] [ROSLIB1 01GF]

philosophos Latinos a Graecis istam hausisse scientiam. Ipsi quoque non ingrati (ut decet) primis philosophis, a quibus ipsam haberunt, ad honorem et perpetuam huius rei memoriam, litteram in principio manus, quae apud nos dicitur G, posuerunt [Gamma].

Quare autem fuerit apposita patet, quia plagalis primi toni non haberet descensum sicut debet habere. Est etiam iuncta ultima in superacutis, videlicet, E la, ad complendum numerum reformationum, et est posita in tergo digiti medii in manu. Secundum aliorum opinionem tamen, gamma ut sonus est, et tamen nullam melodiam facit, illa igitur quae proximior est sibi, videlicet, A re, ad quam facit primum motum, propter eius motum habetur cantus et sine motu cantus non est. Nam si notae essent in una linea vel spatio, non consurgeret cantare sed potius ululare. Ob hoc [14] bene Guido ait: Musica est motus vocum per arsim et thesim.

Dicimus enim primus tonus et secundus finiuntur in voce quarta, hoc est, in D sol re, quae quarta non diceretur nisi A re esset prima, quare patet quod ut non sit prima vox, sed re. Et quia prima est, ideo merito omnis species prima diatessaron, diapente, diapason in ipsa poni debet, videlicet, in re, quae est in D sol re et non in A re, quia sursum possumus facere diapente et super diapente non possumus facere diatessaron, quia in F fa ut non possumus dicere mi. Alia ratio, quia secundus tonus suum non haberet descensum. Tertia ratio, quia procedendo non possumus secundam speciem diapentes invenire, nam [sqb] gravi ad F fa ut grave nulla potest esse species.

Item, aliorum opinio est septem esse reformationes in manu, primam a gamma ut, secundam a C fa ut, tertiam a F fa ut, quartam a G sol re ut gravi, quintam a C sol fa ut, sextam a F fa ut acuto, septimam a G sol re ut acuta. Et quia septem ut sunt in manu, ideo sunt septem reformationes, et dicuntur reformationes quia omnes aliae voces formantur et descendunt a voce ut, quoniam ut est principium et origo omnium aliarum vocum; ideo regit et non regitur, quia omnes aliae voces se habent ad ut, sicut ad digniores, et a dignoriori semper est inchoandum. Unde ut non regitur a re, me, et caetera, sed e converso. Ergo sequitur ut vocem esse digniorem aliis vocibus, et per consequens esse in numero vocum. His ergo opinionibus discussis, ad puerorum eruditionem redeamus.

Cupiens ergo ordinate docere pueros cantus, incipe sic solfizando, id est, syllabas et nomina vocum exprimendo: ut, re, mi, fa, sol, la, quae sunt vocales et appropriatae ad hymnum Sancti Ioannis Baptistae, videlicet, "Ut queant laxis, Resonare fibris, Mira gestorum, Famuli tuorum, Solve polluti, Labii reatum, Sancte Ioannes." Et ut dicant ut re, et illa vox re est altior quam ut uno tono vel intervallo, eius sonitus extollendus est, et sonus ut a re deprimendus est. Item, mi a re tonus acutior extollitur, et re a mi deprimitur. Fa a mi minoris semitonii intenditur, et mi a fa remittitur in grave, sed super fa toni intervallo et fa eiusdem toni in gravitatem, la super sol toni intervallo acutior est, et sol a la [15] est tono depressus et remittitur in grave, ut hic:

[CCMP/CT12:15,1] [ROSLIB1 01GF]

V.

Et cum omni diligentia et studio oportet docere, ut pueri habeant cognitionem ad sustinendas voces de tono in tonum, maxime quando cantant mi et la, quia sunt toni perfectissimi in ascendendo, sed in descendendo sunt perfecti. Et bene adverte quod notula fa, fac eam cantare dulciter et remisse, quia est semitonium enarmonicum. Unde aliquid dicemus in tractatu de tono et de ditono, facto hoc, doce sonos ac voces tantum emittendo, omissis poenitus litteris, ac syllabis et dictionibus, da: ut, re, mi, fa, sol, la, quod exercitatus puer vel clericus facile prosequitur modo, ut supra notatum est cum litteris. Deinde quascumque dictiones, ut antiphonas, responsoria et ipsa verba cantilenarum notulis subscripta pronunciando, ut hic:

[CCMP/CT12:15,2: text: Salue rex glorie Christe.] [ROSLIB1 01GF]

Et bene instrue pueros cognoscere notas, et haec recte appellantur notae. Nam nota illa est quae figuratur in cantu et a voce profertur, nam ipsa est quoddam signum manifestans visui qualiter proferre debeamus. Et dicitur quod nota est figura quae proprie voces musicales repraesentat. [16] Nota vocatur etiam ziphera quae scribitur et non est intellecta; et etiam nota dicitur signum seu macula qua res notatur. Igitur fit triplex notarum vel notularum descriptio, videlicet, simplex, quae alteri notulas non coniungitur et quadrato corpore figuratur hoc modo, ut hic: [B]. Quae dicitur in cantu mensurabili brevis; etiam hac scribitur cum cauda quae dicitur longa, ut hic: [L]. Composita nota est quae alteri notae consuitur, secundam, scilicet, notulam habens altiorem, prima nullam expetit virgulam ascendentem descendentemve in latere suo, ut hic:

[Lig2acddx,Lig2art,Lig5aaodacddx on staff2]

Cum autem descendit ligatura, secundam, scilicet, notulam habens graviorem, prima tunc ascribitur virgula descendens in latere sinistro, sive obliqua fuerit sive quadrata hoc modo:

[Lig2cdsnd,Lig4cdsncddxdacddxd,Lig2cdsnod,Lig4cdsnodad on staff2]

Quam quidem principiis ligaturarum et congruentiam veterum auctoritas proprietatem instituit vocitandum. Est igitur proprietas conveniens principiis ligaturarum descriptio, a musicis auctoribus instituta; ultimis autem commissura notulis quod omnium rerum perfectio, teste Philosopho, fini attribuitur, perfectionem ascripserunt. Haec enim tribus modis denotatur: Aut enim ultima ligaturae notula est sub penultima quadro corpore descripta, ut superius annotatum est, aut supra penultimam directe, ut hic:

[Lig2art,Lig3cdsnodart,Lig4adart on staff2]

Aut supra penultimam indirecte, recto, scilicet, gradu, quadrato corpore et descendente virgula in latere dextro hoc modo:

[Lig2acddx,Lig5aadacddx,Lig3cdsnodacddx on staff2]

[17] Est itaque perfectio congrua ultimis ligaturarum notulis figuratio, huiusmodi autem positionibus dissentientes a vetustatis auctoritate recedunt, quo fit ut qui ultimam ligaturae notulam obliquo corpore describunt, ut hic:

[Lig4adod,Lig3cdsndod on staff2]

In errorem ducantur; conceduntur tamen duas tantum in corpore obliquo notulae, hoc modo:

[Lig2cdsnod]

Mediis autem ligaturarum notulis quae inter extremas iunguntur, nulla figurationis ascripta est diversitas, namque ut quadratae simplices figurantur vel obliquae, hoc modo:

[Lig4aad,Lig5cdsndaodacddx on staff2]

Item, mediocris est ut semibrevis in forma cantus mensurabilis, ut hic: [S], quae nec sola describitur, sed duae saltem aut plures semper descendentes pernotantur, ut hic:

[L,S,S,S on staff2]

Caeteris autem, scilicet, notulis, aequales sunt istae mediocres in pronunciatione et temporis mensura, licet nonnulli eas, scilicet, mediocres notas, duplo strictius caeteris commensurent, quod non fit ratione sed cantoris arbitrio. Sunt enim aliqui qui notas aeque describunt et commensurant figuris cantus mensurabilis, ut longas, breves ac semibreves, ut constat in symbolo Cardineo vel Patriarchino, et in prosis et hymnis, quod Galli potissime ornatiorem modulorum pronunciationem pro ipsa diversitate concinnenda celeberrime prosequuntur, sed multis in locis, et maxime hic in Italia, sunt multi qui omnes notulas cantant aequales ad modum [18] brevium quando cantant festive, vel ad modum semibrevium quando strictius cantant, et tam ligaturas quam longas et mediocres, id est, semibreves, omnes in eadem mensura. Et hoc faciunt quia omnes cantum non intelligunt figuratum, et non habent cognitionem de quantitate valoris notarum. Sed si cantus pronunciatur secundum suum valorem notarum, ita quod brevis esset unius temporis et mediocris, et ligaturae prolatae essent pro medietate valoris, illi quid caneret levior labor in cantando haberetur, et maxime in responsoriis et gradualibus.

VI.

Attende bene quod nulla syllaba dictionis profertur nisi in illis notulis separatis vel in illa notula quae prima est in ligatura, nec in mediocribus notulis ponitur syllaba, nisi si in aliquo versu introitus esset aliqua mediocris vel responsorii. Non credo quod in responsoriis invenies, nec in introitus, solum in versiculis introituum. Sed aliqui notatores sua auctoritate ponunt unam mediocrem supra syllabam brevem, et quia diximus quod in multis locis cantatur cantus planus aequaliter in proferendo notulas aequales, multoties fit in pronunciatione syllaba dictionis longa quae deberet esse brevis, et multum dissentit a grammatica. Et hic possumus extirpare multas abusiones quae factae sunt his temporibus. Exceptis responsoriis, gradualibus et introitibus, in quibus sunt ligaturae, neumae et species coniunctionum, in his nequimus ordinem diu observatum permutare, quia debemus implere omnes colores musicae. Et hic grammatica ancilla musicae, sicut affirmaverunt vates sapientissimi, Architas namque et Aristoxenus subiectum grammaticen dixerunt. Eupolis et musicen docebat et litteras et Maricas, qui est Hyperbolus, litteras ex musicis se scire confessus est, vel exemplo in Introitu, "Gaudeamus omnes in Domino." Illa syllaba "mi" dictionis "Domino" brevis est, et propter ligaturam quae est supra illam syllabam "mi" videtur esse longam. Et sic de singulis et quantum ad hoc, necesse est quod musica observet suos terminos et distinctiones pro ratione tonorum. Sed in [19] hymnis et prosis vel sequentiis et in psalmis et antiphonis, possumus de ancilla grammatica facere dominam, ut quando pronunciamus syllabam brevem, debemus abbreviare notulam cantus, etiam si fuerint duae notulae supra unam syllabam dictionis brevem, ut hic:

[CCMP/CT12:19,1; text: Antiphona: Ideo] [ROSLIB1 02GF]

Unde est syllaba "de," dic strictius illas duas notulas ligatas, et sic erit consona. Etiam in ista antiphona est dictio "Dominus." Illa syllaba "mi" est brevis, et sic dices strictius. Exemplum de sola notula ut est hic, et sic est in multis locis:

[CCMP/CT12:19,2; text: Domine] [ROSLIB1 02GF]

Et memoreris docere pueros, quando canunt cantus cum verbis, numquam debeant replicare syllabas vel dictiones nisi semel, quia est vitium sine ratione factum, ut faciunt nonnulli in cantando "Benedicamus Domino" de Apostolis, sic in respondendo "Deo gratias." Et "Agnus Dei" de Apostolis, "miserere," duplicant "Miserere nobis." Et etiam bene attende quando plures notae sunt coniunctae in una syllaba, verbi gratia, quae terminant in "a," in "e," in "u," vel in "o," debemus perseverare in illa vocali usquequo incipiamus aliam syllabam vel vocalem, ut est Alleluia. Et saepe propter neumae sunt multae notulae et ligaturae in Alleluia, ideoque debemus dicere sempter illam syllabam "a" vel "le" et "lu," "ia;" si in principio Alleluia erunt multae notulae, in syllaba "a" debemus perseverare in illa vocali "a" usquequo perveniamus ad aliam syllabam, "le," et non dicere "a" et, transactis duabus notulis, et dicere "an" et sic "lu;" aliqui dicunt, si sunt plures notulae, "lu," "lum." Et sic etiam ut multi dicunt in "Benedicamus" de Apostolis; in illa syllaba "Domino" semper perseverant, dicentes "on-on," et non bene sonat. Sed debent semper dicere "o-o," usque ad syllabam sequentem "mi," et postea "no," et sic de aliis vocalibus.

[20] Sed poteris dicere ergo, quando pausabimus? Respondemus sic, nam signa, quae habent distinguere species inter se, sunt linea pertractae infra spatia et lineae quae pausae vocantur; ubicumque enim pausa fit, innuitur nobis desistere a cantu, sed ob imbecillem et debilem hominis naturam, oportet saepe respirare, neque tamen respirandum est ante ultimam cuiusvis dictionis syllabam, nisi cum plures fuerint notulas soli syllabae superpositae. Tunc enim necessitate urgente poterit cantor post non ultimam dictionis syllabam respirare. Et si dictio constat ex duabus syllabis nequaquam debet fieri pausa inter duas syllabas. Et si cantus ascenderit vel descenderit sine littera vel syllaba et cum neumis, tunc nobis conceditur facere pausas secundum complexionem vocis humanae.

Ideoque in cantu descendendo ad ultimam descendentem, debemus facere pausam, sicut patet in "Kyrie eleison" de Sancta Maria et de Apostolis, et multis aliis locis et Alleluia. Et quando facis diapente vel diatessaron vel ditonum in cantando, dic leviter cum anhelitu, et emitte aequaliter vocem et anhelitum. Exempli gratia, quando cantas re la, illam syllabam la multi conantur quo maxime possunt impetu proferre, quod multum displicet auribus audientium. Et sic de diatessaron, videlicet, re sol et sol re, et [de ditono, videlicet,] ut mi et mi ut. Oportet ascendere vel descendere leviter cum armonia et cum auditu suavi.

Quod faciens, bene et optime cantabis cum delectatione. Post delectationem habitam necesse est de continuo, ut saepissime cantes et praecipue responsoria et gradualia et Alleluia, quia in illis sunt pulchrae species. Et modi et neumae ita in his te exercendo, cito evades in cantorem optimum. Sed et haec pueros docens, celerius eos reddes elegantes cantores.

[21] VII.

Et memento quum doces cantare pueros, fac ut ipsi stent erecti et immobiles oculis, nec nimis aperiant ora. Et antequam incipiant canere, fac videant quantum ascendat cantus vel descendat, ut cum congruo tono incipiant leviter ac suaviter, id est, submissa voce, in principio intonationis. Et fac eos plene intonare voces, et in prima notula morentur aliquantulum plus aliis notulis subsequentibus. Et cura ut bene adaptent in cantando syllabas notulis, ut supra diximus. Et quando pervenerint ad ligaturas vel neumas, fac ut anhelitus feriat palatum plane. Quando autem pausandum est, fac ut respirent facili modo, et non cum anxietate, ne videant cum vehementia spiritum absorbere. Sed fac ut eum emittant et recipiant cum moderatione, quo possint melius se substentare in cantando, quia leviter canit qui bene novit respirare, et facere pausas in locis competentibus. Cave autem ne aliquando inter ligaturas respires, et adverte, ut supra dicitur, ne consentias pueris, ut in cantando teneant os nimis apertum et fauces nimis apertas, quia cantantes hoc modo, ore, scilicet, aperto et faucibus hiantibus, non possunt continuare cantum, et redduntur tardi ad proferrendum syllabas vel dictiones. Sed si os aperiatur quantum poterunt mittere digitum auricularem infra dentes, satis erit ad bene cantandum.

Si vis docere pueros intonare antiphonas, vide ne incipiant nimis alte nec nimis remisse, quia qui debet intonare psalmum, pulchrum est ut sicut intonata est antiphona, in eodem tono et eadem voce intonatus sit et psalmus. Et fac ut morentur aliquantulum in fine cantus, videlicet, ut cantando bene substentant ultimae voces et etiam penultimam notulam. Sed si plures notulae erunt in ultimo tono cantus, debent morari in littera altiori vel inferiori quae penultimae erunt, et hoc ad innuendum quod cantus est completus.

His igitur circa gestus moresque observandos leviter tactis, ad eruditionem musices reddeamus in qua (ut superius) in manus figura patet. Octo litterae sunt graves, acutae septem, superacutae quinque. Graves [22] dicuntur quia a graviore sono componuntur, acutae quia ab acuto; superacutae dicuntur quia ab agiliore sono componuntur.

Item, tres sunt modi vel proprietates a quibus tota musica regitur, videlicet, [sqb] quadrum et [rob] molle et natura, unde dicitur omne ut in G cantatur per [sqb] quadrum cum omnibus suis descendentibus, omne ut in C cantatur per naturam cum omnibus suis descendentibus, omne ut incipiens in F cantatur per [rob] molle cum omnibus suis descendentibus. Et ratio quare proprietates dicuntur talis est, quia naturaliter et proprie in notitiam veram canendi tonos et semitonos addendi legitime introducunt.

VIII.

Item, universaliter sunt duae claves, una in F grave et alia in C acuto, ut hic:

[CCMP/CT12:22; text: F, C] [ROSLIB1 02GF]

Et nota quod clavis est reseratio notarum cantu quolibet signatarum, nam sicut per clavim reseratur hostium ad conservandum ea quae intro hostium sunt, sic per clavim in cantu ipse reseratur cantus, et conservatur nomina notarum. Et ab invicem distincta esse cognoscimus, per ipsarum autem discreta repositionem per lineas potest omnis cantus cuiuscumque sit toni rationabiliter collocari. Distant enim ab invicem per diapente, nam F in gravibus, C in acutis constitutae sunt. Aliquotiens invenitur G acutum pro clavi propter defectum linearum, quia in cantu plano vel ecclesiastico tantummodo quatuor lineae vel rigae protrahuntur, in cantu mensurabili seu in cantu organico quinque, itaque quandocumque cantus ascendet ad C, D et E superacutos, multotiens G acutum figuramus, sed tamen raro invenitur.

Item, duo signa quae in cantu figurantur, scilicet, [rob] molle et [sqb] quadrum, et reperiuntur ambo ista signa in [rob] fa [sqb] mi et sunt differentes [23] in figura. [rob] primum est rotundum et dicitur fa et cantatur per [rob] molle. Et in illo ubi invenitur [sqb] quadrum, ibi dicitur mi et cantatur per [sqb] quadrum. Nota quod tribus de causis fuit inventum [rob] mollem, videlicet, primo causa essentiae, secundo causa tritoni, tertio causa necessitatis. Quando duplicatur F in C et C in F, per [rob] molle rotundum cantatur, ut in quinto et sexto tono, et est causa essentiae. Quando duplicatur F in [rob] et [rob] in F, [F] in C et C in F, tunc est causa necessitate.

Quid est [sqb] quadrum? Respondeo quod est dura proprietas, quae dure debet cantari.

Quid est [rob] molle? Respondeo quod est dulcis proprietas, quae dulciter debet pronunciari.

Quid est natura? Respondeo quod est medialis proprietas, quae debet sentire de [sqb] quadro et de [rob] molli.

Nam [rob] rotundum, si debet notis in spatiis sitis servire, tunc album quod est in eius rotunditate per medium spatium fiat. Si autem notis quae sunt in linea servire debet, tunc eodem per lineas protrahatur, ut immediate superius demonstratur, [sqb] similiter quadrum eodem modo per lineas et spatium protrahitur, ita tamen quod linea, quae est in parte sinistra ipsius [sqb], in sursum tendat, quae autem in parte dextra, quae pro decore eidem addatur, inferius protrahatur, ut est demonstratum.

[rob] rotundi cantus dicitur ille qui propter mutationem naturae in ipsum vel e converso nihil durum resonat, sed molle et delectabile. Et ob hoc [rob] rotundum [rob] molle merito nuncupatur, et quia in eo nulla duritia reperitur, ideo ad differentiam [sqb] quadri, ipsum rotundum doctores figurare curarunt. Et [sqb] quadrum [sqb] durum meruit nominari, et propter suam duritiam a doctoribus ordinatum est ipsum quadre debere figurari.

[24] IX.

Nunc videndum est de mutationibus et per mutationibus vocum in manu. Et incipies a gamma ut et dices in gamma ut, in A re, in [sqb] mi. In [rob] fa [sqb] mi et E la non fit mutatio, quia in illis non est nisi una vox.

Et mutatio est dimissio unius vocis propter aliam sub eodem sono. Et dicit mutatio a muto, mutas, qui sub uno signo unam in aliam mutamus proprietatem, vel mutatio est variatio nominis vocis seu notae in eodem spatio, linea et sono, unde notandum est quod causa necessitatis inventa fuit mutatio, unde quandocumque possumus operari per has voces, scilicet, ut, re, mi, fa, sol, la; debemus semper mutationes evitare, non quia totaliter possit evitari, sed dum evenerit necessitas, ibi fiat.

Permutatio autem est variatio vocis seu notae in eodem spatio seu linea in diverso sono. Fit enim permutatio ubi tonus dividitur propter consonantiam aut dissonantiam in diatonicum et enarmonicum aut cromaticum et diesim, vel e converso, ut hic:

[CCMP/CT12:24] [ROSLIB1 02GF]

Omnis mutatio desinens in ut vel in re vel in mi, talis fit ascendendo, quia plus habet ascendere quam descendere. Omnis mutatio desinens in fa vel in sol vel in la, talis fit descendendo, quia plus habet descendere quam ascendere. Similiter mutatio fit propter rationem signi, scilicet, propter [rob] rotundum et [sqb] quadrum quae in [rob] fa [sqb] mi sunt, quia sunt voces inaequales et signa diversa, et mutatio fieri non potest.

In C fa ut fiunt duae mutationes, scilicet, fa ut et ut fa, fa ut [25] ascendendo de [sqb] quadro gravi in naturam gravem, ut fa descendendo de natura in [sqb] quadrum grave, ut hic patet:

[CCMP/CT12:25,1; text: fa vt, vt fa, Ascendendo, Descendendo] [ROSLIB1 03GF]

In D sol re fiunt duae mutationes, scilicet, sol re et re sol, sol re ascendendo de [sqb] quadro gravi in natura grave, re sol descendendo de natura gravi in [sqb] grave, ut patet:

[CCMP/CT12:25,2; text: sol re, re sol, Ascendendo, Descendendo] [ROSLIB1 03GF]

In E la mi fiunt duae mutationes, scilicet, la mi et mi la, la mi ascendendo de [sqb] gravi in naturam gravem, mi la descendendo de natura gravi in [sqb] gravem, ut hic:

[CCMP/CT12:25,3; text: la mi, mi la, Ascendendo, Descendendo] [ROSLIB1 03GF]

In F fa ut fiunt duae mutationes, scilicet, fa ut et ut fa, fa ut ascendendo de natura gravi in [rob] molle grave, ut fa descendendo de [rob] molli grave in naturam gravem, ut hic:

[CCMP/CT12:25,4; text: fa vt, vt fa, B] [ROSLIB1 03GF]

In G sol re ut fiunt sex mutationes, sol re, re sol, sol ut, ut sol, re ut, ut re, sol re ascendendo de natura in [rob] molle, re sol [26] descendendo de [rob] molli in naturam gravem, sol ut ascendendo de natura gravi in [sqb] acutum, ut sol descendendo de [sqb] acuto in naturam gravem; re ut, ut re, istae duae mutationes fiunt ascendendo tantum de [rob] molli in [sqb] quadrum et e contrario, ut clarius apparebit hic:

[CCMP/CT12:26,1; text: re sol, sol vt sol, vt re, Ascendendo, descendendo.] [ROSLIB1 04GF]

In A la mi re fiunt sex mutationes, la mi, mi la, la re, re la, re mi, re mi, la mi ascendendo de natura gravi in [rob] mollem gravem, mi la descendendo de [rob] molli gravi in naturam gravem, la re ascendendo in [sqb] acutum, re la descendendo de [sqb] quadro acuto in naturam gravem; mi re, re mi, istae duae ultimae mutationes fiunt tantum ascendendo de [rob] molli in [sqb] quadrum et e contrario, ut hic:

[CCMP/CT12:26,2; text: la mi la, la re la, Ascendendo et descendendo, ascendendo solum.] [ROSLIB1 04GF]

In C sol fa ut fiunt sex mutationes, scilicet, sol fa, fa sol, fa ut, ut fa, sol ut, ut sol; sol fa et fa sol fiunt descendendo tantum de [rob] molli in [sqb] quadrum et e contrario, fa ut ascendendo de [sqb] acuto in naturam, ut fa et e contrario; sol ut ascendendo de [rob] molli in naturam acutam, ut sol descendendo de natura acuto in [rob] molle grave; exempla:

[CCMP/CT12:26,3; text: sol fa sol, vt sol, fa vt fa, Descendendo, Ascendendo] [ROSLIB1 04GF]

In D la sol re fiunt sex mutationes, la sol, sol la, la re, re la, sol re, re sol; la sol, sol la, hae duae mutationes fiunt tantum descendendo de [rob] molli in [sqb] quadrum et e contrario, la re ascendendo de [rob] molli [27] in naturam acutam, re la descendendo de natura acuta in [rob] mollem, sol re ascendendo de [sqb] quadro acuto in naturam acutam, re sol descendendo et e contrario, ut hic:

[CCMP/CT12:27,1; text: la sol la, la re, re la, la re la, Descendendo, ascendendo] [ROSLIB1 04GF]

In E la mi et F fa ut acutis et G sol re ut, A la mi re superacutis fiunt mutationes sicut in E la mi gravi et F fa ut gravi et G sol re ut gravi et A la mi re acuto. In [rob] fa [sqb] mi superacuto non fit mutatio sicut nec in [rob] fa [sqb] mi acuto. In C sol fa fiunt duas mutationes, scilicet, sol fa, fa sol, et fiunt descendendo tantum de [rob] molli acuto in [sqb] quadrum superacutum et e contrario, ut hic:

[CCMP/CT12:27,2; text: sol fa, fa sol, Descendendo] [ROSLIB1 04GF]

In D la sol fiunt duae mutationes, scilicet, la sol, sol la, et fiunt descendendo tantum de [rob] molli acuto in [sqb] quadrum superacutum et e contrario, ut hic:

[CCMP/CT12:27,3; text: la sol, sol la] [ROSLIB1 04GF]

Ratio autem quare duae mutationes ultimae de G sol re ut gravi, de A la mi re acuto et de G sol re ut acuto et de A la mi re superacuto fiunt ascendendo tantum, et similiter duae primae mutationes de C sol fa ut acuto et de D la sol re acuto et de C sol fa et de D la sol superacutis fiunt descendendo, talis est quia sicut dictum, duae voces de [rob] fa [sqb] mi sunt inaequales, nec se habent eodem sono nec eadem voce. Et [28] propter inaequalitatem illarum duarum vocum, fiunt praedictae mutationes ascendendo et descendendo tantum in [rob] fa [sqb] mi, et hoc fit ad notitiam ac probationem [rob] mollis et [sqb] quadri duri, quia [rob] molle se habet ad durum et durum ad molle, quia ascendendo et descendendo propter illas duas figuras fiunt diversas species cantus, propter mollitiam [rob] mollis et propter duritiam [sqb] duri. Ideo ergo ibi nulla fit mutatio, quia sicut differt [rob] rotundum a [sqb] quadro, ita differt fa a mi et mi a fa. Alia ratio est quia omnis mutatio ad minus fit per tonum, et in [rob] fa [sqb] mi est nisi semitonium, scilicet, fa mi et mi fa. Ergo ibi nulla est mutatio.

X.

Sequitur de modis vel speciebus et numeris, tam mensurabilibus quam immensurabilibus, quia, sicut dicit Guido monachus peritissimus in hac scientia, cantores certe in vanum laborant qui vim toni et semitonii discernere nesciunt.

Species cantus sunt XIII, nec plures nec pauciores, cum ad cognitionem vocum et differentiam in elevando et deponendo istae sufficiant:

Unisonus

Tonus

Semitonium

Ditonus

Semiditonus

Diatessaron

Tritonus

Diapente

Diapason

Alia quattuor sunt compositae:

Tonus cum diapente

Semitonium cum diapente

Semiditonus cum diapente

Ditonus cum diapente

Unisonus est quandocumque plures notae vel neumas in eadem linea vel in eodem spatio collocantur. Et dicitur unisonus ab unus, una, [29] unum, et sonus, quia sequatur unisonus sine ulla vocum variatione.

Tonus et intervallum: Tonus est duorum phtongorum vel sonorum, nam phtongi soni sunt legitimis spatiis ab invicem distantium integre modulatio. Intervallum vero dicitur acuti soni gravisque distantia, vel illud spatium quod est inter vocem et vocem intervallum nuncupatur. Tonus secundum Guidonem diffinitur sic: Tonus est legitima spatii magnitudo plenum et perfectum sonum emittens, vel aliter secundum Boetium diffinitur sic: Tonus est cohaerentia duarum vocum plenam et integram elevationem reddens sine aliquo intervallo, et dicitur a tonando vel a sonando, quia plenum tonum facit, seu plene sonat in animo audientis. Ut re et fa sol, tam in ascensu quam in descensu, sunt toni perfecti; re mi et sol la sunt perfectissimi in ascensu, sed in descensu sunt perfecti ad innuendum quod sol remanet aliquantulum altior in descendendo a la quam ascendendo in la, et sic faciunt mi et re; et sunt in totum octo toni, quattuor ascendendo et quattuor descendendo, et tres sunt species tonorum, perfecti, perfectissimi et imperfecti, et isti imperfecti sunt semitonia.

Semitonium est coniunctio duarum vocum, semiplenam elevationem atque dispositionem faciens,et dicitur semitonium, non a semis quod est dimidium, sed a semis quod est imperfectum, sicut dicit Boetius, quia duae sunt voces non plenum sonum reddentes, videlicet, mi fa et fa mi, duobus modis ascendendo et descendendo.

Et hic videbimus quomodo sunt tria genera semitoniorum, videlicet, semitonium enarmonicum, diatonicum et cromaticum. Sciendum est quod quattuor partes non compraehendunt totum tonum, et ideo vocantur semitonia a semi, quod est imperfectum, ut supra dictum est, unde semitonium est quasi pars toni. Huiusmodi autem semitonia fuerunt in musica adinventa, ut per dissonantias coloratas seu quaedam pulchritudinis ipsarum ad per fectiores seu pulchriores in cantu consonantiae veniamus.

Et nota quod tonus dividitur in quinque partes, et quinta pars vocatur diesis, quasi decisio vel divisio. Diesis est dimidiam semitonii minoris intervallum duae autem subiunctae ex istis quinque diesibus; componunt semitonium enarmonicum, quod minus est, quod a prolatione vocatur [30] limma; et hoc utimur in plano cantu, continens duas inaequales dieses. Tres vero ex istis diesibus faciunt semitonium diatonicum, quod maius est, quod quidem vocatur apotome maior, id est, maior pars toni. Secundum Boetium, diatonicum semitonium duas inaequales dieses et comma, est enim comma pars illa qua a maiore semitonio minus exceditur. Et hoc non utimur enim ac in cantu plano, eo quod propter suam maioritatem excedat omnes consonantias et proportiones, dissonantias inde creans, utimur enim ac in cantibus mensuratis. Huiusmodi semitonia sic ad invicem recognoscuntur; Semitonium diatonicum est quando fit permutatio [rob] rotundi in [sqb] quadrum vel e contrario, propter ascensum vel descensum, ut patet in exemplo ut supra diximus de permutatione.

Nam ab A acuto ad primam [rob], scilicet, rotundum, est semitonium enarmonicum, quod, ut praedicitur, minus est; a primo [rob] ad secundum [sqb] quadrum est semitonium diatonicum quod dicitur maius; a secundo vero [sqb] quadro ad C acutum semitonium enarmonicum est. Sicque patet quomodo tonus, qui est ab A acuto ad secundum [sqb] quadrum in enarmonicum et diatonicum semitonia dividatur. Et tonus, qui est a primo [rob] molli ad C praedictum in diatonicum et enarmonicum, consurgit diatonicum, ex diatonico et diesi cromaticum, ex cromatico et diesi, tonus consurgit cromaticum semitonium duo graviora semitonia, tonum non implentia, constituit, et hic patet quod tonus constat ex quinque diesibus. Dicitur enim cromaticum semitonium a cromate, croma, namque graece latine sonat color. Inde cromaticum color pulchritudinis appellatur, quia propter pulchritudinem dulcedinemque dissonantiarum dividitur tonus ultra divisione diatonici et enarmonici generis, ut a consonantia quae sequitur dissonantiae, per minorem distantiam per motum utriusque distetur; ita, videlicet, quod in tali distantia supra vel infra unius toni prolatio semper extat, ut in exemplo superiori de permutatione.

Non desunt dicentes omnes tonos tam in ascensu quam descensu esse aequales, quorum opinioni non subscribimus universaliter, particulariter autem non in totum refragamur. Nam haec aequalitas, si consideremus instrumenta, organica aut choralis, aut certe fidibus consonantia non ibimus; inficias quin omnes tonos esse aequales sit tollerandum. Verum ubi [31] musicam humanae contemplamur vocis, quo pacto omnes toni sint aequales in ascensu et descensu non video. Cum enim fere naturaliter humana vox facilior sit ad descensum quam ad ascensum (esto a nonnullis aequaliter undique sustentatur, sed paucorum est ista virtus), voluerunt neoterici musicae professores et quam maxime Galli, in hac scientia facile principes, voci humanae aliquod praebere adminiculum, quo, scilicet, cantus planus quam mensurabilis, a capite usque ad calcem in tono coepto continuatur.

Unde consideratis et trutinatis musices rationibus et ut voci humanae, ut dictum est, adiutorium exhibeatur voluere, re mi et sol la in ascendendo esse tonos perfectissimos et perfectiores quam ut re et fa sol. Sed descendendo, decrevere la sol et mi re esse perfectos tantum in descensu, nec vox suapte descendens ad ima (si iidem toni essent perfectissimi in descensu ut sunt in ascensu) facillime cadat. Unde concluditur tales tonos non esse semper aequales.

Caeterum in instrumentis manualibus non eadem videtur considerari ratio, quum semper aeque tendantur cordae, aut in uno esse permaneant fistulae. Ideoque neque ascendendo neque descendendo adminiculo indigent quo cantus in uno esse sustentetur, quo, ut dictum est, indiget vox humana.

Ditonus est coniunctio trium vocum, sane vel gradatim formata, et dispositio duorum tonorum. Et fit ascendendo vel descendendo, et dicitur a dia, quod est duo, et tonus, quia constat ex duobus tonis integris sive perfectis, et ponitur quattuor modis, ascendentibus duobus et duobus descendentibus, videlicet, ut mi, mi ut, vel ut re mi, mi re ut, fa sol la, la sol fa.

Semiditonus est coniunctio trium vocum, sane vel gradatim formata, et dispositio toni cum uno semitonio, ascendendo vel descendendo, et dicitur semiditonus, quia imperfectus. Nam dia apud grammaticos per i latinum scriptum idem est quod de praepositio, sed per y graecam significat duo. Et similiter ponitur quattuor modis, duobus ascendendo et duobus descendendo, videlicet, re fa, mi sol, sol mi, fa re, vel gradatim, re mi fa, mi fa sol, vel sol fa mi, fa mi re.

[32] Diatessaron est coniunctio quattuor vocum, sane vel gradatim formata, et dispositio duorum tonorum, cum additione unius semitonii, et hoc in primo vel in medio vel in fine. Et fit ascendendo vel descendendo. Et dicitur diatessaron a dia, quod est de, et thetras, quod est quattuor, quia de quattuor vocibus constat. Et ponitur sex modis, tribus modis ascendendo et tribus modis descendendo. Prima species cadit inter A re et D sol re, secunda est inter [sqb] mi et E la mi, tertia inter C fa ut et F fa ut; vel prima cadit inter D grave et A grave, secunda inter A la mi grave et A acutum, tertia vero inter G grave et C acutum. Et secundum Guidonem, prima facit re sol, secunda mi la, tertia ut fa. Haec consonantia in numeris epitria nuncupatur, eo quod sit in epitrio numero constituta, epitrius quaternarius trinario comparatus. Epitria et sesquitertia nuncupatur, sesquitertia a sesqui, quod est totum et tertia pars, eo quod quaternarius numerus comparatus ternario consonantia diatessaron divina dispositione in tantum gaudent quaternario numero, ut quattuor habeat et quaternaria divisione fiat, unde Remigius: Omnis enim numerus infra quaternarium continetur. Nam intra se habet denarium numerus, qui omnes numeros in se concludit. Nam habet quaternarius primum, secundum, tertium et quartum. Hi numeri sunt partes quaternarii qui decem constituunt, hic est, ille quaternarius in partibus. Cuius absolute omnis includitur symphonia, in hoc est diatessaron consonantia, in qua ternario numero constituta, cui comparantur quattuor tempora anni, quattuor plagae mundi, quattuor elementa et quattuor Evangelistae. Ignoranter dixit ille diatessaron et diapentem medias consonantias esse, unisonum autem et diapason perfectos.

Tritonus est coniunctio quattuor vocum, sane vel gradatim formata, et dispositio trium tonorum omni semitonio carens, et dicitur a tria quod est tres, et tonus, quia tres tonos continet. Est autem tritonus durissima species et est vitanda in musica propter sui cantus duritiam. Boetius enim [rob] molle invenit propter dictum tritonum ut eum destrueret, sicut clare videtur ab F fa ut gravi in [sqb] acutum, ubi tritonus potest generari. Si diceremus fa in F fa ut gravi et mi in [sqb] acuto, tunc essent tritonus. Et nunc possumus dicere ut in F fa ut gravi per [rob] mollis et fa in [rob] [33] mollis et non est tritonus, sed diatessaron. Etiam fuit inventum [rob] molle propter quintum et sextum tonum, quia non poteramus bene cantare dictos tonos nisi [rob] molle habuissemus, ut Bernardus etiam dicit, quod [rob] molle fuit inventum propter dulcedinem suam, et propter duritiam quae erat inter [sqb] et naturam. Item, tritonus potest fieri de quinque vocibus et de tribus tonis, duobus semitoniis minoribus pro uno tono non computatis, et sic quinque voces praedictis quattuor non aequipolent, duo semitonia inaequalia simul iniuncta tonum perficiunt, scilicet, maius et minus.

Tritonus autem constat tribus intervallis duorum semitoniorum minorum et commate, ut a [sqb] mi ad F fa ut et e converso, et ab E la mi in [rob] fa [sqb] mi, videlicet, [rob] molle, et e converso, a [sqb] duro in F fa ut acutum et e converso, ab E la mi acuto in [rob] fa [sqb] mi, [rob] molli superacuto. Differt autem quando tritonus de quattuor vocibus computatur a diatessaron, quia diatessaron continet duos tonos cum additione semitonii, et tritonus de quattuor vocibus; aliter est diatessaron uno semitonio. Et nota quod species tritoni, sive de quattuor vocibus sive de quinque, formatur, sive sane vel gradatim, semper est evitanda, ut dictum est supra, ut est in "Alleluia" dominicae decimae octavae post Pentecosten.

Diapente est coniunctio quinque vocum, sane vel gradatim formata, et dispositio trium tonorum cum uno semitonio minore aut in principio aut in medio aut in fine posito, et fit ascendendo vel descendendo. Et dicitur a dia, quod est de, et pente, quod est quinque, quia de quinque vocibus constet, et ponitur quattuor modis ascendendo et descendendo.

Haec consonantia in numeris emiola vocatur, eo quod fit in emiolio numero constituta. Emiolus etenim est numerus ternarius binario comparatus, et sesquialtera vocatur a sesqui, quod est totum et altera pars, eo quod ternarius numerus continet totum binarium in se et eius alteram partem, scilicet, medietatem, fit enim diapente sono suavior et auditui amicabilior in suarum partium divisione trinaria. Ternarius numerus impar est, et ob hoc causam significationis attributus est maribus, quia maioris virtutis est quam par, qui est imbecilli foemineo sexu attributus, nam numerus permutabilis et divisibilis est, continens unitatem in medio sui quae divisioni resistit.

[34] Ex dictis immediatate colligere possumus quomodo hic ternarius numerus si quaternario, qui est reducibilis ad binarium perfectior. Remigius loquitur sic: Ternarius numerus est primus et origo et seminarium omnium perfectorum numerorum, sex, videlicet, atque noni, qui numeri sunt terni, bis terni et ter terni, tria possidet. Hic ternarius, hoc est principium, medium et finem divina dispositione, quale est principium, tale est medium et talis finis. Figura diapentes incipit in D sol re et terminat in A la mi re, dicendo re la, vel gradatim, re mi fa sol la. Secunda species componitur in E la mi et finitur in [rob] fa [sqb] mi, dicendo mi mi, vel gradatim, mi fa sol la mi. Tertia formatur in F fa ut grave et terminat in C sol fa ut, et procedit his syllabis, fa sol la mi fa. Quarta autem disponitur per tertiam diatessaron et tonum in acutum, procedens a G sol re ut in D la sol re, his syllabis, ut re mi fa sol.

Notandum est quod species diapentes quae fit ex uno intervallo, quaecumque sit illa, est tantae auctoritatis quod in uno cantu bis vel ter ultra repercussa fuerit, quantumcumque talis cantus descendat, etiam si non ascendat ultra diapente a fine, et talis cantus autenticus dicatur, ut in exemplo Responsorii, "Sint lumbi vestri praecincti," et similes; idemque dicimus de aliis tonis.

Diapason est coniunctio octo vocum, sane vel gradatim formata, et dispositio quinque tonorum cum duobus semitoniis minoribus, teste Boetio, qui non aequipolent tono. Et dicitur a dia, quod est de, et pan, quod est totum, quia in se continet omnes species cantus suprascriptas, et invenitur de quacumque littera simili ad aliam litteram similem, et fit ascendendo vel descendendo. Haec est enim consonantiarum mater, quia totam concentus universitatem continet, et habet septem species, ut sunt litterae in manu, si non incipies a gamma ut.

Haec enim consonantia in numeris dupla dicitur, eo quod sit in duplo numero constituta, est enim duplex numerus, cum maior numerus compraehendit totum minorem bis, ut duo comparati ad unum, et dicitur dupla. Continet namque duo dupliciter unum.

Remigius dicit: Tertia symphonia est quae etiam de octo dicitur, [35] unde nomen accepit, nam apud veteres cithara ex octo vocibus constabat. Bernardus: Pulchra symphonia diapason in octo vocibus pollet. Antiqui enim numerum octonarium iustitiam vocaverunt, continet enim in se diatessaron et diapente tamquam partes suas, sic enim octava dies nostrae resurrectionis prae cunctis erit dulcior et suavior, sic haec consonantia in octonario constituta prae cunctis dulcior est, et suavius recipitur ab auditu.

Tonus cum diapente est coniunctio sex vocum, sane vel gradatim formata, et dispositio toni cum diapente fit ascendendo vel descendendo, sed raro invenitur in cantu plano. Et nota quandocumque inveniuntur praedictae species, debent impleri secundum suam iustam formam sine aliqua mutatione. Et dicitur iste tonus cum diapente exacordum, ab exa graece, quod est latine sex, cordum, voces, ut est in C fa ut, dicendo ut, et la in A la mi re. Senarius namque numerus perfectus est, quia per senarium numerus est operum signata perfectio quo constat Summum Conditorem cuncta opera sua perfecisse, ut ait Moses in capitulo primo Genesis.

Semitonium cum diapente est coniunctio sex vocum, sane vel gradatim formata, et dispositio semitonii cum diapente, et fit ascendendo vel dessendendo, ut est in A re, dicendo re, et ascendendo in F fa ut, dicendo fa, vel incipiendo in E la mi et ascendendo in C sol fa ut.

Semiditonus cum diapente est coniunctio septem vocum, sane vel gradatim formata, et dispositio quattuor tonorum cum duobus semitoniis, et fit ascendendo et descendendo, incipiendo in F fa ut gravi, dicendo fa, et in E la mi cum additione semitonii [rob] mollis per musicam fictam. Ditonus cum diapente est coniunctio septem vocum, sane vel gradatim formata, et dispositio quinque tonorum cum uno semitonio, et fit ascendendo vel descendendo, videlicet, in C fa ut, dicendo ut, in [rob] fa [sqb] mi acuto, dicendo mi, vel incipiendo in F fa ut, dicendo fa, et in E la mi acuto, dicendo mi. Et haec de speciebus musicae tam mensurabilis quam etiam immensurabilis dicta sufficiant.

[36] XI.

Sequitur de falsa musica sive ficta; dicitur quando de tono fit semitonium vel e converso, vel quandocumque per naturam musicam non potest fieri consonantia speciei diapente concordabilis perfectae vel diatessaron vel diapason. Tunc per falsam musicam nos oportet facere quod est discordabile concordabile, quia omnis tonus divisibilis est in duo semitonia inaequalia et per consequens signa semitonia desgnantia in omnibus tonis possunt applicari.

Signa semitonia sunt haec, scilicet, [rob] rotundum et [sqb] quadrum. Itaque ubicumque [rob] rotundum invenimus, dicimus fa, et [sqb] quadrum, mi, et sic tonos in semitonia deducendo. Et hoc pluribus in locis fit ad evitandum tritonum, quia quando de quattuor vocibus figuratur, tunc diatessaron discordat et quando de quinque vocibus efficitur, tunc diapente discordat, et sic dicitur tritonus omnibus suis modis discordabilis, et ideo est semper evitandus. Et ista falsa musica sive ficta fit plus in armonica instrumentali quam in cantu plano, ut, si dicas in A re, re mi fa sol la, potes etiam dicere in A re mi, postea fa in [sqb] mi. Etiam potes dicere ut in A re et [mi] in C fa ut per semitonium et in F fa ut dicere la per semitonium diatonicum; in D sol re potes dicere mi, et in E la mi dicere fa per semitonium enarmonicum; etiam in D sol re potes dicere ut, et in F fa ut mi per semitonium diatonicum, et la in [rob] fa [sqb] mi per [sqb] quadrum; in D sol re etiam potes dicere fa, et in F fa ut la per semitonium diatonicum, et in G sol re ut dicere fa per semitonium enarmonicum, et in C sol fa ut la per semitonium diatonicum.

[37] XII.

Tonus sive tropus vel modus est constitutio vocum in totis vocum ordinibus, differens acumine ac etiam gravitate toni, quia ex tonis et eorum partibus generantur. Item, tropus sive modus est species modulata ex tonis et semitoniis, prodiens generata; ab hac namque modi nomen acceperunt sua modulatione. Tropi vero modi dicuntur et modi toni, tropi cum convertuntur, puta unus in alium transit, ut est mixtus vel commixtus, nam tropus graece latine conversio.

Sciendum est quod octo sunt toni vel modi compositi et ordinati in Ecclesia Dei, licet, antiquitus fuerint tantum quattuor. Et sic vocabantur protus, qui dicitur primus, deuterus scilicet, tertius, tritus dicitur quintus, et tetrardus septimus. Isti quattuor supradicti talem habebant potestatem quod unusquisque ipsorum poterat ascendere ad decimam vocem et descendere ad quintam, quod valde laboriosum erat voci humanae proferre. Et ideo considerans beatissimus Gregorius talem ascensum, alios quattuor tonos adiunxit, et sic octo sunt, ut supradictum est. Et antiquitus protus vocabatur Dorius, et secundus Hypodorius, deuterus Phrygius et quartus Hypophrygius; tritus vocabatur Lydius et sextus Hypolydius, et tetrardus Mixolydius et octavus Hypomixolydius.

Et est sciendum quod primi quattuor, videlicet, primus, tertius, quintus et septimus, vocantur principales, ideo quia primi inventi fuerunt. Et propterea digniores sunt et dicuntur autentici, quia altam elevationem tenent in cantu, vel dicuntur autentici ab maiori auctoritate quam habent. Alii qui fuerunt adiuncti, scilicet, secundus, quartus, sextus et octavus, collaterales vocantur seu subiugales, et dicuntur plagales, quia mediocrem depositionem et elevationem tenent.

Nota quod isti octo toni fuerunt ordinati, ut deberent bini associari. Et in quattuor dissimilibus litteris terminari, quae ab ipsis vocatae sunt finales. Et sunt istae: D, E, F, G; primus cum suo subiugali finitur in D sol re, tertius et quartus in E la mi, quintus et sextus in F fa ut, septimus et octavus in G sol re ut. Sed quia aliqui ipsorum tonorum octo non possent semper in praedictis litteris terminare, a [38] doctoribus musicis alias quattuor sunt repertae quae confinales dicuntur, in quibus interdum toni praedicti vel ipsorum aliqui necessario finiuntur. Et sunt istae: A, [sqb], C, D acuta, quae singulariter correspondent finalibus dictis superius per diapente, et vocati sunt toni irregulares.

Advertendum est quod sunt quattuor litterae quae dicuntur cordae tonorum, et istae positae sunt ad cognoscendum tonos antiphonarum, quia sunt multae species. Et non habent omnes suam diapente et diatessaron propter brevitatem earum, quae litterae sunt F fa ut, G sol re ut, A la mi re, [rob] fa [sqb] mi, unde corda primi et secundi toni est in F fa ut gravi in linea, corda tertii et quarti est in G sol re ut gravi in spatio, corda quinti et sexti in A la mi re acuto in linea, corda septimi et octavi in [rob] fa [sqb] mi acuto in spatio.

Et quando vis cognoscere cantum antiphonarum, videlicet, de quo genere toni sit, notae quae positae in corda non debent computari in numero cum illis quae sunt superius vel inferius, sed si plures notae erunt superius quam inferius autenticus est, et si e converso, si fuerunt plures inferiores plagalis est. Et si cantus aequaliter recipit partem per medium, quod notae sint aequales supra cordam et infra de autentico et plagali, tunc cantus ille dicitur mixtus et communalis. Et isti cantus vocantur simplices vel anormali, et ascendunt nisi ad quintam vocem supra suam litteram finalem et non plus, et inferius nihil descendunt, etiam mixti vocantur, et caetera.

Et nota quod nullus cantus debet inchoari supra litteram illam in qua suum Saeculorum habet incipere; infra autem vel in eadem littera sive in finali vel subfinali debet habere principium, prout ratio dictaverit et voluntas faciendi indicaverit. Et sunt nonnulli qui absque specierum lege cantus diiudicat cuius toni sint, solum propter ascensum et descensum, inspecto fine, quorum iudicium pluribus rationibus nullum est, quia non omnis cantus autenticus ob sui brevitatem acumen sumit, neque omnis qui plagalis est depositionem, et etiam quia unus cantus plagalem habebit depositionem et autentica carebit elevatione. Et tamen talis cantus non plagalis sed autenticus iudicabitur, ut est Responsorium, "Sint lumbi [39] vestri praecincti," et similes, ut supradictum est in diapente. Altera ratio est quod sophistice poterit formari unus cantus de speciebus tertii toni et in fine possumus addere unum tonum eidem infra, scilicet, in finali primi, et tamen talis cantus non erit primus, sed tertius. Sic itaque omnes cantus per suas distinctiones et species cognoscuntur, ut ait Bernardus: Species sunt musicales epulae quae modos creant.

XIII.

De formatione primi toni

Primi toni modulatio formatur ex prima specie diapentes inter D sol re et A la mi re, et re sol prima diatessaron ab A la mi re ad D la sol re acutum, producunt enim diapason. Est enim quarta in ordine diapason forma. Et sic faciunt alii toni, tres, videlicet, tertius, quintus et septimus; habet unusquisque suam propriam diapentem et diatessaron, ut videbimus in locis suis. Sunt aliqui toni perfecti, alii imperfecti, alii plusquam perfecti, alii mixti, alii commixti, et sic de omnibus videndum est.

Notandum est quod toni perfecti sunt illi, sive sint autentici sive sint plagales, qui servant regulam eis ab authoribus datam, et non transeunt terminos, nec in ascensu nec in descensu, videlicet, si est tonus autenticus, debet ascendere ad octavam vocem et non plus, et descendere per unam vocem a suo finali, ut est Introitus, "Statuit ei Dominus." Quando sic ascendit, tonus autenticus et perfectus est; si non ascendit ad octavam, tonus autenticus imperfectus est, ut est Introitus, "Gaudeamus omnes in Domino." Si vero plus ascendit supra suam octavam, tonus autenticus plusquam perfectus est, ut est Introitus, "Suscepimus Deus," et sic intelligitur de omnibus tonis autenticis qui in suis speciebus formantur.

[40] Item, si est tonus plagalis, debet ascendere ad quintam vocem supra suam litteram finalem et descendere ad quartam, et est tonus plagalis perfectus. Si autem non descendit ad quartam tonus plagalis imperfectus est. Si vero plus descendit tonus plagalis, plusquam perfectus est. Et isti quattuor toni plagales habent duas diatessaron, videlicet, secundus habet unam ascendendo a D sol re in G sol re ut grave, alteram a D sol re in A re; quartus habet primam ab E la mi in A la mi re acutum, secundam ab E la mi in [sqb] mi; sextus habet primam in F fa ut ad [rob] molle, secundam ab F fa ut ad C fa ut; octavus habet a G sol re ut grave ad C sol fa ut, et a G sol re ut ad D sol re. Et quando isti plagales habent supradictas diatessaron, perfecti dicuntur, unde sciendum est quod autentici efficiuntur perfecti in ascensu, plagales vero in descensu, quia naturaliter cantus tonorum autenticorum gaudent in ascensu, plagales vero in descensu. Et omnes supradictae species, videlicet, diapente et diatessaron, tam in autenticis quam in plagalibus, in principio cantus vel in medio vel in fine, sane vel gradatim, sane, videlicet, si est diapente re la, si est gradatim dicimus re mi fa sol la, et sic est diatessaron sane re sol, gradatim re mi fa sol.

Hoc autem memoria tenens, quod primus tonus, tertius, quintus et septimus, qui autentici dicuntur, circa quintam debent morari ac saepius ascendere. Secundus vero, quartus et sextus, necnon octavus, qui plagales dicuntur, circa quartam et circa finalem debent gravari, et ad quintam raro ascendere.

Et nota quod ponitur hic specialis regula, et vult quod primus tonus possit ascendere et descendere et pro voluntate discurrere infra easdem species, videlicet, omnium tonorum, commixtim, sed non intelligendum quod semper hoc debeat facere actu sed potestate, scilicet, quando necessitas exigit. Et ratio talis est quoniam primus tonus principalis omnium aliorum tonorum est, et quia primus est dignior et propterea haec specialis regula sibi attributa est.

Nota quod primum tonum cantare debemus per naturam et [sqb] quadrum quantum possumus ad implendum modum suum, quia in ipso prima species diapente et diatessaron reperiuntur a quibus rationabiliter formatur, quod si sic non esse, cantaretur per [rob] molle ad evitandum tritonum.

[41] Et notandum est quod mutatio fit, et si fit in aliquo cantu primi vel sui plagalis, scilicet, secundi toni, in A acuto sive sit a natura in [rob] molle, sive a natura in [sqb] quadrum, tum dictus cantus descendit et iterum tangit A acutum, ibi debemus dicere la, ad speciem dictorum tonorum inveniendam, quae est re la, quoniam dicta specie in primo et secundo tono quantum possumus uti debemus, et sic intelligendum de omnibus aliis speciebus a quibus toni formantur.

Sequitur de tono mixto.

Tonus mixtus est ille qui facit mixtionem cum suo socio, scilicet, primus cum secundo, tertium cum quarto, quintus cum sexto, septimus cum octavo, et e contrario, secundus cum primo, quartus cum tertio, sextus cum quinto, octavus cum septimo, ut patet quando primus tonus facit suum ascensum et descendit in A re, tunc primus mixtionem facit cum suo plagali, et sic facit tertius cum quarto, et quartus cum tertio, et sic de aliis.

Item, sciendum est quod tonus commixtus est ille qui capit mixtionem cum alio quam cum suo socio, scilicet, quando primus et tonus plagalis commixtus dicitur ille qui misceretur cum suo autentico, ut est quando primus tonus mixtionem facit cum sexto tono; primus facit suum ascensum et sextus non ascendit nisi in [rob] fa [sqb] mi per [rob] molle, et ita facit secundus tonus descendens in A re et quintus postea ascendit in C sol fa ut et ultra.

Primi igitur toni modulationis plerumque principia consequuntur in A re mixte, ut Graduale, "Gloriosus Deus," huius versus est "Dextera tua Domine." Et potest dicere aliquis quia Graduale istud propter eius descensum non iudicatur de secundo tono, et versus eius propter eius ascensum de primo. Et respondemus quod Gradualis et eius Versus una et eadem consonantia et cantus est, consideratisque ascensu et descensu eius, et Versus necnon et eius speciebus a proprio fine Gradualis debeamus ipsum, et eius versus continue iudicare. Et idem dicimus de responsoriis nocturnis cum eorum versibus, atque de quolibet Alleluia et eius versu. Etiam in [[sqb]] mi habet principium primus tonus, scilicet, etiam mixte, ut Graduale, "Salvum fac servum," cum eius Versu, "Auribus percipe," et in feria sexta post primam dominicam quadragesimas. Sed sunt nonnulli [42] qui hoc Graduale incipiunt in F gravi, et tunc terminatur in confinali primi, et ratio quae movet ipsos haec est, dicunt enim quod incipere ipsum per dispositionem duorum tonorum subsequentium est magis consonans auditui, et quod est magis conformis naturae prolatio ipsorum duorum tonorum quam prolatio semiditoni, quae surgit si in finali propria terminatur, ut ambobus principiis patet. Quibus sic respondemus, de duobus inconvenientibus necessario accidentibus in cantu, semper quod est minus eligendus est; sed incipere hoc Graduale in [sqb] gravi cum additione [rob] rotundi est minus inconveniens quam ipsum incipere in F gravi.

Si enim incipitur in [sqb] gravi cum additione [rob] rotundi, talis additio naturaliter non est ibi, sed melioris sonoritatis causa, dictum [rob] rotundum in sui principio addimus, deserviens duabus solum notis sive vocibus. Incipias autem ipsum in F gravi, surgit inconveniens quod in pluribus locis cadit, nam necessario in F acuto fit mi, et in G acuto per consequens fa pluribus et diversis vicibus, ubi naturaliter non existit. Et quia hoc inconveniens maius est, ideo ipsum in [sqb] gravi cum additione [rob] rotundum debemus necessario figurare. Et talis tonus dicitur artificialis, eo quod artificialiter locatur. In C grave habet principium, ut est Introitus, "Gaudeamus omnes in Domino," et Antiphona, "O beatum pontificem," in D sol re, et saepius, ut Introitus, "Statuit ei Dominus," et Antiphona, "Ecce nomen Domini."

Concordat principium cum fine, videlicet, in D grave, in E grave et hoc commixte, et ratio ut commixte dicimus, quia tale principium principaliter tertio et quarto tono competit, ut est "Gaudete in Domino," in F grave, ut Introitus, "Ego autem in Domino," et ipsi soli, in A acuto, ut Introitus, "Sapientiam sanctorum," in G quoque, ut "Canite tuba." Possunt autem species ipsius in principiis propriis, et in C et D acuta proprie terminare mixte et commixte, sed rarissime in E gravi. Et quando primus aut secundus tonus attingit ad C acutum, et quod pluries ascendit ad [rob] rotundum et postea ascendit ad C acutum antequam descendat ad F grave, tunc semper cantabitur per [sqb] quadrum.

Item, nota quod primus tonus, quartus, sextus et septimus flectuntur [43] per unam vocem sive notam; secundus, tertius, quintus et octavus flectuntur per tres voces sive notas.

Item, dicet aliquis: Aequalitas in speciebus et in notis est in uno cantu qui quidem ascendit ultra diapente a fine semiditonum, [similiterque] ab eodem fine, hic cantus erit autenticus an plagalis? Dicimus quod in tali cantu considerandus est ascensus et descensus, et si ascensus est maior pars quam descensus ultra id quod potest plagalis, autenticus iudicabitur et e contrario, ut, si cantus inceperit in D sol re et ascenderit a C sol fa ut et descenderit a D sol re in [sqb] mi per semiditonum, et si secundus cantus per duas vices descenderit in [sqb] mi per semiditonum, et si secundus cantus per tres vices in [sqb] mi, tunc primus cantus autenticus est, quia ascendit unum tonum ultra illud quod potest ascendere plagalis et non descendit nisi semitonium ultra illud quod potest autenticus.

Item, secundus cantus est autenticus, quia licet bis descendat semitonium ad quod non potest autenticus, tamen ille duo semitonia non attingunt ad magnitudinem toni ad quod non potest plagalis, nam ipsa sunt minora quia enarmonica. Sed dices: Cantabitur per [sqb] quadrum, tunc dicimus quod quicquid ascendit supra [rob] primum acutum est de substantia primi toni et non secundi, nam, ut supradictum est, secundum tonum semper per [rob] molle necessario debemus modulari.

Cantus tertius est plagalis, quia tria semitonia enarmonica sex dieses continent inclusive, unus autem tonus continet solum sibi quinque, et sic in omnibus cantibus sunt advertendae regulae supradictae. Cui enim tono gradualium et Alleluia atque responsoriorum cantica tribuuntur; eidem et eorum versus sunt ascribendi, cum canticum fuerit autentici toni, eius versiculus eidem deserviet et e converso, ut dictum est supra in principio toni huius primi. Verum ex versibus nocturnalium responsoriorum primi toni solent gregoriani notulas quasdam necessarias eligere, quibus "Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto" quam decentissime modulantur, quum opus fuerit hoc modo potest etiam dicere in principio re la la;

[44] [CCMP/CT12:44; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto] [ROSLIB1 05GF]

Nota quando cantus ascendit gradatim ab F gravi usque ad C acutum, et iterum descendit ad F grave, ex parte ante cantare debemus per [sqb] quadrum et ex parte post per [rob] molle, ad evitandum tritonum. Nota quando cantus ascendit ab F gravi vel G gravi vel A acuto usque ad [sqb] quadrum acutum et iterum descendit ad F, debemus cantare per [rob] molle.

XIV.

Secundus tonus formatur ex prima diapentes figura communi, quae est in primo, competit et ex prima specie diatessaron facta ab A re ad D sol re. Et cantatur per [sqb] quadrum et quasi semper per [rob] molle, quia ultra sextam a suo finali raro ascendit, et si plus ascenderit, cantatur per quadrum.

Et habet principium in A, ut Responsorium, "Deo ore leonis," et etiam "Omnes patriarchae," in C, ut Antiphona, "O sapientia," et "Nonne cor nostrum," in D, ut Responsorium, "Memento mei Deus," et "Ecce in nubibus," in E, licet raro, ut Antiphona, "Ecce Maria," in F, ut Introitus, "Me expectaverunt," et "Quem vidistis." Possunt autem species eius terminare in suis propriis principiis, in G gravi et A acuto. Et versiculi nocturni responsoriorum solent una voce depressa a suo finali incipere, ut est in suo [45] "Gloria," ut hic:

[CCMP/CT12:45; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto] [ROSLIB1 05GF]

Potest etiam incipere in D gravi, dicendo re ut re. Est autem aliquando secundus tonus perfectus, aliquando imperfectus, et aliquando plusquam perfectus. Secundus tonus perfectus est quando descendit usque ad a re et ascendit in A la mi re acutum, ut est Introitus, "Multae tribulationes." Secundus tonus imperfectus est quando descendit in A re et non ascendit nisi in G sol re ut, ut est Introitus, "Salve sancte parens." Secundus tonus plusquam perfectus est quando descendit ad gamma ut, ut est Offertorium, "Veritas mea," et sic intelligitur de omnibus aliis tonis plagalibus qui in suis speciebus formantur.

Et ut dicimus supra, quando toni terminantur in suis speciebus litteris finalibus, vocantur regulares, et quando in confinalibus, irregulares vocantur, et hoc propter accidens, nam quilibet tonus debet in finali suo proprio terminari, ut est Graduale, "Nimis honorati sunt," et similes, quod quidem est secundi toni et necessario terminatur in confinali, propter duo accidentis quae in ipso cadunt. Et primum accidens est, quia in dictione "tui" syllaba "i" oportet quod cantetur per [rob] rotundum, quod facere non possemus, si in finali proprio terminaret, nam in E grave [rob] rotundum caderet, quod quidem ibi naturaliter non existit. Secundum accidens est propter tonum qui habetur in descensu in dictione "Deus" et in pluribus aliis locis ipsius Gradualis et Versus, quia si in finali terminaret, fieret tonus a C grave ad [sqb] mi grave, ubi naturaliter non existit. Et hoc dicimus de quolibet tono propter aliquid accidens vel plura. Debet terminare in confinali, si in finali non potest proprie collocari.

[46] XV.

Tertii toni modulatio formatur ex secunda specie diapente, ducta ab E la mi gravi ad [sqb] mi acutum, et ex secunda specie diatessaron facta ab [sqb] mi acuto ad E la mi acutum. Et cantatur per naturam et [sqb] quadrum, cuius ratio est quia omnis tonus a suo fine diapente susrsum requirit, quae est eius (ut supra diximus) confinalis. Si enim per [rob] rotundum modularetur, tunc eius finali ad ipsum [rob] species nulla esset.

Sua principia habet in E gravi, ut Introitus, "Confessio et pulchritudo," et Antiphona, "Quando natus es," in F, ut Introitus, "Nunc scio vere," in G, ut Antiphona, "Qui sequitur me," et multa quidem in C acutum, ut Responsorium, "Rogavi Dominum." Possunt eius species terminare in omnibus suis principiis et in D gravi atque in A, [sqb] secundo et E acutum.

Sed possit aliquis dicere: Quare versus responsoriorum tertii toni a fine huius incipiunt sursum in sexta, cum aliorum responsoriorum autenticorum incipiantur versus in diapente? Dicimus quod ad evitandum tritoni duritiam, quae caderet vel cadere posset a [sqb] secundo acuto et descensum faceret ad E grave, vel ab ipso E ascensum faceret ad [sqb] praedictum. "Gloria Patri" responsoriorum hic sequitur:

[CCMP/CT12:46; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto] [ROSLIB1 05GF]

Et nota quod toni aliqui non terminantur in finalibus suis neque in confinalibus, et hoc propter inconvenientias quae in eis cadere possunt. Terminantur autem in aliis locis ubi species ipsorum melius reperiri possunt, ut apparet in illa Postcommunionem, "Beatus ille servus," quae terminatur in A acuto et est de tertio tono. Cantatur autem dictae communionis principium et finis per [rob] molle, medium autem eius per [sqb] durum. Et terminatur iste tonus improprie, quia in alio loco quam in suo fine habet, et hoc ut species eius melius reperiri possint. Patet igitur [47] quod qulibet tonus potest terminari in quolibet loco manus ubi species eius licite reperiri possunt. Et dicitur iste tonus acquisitus, eo quod species eius acquiruntur per varietatem signorum, scilicet, [rob] rotundi et [sqb] duri.

XVI.

Quartus tonus formatur ex secunda species diapente et secunda diatessaron communi inferius, licet raro utatur diatessaron inferius sed tamen potest. Cantatur per naturam et per [sqb] durum, ratione dicta tertii toni, sed sunt aliqui cantus istius toni ascendentes in [sqb] acuto et non plus. Quando autem sic ascendit, cantatur per naturam et per [rob] molle ad evitandum tritonum, ut est illud Responsorium, "Hierusalem, quare moerore consumeris."

Principia quarti toni in C grave, ut Invitatorium, "Surgite vigilemus, "in dominica secunda Adventus, "Et homo erat in Hierusalem," in D, ut Antiphona, "Secus decursus aquarum," "Et prope esto Domine," "Et benedicta tu," in E, ut Antiphona, "Post partum virgo," "Et gaude Maria virgo," in F, ut Responsorium, "Interrogabat magos," et "Recessit igitur," in G, ut Antiphona, "Sion noli timere" et "O mors ero," in A acuto, ut Antiphona, "Et omnis mansuetudinis eius." Ut discernatur quartus a tertio, possunt eius species terminare in omnibus suis principiis et in [sqb] secundo gravi, sed raro. Cuius toni "Gloria" hic sequitur:

[CCMP/CT12:47; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto] [ROSLIB1 05GF]

[48] XVII.

Quinti toni modulatio formatur ex tertia specie diapentes, ducta ab F fa ut gravi ad C sol fa ut acutum, et ex tertia specie diatessaron, quae fit a C sol fa ut ad F fa ut acutum. Cantatur per [rob] molle; ratio est quia in [rob] molli nascitur, sed sunt aliqui cantus istius toni ascendentes in E acutum et non plus. Quando sic ascendunt, cantantur per [sqb] quadrum ad evitandum tritonum. Si vero plus vel minus ascendunt, cantantur per [rob] molle.

Sua principia unum improprium, scilicet, D grave, ut Graduale, "Pacifice loquebantur," in F grave, ut Antiphona, "Obsecro Domine," in C acuto, ut Responsorium primum in Nativitate, scilicet, "Hodie nobis caelorum," et "Ecce Dominus veniet."

Possunt eius species terminare in omnibus suis principiis et in F acuto ac etiam in D grave, sed raro et improprie.

Notandum quod quintus tonus rarissime vel numquam descendit infra suum finem, eo quod ab infra non habet tonum sed semitonium. Sed si descendit, potest ad D grave, ut dictum est, attingere. Et hoc dupliciter intelligendum est, quod si aliquis cantus huius toni incipiatur in D grave vel in aliqua parte sui, ad primam attingat et ultra diapason a fine non transeat, dicitur ille cantus perfectus supra et infra. Si vero ad ipsum D grave attingit et ultra diapason a fine, dicetur plusquam perfectus supra et mixtus infra. Etiam quintus tonus potest descendere per semiditonum si regulariter formatur, quoniam omnis tonus autenticus descendere potest per unam vocem sub littera sua finali.

Et nota quia dici potest, nam aliud est posse et aliud est debere, [49] ut intelligatur etiam si non deponant omnes toni unam vocem vel unum tonum, tamen erunt perfecti, ita quod talis descensus sit unus tonus, et si quintus tonus descendere per unam vocem et non per plures, non haberet nisi semitonium. Et ideo conceditur aliquando quinto tono quod possit descendere per semiditonum.

De modo cantandi quintum tonum dicimus quod quando circa C acutum sunt notulae quinti toni non descendentes in fa sed in A acutum, cantare debemus per [sqb] quadrum, praeterquam in aliqubus cantibus, ut est Responsorium, "Ecce veniet Dominus," et "Sancti eius cum eo," vide, in dominica secunda Adventus, quia per [rob] molle signatum est, et etiam Responsorium quartum eiusdem dominicae, "Ecce veniet Dominus protector," et similibus.

Sunt nonnulli indifferenter cantantes omnes fines versuum quinti toni per [sqb] quadrum nulla ratione certi, sed a casu et fortuna, ut caeci in itinere incedentes; contra quos sic dicemus, quod aliqui fines versuum quinti toni cantari debent per [sqb] quadrum, reliqui vero per [rob] rotundum. Debent enim fines ipsi cantari per [sqb] quadrum, cum repetenda quae est in responsorio per ipsum [sqb] quadrum cantatur, nam finis versus cum principio repetendae una et eadem consequentia esse debet, ut est Responsorium, "Delectare in Domino." Nam eius repetenda in D acutum incipitur, per [sqb] quadrum cantatur. Per [rob] molle autem debent fines ipsi cantari cum repetenda per ipsum [rob] cantatur, ut est in Responsorio, "Ecce Dominum veniet," et in multis aliis. Nam, si finis cantaretur per [sqb] quadrum, non esset eadem consequentia cum repetenda, quae per [rob] rotundum necessario modulatur, sed duritia aspera et iniucunda, ut ibi potest probabiliter intueri. Ergo bene dictum est quod aliqui tales fines debeant per [rob] primum, aliqui per [sqb] secundum necessario modulari. Atque item versiculi principium habentes in C sol fa ut, quorum responsoria terminaverint in F fa ut; quinto ascribuntur tono horum; modulatio "Gloria Patri" sic procedit:

[CCMP/CT12:49; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto] [ROSLIB1 05GF]

[50] XVIII.

Sextus tonus formatur ex tertia specie diapentes, quae et quinto ascripta est, et ex tertia specie diatessaron, ducta a C fa ut gravi ad F fa ut gravem, quae inferius. Cantatur per naturam et per [rob] molle ratione dicti quinti, et aliquando per [sqb] quadrum ad evitandum tritonum.

Habet sua principia in C grave, ut Responsorium, "Tradiderunt me," in D grave, ut Introitus, "Sacerdotes Dei," et F grave, ut Responsorium, "Aspiciebam in visu." Potest etiam habere principium in G grave et in A et in [rob] primo acuto, licet non sint in usu in cantibus Gregorii. Possunt autem species eius terminare in omnibus suis principiis et in E gravi et A et in [rob] primo et C acutum. Per principia vix discernitur a quinto autentico nisi quod in suo fine incipit, ut "Verbum caro," aut in voce quarta, ut "Si ego verus Christi discipulus." Horum tamen maxima discretio erit haec, cum nec depositio sexti, qui in ordine sextus proprie nuncupatur, nec tota elevatio fuerit quinti, sed in decima incipiat et eam undecimam iuxta quantitatem suam saepe repercutiat, tunc quintus erit modus. Si autem non nisi ascendat ad nonam, dicitur de sexto.

Et haec ad eorum agnitionem sufficiant, et versiculi responsoriorum sexti toni incipiuntur in A la mi re, quae tertia est corda supra finalem cantici praecedentis. Ex his item excipiuntur notulae aptissimae ad modulandum "Gloria Patri," ut hic est:

[CCMP/CT12:50; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto] [ROSLIB1 05GF]

[51] XIX.

Septimi toni modulatio formatur ex quarta specie diapentes, ducta a G sol re ut gravi ad D la sol re acutum, et ex prima diatessaron figura, facta a D la sol re ad G sol re ut acutum, atque infra finem addito tono supra et infra eius perfectio invenitur. Et cantatur septimus tonus omnino per [sqb] quadrum et per naturam acutam, cuius ratio est quia si per [rob] molle rotundum cantaretur, tunc nulla essentialia differentia inter ipsum et primum esset, nam ambo ex eiusdem speciebus diapentes et diatessaron formarentur. Praeterea non esset aliquis tonus cui in suo ascensu posset applicari quarta species diapentes, nisi huic et suo subiugali.

Principia in F, ut Offertorium, "Portas coeli," et vix exempla reperies, in G, [ut Introitus, "Puer natus," in A] ut Introitus, "Eduxit eos Dominus," et raro invenies, ut Communio, "Domus mea," in C acuto, ut Antiphona, "Benedicta filia," in D acuto, ut Antiphona, "Sit nomen Domini benedictum," in [sqb] secundo acuto, ut Antiphona, "Dixit Dominus Domino meo." Possunt autem species eius terminare in omnibus suis principiis et in E et G acutis. His sequitur in figura "Gloria Patri" responsoriorum in D la sol re:

[CCMP/CT12:51; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto] [ROSLIB1 05GF]

[52] XX.

Octavus tonus formatur ex quarta specie diapentes, quae incipitur in G gravi, et ex tertia specie diatessaron, quae incipitur in C acuto deorsum tendens. Et cantatur per [sqb] quadrum et aliquando per [rob] molle, et hoc ad evitandum tritonum, sed raro, sed ut plurimum per [sqb] quadrum ratione de eius autentico dicta. Nam si eius autenticus canteretur per [rob] rotundum, similis esset primo; iste eadem ratione similis esset secundo tono.

Principia in C grave, ut Offertorium, "Elegerunt apostoli," et "Ecce ancilla Domina," in D, ut Responsorium, "Iuravit Dominus, "et "Virgines Domini," in F, ut Responsorium, "Merito haec patimur," et "Hodie Maria," in G, ut Responsorium, "Viri sancti," et "In illa die," in A acuto, ut Responsorium, "Oravit Iob," et "Complecti sunt." Differt autem octavus a septimo quia octavus habet tertiam, quartam et quintam, quae non habet septimus. Et septimus habet tertiam decimam et quartam decimam quae non habet octavus. Possunt eius species terminare in omnibus suis principiis et in [sqb] secundo et D acuto. "Gloria" responsoriorum nocturnalium hic inferius patet:

[CCMP/CT12:52; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto] [ROSLIB1 05GF]

XXI.

De autenticis ac plagalibus antiphonis a suo fine "Saeculorum Amen" aut EUOUAE discernendis.

Omnis igitur antiphona finem in D grave collocans ac prima sui [53] "Saeculorum," aut, ut dicunt, EUOUAE (nihil enim repraesentat EUOUAE nisi "Saeculorum Amen," sunt enim omnes eius vocales causa brevitatis in unum collectae hoc modo: Prima vocalis de EUOUAE est E, quae vult denotare Se, U cu, O lo, U rum, A A, E men), voculam in A acuto ponens, dicendo in notulis re la, non dubium est quin sit autentica et de primo tono, ut in Antiphona, "Primum quaerite regnum Dei," cum similibus.

Et nota quod autenticus primus duodecim habet differentiae, ut apertissime patet in antiphonarios, cum autem post antiphonae denunciationem, psalmodiam Gregorianam primi toni volueris educere (sic enim fit), namque antiphona primi toni psalmodiam requirit, eiusdem in reliquis eodem modo psalmi ipsius modulationem, incipiens in tertiam notulam supra finalem antiphonae, procedendo his syllabis, fa sol la; mediantur item diversimode ipsae atque terminantur multifariam, secundum, scilicet, anotationem suorum "Saeculorum Amen" vel suorum EUOUAE. Procedit igitur Gregoriana primi toni psalmodia hoc mdo:

[CCMP/CT12:53,1; text: Primus tonus sic incipit sic mediatur, et sic finitur.] [ROSLIB1 06GF]

Omnis antiphona in D gravi, finis cuius "Saeculorum" est in F gravi, dicendo in notulis re fa, absque dubio plagalis erit, id est, de secundo tono, et unicam habet differentiam, ut hic anotatur:

[CCMP/CT12:53,2; text: Secundus tonus sic incipit sic mediatur, et sic finitur.] [ROSLIB1 06GF]

Omnis namque antiphona in E gravi finiens, cuius EUOUAE est in C acuto, dicendo in notulis mi fa, veraciter quin de tertio tono sit, non est ambigendum; hic sequitur sua intonatio.

[CCMP/CT12:53,3; text: Tertius tonus sic incipit sic mediatur, et sic finitur.] [ROSLIB1 06GF]

[54] Omnis antiphona in E gravi, cuius EUOUAE in A acuto, dicendo mi la, dubium non est quin sit de quarto tono. Et psalmi quarti toni sic formantur, ut hic:

[CCMP/CT12:54,1; text: Quartus tonus sic incipit sic mediatur, et sic finitur.] [ROSLIB1 06GF]

Omnis antiphona in F gravi, cuius "Saeculorum" in C acuto et in notulis est fa fa, autentica est quinti toni. Et sua psalmodia hic sequitur:

[CCMP/CT12:54,2; text: Quintus tonus sic incipit sic mediatur, et sic finitur.] [ROSLIB1 06GF]

Omnis antiphona in F gravi, cuius EUOUAE in A acuto terminat, dicendo fa la, plagalis est de sexto tono, et unicam tenet differentiam. Intonatio hic sequitur:

[CCMP/CT12:54,3; text: Sextus tonus sic incipit sic mediatur, et sic finitur.] [ROSLIB1 06GF]

Omnis antiphona in G gravi finita, cuius "Saeculorum" est in D acuto, autentica est ac de septimo, dicendo tamen in notulis ut sol. EUOUAE igitur incipiens in D la sol re, cuius antiphona terminaverit in G sol re ut gravem, septimo solet ascribi tono, cuius psalmodiam veteres in quintam supra finalem antiphonae cordam incipiebant, procedentes his notulis sol fa sol. Posteritas autem in quartam supra finalem principium frequentavit huiusmodi fa mi fa sol, ut hic constat:

[CCMP/CT12:54,4; text: Septimus uel sic tonus sic incipit sic mediatur et sic finitur.] [ROSLIB1 06GF]

[55] Omnis antiphona terminans in G gravi, cuius EUOUAE est in C acuto, dicendo ut fa, plagalis est et de octavo tono. Cuius psalmodia procedit his notulis, ut re fa, vel ut re ut fa in solemnibus, ut constat:

[CCMP/CT12:55; text: Octauus uel sic solemnis tonus incipit sic mediatur sic finitur.] [ROSLIB1 06GF]

Unusquisque autem istorum tonorum habet suum EUOUAE secundum principium antiphonarum utque illae diversimode intonantur. Hic EUOUAE in multis diversimode terminantur, esto quod omnium tonorum EUOUAE semper in suis clavibus incipiant sicut etiam omnes toni terminantur in suis clavibus, scilicet, primus et secundus in D sol re, tertius et quartus in E la mi, quintus et sextus in F fa ut, septimus et octavus in G sol re ut. Primi ergo toni EUOUAE principium habet semper in A la mi re, secundi in F fa ut, tertii in C sol fa ut, quarti in A la mi re, quinti in C sol fa ut, sexti in F fa ut, septimi in D la sol re, octavi in C sol fa ut, ut patet in hoc qualicumque rithmo:

Primus re la, secundus re fa,

Tertius mi fa, quartus quoque mi la,

Quintus fa fa, sextus fa la,

Septimus ut sol, octavus tenet ut fa.

Sed quia (ut diximus) EUOUAE diversificantur secundum initium antiphonarum in omnibus tonis, praeterquam in secundo cuius est semper uniusmodi EUOUAE, tangemus breviter ipsorum EUOUAE diversitatem, non ut ex hoc regulam aliquam statuere velimus quam praeterire piaculum sit (potest enim quilibet compositor EUOUAE pro suo libito variare, modo nova non constituat, aut deviet a ratione toni), sed ut communem consuetudinem hactenus laudabiliter observatum, declaremus quae, ut in antiphonariis totius anni liquide constare potest, variantur ut supra secundum initia antiphonarum, necnon secundum earum species et neuma, ut mox patebit.

Antiphona ergo primo toni incipiens in D sol re hoc modo, re re ut [56] fa sol la, qualiter intonatur Antiphona, "Ecce nomen Domini," sabbato, videlicet, primae dominicae Adventus, et "Euge serve bone," quae est secunda in laudibus Confessorum simplicium, et quam plures aliae habet suum EUOUAE terminans in F fa ut, videlicet, la la sol fa sol la sol fa. Istas enim antiphonae et his similes saepe vagantur per has notulas, fa sol la la sol fa, et conformantur cum suo EUOUAE.

Si autem inchoatur antiphona primi toni in C fa ut aut in G sol re ut hoc modo, sol ut re, sequente nota la, in A la mi re ligata cum D sol re, tunc EUOUAE finitur in G sol re ut hoc modo, la la sol fa sol la sol, quia antiphonae taliter incipientes sortiuntur partem septimi toni, et dicuntur mixtas. Et ut plurimum post la in A la mi re sequitur semitonium, videlicet, hoc modo, sol ut re la fa la, dicitur enim haec quinta commixta.

Si autem antiphona inchoatur in A la mi re hoc modo, la sol la, sive etiam in F fa ut, et in medio vagetur per has notulas, la mi, tunc EUOUAE finitur in A la mi re hoc modo, la la sol fa sol la. In hoc enim cantu primus tonus sortitur non nihil de specie quarti. Aliquando etiam eodem modo finitur EUOUAE, antiphona incipiente in C fa ut et ascendente per re la, ligato ipso la, et ascendente in [rob] fa [sqb] mi sed hoc raro, quia tunc ut plerumque EUOUAE finitur in G sol re ut, ut dictum est supra.

Si vero antiphona inchoatur in D sol re et facit suum diapente ligatum in A la mi re sive etiam non ligatum, tunc sortietur EUOUAE suum finem in A la mi re circumducto, videlicet, la la sol fa sol fa sol la, ut est videre in Antiphona, "Vos amici mei estis," et similibus.

Si autem antiphona inchoatur in C fa ut et gradatim ascendat sive etiam in D sol re gradatim ascendendo, et primus tonus faciat commixtionem cum suo plagali. Saepe etiam ascendat in D la sol re, et faciat suum diapente iunctum aut disiunctum, cantando sol fa mi re ut re; tunc EUOUAE terminatur in D sol re hoc modo, la la sol fa sol la sol fa mi re.

Quando autem antiphona inchoatur in F fa ut et saepius in medio vagetur per has notulas, sol fa re, raro transgrediendo [rob] fa [sqb] mi, tunc EUOUAE terminabitur in D sol re hoc modo, la la sol fa sol fa re.

[57] Antiphona autem incipiente D sol re et faciente in medio ut plurimum in G sol re ut, sol la sol la fa la (tunc enim facit commixtionem cum quarto), tunc EUOUAE terminabitur in A la mi re hoc modo, la la sol fa sol sol la. Possunt etiam inchoationes antiphonarum et aliter imponi iuxta voluntatem componentis, modo serventur species debitae et dummodo antiphona non imponatur supra notam in qua est suum EUOUAE, et hoc observandum est, non tamen in primo tono, verum etiam in omnibus aliis.

Secundus tonus habet solum unum EUOUAE (ubicumque antiphona inchoatur) quod est in F fa ut, videlicet, fa fa fa mi ut re. Antiphonae autem secundi toni imponuntur in C fa ut, D sol re, E la mi et F fa ut, et raro transcendunt suam sextam nisi sit tonus mixtus. Habet enim secundus tonus suae diatessaron descendentes et ascendentes, videlicet, primo a G sol re ut in D sol re et demum, a D sol re in A re.

Tertii toni EUOUAE sunt diversa. Si enim antiphona tertii inchoatur in G sol re ut, dicendo ut fa, EUOUAE (quod semper est in G sol fa ut) ita se habet fa fa re fa mi re, facit enim tertius tonus suum diapente de E la mi in [rob] fa [sqb] mi, et diatessaron de [rob] fa [sqb] mi in E la mi acutum. Facit etiam diatessaron sui plagalis, scilicet, quarti, quod est la mi. Cantatur autem tertius per [sqb] quadrum quando autem antiphona tertii inchoatur in F fa ut vel in E la mi, ut si incipiat mi re et ascendat sol re fa. Tunc EUOUAE est fa fa mi re mi re ut re. Antiphona autem incipiente in G sol re ut et dicente ut mi re mi fa, et caetera, EUOUAE erit fa fa mi re mi re ut. Aliquando autem etiam fit EUOUAE fa fa re re fa mi re ut, ut in Antiphona, "Domine probasti," feriali, et "Omnia quascumque," quamvis hoc raro utamur.

Quarti toni EUOUAE diversificatur secundum principia antiphonarum, habet enim quartus tonus suum diatessaron ab E la mi ad A la mi re. Si ergo antiphona inchoabitur in E la mi, dicens mi re mi, tunc suum EUOUAE erit la sol la mi sol mi, sive la sol la mi la sol fa mi. Si autem antiphona incipitur in D sol re, dicens re mi sol la, tunc EUOUAE erit la sol la mi la sol mi fa. Si autem incipiatur antiphona in G sol re ut, dicens sol la, tunc EUOUAE erit la sol la mi sol sol la. Habemus et aliud EUOUAE quarti, videlicet, la la la la sol; sed hoc nusquam utimur nisi [58] in Antiphonis, "Fidelia" et "In mandatis eius."

Quintus tonus facit suum proprium diapente et diatessaron, cuius EUOUAE semper est unius modi in C sol fa ut per [rob] molle, videlicet, sol sol la fa sol mi. Eius autem antiphonae incipi possunt in F fa ut, A la mi re et C sol fa ut. Esto apud aliquos diversificetur eius EUOUAE ut, videlicet, si antiphona incipiatur in F fa ut, EUOUAE finitur, et caetera, in F fa ut, dicens fa fa sol mi fa la sol fa, ut in Antiphonis, "Bene omnia fecit" et "Qui pacem," et similibus. Aliquando, et caetera, reflectitur in C sol fa ut, quando, videlicet, antiphona incipit in C sol fa ut, ut in Antiphona, "Ecce Dominus veniet, et omnes sancti eius," et caetera, tunc enim est EUOUAE sol sol la fa sol mi sol. Sed haec forte apud exteros servantur, nobis non sunt in usu.

Sexti toni antiphonae intonantur in F fa ut aut in E la mi, ascenduntque quandoque in C sol fa ut et D la sol re. Et habet sextus tantum unum EUOUAE, videlicet, la la fa sol la sol fa.

Septimi toni antiphonae diversimode intonantur, et secundum hoc habent suum EUOUAE, septimus enim tonus facit suum proprium diapente et diatessaron; si ergo antiphona incipitur in G sol re ut, EUOUAE erit sol sol la sol fa mi re. Si autem incipitur in A la mi re, et antiphona vagatur per fa mi fa mi re, tunc EUOUAE erit sol sol la sol fa mi. Si autem antiphona incipiatur in [rob] fa [sqb] mi, et saepe dicat mi sol mi sol la sol, saepe terminando suae species in [rob] fa [sqb] mi, tunc EUOUAE idem erit cum ultime dicto. Quando autem antiphona incipit in D la sol re, et saepe vagatur per fa in C sol fa ut, tunc EUOUAE erit sol sol la sol fa mi fa. Quando vero antiphona incipitur in [rob] fa [sqb] mi ascendendo, mi fa sol la, tunc EUOUAE erit sol sol la sol fa sol fa. Et idem erit si forte antiphona incipiatur in C sol fa ut. Si autem antiphona incipitur in G sol re ut ligato cum D la sol re, ut in Antiphona, "Puer qui natus est nobis," tunc EUOUAE erit sol sol la sol fa fa sol.

Octavus tonus facit suas diatessaron a G sol re ut in C sol fa ut, et a G sol re ut in D sol re. Antiphonae vero eius imponi possunt in F fa ut, G sol re ut et A la mi re, et tunc EUOUAE est fa fa mi fa re ut. [59] Si vero antiphona inchoatur in C sol fa ut, tunc etiam EUOUAE terminatur in eodem, et fit octavus suspensus hoc modo, fa fa re fa sol fa.

Et sunt aliqui qui dicunt quod Antiphona de "In exitu" est de octavo tono, dicentes sic, quod quia haec antiphona a fine suo non consurgit usque ad diatessaron, erit plagalis et de octavo tono, maxime etiam cum habeat finem in G gravi. Non admirandum quippe est de eius inchoatione ac fine, quoniam noviter a musicis similes innovari possent, et in publicum permittente tamen in ecclesia promulgari, et hoc auctoritate Iohannis Cartusiensis. Et sunt nonnulli qui dicunt sic extat et altera septimi toni psalmodia quam Gregoriani observant super Antiphona, "Nos qui vivimus," in confinali terminata cum acquisite deducta sit et sola voce in acutum diminuta, et sic volunt eam esse de septimo tono. Haec enim psalmodia in principio per similem retinet quarto tono modulationem in medio sexto, quia antiphona commiscetur ei propriam diatessaron speciem, scilicet, tertiam compraehendens in fine tertio.

De finitis in A nonnullis antiphonis secundum neotericos irregularibus quas moderni irregulares ob sedem litterarum finalium nuncupant, verum quia nonnulli dubitarunt ex quo fuerint tono, an ex quarto an ex sexto, et huiusmodi aliis respondendum arbitror. Nam cum istae antiphonae, videlicet, "Dominus regit me," et Antiphona, "Sicut mirrha" et "Factus sum," cum Antiphona, "Benedicta tu," cum similibus sint plagales tum respectu diatessaron, quam habent desuper. Reputantur de quarto tono potius quam de alio tono, tum etiam propter similem quam habere videntur in intonando et finiendo conformitatem, concludendum itaque quod omnis antiphona in A acuto finiens, cuius EUOUAE in D acuto terminaverit, non est de alio quam de quarto tono. Et haec communio opinio musicorum, quamquam tamen nonnulli ausi sint eos appellare mixtos, id est, tam ex suis propriis diatessaron et diapentes speciebus, quam ex alienis compactos. Unde dant exemplum de Antiphona, "Stetit angelus," dum Antiphona, "Servi Domini," quae in sonis et consonantiarum speciebus videntur esse similes.

Super hoc, o lector, fac ut ratio veluti Dominus imperet et intellectus obediat, sic definientibus in [sqb] vel in C acutis coniunctionum prius consideratis speciebus iudicandum est. Et notandum est quod sunt [60] nonnulli cantus ubi oportet cantare per fictam musicam, ut apparet in repetitione Responsorii, "Sancta et immaculata," et in primo loco ubi dicitur, "Quia quem coeli capere non poterant," ut patet si videbis.

XXII.

Et etiam sunt aliae regulae breviores ad cognoscendum tonos in responsoriis, et sunt hae:

1. Notandum est quod omne responsorium desinens in D gravi, cuius versus incipitur in A acuto vel in D gravi et ascendit usque ad D acutum, primi toni est.

2. Omne responsorium desinens in D gravi, cuius versus incipitur ibidem et descendit in C grave et ascendit usque in G grave, secundi toni est.

3. Item, omne responsorium desinens in E gravi, cuius versus incipitur in C acuto, tertii toni est.

4. Et omne responsorium desinens in E gravi, cuius versus incipitur in A acuto vel in E gravi et ascendit usque ad A acutum, quarti toni est.

5. Et sic etiam omne responsorium desinens in F gravi, cuius versus incipitur in C acuto, quinti toni est.

6. Omne responsorium desinens in F gravi, cuius versus incipitur ibidem et finitur in eodem loco, sexti tono est.

7. Et omne responsorium desinens in G gravi, cuius versus incipitur in D acuto, septimi toni est.

8. Item, omne responsorium desinens in G gravi, cuius versus incipitur in C acuto vel in G gravi et ascendit usque ad C acutum, octavi toni est.

Et etiam in introitibus.

1. Notandum quod omnis introitus desinens in D gravi, cuius versus incipitur in F gravi, primi toni est, et aliquando incipit versus ubi introitus finem facit.

2. Item, omnis introitus desinens in D gravi, cuius versus incipit ibidem et descendit in C grave et ascendit ad F grave, secundi toni est.

3. Omnis introitus desinens in E gravi, cuius versus incipit in G gravi et ascendit ad [rob] acutum, tertii toni est.

4. Et omnis introitus desinens in E gravi, cuius versus incipitur in A acuto et descendit ad G grave et ascendit ad [rob] acutum, quarti toni est.

5. Omnis introitus desinens in F gravi, cuius versus [incipitur] in F gravi et ascendit ad A acutum [et descendit] usque ad E acutum, quinti toni est et cantatur per [rob] molle, ut mi sol.

6. Et omnis introitus desinens n F gravi, cuius versus incipitur ibidem et ascendit ad G grave et descendit in F grave, sexti toni est et cantatur per naturam gravem, fa sol la.

7. Item, omnis introitus desinens in G gravi, cuius versus incipitur ibidem et ascendit ad C acutum et descendit usque ad [sqb] acutum, septimi toni est; cantatur per [sqb] acutum, ut mi sol.

8. Et omnis introitus desinens in G gravi, cuius versus incipitur ibidem et ascendit ad C acutum, octavi toni est, et cantatur per [sqb] acutum, ut re fa.

Nota quod qui volunt intonare psalmos modo feriali, debent incipere intonationem omnium tonorum supra suos "Saeculorum" corda psalmorum, videlicet, "Saecula saeculorum." Primi, quarti et sexti in A la mi re est corda, secundi in F fa ut, tertii, quinti et octavi in C sol fa ut, septimi in D la sol re. Et hic finis est.


Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License