Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.1r] SYNOPSIS MVSICAE NOVAE OMNINO VERAE atque Methodicae Vniversae, IN OMNIS SOPHIAE Praegustum [Parergos] Inventae Disputatae et Propositae Omnibus Philomusis. à Magistro Joanne Lippio Argentoratensi Alsato Theologo.

ARGENTORATI. Impensis Pauli Ledertz, Typis Caroli Kieffer. Anno 1612.

[f.1v] ILLUSTRISSIMIS AC Celsissimis Principibus et Dominis,
Domino Joanne Ernesto, Rectori Jenensis Universitatis Magnificentissimo.
Domino Friderico.
Domino Wilhelmo.
Domino Alberto.
Domino Joanne Friderico.
Domino Ernesto.
Domino Friderico Wilhelmo.
Domino Bernhardo,
Fratribus Germanis, Saxoniae, Juliae, Cliviae, et Bergae Ducibus, Landgraviis Thuringiae, Marchionibus Misniae, Hennebergiae Principibus, Comitibus de Marcâ, Dynastis in Ravensburg et Ravenstein et caeteris DOMINIS suis Clementissimis.

[f.2r] HARMONIA EST PULCHERRIMA, ILLUstrissimi, Celsissimique Principes, Magniverae MVSICES Patroni, Fautores, atque Cultores, HARMONIA inquam Pulcherrima est in DEO VNITRINO ARCHETYPO FONTE Omnium: est in Choro Spirituum bonorum: est in MACROCOSMO Corporali, in Caelo, in Elemento, in Mixto, Meteoris, Metallis, Lapidibus, Plantâ, Bestiá, est in HOMINE MICROCOSMO: est in singulis et omnibus hiscè, inter haeccèomnia, ex his omnibus stupenda planè HARMONIA: quemadmodum in ipsâ etiam Sophiâ [Enkuklopaidike], Theosophiâ, Metaphysicâ, Physicâ, Arithmeticâ, Geometriâ, Musicâ, Astronomiâ, Geographiâ, Opticâ, Mechanicâ, Medicâ: Ethicâ, Oeconomicâ, Politicâ, Juridicâ, Historicâ, Logicâ, Oratoriâ, Poëticâ, Dramaticâ, et Grammatica. Omnia stant Harmoniâ. Anarmoniâ cadunt omnia. Nec erigitur, reficitur, restituitnr quidquam, nisi ad Harmoniam relatum atque redactum. Hinc diabolus Anarmonicus semper jacet semel lapsus. Homo ab isto deceptus resurgere potest per Gratiam solam DEI, [f.2v] qua Pax et Justitia redindegrata est, reducta imago DEI Harmonica in Protoplastis petulanter deperdita. Quae tamen hac in vita (ob inhaerens adhuc Originale malum) mixta etiamnúm nonnihil existit cum sibi contraria Discordantiâ, ut sc suspiremus ad Caelestem illam Concordiam ineffabilem, liberati ab ista aeterna Dissonantiâ horrenda infernali. Omnia esse Harmonica, agnovere omnes omnium seculorum Sapientes, inter quos primarius unus est Regius Propheta David apud Hebraeos, qui Choragus, 4000, Psaltarum voce et organis variis mirum in modum excoluit MVSICAM Sacram, adeò quidem, ut Citharâ sua malignum depellere spiritum Saulis valuerit, velut eâdem Elisaeus Spiritum accivisse Sanctum Propheticum legitur: alter apud Gentiles saniores est Orpheus, quo de mira quoque narrantur in fabulis non certè omnibus omninò fabulosis: siquidem hinc Philosophia quaedam Orphica haec est Harmonica meruit appellari. Fuere adhuc aliiquam plurimi in Historiarum monumentis celebrati, quos brevitatis nunc studio latere patimur. Quî ergò fit, quod HARMONIA MVSICA quoad effectum hodiè aliàs si unquam florentissima, neglectissima sit quoad Causas et Fundamenta [f.3r] genuina Methodica? Mathematici eam transiliunt: Cantores nesciunt: nil curant Componistae. Olim Jubal, David, Salomon, Mercurius, Orpheus, Pythagoras, Ptolemaeus, Augustinus, Gregorius, Boetius, Damascenus, Aretinus, Franchinus, Stapulensis, Glareanus, Orlandus, Marentius, Zarlinus, alii eandem magnifecêre, et si non omnes perfecêre. Ecqnid verô in tanto Musicorum Vocalium et Instrumentalium caetu, et Cantionum Harmonicarum copiâ? Per DEUM immortalem quot Authores Musicos Veteriores et Recentiores inspexi (inspexi autem pro tempore otii mei ultrà centum) tot deprehendi imò multò plures erroneas, absurdas, discrepantes, et cùm aliis, tùm sibi ipsis contrarias sententias. Quandoquidem quidam, (quipauci) Theoreticam tantum Musicam tradunt, eamque Diatonam Imperfectam. Quidam (ut plerique) hanc cum Practicâ Syntonâ inscitè confundunt. Plurimi saltem Signatorium Elementale idque sine veris Compendiis obtrudunt. Pauci Theoreticam simul Signatoriam et Practicam, sine tamen Vniversali et particulari debitâ Methodo, sine necessariis et mysteriosis Compendiis, sine gratâ facilitate, proponunt. Nullum itaque inter tot inveni, qui MVSICAM Vniversam ritè Methodicam, Perfectam et expeditam concinnassent. Quocircà Egò (loquar ingenuè et liberè) qui DEI gratiâ, à Pueritia meâ usque huc (juxtà [f.3v] caetera mea [erga] Theologica et Philosophica et [to acholein orthos]) singulariter ad HARMONICA [eis to cholazein] etiam [kalos] natura rapiebar: discebam etiam Puer à Venerando meo Parente post literas primas communem Canendi Rationem: excitabar deindè crebrioribus Cantilenis Harmonicis praesertim sacris, et Citharâ Viri integerrimi Domini Georgii Vlneri saepè audita ad vestigandum reperiendumque Modum Componendi observatâ exindè Triade Harmonicâ et Regulis Progressionum per [analusin] Harmoniarum vocalium et Instrumentalium: tùm variis Instrumentis cognitis, et auditis suavissimis et artificiosissimis Cantilenis partim Marentianis partim à Christophero Thoma VVallisero Melopoeo nostro excellentissimo compositis ac decantatis inflammabar: porrò Adolescens factus à meo etiam Patre Logisticam accipiebam, inque Scholâ et Academiâ hac patriâ jactis Philosophiae Aristotelicae et Orthodoxae Theosophiae fundamentis, Praeceptoribus comprimis meis Domino Doctori Joanni Ludovico Hauuenreutero Philosopho et Medico celeberrimo, Domino Doctori Joanni Pappo et Domino Doctori Philosopho Marbachio Theologis istis Magnis piae memoriae, incipiebam meditari ad DEI gloriam de Rei Musicae Causis, de Methodo sincerâ, deque Compendiis singularibus: tandem, DEI ductu, per omnigenorum Instrumentorum considerationem [f.4r] penitiorem, et tractationem, per multorum diversorumque Scriptorum Musicorum lectionem, per Circulum Methaphysicum et Logicum dictando et disputando privatim et publicè (quantum quidem poteram [parergein]) in frequentissimis Germaniae Vniversitatibus, VVittembergensi, Lipsiensi, atque Jenensi Juvenis assequebar in Harmonicis, quod quaerebam, multùm confirmatus à Mathematico Musico et Chronologo Clarissimo Domino Setho Calvisio, quem unicum hactenus offendebam, qui cum de [gnesiois] Musicae fundaminibus utiliter conferre poteram, Ego inquam, conspecto isto passim principiorum Musicorum neglectu Musicae Dîae ruiuam posteris minitante, coactus sum talem constituere MVSICAM Vniversam, Theoreticam, Signatoriam et Practicam Methodicam, Perfectam, Scientiam, Artem, et Prudentiam, quae non solùm compendiosissimè cunctis veros et admirabiles Fontes Harmonicos unâ monstraret et facilimâ Methodo, quâ quis exiguo tempore, pauculis horis verum demonstrandi, canendi, et componendi cernere queat modum, quem alioqui vel planè non vidisset, vel imperfectè et longâ morâ: sed etiam quae HOMINEM, qui omnium est rerum mirandum Compendium maximè Harmonicum, à puero ad ardua quaeque Totius [Enkuklopaideias] negotia alliceret, instrueret et quasi ludendo [f.4v] deduceret, longè secus, ac hodiè in vulgaribus fit Musaeis, quod satis (proh dolor) innotuit. Latet, me Christè [theion ti] in Musicâ rectè institutâ, quod insinuans se Humanae constitutioni Harmoniam ejus Internam commovere, stabilire et elicere potest et solet. Undè Pythagorei sapienter somno se immergere, et emergere rursum nolebant prius, quàm pulsaretur Cithara, dextrè arbitrantes in his rerum humanarum fluctibus HARMONIAM HOMINIS interiorem Intellectualem exsuscitari, constitui, conservari, et augeri per HARMONIAM Exteriorem auribus sensibilem. Quam etiam Omnisapiens ille Opifex in Sonis non posuit frustrà, sed ut ab Hominis rimatione miratione et usurpatione producta ingens afferret Mortalibus commodum, levamen gaudiumque intemeratum et ingenuum. Quamobrem orandi videntur Mathematici, ut juvent: hortandi Cantores et Melopoëtae, ut urgeant: rogandi caeteri, ut promoveant Rem hanc Harmonicam in Communem salutem, Deique Laudem propalandam et proclamandam

Verùm hostis ille et turbator omnis Anarmostiae bubo furialis, leo rugiens non quiescit, Caelum Terrae miscere satagit, omnia confundere, perdere, impedire semper, ut reliqua bona, ita praecipuè puram castamque MVSICAM molitur, [f.5r] et hactenus adversus me per Logisticum quendam minus [analogon], per Logicum quendam [alogon], per Adjunctum quendam ab Harmoniâ sejunctum, per Paedagogiarcham quendam [apaideuton Argon], per Geometram quendam [asummetron], per alios Anarmonicos de HARMONIA, HARMONIA, HARMONIA aegrè nec sine excandescentiâ atque livore quid audientes Sciolos inscios enixè est molitus, et molietur cunctis deinceps Viribus. Ast VERITAS HARMONICA nunquam non vicit, vincit, et vincet, ringente et frendente interim Satanâ cum suis, sed Triumphante contrà ARCHIMUSICO nostro [THEANTHROPO] DOMINO JESV CHRISTO: astipulantibus Beato Luthero, Chemnitio, Polycarpo, Hunnio, Gesnero, Rungio, Mylio, Heilbrunnero, Pelargo, Mentzero, Huttero, Balduino, Forstero, Osiandro, Hafenreffero, Sigvvarto, Reudenio, Piscatore, Schoppero, VVolfrumio, VVeinreichio, Smuckio, Mülmanno, Cramero, Garthio, Gerhardo, Bechtholdo, Fabro, Nassero, Schroedero, Donavero, Pfortio, et caeteris Theologis: et Origano, Neandro, Arnisaeo, Jaestelio, Taubmanno, Brendelio, Reusnero, Zolnero, Heidero, Limnaeo, Sagittario, VValthero, Mestlino, Keplero, Praetore, Rixingero, Floro, Malleolo, Becmanno, VVasio, Meisnero, Tauffrero, Baussio, Timplero, Hartkopffio, Alstedio, Wolffio Evvaldo, Cellario, Hebenstreitio, Merckio, VVilkhoffero et caeteris Mathematicis et Philosopis: [f.5v] Hausmanno, Haslero, Praetorio, Demantio, Gesio, Greventhalio, Smidtio, Stollio, Vulpio, Franco, Gumpelsheimero, Agricolâ, Quitschreibero, Hombergero et caeteris Musicis, Item Nobilissimo Domino Sebastiano Miegio, Viro cum aliarum scientiarum, tùm Harmonicae Veteris singulariter olim gnaro, nec non Nobilissimo Domino Philippo Böcklein Argentinensis Reipublicae Praetore, et Academiae Cancellario spectatissimo, amplissimo prudentissimo Viris Domino Henrico Baumgartero Consule, et Domino Christophero Koleffelio Tredecemviro Scholarchis nostris dignissimis, Domino Philippo VVerlino, et Domino Petro Storckio, doctissimis consultissimis Consulibus, Promotoribus et Patronis meis maximoperè colendis, Domino Doctore Joanne Friderico Smidtio, Domino Friderico Jungio, Domino Antonio Guveliero, Domino Josiâ Schonero Fautoribus meis singularibus, et aliis adhuc multis honoris etiam gratiâ si possibile, nominandis: quorum quidam monumentis suis, et scriptis, dictis, et factis, quidam et plerique coràm benevolè et amicè me sunt cohortati ad speculationum mearum Harmonicarum evulgationem maturandam. Quam tamen ego in nonum adhuc pressam annum maluissem: nisi et Vos, ô Celsissimi Duces ad eandem me Clementissimè invitassetis, dum Vestrae Celsitudines more vix audito (juxta caetera Studia primaria, et quidem Pia docente Domino [f.6r] Magistro Langio Concionatore Aulico doctissimo, et Domino Doctore Majore Superintendente et Professore Jenensi dignissimo: Latina verò praeeunte Domino Magistro VVinthero literatissimo: et Practica Domino Hortledero Politico et Historico consultissimo ducente, Praefectis caeteris Genere, sapientia, prudentia et pietate eximiâ Nobilissimis Viris Dominis à Miltitz, Dominis à Kospot, Dominis à Teütleben et caeteris Fautoribus meis Magnis: Item Methaphysica et Logica me licet immerito monstrante Artificium quoddam Circulare) dum, inquam, juxta haec, tot, tanta, et talia Studia, imò etiam omnis generis Heroum corpore digna Exercitia, Vestrae Celsitudines in Musicâ meâ Universa, Theoretica demonstrando Mathematicè, Signatoriâ Canendo facilimè, et Practicâ componendo promptissimè, diligentissimè sese voluereunt exercere, praesertim Illustrissimus Heros Joannes Ernestus unà cum Illustrissimâ Principissa Anhaltina, Celsissima Heroina Virgine Ingeniosissimâ Annâ Sophiâ Omnis Sophiae Amatrice et Cultrice ardentissimâ Domina mea Clementissimâ. Recensenda haec sunt certè ad Miraculum. Quoties totum fermè diem de Rebus Divinis et Humanis conversando transegimus! Ecquàm hoc est Heroicum, et gloriosum Personis [f.6v] Principibus, quàm fructuosum Imperio, quàm gratiosum Ter OPTIMO MAXIMO IMPERATORI! Easdem Virtutes Heroicas admiror, et mecum alii, in Illustrissimo Celsissimoque Principe ac Duce Monsserbergensium, et Olsnensium, Comite Glacensium et caeterorum. Domino Henrico VVenceslao Domino meo Clementissimo, qui praeter alia Pietatis et Juris Studia Egregia non minus gemino isto Circulo Metaphysico et Harmonico, approbante et docente Clarissimo Consultissimoque Domino Doctore Passelio, delectatur: cujus Celsitudinem Illustrissimam cum suis ab Argentinâ (quam mirificè hactenus illuminavit, id quod humilimâ etiam cum gratiarum actione, devotioneque agnoscimus) in Terras Peregrinas, et Patrias salvam et incolumen faciat Reducem DEUS praepotens Sanctis comitatam et stipatam Angelis, humilimè precor.

Quae res sanè omnibus piis, sapientibus et prudentibus indubitatum praebet [tekmerion], quod DEUS benignissimus, miseratus iterum Germaniae statum, per tot, et tantos, et tales, tam pios, tam sagaces, tam sapientes, tam clementes Duces, sicut superiori seculo per eorum Majores Illustrissimos Electores laudatissimae memoriae Fridericum illum Sapientem, Constantem [f.7r] Joannem Abavum, Joannem Fridericum Magnanimum Proavum, et caeteros Principes, Dominum Joannem VVilhelmum Avum, et Dominum Joannem <..>atrem. Foelicissimi recordationis pientissimum sapientissimum et Harmonicissimum Ducem, in Sapientia Divina et Humana Singulare quid suo tempore sit praestiturus. Quod et speramus et oramus. ESTO HARMONIA VERA Omen: Vovemus. AMEN.

Quibus ergò aliis (post DEUM et PATRIAM meam charissimam, queîs ex debita [chariti] Prodromum meum Harmonicum jam per Sesquiannum VVittebergae nescio quorum causâ detentum dedicavi) debetur haec SYNOPSIS MVSICAE NOVAE, quàm Vestris Celsitudinibus Illustrissimis tanquam scientibus Patronis, Fautoribus, et Cultoribus ejusdem Magnis? Imò Toti Serenissimae, Illustrissimae, Celsissimaeque Domui Electorali Saxonicae debetur haec SYNOPSIS, non modò ob communia beneficia in Ecclesiam et Scholam superiori et hoc seculo ab illâ collata: sed ob peculiaria etiam Clementiae singularis effectae ab eadem ceu altera mea Patriâ in me etsi minus [f.7v] meritum VVittebergensi, Lipsiensi, Erfurdiensi, praesertim autem Jenensi Civitatibus et Academiis celeberrimis, et Vinariensi Aulâ pientissimà, moderatissimaque Ultrâ quinquennium, profecta. Pro quibus humilimae gratitudinis ergò hoc levidense munusculum Vestris consecro Celsitudinibus, certa spe fretus et pastus, fore id Vestris Celsitudinibus si non quantitate, tamen qualitate et suâ et meâ acceptum. Revera nisi Patria mea Alma, cui primò obstrictus, jam meam opellam qualem et quantam cunque exposcens, mihi quanquam indigno tantam concredere Functionem Sacram voluisset, placuisset adhuc ad tempus Vestris Celsitudinibus tam piis, tam Heroicis, tam Clementibus in Aula et Academiâ (cujus Clarissimis Professoribus humanissimis et doctissimis Viris insignes debeo grates, tanquam Collega immerens) desideratus propensissimè inservire. Nihilo tamen interim minus, quibus cunque potero servitiis et precibus Vestris Celsitudinibus Clementissimis ministrare nec debeo me volo desistere ut DEVS egregium, quod cepit, opus perficere dignetur ad Celsissimum Domus Saxonicae splendorem, Ecclesiae, Scholaeque aedificationem, et ipsius Gloriam sempiternam: Cui etiam Vestras Illustrissimas, [f.8r] Clementissimasque Celsitudines unà cum Illustrissimâ, Celsissimaque Ducissà Viduâ Dorotheâ Mariâ Principissa Anhaltina Matrona vestra Heroica piissima et sapientissima, ac Sorore hujus Illustrissima Annâ Sophiâ Dominis meis Clementissimis, ut et Totâ Aulâ et Domo Electorali Saxonicâ nunquam satis laudatâ, devotissimè commendo.

Scripta Argentorati ipsa Dominica Laetare

Anno 1612.

Vestrarum Celsitudinum Illustrissimarum, vereque Heroicarum

Cultor deditissimus Magister Joannes Lippius Author.

[f.8v] Lectori Harmonico.

IN Totâ SYNOPSI respice CIRCULUM. In THEORETICA tracta MONOCHORDVM. In SiGNATORIA evolue SCALAM NOVAM. In PRACTICA observa TRIADEM HARMONICAM. Sic citius Vniversam, Veram, et Fundamentalem cognosces MVSICAM, quam antè unicam ejus portiunculam. Et ità praeparabere ad reliquam SAPIENTAM mirabiliter. Proba: credes Lippio. DEVS juvet. Quin Agite ô Amici CHRISTICOLAE, Sponsus, Immanuel, Frater, et Dominus noster itineri sese dedit, abductum suam Sponsam Ecclesiam in Thalamum approperans et approximans Patrium. Convenit, ut obviemus ei Jubilo, et acceptemus illum Organo. Praeparemus ergò corda nostra Harmonicandi peritiâ: instruamus manus nostras Psallendi potentiâ, ut laudemus, qui nos creavit: celebremus, qui destructos recreavit: qui recreatos sanctificavit, extollamus: dum alii Satanae serviunt, stertunt, potant, vorant, hellvantur, debacchantur, libidinantur, suae tantùm gloriolae, Mammoni, et caeteris velificantur concupiscentiis, securi, socordes, vecordes, ingratissimè recalcitrantes Summo Patri, deserentes iniquissimè Summum Bonum, maledicentes (ô caeca et perfida Hominum pectora) maledicentes inquam DEO Optimo Benefactori. Sed adsit nobis dulcissimus HARMONICORVM CORYPHAEVS JESVS, qui noster MERCVRIVS, APOLLO, ORPHEVS, et OMNIA in OMNIBVS, AMEN.

[f.A1r] MUSICA [APO TON MOUSON] dicta, cum caput sit omnium Piorum, Sapientum, Honestorum, Utilium, Jucundorumque [parergon], et sic praeludium planè divinum, imò tanquam Imago omnis reliquae (in quâ passim suavis et admiranda quaedam HARMONIA quasi resonat) SOPHIAE VERAE existat mirabilis, ne imposterum quisque aliis non necessariis plerumque etiam noxiis nimium inhiet, aut multa eaque praeclarissima rerum mysteria nesciat, aut Vitam Humanam (ut plurimi factitant) contaminet, dissipet, conturbet: Methodo sanè usuque genuinis, fundatis, atque fidelibus (hoc praesertim discordi seculo, hoc rerum artiumque tumultu, [f.A1v] diaboli fremitu ante proxima Mundi Comitia) tradenda urgendaque tanta videtur disciplina DIVINIS AUSPICIIS.

MUSICA est Scientia Mathematica subalternata comprimis Arithmeticae circa Cantilenam Harmonicam artificiosè et prudenter componendam occupata Hominis maximè movendi moderatè causâ in DEI gloriam.

Brevius.

MUSICA est Scientia Mathematica Cantilenae Harmonicae factiva.

MUSICAE Pars alia est Generalis: alia Specialis.

Generalis de Cantilenae Harmonicae principiis et affectionibus agit.

[f.A2r] Specialis tractat de Speciebus ejusdem.

PARS MUSICAE PRIOR et Generalis.

CANTILENA HARMONICA est Sonorum numerabiliter longorum, latorum, et crassorum gravium acutorumque â Natura et Arte motante profectorum, ac juxta Monadem, Dyadem, et Triadem praesertim HARMONICAM illam RADICEM mirandam comproportionatorum atque consonorum, scitè insuper, purè, pòst etiam ornatè pro Textus ratione in certo modulandi Genere ac Modo collectorùm, dispositorumque successiva multitudo concinna Homini moderatè permovendo [f.A2v] destinata ad UNITRINI semper celebrandi Gratiam.

Brevius.

Cantilena Harmonica est Sonorum juxta Monadem, Dyadem, et Triadem praesertim Harmonicam consonorum, ritèque pro Textus Ratione compositorum successiva multitudo concinna.

Brevissimè.

Cantilena Harmonica est Sonorum ritè juxta Textum compositorum multitudo concinna.

DE PRINCIPIIS CANTIlenae Harmonicae.

Principia Cantilenae Harmonicae sunt à quibus ipsa dependet.

Et sunt alia cognitionis: constitutionis alia.

[f.A3r] DE PRINCIPIIS CANTILENAE Harmonicae Cognoscendae.

COgnitionis principia sunt, per quae Cantilena Harmonica cognoscitur.

Suntque ex Philosophiâ primùm Theoreticâ: deinde Practica.

Ex Theoretica sunt Remota, et Proxima.

Remota sunt et quidem maximè, quae ex Metaphysicâ: minus verò, quae ex Physica hauriuntur.

Proxima desumuntur ex Mathesi Simplici, Geometricâ et Arithmeticâ potissimùm.

Principia ergò praecipua Primò Methaphysica ad perfectam, solidum, et fundamentalem subjecti Musici notitiam praenecessaria sunt Effata de Ente, de causâ, Essentiâ, [f.A3v] Existentiâ, Unitate, identitate, totalitate, aequalitate, similitudine, et multitudine, diversitate, partialitate, inaequalitate, dissimilitudine, oppositione, ordine, bonitate, compositione, perfectione, de potentiâ et actu: de Accidente, Quantitate, Qualitate, et caeteris.

Principia Physica sunt pronunciata de Corpore Naturali, de hujus quantitate, qualitate, motu, statu, loco, tempore: de aëre, de sono, quid, unde, quorsum, quomodo ille sit, de ejusdem propagatione, multiplicatione, differentiis, auditione et caeteris.

Principia Mathematica sunt Axiomata, Postulata, Definitiones cum divisionibus, Propositiones, Problemata et Theoremata, Porismata, [f.A4r] Lemmata de Quantitate, Magnitudine et Multitudine seu Numero.

Geometrica Principia sunt de Magnitudine, de lineâ, superficie, et solido, horumque sectione, Symmetriâ, et Asymmetriâ et caeteris.

Arithmetica sunt de Numero 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11. 12. et caeteris de horum praesertim Radicalium Proportionibus omnibus commensurabilibus, Primò per Unitatem, quae Radix est omnis Numeri [signum]

Secundò per binarium, qui est primus Numerus [signum]

Tertiò per Ternarium, qui est primus numerus figuratus et Trigonus [signum]

Quartò per Quaternarium, qui primus quadratus est [signum]

[f.A4v] Quintò per Quinarium, qui primus centralis existit. [Lippius, Synopsis, f.A4v,1; text: 1, 2, 3, 4, 6, 7, 8, 9] [LIPMUS 01GF]

Sextò per Senarium, qui primus est perfectus et mundanus.

3
2
1
_
6

Septimò per Septenarium, qui primus virgineus et sacer quietarius. [signum]

Octavò per Octonarium, qui primus Cubicus.

[Lippius, Synopsis, f.A4v,2] [LIPMUS 01GF]

Nonò per Novenarium, qui est primus et proximus ultimo alter ex Trigono Quadratus. [signum]

Decimò denique et ultimò per Denarium, qui est primus Numerus circularis et [dia panton]. [Lippius, Synopsis, f.A4v,3; text: 1, 2, 3, 4, 6, 7, 8, 9, 10] [LIPMUS 01GF]

[f.A5r] Item de Numerorum tractatione Logisticâ, Numeratione, Additione, Subtractione, Multiplicatione comprimis ac Divisione.

De Proportionibus seu Habitudinibus numerorum ad sese invicem Symmetrorum sequentia paucula sunt apprimè praenotanda, quibus sinè prorsus consistere nequit Scientia Musica Nobilissima.

Proportio aequalitatis (quae Radix potius dicenda proportionis omnis) consistit Radicaliter inter 1. et 1.

[Lippius, Synopsis, f.A5r,1; text: 1.] [LIPMUS 01GF]

Proportio inaequalitatis Primò Multiplex, et quidem

Dupla est Radicaliter inter 1 et 2 seu 2. et 1.

[Lippius, Synopsis, f.A5r,2; text: 2. 1.] [LIPMUS 01GF]

Tripla est inter, 3. et 1.

[Lippius, Synopsis, f.A5r,3; text: 3. 1.] [LIPMUS 01GF]

[f.A5v] Quadrupla inter, 4. et 1.

[Lippius, Synopsis, f.A5v,1; text: 4. 1.] [LIPMUS 01GF]

et caetera Quintupla, Sextupla, Septupla, Octupla, et caetera.

Deindè Proportio superparticularis, et quidem

Sesquialtera est inter, 3. et 2.

[Lippius, Synopsis, f.A5v,2; text: 3. 2.] [LIPMUS 01GF]

Sesquitertia inter, 4. et 3.

[Lippius, Synopsis, f.A5v,3; text: 4. 3.] [LIPMUS 01GF]

et caetera Sesquiquarta, Sesquiquinta, Sesquioctava, Sesquinona, Sesquidecimaquinta, Sesquioctuagesima 81. et 80. et caetera.

Tùm Superpartiens et quidem Superbipertiens tertias est Radicaliter inter, 5. et 3.

[Lippius, Synopsis, f.A5v,4; text: 5. 3.] [LIPMUS 01GF]

Supertripertiens quintas est inter. 8. et 5. et caetera.

[f.A6r] [Lippius, Synopsis, f.A6r; text: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8] [LIPMUS 01GF]

Atque hae sunt simpliciores Proportiones: in quibus iste perfectionis ordo observatur ut post Proportionem aequalitatis sit Dupla, deinde Sesquialtera, tum Sesquitertia, post Sesquiquarta, porrò Sesquiquinta, ulterius Superbipertiens tertias, denique Supertripertiens quintas.

His compositae succedunt, ut Multiplex superparticularis et quidem Dupla sesquialtera inter, 5. et 2.

Tripla sesquitertia inter, 10. et 3 et caetera.

Et Multiplex superpartiens et quidem Dupla superbipertiens tertias inter, 8. et 3. et caetera.

Adhuc strictissimè tenendum, quî sint Proportiones Tractandae, Numerando, Addendo, Subtrahendo, Copulando, Mediando, et Radicando.

[f.A6v] I. Numerantur per Divisionem Logisticam, ut

[Lippius, Synopsis, f.A6v,1; text: 3. 2. 1.] [LIPMUS 01GF]

II. Adduntur per Multiplicationem vulgarem ac simplicem ut.

[Lippius, Synopsis, f.A6v,2; text: 6. 3. 2. 1.] [LIPMUS 02GF]

III. Subtrahuntur per multiplicationem crucialem ut

[Lippius, Synopsis, f.A6v,3; text: 1. 2. 3. 4.] [LIPMUS 02GF]

IIII. Copulantur sive multiplicantur eodem fermè Additionis superioris modo, tantum insuper Antecedente numero posterioris proportionis in prioris Consequentem multiplicato vel contra, ut

[Lippius, Synopsis, f.A6v,4; text: 1, 2, 3, 6] [LIPMUS 02GF]

[f.A7r] V. Mediantur seu dividuntur in aliquâ Proportionalitate (quae uti proportio seu [logos] est duorum terminorum numeralium, ita duarum proportionum est [schesis] et vocatur [Analogia])

Eâque vel Arithmeticâ, in quâ Medius Terminus faciens utrinque aequales Terminorum differentias, proportiones vero inaequales est duorum terminorum extremorum datorum sibi invicem additorum medietas, ut,

[Lippius, Synopsis, f.A7r; text: 1, 2, 3, 4] [LIPMUS 02GF]

Vel Geometricâ, in qua Medius constituens utrinque aequales proportiones, differentias vero inaequales praeditas tamen proportione modò dictis proportionibus aequali [f.A7v] est Radix numeri Quadrati ori ab extremorum in se invicem multiplicatione ut.

[Lippius, Synopsis, f.A7v,1; text: 1. 2. 4.] [LIPMUS 02GF]

Vel Harmonicâ, inquâ Medius inaequales et differentias et proportiones utrinque efficiens sic tamen ut differentiae eandem habeant proportionem, quam Extremi, est duplicitas Numeri oriundi ex terminorùm Extremorum in se ductione ut.

[Lippius, Synopsis, f.A7v,2; text: 1. 2. 3. 4, 6.] [LIPMUS 02GF]

VI. Radicantur Proportiones in majoribus et inter se compositis numeris positae compendiosissimè per Mediationem Logisticam, ut,

[f.A8r] [Lippius, Synopsis, f.A8r,1; text: 1. 2. 4. 8. 16.] [LIPMUS 03GF]

Quemadmodum vicissim Radicales proportiones facilimè in terminos majores reponuntur per Duplationem Logisticam, ut,

[Lippius, Synopsis, f.A8r,2; text: 1. 2. 4. 8. 16.] [LIPMUS 03GF]

Ex his statutis profluunt innumerae propemodum Propositiones Arithmeticae, ut

Omnis proportio dupla constat ex sesquialterâ et sesquitertiâ.

Si sesquialtera aufertur à duplâ, remanet sesquitertia.

Si sesquitertia tollitur de sesquialterâ, [f.A8v] relinquitur sesquioctava.

Si sesquinona demitur sesquioctavae, residet sesquioctuagesima.

Si sesquiquarta abstrahitur sesquitertiae, restat sesquidecimaquinta.

Sesquialtera dividitur in sesquiquartam et sesquiquintam, ex quibus conflata est.

Sesquiquarta, ex sesquioctavâ, et sesquinonâ est composita. et caetera.

Principia ex Philosophiâ Practicâ sunt Ethica, Oeconomica, et Politica de affectibus, laetitîa, voluptate, fiducia, amore, tristitiâ, dolore, metu, odio, irâ, severitate, gravitate, placiditate: de beatitudine, et virtute privatâ atque civili, de actionibus Moralibus, Domesticis, et Publicis, et caeteris.

[f.B1r] Nil jam afferemus de Principiis petitis ex Astronomiâ, Geographiâ, Opticâ, Mechanicâ, et Medicâ: Item ex Juridicâ: Nec non ex Philosophiâ Rationali seu Instrumentali, Logicâ, Grammaticâ, et Rhetoricâ, Oratoriâ, Poëticâ, Dramaticâ: Imò et ex Theosophiâ: quarum suo quaeque pacto una magis, altera minus almae Musicae prodest, Theoreticae quidem (cui Signatoria innititur) Theoretica, Practica vero Practicae potissimùm. Quandoquidem omnes scientiae, artes et doctrinae communi inter se vinculo Encyclopaedico pulcherrimè sunt colligatae.

Ut appareat hinc, quae, quot et quanta ad verum et perfectum pertineant Musicum.

Atque haec de Principiis Cantilenae Harmonicae cognocendae: sequuntur Principia ejusdem constituenda.

DE PRINCIPIIS Cantilenae Harmonicae constituendae.

PRincipia Constitutionis sunt, per quae Cantilena Harmonica constituitur sive componitur.

Ac sunt vel externa, ut Finis [f.B1v] et Efficiens, vel Interna, ut Materia et Forma, queis Essentia Cantioris Harmonicae absolvitur.

DE FINE CANTILENAE Harmonicae.

FInis Cantilenae Harmonicae (qui eò est spectandus magis, quò hodiè à plerisque (proh dolor) curatur minus) et quidem intermedius praecipuus est motus MICROCOSMI ad virtutem alacriter sectandam, aversandum autem vitium.

Ultimus verò est omnis HARMONIAE ARCHITYPUS et Fons Ter Optimus Maximus DEUS cujus ad laudem, Majestatemque omnia cedant unicè.

Est, me Christe, Cantilena Harmonica Res utilissima universae hominum vitae piae ad devotionem, sapienti ad scientiam, honestae solitariae, [f.B2r] domesticae et publicae ad animi moderationem, sanae ad corporis temperationem, jucundae ad oblectationem mirabili suâ vi Harmonicâ excitandam, ut singulare DEI munus aptissima, omni Mortalium praedicatione major et eminentior: pro quâ nos, dum plerique eâdem ingrati abutuntur, immortales DEO in omnibus Suavissimo peragimus gratias Harmoniis eundem concelebraturi in secula seculorum, Amen.

DE CANTILENAE HARMONICAE Efficiente.

Efficiens ejusdem causa (quae impensius itidem, quam fit à malis et invidis, venit notanda) et quidem omnium prima est vniversi juxta pondus, numerum, mensuram et harmoniam ARCHITECTUS Sapientissimus, Dulcissimus JEHOVA [aei geometron ki mouson].

Efficiens secunda, particularis, ac propior est [he phusis] mater sonorum, et [techne] illam usurpans, perficiens et [f.B2v] superans HOMINIS MUSICI: quae juxta praescripta Scientiae, Artis et Prudentiae MUSICAE Generalis et Specialis, Theoreticae, Signatoriae et Practicae scit, signat, et facit [to melos harmonikon]: pòst scitum, signatum, et factum idem ultimò actuat quodam [organo]: eoque vel proprio et Naturali, quod est Hominis aspera arteria per buccam vocalis Norma omnium reliquorum Instrumentorum Musicalium miranda: vel alieno et Artificiali, quod vel inflatur ut Fistula, Tibia, Buccina, Bassona, Tuba, Utriculus et caetera vel pulsatur, idque aut chordis ut Clavichordium, Psalterium, Pandura, Cithara et caetera aut fidibus, ut Testudo, Harpa, Chelys, Lyra, Tympanum et caetera aut aere cavo, ut [f.B3r] Tintinnabulum, Cymbalum, Campana et caetera aut ferro et chalybefigurato, ut Triangulus Musicus et caetera aut lignis, ut lignea Raticula ein Strofidel ein Hiltzerengelächter/ et caetera aut alio corpore sonoro: vel denique simul et inflatur et pulsatur ut Organum Pnevmaticum, omnium caeterorum princeps, ideoque in DOMINI Domo clarissimum, charissimum, carissimum.

Horum omnium Canon, Radix et Mater est simplicissimum et rectissimum Instrumentum una vel pluribus simpliciter Unisonis inductum chordis, atque hinc appellatum MONOCHORDUM in quotas et quantas vis divisibile portiones secundum Numeros Radicales in duas bisecando, trisecando [f.B3v] in tres, in quatuor quadrisecando, in quinque, quinquisecando, sextisecando in sex et caeteris.

[Lippius, Synopsis, f.B3v] [LIPMUS 03GF]

Liquet hinc, quod vulgaris illa Distinctio MUSICAE in Vocalem et Instrumentalem sit huc referenda: quarum utrâque Homo Musicus in actum deducat postremum Cantilenam Harmonicam motu, tempore et loco ut Ens successivum suis principiis absolutam. Utriusque etiam sua sint cognata et subordinata decreta: illius quidem scilicet. [f.B4r] Vocalis Musicae de voce humana certificandâ, perficiendâ, et moderandâ: hujus verò nempe Instrumentalis de Instrumentis exactè fabricandis, justè examinandis juxta Theoreticae Musicae amussim, tùm ritè, scitè, artificiosè, prudenter, facilè, faeliciterque iisdem ore, manu, pede tractandis ad Regulam Practicae: ita ut suum utraque obeat munus ministrante Signatoriâ, quae licet in Instrumentali nonnihil interdum diversa ab eâ quae est in Vocali, in hac tamen sit fundata, et quantùm quidem fieri quit, eidem similima, atque sic etiam facilima simul et solidissima et uberrima existat.

DE MATERIA CANTILENAE Harmonicae

[f.B4v] Materia, ex quâ Cantilena Harmonica confit, sunt ejus Partes.

Est autem Pars illius alia Simplex: alia Composita.

De Parte Simplici, Sono, Monade Musicâ.

Pars simplex est Sonus, qui commodissimè vocari quit [Monas] Musica.

De Soni Quantitate

Omnis Sonus est Quantus.

Siquidem Sonus est Qualitas audibilis Corporis quantimoti effecta.

Omnis verò affectio, ut est Qualitas conditionem sui sequitur subjecti.

Ergo quae Quantitas corporis est moti, ea quoque est Soni.

Et quae illius ratio seu proportio ad aliud: ea et hujus est ad alium seu Soni ad Sonum.

Quare omnis Sonus est continuus et discretus maximè seu numero explanabilis.

[f.B5r] Sic enim Musica Scientia Mathematica Complexa Subordinatur quadantenus quidem Geometriae, primariò verò Arithmeticae. cum hîc Soni Magnitudo consideretur non nudè, sed ut numerabilis per divisionem.

Si igitur Sonus magnus est comprimisque numero discretus: erit idem etiam sic juxta trinam dimensionem Longus, Latus et Crassus.

De Soni Longitudine Numerabili.

Omnis Sonus est longus numerabiliter.

Scilicet duratione temporali curtâ atque productâ.

Quandoquidem omnis Sonus cum suo motu aliquantisper et aut breviter, aut diu durat.

Quò haec Soni fluxio temporanea numeretur Tactus Musicus ad Cordis motum in scientiâ Musicâ observatur constans depressione et elevatione juxta Proportiones certas praesertim duplas in Proportionalitate Geometricâ

[f.B5v] Qui est vel Simplicior, Naturalior et communior ambabus aequalibus absolutis partibus, dicique potest Spondaicus ut Musis [macron, macron supra lin.]: vel minus est Simplex ac inusitatior partibus constans inaequalibus una majore, altera minore Trochaicus, ut, Musa [macron, breve supra lin.].

Hac in Soni dimensione Veteres ante secuculum multum ineptiebant, utpote Musicae Mensuralis seu Figuralis Signatoriae, plusquam opus Studiosi, securi interim neglectores et ignoratores elegantissimarum Proportionum in Soni Crassitudine consistentium queîs tamen praecipuè perficitur Musica universa vera.

Similiter sanè hanc hodiè propè omninò amiserunt plerique Musici, dum nimiam Melopoëticae soli impendunt operam. Quod probè animadvertendum omnibus Musarum, et verae Sophiae amatoribus.

De Soni Latitudine Numerabili.

Omnis Sonus est numerabiliter latus.

[f.B6r] Nimirum Spiritu tenui et aspero.

Quippè omnis Sonus, praeterque quod longus, est aut tenuis seu lenis, mollis, submissus, exilis: aut asper, durus, clarus, plenus et caetera.

Hujus Dimensionis hactenus à Musicis minus Consideratae proportiones juxta Naturam Textus usurpantur et variantur.

De Soni Numerabili Crassitudine.

Omnis Sonus est crassus numerabiliter.

Videlicet Profunditate et altitudine.

Quoniam omnis Sonus praeterquam quod Longus est et Latus, est aut Profundus seu Gravis: aut Altus seu Acutus.

Hanc Soni magnitudinem à Veteribus inventam quodammodo et excultam, hodiè verò fermè (non quidem ratione [tes chreseos] et [praxeos] sed [tes epistemes ki theorias]) obliteratam potissimum dimetimur per Proportiones numerorum omnes Commensurabiles praesertim Radicales Monochordo facilimè applicabiles quibus praecipuas suas Vires exerit DIA MUSICA.

[f.B6v] Sicut in Numeris Proportio alia est aequalitatis Radix omnium reliquarum, alia inaequalitatis: ita etiam in Sonis quoad hunc dimensum alius est alii aequalis, alius inaequalis.

Qui Soni sunt aequales dicuntur Unisonus simplex Principium et Radix omnium Intervallorum Musicorum.

Qui sunt inaequales faciunt [to Diastema] Distantiam seu Intervallum Crassitudinis sonorae [kat' exochen] Musicum: in quo Sonus Gravis, profundus et major est, Acutus verò altus et minor.

Unisonus Simplex Constat Proportione aequalitatis, quae est Radicaliter inter I. et I. Ut monstratur In Monochordo.

[Lippius, Synopsis, f.B6v; text: I.] [LIPMUS 03GF]

[f.B7r] [Lippius, Synopsis, f.B7r; text: I.] [LIPMUS 04GF]

De Intervallo crassitudinis Musico.

MUsicum Crassitudinis Intervallum constat Proportione inaequalitatis comprimis numerabili, cum innumerabilia seu [asummetra, kaloga], irrationalia per se sub scientiam non cadant.

Hoc aliud est Simplex et Radicale, aliud Compositum et Radicatum.

Illud probè si noscitur: tum in hoc non multùm laborandum ulterius. Quod benè Notandum.

[f.B7v <recte f.B8r>] 2. [he diapente] Quinta, quae est Proportionis Sesquialterius inter. 3. et 2.

[Lippius, Synopsis, f.B7v; text: 3, 2] [LIPMUS 04GF]

3. [he diatessaron] Quarta, Proportionis sesquitertiae inter, 4. et 3.

4. [Ditonos] Tertia Major Proportionis sesquiquartae inter 5. et 4.

5. [hemiditonos] Tertia minor Proportionis sesquiquintae inter. 6. et 5.

6. [Dia tessaron hama kai ditonos], Quarta cum Tertiâ majore seu Sexta major Proportionis Superbipertientis tertias inter, 5. et 3.

7. [Diatessaron kai hemiditonos] Quarta cum Tertiâ minore seu Sexta minor, quae est Proportionis Supertripertientis

[f.B8r <recte f.B7v>] De Intervallis Simplicibus.

SImplicia Diastemata sunt

1. [he dia pason] scilicet Vox, Unisonus Compositus et Octava vulgariter dicta, quae est Proportionis Duplae, inter, 2. et 1. Ubi unus Sonus ut major et gravior, continet alterum ut minorem et acutiorem bis in sese, quemadmodum ostenditur in Monochordo.

[Lippius, Synopsis, f.B8r <recte f.B7v>; text: 2, 1] [LIPMUS 04GF]

[f.B8v] quintas inter 8. et 5.

8. [Tonos] Major Secunda Proportionis sesquioctavae inter, 9. et 8.

9. [Tonos] minor Proportionis sesquinonae. 9. et 10.

10. [hemitonion] Majus Proportionis 16. et 15.

11. [hemitonion] Minus Proportionis sesquivicesimaequartae inter. 25. 24

12. [Diesis] Minor Proportionis supertripertientis centesimas vicesimas inter, 128. et 125.

13. [Komma] Proportionis sesquioctuagesimae, inter 81. et 80.

14. [Schisma] est, et si quae minutiora Intervalla [aei diaireta eis to dunamei apeiron].

15. [he dia pente kai ditonos] Quinta cum Tertiâ majore seu Septima major, quae est Proportionis superseptempartientis [f.C1r] octavas inter, 15. et 8.

16. [Dia pente kai hemiditonos] Quinta cum Tertiâ minore seu Septima Minor, quae est Proportionis superquadripartientis quintas inter, 9, et 5.

Ultimò sunt Intervalla non justa vel deficientià vel redundantia ut plurimum Semitonio Minore vel commate, vel utroque simul.

Ut est Semioctava, Quinta deficiens et abundans, Quarta diminuta, et superflua, quae nominatur Tritonus et caetera.

DE INTERVALLIS Compositis.

INtervalla ex Simplicibus Composita (De quibus etiam idem judicium) alia sunt Primò Composita,

Ut [he dis dia pason] Duplex octava, [f.C1v] seu Decima quinta, quae est Proportionis Quadruplae inter 4. et 1.

[he dia pason kai dia pente] Octava cum quinta seu Duodecima, quae Proportionis Triplae inter, 3. et 1.

[he dia pason kai dia tessaron] Octava cum Quarta seu Undecima Proportionis Duplae superbipertientis tertias inter, 8. et 3. et caetera.

Alia sunt secundò Composita ut [he tris dia pason] Triplex Octava seu Vicesima secunda Proportionis Octuplae inter, 8. et 1.

[he dis dia pason kai dia pente] Duplex Octava cum quintâ seu Decima nona Proportionis Sextuplae inter, 6. et 1. et caetera.

Alia tertiò Composita sunt, ut [tetrakis dia pason] Quadruplex Octava seu Vicesima nona Proportionis [f.C2r] sedecuplae inter, 16. et 1. et caetera.

Alia Quartò Composita: atque sic porrò in infinitum potentiâ.

Quanquam Infinitatem hanc sonorum crassorum, ut et latorum et longorum geminam ratione diminutionis et auctionis potentialem finire scientiae Musicae est proprium.

DE SCALA MUsica.

SIc se habuit Intervallorum Musicorum ordo perfectionis ratione Proportionum.

Aliter ac fermè contrariè se habet Intensionis seu ascensionis à gravi Sono in acutum et remissionis seu descensionis ab acuto in gravem series, quae ob id Scala Musica nuncupatur.

Hanc Veteres construebant Tetrachordorum seu Quartarum chordis [f.C2v] sive vocibus quatuor coordinatis constantium connexione.

Et est vel Simplex vel Mixta. Simplex est vel Enharmonica, vel Chromatica, vel Diatonica.

Enharmonica procedit per duas dieses Majorem et Minorem ac Ditonum immediatum in suis Tetrachordis.

Chromatica progreditur per duo Semitonia Majus et Minus ac Semiditonum immediatum.

Diatonica pergit per duostonos et Semitonium.

Quae rursus duplex potissimùm, alia Diatona, Vetus: alia Nova Syntona.

Diatona per duos tonos Majores et Semitonium ex tono majori ortum minus prodit.

[f.C3r] Syntona per tonum majorem et minorem atque Semitonium ex tono minori majus natum incedit.

Mixta Scala et illis ex illis componitur variè.

Enharmonica ob subtilitatem, difficultatem et imperfectionem exolevit inventa à quodam Olympio.

Chromaticae solitariae ea propter idem ferè accidit, nec utilis est nisi mixta Diatonicae reperta à Timotheo Milesio.

Diatonica etiam Diatona sola à Pythagorâ constructa, ut Veteribus usitatissima, ita hodiè ob imperfectionem usu ubique antiquata, ratione verò passim adhuc antiquanda est.

Et pro hac (quod mirum et malum) recipienda est hodiernis Musicis [f.C3v] à Josepho Zarlino Italo superiori seculo constituta (etsi non omnimodè perfecta) Scala Syntona propter hujus majorem perfectionem, naturalitatem, simplicitatem, suavitatem, gravitatem, varietatem, habilitatem ad [melopoiesin harmonikotaten], mirabilitatem, divinitatem.

Cui aptè immiscetur Diatona et Chromatica (inseri etiam potest Chromatica) quemadmodum in Clavichordio seu Organo Pnevmatico est manifestissimum: ubi Claves albae procedunt in Scala Syntonâ nonnihil temperatâ per Diatonam (Welchs man auch im stimmen mercket) Claves nigra cum albis progrediuntur in Chromaticâ, unde Fictae scilicet in Syntonâ appellantur.

Inde quoque nascitur Scala Irregularis [f.C4r] seu Mollis, quae à Regulari seu Durâ profectò non differt, nisi transpositione accidentali aut per Quartam supernam, aut infernam Quintam, ideoque per se est tollenda. Quod diligenter advertendum.

SCALAE DIATONICAE A Sono gravi ad acutum Dispositio est talis,

Et quidem Diatonae Veteris imperfectae.

Primò est Tonus Major. 9. 8.

2. Est Tonus Major iterum. 9. 8.

3. Est Semitonium minus ex Tono Majori. 256. 243.

4. Est Tonus Major. 9. 8.

5. Est Tonus Major. 9. 8.

6. Est Tonus Major. 9. 8.

7. Est Semitonium Minus rursum. 256. 243.

[f.C4v] 8. Est similiter Tonus Major. 9. 8. Atque sic ulterius per Octavas sive superas sive inferas, de quibus idem et similis est Ratio.

Ponitur in numeris et Proportionibus difficilioribus ac deterioribus omnibus, praetaer Duplam, Sesquialteram, et Sesquitertiam ut et Sesquioctavam Superpartientibus distortis his.

[Lippius, Synopsis, f.C4v; text: I, II, III, IIII, V, VI, VII, VIII, 9. 8. 4. 3. 2. 1. 3888, 3456. 3072. 2916, 2592, 2304. 2048. 1944, 1728.] [LIPMUS 04GF]

Syntonae verò et Novae perfectae est talis,

Primò est Tonus Major. 9. 8.

[f.C5r] 2. Est Tonus Major. 10. 9.

3. Est Semitonium Majus ex Tono Minore. 16. 15.

4. Est Tonus Major. 9. 8.

5. Est Tonus Minor. 10. 9.

6. Est Tonus Major. 9. 8.

7. Est Semitonium Majus rursum. 16. 15.

8. Est Similiter Tonus Major. 9. 8.

Et hic porrò per Octavas sive supernas sive infernas, de quibus idem judicium.

Ponitur in Numeris et Proportionibus facilioribus et elegantioribus, Duplâ, Sesquialterâ, Sesquitertiâ, Sesquiquartâ, Sesquiquintâ, Superbipertiente tertias, Supertripertiente quintas, Sesquioctavâ, Sesquinonâ, Sesquidecimâ quinta, Sesquivicesima quarta, Sesquioctuagesima et caetera Superseptempartiente octavas, Superquadripartiente quintas et caetera.

[f.C5v] his

[Lippius, Synopsis, f.C5v; text: I. II. III, IIII, V. VI, VII, VIII, 1, 2. 3. 4. 5. 6, 8. 9. 10. 15, 16, 80. 90, 96. 108, 120, 135, 144, 160, 180] [LIPMUS 04GF]

Musicorum Vetustissimorum Scala erat tantum unius [dia pason] ob Simplicitatem Radicalem.

Pythagoreorum erat [dis dia pason] ob Mediocritatem venerandam.

Hodiè est [tris kai tetrakis dia pason] ob varietatem et plenitudinem gratam Musicae Vocalis et Instrumentalis, quae orta ex Scalae Syntonae eximiâ atque mirandâ perfectione.

[f.C6r] Sequuntur jam Propositiones de Soni Crassitudine Numerabili.

UNisonus Simplex non est Intervallum Musicum, sed hujus Origo.

Octava est simplicissimum et perfectissimum et primum Intervallum Musicum.

Octava divisa omnia Simplicia caetera Diastemata, aucta verò omnia Composita gignit.

Octava primò dividitur in Quintam et Quartam, ex queîs constat.

Si aufertur ab Octavâ Quinta, tum remanet Quarta, et contra.

Quinta dividitur in Ditonum et Semiditonum.

Ditonus ex Tono Majore, et Minore componitur.

[f.C6v] Tonus Minor dispescitur in Semitonium Majus, et Minus.

Ditonus superat Semiditonum Semitonio Minore.

Quarta excedit Ditonum Semitonio Majore.

Quinta maior est, quam Quarta Tono maiore.

Tonus minor superatur à maiori per Comma.

Semitonium Majus vincit Minus Diesi minore.

Sexta confit ex Quartâ et Tertiâ ac Maiori quidem Maior, Minor vel ex Minori: seu ex Quintâ et Tono Minori, Maior, Minor ex Semitonio Maiori.

Septima construitur ex Quintâ et Tertiâ Maiori Maior, Minor Minori.

[f.C7r] Tonus Maior fermè decem: Minor fermè novem: Semitonium Maius fermè quinque: Minus fermè quatuor continet Commata.

Quinta duos Maiores, unum Minorem et Semitonium Maius: Quarta unum Maiorem et Minorem Tonum atque Semitonium Maius complectitur.

Ergò Octava in se habet sex Tonos tres Maiores et tres Minores cum diesi Minore: nempè quinque Tonos, tres Maiores et duos Minores cum duobus Semitoniis Maioribus.

Quarè Octava comprehendit Commata ultrà quinquaginta.

Intervalla Composita imitantur Naturam suorum Simplicium.

[Dis dia pason] nascitur ex duabus Octavis.

[f.C7v] Octava cum Quintâ comprehendit Tonos Octo, quinque Maiores tres Minores et tria Semitonia Maiora.

[Tris dia pason] dividitur in tres Octavas. et caetera. De Scalâ maximè Syntonâ.

QUae omnes explicantur atque demonstrantur verissimae certissimaeque per Propositiones Arithmeticas de Proportionibus addendis, subtrahendis, copulandis, mediandis, et radicandis, ut

Octava constat ex Quintâ et Quartâ.

Quia Proportio Dupla conflata est (secundum Theoroma illud Arithmeticum) ex Sesquialtera et Sesquitertia duabus Superparticularibus Maximis. Quod liquet si addatur et copuletur Sesquitertia Sesquialteri. Nam inde provenit,

[f.C8r] [Lippius, Synopsis, f.C8r,1; text: 1. 2. 3. 4. 6. 8. 12.] [LIPMUS 04GF]

Atqui juxta Definitiones supra positas Octava est Proportionis Duplae, quinta Sesquialterius, Quarta Sesquitertiae. Ergò Octava constat ex Quintâ et Quartâ. [hoper edei deixai].

Et monstratur in Monochordo [hoper dei poiesai].

[Lippius, Synopsis, f.C8r,2; text: 1. 2. 3. 4. 6.] [LIPMUS 04GF]

Scalam Syntonam constituere in suis Numeris Maioribus Copulatis Radicalibus: eandemque per suos Minimos Radicales discretos, 1. 2. 3. 4. 5. 6. 8. 9. et caetera accommodare Monochordo, Magisterium

[Lippius, Synopsis, f.C8r,3; text: 90. 96. 108. 120. 135. 144. 160. 180. 192. et porrò per Duplationem.] [LIPMUS 05GF]

[f.C8v] est Primae Partis Musicae. Tentavimus quid, DEI gratiâ, in Scalâ Novâ Syntona duplici, expansâ nempè per [ten tetrakis dia pason] et contractâ in Vnius [dia pason kuklon]: quae, uti spero, mox ex almâ VVittebergâ in vulgus emanabunt.

Atque haec sunt praecepta praecipua Musicae Theoreticae: succedunt Signatoriae monimenta.

Sonus cum nec chartae inscribi, nec mente tantùm et semper servari ab Homine queat, ut talis et tantus indiget, quibus eidem repraesentetur, SIGNIS.

Caeterùm haec sint apta, congrua, fundata Sono quanto numerabiliter continuo, et quoad ejus fieri potest, paucissima Radicalia, et facilima.

Quare Signa Soni quanti alia erunt longi, alia lati, alia crassi numerabiliter.

[f.D1r] Quoniam in numeris, horumque proportionibus omnes Soni dimensiones suam positam essentiam habent, priora sanè et fundamentaliora et certiora, et sapientiora non fuerint Signa, quàm Zyphrae numerorum ritè collocatae juxta longitudinem, latitudinem et crassitudinem: quemadmodum etiam fit in sequente Mathesi complexâ Astromonicâ, quae tamen primariò non Arithmeticae ut Musica, sed Geometriae sub alternatur.

Nam juxta longitudinem, 1. Tactus unius moram, 2. duorum, 3. trium, 4. quatuor 1/2 dimidii, 1/3 trientis, 1/4 quadrantis et caetera denotant.

Juxta latitudinem similiter esse posset, nisi Textus Sonandus asperitatem et lenitatem voci vulgo videretur innuere.

Juxta Crassitudinem numerus major Sonum gravem, minor acutum [f.D1v] significat in nativâ Proportione, et quidem aequali, Unisonum simplicem, in duplâ verò Octavam, Quintam in sesquialtera, in sesquitertia Quartam, etsic consequenter per totam Scalam praesertim Syntonam numeris suis Radicaliter copulatis extructam in qua Sonus suum quique so<r>titus est numerum et Zyphram ordine.

Quod vulgaria itaque canendi Signa sint exteriora tantum et rudiora vocum putamina plus effectui et sensui, quàm Causae et Rationi inservientia colligitur.

Quae quia adhuc hodiè maximè usitata, obiter etiam tangemus indigitantes longe expeditiora.

DE SIGNIS SONI longi numerabilis seu Mensuralis.

[f.D2r] SIgnum soni longi numerabilis denotat ejus longitudinem durationis mensurabilem Tactu in lineâ longâ. [signum]

Estque vel Nota, vel Pausa. Nota signat soni praesentis et positivi moram Figura oriunda ex quadrangulari hac [signum] sive auctâ sive diminutâ per lineas et colorem.

Primùm autem Nota continet signativè scilicet Tactum Naturaliorem nempe Spondaicum (in Proportionalitate Geometricâ Duplae Proportionis) aut Totum, aut Partem ejus:

Si totum, vel Octies et dicitur Maxima [MXv] 8/1

Vel quater, Longa [Lv] 4/1

[f.D2v] Vel bis, Brevis [Bv] 2/1

Vel semel, Semibrevis: [Sv] 1/1

Si partem, vel dimidiam et vocatur Minima [Svcd] 1/2

Vel quartam, Semiminima. [Scd] 1/4

Vel octavam, Fusa [Scdvxsnrt] 1/8

Vel sedecimam, Semifusa [Scd2vxsnrt] 1/16

Quamlibet plures majores et minores dari possent Notae longitudinis potentiâ infinitae: hae tamen sufficiunt inventae seculis superioribus à Musicis Mensurali et Figurali hinc ità dictae Musicae deditis post neglectam illam Simplicem et planam seu Choralem Musicam.

Deinde Notae hae variantur valoris vel auctione, vel diminutione, vel utrâque simul.

Augentur parte dimidiâ aut omnes [f.D3r] apposito semicirculo [C,Cdim] et puncto 12. [MXv,pt] 6. [Lv,pt] 3. [Bv,pt] 3./2. [Sv,pt] 3./4. [Svcd,pt] et caetera aut quaedam tantùm, ut Maxima, Longa, Brevis praefixo circulo [O,Odim]

Diminuuntur Notae Tactu Trochaico in certâ aliquâ Proportione, vel Tripla, vel Sesquialtera: quarum Signa sunt aut Numerus aut color taliter.

[Lippius, Synopsis, D3r; text: Tripla, Sesquialtera, 3. 2. 1.] [LIPMUS 05GF]

Partim augetur, partim minuitur praecipuè Brevis Ligatione et Obliquatione: quod factum unius [f.D3v] syllabae extendendae gratia, tam non necessarium, quàm rectè hodiè abolitum porroque abolendum.

Dici nequit, quam detrimentosè in his Signis intra proxima secula delirarint plerique Musici verè [amousoi].

Pausa Index est Soni absentis et privativi seu silentii lineola directa [BP]

De quâ ex ipsa Nota utpote cujus existit privatio, facile sumi potest judicium.

Nam primò Maximae respondet

[Lippius, Synopsis, f.D3v; text: Pausa haec, Deinde Longae, Tertiò Brevi, Quartò Semibrevi] [LIPMUS 05GF]

[f.D4r] [Lippius, Synopsis, D4r,1; text: Quintò Minimae, Sextò Semiminimae, Septimò Fusae, Octavò Semifusae] [LIPMUS 05GF]

Pausae hae ut Notae etiam variantur valore suo.

Huc pertinent Nevma, et Semicirculus cum centro, Custos, Signum celerandi Tactus in Notis Majoribus, item indicium Fugantis Soni et si quae sunt alia [semeia] Soni numerabiliter longi.

[Lippius, Synopsis, f.D4r,2] [LIPMUS 05GF]

Quando Tactus et Notarum, Pausarumque fit quaedam luxatio haec est fractio et contractio: tum nominatur Syncope, ut

[Lippius, Synopsis, f.D4r,3] [LIPMUS 06GF]

De Signis Soni lati numerabilis.

[f.D4v] SIgnum Soni lati numerabilis indicare posset et deberet ejus latitudinem ratione Spiritus asperi, duri, clari, pleni, et lenis, mollis, submissi, exilis Textu ipso decantando accuratius determinabilem in lineâ latitudinis tranversâ: sed cum vocis latitudinem Musici minus expenderint (in qua tamen rectè proportionanda plus situm ad Cantilenam Harmonicam justè constituendam, quàm plerique novêre, damno ut plurimum suo experti istius ignorantiae effectum) de eadem etiam Signis peculiaribus et debitis exprimenda parum fuêre soliciti: eamque saltem observationem Textui, literis, syllabis, dictionibus, orationi, et rebus reliquisse, vel Notis minoribus cum puncto auctionis, [f.D5r] et Syncopis atque pausis Semiminimarum vulgo Suspiria appellatis commisisse obiter deprehenduntur.

[Lippius, Synopsis, f.D5r] [LIPMUS 06GF]

De Signis Soni crassi numerabilis.

SIgnum soni crassi numerabilis designat crassitudinem gravitatis et acuminis mensurabilem maximè numeris symmetris in lineâ perperdiculari inductâ longae. [signum]

Et est aut Sedes sonorum crassorum sive Intervallorum Musicorum in Scala comprimis Syntona coordinatorum notandorum: aut Nomen eorundem.

[f.D5v] Sedes est Systema Musicum.

Quod vel Majus est Totius Scalae et conjunctum ex pluribus lineis longis et spatiis utrisque inferioribus et superioribus per lineas perpendiculares Brevis, [Bv,pt] duorum Tactuum distantiâ sectis, repraesentans praesertim Cantilenam Harmonicam compositam.

[staff10]

Vel est Minus Partis Scalae et disjunctum ac Simplex ex paucioribus lineis et spatiis per lineas perpendiculares non semper actu distinctis confectum, inserviens comprimis [f.D6r] Melodiae extrahendae et Notandae.

[staff5]

Ambo ponenda sunt in Mappâ et Palimpsesto Compositorio seu Melopoëtico: prius quidem incipienti maximè, posterius perfectiori, ita tamen ut aliquot Systemata simplicia iisdem lineis perpendicularibus dispescantur.

[staff10]

Nomen est Primò Litera, deinde Syllaba Musica.

Inventum est Guidonis Aretini, post Veteriorum difficultates compendium canendi suo [f.D6v] tempore egregium, hodierno verò iusufficiens, ut patebit.

Literae Radicales sunt, 7, priores Alphabeti integrantes [tes dia pason] sonos in Scalâ Diatonicâ, et pro ratione Octavarum gravium acutarumque diversimodè scriptae

[Lippius, Synopsis, f.D6v; text: A. B. C. D. E. F. G. a. b. c. d. e. f. g. aa. bb. cc. dd. ee. ff. gg. aaa. bbb. ccc. et caetera, ut] [LIPMUS 06GF]

Ex his, 7. Radicalibus tres assignantur [f.D7r] Systemati F c. g. hac formâ [ClefF; ClefC on staff5; ClefG on staff3] reliquis indè subintellectis et dinumeratis atque apertis, hinc etiam claves Signatae dictae. In Systemate conjuncto sic ponuntur.

[Lippius, Synopsis, f.D7r,1] [LIPMUS 07GF]

In Simplici variè locantur pro ratione profunditatis et altitudinis Cantus, ut

[Lippius, Synopsis, f.D7r,2] [LIPMUS 07GF]

[sqb]. est Scalae ut vocant Regularis et Durae propria: b. verò est Scalae Irregularis et Mollis.

Quae duae literae signando distant [f.D7v] per Semitonium minus, ita ut Dura Scala incipiat in C. Mollis in F.

[Lippius, Synopsis, f.D7v,1] [LIPMUS 07GF]

Aliàs etiam usus est ipsius, b. dum miscenda Chromatica Diatonicae in literis, a. et e. praeter naturam Semitonio minore deprimendo in gravius: sin altius reliquae sic elevandae praeter, [sqb]. usus est cancellorum # et cis, dis, fis, gis apud Musicos Instrumentales literae istae ità Fictae vocantur.

[Lippius, Synopsis, f.D7v,2] [LIPMUS 07GF]

Syllabae seu Voces Musicales vulgatae sunt, 6. ut, re, mi, fa, sol, la.

[f.D8r] Quae quia, 7, illis literis neutiquam respondent, nec Octavam implent, Mutationem flagitant, quae verè Tortura est canere discentium, ideoque tantoperè hodie abroganda, quantopere urgetur adhuc enixè in plebeis Musaeis à plerisque Cantoribus una cum Scalâ Molli, quae negotium Musicum inutiliter reddit difficilius.

Interim notandi duo Canones

In cantu Duro [sqb]. habet mi, et f. Fa.

[Lippius, Synopsis, f.D8r,1; text: fa, mi] [LIPMUS 08GF]

In Molli b. habet Fa et e, Mi.

[Lippius, Synopsis, f.D8r,2; text: fa, mi] [LIPMUS 08GF]

Verum quod commodius fieri potest per pauciora, malè fit per plura.

[f.D8v] Arripiendum proindè erit Belgicum istud [heurema] signatorium compendiosissimum et aptissimum, bo, ce, di, ga, lo, ma, ni.

Quod in Duri cantus, C. ponit bo: in Mollis, f. itidem.

[Lippius, Synopsis, f.D8v; text: bo, ce, di, ga, lo, ma, ni] [LIPMUS 08GF]

Sic tandem etiam literae Musicae communes delebuntur servatis initialibus istarum Syllabarum, 7, b. c. d. g. l. m. n. in omni Cantu.

[post f.D8v] [Lippius, Synopsis, post f.D8v; text: Nova Scala Syntona Compendiosissima. Unisonus Simplex. Tonus Major. Minor. Semitonium. Semiditonus. Ditonus. Quarta. Quinta. Sexta. Septima. Octava. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 8. 10. 12. 16. 90. 96. 108. 120. 135. 144. 160. 180. 192. 240. 260. 270. 288. 320. 360. 384. 432. 480. 540. 576. 640. 720. 768. 864. 960. 1080. 1152. 1280. 1440. [Kuklos tes Dia pason]. bb. L. b. B. bo, Ni, ce, Ma, di, Lo, 9, Ga, lo, Di, Ce, ni, Bo, bbo, 15, cce, d, ddi, et caetera, ma, ga, g, n] [LIPMUS 09GF]

[f.E1r] [Lippius, Synopsis, f.E1r; text: c, d, g, l, m, n, bo, ce, di, ga, lo, ma, ni] [LIPMUS 08GF]

Atque ità, DEO annuente, multò compendiosior futura est Musica Signatoria, scilicet Scalâ Molli, Mutatione, et literis vulgaribus sublatis, quò in horum difficilium et tamen inutilium planè locum concedere queant nobilissima, pulcherrima, utilissima Musicae Theoreticae et Practiae inventa Compendia.

[f.E1v] Haec sunt Musicae Vocalis Signa potissima: eadem vel non multùm differentia sunt Musicae Instrumentalis in illis fundata Symbola, ut Clavichordii, Harpae, Testudinis, Fistulae et caeterorum.

Atque haec etiam praecipua sunt monumenta Musicae Signatoriae: restant statuta Practicae seu Melopoëticae.

Sic vidimus [en sunopsei] Cantilenae Harmonicae partem Simplicem, Sonum, Monada Musicam: sequitur Pars composita Dyas et Trias Musica in Materiâ nostri Centri Musici explanandâ.

DE CANTILENAE HARMOnicae Parte Compositâ.

PArs Composita Cantilenae Harmonicae ex Simplicibus scilicet Sonis seu Monadibus Musicis juxta omnes tres dimensiones conjunctis [f.E2r] et crassitudine maximè differentibus coalescit.

Haec est vel Primaria et Harmonia, Consonantia: vel Secundaria et Anarmonia seu Anarmostia Dissonantia dicitur.

Harmonia, consonantia oritur ex sonis gravibus et acutis congruâ suae crassitudinis Proportione commixtis ac inter se unitis grata auditui.

Anarmonia, Dissonantia proficiscitur ex sonis gravibus et acutis Proportione suae Crassitudinis incongruâ coactis molesta auditui.

Statuimus hîc cum Ptolomeo duos individuos (qui et in aliis sensibilibus adeundi.) Arbitros, unum superiorem [ton logon], qui de Proportionibus sonorum à priori, alterum inferiorem [ten akoen], quae de sonis à posteriori exactè judicat, neuter sine altero, cum altero uterque suum obiens munus in HOMINE contrà Pythagoram et Aristoxenum [f.E2v] Viros circa Harmonica minus Harmonicos: quorum ille [ten akoen], hic [ton logon] olim ex Musicae infallibilitatis territorio proscribebat: hic tantum Sensui, quantum ille Rationi tribuerat: quantum hic Rationi, tantum ille Sensui detraxerat hallucinatus exindè uterque graviter. Optandum autem esset, utrumque suam non reliquisse sobolem (praesertim Aristoxenum bardum) satis frequentem post bis mille fermè annorum decursum in hunc usque diem: non adeò miserè alma decumberet Musica semimortua omnium aliàs dignissima, commodissima, blandissima Amasiola.

Patet hinc omnem Consonantiam et Dissonantiam fundari et demonstrari per Proportionum Naturam Monochordo applicatam, quâ contineri [diastemata] cuncta Musica antè est edoctum: ubi si Rationem et Auditum concordare deprehenderimus, certissimi esse possumus rei Musicae.

Liquet etiam Unisonum Simplicem [f.E3r] (quia habet Proportionem aequalitatis, et est principium omnis Intervalli) propriè nec consonare, ut vulgus aestimat, nec dissonare, sed aequisonare et unisonare simpliciter, atque ità Radicem esse omnis consonantiae atque dissonantiae, sicut etiam aures Monochordo attentae percipiunt inter, 1. et 1.

[Lippius, Synopsis, f.E3r; text: I.] [LIPMUS 10GF]

Porrò Pars utraque ex Monadibus Musicis est composita vel immediatè [f.E3v] et imperfectè, vel mediatè et perfectè: quarum illa Dyas, haec Trias Musica potest nuncupari.

DE DYADE MUsicâ.

DYas Musica ex duobus sonis crassitudine diversis conflatur: et quidem ex consonis consonans seu Harmonica, ex dissonis dissonans seu Anarmonica vocatur.

Utraque vel est Simplicior et Radicalis vel Compositior et Radicata.

Illam benè qui calluerit, in hac promptus erit.

Dyades Simplices Consonantes seu Harmonicae sunt, 7, Intervalla ista Simplicia Proportionibus Simplicioribus convenientibus constantia, quorum extremi soni coëunt [f.E4r] promptè simul auditi suaviter.

Et Prima est Octava: quia est Proportionis Duplae inter 2. et 1. in cujus terminis simplicissima est convenientia diversa, qualis est inter Totum et Dimidium, ubi excedens Totius aequale est suo, quod exceditur, Dimidio, uti attenditur in Monochordo,

[Lippius, Synopsis, f.E4r; text: 1. 2.] [LIPMUS 10GF]

2. est Quinta: quia est Proportio [f.E4v] Sesquialterius inter 3. et 2. ubi Totum congruit Parti suae quoad dimidiam partis portionem, quâ illud est majus, seu Totius excessus aequalis est dimidiae portioni Partis suae: unde altera simplex convenitia et concordantia diversa, ut

[Lippius, Synopsis, f.E4v; text: 3. 2.] [LIPMUS 11GF]

3. est Quarta: quia est Proportionis Sesquitertiae, 4. 3. ubi Totius soni excessus aequalis est portioni tertiae [f.E5r] soni partialis: undè tertia simplex convenientia et concordantia diversa, sicut quilibet experiri potest in Monochordo eâ, quam hactenus indigitavimus, ratione.

[Lippius, Synopsis, f.E5r,1; text: 3. 4.] [LIPMUS 11GF]

4. Ditonus: quia est Proportionis Sesquiquartae, 5. 4.

[Lippius, Synopsis, f.E5r,2; text: 4. 5.] [LIPMUS 11GF]

5. Semiditonus: quia est Proportionis Sesquiquintae. 6. 5.

[Lippius, Synopsis, f.E5r,3; text: 5. 6.] [LIPMUS 11GF]

[f.E5v] 6. Sexta Major: quia est Proportionis superbipertientis tertias. 5. 3.

[Lippius, Synopsis, f.E5v,1; text: 3. 5.] [LIPMUS 12GF]

7. Sexta Minor: quia est Proportionis supertripertientis quintas 8. 5.

[Lippius, Synopsis, f.E5v,2; text; 5. 8.] [LIPMUS 12GF]

Ordo hic est Perfectionis: etsi enim quaelibet Consonantia Simplex suo in gradu sit perfecta, respectu tamen alterius vel perfectior vel imperfectior existit, ita quidem, ut perfectissima et prima sit Octava Unisonus Compositus, imperfectissima et ultima sit Sexta Minor, intermediae [f.E6r] habeant se [metrios] prout vel perfectissimae, vel imperfectissimae, duabus Extremis accesserint, à Mediâ, quae est Ditonus. Quae series demonstratur ex ordine Proportionum et Intervallorum Musicorum suprà explicatorum.

[Lippius, Synopsis, f.E6r; text: Consonantiae Simplices, 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7, 8.] [LIPMUS 12GF]

Vulgariter alias recensentur Perfectae Consonantiae tres Priores Octava Quinta et Quarta, utpote quae Quaternario illo Pythagoreo serie naturali numerorum Simplicium et Radicalium continentur 1._2._3._4.

[f.E6v] Imperfectae numerantur reliquae quatuor posteriores, Ditonus, Semiditonus, Sexta Major, et Minor, utpote quae extrâ Quaternarium in Senario primo Perfecto et Mundano atque Octonario Primo Cubico (excidente interim Septenario primo Virgineo et Sacro nullas consonantias gignente, et tamen omnes Simplices, quod admirabile, numerante) consistunt, Veteribus in suâ Scalâ Diatonâ neutiquam, hodiè verò in Syntonâ maximè Naturalissimè et Artificiosissimè usitatae.

[Lippius, Synopsis, f.E6v; text: 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8.] [LIPMUS 12GF]

Quarum Octava perfectione sua summa AEquisonare et Unisonare post Unisonum et AEquisonum Simplicem: Post hanc Quinta perfectione [f.E7r] suâ consonare gratissimo, firmissimo et masculo tinnitu: tum Quarta sua Perfectione etiam consonare graviori tinnitu: post hanc Ditonus seu Tertia Major dulci imperfectione concinere alacrius, vegetius, vivacius: Porrò Semiditonus seu Tertia Minor suavi quoque imperfectione concinere mollius, remissius, tristius: deinceps Sexta Major sua imperfectione circumsonare quasi altius et laetius: Sexta denique Minor sic etiam circumsonare demissius, mollius, languidius, audiuntur accommodatè ad varios ciendum affectus per singularem quandam similitudinem plerisque ut à posteriori experimentalem, ita à priori occultam et secretam similitudinem.

[f.E7v] Errant itaque, qui nullam aliam esse Scalam Diatonicam hodiè arbitrantur praeter Diatonam Veterem. Decipiuntur, qui in hac putant Tertiam et Sextam utramque consonare, vel consonare quidem Auribus, non verò Menti. Item Quartam Consonantiam Simplicem esse [haplos] imperfectam inficiantes hallucinantur. Delirant denique, qui eandem sentiunt esse Dissonantiam, idque omne ex ignoratione causarum Musicarum.

Ordo Crassitudinis intentionis et remissionis, qui quoque hîc notandus, fermè contrarius est priori. Siquidem post Unisonum Simplicem est Semiditonus, deindè Ditonus, tum Quarta, porrò Quinta, ulterius Sexta Minor, praetereà Sexta Major, ultimò demùm est Octava.

[Lippius, Synopsis, f.E7v; text: 1. 2. 3. 4. 5. 6. 8.] [LIPMUS 12GF]

Dyades Simplices dissonantes [f.E8r] seu Anarmonicae sunt reliqua omnia Intervalla Simplicia, quae Proportionibus disconvenientibus continentur, quorumque soni Extremi aegrè coëunt coacti simul auditi molestè, extrà Senarium siti, ut sunt

Tonus Major: quia est Proportionis Sesquioctavae inter. 9. et 8. et Minor: quia est Sesquinonae 10. 9.

[Lippius, Synopsis, f.E8r; text: 10. 9. 8.] [LIPMUS 13GF]

Semitonium Majus: quia est Proportionis Sesquidecimaequintae, 16. 15. et Minus: quia est Sesquivicesimaequartae 25. 24. et caetera minutiora.

Item Septima Major: quia [f.E8v] est Proportionis, 15. 8. et Minor, 9. 5.

Denique cuncta etiam Intervalla Simplicia non justa deficientia, et reduntantia, ut Semioctava, Semiquinta, Quinta abundans et caetera dissonant simpliciter, et tantò quidem magis, quò maior fit à Proportionis AEqualitatis et Duplae seu ab Unisono Simplici atque Composito discessio.

Veritas confirmari potest in Monochordo.

In Scalâ cujusque Dyadis Simplicis suae ordine occurrunt Species quaedam.

[Lippius, Synopsis, f.E8v; text: et caetera] [LIPMUS 13GF]

[f.F1r] Dyades Compositae ex Simplicibus praesertim Octava et Reliquis superimpositis ortae imitantur Naturam Simplicium. Juxta notissimum Axioma Musicum De Octavis est idem et simile judicium. Idque propter essentialem Similitudinem Proportionis Duplae, Quadruplae, Octuplae, Sedecuplae in Proportionalitate Geometricâ 16. 8. 4. 2. 1.

Dyades itaque Compositae ex Octavis sunt consonantes ex caeteris consonantibus Simplicibus superadditis, dissonantes ex dissonantibus constitutae juxta suas Proportiones: sicut Veritas etiam certissima in Monochordo enitet.

Ambae sunt

Vel primò Compositae, ut,

Consonantes

Duplex Octava: quia est proportionis [f.F1v] Quadruplae 4. 1.

Octava cùm quintâ: quia est Proportionis 3. 1.

Octava cum quartâ: quia est proportionis 8. 3.

Octava cum Ditono: quia est proportionis 5. et 2. et sic consequenter.

Dissonantes, ut,

Octava cum Tono utroque, cum Semitonio, cum Septimâ, cum Intervallo non justo et caetera quia sunt Proportionum incongruarum.

Vel secundò Compositae

Consonantes

Triplex Octava. 8. 1.

Duplex Octava cum quintâ 6. 1. et caetera

Dissonantes

Duplex Octava cum Tono utroque, cum Semitonio et caetera.

[f.F2r] Vel tertiò Compositae,

Vel quartò, et sic porrò in infinitum.

Ubi tamen tenendum, non eosdem esse terminos sonantiae bonae pravaeque et auditus, sicut etiam in aliis fit sensibilibus et senfibus. Quandoquidem Crassitudo soni utroque Extremo Gravitate scilicet et Acumine fermè infinita est: Natura verò aurium Humanarum non tantum manifestè finita, sed mediocritatis quoque est exiguae in Microcosmi corpusculo. Quâ de causâ haut valet Homo dextrè judicare de nimium vel gravibus obtundentibus, vel acutis scindentibus, vel ambobus simul distrahentibus, sed de commoderatis sibi sonantiis rectè quit sentire, commoveri iisdem decenter, et oblectari.

Dyadum Compositarum ordo Perfectionis et Crassitudinis similis est, ei, qui est Simplicium: tot itidem sunt Species inferiores illarum, quot harum, quae in Scalâ mox sese offerunt quaesitae.

En hîc longè plures, praestantiores ac suaviores [f.F2v] consonantias de se fundentem Scalam novam Syntonam, quàm Veterem illam Diatonam, in numerorum Simplicium et Radicalium serie Naturali pulcherrimarum Proportionum praegnantissimâ.

Mirare ergò et adora hîc immensam DEI Optimi Sapientiam, eâque ipsius et tui, et proximi causâ utere.

Sicut valdè compendiosum est Simplices tantùm et Radicales observare Dyadas consonantes et dissonantes, similiterque pòst judicare de Compositis Radicatis in unius [dia pason] circulari Scalâ:

Ita compendiosius adhuc, et compendiosissimum est spectare pauculas Radices ipsarum etiam Simplicium Dyadum consonantium et dissonantium.

[f.F3r] [Lippius, Synopsis, f.F3r; text: bo, ni, ma, so, ga, di, ce, 1. 2. 4. 8. 6. 3. 90. 96, 108, 120. 135. 144. 160. 180.] [LIPMUS 13GF]

Radix Dyadum Simplicium Consonantium et quidem perfectè Octavae et Quartae est Quinta Primaria: Secundaria verò imperfectè videlicet Consonantium, Sextae utriusque est Tertia utraque. Ita ut Octava et Quarta ad Quintam: Sexta ad Tertiam, Major ad Minorem, Minor ad Majorem possint [f.F3v] Radicaliter referri.

[Lippius, Synopsis, f.F3v] [LIPMUS 14GF]

Radix Dyadum Simplicium Dissonantium est Secunda, ad quam reduci quit Septima utraque Major ad Minorem, Minor ad Majorem: item Intervalla, quae ob minutiusculam Secundam facta dissonantia, non justa vocantur.

Res expedita est in Scalâ Circulari.

Haec Dyas Radicalis ratione suarum partium Diffusa et Aucta constituit reliquas omnes Simplices et Compositas.

Haec de Dyade Musica: restat Trias.

[f.F4r] DE TRIADE MUsicâ.

TRIAS MUSICA ex Tribus sonis, et totidem Dyadibus Radicalibus constat Consonans seu Harmonica ex consonis, ex dissonis Dissonans seu Anarmonica.

Trias utraque consideratur vel Simpliciter et Radicaliter: vel Compositè et Radicatè.

Trias Harmonica Simplex et Recta Radix vera est Unitrisona omnis Harmoniae perfectissimae plenissimaeque quae dari in Mundo potest, Sonorum etiam mille et millies mille, qui omnes referri posse debent ad partes ejus in Unisono Simplici et Composito, magni istius Mysterii DIVINAE solùm adorandae [f.F4v] UNITRINITATIS Imago et Umbra (an ulla luculentior esse possit, nescio). Eò igitur attendenda est magis Theosophophilosophis, quò hactenus fundamentaliter erat nota minus, Veteribus planè non, Recentioribus paucis et non nisi confusè quodammodò cognita, licet (quod mirum valdè) in Praxi usitatissima, existens maximum dulcissimum et planissimum Melopoëticae Musicae (uti patebit) Compendium, reliquorum Musicorum scopas de Harmoniâ plenâ dissolutas infinitas fermè foeliciter finiens, à pueritiâ (DEO et NATURA solùm Ducibus) observatum nobis, usque huc [parergos] excultum, et porrò DEI ope perficiendum, cui laus sempiterna.

[f.F5r] Caeterùm Una haec Radix Harmonica constat Tribus Monadibus seu Sonis, et Dyadibus totidem Radicalibus diversis, omnibus in totâ, et singulis inter sese simul suavissimè concinentibus per justas concinasque Proportiones certo sociatas ordine in Unam Juxtà Crassitudinem praesertim in aliquâ Proportionalitate.

Soni Monades, seu Voces Radicales Tres constituentes etiam Tres Dyades Radicales sunt primò duae Extremae, scilicet Prima, ima basis, et Ultima seu summa ab illa genita, distantes à se invicem per [dia pente] quae Sesquialterius est proportionis: deindè est una Media duas illas Extremas perfecto masculoque tinnitu conspirantes leniori suâ dulcedine [f.F5v] conjugens ex iisdem procedens interveniendo et distando ab illarum unâ per Ditonum qui est Proportionis Sesquiquartae, et alterâ per Semiditonum, qui Proportionis Sesquiquintae, in Scala Syntonâ.

[Lippius, Synopsis, f.F5v; text: 4. 5. 6.] [LIPMUS 14GF]

Radix haec Unitrisona

(Non quidem ratione Extremarum in Proportionalitate immotarum, sed tantùm ratione Mediae per Semitonium Minus mutatae) duplex est, alia Naturalior, Perfectior, Nobilior, et Suavior: alia Imperfectior et Mollior.

Prior tenens Proportionalitatem Harmonicam Ditonum infrà Semiditonum habet.

[f.F6r] [Lippius, Synopsis, f.F6r,1; text: 4. 5. 6. 10, 12, 15] [LIPMUS 14GF]

Posterior habens Proportionalitatem Arithmeticam contrà Ditonum suprà Semiditonum obtinet.

[Lippius, Synopsis, f.F6r,2; text: 4. 5. 6.] [LIPMUS 14GF]

Probatur in Monochordo Prior.

[Lippius, Synopsis, f.F6r,3; text: 1, 4. 5. 6. 10. 12. 15.] [LIPMUS 14GF]

Utraque suas in Scalâ Syntonâ possidet Species inferiores cum Nativas, tum facilè per Chromata fictiles.

[f.F6v] Si Trias Harmonica spectatu minus Simpliciter, sed Compositè, tùm dici potest alia Diffusa, alia Aucta.

Diffusa est, cujus partes seu voces Radicales minus sibi invicem vicinae dispersae sunt atque Diffusae in diversas Octavas: et vel quaedam tantum, vel omnes.

Sed quò Voces sunt propinquiores sibi invicem, eò meliorem conflant [sumphonian].

Ac semper melior est Trias Harmonica, cujus basis imo substat loco, caeterae superiore.

Nec non Trias Naturalis Diffusa perpetuò est praestantior, quam Mollis Diffusa.

Aucta Trias Harmonica est, cujus partes auctae sunt Unisono [f.F7r] Composito seu Octavâ, et vel quaedam, vel omnes, ad variam magis et pleniorem Harmoniam excitandam.

Dispositio omnium optima, perfectissima, naturalissima, simplicissima, gratissima, efficacissima, mirabilissima Trinitatis Harmonicae multiplicatae Diffusae et Auctae ea est, quam dat series Numerorum et Proportionum Radicalium Naturalissima: ad quam etiam reliquae omnes sunt examinandae. Inspiciatur Triangulus Scalae Circularis.

[Lippius, Synopsis, f.F7r; text: Radix, 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7, 8. 15. 20. 30. 40. 60. 120.] [LIPMUS 15GF]

[f.F7v] De Triade Anarmonica Dissonante nil hic praetereà monendum, quàm eam oriri ex Secundis Radicaliter, sive Simpliciter, sivè Compositè spectatam Diffusam et Auctam, Minorem quidem ex non meris, Majorem ex meris, secundùm Proportionum copulatarum inertium naturam.

Haec de Triade Musica atque adeò de omni Materiâ Cantilenae Harmonicae: cui jam debita imponenda venit Forma.

DE FORMA CANTIlenae Harmonicae.

FOrma Cantilenae Harmonicae in Materiae ejus seu partium, Monadum, Dyadum, Triadumque juxta Textum connexarum sivè Compositarum dispositione Artificiosâ atque Prudente consistit.

[f.F8r] Textus igitur Musicus dat Animam quasi Cantioni Harmonicae tanquam suae Imagini: quâ prius aptè effingi et exprimi ille nequit, quam intelligatur probè ex Sophiâ cum Instrumentali tum Reali comprimis Practicâ: et ità exprimitur idem, uti intelligitur, cum talis sit Imago, quale est id, cujus est Imago per similitudinem.

Continet autem Textus Musicus duo, Res et Verba seu Orationem.

Quemadmodum Oratio repraesentare debet Rem: ita Cantio Harmonica Orationem cum Re.

Res possunt esse omnes Divinae et Humanae maximè Practicae concernentes [Eudaimonian] HOMINIS praesertim Activam, cujus comparandae [f.F8v] Medium est Virtus Affectus, Voluptatem, Spem, Dolorem, et Metum moderans. Quos putà Affectus creare potentes sunt Objectae Res vel grandes, graves: vel humiles, leves: vel mediocres. Eaeque porrò vel lenes, jucundae, hilares, vel durae, acerbae, tristes: vel moderatae sunt.

Oratio seu Verba queunt etiam esse quaelibet, potissimum autem eligenda sunt Rebus praesertim Practicis similia, aequata, congruentia, earumque Naturam et vim apprimè referentia vel purè tantum, vel etiam ornatè sivè absque sivè cum Metro certo Poetico.

Exprimit autem commodè Textum suum Cantio per Trinam illam Sonorum dimensionem, Longitudinem, [f.G1r] Latitudinem et Crassitudinem Numerabilem partibus ordine successivis.

Quippè enim Res graves ritè efformantur sonis longis et profundis: leves contrà brevibus et acutis: durae, asperis: tenuibus, molles: laetae vegetis et citis: tristes languidis et tardis: mediocres mediocribus, quae conditionibus suis facilè gignunt congruentem Cantum, maximè quando aequalibus designatae extiterint verbis per Prudentem Artificem.

De Melodiâ.

OMnium primò, simplicissimè, et naturalissimè ex Monadibus nascitur Melodia Dyades, Triadesque [f.G1v] praecipuè Harmonicas potestate in se complectens, [te akribeia] saltem differens ab Oratione Grammaticâ, et Rhetoricâ, quae ob id canere etiam dicuntur juxta Longitudinem, Latitudinem, et Crassitudinem, quae dimensiones in Melodia accuratiores, evidentiores, et certiores Normae sunt illarum, quae in Oratione, respectu habito ad Affectiones, Genus Modulandi Certum, atque Modum,

Hinc Melodia, ut Oratio, est vel Simplicior, vel Ornatior pro Textus natura.

[Lippius, Synopsis, f.G1v; text: 1/1.2, 1/2, 2, 288. 320. 270. Laudate DOMINUM.] [LIPMUS 15GF]

[f.G2r] [Lippius, Synopsis, f.G2r,1; text: 270. 288. 320.] [LIPMUS 15GF]

Vel novo modo faciliori.

[Lippius, Synopsis, f.G2r,2; text: l. b. di, ce, ga, lo, bo, Ni, ma, ni] [LIPMUS 15GF]

DE MELODIARUM Dispositione et Compositione seu Contrapuncto.

Dein ex Melodiis aliquot per Dyadas et Triadas ritè dispositis [f.G2v] juxta Longitudinem, Latitudinem et Crassitudinem fit Compositio Cantilenae actu Harmonicae barbarè Contrapunctus à punctum contrà punctum ponendo dicta.

Sunt autem Melodiae Cardinales et Radicales, 4, duae Extremae Gravissima Bassus, acutissima Discantus: et duae intermediae, una vicinior Basso, Tenor, altera Discanto, Altus juxta [dia thesin], 4, Elementorum, Terrae, Aquae, Aeris, et Ignis. Ubi singulariter notanda [tetras] Musica, quae ortum ducit ex ipsâ Triade Harmonicâ mirandâ.

Melodia namque Bassi est Fundamentalis: Tenoris et Discanti (quorum elegans vicissitudo) est Principalis sive Regalis: Alti denique est explementalis.

[f.G3r] Sicut itaque Monas Musica Radix est Melodiae Unius seu Unicinii: Dyas duarum Melodiarum, Bicinii: Trias Tricinii: ità Tetras Quadricinii est Radix omnis perfectae Compositionis Harmonicae. Quia Quadricinium et Monades, et Dyades et Triades Simplices et Compositas Diffusas et Auctas complectitur connexas rectè et dispositas, sicque primum [melos harmonikon] perfectum, quadratum, et firmatum: Undè omnis prodit [poluphonia], sicut ex, 4, Elementis, Mixtum, ex 4, Humoribus Temperamentum.

Compositio talis alia prius est Pura: alia deindè Ornata.

DE COMPOSITIONE Purâ.

COmpositio Pura constituit Cantum Harmonicum simpliciorem, planiorem, ideoque faciliorem ex Melodiis Radicalibus simpliciore arte conjunctis sibi invicem respondentibus secundùm Trinam istam Dimensionem propter Textum [f.G3v] simpliciorem, qui unanimi quasi consensu Symphoniaco decantandus.

Regulae, Canones seu Momenta Purè Componendi, alia sunt Longitudinis, Latitudinis alia: alia Crassitudinis.

Momenta Longitudinis sunt,

Quaelibet Melodiarum Radicalium per partes suas fluentes Monadas scilicet progrediatur cum alterâ Tempore aequali Tactus et Notarum cujusvis valoris praesertim simplicioris.

Momenta Latitudinis sunt,

In Cantilenâ Harmonicâ Purâ procedant Melodiae Radicales unà Spiritu aequali comprimis planiori.

Momenta Crassitudinis sunt,

[f.G4r] Licet Melodiarum Radicalium purè componendarum quoad Profunditatem seu Gravitatem, et Altitudinem seu Acumen simplex aequalitas esse nequeat (aliàs enim una saltem foret Melodia Vnisona simpliciter seu Unicinium) sit tamen [homoiotes tis anomoios], quae in essentiâ Proportionum Consonantium est posita.

Quare Melodiae conjunctae Totae, Omnes, et Singulae constituant Harmoniam actualem semper et ubique: ità ut omnis exulet Anarmostia ab Exordio, per Medium, ad usque Finem Cantus Harmonici.

Totae Melodiae id agant, quoad scilicet cuncta sua membra et partes ordine succedentes sibi invicem sivè planè sive non, gradatim vel [f.G4v] saltuatim ascendendo, descendendo: ut nullae in iisdem sint, quae non certas consonantias efficiant: et quia variae, varias. Siquidem Natura et Ars in Simplicitate quoque suâ gaudent varietate apta.

Omnes id praestent collectivè per TRIADEM illam HARMONICAM Mysteriosam, ut nulla in istis collectis et constructis portio Consonans detur, quae non UNITRISONA illa RADICE HARMONICA nitatur. Et quia partes sunt variae, non unas itidem requirunt Triadas sed Naturales, et Molles, Simplices, Diffusas et Auctas, quae aptè possunt et debent misceri: ita tamen ut Perfectiorum praecipua teneatur cura. Quia Perfectissimum [f.G5r] quodque in cunctis Mensura est reliquorum.

Quo cognito nullum posse videtur jucundius, promptius, manifestius, mirabilius, divinius UNITRINI CREATORIS recordandi et celebrandi Compendium parergicum Philosopho-theologo sive facienti sivè tantum audienti Cantum Harmonicum obtingere his in Terris. Ast quando ab quando erit, ut Caelicam illam (cujus hîc effigies saltem) experiamur Harmoniam incomprehensibilem.

Singulae Melodiae illud faciant distributivè per Dyadem Harmonicam, dum quaelibet collata cum alterâ (Bassus cum Tenore, Tenor cum Alto, Altus cum Discanto, Bassus cum Alto, Tenor cum Discanto, denique Bassus cum Discanto: vel brevius Tenor cum Basso, Altus cum Tenore, et Basso, Discantus cum Alto, Tenore et Basso, et vicissim) pulchrum Bicinium sexies efficiat, ut nulla ipsi pars insit, quae non [f.G5v] Dyade aliquâ Harmonica valeat. Et quia partes sunt variae in binis Melodiis, varias etiam postulant Dyadas Simplices nempè et Compositas, Diffusas et Auctas, Perfectiores et Imperfectiores, quae rectè queunt usurpari et misceri, modò ratio habeatur Perfectiorum potissima: ita ut Melodia cum Melodiâ incipiens particulatim per sonos seu Monadas sibi in vicem contrà quasi positas progrediens ex unâ Dyade Harmonicâ cadat in alteram proximam, ex hac in aliam, atque sic porrò ad finem usque et silentium. Ubi tamen sequens valdè ob Naturalem varietatem necessaria Lex observanda statuitur.

Dyades Consonantes simul ascendendo et descendendo omnes [f.G6r] se mutuò antecedere et consequi possunt, si fuerint Specie diversae: sin eaedem, etquidem Perfectae tres cum Unisono simplici, Octava, Quinta, et Quarta non possunt, caeterae verò Imperfectae possunt.

Brevius

Unisonus Simplex post Unisonum Simplicem, Octava post Octavam, Quinta post Quintam, Quarta post Quartam simul ascendendo et descendendo non ponantur,

Nihilo tamen minus electio et selectio interdum quaedam est instituenda: quia aliae aliis melius praecedunt et succedunt in Crassitudine nimirum viciniores, Minoribus Majores.

[f.G6v] Interim quoad Monadas unaquaeque Melodia in suâ eleganter ambulando maneat Regione unius plerunque [dia pason]: et Bassus in sede gravissimarum semper Triadis Harmonicae Primam, Imam seu Basin strictè teneat (Quod compendiosissimum in novo Componendi modo) Tenor in graviorum: Altus in acutiorum: Discantus in acutissimarum Monadum loco omnes Tres Triadis Harmonicae partes Primam, Ultimam et Mediam accipiunt sibi utendas dulci doctâque varietate, ubi augendo et multiplicando repetenda est Prima Triadis potissimum, Ultima rarius, rarissimè et vix Media secundùm Dispositionem UNITRINITATIS HARMONICAE Auctae omnium [f.G7r] optimam suprà ex Naturae penetralibus erutam.

Item coeant Melodiae quàm proximè, quantum per Triadum et Dyadum sequelas fieri potest motu Monadum [hos dunaton] contrario et graduali, quò quaevis naturaliter potius per gradus profluat, quàm violentè per Intervalla majora seu saltus, nec hos nisi potestate Consonos: per quos conceditur Basso (quia semper fundamentum sternere debet Triadum) incedere graviter, quò Species Triadum variae concinnius, facilius, mirabilius queant ordine probo consociari, componi, disponi: et reliquae interim superiores Melodiae naturaliori et planiori possint gradu ultrò quasi promanare.

[f.G7v] CANTILENA HARMOnica Pura fundamentaliter assignata.

[Lippius, Synopsis, f.G7v; text: Longitudo, Altitudo. Profunditas. Latitudo. Discantus. Altus. Tenor. Bassus. Laudate DOMINUM. 1/2, 1 1/2, 2. 180. 192. 216. 240. 270. 288. 320. 360. 480. 540. 720.] [LIPMUS 16GF]

Colligitur ex his compendiosissimum esse [to melopoiein] sincerè discenti, si primò Melodia fundamentalis quae est Bassus in Systemate conjuncto ipsi proponatur statutis punctis contrà puncta in loca partium Radicalium Triadis Harmonicae, cujus Primam et Basin tenet Bassus.

[f.G8r] [Lippius, Synopsis, f.G8r,1; text: Laudate DOMINUM.] [LIPMUS 16GF]

Ut huic Melodiae fundamentali deinde per puncta ista proximè assignet Melodiam Principalem seu Regalem Tenorem: tùm superiores Altum, denique Discantum superaddat juxtà modò praecepta et percepta purè Componendi Momenta.

[Lippius, Synopsis, f.G8r,2; text: Laudate DOMINUM.] [LIPMUS 16GF]

[f.G8v] Hoc qui poterit, facilimè postmodùm simili ratione Melodiae Regali Tenori, vel Discanto adjiciet caeteras.

[Lippius, Synopsis, f.G8v; text: Laudate DOMINUM.] [LIPMUS 17GF]

Prius Basso substrato vel per Unisonum praesertim Compositum, vel per Quintam, vel per Tertiam utramque Majorem et Minorem (quibus Radicalibus Trias Harmonica absoluitur) distante, in justo Modulandi Genere et Modo, quae Affectiones in singulis quoque [f.H1r] Melodiis Totius Cantilenae Harmonicae debent elucescere.

[Lippius, Synopsis, f.H1r; text: Laudate DOMINUM.] [LIPMUS 17GF]

Haec de Compositione Purâ: succedit Ornata.

DE COMPOSITIONE Ornatâ.

COmpositio Ornata constituit Cantum Harmonicum fractiorem, floridiorem, coloratiorem pulchris ornamentis, ideoque etiam difficiliorem, mirabiliorem, efficaciorem ex Melodiis Arte majore, ingeniosiore, [f.H1v] subtiliore coaptatis, sibi invicem respondentibus juxta omnes etiam Tres Dimensiones, quas ut Cantio Harmonica Pura et Simplex habet puras et simplices, ita haec easdem debitis insuper vestitas et distinctas flosculis et gemmis, ac artificiosis palliatas licentiis Melopoëticis possidet, ob Naturam varii Textus coràm variis Auditoribus.

Flores itaque, colores atque figurae seu Ornamenta Musica Cantilenam Harmonicam Componendi alia sunt quoque Longitudinis: alia Latitudinis: alia Crassitudinis: quibus Musicus ut Prudens et Artifex Orator in Oratione suâ Harmonicâ utitur expolienda juxta Textum et Circumstantias Personarum, temporum, locorum et caeterorum [f.H2r] ad suum foeliciter obtinendum Finem.

Ornamenta Longitudinis sunt.

Cantus Harmonicus ornari potest varietate justâ Tactus Spondaici et Trochaici atque Notarum inaequalium praesertim Syncopatarum: ut Bassus incedat tardius, reliquis interim Melodiis congruâ colorantibus et moderatè luxuriantibus celeraturâ, quâ tàm saepè in fundamenta ritè Componendi impingunt plebei, quam suo est loco usurpanda gratâ venustate, sicut vermiculatio Scripturam condecorans.

Item velut Oratio Commatis, Colis et Periodis debitis, ita Cantilena Harmonica pro naturâ Textus [f.H2v] compta distinguitur Pausis minoribus et majoribus, atque Clausulis nativis Primariis, Secundariis, Tertiariis, ac peregrinis, imperfectioribus et perfectioribus: quae adeò necessariae et suaves existunt, ut multo donari Crassitudinis Privilegio soleant, quemadmodum quotidiana docent exempla comprimis Orlandi et Marentii Melopoëtarum Principum.

Clausula Perfecta constat tribus vocibus, Antepenultimâ, Penultimâ, et Ultimâ, quâ potissimum Clausula quaeque dignoscitur et denominatur oriunda ex Triade Harmonicâ.

[Lippius, Synopsis, f.H2v] [LIPMUS 17GF]

[f.H3r] Clausula Primaria est cujus Ultima est Prima Triadis: Secundaria, Suprema: Tertiaria, Media: de quibus plura in Modis Musicis.

Simpliciter sic est.

[Lippius, Synopsis, f.H3r; text: Melodia Principalis scilicet Tenor. Hujus aemulus Discantus. Vicissim. Fundamentalis Bassus. Altus Expletivus.] [LIPMUS 18GF]

[f.H3v] [Lippius, Synopsis, f.H3v] [LIPMUS 17GF]

Ornamenta Latitudinis sunt.

Cantio Harmonica potest conformari Spiritus asperi, duri, clari, pleni et lenis, mollis, submissi, exilis et caetera diversitate conveniente Melodiarum pro Textus conditione vel ab ore tantùm vel Instrumento aliquo, vel utroque simul contemperato profectarum.

Ornamenta Crassitudinis sunt.

Varietas concinna inesse eidem debet Harmonicarum Triadum et [f.H4r] Dyadum graviorum, mediarum, et acutiorum, Simplicium et Compositarum Diffusarum, Auctarumque, Perfectiorum et Imperfectiorum, Naturalium et Fictilium.

Undè Basso interdum, quanquam rarius, etiam Ultimâ, et Mediâ Unitrisonae Radicis Monade licet uti.

Datur potestas contrà Legem illam Dyadum se antecedere, et consequi potentium, et impotentium faciendi nonnunquam: idque aut tectè per Pausam quandam majorem, vel per sonos Celeritate suâ nil offendentes, vel per motum horum contrarium, vel per inevitabilem quandam necessitatem ob singulare aliquod Artificium non [f.H4v] perdendum, vel denique per Polyphoniam excusantem: aut apertè (quod rarum) Textu ipso peculiariter jubente.

Admittitur quoque Pars Cantilenae Harmonicae Secundaria videlicet Anarmonica Dyas et Trias: idque etiam aut apertè, Textu ipso cogente Discordiam aliquam manifestare, quod rarissimum: vel tectè varietatis omnimodae gratiâ per Celeritatem sonorum inter Tactus depressionem et elevationem citò transcurrentium: et per Syncopen eorundem contrariè se habentium, quò contraria juxta se posita magis elucescant, et dulcescat Harmonia, cujus aliàs tanquam mellis nimii Mortales capere consuevit satietas et taedium, quod contrarii admixtu [f.H5r] temperato diluitur.

Hac Celeritatis et Syncopae ficturâ et picturâ cùm tota Cantilena Harmonica Ornata, tùm omnis maximè Coloratura et Clausula artificiosa perficitur.

[Lippius, Synopsis, f.H5r] [LIPMUS 18GF]

[f.H5v] [Lippius, Synopsis, f.H5v] [LIPMUS 18GF]

Praeterea conceditur Polyphonia seu Multiplicatio Melodiarum Cardinalium, ut sint duo, tres, plures, Bassi, Tenores, Alti, Discanti, saepenumerò in Choros aliquot collectarum et distributarum ratione Textus et Circumstantiarum.

Adhaec indulgetur iisdem varius Ascensionis et Descensionis motus ex Regione quoque propriâ nonnumquam.

Denique requiritur partium quaedam Repetitio et Imitatio vel Simplicior, vel Artificiosior, quae Fuga Soluta scilicet in alias praesertim clausulas [f.H6r] dicta Ornamentorum Musicorum Ornamentum, icircò hodiè etiam spectatissimum, ut difficilimum, ingeniosissimum, efficacissimum, mirabilissimum, amplissimum, indè licentiosissimum existit, ob similem et aequalem dissimilitudinem et inaequalitatem, quas illa in Cantu Harmonico creans omnibus eam (quod ajunt) numeris absolutam et ornatam exhibet.

Exercitium autem Fugae ordiendum est in unicâ duntaxat Triade Harmonicâ: ut reliquae deinceps Formae atque species Fugarum tantò facilius apprehendantur juxta Exempla eorundem illorum Heroum Musicorum Practicorum Orlandi nempè et Marentii: quorum ille Motetis, hic Madrigalibus [f.H6v] seculo proximo [melopoiesin], quae antè illud Oriebatur simplicior et istius primordiis exercebatur planior, ad apicem deduxisse videntur: et hinc ansam arripuisse vera negligendi et ignorandi fundamina Sanctae Musices plerosque Neotericos illorum tantum Simios, [hoper edei epitrepsai] adhuc hac Orbis Vesperâ.

Finitur sic [epitomos] Compositio Ornata et Forma, imò Integrum Caput Primarium Musicae de Principiis Cantilenae Harmonicae: restant paucissimis in hac parte Generali Affectiones exindè fluentes designandae.

DE AFFECTIONIBUS Cantilenae Harmonicae.

Affectiones Cantilenae Harmonicae sunt, quibus ex Principiis ejus manantibus illa afficitur et perficitur.

[f.H7r] Praeter alias vulgares Passiones, ut est Existentia, Duratio, Ubietas, Vnitas, Veritas, Bonitas, Compositio, Finitas, Perfectio et caetera Cantionis Harmonicae Affectio peculiaris alia est Materialis magis, nempè Certum Genus Modulandi: alia Formalis, [Tropos] Modus Musicus.

DE CERTO GENERE Modulandi.

GEnus Modulandi Cartum est, secundum quod Cantilena Harmonica suis quibus constructa Melodiis progreditur in Certâ Scalâ Musicâ.

Estque vel Simplex, vel Mixtum.

[f.H7v] Simplex est vel Enharmonicum, seu Enharmonismus, Scalae Enharmonicae: vel Chromaticum seu Chromatismus, Scalae Chromaticae: vel Diatonicum, seu Diatonismus, Diatonicae, idque aut Diatonum Diatonae, aut Syntonum, Syntonae.

Mixtum ex his variè est Scalae Mixtae.

Hodiè Simplicia sola, maximè Enharmonismus, et Chromatismus non sunt amplius in usu cum propter difficultatem, tùm quod praecipuum, propter imperfectionem eorum in Harmoniâ condendâ: sed comprimis Diatonicismus Syntonus Mixtus parum cum Diatonismo, saepè etiam cum Chromatismo (immisceri etiam potest Enharmonismus, siopus) juxtà Textus vim et amussim occupat ceu proprium [pathos] Hodiernas Cantilenas [f.H8r] Harmonicas omnes, ut nominari indè possint et debeant Diatonicae Syntonae et non nihil Chromaticae: idque propter gravitatem ejus Generis, Naturalitatem, Perfectionem, suavitatem, facilitatem, mirabilitatem, nobilitatem, ut hactenus DEI beneficio effulsit in mediis etiam plerorumque triticum quidem ad molas frequenter nec indecenter ferentium, quid ferant autem nescientium tenebris plusquam Cimmeriis et AEgyptiacis, quae me herculè Augiae quasi stabulum à Rei Musicae falsitatis, ineptiarum, difficultatis, inutilitatis, lubricitatis, levitatis, limosimoque purgandum esse admonent.

De Modo Musico.

Modus Musicus est, juxtà quem Cantilena Harmonica scilicet Diatonica [kat' exochen] Syntona alioqui valdè ampla futura et vaga, constringitur et cum omnibus, quibus constat Melodiis Vna fit, dum certis continetur Triados Harmonicae limitibus in Octavae [tes dia pason] Harmonicè et [f.H8v] Arithmeticè mediatae ambitu circulari: queis illa Tota ab Exordio per Medium ad Finem usque justè procedit ad Vnius Textus virtutem prudenter et artificiosè Auditoribus exponendam, effigiandam, imprimendam cum debitâ Affectuum Moderatione.

Modus Musicus est vel Simplex: vel Compositus.

Simplex est, in quo una saltem dominatur Trias Harmonica cum suae Octavae Circulo ob Textum et Affectum simpliciorem.

Estque aut Primarius seu Authenticus: aut Secundarius, qui ab illo non nisi subjectione differt, unde [hipotropos], Plagius, Remissus seu Submissus vocatur: quia Mediatio Octavae Harmonica quae Competit [f.I1r] Primario mutatur in Arithmeticam inversione Quartae infrà Quintam manentem cum Triade.

[Lippius, Synopsis, f.I1r] [LIPMUS 19GF]

Primarius ergo vel Legitimus est vel Spurius.

Legitimus est alius Naturalior qui tenet Triadem Harmonicam Naturaliorem: alius Mollior, qui Triadem Molliorem obtinet.

Uterque Trinus est juxta Species Triadum: ille Jonicus, Lydius, et Mixolydius: hic Dorius, Phrygius et AEolius: ut ita sex sint Simplices Modi Primarii Legitimi et duodecim, cum suis [hupotropois], Hypoionico, Hypolydio, [f.I1v] Hypomixolydio, Hypodorio, Hypophrygio, et Hypoaeolio sortiti appellationem à Gentibus quibus cuique suus placebant.

Omnium Naturalissimus et Primus in hodiernâ Musicâ (contrà quàm plerique Veteres et Recentiores autumant) est Jonicus cum suo Secundario Hypoionico habens Triadem Harmonicam propriam. c. e. g. bo, di, lo.

[Lippius, Synopsis, f.I1v] [LIPMUS 19GF]

2. Dorius est Triadis, d. f. a. ce, ga, ma, cum Hypodorio.

[f.I2r] [Lippius, Synopsis, f.I2r,1] [LIPMUS 19GF]

3. Phrygius cum Hypophrygio est Triadis e. g. [sqb]. di, lo, ni.

[Lippius, Synopsis, f.I2r,2] [LIPMUS 19GF]

4. Lydius cum Hypolydio est Triadis, f. a. c. ga, ma, bo.

[Lippius, Synopsis, f.I2r,3] [LIPMUS 19GF]

5. Mixolydius est Triadis, g. [sqb]. d. lo, ni, ce. cum Hypomixolydio.

[f.I2v] [Lippius, Synopsis, f.I2v,1] [LIPMUS 19GF]

AEolius cum Hypoaeolio est Triadis Harmonicae a. c. e. ma, bo, di.

[Lippius, Synopsis, f.I2v,2] [LIPMUS 19GF]

Spurius Modus est Triadis Spuriae [sqb]. d. f. ni, ce, ga. Hyperaeolius cum suo secundario Hypohyperaeolio seu Hyperphrygio, ideoque rejectus est.

[Lippius, Synopsis, f.I2v,3] [LIPMUS 19GF]

[f.I3r] Omnis Modus Simplex, quod mirum, ex suâ propriâ quique Triade Harmonicâ dat Cantilenae Harmonicae praecipua Ornamenta, Fugas nimirum et Clausulas proprias Primarias, Secundarias, et Tertiarias, quibus deindè accedere possunt interdum Peregrinae ex Triade alienâ, modò benè quadrent.

Primaria Fuga et Clausula est à Primâ Triadis Propriae: Secundaria à Supremâ: Tertiaria à Mediâ.

[Lippius, Synopsis, f.I3r; text: Propria, Peregrina] [LIPMUS 19GF]

Quilibet Modus Effectu et Affectu sequitur suae Radicis Harmonicae [f.I3v] Vnitrisonae et Intervallorum, Tonorum, atque Semitoniorum in eadem et Octavae ambitu cyclico ordine Crassitudinis dispositorum in Scalâ comprimis Syntonâ, quibus à se invicem differunt Modi.

Hinc alius est Vegetus et hilaris, ut Ionicus valdè, Lydius devotè, Mixolydius moderatè: alius mollis, lenis, tristis, gravis, ut Dorius mediocriter, AEolius minus, et Phrygius admodùm.

Compositus Modus ex Simplicioribus pronascitur: et vel ex cognatis Primario et Secundario, ut Ionico et Hypoionico, qui creber: vel ex planè diversis ut Ionico et Dorio, ratione Textus et Affectus minus simplicis, quiminus consuetus.

[f.I4r] Denique potest et solet Modus necessitate urgente, mediante Chromatismo potissimùm in Instrumentali Musicâ (siquidem in vocali non opus) transponi vel ad Quartam supernam, et quod idem est, ad Quintam infernam: undè fit ex Modo Regulari seu Duro Irregularis, vulgo dictus Mollis, quod facile et usitatum: vel ad Secundam, vel Tertiam, vel aliud Intervallum, sic ut unus Modus in alterius transmutetur naturam, quod difficile, et minus tritum, possibile ei, qui fundamentorum verorum nactus notitiam uti valet Musicâ pro Beneplacito Rationali.

Sic fundamentaliter et Radicaliter se habet Modus Musicus.

[f.I4v] Atque haec de Parte Musicae Generali: residua est tribus verbis Specialis Pars delineanda.

PARS MUSICAE POsterior et Specialis.

CANTILENA HARMONICA juxta Textum alia est Grandis Rerum Diviniorum: alia Humilis, Humaniorum.

Huc pertinent vulgares Species Moteta, Madrigale, Intrada, et caetera. Item Fuga Ligata vel unius tantùm Triadis Harmonicae, vel plurium: vel Unisona simpliciter, vel Varisona per Octavam, per Quintam, per Quartam, Tertiam et caetera quae sanè haut secus Prudentis Musici Artificis, ac Carmen ingenio strictum Poëtae vires probat, exercet et auget miris modis.

[f.I5r] Adhuc referri etiam debent observationes peculiares de Unicinio seu Melodiâ, quae est Cantilena potestate Harmonica: de Bicinio, quod est prima Cantio actu Harmonica, sed imperfectior adhuc: de Tricinio, quòd est perfectius: de Quadricinio, quod perfectissimum: de Quinquicinio, et caeteris Multiciniis seu Polyphoniacis Cantaminibus, quae perfectione exundant ad, 40, usque et ultrà Melodias, rectè suâ quodque proprietate componendis.

Vbi varii ijque probati, Orlandus potissimum et Marentius, Authores Melopoetici sunt (ut et in aliis fit Artibus) sedulò evoluendi et quidem per Exemplorum jam factorum [analusin], faciendorum verò [f.I5v] per [sunthesin] imitandi juxtà praefixas Musicae Leges, ut hujus concipiatur habitus praestantissimus HOMINIS et DEI causâ.

Sat jam de his: caetera Tempus et Vsus suppeditabunt. Proba.

Atque hic est Circellus Dîae MUSICES Verae atque Sincerae Universae Vocalis et Instrumentalis Synopticus: cui Omnis Sophiae (medius ut rumpatur diabolus) Cyclus Harmonicus foelici poterit successu imponi Almi Opificis UNITRINI HARMONICISSIMI gratiâ, cui aeviterna Jubilatio. HALLELUIA, HALLELUIA, HALLELUIA. AMEN.

[f.I6r] SPIRITVS SANCTUS DE MVSICA IN Sanctâ Paginâ sic habet.

Genesis. 4. versus 21.

JUbal fuit Pater Canentium Citharâ et Organo.

Exodus. 15 versus 1. 2. et caeteri 20. 21.

Tunc cecinit Moses, et filii Israël Carmen hoc Domino et dixerunt: Cantemus Domino et caetera. Sumpsit Maria tympanum et caetera.

Numeri. 10. versus 3.

Cum increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi foederis et caetera,

Deuteronomium. 32 versus 44.

Moses locutus est omnia verba Cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue, filius Nun.

Iosue. 6. versus 20.

Omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illicò corruerunt.

Iudicum. 5. versus 1. et caeteri.

Cecinerunt Debora et Barac et caetera.

1. Samuhel. 16. versus 23.

Quandocunque spiritus Domini malus veniebat super Saulem, tùm David tollebat Citharam, et ludebat manu suâ, et refocillabatur Saul: recedebat enim ab eo spiritus malus.

2. Samuhel. 6. versus 5.

David et omnis Israël ludebant coràm Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis, et lyris et tympanis, et sistris et cymbalis.

2. Regum. 3. versus 15.

Nunc adducite mihi Psaltem. Cumque caneret Psaltes, facta est super eum manus Domini.

[f.I6v] 1. Paralipomenon. 23. versus 5.

Quatuor millia janitores, et totidem Psaltas canentes Dom<i>no in organis quae fecerat ad canendum. et 25. capitulum.

Iudith. 16 v. 1. 2. et caeteri.

Tunc cantavit Canticum hoc Domino: pulsato Domino in tympanis, cantate Domino in Cymbalis, modulamini illi Psalmum novum, exultate et caetera.

Psalmi, 15, David.

Canticum Canticorum Salomon.

Syrach. 23. versus 5. 6. 7. et 8.

Non impedias Musicam. Ubi auscultatur Musicae, non effundas sermonem. Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio Musicorum in convivio vini. Sicut in fabricatione auri signum Smaragdi: sic numerus Musicorum in jucundo et moderato vino

Syrach. caput 39. versus 20.

Cantate cum industria, et celebrate Dominum in omnibus operibus suis. laudate nomen ejus magnificè. Agite illi gratias Laudate eum canticis, et instrumentis Musicis et caetera.

Syrach. caput 44 versus 5.

Parentes nostri in pueritiâ suâ requirebant modos Musicos, et narrabant carmina scripturarum.

Danihel. 3 versus 51. et caeteri.

Tunc hi tres quasi ex uno ore, laudabant et glorificabant, et benedicebant DEVM infornace et caetera.

Mattheus. 26. versus 30.

Et hymno dicto et caetera.

Lucas. 1. versus 46. et caeteri.

Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum et caetera.

[f.I7r] Lucas. 2. versus 13.

Et subitò facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: Gloria et caetera

Ephesii. 5. versus 18. et 19

Nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto loquentes vobis metipsis in psalmis et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes et caetera.

Colossenses. 3 versus 16.

Verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientiâ: docentes et commonentes vosmet ipsos in Psalmis et Hymnis, et Canticis spiritualibus, in gratiâ cantantes in cordibus vestris Domino.

Apocalypsis. 5. versus 9

Et cantabant canticum novum dicentes et caetera.

Apocalypsis. 14. versus 2. et 3.

Et vocem audivi sicut Citharoedorum Citharizantium in Citharis suis. Et cantabant quasi canticum novum ante sedem et caetera.

Doctor Lutherius in Colloquiis.

Der schönen und herlichsten Gaben Gottes ist die Musica / der ist der Satan sehr feindt / damit man viel anfechtunge vnd böse gedancken vertreibet / der Teüffel verharret ihr nicht.

Könige Fürsten vnd Herren mussen die Musicam erhalten / den gemeine vnd privat leut könneu es nicht.

Musica ist eine halbe disciplin vnd Zuchtmeisterin / so die leute gelinder / vnd sanfftmütiger / sitsamer vnd vernünfftiger machet.

Musicam hab ich allzeit lieb gehabt / wer diese Kunst kan / der ist guter art / zu allem [f.I7v] geschickt. Man müss Musicam von not wegen in Schulen behalten. Ein Schulmeister muss singen können / sonst sehe ich ihn nicht an / Man sol auch junge Gesellen zum Predigampt nit verordnen / sie haben sich denn zuvor in der Schule wol uersucht vnd geübet.

Die Musica ist eine schöne herliche Gabe Gottes / vnd nahe der Theologiae / ich wolt mich meiner geringen Musica nicht vmb was grosses verziehen / die jugent sol man stets zu dieser Kunst gewehnen / dann sie machet feine geschicke Leüte.

Er sagte einmahl zu einem Harpffenschläger: lieber schlaget mir ein Liedlein her / wie es David geschlagen hat / Ich halte / wenn David jetzund aufferstünde von den Todten / so wirde er sich sehr verwunderen / wie doch die Leüt so hoch weren kommen in der Musica / sie ist nie höher kommen / als jetzt. Wen David wird auff der Harpffen geschlagen haben / so wirds gangen sein / als dass Magnificat anima mea Dominum, in 8. Tono. Denn David hat schlecht ein Decachordum gehabt.

Wer die Musicam verachtet / wie denn alle Schwermer thun / mit dem bin ich nicht zufrieden. Denn die Musica ist eine Gabe vnnd geschencke Gottes / nicht ein Menschen geschenck / so vertreibt sie auch den Teüffel / vnd machet die Leut frölich / man vergisset darben alles Zorns / [f.I8r] Vnkeuscheit / Hoffart / vnd anderer Laster. Ich gebe nach der Theologia der Music den nehesten Locum vnd höchste ehre. Vnd man sihet / Wie David vnd alle heyligen ihre Gottselige gedancken in Verss / Reim / vnd Gesang gebracht haben / Quia pacis tempore regnat Musica.

Musica divinum donum est, ars inclyta, cunctis
Blanda, hilaris, dulcis, spendida, docta, gravis.
Et tamen inculta est, tetris obducta tenebris,
Cultores raros iuvenit illa suos.
Te duce Splendorem recipit, doctissime LIPPI:
Fontibus ut monstras eruta cuncta suis.
Perge ita, queîs polles feliciter utere donis:
Sic capies studio praemia digna tuo.

Sethus Calvisius.

[f.I8v] Mendae, quae irrepsêre, praecipuae sunt.

In folio A pagina 8. facie 1. pro Proportiones lege Propositiones. In B 1. pro quoque lege quaeque. et 7. paginae faciem posteriorem converte cum priore, 8. In E facie 2. pro statata lege statuta, In G. 5. facie 1. in ultimâ lineâ post quae ponatur non. pagina 6. facie 1. pro multuò lege mutuò: pro ponunto lege ponantur. In H 1. facie 2. pro Nateram lege Naturam. pagina 8. facie 2. pro Arithmeticae lege Arithmeticè.

FINIS.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License