Fn and Ft: CHALTIM TEXT
Author: Calcidius
Title: Platonis Timaeus et commentarius
Source: Platonis Timaeus interprete Chalcidio cum eiusdem commentario, ed. Ioh.
Wrobel (Leipzig: B. G. Teubner 1876; reprint ed., Frankfurt am Main: Minerva, 1963).
Graphics: CHALTIM 01GF-CHALTIM 10GF
[-3-] CHALCIDII IN TIMAEUM PLATONIS PROOEMIUM.
OSIO CHALCIDIUS.
Isocrates in exhortationibus suis uirtutem laudans, cum omnium bonorum totiusque prosperitatis consistere causam penes eam diceret, addidit solam esse quae res inpossibiles redigeret ad possibilem facilitatem. Praeclare. quid enim generosam magnanimitatem uel adgredi pigeat uel coeptum fatiget, ut tamquam uicta difficultatibus temperet a labore? Eadem est, opinor, uis amicitiae parque inpossibilium paene rerum extricatio, cum alter ex amicis iubendi religione, alter parendi uoto conplaciti operis adminiculentur effectui. Conceperas [-4-] animo florente omnibus studiis humanitatis excellentique ingenio tuo dignam spem prouenturi operis intemptati ad hoc tempus, eiusque usum a Graecis Latio statueras mutuandum. Et quamquam ipse hoc cum facilius tum commodius facere posses, credo propter admirabilem uerecundiam ei potius malueris iniungere, quem te esse alterum iudicares. Possemne, oro te, quamuis res esset ardua, tanto honore habito, de quo ita senseras, iniunctum excusare munus et, qui numquam ne in sollemnibus quidem et usitatis uoluntatibus ullum officium recusassem, huic tanto tamque honesto desiderio contradicere? In quo declinatio speciosi muneris excusatione ignorationis callida esset scientiae futura simulatio. Itaque parui certus non sine diuino instinctu id mihi a te munus iniungi. proptereaque alacriore mente speque confirmatiore primas partes Timaei Platonis adgressus non solum transtuli, sed etiam partis eiusdem commentarium feci putans reconditae rei simulacrum sine interpretationis explanatione aliquanto obscurius ipso exemplo futurum. Causa uero in partes diuidendi libri fuit operis prolixitas, simul quia cautius uidebatur esse, si tamquam libamen aliquod ad degustandum auribus atque animo tuo mitterem. Quod cum non displicuisse rescriberetur, faceret audendi maiorem fiduciam.
[-5-] PLATONIS TIMAEUS INTERPRETE CHALCIDIO.
(Interloquuntur Socrates Timaeus Hermocrates Critias.)
Socrates. Unus duo tres. quartum e numero, Timaee, uestro requiro ut, qui hesterni quidem epuli conuiuae fueritis, hodierni praebitores inuitatoresque ex condicto resideatis.
Timaeus. Languor eum repente, ut fit, ortus moratur. nec enim sponte se tali coetu tantaeque rei tractatu et communicatione fraudaret.
Socrates. Ergo tui et item horum erit officii conplere id quod deest participis absentia.
Timaeus. Aequum postulas. denique enitemur omnes pro uiribus. neque enim fas est laute acceptos heri minoris tibi adparatus repraesentare conuiuium.
Socrates. Tenetis certe memoria praescriptam uobis a me tractatus normulam.
Timaeus. Partim tenemus. in quibus porro nutabit memoria, praesens ipse in tempore suggeres. immo, nisi erit molestum, breuiter ab exordio dicta demum retexte, quo digestus ordo solidetur.
[-6-] Socrates. Ita fiet. cardo, nisi fallor, disputationis hesternae res erat publica, qualis mihi quibusque institutis et moribus ciuium uideretur optima.
Timaeus. Nobis certe qui audiebamus, o Socrate, ad arbitrium probata.
Socrates. Quid illud? nonne inter initia cultores agrorum ceterarumque artium professores a destinata bellicis negotiis iuuentute secreuimus?
Timaeus. Sic factum est.
Socrates. Tributo nempe ceteris quod cuique eximium a natura datum est, solis his qui pro salute omnium bella tractarent unum hoc munus iniunximus protegendae ciuitatis uel aduersum externos uel aduersum intestinos ac domesticos hostes, mitibus quidem iudiciis erga oboedientes utpote consanguineos naturaque amicos, asperis autem contra armatas acies in congressionibus Martiis. biformi siquidem natura praeditos: in tutela patriae ciuiumque ferociores, porro in pacis officiis religione sapientes proptereaque mites suis, aduersum alienigenas feroces.
Timaeus. Memini.
[-7-] Socrates. Quid? huius ipsius ancipitis naturae magisterium et quasi quandam nutricationem nonne in exercitio corporum gymnasiorumque luctamine, animorum item placiditatem constituebamus in delinimentis et adfabilitate musicae ceterarumque institutionum, quas adulescentes ingenuos scire par est?
Timaeus. Ita.
Socrates. At uero hac educatione altis auri argentique et supellectilis ceterae possessionem cuiusque propriam nullam esse aut existimari licere praediximus, sed sola mercede contentos exhibentibus, quorum salutem tuerentur, uti communiter tanta, quanta satis sit occupatis erga custodiam communis salutis et a cetera functione operis cessantibus.
Timaeus. Dicta haec omnia in istum modum sunt.
Socrates. De feminis quoque opinor habitam mentionem, quod similes eiusdemque naturae maribus conueniat effingi sine ulla morum differentia, quo uterque sexus isdem et communibus institutis regatur. Quid de procreandis suscipiendisque liberis? An uero hoc ita ut cetera, quae praeter opinionem hominum consuetudinemque uitae dici uidentur, memorabile uiuaciorisque tenacitatis de existimandis communibus nuptiis communique prole: si suos quisque minime internoscat adfectus proptereaque omnes omnibus religionem consanguinitatis exhibeant, dum aequales quidem fratrum et sororum caritate beniuolentiaque ducantur, maioribus uero parentum religio eorumque antiquioribus auorum exhibeatur [-8-] atque atauorum reuerentia infraque filiis et nepotibus debita caritas atque indulgentia conualescat?
Timaeus. Haec quoque facilia memoratu et a nobis retinentur optime.
Socrates. Quid illud quod sine odio atque aemulatione nubentium melioribus procis melius moratae uirgines sortito obueniant, inferiores porro inferioribus? nonne tenetis saluberrimam sortis fraudem curantibus in utroque sexu praefectis nuptiarum, quo suam quisque fortunam sortis inprosperam culpet nec praelationem doleat alterius?
Timaeus. Hoc quoque memoria tenemus.
Socrates. Illud etiam promulgatum puto lectorum fetus parentum summa cura, utpote naturale bonitatis priuilegium praeferentes, alendos.
Timaeus. Id ipsum.
Socrates. Ceteros ablegandos ali™ quondam usui patriae futuros processuque aetatis nihilo remissiore cura habendos. notanda pueritiae et item adulescentiae merita, quo tam ex secundi ordinis populo prouehantur ad primum ordinem propugnatorum qui merebuntur, quam ex iis qui a parentum uirtute degenerauerint ad secundae dignitatis ordinem relegentur. [-9-] Ecquid ergo, Timaee, satis uidetur factum recepto, cunctis partibus orationis hesternae strictim licet conpendioque decursis, an aliquid etiam uultis addi?
Timaeus. Nihil sane.
Socrates. Scisne igitur, quid ego de ista re publica sentiam quodue et quantum animi desiderium feram?
Timaeus. Quid illud?
Socrates. Ut si quis uisis eximiae pulchritudinis ac uenustatis animalibus, pictis uel etiam uiuentibus quidem sed inmobiliter quiescentibus, motus actusque et certamen aliquod eorum spectare desideret, sic ego nunc informatae urbis adumbrataeque sermone populum agentem aliquid cum finitimis ciuitatibus in pace aut bello dignum tanta fama et educatione magna quadam expectatione deposco. Quippe fateor, o Critia et Hermocrate, non eum esse me, qui tantam indolem digne laudare possim. Nec mirum non posse me, quando nec ueteres quidem auctores uel praesentis saeculi poëtas posse confidam. non quo contemnam poëticam nationem, sed quod euidens perspicuumque sit imitandi peritos ea demum aemulari posse perfecte, quorum ab ineunte aetate habeant usum experientiamque et in quibus propemodum sint educati. At uero incogniti moris peregrinaeque institutionis [-10-] imitationem effictam praesertim oratione seu uersibus praeclaris licet praestantibusque ingeniis esse difficilem. Sophistas quoque uerborum agmine atque inundatione sermonis beatos iudico. uereor tamen ne, ut sunt uagi palantesque nec certis propriisque sedibus ac domiciliis, philosophorum mores et instituta ciuilis prudentiae ne coniectura quidem adsequi ualeant nec demonstrare ceteris, cuius modi esse debeant officia pacata et item in bellis fides prouecti ad sapientiam populi. Superest igitur solum uestrae eruditionis ingenium nutritum cura publica philosophiaeque naturalis studio flagrans. siquidem Timaeus iste ex Locris, quae urbs Italiae flos est, nobilitate, diuitiis, rerum gestarum gloria facile princeps idemque ad hoc tempus arcem obtineat amoris sapientiae. Critiam uero utpote ciuem scimus in studiis humanitatis omnibus adprime uigere. De Hermocratis porro natura educationeque facta et adcommodata rebus his de quibus agimus explicandis dubitare nullum puto. Ideoque iubentibus uobis hesterno die facile parui quaeque mihi uisa sunt de rebus publicis disserenda esse inpigre sum executus [-11-] illud cogitans reliquas partes instituti operis a nullo commodius posse quam a uobis explicari. Denique inpleto conpetenter officio finitoque sermone contendi a uobis quoque mutuum fieri. uosque imperatum munus recepistis. et adsum ut uidetis paratus ad desponsam dapem.
Hermocrates. Nos quoque omnes, ut pollicitus est modo Timaeus, iniunctum nobis a te munus pro uiribus exequemur, praesertim cum nulla excusandi conpetat ratio. Namque et praeterito die mox conuentu soluto cum ad hospitium rediremus, quo suscepti a Critia sumus, et ibidem postea de ipsa re habuimus tractatum non otiosum. Hic igitur nobis ex historia uetere narrationem recensuit, quam uelim, Critia, repetas ut, cum cognouerit Socrates, aestimet, sitne futura utilis ad imperatae remunerationis effectum.
Critias. Sic fieri conuenit, si tertio consorti muneris Timaeo non aliter uidetur.
[Timaeus. Uidetur sane.]
Critias. Audi, o Socrate, miram quidem sed plenam fidei ueritatisque rem, ut e numero septem sapientium primarius ille Solo recensebat, quem aui mei et consortis in nomine Critiae fuisse aiunt admodum familiarem. Quo referente puer ego accepi res gestas huius urbis memorabiles diuturnitate [-12-] interituque hominum adnullatas euanuisse, inter quas unam praeter ceteras inlustrem, cuius fiet commemoratio: quo tam penes te gratia conlocetur quam debita deae, cuius hodierna pompa est, instauretur ueneratio. Narrabat ergo grandis natu, ut qui ad nonagesimum iam adpropinquaret annum, me tunc agente annos decem, publicis caerimoniis celebri die orta causa commemorationis ex Solonis uersuum cantilena. erat enim sollemne familiae nostrae festis diebus nos pueros ad certamen memoriae propositis inuitare praemiis puerilibus. Multis ergo carminibus tam ueterum quam nouorum poëtarum memoriter pronuntiatis, inter quae Solonis aliquanto pluribus, ut quae nouitas commendaret ad gratiam, memini quendam, siue quod ita iudicaret seu quod uellet Critiam promereri, dixisse plane Solonem uideri sibi non solum prudentia ceteris laude dignis, sed etiam carminibus praestitisse. Igitur senex, ualde enim memini, eximie laetatus: quid si non perfunctorie sed dedita opera poëticam fuisset, inquit, executus Solo, mi Amynander, uel sermonem, quem ab Aegypto reuersus instituerat, inplesset, a quo quidem seditionibus ceteraque intemperie ciuilis dissensionis inpediente desciuit? non opinor minorem Hesiodo uel Homero [-13-] futurum fuisse. Et ille: quinam iste fuit, o Critia, sermo uel qua de re institutus? De maximo, inquit, eximiae uirtutis et famosissimo titulo, quem gessit haec ciuitas, cuius extincta memoria est tam morte eorum qui gesserunt quam inpendio temporis. Dic, quaeso, inquit, o Critia, quod illud opus et quatenus actum et a quibus conpertum Solo tuus recensebat. Est, inquit, Aegypti regio Delta, cuius e uertice Nili scinduntur fluenta, iuxta quam Sais nomine ciuitas magna, quam regit mos uetus lex Saitica nuncupatus. Ex hac urbe Amasis fuit imperator. Conditor uero deus urbis Aegyptia lingua censetur Neith, Graeca dicitur Athena. Ipsi porro homines amatores sunt Atheniensium istiusque urbis cognatione sese nobilitari prae se ferunt. Quo Solo profectum se satis hospitaliter honoratum esse referebat expertumque liquido, quod de uetustatis memoria nullus nostrae nationis uir ne tenuem quidem habeat scientiam. Denique cum in conuentu sacerdotum, penes quos praecipua sit memoria uetustatis, eliciendi studio quae scirent uerba faceret de antiquissimis historiis Athenarum, Phoroneo et Nioba, [-14-] postque inundationem mundi de Pyrra et Deucalione, studioseque prosequi pergeret prosapiam renouatae gentis humanae usque ad memoriam parentum annorumque numerum recenseret, inrisum se esse a quodam ex sacerdotibus, qui diceret: o Solo, Graeci pueri semper estis nec quisquam est in Graecia senex. Cur istud diceret percontato Solone: quia rudi nouellaque memoria semper estis nec est, inquit, ulla penes uos cana scientia. Nec inmerito. multae quippe neces hominum partim conflagratione partim inundationibus uastantibus acciderunt. Denique illa etiam fama, quae uobis quoque conperta est, Phaëthontem quondam, Solis filium, adfectantem officium patris currus ascendisse luciferos nec seruatis sollemnibus aurigationis orbitis exussisse terrena ipsumque flammis caelestibus conflagrasse, fabulosa quidem putatur, sed est uera. Fit enim longo interuallo mundi circumactionis exorbitatio, quam inflammationis uastitas consequatur [-15-] necesse est. Tunc igitur ii, qui in siccis et alte editis locis mansitant, magis pereunt quam uicini litoribus et fluuiis. Nobis porro Nilus cum in plerisque rebus salutaris tum aduersum huius modi pericula meatu inriguo perennique gurgite obiectus arcet exitium. Item cum terra erit umore abluenda, pastores quidem uestri montium edita capessentes periculo non continguntur. At uero ciuitates in planitie sitae cum populis suis rapiuntur ad maria. Quibus periculis regio ista minime contingetur. non enim ut in ceteris regionibus umor in planitiem superne manat, sed ex imo per eandem planitiem tranquillo reditu stagnis detumescentibus remanat. Quae causa monumentorum publicorum priuatorumque perseuerantiam nutrit studioseque tam nostrae nationis rerum gestarum memoria quam ceterarum gentium, quas fama nobis per cognitionem tradit, descripta templorum custodiis continetur. Apud uos et ceteros nunc plane et nuper refectae monumentorum aedes ictae caelesti demum liquore procumbunt inuolutaeque litteris publicis cum antiquioris historiae memoria dissipantur, ut necesse sit nouo initio uitae nouoque populo nouam condi memoriam litterarum. Qua ratione fit, ut neque uestras proprias res antiquas nec aliorum sciatis. eaque ipsa, quae recensere memoriter [-16-] arbitrabare, non multum distant a puerilibus fabulis: principio quod unius modo memineris inundationis, cum infinitae praecesserint. dehinc quod optimum uestrorum maiorum genus nesciatis, ex quo tu et Athenienses ceteri estis exiguo semine facti tunc superstite publicae cladi. Fuit enim olim Atheniensium ciuitas longe ceteris praestans morum bonitate ac potentia uirium belloque et pace memoranda. eiusque opera magnifica omnem, sicut nos accepimus, quamuis praeclarae gloriae inlustrationem obumbrantia. Tum admiratum Solonem orare atque obsecrare, ut sibi omnia sacerdotes de ueteribus ciuibus reuelarent et respondisse illum: nulla est inuidia, praesertim cum tibi sit mos gerendus et honor debitus amicae ciuitati referendus, et id me facere cogat ueneratio deae, quae utramque urbem condidit, educauit, instituit: priorem uestram annis fere mille ex indigete agro et Uulcanio semine, posteriorem hanc nostram octo milibus annis post, ut sacris delubrorum apicibus continetur. De his ergo maioribus uestris audies, o Solo, qui ante nouem milia annorum uixerunt: quibus sint usi legibus quamque [-17-] amplis et quam praeclaris facinoribus nobilitati. Si probationem desiderabis, post ex otio sacras litteras recensebimus. Ac primum leges intuere. fors enim multa reperies indicia germanitatis: uel quod sacerdotiis praediti separatim a cetero populo manent, ne contagione aliqua profana castitas polluatur, uel quod uaria opificum genera ita inter se discreta sunt, ut promisce nullum operetur. Pastores uero et item penes quos est uenandi colendique ruris exercendique scientia, disparatas sedes habent a propugnatorum armataeque iuuentutis castris et insignibus. ipsorumque insignium idem usus et differentia tam hic quam apud uos etiam nunc habetur: clipeorum tegimen, thoracum indumenta, iaculorum amentata missilia. Prudentiae uero curam ubi maiorem leges habendam sanciunt? aut honestas apud quos tantam dignitatem obtinet in uitae muneribus et officiis? quid diuinatio? quid medela? nonne ad homines instinctu conditricis deae commeauerunt? Hac quippe exornatione priorem uestram urbem sepsit honestauitque numen quod condidit, electo salubri subtiliumque ingeniorum et prudentiae feraci loco. Utpote enim bellicosa et sapiens dea regionem eligendam [-18-] censuit talem, quae sui similes esset uiros editura. His ergo legibus uel honestioribus etiam institutis ad omnem uirtutem eruditi ueteres Athenienses utpote diuinae prosapiae germani maximis et ultra humanae gloriae captum titulis laudum nobilitati sunt. Ex quibus unum eminens et praedecorum facinus in monumentis ueteribus inuenimus: inmanem quandam iniuriis et inexpugnabilem numero manum, quae prope iam cunctam Europam atque Asiam subegisset, a uestris legionibus esse deletam ex Atlantico mari bellum omnibus gentibus et nationibus inferentem. Tunc enim fretum illud erat, opinor, commeabile habens in ore ac uestibulo sinus insulam, quod os a uobis Herculis censetur columnae. Quae quidem insula fertur aliquanto maior fuisse quam Libya atque Asia. Simul ergo per eam perque contiguas alias insulas iter tunc illud agentibus commeatus patebat usque ad defectum insularum et initium terrae continentis, uicinae uero mari. quippe hoc intra os siue Herculeas columnas fretum angusto quodam litore, in quo etiam nunc portus ueteris adparent uestigia, diuiditur a continenti. At uero illud pelagus inmensae atque inaestimabilis magnitudinis uerum mare. Igitur in hac Atlantide insula maxima [-19-] uis et admirabilis potentia extitit regum omnem insulam finitimasque alias obtinentium maximaeque parti continentis dominantium, siquidem tertiae mundi parti, quae Libya dicitur, usque ad Aegyptum imperarent, Europae uero usque ad Tyrrenum mare. Quae quidem uis potentiaque conlecta et armata nostram, o Solo, uestramque regionem, hoc amplius eas gentes, quae intra Herculis columnas consistunt, adoriri et expugnare gestiit. Tunc ergo uestrae ciuitatis uirtus ultra omnem gloriam enituit, quod pro communi omnium salute ac libertate, desperantibus deserentibusque metu communem custodiam cunctis, magnitudine animi bellicisque artibus adsecuta est, ut per extrema discrimina erumpens hostes humani generis primo fugaret, dehinc funderet, libertatem subiugatis redderet, intactos in sua genuinaque libertate seruaret. Neque ita multo post accidit, ut motu terrae et inluuione diei noctisque iugi praeclara illa uestra militaris iuuentus periret et Atlantis insula tota sine indicio prioris existentiae submergeretur, nisi quod pelagus illud pigrius quam cetera crasso dehiscentis insulae limo et superne fluctibus concreto habetur.
Haec sunt, o Socrate, quae Critias uetus a Solone sibi relata et exposita narrauit. Sed cum praeterito die de rebus [-20-] publicis deque pacatis officiis militaribusque tractares, subiit quaedam me ex recordatione miratio non sine deo dici quae diceres, siquidem quam constituebas oratione rem publicam, eadem aut certe proximae similitudinis uideretur ei, quam ex Critiae relatione conpereram. Reticui tamen ueritus ne, si quaesitum aliquid a me foret, dehinc obliuionis incommodo minime expedirem, ridiculus essem, maluique apud memet ipsum de memoria prius experiri. Ex quo factum, ut cito consentirem imperio tuo, quod confidebam facile me, si recordatione memoriam exercuissem, posse reminisci. Itaque, ut hic modo dixit, tam hesterno die post digressum protinus ad praesentes retuli quam nocturnis uigiliis omnia scrutabundus recuperaui, certumque illud expertus sum tenaciorem fore memoriam eorum quae in prima aetate discuntur. Quippe haud confidam quae pridie audierim an referre possim postridie, cum quae puer cognouerim incolumi memoria plane retexam. nisi forte maior in illa aetate cognitionis delectatio altius insignit mentibus cognita. fors etiam quod studiosa senis et adsidua relatio meracam quandam et inobsoletam infecerit animo notam. Quare ut id ad quod [-21-] omnia quae dicta sunt pertinent eloquar dicere sum paratus, non ut narrationem retexam, sed ut ostendam rem publicam et populum sermone Socratis hesterna disputatione adumbratum non picturatam effigiem beatae ciuitatis sed uere beatam ciuitatem et uiuum populum quondam fuisse propugnatoresque, quos iste instituebat ad tolerantiam laborum uirtutemque animi gymnasiis et musica mansuetudine, maiores nostros fuisse, quos ille sacerdos Aegyptius praedicaret, quando facta eorum nutrimentis ab hoc memoratis institutisque conueniant. Imperato quippe nobis a Socrate muneri non aliter satisfieri posse arbitror nisi consensu omnium participum officii recepti probabitur illam quam Socrates uario sermone depinxit urbem ueteres Athenas fuisse. Quare, mi Socrate, fieri huiusce modi remuneratione contentus aestima.
Socrates. Nullam uero aliam, Critia, magis adprobo quam istam ipsam quae est propria praesentium feriarum. magnificum uero illud non fictam commenticiamque fabulam, sed ueram historiam uitae possibilis fato quodam a me uestris animis intimatam. Quare fortuna prosperante pergite iter [-22-] institutae orationis. ego, ut probum auditorem decet, adtento silentio mentem atque aures parabo.
Critias. Etiamne consideras, o Socrate, si est commoda dispositio debiti adparatus tibi? Placuit enim nobis Timaeum quidem utpote in astronomia ceteris eminentem naturaeque rerum arcana rimatum principe loco dicere orsum a mundi sensilis constitutione usque ad genus hominum generationemque. me uero susceptis ab hoc hominibus eiusdemque oratione formatis, tua porro ad egregiam frugem inbutis et eruditis legum sanctiore moderamine, iuxta Solonem uero uel sacros Aegyptiorum libros reuocare ciues clarissimos ueteres et ante hos constituere spectaculum uenerabile populi, quem inundatione submersum profundo maris Aegyptiorum monumentorum fama celebrauit, atque ita ut de maioribus nostris sermonem contexere.
Socrates. Ne ego magnifice sum inuitatus hodie, ut ex ordinatione adparatus intellegi datur. Ergo age, o Timaee, deliba coeptum uocata, ut mos est, in auxilium diuinitate.
Timaeus. Uere, mi Socrate. nam cum omnibus mos sit et quasi quaedam religio, qui uel de maximis rebus uel de minimis acturi aliquid sunt, precari ad auxilium diuinitatem: [-23-] quanto nos aequius est, qui uniuersitatis naturae substantiaeque rationem praestaturi sumus, inuocare diuinam opem, nisi plane saeuo quodam furore atque inplacabili raptamur amentia. Sit igitur meis precibus conprehensum maxime quidem, ut ea dicantur a nobis quae placeant deo, tum ut nobis quoque ipsis consequenter propositoque operi decenter profemur et, quatenus uos quidem facile adsequamini, ego iuxta anticipatam animo speciem orationis expediam.
Est igitur, ut mihi quidem uidetur, in primis diuidendum, quid sit quod semper est carens generatione, quid item quod gignitur nec est semper. Alterum intellectu perceptibile ductu et inuestigatione rationis semper idem. porro alterum opinione cum inrationabili sensu opinabile proptereaque incertum nascens et occidens neque umquam in existendi condicione constanti et rata perseuerans. Omne autem quod gignitur ex aliqua causa necessario gignitur. nihil enim fit, cuius ortum non legitima causa et ratio praecedat. Operi [-24-] porro fortunam dat opifex suus, quippe ad inmortalis quidem et in statu genuino persistentis exempli similitudinem atque aemulationem formans operis effigiem honestum efficiat simulacrum necesse est. at uero ad natiuum respiciens generatumque contemplans minime decorum. Omne igitur caelum uel mundus seu quo alio dignatur nomine, -- faciendum est enim, quod in omni tractatu fieri decet, ut inter initia consideretur, quid sit quo de agitur. item, mundus fueritne semper citra exordium temporis an sit originem sortitus ex tempore, considerandum -- factus est utpote corporeus et qui uideatur atque tangatur, [omnia] siquidem huius modi sensibilis corporeaeque naturae, sensibilia porro ea quae opinio sensu aliquo commota praesumit, eaque omnia facta sunt habentque ex aliqua generatione substantiam. At uero quae fiunt ea habere auctorem suum constitit. igitur opificem genitoremque uniuersitatis tam inuenire difficile quam inuentum inpossibile digne profari. Certe dubium non est, ad cuius modi exemplum animaduerterit mundani operis fundamenta constituens: utrum ad inmutabile perpetuamque obtinens proprietatem an ad factum et elaboratum. Nam si est, ut quidem est, pulchritudine inconparabili mundus opifexque et fabricator eius optimus: [-25-] perspicuum est, quod iuxta sincerae atque inmutabilis proprietatis exemplum mundi sit instituta molitio. sin uero, quod ne cogitari quidem aut mente concipi fas est, ad elaboratum. quod cum sit rationis alienum, liquet opificem deum uenerabilis exempli normam in constituendo mundo secutum: quippe hic generatorum omnium speciosissimus, ille auctor maximus. operisque sui ratione prudentiaque iis quae semper eadem existunt adcommodatus imago est, opinor, alterius. Et quoniam rationem originis explicare non est facile factu, distinguendae sunt imaginis exemplique naturae. Causae quae, cur unaquaeque res sit, ostendunt, earundem rerum consanguineae sunt. Itaque constantis quidem generis stabilisque naturae et intellectui prudentiaeque perspicuae rei causa et ratio constans perspicuaque et inexpugnabilis reperitur. at uero eius quae ad similitudinem constantis perpetuaeque rei facta est ratio utpote imagnis imaginaria simulacrumque rationis perfunctoriam similitudinem mutuatur. quantoque melior est essentia generatione, tanto famae et opinionis incerto praestantior ueritas. Quare praedico iam nunc, o Socrate: si, dum de natura uniuersae rei disputatur, minime inconcussas inexpugnabilesque rationes adferre ualuerim, ne miremini, quin potius illud intuere, si nihilo minus [-26-] quam quiuis alius consentaneas adsertiones adferam. memento enim tam me qui loquor quam uos qui iudicatis homines fore atque in rebus ita sublimibus mediocrem explanationem magni cuiusdam esse onus laboris.
Socrates. Omnes tibi, o Timaee, ueniam largimur uolentes. et tamen principium orationis admiror. superest, ut leges quoque sacri certaminis exequaris.
Timaeus. Dicendum igitur, cur rerum conditor fabricatorque geniturae omne hoc instituendum putauerit. Optimus erat. ab optimo porro inuidia longe relegata est. Itaque consequenter cuncta sui similia, prout cuiusque natura capax beatitudinis esse poterat, effici uoluit. Quam quidem uoluntatem dei originem rerum certissimam si quis ponat, recte eum putare consentiam. Uolens siquidem deus bona quidem omnia prouenire, mali porro nullius, prout eorum quae nascuntur natura fert, relinqui propaginem, omne uisibile corporeumque motu inportuno fluctuans neque umquam quiescens ex inordinata iactatione redegit in ordinem sciens ordinatorum fortunam confusis inordinatisque praestare. Nec uero fas erat bonitati praestanti quicquam facere nisi pulchrum. eratque certum tantae diuinitati nihil eorum quae sentiuntur hebes dumtaxat nec intellegens esse melius intellegente, intellectum porro nisi animae non prouenire. Hac igitur reputatione intellectu in anima, porro anima in corpore locata, [-27-] totum animantis mundi ambitum cum ueneranda inlustratione conposuit. Ex quo adparet sensibilem mundum animal intellegens esse diuinae prouidentiae sanctione.
Hoc ita posito quae sequuntur expedienda sunt: ad cuius animantis similitudinem constituerit eum suus conditor. Speciali quidem nemini similem, -- siquidem perfectio in genere est, non in specie, proptereaque mundus inperfectae rei similis minime perfectus esset -- at uero eius, in quo omnia genera et quasi quidam fontes continentur animalium intellegibilium, siquidem [omnia] animalium genera mundus alter conplectitur perinde ut hic nos et cetera subiecta uisui et ceteris sensibus. Ergo intellegibili substantiae praecellenti principalique naturae omnifariam quoque perfectae deus opifex gigni simile uolens sensibile animal unum et uisibile constituit, naturae suae conuenientia cuncta quae uita fruuntur intra conseptum et limitem suum continens. Nunc, utrum recte unum mundum dixerimus an plures dici oportuerit uel innumerabiles, etiam considerandum. Unum plane, quoniam iuxta exemplum formatus est. id enim quod uniuersa continet intellegibilia cum alio secundum esse non poterat. utrum enim ex duobus contineret omnia non, opinor, liqueret nec esset unum et simplex initium cuncta continens sed coniugatio copulata. Ut igitur exemplari, cuius aemulationem mutuabatur, etiam [-28-] in numero similis esset, idcirco neque duo neque innumerabiles mundi sed unicus a deo factus est.
Et quia corpulentus uisibilisque et contiguus erat merito futurus, sine igni porro nihil uisibile sentitur nec uero tangi quicquam potest sine soliditate, soliditas porro nulla sine terra: ignem terramque corporis mundani fundamenta iecit deus. quoniamque nulla duo sine adiunctione tertii firme et indissolubiliter cohaerent. nexu enim medio extrema nectente opus est. nexus uero firmissimus ille certe est, qui et se ipsum et ea quae secum uinciuntur facit unum. hoc porro modus et congrua mensura partium efficit. cum enim ex tribus uel numeris uel molibus uel pontentiis medietas imo perinde quadrat ut summitas medio, rursumque ut imum medio sic medietas summo: tunc certe medietas a summo et item imo nihil differt. rursumque extimis illis ad medietatis condicionem atque ad eiusdem parilitatem redactis cum medietas quoque extimorum uicem suscipit, fit, opinor, ut tota materia una et eadem ratione societur. eoque pacto eadem sibi erunt uniuersa membra, quippe cum eorum sit una condicio. unis porro effectis membris unum erit atque idem totum. Quare si corpus uniuersae rei longitudinem et latitudinem [-29-] solam, crassitudinem uero nullam habere deberet essetque huius modi, qualis est corporum solidorum superficies, una medietas sufficeret ad semet ipsam uinciendam et extimas partes. Nunc quoniam soliditate erat opus mundano corpori, solida porro numquam una sed duabus medietatibus uinciuntur: idcirco mundi opifex inter ignem terramque aëra et aquam inseruit libratis isdem elementis salubri modo, ut quae cognatio est inter ignem et aëra, eadem foret inter aëra et aquam, rursum quae inter aëra et aquam, haec eadem in aquae terraeque societate consisteret. Atque ita ex quattuor supra dictis materiis praeclaram istam machinam uisibilem contiguamque fabricatus est amica partium aequilibritatis ratione sociatam, quo inmortalis indissolubilisque esset aduersum omnem casum excepta fabricatoris sui uoluntate.
Igitur quattuor illa integra corpora et sine ulla delibatione ad mundi continentiam sumpta sunt. Ex omni quippe igni et item totis illis reliquis, aëre aqua terra, constructus est nulla uel corporis uel potentiae parte derelicta contemptaque: propterea ut perfectum animal esset utpote ex integris corporibus perfectisque conflatum, hoc amplius ut aeternae conpos incolumitatis foret. Uidebat enim eam esse naturam corporis, ut ei facile inportuna caloris accessione uel contra frigoris omniumque huius modi, quae in magna sunt uiolentaque potentia, noceretur. Quo consilio quaque [-30-] reputatione unum perfectum ex perfectis omnibus citra senium dissolutionemque conposuit formamque dedit ei congruam, quippe animali cuncta intra suum ambitum animalia et omnes eorum formas regesturo: globosam et rotundam, quae a medietate ad omnem ambitum extimarum partium spatiis aequalibus distat, quo totus sui similis foret, meliorem similitudinem dissimilitudine iudicans. Leuem porro globum undique uersum extrinsecus expoliuit non otiose. siquidem neque uidendi necessarius esset usus, cunctis intra globum uisibilibus regestis. nec auditus, nullo extra posito audiendo sono. nec uero respirandi adiumento opus, quippe omnis coërcebatur intrinsecus spiritus. nec membris quidem talibus, per quae nouo admisso cibo uetus liquore posito pelleretur. Neque enim quicquam ex eo recedebat nec erat accedendi facultas cunctis coërcitis, sed corruptela partium intra se senescentium uicem quandam obtinebat cibatus. idemque ut ageret et pateretur etiam omnia mundi globus partibus suis intra se agentibus et perpetientibus. Nec uero [-31-] manus ei necessarias esse duxit, cum nihil superesset conprehendendum. nec pedes, quoniam ex septem motibus non locularis ei quisquam sed rationabilis conpetebat, qui animarum proprius est circuitus, neque ullum locum ex loco mutans ideoque in orbem fertur et uelut fixo circumuolat cardine. proptereaque rata et inerrabilis eius agitatio est.
Haec igitur aeterni dei prospicientia iuxta natiuum et umquam futurum deum leuem eum et aequiremum indecliuemque et a medietate undique uersum aequalem exque perfectis uniuersisque totum perfectumque progenuit. Animam uero in medietate eius locauit eandemque per omnem globum aequaliter porrigi iussit, quo tectis interioribus partibus extima quoque totius corporis ambitu animae circumdarentur. Atque ita orbem teretem in orbem atque in suum ambitum uoluit conuerti et moueri solum praecipuum, qui uirtutum praestantia sufficeret conciliationi propriae nec extraordinario cuiusquam indigeret auxilio. amicumque semper sibi ideoque summe beatum diuina potentia praeditum genuit.
Nec tamen eo quo nos ad praesens loquimur ordine ortum animae deus adnuit iunioremque et posteriorem corporibus eam fecit. neque enim decebat rem antiquiorem a post genita regi. sed hominibus mos est passim praepostereque et sine obseruatione ordinis fari. At uero deus tam antiquitate quam uirtutibus praeire animam naturae corporis iussit dominamque eam et principali iure uoluit esse circa [-32-] id quod tuetur. Itaque tertium animae genus excogitauit hoc pacto. Ex indiuidua semperque in suo statu perseuerante substantia itemque alia, quae inseparabilis corporum comes per eadem corpora scindere se putatur, tertium substantiae genus mixtum locauit medium inter utramque substantiam. eodemque modo ex gemina biformique natura, quippe cuius pars idem pars diuersum uocetur, tertium naturae genus commentus est, quod medium locauit inter indiuiduam et item coniugatione corporea diuiduam substantiam. triaque haec omnia in unam speciem permiscuit, diuersa illa natura concretioni atque adunationi generum repugnante. Quibus cum substantia mixtis et ex tribus in unum redactis rursum totum hoc unum diuisit in partes conpetenter, quo singulae partes constarent ex substantia diuersique et item eius, quod idem uocatur, gemina natura, diuisionem instaurans hactenus: unam sumpsit ex uniuerso primitus portionem. post quam duplicem eius quam sumpserat. tertiam uero sescuplam quidem secundae, triplam uero primitus sumptae. at uero quartam sumpsit duplicem secundae. quintam triplam tertiae. sexta fuit adsumptio partibus septem quam prima [-33-] propensior. septima sex et uiginti partibus quam prima maior. Quibus ita diuisis consequenter conplebat interualla duplicis et triplicis quantitatis ex uniuersitate partes secans etiam nunc et ex his interuallorum spatia conplens, quo singula interualla binis medietatibus fulcirentur. Medietatum porro altera quota parte limitis extimi praecellebat unum extimum limitem, tota praecellebatur ab alio extimo limite. altera pari summa et aequali ad numerum modo praecellebat et praecellebatur ab extimis. Natis itaque limitibus sescuplorum et item eorum quibus accedit pars sui tertia, quod genus a Graecis epitritum dicitur. item eorum quibus accedit pars sui octaua, qui numerus epogdous ab isdem uocatur: ex his nexibus illa prima spatia, id est epogdoi spatiis epitritorum omnium interualla conplebat, ita ut ad perfectam cumulatamque conpletionem deesset aliquid epitrito, tantum scilicet quantum deest habita conparatione ducentis quadraginta tribus aduersus ducentos quinquaginta sex. Et iam omne fere commixtum genus illud essentiae consumptum erat huius modi sectionibus partium. Tunc hanc ipsam seriem in longum secuit et ex una serie duas fecit easque mediam mediae in speciem chi Graecae litterae coartauit curuauitque in orbes, quoad coirent inter se capita. orbemque orbi [-34-] sic inseruit, ut alter eorum aduerso, alter obliquo circuitu rotarentur. Et exterioris quidem circuli motum eundem, quod erat eiusdem naturae consanguineus, cognominauit, interioris autem diuersum. Atque exteriorem quidem circulum, quem eundem cognominatum esse diximus, a regione dextera per sinistrum latus usque ad dexterum inflexit, diuersum uero per diametrum in sinistrum latus, eidem et simili illi circumactioni uirtute pontificioque rotatus dato. Unam quippe ut erat eam et indiuisam reliquit, interiorem uero scidit sexies septemque inpares orbes fabricatus est iuxta dupli et tripli spatia orbesque ipsos contraria ferri iussit agitatione: ex quibus septem tres quidem pari uelocitate, quattuor uero et sibimet ipsis et ad conparationem ceterorum inpari dissimilique sed cum ratione motu.
Igitur cum pro uoluntate patris cuncta rationabilis animae substantia nasceretur, aliquanto post omne corporeum intra conseptum eius effinxit mediumque adplicans mediae modulamine apto iugabat. Ast illa conplectens caeli ultima circumfusaque eidem exteriore conplexu operiensque ambitu suo ipsaque in semet conuertens diuinam originem auspicata est indefessae sapientisque et sine intermissione uitae. Et corpus quidem caeli siue mundi uisibile factum, ipsa uero [-35-] inuisibilis, rationis tamen et item modulaminis conpos cunctis intellegibilibus praestantior a praestantissimo auctore facta. Ut igitur ex eiusdem et diuersi natura cum essentia mixtis coagmentata indigete motu et orbiculata circuitione in se ipsam reuertens cum aliquam uel dissipabilem substantiam offenderit uel indiuiduam, facile recognoscit, quid sit eiusdem indiuiduaeque, quid item diuersae dissolubilisque naturae. causasque omnium quae proueniunt uidet et ex iis quae accidunt quae sint futura metitur. motusque eius rationabilis sine uoce, sine sono cum quid sensibile spectat circulusque diuersi generis sine errore fertur ueridico sensu et certa nuntiante cunctae animae, rectae opiniones et dignae credulitate nascuntur. Porro cum indiuiduum genus semperque idem conspexerit, ea quae sunt motu intimo fideliter nuntiante, intellectus et scientia conualescunt.
Quae quidem omnia in anima fieri eidemque insigniri palam est. Quam cum moueri et uiuere animaduerteret factum a se simulacrum inmortalis diuinitatis genitor suus, hilaratus inpendio multo magis ad exemplum eius aemulae similitudinis aliud specimen censuit excogitandum. Ut igitur [-36-] haec inmortalis et sempiterna, sic mundum quoque sensibilem animal inmortale constituit, sed animal quidem id quod est generale animal natura aeuoque exaequaturum. nam facto natiuoque operi cum aeuo societas congruere minime uidebatur. Quapropter imaginem eius mobilem numeroque serpentem factae a se machinae deus sociabat eam quae tempus dicitur, aeuo intacto et in singularitate perseuerante. Dies enim et noctes et menses et annos, qui ante caelestem exornationem non erant, tunc nascente mundo iussit existere, quae omnia partes sunt temporis. nosque haec cum aeuo adsignamus, id est solitariae naturae, non recte partes indiuiduae rei fingimus. dicimus enim fuit est erit. Ast illi esse solum conpetit iuxta ueram sinceramque rationem, fuisse uero et fore deinceps non conpetit. Haec quippe geniturae temporis proprie sunt. motus enim sunt unus praetereuntis, alter inminentis non aeui sed temporis. aeui quippe mansio perpetua et inmutabilis. Ergo neque iunior se neque senior, nec fuit nec erit nec patietur eorum aliquid quae sensibilis natura patitur, sed sunt haec omnia uices temporis imitantis aeuum. Ac de his quidem fors erit aptior deinceps disputandi locus.
Tempus uero caelo aequaeuum est, ut una orta una dissoluantur, si modo dissolui ratio fasque patietur. simul ut [-37-] aeuitatis exemplo similis esset uterque mundus. archetypus quippe omni aeuo semper existens est, hic sensibilis imagoque eius is est qui per omne tempus fuerit, quippe et futurus sit. Hac igitur dei ratione consilioque huius modi genituram temporis uolentis creari sol et luna et aliae quinque stellae, quae uocantur erraticae, factae sunt, quo tam partes temporis notarentur certa dimensione quam reditus anfractusque temporarii sub numeri conprehensionem uenirent. corporaque siderea fabricatus adsignauit uitalibus diuersae naturae motibus numero septem totidem corpora: lunae quidem iuxta terram in prima circumactione, solis uero in secunda, tum Luciferi et Mercurii conlocat ignes in eo motu, qui concurrit quidem solstitiali circuitioni, contraria tamen ab eo circumfertur agitatione. quare fit, ut conprehendant se inuicem et a se rursum conprehendantur hae stellae. Ceteros quoque siderum ortus et progressiones diuinae rationis ductu digessit in ordinem. Cuius exornationis causam explicare si quis uelit, plus erit opere ipso quod operis gratia sumitur. Uerum haec, si erunt ad id quo de agitur utilia, post exequemur. Igitur singulis uniuersisque apto et decenti sibi motu locatis, uidelicet iis quae consequens erat [-38-] tempori prouenire, nexibusque uitalibus ubi constricta corpora facta sunt animalia imperatumque didicerunt, ea quae diuersae naturae motus obliquus per directum eiusdem naturae motum uertens semet utpote constrictus circumferebat partim maiore partim minore circulo rotabantur, citius quidem dimensum spatium peragentia quae minore, tardius uero quae maiore, utpote ambitu circumacta prolixiore. Qua de causa fiebat, ut ex uniformi eiusdem naturae conuersione quae citius circuirent ab iis quae tardius circumferrentur conprehendentia conprehendi uiderentur. Omnes quippe circulos eorum uniformis et inerrabilis illa conuersio uertens in spiram et uelut sinuosum acanthi uolumen, quia gemino et contrario motu ferebantur, tum ipsa etiam cita et uolucris ea quae tardius a se recedebant proxima sibi semper ex consecutione faciebat. Atque ut rationabilis et consulta haec motuum uarietas et moderatio uisu quoque notaretur omniumque octo motuum perspicua esset chorea, igniuit lucem clarissimam deus rerum conditor e regione secundi a terra globi, quam lucem solem uocamus, cuius splendore caelum infraque inlustrarentur omnia numerusque omnium extaret animantium. Hinc ergo noctis dieique ortus ex eodem semper et inerrabili motu factus rata alternaque lucis atque umbrarum successione. mensis uero prouentus, cum lustrato luna circulo suo solem consequitur. anni, cum sol item [-39-] emensis anfractibus renouat exordia. Ceterarum uero stellarum circuitus neque notant neque dinumerant homines exceptis paucis, nec intellegunt discursus erroresque earum temporis esse genituram, in quo sit admiranda uarietas prouentuum caelestes tramites undique stellis uariantibus. Est tamen intellectu facile, quod perfectus temporis numerus perfectum annum conpleat tunc demum, cum omnium octo circumactionum cursus peracti uelut ad originem atque exordium circumactionis alterius reuertentur, quam semper idem atque uniformis motus dimetietur. Quam ob causam cetera quoque nata sunt astra, quae per caelum meantia conuersiones habent, ut quam simillimum esset omne hoc perfecto illi quod mente perspicitur animali aeuoque exaequatae naturae temporis socia natura nancisceretur imaginem.
Et iam fere cuncta prouenerant usque ad genituram temporis ad germanam conposita similitudinem exempli et ueritatis suae, nisi quod nondum hic mundus cuncta continebat animalia, perinde ut intellegibilis, ad cuius aemulationem fiebat. Hoc igitur quod deerat addebat opifex deus. atque ut mens, cuius uisus contemplatioque intellectus est, idearum genera contemplatur in intellegibili mundo, quae ideae sunt illic animalia: sic deus in hoc opere suo sensili [-40-] diuersa animalium genera statuit esse debere constituitque quattuor: primum caeleste, plenum diuinitatis. aliud deinde praepes aëriuagum. tertium aquae liquoribus adcommodatum. quartum quod terrena soliditas sustineret. Et diuini quidem generis ex parte maxima speciem ignis serena claritudine perpolibat, ut propter eximium splendorem nitoremque uidentibus esset uisurisque uenerabilis. Figuram porro eius figurae mundi intellegibilis adcommodans indeclinabiliter euenustabat totumque eum posuit in gremio prudentiae caeli, undique ineffabilis pulchritudinis ornamentis stipans eum et conuigetans ad aeternitatem. motumque eius circulis conuenientem et pro cuiusque natura commentus est: alterum circum se perque eandem orbitam semper obeuntem eademque semper deliberantem ac de isdem ratiocinantem, alterum uero talem, qui semper ultra procedere gestiens eiusdem atque inmutabilis naturae coërcitione intra obiectum eius rotabundus teneretur, quinque illis erraticis et contrariis sibi inuicem prohibitis motibus, ut uterque circulus esset in [-41-] optimo beatissimoque agitationis statu. Qua ex causa facti sunt summa diuinitate praediti omnes illi ignes siderei, qui nullos errores exorbitationesque patiuntur proptereaque in semet ipsos conuertuntur aeterno circuitu. At uero alii uagi palantesque ignes erroris causam habent eam, cuius in superioribus habita commemoratio est. Terram uero matrem et altricem omnium terrenorum animantium constrictam limitibus per omnia uadentis et cuncta continentis poli diei noctisque custodem locauit, antiquissimam et eximiae dignitatis deam ex eorum numero qui intra mundi ambitum continentur deorum. Stellarum uero choreas et alterius adplicationes ad alteram uariosque gyros, quos edunt admirabili uenustate iuxta ambitus circulorum, reditusque et anfractus ad eas sedes ex quibus progressae sunt, accessus etiam et recessus. cumque contiguae sibi inuicem fiunt, quales ex contagione sua condiciones accipiant quamque et cuius modi nanciscantur qualitatem ex uaria designatione. cumque, quod [-42-] aliquanto interuallo temporis fieri solet, certae stellae mersae ac latentes operiuntur, quae significent et mox aut aliquanto post futura portendant, uel cum insolitis horis curriculisque temporum rursus emergunt et adparent, quantos denuntient metus iis qui rationem motus earum intellegere possunt. cunctaque huius modi ratione atque orationibus persequi nihil agentis ac frustra laborantis est, maxime cum motus earum descriptioque sit a uisu atque oculis disputantis remota. Quapropter ea, quae de sideribus uisibilibusque diuinis potestatibus dicta sunt, satis superque dicta finem habeant suum.
At uero inuisibilium diuinarum potestatum, quae daemones nuncupantur, praestare rationem maius est opus, quam ferre ualeat hominis ingenium. Igitur conpendium ex credulitate sumatur. Credamus ergo iis qui apud saeculum prius, cum ipsi cognationem propinquitatemque diuini generis praeferrent, de natura deorum maiorum atque auorum deque genituris singulorum aeterna monumenta in libris posteritati reliquerunt. Certe deorum filiis aut nepotibus non credi satis inreligiosum. quamuis incongruis nec necessariis probationibus dicant, tamen quia de domesticis rebus [-43-] pronuntiant credendum esse merito puto. Sit igitur nostra quoque credulitas comes adseuerationi priscorum uirorum, quod Terrae Caelique filii sint Oceanus et Tethys, horum porro Saturnus et Rhea et Phorcus, Saturni porro et Rheae proles Iuppiter et Iuno et ceteri qui sunt in ore hominum ac mentibus et de quorum fraternitate fama celebratur. atque ex his alii nati sunt qui dii putantur.
His igitur omnibus, qui uel uidentur in conuexis caelestibus flammanti corpore uel non uidentur, natis atque altis diuinitatemque obtinentibus conditor uniuersitatis deus obseruanda iubet sancitque oratione tali: Dii deorum quorum opifex idem paterque ego, opera siquidem uos mea, dissolubilia natura, me tamen ita uolente indissolubilia. omne siquidem quod iunctum est natura dissolubile, at uero quod bona ratione iunctum atque modulatum est dissolui uelle non est dei. Quapropter, quia facti generatique estis, inmortales quidem nequaquam nec omnino indissolubiles, nec tamen umquam dissoluemini nec mortis necessitatem subibitis, quia uoluntas mea maior est nexus et uegetatior ad [-44-] aeternitatis custodiam quam illi nexus uitales, ex quibus aeternitas uestra coagmentata atque conposita est. Iubendi ergo quod iubeo causa haec est. Tria etiam nunc mortalia genera desunt uniuersitati, quibus carens uniuersa res perfectione indigebit. Erit porro inperfecta, si uniuersa mortalia genera intra conseptum suum mimime continebit. Oportet autem, si erit mundus perfectus futurus, -- proueniet porro hoc idem uirtute auctoritatis meae -- esse plenam uniuersi generis substantiam, quo animalibus singulis subpeditato uiuendi uigore ea quae sunt meliora proximam diuinitati fortunam dignitatemque sortiantur. Quapropter, ut et mortalia sint et uniuersa res non indigeat perfectione sed sit tota atque uniuersa uere, iubeo adgrediamini secundum naturam mortalium generum institutionem. Imitantes ergo meam iuxta effectum uestrum sollertiam ita instituite atque extricate mortalia ut, quibus consortium diuinitatis et adpellationis parilitas conpetit, diuina praeditum firmitate fingatis. erit uero tale quod uobis obsequi iustitiamque colere prospexeritis. Huius ego uniuersi generis sementem faciam [-45-] uobisque tradam. uos cetera exequi par est, ita ut inmortalem caelestemque naturam mortali textu extrinsecus ambiatis iubeatisque nasci cibumque prouideatis et incrementa detis ac post dissolutionem id faenus quod credideratis, facta secessione animi et corporis, recipiatis.
Haec dixit et demum reliquias prioris concretionis, ex qua mundi animam commiscuerat, in eiusdem crateris sinum refundens eodem propemodum genere atque eadem ratione miscebat. nec tamen eadem exoriebatur puritas serenitasque prouentuum nec tam inmutabilis perseuerantiae, sed secundae ac tertiae dignitatis. Coagmentataque mox uniuersae rei machina delegit animas stellarum numero pares singulasque singulis conparauit easdemque uehiculis conpetentibus superinpositas uniuersae rei naturam spectare iussit legesque inmutabilis decreti docuit ostendens, quod prima quidem generatio uniformis in omnibus eiusdemque ordinis esset futura, ne cui conpetens iustum aliqua ex parte a se minueretur. Oportebat porro satas eas certis legitimisque temporum uicibus piae nationis animalium quaeque praeter ceteras animantes deum suspiciant adferre frugem, esse autem naturam hominis geminam, cuius quod melius sit genus censendum fore uiri nomine. Cumque ex necessitate decreti corporibus inserentur corporeaque supellex uarie mutabitur quibusdam labentibus et aliis inuicem succedentibus membris, primo quidem sensum ex uiolentis passionibus excitari, post quem mixtam ex uoluptate tristitiaque cupidinem nasci, tum uero metum atque iracundiam ceterasque pedissequas [-46-] earum perturbationes diuerso adfectu pro natura sua permouentes. quas quidem si frenarent ac subiugarent iustam his lenemque uitam fore, sin uincerentur iniustam et confragosam. Et uictricibus quidem ad conparis stellae contubernium sedemque reditum patere acturis deinceps uitam ueram et beatam. Uictas porro mutare sexum atque ad infirmitatem naturae muliebris relegari secundae generationis tempore. nec a uitiis intemperantiaque discedentibus tamen poenam reiectionemque in deteriora non cessare, donec instituto meritisque congruas inmanium ferarum induant formas. pausamque malorum non prius fore, quam consecuta eas rata et eadem semper uolucris illa mundi circumactio cuncta earum uitia ex igni et aqua terraque et aëre contracta omnemque inluuiem deterserit, inconsultis et inmoderatis erroribus ad modum rationis temperiemque redactis, quo positis sordibus expiatae purificataeque demum ad antiqui uultus honestatem pertingere mereantur. Quibus cunctis fatalium legum promulgationibus in istum modum patefactis et expositis, ne qua penes se deinceps ex reticentia noxae resideret auctoritas, sementem fecit eius modi deus, ut partim in [-47-] terra, partim in luna generis humani iacerentur exordia, partim in ceteris quae instrumenta sunt temporis. Ea porro officia quae sementem sequuntur factis a se diis iniunxit, ut dixeram, maximeque formandorum corporum curam mortalium. ac si qua pars etiam tunc hominis animae residua superesset, cuius constitutioni nauanda opera uideretur, ceteraque omnia consequenter adgrederentur hortatus est, quae operis perfectio rerumque ordo deposceret. proque uiribus eniterentur, ut quam optime mortalis natura regeretur exceptis inprosperitatibus, quarum esset auctoritas et causa penes ipsos.
Quibus in istum modum digestis omnibus cum in proposito rerum creator maneret, intellegentes iussionem patris filii iuxta mandatam informationem inmortali sumpto initio mortalis animantis ex mundi materiis igni terraque et aqua cum spiritu faenus elementarium mutuati, quod redderetur cum opus foret, ea quae acceperant conglutinabant non isdem quibus ipsi [continebantur] nexibus, sed aliis ob inconprehensibilem breuitatem inuisibilibus gomphis. Itaque adparata materia circuitus inmortalis animae circumligabant inriguo fluidoque corpori. Circuitus porro ut torrenti rapido defluoque obligati neque tenebant neque tenebantur, sed ita [-48-] ui ferebantur et inuicem ferebant, ut totum quidem animal moueretur, praecipiti tamen et inordinata iactatione, quippe cum sex sine ratione raptaretur motibus, ultro citro, dextrorsum sinistrorsum, et item sursum deorsumque pergens atque oberrans. Inmenso quippe inrigante et inmoderate effluente gurgite, ex quo cibus et alimenta conparabantur, multo maior extrinsecus turba conflictatioque uexabat, cum corpus aliquod in raptatu incurrisset ignis offensionem uel etiam terrenam conplosionem, similiter aquae lubricas uiolentasque uentorum procellas, hisque interpellationibus omnibus per corpus ad animam commeantibus stimulata mens aestuaret. Qui quidem aestus propterea et initio et nunc usque sensus cognominantur maximos uiolentosque motus cientes, cum naturali deriuatione iugiter et sine intermissione effluente circuitus animae quasi quibusdam turbinibus simul quatiunt, illum quidem prouidum eius consultumque motum, scilicet eiusdem circuli cuius est orbiculata circumuolutatio, statuentes et contra, quam illa mouetur, operantes imperiumque eius respuentes. at uero diuersi circuli diuersis motibus incertisque famulantes usque adeo ut, quia limites duplicis illius et triplicis quantitatis et item interualla terna per utrumque latus epitritorum sescuplorumque et epogdoorum medietatibus confirmata dissolui a nullo quam ab eo solo qui iunxerat poterant, omni tamen iactationis genere diuexarent aduersis sibi inuicem motibus animam, totam eius substantiam diuerse distrahentes, ut una quidem feratur cum confirmationis [-49-] suae nexibus, uerum sine ratione utpote discordantibus motibus et deprauante rectum iter sensuum inlecebra. Propterea uarias inclinationes existere obliquas et contrarias et item resupinis casibus similes. ut si quis naturalem membris regionem mutans caput pro pedibus solo figat, pedes in altum pro capite sustollat: tunc, opinor, tam eius qui patitur quam eorum qui spectant dextrae quidem partes sinistrae, sinistrae uero dextrae uidentur inuicem. Id ipsum animae quoque circuitus patiuntur proptereaque errant in eiusdem diuersique generis contemplatione, cum quod diuersum, idem et quod est idem, diuersum inbecillitate discernendi autumant. estque haec eorum plena erroris et falsitatis opinio orta ex deprauatione sensuum, nec habet ullum certum ducem talis peragratio. cumque extra positi sensus pulsauerint animam uehementius omnemque eam possederint, tunc illa subiugata et seruiens pontificium aliquod potestatemque retinere falso putatur. eademque passionibus aegra et initio, cum incorporata est, et quamdiu perinde adficietur amens erit. At postquam incrementi nutricationisque tenui iam riuo meatus [-50-] effluet animaeque circuitus tranquilliore motu uiam suam peragent processuque temporis sedatiores erunt, utpote qui a naturae suae conpetenti motu minime exorbitent, facile iam diuersae naturae uitia bonitatemque et honestatem semper eiusdem cum alterius adpetitu, alterius uero detestatione secernent hominemque ita institutum plena et incolumi prudentia tuebuntur. Ac si ad hunc statum accedat auxiliatrix eruditionis honestae moderationisque diligentia, inmunis omni perturbatione atque aegritudine ducet aeuum. si negleget, claudum iter uitae serpens cum familiari demum stultitia reuocabitur ad inferna. Sed haec quidem nouissime prouenient meritis iam uitae locatis.
Nunc uero diuinae prouidentiae spectari pensum conuenit ex membrorum rationabili conformatione, quae suscipiendo uitali uigori caelestis adparabat prospicientia. Principio figuram capitis diuinae potestates, quibus informandi corporis erat officium concreditum, ex mundi figura mutuatae teretem globosamque finxerunt eidemque duos circuitus uenerandae diuinitatis innexuerunt. Est autem caput praeter ceterum [-51-] corpus honoratius et optimati quadam eminentia, cui reliqua membra dominanti parent atque obsequuntur iure meritoque subiecta, ne sine sede humiliter in imo plane iacens asperas, cum moueretur, terrenarum lacunarum offensiones procliuitatis et item decliuitatis incurreret, maxime cui esset necesse cuncta motuum genera experiri. Hac igitur de causa uehiculo corporis utpote arx sustinetur. Addita est crurum quoque et brachiorum porrigibilis et flexuosa substantia, ut tenendi omittendi, progrediendi resistendique usus ex arbitrio praesto foret eminente diuino capitis gestamine. Progrediendi porro commodius officium quam recedendi rata diuina mens ire ulterius mage quam recessim uoluit moueri. Priores quoque corporis partes meliores posterioribus iudicans in homine primo omnium e regione certa capitis personam subdidit uultus eamque adpellauit faciem. eidemque instrumenta, quae adminicularentur [-52-] prouidis animae motibus, adsignauit. Ex quibus primi luciferi oculorum orbes coruscant hac de causa dati. Duae sunt, opinor, uirtutes ignis, altera edax et peremptoria, altera mulcebris innoxio lumine. Huic igitur, ex qua lux diem inuehens panditur, domesticum et familiare corpus oculorum diuinae potestates commentae sunt. intimum siquidem nostri corporis ignem utpote germanum ignis perlucidi sereni et defaecati liquoris per oculos fluere ac demanare uoluerunt, ut per leues congestosque et tamquam firmiore soliditate pandos orbes luminum, quorum tamen esset angusta medietas subtilior, serenus ignis per eandem efflueret medietatem. Itaque cum diurnum iubar adplicat se uisus fusioni, tunc nimirum incurrentia semet inuicem duo similia in unius corporis speciem cohaerent, quo concurrunt oculorum acies emicantes quoque effluentis intimae fusionis acies contiguae imaginis occursu repercutitur. Totum igitur hoc similem eandemque sortitum passionem et ob indifferentem similitudinem eiusdem passionis effectum cum quid aliud tangit uel ipsum ab alio tangitur, tactuum motu diffundens se per omne corpus perque corpus usque ad animam porrigens sensum efficit qui uisus uocatur. At postquam in noctem discesserit [-53-] cognatus ignis, desertum lucis eius auxilio consortioque uelut uiduatum hebet utpote ad dissimile procedens, proptereaque inmutatum extinguitur nullam habens cum proximo tunc aëre naturae communicationem utpote splendore ignis carenti, uidereque desinit factum inlecebra somni. Etenim diuinae potestates salubre oculis tegmen palpebrarum machinatae sunt, quibus obductis uis illa ignis intimi coniuentia tegminis coërcetur, conpressaque fundit se per membra, mollitisque et relaxatis conualescit quies. Quae cum est uehementior motuum reliquiis, cuius modi erunt et quibus in locis reliquiae, talia pariaque somniorum simulacra nascentur, eorumque expergefactos quoque memoria comitabitur. At uero simulacrorum quae in speculis oboriuntur, umbrarum etiam quae in umida cernuntur superficie facilis adsecutio est. siquidem utriusque ignis tam intimi quam extra positi concursu incidente [-54-] in tersam aliquam leuemque materiae superficiem formatique in multas et uarias figuras simulacra ex leuigati corporis conspectu resultant. dexterae porro partes quae sunt sinistrae uidentur in isdem speculis insolito quodam more, propterea quod dexteris partibus uisus contra sinistram partem speculi, sinistris item contra dexteram positis, motu facto corporis ex aduerso partis eius unde motus fit, gesticulatur motus imago. At uero dexterae corporis partes dexterae ita ut sunt in speculis quoque, sinistraeque item sinistrae uidentur, cum ex coitu uisus et splendoris e speculo corpulentior conglobata imago recidet. quod fit, quotiens teres speculi serenitas hinc inde tumidioribus et prouectis in molem lateribus dexteram uisus partem in laeua speculi, laeuam item in dexteriora deiecit. Cuius speculi demum si talis facta erit conuersio, ut elatiores illae partes altera superior altera inferior locentur, resupini uultus adparebunt uidentis, splendore luminis e superiore margine cum summis [-55-] oris partibus et ipso capite ad inferiora deiectis. similis porro ut mento genisque ad superiora sublatis.
Qui quidem sensus famulantur actibus opificis dei summam optimamque et primariam speciem molientis. sed uulgo per semet ipsos sentire existimantur et agere aliquid: ut si quis non opifici sed serrae uel asciae tribuat effecti operis auctoritatem, cum a se plurimum distent causae et ea quae causam sequuntur. Licet enim corporea sint fundamenta omnium sensuum, quod tamen sentit, alienum a natura corporis excipit sensus puro et incorporeo uigore. Quippe corpora frigus et calorem, astrictionem et relaxationem recipiunt, non sentiunt. nec uero rationem intellectumque in rebus ratione prudentiaque agendis sciunt. Sed quod ex omnibus quae sunt intellectum prudentiamque habet, sola anima est. hoc porro inuisibile. at uero ignis et aqua ceteraeque materiae uisibilia sunt corpora. Oportet autem intellectus [et] disciplinae amatorem prudentissimae naturae principalem causam, non adminicula causae principalis inquirere. illas uero, quae ab aliis motae mouent alias, secundas existimandum. Nobis quoque igitur in eundem modum faciendum est et de utroque causarum genere disserendum, sed separatim [-56-] quidem de optimis, quae cum intellectu prudentiaque cuncta honesta et bona moliuntur, seorsum uero de iis, quae mente prudentiaque cassae temere et ut libet confusa et inordinata quae faciunt relinquunt. Et de oculorum quidem ministerii causa, ob quam nacti sunt eam quam habent uirtutem, satis dictum. De praecipua tamen utilitate operis eorum mox erit aptior disserendi locus. Uisus enim iuxta meam sententiam causa est maximi commodi plerisque non otiose natis atque institutis ob id ipsum quod nunc agimus. neque enim de uniuersa re quisquam quaereret nisi prius stellis sole caeloque uisis. At nunc diei noctisque insinuata nobis alterna uice menses annorumque obitus et anfractus nati sunt, eorumque ipsorum dinumeratio et ex dinumeratione perfectus et absolutus extitit numerus. tum temporis recordatio, quae naturam uniuersae rei quaerere docuit curamque inuestigationis iniecit mentibus quasi quoddam seminarium philosophiae pandens, quo bono nihil umquam maius ad hominum genus a diuina munificentia commeauit. Hoc igitur maximum beneficium uisus oculorumque esse dico. minora [-57-] alia praetereo quibus, qui a philosophia remoti sunt, carentes debiles caecique maestam uitam lugubremque agunt. Nobis uero causa dicenda demonstrandaque uidetur diuini muneris, quod prouidentia commenta est salubriter hactenus. Deum oculos hominibus idcirco dedisse, ut mentis prouidentiaeque circuitus, qui fiunt in caelo, notantes eorum similes cognatosque in usum redigerent suae mentis circuitusque animae, qui animaduersiones seu deliberationes uocantur, quam simillimos efficerent diuinae mentis prouidis motibus placidis tranquillisque perturbatos licet, confirmatoque ingeneratae rationis examine, dum imitantur aplanem mundi intellegibilis circumactionem, suae mentis motus erraticos corrigant. Eadem uocis quoque et auditus ratio est ad eosdem usus atque ad plenam uitae hominum instructionem datorum, siquidem propterea sermonis est ordinata communicatio, ut praesto forent mutuae uoluntatis indicia. quantumque per uocem utilitatis capitur ex musica, totum hoc constat hominum [-58-] generi propter harmoniam tributum. Harmonia uero, id est modulatio utpote intentio modificata, cognatas et uelut consanguineas habens commotiones animae nostrae circuitionibus, prudenter utentibus Musarum munere temperantiaeque causa potius quam oblectationis satis est commoda, quippe quae discrepantes et inconsonantes animae commotiones ad concentum exornationemque concordiae Musis auxiliantibus reuocet. Rhythmus autem datus est ut medela contra inlepidam numerorumque et modorum nesciam gratiaeque expertem in plerisque naturam.
Nunc quoniam cuncta exceptis admodum paucis executi sumus, quae prouidae mentis intellectus instituit, oportet de illis etiam, quae necessitas inuehit, dicere. Mixta siquidem mundi sensilis ex necessitatis intellegentiaeque coetu constitit generatio, dominante intellectu et salubri persuasione rigorem [-59-] necessitatis adsidue trahente ad optimos actus. Itaque uicta et parente prouidis auctoritatibus necessitate prima rerum mundique exordia constiterunt. Si quis ergo uere iuxtaque meram fidem mundi huius institutionem insinuaturus erit, hunc oportet erraticae quoque causae speciem praemonstrare. Quod ita demum commode fiet, si ad eorum quae erroribus inplicantur originem facto recursu, perinide ut in iis quae ex mente sunt fecimus, genituram substantiamque eorum ab exordio retexamus naturamque ignis et terrae, ceterarum item materiarum, ex quibus mundi sensilis coagmentata molitio est, consideremus. nec naturam modo ueram illam ueterem, quae fuit ante concretionem, sed antiquas etiam ipsorum elementorum perpessiones. Nullus quippe ad hoc usque tempus genituram eorum indicauit, sed tamquam scientibus, quid sit ignis et cetera, sic loquimur et dicimus initia uniuersitatis, constituentes ea quae ne syllabarum quidem locum uicemque pro ueri examinis ratione obtinent. Nostra igitur haec est professio nihil ad praesens de uniuersitatis uel initio uel initiis, ut quidam putant, esse dicendum. non quo sit ullum inpedimentum praeter inextricabilem difficultatem, sed quod ita instituto sermone sit inpossibile admodum perueniri ad explanationem rei. Neque igitur uos id expectetis, nec ego mihi persuadeam posse me tantum et tanti [-60-] oneris sustinere. Atque illud potius obseruabo, quod initio sermonis precario petiui, in rebus imaginariis procliuibusque ad fallendum rationibus rerum earundem uerisimilibus adsertionibus imaginariisque contentus sim initia singulorum et uniuersorum originem pandens. Deum ergo etiam nunc auxiliatorem inuocabimus ante auspicium dictionis, liberatorem ex turbida et procellosa coepti sermonis iactatione.
Erit ergo initium tale demum uniuersae imaginariae rei, eademque magnificentius diuidetur. Etenim tunc duae modo species ueniebant in diuisionem. at nunc tertium quoque aliud oborietur genus. Quippe in prioribus duo nobis satis abunde sufficere uidebantur: unum perpetuum carens generatione exemplaris eminentiae, alterum simulacrum et imago eius aeternitati propagata secundae generationis idque uisibile. At uero tertium tunc quidem minime diuisimus. at nunc inpositura nobis necessitatem ratio uidetur ire obuiam manumque conserere aduersum inexpugnabilem omni ratione et omni eloquio fraudem crassis tenebris inuolutam. Quam igitur eius uim quamue esse naturam putandum est? Opinor omnium quae gignuntur receptaculum est et quasi quaedam nutricula. Atque hoc quod de ea dicitur uerum est quidem, sed dicendum uidetur paulo apertius. Est tamen arduum eo [-61-] magis, quod praeconfundi mentis aciem necesse est et aestuare tam de igne quam ceteris materiis, qu” magis aquam iure aquam dici putarique oporteat quam terram, cum nulla sit certa et stabilis proprietas corporum, quae cuiusque indicet naturalem germanitatem. Principio ut de aqua, cuius modo fecimus mentionem, ordiamur: cum astringitur in glaciem, certe saxum terrenaeque soliditatis corpus et minime fusile adparet. eadem haec ignita et diffluens discretaque uarie in umorem spiritum et aërias auras dissoluitur. aër porro exustus ignem creat, rursumque extinctus ignis aëra corpulentior factus instituit. aër item crassior factus in nubes nebulasque concrescit. quibus elisis et expressis pluuiae stagnorumque et fontium largitas, demumque ex aqua terrenae moles aggerantur. Atque ita circuitu quodam uires fomentaque generationis corporibus inuicem sibi mutuantibus nec in una eademque forma perseuerantibus quae tandem erit certa eorum et a cunctatione semota conprehensio? Nulla certe. Quapropter de cunctis huius modi mutabilibus ita est habendum. Hoc quod saepe alias aliter formatum nobis uidetur et plerumque iuxta ignis effigiem, non est, opinor, ignis sed igneum quiddam, nec aër sed aërium, nec omnino quicquam uelut habens ullam stabilitatem. Denique [-62-] ne pronominibus quidem ullis signanda sunt, quibus in demonstratione uti solemus cum dicimus hoc uel illud. fugiunt enim nec expectant eam adpellationem, quae de iis tamquam existentibus habetur. Igitur ignem quoque eum esse uere putandum qui semper idem est, et omne cuius proprietas manet. At uero id, in quo fieri singula haec uidentur et demum dissolui pereuntiaque ad alias inde transire formas, solum illud adpellandum puto certo pronomine. recte quippe de eo dici posse hoc uel illud. Porro quod recipit qualitatem uel etiam uerti potest in contrarias qualitates, calidum dici uel candidum. proprioque et certo nomine adpellari, quod sit incertum et mutabile, minime conuenire. Sed, opinor, apertius etiam nunc de eodem erit dissertare conandum. Si quis enim cunctas formas figurasque ex una eademque auri materia fictas iugiter et sine intermissione in alias atque alias reformet: tunc, si quis electa qualibet una figura quaerat quae sit, opinor posse firme et diligenter ac sine reprehensione responderi aurum illud esse, nec addere trianguli cylindriue cuiusue alterius formae uidebitur. Eadem et consimilis ratio difficultasque in ea natura, quae cuncta recipit corpora, reperitur. haec quippe minime recedit ex [-63-] condicione propria. recipit enim cuncta nec ullam ex isdem formam trahit. et cum uelut intra gremium eius formentur quae recipiuntur, ipsa informis manet estque usus eius similis molli cedentique materiae, in quam inprimuntur uaria signacula. moueturque et conformatur omnimode ab introeuntibus, ipsa nec formam nec motum habens ex natura sua. Quae uero ingrediuntur, formas mutant aliasque alia et diuersa cernuntur. eademque quae introeuut et egrediuntur simulacra sunt uere existentium rerum miro quodam uixque explicabili modo formata ab isdem uere existentibus rebus, quem ad modum mox demonstrare nitemur pro uiribus. At uero nunc trinum genus animo sumendum est: quod gignitur, item aliud in quo gignitur, praeterea tertium ex quo similitudinem trahit mutuaturque quod gignitur. Decet ergo facere conparationem similitudinemque inpertiri illi quidem quod suscipit matris, at uero unde obuenit patris, illi autem naturae quae inter haec duo est prolis. Simul ita intellegendum est fieri non posse, ut una existat facies, quae omnes rerum omnium formas uultusque contineat uariaque corporis undique ora demonstret, nisi subiecto prius informi aliquo corporum gremio, perinde ut quae in picturis substernitur infectio decolor ad colorum lumina subuehenda. Etenim si erit alicuius eorum quae in se recipit simile receptaculum, cum quid [-64-] obueniet dissimile iis quibus simile est, discordabit, opinor, uultus eius cum introgressi corporis uultu nullamque exprimet similitudinem. Ex quo fit, ut receptaculi sinus nullam propriam naturaliterque expressam habeat figuram, proptereaque informis intellegatur omni quippe forma carens, ut qui odora pigmenta conficiunt ante omnia curant, ut nullius sint odoris proprii quae condientur, susceptura uidelicet umidos sucos odoraminum. et qui materiis mollibus inpressionique cedentibus insignire formas aliquas uolunt, pure leuigatas adparant nec ullam omnino formam in adparata leuigatione adparere patiuntur. sic ei, quod omnibus rerum omnium formis et figuris aeternae uitae mansurisque per saecula recte insignietur, nulla omnino propria species falsa opinione tribuenda est. Ideoque facti generati uisibilis animalis matrem corporeaeque substantiae receptaculum neque terram neque aquam nec uero ignem uel aëra nec quicquam aliud, quod ex iis creatum est, nec uero ex quibus haec ipsa subsistunt adpellandum, sed inuisibilem potius speciem quandam et informem capacitatem mira quadam et inconprehensibili ratione inter nullam et aliquam substantiam nec plane intellegibilem nec plane sensibilem positam, sed quae ex iis quae in ea commutantur [-65-] intellegi tamen posse uideatur. Ignis quidem pars eius ignita, umectata uero pars eiusdem aqua, si modo expertis rei pars ulla dici potest. terra quoque et aër ratione illa, si qua forte simulacra eorum recipit in se. de quibus singulis huius modi tractatus instituendus uidetur. Estne aliquis ignis seorsum positus et incommunicabilis, item ceterae species, quas concipientes mente dicimus semper separatas a coetu corporearum specierum fore archetypa exemplaria rei sensilis, an haec sola sunt quae uidentur quaeque corporis intentione sentimus, nec praeter haec ulla sunt uspiam, sed frustra praesumitur esse intellegibiles species, quarum sint imagines sensiles, easque nihil aliud esse quam uerba? Quod quidem neque inexaminatum relinqui placet nec ad prolixum natura sua tractatum minime pertinens ad rem uerborum agmen addendum. At uero si quis amplae rei finis disceptationem conpendio dirimet, hunc certe asciscere operae pretium facientis est. Ipse igitur, quid de hac re sentiam, dicam. Si intellectus itemque uera opinio duae res sunt, necesse est haec ipsa per semet esse intellectu potius quam sensibus adsequenda. sin uero, ut quibusdam uidetur, uera opinio ab intellectu nihil differt, omnia quae corporea sentimus [-66-] certa habenda sunt. Sed opinor duo esse dicendum, propterea quod utraque magna differentia distant. quippe quorum alterum doctrina nobis insinuet, alterum persuasionis adsumptio. et alterum quidem semper cum ratione uera, porro sine ulla ratione alterum. item alterum nulla persuasione transducibile, alterum nutans incertumque semper et deriuabile. quid quod rectae opinionis omnis uir particeps, intellectus uero dei proprius et paucorum admodum lectorum hominum? Quod cum ita sit, fatendum est esse eius modi speciem semotam a sensibus in semet locatam sine ortu sine occasu, quae neque in se recipit quicquam aliunde neque ipsa procedit ad aliud quicquam, inuisibilem insensilem, soli mentis intentioni animaduersionique perspicuam. Porro quod ab hoc secundum est, natiuum sensile sustentabile consistens aliquo in loco et inde rursum cum inmutatione et interitu recedens, sensibus et opinione noscendum. Tertium genus est loci, quod ne ad interitum quidem pertinet. sedem porro praebet iis quae generantur, sed ipsum sine sensu tangentis tangitur adulterina quadam ratione opinabile. Denique cum id animo intuemur, patimur quod somniantes. putamus enim [-67-] necesse est, ut omne quod est in aliquo sit loco positum regionemque obtineat ullam. porro quod neque in terra neque in caelo sit, minime existere. Ob quam deprauationem itemque alias consanguineas ne in reputatione quidem et consideratione uere existentis uereque peruigilis naturae mente consistimus propter huius modi somnia, cum ne imaginari quidem ullam huius lubricae speciem formamque ualeamus. Propriam quippe nullam habet et habere omnes uidetur, cum intra gremium eius conuersione ad aliud ex alio formae transfigurantur. idemque hoc inter alteram aliquam et nullam substantiam positum inuenitur. suam nullam habet, nec tamen nihil est. At enim uere existentium rerum adsertio perspicua rationis luce firmantur docens, dum quidem hoc erit aliud itemque illud aliud, neutrum in neutro posse consistere nec simul idem unum et duo fieri.
Haec est meae quidem sententiae mens esse et ante [-68-] mundi quoque sensilis exornationem fuisse tria haec: existens locum generationem. Igitur generationis nutriculam umectatam modo, modo ignitam, terraeque item et aëris formas suscipientem ceterasque pedissequas passiones perpetientem omniformem uisu uideri. quod tamen priuatim neque similibus uiribus neque exaequatis potentiis instruatur, nihil esse eius aequale, sed undique uergentem et in pronum uel absonum praeponderantem agitari quidem materiis agitantibus inuicemque reciproco pulsu pulsare atque agitare materias. Ex quo fluctu turbatas materias in diuersa raptari discernique a se, perinde ut quae in frumenti purgatione pistoriis instrumentis motu et excussione discerni uidemus grauia quidem et solida seorsum, tenuia uero et leuia in aliam partem. sic illa quattuor uelut in euripo fluctuante iactari, uel machina quadam facta ad motus ciendos dissimillima quaeque a dissimillimis plurimum, aliqua uero similitudine sociata nequaquam disparari, proptereaque sedibus fuisse diuisa ante mundi scilicet exornationem. Ac tunc quidem erat huius modi rationis expers rerum inordinata confusio. sed ubi cuncta redigi ad modum placuit, ignem primo terramque [-69-] et aëra atque aquam concinnauit opifex deus, non talia ut nunc sunt, sed quae praeferrent elementorum uestigia in eo squalore ac deformitate, qui adparet in iis, quibus diuina deest prospicientia. nunc uero singulis luce ac specie tributa numerus quoque inlustratorum omnium genituram sequebatur pulchris omnibus ex non talibus quondam institutis. Nunc iam ordinationem genituramque eorum singillatim demonstrari conuenit nouo quidem et inusitato genere demonstrationis, uerum uobis, qui omnes eruditionis ingenuae uias peragraueritis, neque incognito et ex leui admonitione perspicuo.
CHALCIDII IN PLATONIS TIMAEUM
COMMENTARIUS
I. Timaeus Platonis et a ueteribus difficilis habitus est atque existimatus ad intellegendum non ex inbecillitate sermonis obscuritate nata, -- quid enim illo uiro promptius? -- sed quia legentes artificiosae rationis, quae operatur in explicandis [-70-] rerum quaestionibus, usum non habebant stili genere sic instituto, ut non alienigenis sed propriis quaestionum probationibus id quod in tractatum uenerat ostenderetur. Illa enim demum certa est probatio, quae congruis adcommodatisque rationibus quaestiones reuelat: ut si de motu stellarum oriatur aliqua cunctatio, ex ea disciplina quae astronomia dicitur demanet adsertio. si de fidium uarietate et de eo qui ex diuersis uocibus sonisque nascitur concentu tractatus habeatur, musicae remediis cunctatio sopiatur. et prorsus id teneatur institutum, quod a peritissimis medicis usque quaque obseruari solet, cum pro natura uulnerum auxilia medicamentorum adhibent in medendo.
II. In hoc porro libro cum de statu agatur uniuersae rei, omniumque eorum quae mundus conplectitur causa et ratio praestetur, necesse fuit multas et uarias existere quaestiones: de planis figuris. de solidis corporibus. de incorporatione animae uiuificantis sensibilem mundum. de motu eius et agitatione perpetua. de stellarum discursibus ratis et errantibus. Cunctis certarum disciplinarum artificialibus remediis occurrendum erat: arithmeticis astronomicis geometricis musicis, quo singulae res domesticis et consanguineis rationibus explicarentur. Ideoque iis, qui in artificialium usu non fuerant, tamquam alienigenum sermonem ignorantibus minime probabantur. Porro aliis, qui unam aliquam ex disciplinis perceperant, id solum quod sciebant recognoscentibus probabatur, cetera ignorationis obscuro latebant.
[-71-] III. Ex quo adparet hoc opus illis propemodum solis elaboratum esse ac uideri, qui in omnium fuerant huius modi scientiarum usu atque exercitatione uersati. Quos cum oporteret tantam scientiae claritudinem communicare cum ceteris, infelicis inuidiae detestabili restrictione largae beatitudinis fusionem incommunicabilem penes se retinuerunt.
IV. Itaque quia iubentibus uobis mos erat gerundus, licet ea quae iubebantur potiora essent, quam sustinere mediocre ingenium ualeret, sola translatione contentus non fui ratus obscuri minimeque inlustris exempli simulacrum sine interpretatione translatum in eiusdem aut etiam maioris obscuritatis uitio futurum. Et ea quae mihi uisa sunt in aliqua difficultate sic interpretatus sum, ut ea sola explanarem quae incognitarum artium disciplinarumque ignoratione tegerentur. Erat enim adrogantis et uelut ingeniis legentium diffidentis ea quae communi omnium intellegentiae paterent superstitiosa interrogatione frustra retexere. Denique de principio libri, quo simplex narratio continebatur rerum ante gestarum et historiae ueteris recensitio, nihil dixi. rationem tamen totius operis et scriptoris propositum et ordinationem libri declaranda esse duxi.
V. Nam cum pridie Socrates decem libris omnibus de re publica disputasset, ad quem tractatum non ex principali causa sed ex consequenti descenderat, -- siquidem cum de iustitia quaeri coeptum fuisset, quam definierat Thrasymachus orator eam esse quae huic prodesset qui plurimum posset, Socrates contra docuisset immo eam potius quae iis prodesset [-72-] qui minimum possent -- ut inlustriore uteretur exemplo, si eam non in unius hominis ingenio sed in urbis alicuius populosae frequentia populari scrutaretur: imaginem quandam depinxit urbis, quae iustis moribus institutisque regeretur et conuenienti legibus felicitate frueretur, contraque si quando degenerasset ab institutis, quam inprospera esset ei ciuitati quamque exitiabilis mutatio morum futura.
VI. Igitur cum in illis libris quaesita atque inuenta uideretur esse iustitia quae uersaretur in rebus humanis, superesseet autem ut naturalis aequitatis fieret inuestigatio, huius tanti operis effectum quod ingenio suo diceret onerosum Socrates, Timaeo et Critiae et Hermocrati delegandum putauit. atque illi munus iniunctum receperunt. Ex quo adparet in hoc libro principaliter illud agi, contemplationem considerationemque instituti non positiuae sed naturalis illius iustitiae atque aequitatis, quae inscripta instituendis legibus describendisque formulis tribuit ex genuina moderatione substantiam. perindeque ut Socrates, cum de iustitia dissereret qua homines utuntur, induxit effigiem ciuilis rei publicae, ita Timaeus Locrensis ex Pythagorae magisterio astronomiae quoque disciplinae perfecte peritus eam iustitiam qua diuinum genus aduersum se utitur in mundi huius sensilis ueluti quadam communi urbe ac re publica uoluit inquiri.
[-73-] VII. Nunc ordinatio libri et species reuelanda est.
I. Quaeritur primo de genitura mundi.
II. Dehinc de ortu animae.
III. Tum de modulatione siue harmonia.
IV. De numeris.
V. De stellis ratis et errantibus, in quarum numero sol etiam constituitur et luna.
VI. De caelo.
VII. De quattuor generibus animalium, hoc est caelestium praepetum nantium terrenorum.
VIII. De ortu generis humani.
IX. Causae cur hominum plerique sint sapientes, alii insipientes.
X. De uisu.
XI. De imaginibus.
XII. Laus uidendi.
XIII. De silua.
XIV. De tempore.
XV. De primis materiis siluestribus et perpessionibus earum.
XVI. De diuersis umoribus corporum et phlegmate.
XVII. De sensibus odorationis et gustatus.
XVIII. De colorum uarietate et conuersione ex alio in alium quaeque coloribus similia sunt.
[-74-] XIX. De principali uitalis substantiae.
XX. De anima et partibus eius et locis.
XXI. De corporis membris et artubus.
XXII. De nationibus diuersarum gentium.
XXIII. De aegritudine corporis.
XXIV. De aegritudine animae.
XXV. De medela utriusque materiae.
XXVI. De uniuerso mundo et omnibus quae mundus conplectitur.
XXVII. De intellegibili deo. Quorum omnium singillatim secundum ordinem libri expositio fiet.
I.
DE GENITURA MUNDI.
VIII. Iam ut doceat mundi corpus perfectum esse, -- perfecta porro corpora sunt solida quae ex tribus constant: longitudine latitudine crassitudine -- prius epipedas, hoc est planas figuras quae longitudinem modo et latitudinem, nullam uero profunditatem habent, exponit. Quibus ait unam sufficere medietatem, quippe duo distantia una media interiectione continuari habente aliquam inter duo illa distantia cognationem, sic dicens: Cum enim ex tribus uel numeris uel molibus uel potentiis medietas imo perinde quadrat ut summitas medio, rursumque ut imum medio sic medietas summo: tunc certe medietas a summo et item imo nihil differt. rursumque extimis [-75-] illis ad medietatis condicionem atque ad eiusdem parilitatem redactis cum medietas quoque extimorum uicem suscipit, fit, opinor, ut tota materia una et eadem ratione societur. eoque pacto eadem sibi erunt uniuersa membra, quippe quorum sit una condicio. unis porro effectis membris unum erit atque idem totum. (p. 31C-32A.)
IX. Utitur probatione arithmetica. Sit ergo descripta trigemina figura quae ostendat, quatenus si duo distent a se una media continuentur cognata interiectione. (uide descriptionem I. [Calcidius, 75; text: VI, XII, XXIV] [CHALTIM 01GF]) Quadrati, quod principe loco descriptum est, sit unum latus in momentis uerbi causa duobus, aliud latus in momentis tribus. hoc subputatum facit aream totius perfecti quadrati momentorum sex, bis enim tria sunt sex. Ultimi uero quadrati et distantis primo sit demum latus unum momentorum quattuor, aliud latus momentorum sex. hoc subputatum facit aream integri quadrati momentorum uiginti quattuor, quater enim sex uiginti quattuor sunt. Haec autem medietas quae est in duodecim et ita adhaeret, ut inpulsa extima quadrata continuatura uideatur, cognata est extimis. siquidem quota parte minor est imo, id est dimidia, tota maior est summo, [-76-] siquidem duodecim uiginti quattuor dimidia pars sit. summa rursum uiginti quattuor posita in imo sit duodecim, quae est in medio dupla. summa item media summae superioris dupla, bis sex enim duodecim.
X. Ita dimidietatis et dupli ratione sociantur et fit extimorum limitum et medietatis una eademque condicio. Quid quod medietas de extimis nascitur? Siue enim summi limitis minorem summam cum imi limitis maiore summa multiplicauero seu contra summi limitis maiorem summam cum imi limitis minore summa contulero multiplicans, utraque hac uia nascitur duodecim numerus. tam enim bis sex quam ter quaterni duodecim fient.
XI. Haec eadem distantium a se duum continuatio unius interiectu medietatis geometricis etiam probationibus reuelatur. Sint ergo etiam nunc descriptae figurae. Duas uero ex aduerso positas lineas parallelogrammas geometrici adpellant, consequenter etiam planas quadraturas parallelogramma. [-77-] Propositum est probare, quem ad modum duum parallelogrammorum similium unum medium inueniatur quod ratione non careat. (uide descriptionem II. [Calcidius, 77; text: [Alpha], [Beta], [Gamma], [Delta], [Epsilon], [Zeta], [Eta], [Theta]] [CHALTIM 01GF]) Sint igitur duo similia parallelogramma, quibus adsistunt Graecae litterae [Alpha][Gamma][Theta], habentia aequales angulos, unum qui est sub [Beta][Gamma][Delta] ei qui est sub [Eta][Gamma][Zeta]. Porro ubi aequales anguli, latera pro conpetenti erunt. ut enim est [Beta][Gamma] latus iuxta [Gamma][Zeta] latus, ita [Delta][Gamma] latus iuxta [Gamma][Eta] latus. Dico duum horum similium parallelogrammorum inueniri medium aliud rationabile. Sit quippe directum [Beta][Gamma] latus [Gamma][Zeta] lateri: erit igitur etiam [Delta][Gamma] latus [Gamma][Eta] lateri directum. et directis lineis [Alpha][Delta] et [Theta][Zeta] agantur extimae lineae [Delta][Epsilon] et [Zeta][Epsilon], conpleaturque hoc pacto omnis figura. Ut igitur [Beta][Gamma] latus iuxta [Gamma][Zeta] latus, ita [Beta][Delta] parallelogrammum iuxta [Delta][Zeta] parallelogrammum, sunt enim in eadem quadratura [Alpha][Epsilon][Beta][Zeta]. rursumque ut [Delta][Gamma] latus iuxta [Gamma][Eta] latus, sic et parallelogrammum [Gamma][Epsilon] iuxta [Zeta][Eta] parallelogrammum, sunt enim haec quoque in quadratura [Delta][Eta][Epsilon][Theta]. Ut ergo [Beta][Delta] parallelogrammum iuxta [Delta][Zeta] parallelogrammum, sic item [Delta][Zeta] parallelogrammum iuxta id quod subter est [Gamma][Theta] parallelogrammum. Inuentum est ergo unum medium, id est [Delta][Zeta] parallelogrammum, inter duo similia parallelogramma, quod fieri debuit.
XII. Nihilo minus etiam in triangularibus formis medietatis insertio consideratur in huius modi forma. Propositum [-78-] est probare, quem ad modum duum triangulorum similium unum medium conpetens inueniatur. (uide descriptionem III. [Calcidius, 78; text: [Alpha], [Beta], [Gamma], [Delta], [Epsilon]] [CHALTIM 01GF]) Sint duo similia triangula limitata Graecis litteris, unum [Alpha][Beta][Gamma][Alpha], alterum [Delta][Beta][Epsilon][Delta] aequis angulis: uno qui est sub [Alpha][Beta][Gamma], altero qui est sub [Delta][Beta][Epsilon]. Ubi autem aequales anguli, etiam latera pro conpetenti erunt. ut enim [Alpha][Beta] latus iuxta [Beta][Epsilon] latus, sic [Gamma][Beta] latus iuxta [Beta][Delta] latus. Dico horum duum similium triangulorum unum medium conpetens inueniri. Sit enim concessum directum esse [Alpha][Beta] latus [Beta][Epsilon] lateri, erit etiam [Gamma][Beta] latus directum [Beta][Delta] lateri. et coniungat ducta linea in directum latus quod est [Alpha][Delta]. Ergo ut est [Alpha][Beta] latus iuxta [Beta][Epsilon] latus, sic [Beta][Delta][Epsilon][Beta] triangulum iuxta [Delta][Beta][Alpha][Delta] triangulum. sub eadem quippe altitudine sunt [Alpha] litterae. Ut autem [Gamma][Beta] latus iuxta [Beta][Delta] latus, sic [Delta][Beta][Alpha][Delta] triangulum iuxta [Alpha][Beta][Gamma][Alpha] triangulum. sunt enim sub eadem haec quoque altitudine [Alpha] litterae. Erit ergo ut [Delta][Beta][Epsilon][Delta] triangulum iuxta [Delta][Beta][Alpha][Delta] triangulum, sic item [Delta][Beta][Alpha][Delta] triangulum iuxta [Alpha][Beta][Gamma][Alpha] triangulum. Duum ergo similium triangulorum, id est [Alpha][Beta][Gamma][Alpha] et [Delta][Beta][Epsilon][Delta], inuentum est unum medium triangulum, id est [Delta][Beta][Alpha][Delta], quod faciendum erat.
XIII. Igitur, inquit, si mundi corpus longitudinem et latitudinem solam, soliditatem uero nullam habere deberet essetque huius modi qualis est perfectorum [-79-] corporum superficies, una medietas sufficeret ad semet ipsam uinciendam et extimas partes. Nunc quoniam soliditate opus erat mundano corpori, solida porro numquam una sed duabus medietatibus uinciuntur, idcirco mundi opifex inter ignem terramque aëra et aquam inseruit libratis isdem elementis salubri modo, ut quae cognatio est inter ignem et aëra, eadem foret inter aëra et aquam, rursum quae inter aëra et aquam, haec eadem in aquae terraeque societate consisteret. (p. 32AB.) Mundi corpus solidum esse dicit et globosum. Huius modi autem corpora duabus medietatibus uinciuntur, quatenus ut in effigie pilae et in illo ambitu. est quippe aliqua longitudo, est etiam latitudo, quas dimetimur inpresso puncto in medietate summitatis, ad quam medietatem undique ab ambitu aequales lineae porriguntur. Una igitur haec medietas in superficie sita est, altera in profundo, ad quam punctum illud peruenit, si deprimatur usque ad altitudinem mediam.
XIV. Qua de causa geminis existentibus medietatibus non, ut in planis figuris, semel est facienda multiplicatio sed bis. Quippe illic duo latera describebamus, quorum alterum in duobus momentis, alterum in tribus constituebamus, duoque ad tria multiplicantes inueniebamus nasci senarium numerum. At in his solidis formis propter geminam medietatem geminabitur multiplicatio: ut cum ex duobus et tribus multiplicatis natus erit idem senarius iuxta unius interim medietatis rationem. iuxta alterius quoque medietatis, quae forte erit in numero [-80-] quaternario, quater sex subputemus. atque ita omnis summa siue numeri siue molis seu qualitatis in uiginti quattuor partibus inueniatur. Et quoniam mundi summitas, id est ignis, solidum corpus existens habet illa tria, longitudinem latitudinem soliditatem, sed non peraeque, siquidem in illo igne plus est claritudinis, aliquanto minus moderati caloris, exiguum uero soliditatis, in terrae autem globo plus sit soliditatis, aliquantum uero umoris, perexiguum lucis: aëris et aquae duae medietates quam habeant cognationem cum supra memoratis elementis intellegamus.
XV. Descriptio solidarum figurarum cum numeris suis iuxta arithmeticam disciplinam. (uide descriptionem IV. [Calcidius, 80; text: II, III, IV, VI, VIII, XII, XXIV, XLVIII, XCVI, CXCII] [CHALTIM 02GF]) Harum solidarum formarum cognatio numerorum indicatur consortio. siquidem primi limitis summa dimidia pars sit secundi limitis summae, nam uiginti quattuor numerus quadraginta octo numeri dimidia pars est. secunda item tertiae et haec quarti limitis summae dimidietas. aeque retrorsum quoque postrema tertiae dupla, tertia item secundae dupla et primae secunda. Atque his mediis duabus, quae inter duas extimas formas inseruntur, genitura est de isdem extimis. est enim primi limitis medietas in potiore numero, id est senario, qui nascitur ex multiplicatis summis minoribus, bis tribus. est item nouissimi limitis in minore numero medietas, id est octo. Igitur primi limitis maiorem medietatem [-81-] cum postremi limitis minore medietate multiplicans creo secundi limitis totam in quadraginta octo numero positam substantiam. At uero si primi limitis minorem medietatem, quae est quattuor, cum postremi limitis maiore medietate, quae est in uiginti quattuor summa nata ex quater senis, conparauero, creabitur omnis substantia tertii limitis, quae est posita in nonaginta sex. Sic duo extimi solidorum corporum duabus medietatibus uinciuntur, ut certa minimeque infitiabilis arithmeticae disciplinae confirmat auctoritas testimonium praebens Platoni.
XVI. Haec eadem solidorum duum corporum distantiua seu duplex medietas coniungere distantia corpora geometricis etiam rationibus pro conpetenti modo sic ostenditur. Sed prius, quia est e re adcommodatumque tractatui, quid sit hoc quod conpetens adpellatur a nobis, analogia uero a Graecis, explicabo. Geminum est conpetens, unum continuum, alterum distans. (uide descriptionem V. [Calcidius, 81; text: II, III, IV, VI, VIII, Continuum conpetens in tribus finibus, Distans conpetens in quattuor finibus] [CHALTIM 02GF]) Continuum conpetens est, quod communi medio fine coniungit extima. distans, quod duobus mediis finibus separat extima. Ratio uero est duorum finium iuxta semet ipsos habitus et quasi quaedam conuentio. Itaque conpetens ex conplurium rationum conparatione subsistit. et continuum quidem conpetens in tribus ut parum finibus [-82-] inuenitur: sicut primus iuxta secundum, sic secundus iuxta tertium, hoc est ut octo iuxta quattuor, sic quattuor iuxta duo. Quorum quidem finium is, qui est medius, in se replicatus aequalis est ei, qui de multiplicatione nascitur extimorum quadrato, bis octoni siquidem sedecim et quaterni quater totidem sunt. Distans autem conpetens in quattuor minimum limitibus reperitur: sicut primus iuxta secundum, sic tertius iuxta quartum, id est ut octo iuxta quattuor, ita sex iuxta tria. non enim possumus dicere repetentes sic quattuor iuxta sex. In quibus aeque ut in continui conpetentis finibus is, qui confit ab extimis, aequalis est ei, qui nascitur ex subputatione mediorum, ter enim octo uiginti quattuor summam efficiunt, aeque sexies quattuor eandem summam creant.
XVII. Utitur ergo nunc ratione ac remedio continui conpetentis, propterea quod natura eius coniugabilis est et adunatrix distantium limitum similisque eius rationis, qua deus mundi sensilis fabricator usus est, cum extimis mundi limitibus, igni atque terrae, aëris et aquae insereret medietatem.
XVIII. Descriptio parallelepipedorum duum distantium, quae parallelepipeda continuantur ad unam soliditatem insertis aliis duobus iuxta rationem continui conpetentis, quod a Graecis adpellatur analogia syneches. (uide descriptionem VI. [Calcidius, 82; text: [Beta], [Gamma], [Delta], [Epsilon], [Zeta], [Eta], [Theta], [Kappa], [Lambda], [Mu], [Nu], [Xi], [Omicron], [Pi], [Rho], [Sigma], [Tau], [Upsilon], [Phi]] [CHALTIM 03GF]) Quatenus ergo [-83-] haec descriptio demonstrat, duo solida corpora, quae parallelepipeda geometrici uocant, insertis aliis similibus solidis duobus continuari iuxta rationem continui conpetentis tam ex coagmentatione quam ex dissolutione fiet palam. Describitur parallelogrammum, id est quadratura, quam limitant Graecae litterae quattuor hae [Alpha][Beta][Gamma][Delta], et huic quadraturae superinponitur aliud quadratum, quod continetur litteris [Epsilon][Zeta][Eta][Theta]. et conectuntur [Epsilon][Alpha], item [Zeta][Beta], item [Theta][Delta], item [Eta][Gamma], et hoc facto conpletur unum solidum siue parallelepipedum. Huic simile aliud describitur hoc modo: per [Epsilon][Theta] lineam eicitur [Theta][Lambda] et item per [Delta][Theta] eicitur linea [Theta][Xi] et per [Eta][Theta] crescit linea [Theta][Kappa] et ex nota [Kappa] eicitur linea [Kappa][Mu], item ex nota [Mu] deducitur linea [Mu][Lambda], ex nota item [Xi] eicitur linea [Xi][Omicron], et ex isdem [Xi][Omicron] notis aguntur in directum duae lineae, una [Xi][Nu], altera [Omicron][Pi]. et sint aequales [Epsilon][Theta] quidem lineae [Theta][Lambda] linea, [Delta][Theta] uero lineae [Theta][Xi] linea, [Eta][Theta] lineae [Theta][Kappa] linea. item aequalia parallelogramma [Kappa][Theta][Lambda][Mu]. [Nu][Xi][Omicron][Pi], et conectantur [Nu][Kappa][Pi][Mu]. [Omicron][Lambda][Xi][Theta], eritque hoc pacto solidum natum aliud ex hac descriptione. Dico igitur inter haec duo similia solida duo alia similia solida iuxta rationem continui conpetentis inueniri. deduco enim per [Nu][Xi] lineam [Xi][Upsilon] lineam, per [Pi][Omicron] lineam [Omicron][Phi] lineam, per [Mu][Lambda] uero lineam [Lambda][Tau] lineam, per [Alpha][Delta] lineam item [Delta][Sigma] lineam, [-84-] per [Beta][Gamma] lineam [Gamma][Rho] lineam, et sint aequales [Nu][Xi] linea [Xi][Upsilon] lineae, [Pi][Omicron] linea [Omicron][Phi] lineae, [Mu][Lambda] linea [Lambda][Tau] lineae, [Alpha][Delta] linea [Delta][Sigma] lineae, [Beta][Gamma] linea [Gamma][Rho] lineae. parallelogramma item sint aequalia quae in isdem sunt quadraturis, et conectantur [Upsilon][Eta], [Sigma][Lambda], [Phi][Tau], [Tau][Rho] et si qua alia latera, eruntque expresse conexa quattuor solida.
XIX. Quatenus hoc probatur? Ut est [Epsilon][Theta] latus iuxta [Theta][Lambda] latus, ita in longum erit [Epsilon][Zeta][Theta][Eta] parallelogrammum iuxta [Theta][Eta][Tau][Lambda] parallelogrammum. erit ergo etiam [Alpha][Beta][Gamma][Delta][Epsilon][Zeta][Eta][Theta] solidum iuxta [Delta][Gamma][Rho][Sigma][Theta][Eta][Tau][Lambda] solidum. At enim latera supra conprehensa habent aduersum se conpetentem modum, utpote quae sub isdem quadraturis sint. quadraturae item sibi conpetunt, quia sunt sub eadem altitudine: et solida ergo supra dicta habebunt aduersum se conpetentem parilitatem. Rursum ut est [Delta][Theta] latus iuxta [Theta][Xi] latus in altitudine, ita erit [Theta][Delta][Gamma][Eta] parallelogrammum iuxta [Theta][Xi][Upsilon][Eta] parallelogrammum. erit ergo etiam [Delta][Gamma][Rho][Sigma][Theta][Eta][Tau][Lambda] solidum iuxta [Theta][Eta][Tau][Lambda][Xi][Upsilon][Phi][Omicron] solidum. At enim latera supra conprehensa habent aduersum se conpetentem modum, utpote quae sub isdem quadraturis sint. [-85-] quadraturae quoque sibi conpetunt, quia sunt sub eadem altitudine: et solida ergo supra dicta habebunt aduersum se conpetentem parilitatem. Rursum ut est [Eta][Theta] latus iuxta [Theta][Kappa] latus in altitudine, ita erit [Theta][Eta][Tau][Lambda] parallelogrammum iuxta [Kappa][Theta][Lambda][Mu] parallelogrammum. erit ergo etiam [Theta][Eta][Tau][Lambda][Xi][Upsilon][Phi][Omicron] solidum iuxta [Kappa][Theta][Lambda][Mu][Nu][Xi][Omicron][Pi] solidum. At enim latera supra conprehensa habent inter se analogiam, utpote quae sub isdem quadraturis sint. quadraturae quoque sibi conpetunt, quia sunt sub eadem altitudine: et solida ergo supra dicta habebunt inter se analogiam siue conpetentiam. Ut ergo [Alpha][Beta][Gamma][Delta][Epsilon][Zeta][Eta][Theta] solidum iuxta [Delta][Gamma][Rho][Sigma][Theta][Eta][Tau][Lambda], sic hoc ipsum solidum iuxta [Theta][Eta][Tau][Lambda][Xi][Upsilon][Phi][Omicron] solidum et item hoc ipsum iuxta [Kappa][Theta][Lambda][Mu][Nu][Xi][Omicron][Pi] solidum. Quo pacto ostensum est duum solidorum parallelepipedorum similium duo media similia solida parallelepipeda iuxta rationem continui conpetentis inueniri, quod oportebat ostendi.
XX. Dicet aliquis duo quidem solida corpora interuallo longiore distantia coniungi duabus interiectis medietatibus iuxta rationem continui conpetentis sufficienter probari sibi, sed inter ignem et terram, quae sunt solida corpora, nullam adparere similitudinem, quando iuxta ipsum Platonem ignis quidem forma et figura pyramoides esse dicatur, id est in modum pyramidis excrescat, terra uero cubus sit. hae porro formae nullam ex se similitudinem mutuentur, quia non sint [-86-] aequalibus angulis, quippe cubus omnis rectis est angulis. Ergo quia terra in cubica est figura, rectos angulos habeat necesse est. At uero pyramidis anguli productiores sunt in acumine. ubi autem non sunt aequales anguli, ne latera quidem erunt pro conpetenti, proptereaque similia sui non erunt. Quae distantia corpora si alia duo solida interiecta continuabunt, inpedietur hoc pacto continuatio, siquidem inter duo non quaelibet sed quae similia sunt inuicem sibi solida corpora inseri debent.
XXI. Cui respondebitur hactenus memores nos esse debere eorum, quibus Plato hanc ipsam difficultatem multo ante praeuidens eos, qui ita sensuri sint, ab errore reuocauerit. Dixit enim, si meminimus, similitudinem non solum in formis et figuris, sed etiam in potentiis et qualitatibus quaeri oportere, cum ita dixit: Cum in tribus siue numeris seu molibus seu potentiis perinde erit medietas imo, quem ad modum summitas medio. (p. 31C.) Quare si inter ignem et terram nulla est in specie et uelut in uultu similitudo, quaerenda erit in naturis ac qualitatibus ipsorum elementorum, iuxta quas faciunt aliquid aut patiuntur, et in iis proprietatibus, ex quibus utriusque elementi uis et germanitas adprime designatur. Sunt igitur tam ignis quam terrae multae quidem et aliae proprietates, sed quae [-87-] uel maxime uim earum proprietatemque declarent, nimirum hae: ignis quidem acumen, quod est acutus et penetrans, deinde quod est tener et delicata quadam subtilitate, tum quod est mobilis et semper in motu. terrae uero, quod est retunsa, quod corpulenta, quod semper inmobilis. Hae uero naturae licet sint contrariae, habent tamen aliquam ex ipsa contrarietate parilitatem. tam enim similia similibus quam dissimilia dissimilibus conparantur. et haec est analogia, id est ratio continui conpetentis. quod enim est acumen aduersum obtunsitatem, hoc subtilitas iuxta corpulentiam, et quod subtilitas iuxta corpulentiam, hoc mobilitas aduersus inmobilitatem. et si uerteris, ut id quod medium est extimum fiat, quae uero sunt extima singillatim in medio locentur, seruabitur analogiae norma.
XXII. Quatenus igitur inter haec duo solida corpora, quorum est talis similitudo qualem demonstrauimus, alia duo solida interiecta faciant continuationem iuxta rationem continui conpetentis, docet arithmetica disciplina. Si enim uicinum igni elementum quod sit et ex quibus conflatum uoluerimus inquirere, sumemus ignis quidem de proximo duas uirtutes, subtilitatem et mobilitatem, unam uero terrae, id est obtunsitatem, et inuenietur genitura secundi elementi quod est subter ignem, id est aëris. est enim aër obtunsus subtilis mobilis. rursumque si eius elementi quod est uicinum terrae, id est aquae genituram consideremus, sumemus duas quidem terrae uirtutes, id est obtunsitatem et corpulentiam, unam uero ignis, id est motum, et exorietur aquae substantia, quae est corpus obtunsum corpulentum mobile. [-88-] Atque ita inter ignem et terram aër et aqua de extimorum concretione nascentur, ex quibus constat mundi continuatio. Conseruatur autem hoc pacto analogia quoque geometrica iuxta rationem continui conpetentis. ut enim ignis aduersum aëra, sic aër aduersum aquam et demum aqua iuxta terram. retrorsumque ut terra aduersum aquam, sic aqua aduersus aëra et aër aduersus ignem.
XXIII. Hactenus de constitutione mundani corporis et de materiarum, ex quibus constat, germanitate disseritur. Quem cum factum esse, quia sit corporeus, adfirmet et eundem indissolubilem, cum quae fiunt quaeque nascuntur facta dissoluantur, nata occidant: ut huic quod est praeter opinionem hominum medeatur, dicit a quo factus sit, ex quibus constet, ad quod exemplum institutus, qua de causa, quatenus aeternitati propagatus. Omnia enim quae sunt uel dei opera sunt uel naturae uel naturam imitantis hominis artificis. Operum naturalium origo et initium semina sunt, quae facta conprehenduntur uel terrae uisceribus ad frugis arboreae cerealisue prouentum, uel genitalium membrorum fecunditate conceptum animalium germen adolentium. quorum omnium [-89-] ortus in tempore. par enim et aequaeuum natale naturae ac temporis. Ita naturae opera, quia ortum habent ex eo quo esse coeperunt tempore, finem quoque et occasum intra seriem continuationemque eius sortita sunt. At uero dei operum origo et initium inconprehensibile. nulla est enim certa nota, nullum indicium temporis, ex quo esse coeperunt. Sola si forte causa, et haec ipsa uix intellegitur, cur eorum quid quamue ob causam existat. certum est siquidem nihil a deo factum esse sine causa. Ut igitur illis quae lege naturae procreantur fundamenta sunt semina, ita eorum quae deus instituit fundamenta sunt causae, quae sunt perspicuae diuinae prouidentiae. Deus autem ante institutionem temporis et per aeuum. simulacrum est enim tempus aeui. Causae igitur operum omnium dei tempore antiquiores. et sicut deus per aeuum, sic etiam causae per aeuum. Quod sequitur ut, quidquid a deo fit, temporarium non sit, quod temporarium non sit, nulla temporis lege teneatur. Et tempus inmutationem aetatis, morbos, senectutem, occasum inuehit. His ergo omnibus quod a deo instituitur inmune est, origoque eius causatiua est, non temporaria. Et mundus sensilis opus dei. origo igitur eius causatiua, non temporaria. Sic mundus sensilis, licet corporeus, a deo tamen factus atque institutus, aeternus est.
[-90-] XXIV. Constat porro ex materiis inlibatis atque integris. Ex omni, inquit, igni et ex universo spiritu et ex ceteris sine ullius partis inminutione. ita fit, ut nulla ne minima quidem pars cuiuslibet corporis extra ambitum mundi relicta sit. (p. 32C.) Quae quia omnia corpora partim frigida partim calida sunt, nulla inportuna frigoris calorisue extrinsecus accessione moueant aegritudinem mundo. Igitur extra necessitatem incommodi positus aeternus est. Sed natura corporis fluida est. et mundus constat ex corpore. sed et detrimentum et interitus partium non in fluxu est sed in effluendo, id est extra fluendo. amittitur quippe id quod ex uniuersitate defecerit. intra mundum uero regestis omnibus nihil certe extra mundi ambitum est. Ita quod secundum naturam corporis fluit quo effluat non habet. influit ergo, non effluit. et ad summam uniuersitatis iactura demum recurrens fatigatarum diuturnitate partium recreatio est.
XXV. Quid quod institutus est ad exemplum alterius intellegibilis et inmutabilis perennitatis? Iam illud nemo dubitat, quae ad similitudinem instituuntur exempli sempiterni, habere similitudinem perpetuitatis. et perpetuitas in aeuo. quare exemplum, id est intellegibilis mundus, per aeuum. id uero quod ad exemplum institutum est, sensilis scilicet mundus, per tempora. Et temporis quidem proprium progredi, aeui propria mansio semperque in idem perseueratio. [-91-] temporis item partes dies noctes, menses et anni, aeui partes nullae. temporis item species praeteritum praesens futurum, aeui substantia uniformis in solo perpetuoque praesenti. Mundus igitur intellegibilis semper est. hic simulacrum eius semper fuit est erit.
II.
DE ORTU ANIMAE.
XXVI. Hinc ad animae mundi tractatum pergens Plato prius illud curat, quod praepostere de corporis eius constitutione ante quam de inspiratione animae disputatum sit, cum animam corpore omni constet aniquiorem. Nec recedit ab instituto ut, quia mundum a deo factum adseruit, animam quoque eius factam esse a deo dicat. Quod in hoc solo libro facere animaduertitur, aeternarum rerum genituras comminisci, credo propterea ne, si audiant homines esse quaedam quae fuerint ex origine nata numquam, principatui summi dei derogari putent, si pari atque eadem sint qua deus antiquitatis praestantia, nescientes longe aliter dici originem rerum aeternarum et item caducarum. siquidem mortalium auctoritas et origo illa est quae praecedit ortum ceterorum, ut origo est pater filii et populorum atque urbium conditores earum. At uero diuinorum generum aeternarumque gentium origo et arx non in anticipatione temporis sed dignitatis eminentia consideratur, uel quod effecti operis pontificium et auctoritatem manibus magis quam dispositioni mentis soleamus ascribere, uel quod plerique ex mortali natura sua diuinam naturam aestimantes nasci omnia neque esse quicquam, quod non natum sit, existiment. Quorum animis sic institutis [-92-] difficile persuadeatur mundi esse auctorem deum, nisi eum tamquam opifex aliquis manibus ceterorumque artuum molitione construxerit. Certe propositum scriptoris considerandum puto. nam si id ageret in hoc libro principaliter, ut inmortalem esse animam probaret, non conueniret animae genituram comminisci, proptera quod cuncta quae gignuntur intereunt. At uero cum de mundi, hoc est uniuersae rei constitutione tractetur, ad praesens e re fuit nascentem et uelut in lucem proditam inducere animam eius, quo audientes imaginarentur animae formam aliquam, perinde ut eorum omnium quae nascuntur uident.
XXVII. Itaque deus, inquit, tertium animae genus excogitauit hoc pacto. Ex indiuidua semperque in suo statu perseuerante substantia itemque alia, quae inseparabilis corporum comes per eadem copora scindere se putatur, tertium substantiae genus mixtum locauit medium inter utramque substantiam et cetera. (p. 34C sequentes) Quid est quod ait? Docet nos substantiam siue, ut Cicero dicit, essentiam duplicem esse, unam indiuiduam, alteram per corpora diuiduam. Et indiuiduam quidem esse eam, cuius generis sunt omnia aeterna et sine corpore, quae intellegibilia dicuntur. diuiduam uero, quae corporibus existendi causa est. unumquodque enim corpus est certe. quod uero est, habet essentiam. Et corpora multa sunt, una uero diuidua essentia, quae in cunctis corporibus inuenitur. Quae igitur una in multis simul inuenitur, recte scindere se putatur recteque diuidua. Igitur ex his duabus ait [-93-] opificem deum tertium genus essentiae miscuisse idque medium locasse inter essentiam utramque. Similiter docet naturam quoque non esse simplicem sed bimembrem. et ex his duabus facit opificis iussu tertium naturae genus extitisse, quod aeque medium positum esset inter utramque essentiam, indiuiduam uidelicet atque diuiduam.
XXVIII. Quatenus ergo bimembris est natura? Omnia, inquit, naturalia uel eadem sibi uel diuersa sunt. (p. 35A.) Eadem genere, diuersa specie, ut puta homo et item equus idem sunt. nam et hoc et illud animal est. At uero specie diuersa sunt. alterum enim eorum rationabile animal est, alterum inrationabile et mutum. et alterum bipes, alterum quadrupes. Haec igitur omnia existentia, idem et essentiam et diuersum, in unam, inquit, speciem commiscuit deus et fecit ex tribus unum, idem diuersum diuiduum, diuersa illa natura difficile se commodante concretioni atque adunationi generum. rursumque unum illud ex tribus concretum diuisit in partes, ita ut singulae partes tres illas potentias obtinerent. (p. 35AB.) Hoc est, ut idem non solum idem esset sed etiam substantia et haberet aliquid ex diuersitate, essentia quoque et essentia esset et idem et diuersum, diuersum quoque et diuersum esset et essentia et haberet aliquid ex eo quod idem uocatur.
[-94-] XXIX. Disceptatum tamen est a ueteribus, quae sit quae a Platone dicitur indiuidua, quae item diuidua substantia, ex quibus mundi sensilis fabricator deus tertium substantiae genus quamue ob causam conflauerit. num speciem intellegibilis mundi, ad cuius similitudinem formas mente conceptas ad corpora transferebat, indiuiduam substantiam nuncupauerit, diuiduam uero siluam, quae uelut exordium et fons est corporum, ita ut tertium illud mixtum substantiae genus formam esse intellegendum sit, qua informanta sint tam mundi quam cetera quae mundus conplectitur corpora, an potius indiuiduam Plato substantiam censeat eminentiorem animam, quae nulli sit incorporationi obnoxia cuiusque ueneranda puritas nulla corporis contagione uioletur, diuiduam uero substantiam illam animam dicat, quae non solum cunctis animalibus sed etiam stirpibus et arboribus dat uitalem uigorem: ut sit ex his duabus conflatum tertium animae genus rationabile, idcirco ne omnia muta essent et ratione carerent quae uitam sortirentur corpora, uidelicet animalia, sed esset praeterea genus animantium huius modi, quod rationis disciplinaeque et intellectus capax diuini operis admirandam rationem dispositionemque intellegens ueneraretur mundani operis auctorem.
XXX. Quod itaque ii qui speciem intellegibilis mundi, quod semper eadem sit nec inmutetur umquam, putabant a Platone indiuiduam substantiam dici, diuiduam porro siluam, negabant habere rationem, cum mundi esset instituta generatio animantique quasi mox futuro quaereretur conpetens anima, illam animam, quae tam mutis animalibus quam stirpibus et arboribus uitam daret, esse uspiam dici a Platone, [-95-] nondum natis animalibus nec uero arboribus et ceteris quibus datura uitas foret: propetereaque indiuiduam quidem substantiam mundi intellegibilis speciem, ad cuius similitudinem formatus sit sensilis mundus, Platonem cognominasse dicebant, diuiduam porro siluam.
XXXI. At uero ii qui ex indiuidua substantia, id est inmuni ab incorporatione anima, item alia inseparabili corporum comite, id est stirpea conflatum tertiae animae genus adserebant, id est rationabile, sic adsistebant sententiae propriae. Primo omnium praeposterum esse, cum de constitutione mundani corporis in superioribus tractatum esset finitoque eo tractatu peruentum foret ad animae genituram, quae uiuificaret sensilem mundum, rursum ad priorem tractatum retrorsum iri, ut de silua et corporibus mundi formaque eorum tractatus de integro fieret et a genitura animae recederetur. deinde frustra dici animam stirpeam nondum esse posse, propterea quia quae uiuificatura erat animalia nondum essent. fuisse enim semper tam animae quam corporis uim, nec deum ex iis quae non erant fecisse mundum, sed ea quae erant sine ordine ac modo ordinasse. Itaque potius ea quae existebant exornasse, quam generasse quae non erant. inordinatos quippe animi errores et agitationem fluctibus similem intellectu adsignato ex inordinata iactatione ad ordinem redegisse. corporis etiam motum instabilem salubri [-96-] moderataque agitatione frenasse, et eidem formam et figuram congruam et conuenientem ornatum dedisse, ut ipse in superioribus dixit meliorem ordinatorum fortunam inordinatis ratus. Quare cum sensili mundo conueniens anima instituatur, ortum eius ex indiuidua una, quae mens intellectusque est, et alia, quae per uniuersa corpora diuiditur et scinditur, prouenire. eamque mediam inter indiuiduam et diuiduam animas locatam, scilicet ut inmunis quidem ab incorporatione in mundo esset intellegibili semper, stirpea mutis et item nihil sentientibus opitularetur. Haec uero media, quia necesse erat in mundo fore genus animalium, quod ratione uteretur, huic eidem generi uitam et spiritum ministraret interque duas posita naturas, eandem diuersamque, modo eiusdem naturae contemplaretur diuinitatem adtollens aciem ad sublimia, modo ad ima sedemque diuersae naturae uergens, haec etiam iuxta opificis scita dispensaret terrenisque inpertiret prouidentiam.
XXXII. Deinde progrediens ultra Plato demonstrat ipsam partitionem. Unam, inquit, sumpsit ex uniuerso primitus portionem. post quam duplicem eius quam sumpserat. tertiam uero sescuplam quidem secundae, triplam uero primitus sumptae. at uero quartam sumpsit duplicem secundae. quintam triplam [-97-] tertiae. sexta fuit adsumptio partibus septem quam prima propensior. septima sex et uiginti partibus quam prima maior. (p. 35B. -- uide descriptionem VII. [Calcidius, 97; text: I, II, III, IV, VIII, IX, XXVII] [CHALTIM 03GF]) In hac forma uirium animae tamquam e speculo simulacrum resultat. Partitio quippe consideratio est uirium ordinatioque ueluti membrorum actuum eius officiorumque et omnium numerorum designat congruentiam, tribus hoc adserentibus praecipuis disciplinis, geometrica, arithmetica, harmonica, ex quibus geometrica uicem obtinet fundamentorum, ceterae uero substructionis. Etenim quod nullas partes habet proptereaque sub nullos sensus uenit, est tamen et animo cernitur, geometrae notam adpellant, lineam uero sine latitudine prolixitatem, quae in notas suas desinit. porro eam, in qua est aliqua latitudo, superficiem uocant, ut sit superficies nacta latitudinem longitudo. Quod uero ex tribus constat, id est longitudine, latitudine, profunditate, solidum corpus cognominant.
XXXIII. Ista ergo descriptio quae partium, ex quibus anima constare dicitur, genituram seu coagmentationem [-98-] deliniat, ostendit rationem animae corporisque coniugii. Quippe corpus animalium, quod inspiratur animae uigore, habet certe superficiem, habet etiam soliditatem. Quae igitur cum uitali uigore penetratura erat tam superficiem quam soliditatem, similes soliditati, simimiles etiam superficiei uires habere debuit, siquidem paria paribus congregantur. Unam igitur primitus sumpsit, inquit, ex uniuerso portionem. Quo uniuerso? Quod ex tribus in unam speciem redactum, sicut supra demonstrauit, essentia uidelicet et eodem et diuerso, diuidebat. Portionis quoque elocutio notanda est. non enim partem quippe simplicis et incorporeae rei sed portionem, id est partis instar dixit esse sublatum, quod est geometricae illius notae simile. Postea duplicem eius sumpsit quam sumpserat, hoc est duo, quae subter unum posita sunt in laeua parte formulae. Tertio sescuplam quidem secundae, triplam uero primitus sumptae. Merito. tria enim aduersum duo sescupli ratione praecellunt. constant enim tria ex duobus et item uno, quod duum dimidia pars est. Quarto duplicem secundae, ideo quia bis duo quattuor. Quinto triplam tertiae, id es nouem. ter enim tria nouem sunt. Sexta fuit adsumptio partibus septem quam prima propensior, id est in numero octonario, qui est ultimus in eo latere, quod ex paribus numeris [-99-] est ordinatum. Septima sex et uiginti partibus quam prima maior, hoc est uiginti septem, qui numerus tantundem ualet quantum octonarius, ut docebo. Apex ergo numerorum singularitas sine ullis partibus, ut geometrica nota. cuius duplum linea, sine latitudine longitudo. lineae duplum superficies, quae est prolixitas cum latitudine. cuius duplum cubus, corpus per longum, latum profundumque diuisum: bis duo bis, quod est octo. Eodemque modo iuxta rationem tripli in altero latere numerorum germanitas reperitur cubusque, qui est in summa uiginti septem, primus est inparis numeri cubus. ter enim tria ter conficiunt summam supra dictam. Igitur secundum rationem continui conpetentis, quae est ratio geometrica, quod ualet octo aduersum quattuor, hoc quattuor aduersum duo et duo aduersum unum. rursus quod ualet uiginti septem numerus aduersum nouem, hoc nouem aduersum tria et tria aduersum unum.
XXXIV. Quaeritur hoc loco primo quidem, cur in tantum produxerit diuisionem, ut septem constitueret limites, terna autem in utrisque lateribus interualla tam in eo, quod ex duplicibus et paribus numeris est ordinatum, quam in eo, quod ex triplicibus et inparibus. deinde, quos oporteat numeros inponere partibus. si enim primam partem singularitatem semper posuerimus et deinceps ceteras secundum descriptionem, inter hos numeros duos alios, qui conpleant uniuersam interuallorum continuationem, sicut iubet fieri, [-100-] minime inueniemus. tertio, qualis debeat esse forma descriptionis.
XXXV. Quod igitur ex tribus principe loco diximus quaeri solere, hoc primum demonstrandum erit: rationabiliter septem limites esse digestos, quibus interualla sex continentur. Erit autem probatio auctoritatibus nixa. Etenim septem numerus laudatur a Pythagoreis ut optimus et naturalissimus et sufficientissimus. Nam perfectus quidem numerus est decem, ideo quod a singularitate orsi usque ad decem numerum numeramus. residua uero numeratio non tam numeratio est quam eorundem numerorum, quibus ante usi sumus in numerando, replicatio. undecim enim et duodecim et ceteri tales nascuntur ex praecedentium replicatione. Quem quidem decimanum numerum Pythagorici adpellant primam quadraturam, propterea quod ex primis quattuor numeris confit: uno, duobus, tribus, quattuor. Symphoniae quoque ratio ex eorundem numerorum, qui decimanum numerum conplent, quasi quodam fonte demanat: siquidem ex his epitriti et sescuplares et duplices et triplices et quadruplices numeri sonique nascuntur. Epitriti quidem, ut quattuor aduersum tres. habent enim totum numerum trientem et eius teriam partem, id est unum. sescuplares uero, ut tres aduersum duo. habent enim tres totum numerum dualem et eius partem dimidiam, id est unum. duplices uero, ut sunt duo aduersus unum. triplices porro, ut sunt tres aduersus unum. et quadruplices, ut sunt [-101-] quattuor aduersus unum. Epitritus autem in calculando idem est, qui diatessaron dicitur in canendo. sescuplaris uero idem est, qui diapente dicitur in canendo. duplex uero, qui diapason dicitur in canendo. [triplex, qui diapason et diapente dicitur in canendo.] quadruplex, qui disdiapason dicitur in canendo.
XXXVI. Deinde alia quoque septenarii numeri proprietas consideratur, quam ceteri numeri non habent: siquidem, cum alii numeri, qui finibus decimani numeri continentur, partim ipsi alios pariant, partim ab aliis pariantur, partim et pariant alios et pariantur ab aliis, solus septenarius numerus neque gignat ex se alium numerum infra decimanum limitem neque a quoquam ipse nascatur. Etenim duo duplicati pariunt quattuor numerum. tria nullo duplicato nascuntur, ipsa autem duplicata pariunt senarium numerum. quattuor numerus et paritur et parit: paritur quidem a bis duobus, parit autem duplicatus octonarium numerum. rursum quinque numerus a nullo nascitur bis subputato, ipse autem bis [-102-] subputatus parit decem. item sex numerus nascitur quidem ex duplicato triente, parit autem infra decimanum limitem neminem. octauus nascitur ex bis subputatis quattuor, ipse autem neminem parit. nonus nascitur ex ter tribus, ipse autem neminem parit. decimus nascitur ex duplicato numero quinque, ipse porro neminem parit. Itaque omnibus partim nascentibus, partim parientibus, partim et nascentibus et parientibus solus septenarius numerus neque ex duplicatione alterius nascitur nec infra decimanum limitem parit quemquam. proptereaque Minerua est a ueteribus cognominatus, item ut illa sine matre perpetuoque uirgo.
XXXVII. Naturalis uero atque optimus habetur idcirco quia multa eorum, quae naturae lege proueniunt, iuxta hunc numerum fieri notantur. Principio septimani partus ante ceteros legitimi sunt in generis humani fetibus. deinde quod post partum septimo mense dentes aguntur, septimo deinceps anno mutantur. idem quoque secunda hebdomade pubertatem adfert utrique sexui gignendique et pariendi maturitatem. tertia uero hebdomade ostentat se flos et lanugo circa genas. quarta uero hebdomade definiuntur incrementa staturae. quinta plenam iuuenilis aetatis adfert perfectionem. In aegritudinibus [-103-] quoque iuxta eundem numerum motus fieri usus experientiaque docuit, et Hippocrates cum saepe alias in plerisque libris suis tum etiam in iis euidenter, quos de Hebdomadibus instituit. Dinumerantur quoque sensuum omnium, qui sunt in capite, septem meatus: oculorum, aurium, narium atque oris. Uitalia quoque paris numeri: lingua, pulmo, cor, lien, hepar, duo rienes. Uocalium quoque litterarum numerus idem, ex quibus consonantium confragositas leuigatur. Lunae quoque crescentis et senescentis multiformis illa transfiguratio in eodem numero notatur: siquidem de obscura crescente lumine fit bicornis, dehinc sectilis, dehinc dimidiata maior, dehinc plena. retrorsumque maior dimidiata, sectilis, bicornis. Quid quod in mundo septem sunt planetes distantes a se musico modulamine, sicut ipse testatur, cum dicit deum sexies scidisse diuersae naturae circulum septemque orbes inpares esse fabricatum, qui contrariis motibus agitationibusque uertantur iuxta dupli et tripli spatia, in quibus solem et lunam et ceteros erraticos ignes conlocat.
XXXVIII. Et limitum quidem septem sic ratio praestatur. interuallorum uero ternorum hanc dicunt esse rationem. rursus enim tria numerus alio quodam genere habetur optimus. primus enim et ante omnes perfectus est, habens initium, finem, medietatem, quibus crescunt corpora et iuxta quae corporea incrementa progrediuntur: quippe cum interuallum unum lineam faciat, duo superficiem, tria corpus indiuisum [-104-] atque indiuiduum, quo nihil est perfectius. tria enim haec interualla corpus absoluunt: longitudo, latitudo, soliditas. Certe tria primitus dicta sunt omnia, quod de duobus dici non potest. utrumque enim dicitur de duobus. Haec igitur terna interualla in utroque latere descriptionis sita sex interualla conficiunt. Et senarius numerus plenus et perfectus merito habetur, quippe qui sit aequalis iis partibus, ex quibus ipse constat. habet enim dimidietatem in tribus, habet tertiam portionem in duobus, habet sextam in uno, quae simul atque in unum conlecta conplent eundem. Denique qui ab eo quadratus nascitur, id est triginta et sex numerus, secunda dicitur quadratura constans ex quattuor quidem inparibus numeris, hoc est uno, tribus, quinque, septem, et ex aliis paribus numeris quattuor aeque, id est duobus, quattuor, sex, octo. Rursum quinquaginta et quattuor numerus, qui nascitur ex triangulo supra descripto, tertia quadratura cognominatur, quia continet quattuor quidem limites in duplici latere, hoc est unum, duo, quattuor, octo: quattuor uero alios in eo latere, quod ex triplicibus conpositum est, uno, tribus, nouem, uiginti septem, communi uidelicet accepta singularitate, quae est utriusque lateris caput. ideoque singularitas par atque inpar habetur. iure igitur septem quidem limites constituuntur, terna uero per utrumque latus interualla cernuntur. nam singularitas initium est numerorum paris et inparis, proptereaque par atque inpar habetur et omnes in [-105-] se formas numerorum creditur continere, epipedam, triangularem, cubum. Quae singula persequi longum est. sufficiat igitur demonstrasse rationem nascentis animae, quae incorporationi erat destinata, quod orsa a singularitate indiuidua atque incorporea re gradatim per lineam et superficiem increuerit usque ad perfectum corpus prolixitatis, latitudinis profunditatisque interuallis, proptereaque tam subtilia quam solida penetret mundi sensilis corpora.
XXXIX. Nunc praestanda ratio est formae istius trangularis, in qua sunt limites septem et sex interualla duplicis et triplicis quantitatis. Nullam dico aptiorem esse figuram quam est haec, in qua singularitas cacumini superinposita summitatem atque arcem obtinere consideratur, ut per eam uelut emissaculum quoddam tamquam e sinu fontis perennis prouidae intellegentiae quasi quidam largus amnis effluat, ipsaque singularitas mens siue intellegentia uel ipse deus opifex intellegatur esse. Cum enim sit origo numerorum omnibusque ex se substantiam subministret rationesque eorum tam simplices quam multiplicatas ipsa contineat, ceteris numeris incrementis inminutionibusque mutatis atque ex propria natura recedentibus, sola inconcusso iure est atque in statu suo perseuerat semper eadem, semper inmutabilis [-106-] et singularitas semper, quem ad modum diuina omnia, quae nulla temporis progressione mutantur suntq