THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Stephen E. Hayes
Checked by: Peter M. Lefferts and Angela Mariani
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: AURMUS TEXT
Author: Aurelianus Reomensis
Title: Musica disciplina
Source: Scriptores ecclesiastici de musica sacra potissimum, 3 vols., ed. Martin Gerbert (St. Blaise: Typis San-Blasianis, 1784; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 1:27-63.
Graphics: AURMUS 01GF

[-27-] Aureliani Reomensis Musica disciplina.

[-28-] Incipit praefatio musicae disciplinae Aureliani.

Christianorum nobilissimo, nobilium, virorumque praestantissimo, atque honoris culmine Apostolici nobilissime sublimato, simulque imperiali dignitate decorato, et virtutum omni genere florenti in Christo feliciter, Bernardo Archicantori, ut opto, totius sanctae ecclesiae, et vocato (Martenius: et futuro vero Archiepiscopo) futuro nostro Archiepiscopo, Aurelianus vernaculus quondam monasterii sanctis Ioannis Reomensis, nunc autem abiectus, sed tamen vester, et velit nolit mundus, vester, inquam, vester, servusque omnium minimus famulorum Christi.

Quoniam genuino ingenio praepollentem, et artificiali doctrina cluentem praecaeteris vosmet solum agnovi in armonica philosophia, rogatus a fratribus, ut super quibusdam regulis modulationum, quas tonos seu tenores appellant, et de ipsorum vocabulis rerum laciniosum praescriberem sermonem; ac ideo seriem harum litterarum ad censuram vestrae nobilitatis direxi, vestroque nomini dedicavi; ut, si conspectui digna videntur, memoriae commendentur; sin autem aliter, oblivioni ducantur. Scio enim, quia nobilissimi valde inveniuntur cantores; huius autem, fateor, nisi vos solum, me neminem artis vidisse peritum. Quidam etenim nostrorum multa musicae norunt statuta, tamen ut fuerunt prisci, nusquam, ut arbitror, invenitur musicus. Ac per hoc, quod sparsim in veterum dictis invenire potui; sed et quae a vobis et ab aliis audivi, ipse novum opus condere studui, illo iuvante, qui donavit, et sine quo nihil possumus, cui et devotus gratias ago.

His igitur ita praelibatis, agnoscite me vos amare, suscipere, colere, mirari, reminiscens pium animi affectum vestri erga me, quem pure dilexistis, monuistis, docuistis, enutristis. Animadvertite autem me reconciliatas amicitias pure colere, et non iuxta Plautinam sententiam altera manu lapidem tenere, panem offerre [-29-] altera. Ego certe, ut homini nobilissimo et severissimo risum moveam, et imiteris aliquando Crassum, quem semel in vita dicit risisse Lucilius, dicam, quod saepe recogitans risum tenere non possum. Dolebamus, vos nimium esse patientem. Sed ut video, exaltastis diu manum, et suspendistis plagam, ut feriretis fortiter, et taciturnitas vestra dispensatio fuit, non consensus. Quorsum ista dixerim, uti bene nostis, in memet experimento didici. Ideoque illud propheticum quotidie decanto: Iram Domini sustinebo, donec iustificet causam meam. Multae enim viae hominibus rectae videntur, quae postea pravae reperiuntur. Sed saepe thesaurus in testaceis vasis conditur. In evangelio importuna mulier tandem audiri meruit: et clauso cum servis ostio, media licet nocte, panes amicus ab amico accepit. Deus ipse, qui nullis contra se superari virtutibus potest, publicani precibus vincitur. Ninive civitas fletibus stetit. Christus inquam prodigum filium revertentem laetus amplectitur. Paulus ex persecutore fit maximus praedicator. Petrum ter negantem amarae in suum locum lacrymae restituere. Cui plus dimittitur, plus amat. De toto grege siletur, et ob unius morbidae pecudis animam Angeli laetantur in coelo. Quodsi cui videtur indignum, audiat a Domino: amice, si ego bonus, quare oculus tuus nequam?

Vale pars, immo si dignaris, unitas animae meae, caecorum baculus, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium, decus ecclesiae, lux mundi, et noli despicere animam conservi, pro qua Christus mortuus est.

Explicit Praefatio.

Incipiunt capitula praefati operis.

De laude Musicae disciplinae. I.

De nomine et inventoribus eius, et quomodo numerorum formae inventae fuerint. II.

Quod Musicae tria sint genera. III.

Quot habeat humana musica partes. IV.

De vocum nominibus. V.

Quod habeat Musica cum numero maximam concordiam. VI.

Quid sit inter musicum et cantorem. VII.

De tonis octo. VIII.

Quae ipsis inscribantur tonis. IX.

De authentu proto. X.

De plagis proti. XI.

De authentu deutero. XII.

De plagis deuteri. XIII.

De authentu trito. XIV.

De plagis triti. XV.

De authentu tetrardo. XVI.

De plagis tetrardi. XVII.

Deuterologium tonorum. XVIII.

Norma, qualiter versuum spissitudo, raritas, celsitudo, profunditasque discernatur omnium tonorum. XIX.

Quod ab hac disciplina composita exstant modulamina, quae die noctuque iuxta constitutionem patrum praecedentium praecinuntur in ecclesia. XX.

Caput primum.

De laude Musicae disciplinae.

Musicam disciplinam non esse contemnendam, multa et antiquorum, gentilium [-30-] videlicet et sanctorum, librorum affirmat auctoritas. Innumera siquidem inveniuntur et apud gentiles et apud nostros per eam acta proficua. Ut enim fabulosa taceam, quomodo scilicet Orpheus coniugem ab inferis lyrae modulamine pellentis, qui apud inferos erant, ad superos revocaverit; et qualiter bestias, tygres ac delphines, marina scilicet animalia, nec non serpentes quidam cantilena mites reddiderunt: certe Asclepiadem asserunt certissime hominem mente captum per musicam dulcedinem sanitati propriae restituisse. Ut vero ad nostros veniam, quid praeclarius agi in talibus potuit, quam quod legimus, per hanc artem David egisse, ut scilicet Saulem cantu citharae a daemone liberaret, quem medicorum ars victa desperabat? Certe et beatum Elisaeum, cum sibi spiritus prophetiae deesset, per cantilenae modulam legimus mentem suam dulcorasse, et sic veniente Spiritu sancto, quae ante ignorabat, ab eo didicisse. Quid plura? etiam apud supernos cives legimus huius artis insignia celebrari, ut in Apocalypsi; habentes citharas Dei; et alibi: sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. Hinc ergo colligendum est, quam gratum sit Deo officium cantandi, si intenta mente peragatur; quando in hoc angelorum choros imitamur, quos sine intermissione Domini laudes concinere traditur. Nempe munde istius compago, convenientiaque naturalis harmonicam quodammodo continet congruentiam. Si enim rimeris, qualiter sole altius procedente caetera congaudeant; qualiter scilicet aer purior fiat, terrae facies floribus venustatem pubescat; mare a suo fervore requiescat: deprehendis, quod omnis creatura, mira harmonia sociata, sibi conveniat. Homo etiam ipse quanta congruentia huic aptetur disciplinae, non dubitabit, qui scierit, omnia se habere, quae solent huic arti tribuere. Habet enim cantandi fistulam in gutture; quamdam citharam in pectore pulmonis fibris quasi quibusdam distinctam chordis; elevationes atque gravationes in venarum pulsuumque reflua mutatione.

Haec omnia convenienter sobria mens sibi convenire ita facile poterit cognoscere, ut non dubitet, hanc disciplinam in omnibus, quae sunt condita, auctoris sapientia effulgere, ideoque cuncta, quae sunt condita, conditorem proprium continua cantione praedicare debere, cum per prophetam praecipiatur: Laudate Dominum de coelis, et caetera usque in finem psalterii. In quibus tribus psalmis tamquam omnes huius disciplinae participes nullus excipitur, qui non ad creatori laudes referendas provocetur. Huius ergo artis qui primi doctores effulserint, tangam, post vero, quibus regulis adstringatur, Domino annuente, paucis astringam.

Caput II.

De nomine et inventoribus eius: et quomodo formae numerorum inventae fuerint.

Musica autem est scientia recte modulandi sono cantuque congrua. Appellata [-31-] est autem secundum Graecos [apo tou masou] id est, a quaerendo, eoquod per illam sonus visque modulationis quaereretur. Dicebantur autem Musae, a quibus nomen sumsit, et a quibus reperta tradebatur, filiae Iovis fuisse, quae ferebantur memoriam ministrare, eoquod haec ars, nisi memoriae infigatur, non retineatur. Apud Graecos autem traditur Pythagoras ex malleorum fabrilium sonitu huius artis scientiam cognovisse, atque aliis tradidisse: quem Euclides Ptolomaeusque secuti, studio clariore eius praecepta luculentius posteris tradidere. Apud nos autem scripturae auctoritas refert, primum Tubal ante diluvium huius artis fuisse praecipuum: posteaque beatissimum David cantantium habuisse abundantissimum chorum, qui laude gloriosa super Domini sacrificia musa personarent dulcedinem carminum, ibidemque filium eius Salomonem habuisse manifestum est. Apud antiquos enim sicut litteras nemo liberorum permittebatur ignorare, ita turpe erat et musicam non nosse.

Primus hoc modo iam dictus Pythagoras reperit, qualiter proportionum varietas sonorum iungeretur concordiae. Sint verbi causa quatuor mallei, qui subter insertos contineant numeros XII. IX. VIII. VI. Hi igitur mallei, qui XII. et VI. ponderibus vergebant, diapason in duplo consonantiam concinebant, ut hic Antiphona Inclina Domine aurem tuam. et omnia quae in primo inveniuntur tono. Malleus XII. ponderum ad malleum IX. et malleus VIII. ad malleum VI. ponderum, secundum epitritam proportionem, diatessaron consonantiam perficiebant; ut in hoc exemplo: Introitus: Confessio et pulchritudo. et cuncta, quae in tono authenti deuteri conscribuntur. IX. vero ponderum ad VI. et XII. ad VIII. diapente consonantiam permiscebant; veluti hic Antiphona Circumdederunt me. et caetera, quae in authentu trito inveniuntur. VIII. vero ad IX. in sesquioctava proportione resonabant tonum; iuxta illud Antiphona Puer natus est nobis. et omnia, quae authenti tetrardi adscribuntur normae.

Etenim sunt quatuor toni, scilicet authentus protus, authentus deuterus, authentus tritus, authentus tetrardus, qui geminati ex se octo reddere videntur: quos quidam latus, quidam autem discipulos nuncupantiphona Quod ut evidentius appareat, si volueris segregare a magistro discipulum, id est, ab authentu proto plagis proti, et coniungere cum aliquo altero tono, non vales. Similiter et de caeteris intelligendum est tonis, quia semper origo inferioris a superiori initium ducit. Quod enucleatius in authentu tetrardi et plagis eiusdem valet intelligi, quia eodem, quo finitur modo superior, finitur et inferior.

Haec memorata superius quatuor principia a Pythagora inventa, eadem ex semet procreant sibi cohaerentia, de quibus posterius liquebit. Puto enim, quia non nisi divino nutu iam saepe dictus Pythagoras proportionum varietates, ut sonorum iungerentur concordiae, invenire [-32-] potuit. Ferunt namque Graeci, quia quadam die, cum officinas fabrorum praeteriret, audiens pulsus malleorum, ex diversis unam quodammodo concinentiam personare, ad id, quod iam dudum inquirebat, aestuans, scilicet quanam ratione momenta invenire posset consonantiarum, accedens cum attonitis auribus animadverteret, unam multorum efficere consonantiam malleorum, ratus est, diversitatem sonorum viribus fieri ferientium. Sed tamen sonorum proprietas non hominum haerebat lacertis, sed in magnitudine consistebat malleorum. Et ita iam praefatus Pythagoras, qualiter varietas proportionum concordiae iungeretur sonorum, reperit. Sicut verbi causa in quatuor malleis, si subterinsertos contineant numeros XII. IX. VIII. VI. sicut supra iam diximus, facile ostendi potest. Nunc tantum de repertoribus nosse sufficiat. Nonnulli quoque Phoebum, Amphyon et Linum in hac arte primos floruisse docent. A Boetio quoque viro eruditissimo et aliis quibusdam praecipue aucta est.

Caput III.

Quod Musicae tria sint genera.

Musicae genera tria noscuntur esse: prima quidem mundana, secunda humana, tertia quae quibusdam constat instrumentis. Mundana quippe in his maxime perspicienda est rebus, quae in ipso coelo vel terra, elementorumque vel temporum varietate videntur. Dicunt namque philosophi, coelum volubile esse. Quomodo enim fieri potest, ut tam velox coeli machina tacito silentique cursu moveatur? Etsi ad aures nostras sonus ille non pervenit, tamen novimus, quia quaedam harmonia modulationis inest huic coelo; maxime cum dicat Dominus ad Iob: aut concentum coeli quis dormire facit? Iam vero quatuor elementorum diversitates, scilicet hyemis, veris, aestatis, autumni, nisi quaedam harmonia coniungeret, quomodo fieri posset, ut in unum corpus materiamque convenirent? Verum quidquid illud est, aut suos affert fructus, aut aliis auxiliatur, ut afferantiphona Et sicut in gravibus citharae chordis is modus est, ut non ad taciturnitatem usque gravitas descendat, atque in acutis ille custoditur acuminis modus, ne per vim nimium tensae vocis tenuitate rumpantur, sed totum sit sibi consentaneum atque conveniens: ita etiam in mundi musica pervidemus, ita nihil esse nimium posse, ut alterum propria nimietate dissolvat. Nam quod constringit hyems, ver laxat; torret aestas, maturat autumnus: atque, ut supra dictum est, vel ipsi suos afferunt fructus, vel etiam aliis, ut afferant, subministrantiphona Asserunt non solum gentiles, sed et Catholici viri, ob intemperatum solis ardorem ad instar lapidum durare aquas, atque nubes vento commotas fulgurare in terram. Quod utique propter inconvenientiam est huiusce disciplinae, eo quod solis ardor vigorem consumat aquarum.

Humana denique musica in microcosmo, id est, in minori mundo, qui homo a philosophis nominatur, plenissime abundat. Micros autem graece, latine minor cognominatur, Cosmos autem [-33-] mundus dicitur. Nuncupatur vero minor mundus homo, Domino dicente: praedicate Evangelium omni creaturae; soli utique homini: quod Beatus Gregorius satis superque exposuit. Quid est enim, quod illam incorpoream rationis vivacitatem corpori misceat, nisi quaedam coaptatio, et veluti gravium leviumque vocum quasi unam consonantiam efficiens temperatio? quid est aliud, quod ipsius hominis inter se partes animae corporisque iungat, qui, ut Aristoteli placet, ex rationabili irrationabilique coniunctus est; scilicet a sole accipere spiritum, a luna corpus. Quid vero est, quod corporis elementa permiscet, aut partes sibimet rata coaptatione contineat, praeter hanc?

Tertia est musica, quae in quibusdam consistit instrumentis: videlicet ut sunt organa, citharae, lyrae, et caetera plura. Sed istud, quod in instrumentis positum est, a musicae scientia intellectuque seiunctum est, administraturque aut intensione, ut nervis; aut spiritu, ut tibiis; vel his, quae aqua moventur, ut organa; aut percussione quadam, ut in his, quae ad concava aerea feriuntur, atque inde diversi efficiuntur soni.

Caput IV.

Quot habeat humana Musica partes.

Hactenus de musicae disputavimus generibus, tresque esse musicas enuntiavimus, mundanam scilicet, humanam, et eam, quae multis constat instrumentis. Iterum autem humanae musicae partes, opifice iuvante, ut possumus, annotemus. Sunt ergo tres, videlicet harmonica, rhythmica, metrica. Harmonica est, quae discernit in sonis acutum et gravem accentum; ut est haec Antiphona Exclamaverunt ad te Domine. Ex gravis accentus, clamaverunt acutus accentus est. Rhythmica est, quae incursionem requirit verborum, utrum sonus bene an male cohaereat. Rhythmus namque metris videtur esse consimilis: quae est modulata verborum compositio, non metrorum examinata ratione, sed numero syllabarum, atque a censura diiudicatur aurium, ut pleraque Ambrosiana carmina. Unde illud: Rex aeterne Domine, Rerum creator omnium. ad instar metri iambici compositum, nullam tamen habet pedum rationem, sed tantum concentus est Rhythmica modulatione. Qui scintillam vel perparvam habet metrorum, hic cognoscere valet nostrum de hac re sermonem. Etenim metrum est ratio cum modulatione; rhythmus vero est modulatio sine ratione, et per syllabarum discernitur numerum.

Metrica est, quae mensuram diversorum probabili ratione cognoscit metrorum, verbi causa heroicum, elegiacum, sapphicum, et caeterorum metrorum. Nam ipsius cantilenae vox si recto canitur tramite, per ordinem discurrit pedum, [-34-] et ubi synalipha vel ectatemsis scansione metri, cani simili modo debet per synalypha, ut: aspera conditio, et sors irrevocabilis ore; vel edemsis, ut in hoc carmine: Inmortale in quarto eiusdem versu: nam statuit genitor irrevocabile tempus.

Igitur secundum Nicomachum tertia pars humanae musicae, quae metrica nuncupatur, quoniam non tam speculatione ac ipsius artis ratione, quam naturali instinctu fertur ad carmen; ideo a musica, quamquam ab ea originem trahat, segregandam putat. Rhythmus vero, quia totum in ratione ac speculatione positum est, hoc proprie musicae deputandum arbitratur. Is est enim musicus, cui secundum speculationem, propositamve rationem, ac musicam convenientiam de modis ac rhythmis, deque cantilenarum generibus ac permixtionibus, sed et de poetarum carminibus adest facultas sine errore iudicandi.

Caput V.

De vocum nominibus.

Igitur ad omnem sonum, qui materies cantilenarum est, triformem constat esse naturam. Prima est harmonica, quae ex vocum cantibus constat: secunda organica, quae ex flatu subsistit: tertia rhythmica, quae chordarum administratur intensione, pulsuque digitorum numeros recipit. Est etiam harmonica modulatio vocis et concordia plurimorum sonorum vel coaptatio. Symphonia est modulationis temperamentum ex gravi et acuto concordantibus sonis, sive in voce, sive in flatu, sive in pulsu. Per hanc quippe voces acutiores gravioresque concordant: ita ut quisquis ab ea dissonaverit, sensum auditus offendat. Cui est contraria diaphonia, id est, voces dissonantes, vel discrepantes. Euphonia est suavitas vocis: haec et melos a suavitate vocis, et mele dicta est; unde et melodia. Diastema est vocis spatium ex duobus vel pluribus sonis aptatum. Diesis est spatia quaedam et deductiones modulandi, atque vergentes de uno in altero sono.

Tonus est acuta enuntiatio vocis; est enim harmoniae differentia et quantitas, quae in vocis accentu et tenore consistit. Genera autem eius in quindecim partibus musici diviserunt, de quibus et in subsequentibus dicemus. Primus tamen vocum est modus hyperlydius, qui est novissimus et acutissimus: hypodorius secundus ipse est omnium gravissimus. Cantus tertius modus, estque inflexio vocis. Nam sonus directus est. Praecedit autem sonus cantum. Quartus est arsis, id est, vocis elevatio, hoc est, initium. Quintus thesis; est enim thesis positio, hoc est, finis. Sextus modus est, ubi insunt voces. Suaves autem sunt voces, subtiles et spissae, clarae atque acutae. Septimus, ubi perspicuae voces, quae longius protrahuntur, ita ut omnem impleant contiguum locum, sicut [-35-] tuba. Octavus est, ubi subtiles voces sunt, ut infantum vel nervorum. Nonus pinguis, ut virorum. Decimus, ubi acuta est vox, tenuis, alta, sicut in chordis. Undecimus, ubi dura est vox, quae violenter emittitur, ut mallei in incude. Duodecimus est modus, ubi aspera est vox: aspera autem vox est rauca, et quae dispergitur per minutos et indissimiles tonos. Tertius decimus est modus, ubi vox caeca consistit: caeca vox dicitur, quae cum emissa fuerit, conticescit. Quartus decimus modus, ubi vinola (vinula) vox est: vinola autem est flexibilis vox; vinola vero dicitur a vino, id est, cincino molliter flexo. Quintus decimus est modus, ubi est perfecta vox: perfecta autem est vox alta, suavis, et clara. Si aliquid ex his defuerit, vox perfecta non erit.

Caput VI.

Quod habeat Musica cum Numero maximam Concordiam.

Habet autem cum numero maximam concordiam, eamque partem numeri amplectitur, quae ad aliquid refertur, sicuti est ad simplum duplus, aut triplus, aut certe aliquid eorum similis. Continet autem divisiones tres, id est, harmonicam, rhythmicam, metricam. In harmonica quidem consideratio manet sonorum: uti scilicet graves soni acutis congruenter copulati compagem efficiant vocum; ne videlicet aut acutus plus quam decet elevatus minus gravi conveniat; aut gravis multum depressus altitudini acuti non congruat.

In rhythmica autem provisio manet, ut cum verbis modulatio apte concurrat: ne scilicet contra rationem verborum cantilenae vox inepte formetur. Metrica vero proditur unumquodque genus metri, qua cantilena modulatur, rationeque probabili discernitur, unum quodlibet metrum qua mensura metiatur.

Constat autem omnis musica symphoniis sex, sonitibus quindecim, tenoribus octo. Symphoniam autem dicimus temperamentum sonorum, id est, convenientiam gravis cum acuto, acutique cum presso. Vocatur autem prima diatessaron, secunda diapente, tertia diapason, quarta diapason simul et diatessaron, quinta diapason simul et diapente, sexta bis diapason. Quorum qui vult rationem nosse, sufficienter eum Boetii Viri doctissimi studiosa lectio poterit perdocere; cuius sunt verba et figurae, quae subter tenentur insertae. Nam symphonia diatessaron, quae princeps est, et quodammodo vim obtinens elementi, constituitur scilicet in epitrita proportione, ut est quaternarius, ternarius in eiusmodi harmonicis medietatibus invenitur. Sint enim huius harmonicae medietatis terminis, quorum extrema dupli sunt; et rursus alia eiusmodi dispositio, quorum extremi tripli, ut hic

[GSI:35; text: III. IIII. VI. II. III. VI. dupli, tripli] [AURMUS 01GF]

Senarius igitur ad ternarium duplus est: idem autem in alia dispositione senarius ad binarium triplus est. Horum igitur si differentias colligamus et ad se invicem [-36-] comparemus, epitrita proportio colligatur, unde diatessaron symphonia resonabit. Inter tres enim et sex ternarius est, et inter binarium et senarium quaternarius, qui sibimet comparati sesquitertiam efficiunt proportionem hoc modo

[GSI:36,1; text: III. IIII. VI. Differentia. Diatessaron. Sesquitertia. II.] [AURMUS 01GF]

In eadem quoque medietate diapente symphonia componitur, quam sesquialtera habitudo restituit. Nam in utrisque dispositionibus his, quae subiectae sunt, in duplici senarius ad quaternarium sesquialter est, et in triplici ternarius ad binarium, ex quibus utrisque diapente symphonia coniungitur

[GSI:36,2; text: Sesquialter diapente, III. IIII. VI. II. III.] [AURMUS 01GF]

Post hunc autem diapason consonantia, quae fit ex duplici, ut est subiecta formula

[GSI:36,3; text: III. IIII. VI. duplex diapason.] [AURMUS 01GF]

In triplici quoque dispositione simul diapente et diapason symphonia componitur, servans sesquialteram et duplicem rationem, quod subiecta descriptio docet:

[GSI:36,4; text: Sesquialter diapente, Diapason duplex, II. III. VI. Triplices diapente, Diapason.] [AURMUS 01GF]

Et quoniam triplus duas continet consonantias, diapente scilicet et diapason, in huius triplicis dispositione in differentiis eumdem rursus triplum reperimus, secundum subter descriptum modum, videlicet

[GSI:36,5; text: Triplus diapente et diapason. Differentiae. I. II. III. VI. Termini.] [AURMUS 01GF]

In dupla vero dispositione maior terminus ad medii termini contra se differentiam triplus est, et rursus minor terminus ad medii contra minorem terminum comparatus differentiam, triplus est, ut hic.

[GSI:36,6; text: Comparatio III. ad unum, termini differentiam. differentiae, Comparatio VI. ad II., termini differentiam. triplus, I. II. diapente diapason, diapente diapason. III. IIII. VI.] [AURMUS 01GF]

[-37-] Illa autem maxime symphonia, quae vocatur bis diapason, velut bis duplum, quoniam diapason symphonia ex duplici proportione colligitur, huic se iuncturae harmonicae medietatis interserit. Nam in duplici proportione medius terminus ad minoris suique differentiam quadruplus invenitur, ut in hoc exemplo patet:

[GSI:37; text: Differentia. I. quadruplus bis diapason, III. IIII. VI.] [AURMUS 01GF]

In triplicibus quoque extremitatibus maior differentia ad minorem differentiam quadrupla est, et bis diapason symphoniam emittit. Nam in dispositione II. III. VI. extremorum differentia, id est, senarii et binarii IIII. Minor vero differentia, id est, ternarii et binarii unus. Quarta vero uno quadrupla maior est relatione: quae comparatio bis diapason consonantiam tenet.

Quo autem ordine sonitus quindecim efficiant, ac symphonias sex, et tonos octo, hinc contemplari licebit, cum inspexeris acute, quantum singuli se superent, quousque altitudinem ultimi conscendat; ita ut singuli sese hemitono, id est, medio tono superent, quousque decimus quintus primum octo tonis praecedat.

Hypodorius tonus est omnium gravissime sonans, propter quod et inferior nuncupatur. Hypoiastius autem hypodorium hemitonio praecedit. Hypophrygius est hypoiastium hemitonio, hypodorium tono praecedens. Hypoaeolius est hypophrygium hemitonio, hypoiastium tono, hypodorium tono semis praecedens. Hypolydius est hypoaeolium hemitonio, hypophrygium tono, hypoiastium tono semis, hypodorium ditono praecedens. Dorius est hypolydium hemitonio, hypoaeolium tono, hypophrygium tono semis, hypoiastium ditono, hypodorium duobus semitoniis (lege semis tonis, ut in Cassidoro.) hoc est, diatessaron symphonia, praecedens. Iastius est dorium hemitonio, hypolydium tono, hypoaeolium tono semis, hypophrygium ditono, hypoiastium duobus semitoniis (lege semis tonis) hoc est, diatessaron symphonia, hypodorium tribus tonis praecedens.

Phrygius est iastium hemitonio, dorium tono, hypolydium tono semis, hypoaeolium ditono, hypophrygium duobus semis tonis, hoc est, diatessaron symphonia, hypoiastium tribus tonis, hypodorium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia praecedens.

AEolius phrygium hemitonio, iastium tono, dorium tono semis, hypolydium duobus semis, hoc est, diapente symphonia, hypodorium quatuor tonis praecedens. Lydius (est) aeolium hemitonio, phrygium tono, iastium tono semis, dorium duobus tonis, hypolydium duobus semis tonis, hoc est, diatessaron symphonia, hypoaeolium tribus tonis, hypophrygium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, hypoiastium quatuor tonis, hypodorium quatuor semis praecedens.

[-38-] Hyperdorius est lydium hemitonio, aeolium tono, phrygium tono semis, iastium duobus tonis, dorium duobus semis, hoc est, diatessaron symphonia, hypolydium tribus tonis, hypoaeolium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, hypophrygium quatuor, hypoiastium quatuor semis, hypodorium quinque (praecedens).

Hyperiastius est hypodorium (lege hyperdorium) hemitonio, lydium tono, aeolium tono semis, phrygium duobus tonis, iastium duobus semis, hoc est, diatessaron symphonia, dorium tribus tonis, hypolydium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, hypoaeolium quatuor tonis, hypophrygium quatuor semis, hypoiastium quinque tonis, hypodorium quinque semis (praecedens).

Hyperphrygius (est) hyperiastium hemitonio, hypodorium (hyperdorium) tono, Lydium tono semis, aeolium duobus phrygium duobus semis, hoc est, diatessaron symphonia, iastium tribus tonis, dorium tribus semis, hoc est, diapente symphonia, hypolydium quatuor tonis, hypoaeolium quatuor semis, hypophrygium quinque, hypoiastium quinque semis, hypodorium sex, hoc est, diapason symphonia praecedens.

Hyperaeolius est hyperphrygium hemitonio, hyperiastium tono, hyperdorium tono semis, lydium duobus tonis, aeolium duobus semis, hoc est, diatessaron symphonia, phrygium tribus tonis, iastium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, dorium quatuor tonis, hypolydium quatuor semis, hoc est, diapente symphonia, hypoaeolium quinque, hypophrygium quinque semis, hypoiastium sex tonis, hoc est, symphonia diapason, hypodorium sex tonis semis (praecedens).

Hyperlydius est novissimus et acutissimus omnium, hyperaeolium hemitonio, hyperphrygium tono semis, hyperiastium duobus tonis, lydium duobus semis, hoc est, diatessaron symphonia, aeolium tribus, phrygium tribus semis, hoc est, diapente symphonia, iastium quatuor tonis, dorium quatuor (supplevi semis) hypolydium quinque, hypoaeolium quinque semis tonis, hyperphrygium (lege hypophrygium) sex tonis, hoc est, diapason symphonia, hypoiastium sex tonis semis, hypodorium septem tonis. Unde claret, quoniam hyperlydius tonus omnium acutissimus septem tonis praecedit hypodorium omnium gravissimum.

Caput VII.

Quid sit inter Musicum et Cantorem.

Tantum inter musicum distat et cantorem, quantum inter Grammaticum et simplicem lectorem, et quantum inter corporale artificium et rationem. Etenim artificium corporale quasi serviens famulatur, ratio vero quasi domina imperat: quia nisi a ratione vegetetur opus, [-39-] manus operantis inaniter laborantiphona Nam omnis ars atque disciplina honorabiliorem naturaliter habet rationem, quam artificium, quod manu opereque expletur. Multo enim est maius scire quod quisque faciat, quam illud facere quod sciat. Unde fit, ut speculator rationis nullo indigeat actu operationis, manuum vero opera nulla sint, nisi ratione ducantur. Iam vero quanta sit gloria artis musicae, hinc valet intelligi, quod caeteri artifices non ex disciplina, sed ex ipsis acceperunt vocabula instrumentis, ut malleator a malleo, et citharoedus a cithara, et caeteri quique, qui a suorum instrumento operum cepere vocabula. Is vero est musicus, qui ratione perpensa canendi scientiam non servitio operis, sed imperio assumsit speculationis. Quod omnino in aedificiorum bellorumque opera in contrariam versum videmus partem. Nam eorum nominibus vel bellorum dicuntur triumphi, vel aedificia inscribuntur, non quorum opere servitioque perfecta, sed quorum imperio ac ratione instituta: unde et templum dicitur Salomonis. Inde etiam Ioab ad David: veni, quia capienda est civitas, ne forte nomini meo adscribatur victoria. Etenim in tantum distare videntur inter se musicus et cantor, quantum magister et discipulus. Verbi gratia is poematibus insistit, ille autem discernit: et quod ille diuturno labore quantulumcumque peragit, hic in ore unius momenti per sensus peritiam discutit atque evacuat. Et sicuti reus ante censorem, ita cantor ante musicum adstare videtur. Hoc melius nosse poterit, qui ipsius musicae vel perparvam habuerit quantulumcunque notitiam. Et sicut iam in praefatiuncula praemisimus, nobilissimi tamen inveniuntur cantores, sed ut fuerunt prisci, nusquam, ut arbitror, invenitur musicus.

Caput VIII.

De Tonis octo.

Diximus etiam, octo tonis consistere musicam, per quos omnis modulatio quasi quodam glutino sibi adhaerere videtur. Est autem tonus minima pars musicae, regula tamen, sicut minima pars grammaticae littera, minima pars arithmeticae unitas. Et quomodo litteris oratio, unitatibus caterius (lege acervus) multiplicatus numerorum consurgit et regitur, eo modo et sonituum tonorumque linea omnis cantilena moderatur. Diffinitur autem ita: Tonus est totius constitutionis harmonicae differentia et quantitas, quae in vocis accentu sive tenore consistit. Nomina autem eorum apud nos usitata ex auctoritate atque ordine sumpsere principia. Nam quod quatuor eorum authentici vocantur, ad praecipuum eorum sonum refertur, eoquod aliis quatuor quasi quidam ducatus et magisterium ab eis praebeatur. Unde et primi altiores, secundi inferiores. Authenticum graeca lingua auctorem sive magistrum dicimus vel exemplar: Unde et libros antiquissimos atque firmos authenticos vocamus, utpote qui pro sui firmitate aliis possint auctoritatem magisteriumque praebere.

Primus autem eorum protus vocatur, quod nomen apud nos primum significat: [-40-] unde et protomartyrem Abel in lege veteri, in nova autem Stephanum dicimus primos martyres. Secundus autem deuterus, id est, secundum; deuterosis enim eadem graeca lingua secundatio sive recapitulatio vocatur. Inde et Deuteronomium, id est, secunda lex vel legislatio, nominatur. Tertius tritus dicitur, qui similiter, eoquod tertius sit in ordine, triti nuncupatur nomine. Quartus tetrarchus, (lege tetrardus) qui eodem quo et caeteri modo ab ordine sui vocabulum sumpsit; quia videlicet quartum principatus locum obtinuerit. Tetra enim apud Graecos quatuor dicuntur: unde et nomen Dei tetragrammaton, eo quod quatuor litteris scribitur. Inde et tetrarchia, id est, quarta pars regni. Plagi autem eis coniuncti dicuntur omnes quatuor, quod nomen significare dicitur latus vel pars, sive inferiores eorum; quia scilicet quasi quidam latus vel quaedam partes sunt eorum, dum ab eis ex toto non recedunt; et inferiores, quia sonus eorum pressior quam superiorum deprehenditur.

Quod autem octo sint, coelestes motus videntur imitari. Tradunt namque philosophi, superiorem esse circulum coeli, qui Zodiacus nuncupatur, id est, signifer, et alio nomine aplanes ([aplanes]) appellatur, id est, sine errore, eoquod recto cursu feratur, hoc est, dextro, ab oriente videlicet in occidentem, quod oculi probant, totumque ambitum suum in viginti quatuor horis finiri, quae duodecim signis binae singulis deputantur: quorum nomina sunt: Aries, taurus, gemini, cancer, leo, virgo, libra, scorpius, sagittarius, capricornus, aquarius, pisces. Subter hunc autem circulum septem sidera sunt, quae planetae, id est, erraticae, eoquod contrario superiori motu ferantur, id est, sinistro, scilicet ab occidente in orientem, sicut in crescente seu descrescente luna satis apparet. Planetarum quoque vocabula sunt haec: Saturnus, Iupiter, Mars, Sol, Venus, Mercurius, Luna: quae sicut amplitudine circuitus, ita temporum differunt quantitate. Nam Saturnus XXX. annis peragit Zodiacum, Iupiter XII. Mars II. Sol. I. Mercurius CCCXXVIII. diebus, Venus CCCXLVIIII. diebus. Notandum sane, quod numqum de XII. signis amplius, quam sex simul cerni queant: ita ut ex his uno oriente mox alterum occidat; sicque fit, ut novem sibi per totam noctem succedentia videantur, reliquis tribus non apparentibus, illuc, ubi sol est, et quod solem vel sequitur vel praecedit commorantem in unoquoque XXX. diebus et decem semis horis.

Igitur isti astrorum motus octo sunt, videlicet septem errantium, et illius, qui dicitur aplanes: quos omnes dicunt dulcissimam cantus harmoniam, id est, consonantiam efficere: quam etiam Dominus in ea responsione, quam de turbine fecit ad sanctum Iob, concentum coeli nominat, Sed ista utrum ad praefatas regulas pertineat, meum non est diffinire.

Caeterum aliae sunt, quas scriptores huius artis invenerunt. Dicunt enim, [-41-] omnes musicae artis rationes ex numeris constare. Computus computi, id est, numerus. Computus computus, id est, numeratio. Apud Graecos arithmos, et altera ratione dyeos appellatur; apud AEgyptios Lacerbus, apud Macedonas calculus, apud Latinos computus vocatur vel numerus. Nam philosophiam in tres partes distinguere maluerunt, id est, physicam, ethicam, logicam, quae latine dicuntur naturalis, moralis, rationalis. Naturalis autem disciplina quatuor traditur artibus, id est, arithmetica, geometrica, musica, astronomia. In quibus vel de numeris disputatur, vel de terrae mensuris, vel sonis, vel certe stellarum dispositionibus. Sed earum vis et causa omnis in numeris est. Arithmetica quippe de illis constat numeris, qui stabiles sunt et intelligibiles. Geometrica vero stabiles et sensibiles habet numeros. Musica autem aeque intelligibiles, mobiles tamen, et ad aliquid pertinentes. Astronomia quoque mobili et semper sensibili ratione versatur.

Igitur affirmant artigraphi, omnes musicae artis consonantias aut ex multiplicibus numeris, aut sesquialteris, aut sesquitertiis, vel certe sesquioctavis. (fortasse consistere) Multiplices sunt, ubi minor numerus a maiore vel bis vel ter vel quater, et deinceps, continetur. Ex his nascitur symphonia, quae diapason appellatur: vel diapason (fortasse disdiapason) id est, dupla diapason appellatur, quotiens sonus sonum vel duplo vel quadruplo superat. Sesquialteri vero sunt, ubi maior numerus habet totum minorem et eius medietatem, ut II. et III. Ex his componitur symphonia, quae diapente vocatur. Sesquitertia autem sunt, quotiens maior numerus habet totum minorem, et eius tertiam partem, ut tres et quatuor. Ex his nascitur symphonia, quae diatessaron appellatur. Sesquioctava quoque collatio est, quando minor numerus a maiore continetur cum sua octava parte, ut VIII. et IX. quorum qui vult rationem nosse, eum sufficienter viri doctissimi Boetii studiosa lectio perdocere poterit, cuius verba et figuras superius praenotavimus.

Caeterum fuere quidam, qui his octo tonis, ut iam diximus, sumpsisse numerum arbitrati sunt a novem Musis, quas poetae fingunt esse filias Iovis, videlicet ut octo congruerent his octo tonis, nona autem ad discernendas cantilenarum esset differentias: quae non inter tonorum dicitur numerum deputari, sed adinventionum nomine censeri; ut sicuti in adverbio caeterae redundant partes, ita in hac caeterae dissonantiae, quae multimodas habent varietates. Existitere etenim nonnulli cantores, qui quasdam esse antiphonas, quae nulli earum regulae possent aptari, asseruerunt. Unde pius Augustus Avus Vester Carolus Paterque totius orbis, quatuor augere iussit, quorum hic vocabula subter tenentur inserta: Ananno, noeane, nonannoeane, noeane. Et quia gloriabuntur Graeci, suo ingenio octo indeptos esse tonos, maluit ille duodenarium adimplere numerum. Tunc demum Graeci possent ut nobis esse communes, et eorum habere contubernium [-42-] philosophiacum Latinorum, et ne forte inferiores invenirentur gradu, itidemque quatuor ediderunt tonos; quorum hic praescribere censui litteraturam:

Neno teneano noneano annoannes. Qui tamen toni modernis temporibus inventi tam Latinorum, quam Graecorum, licet litteraturam inaequalem habeant, tamen semper ad priores octo eorum revertitur modulatio. Et sicuti quit nemo octo partes grammaticae adimplere disciplinae, ut ampliores addat partes: ita nec quisquam tonorum valet ampliare magnitudinem; quia nisi quis alterius fecerit generis modulationem; prorsus nec tonorum poterit maiorem reddere magnitudinem. Quamobrem non necesse est priorum monimenta linquere patrum, et illius incurrere sermonis: (fortasse sermonem) ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui; maxime cum usque ad hoc tempus, quo hi reperti sunt, omnis ordo tam Romanae, quam Graecae ecclesiae in antiphonis, responsoriis, offerendis, communionibus per hos priores decucurrerit tonos.

Caput IX.

Quae ipsis inscribuntur Tonis.

Caeterum nomina, quae ipsis inscribuntur tonis, ut est in primo tono Nonaneane, et in secundo Noeane, et caetera quaeque, moveri solet animus, quid in se contineant significationis? Etenim quemdam interrogavi graecum, in latina quid interpretarentur lingua? respondit, se nihil interpretari, sed esse apud eos laetantis adverbia: quantoque maior est vocis concentus, eo plures inscribuntur syllabae: ut in authento proto, qui principium est, sex inseruntur syllabae, videlicet hae Noeane Nonannoeane; in authentu deuteri: in authentu triti, quoniam minoris sunt metri, quinque tantummodo eis inscribuntur syllabae, ut est Noioeane. In plagis autem eorum consimilis est litteratura, scilicet Noeane, sive secundum quosdam Noeacis. Memoratus denique adiunxit graecus, huiusmodi, inquiens, nostra in lingua videntur habere consimilitudinem, qualem arantes sive angarias minantes exprimere solent, excepto quod haec laetantis tantummodo sit vox, nihilque aliud exprimentis, estque tonorum in se continens modulationem. De quorum vigore ob sermonis iterationem arbitror lectitantibus me fastidium intulisse. Unde ad authentum protum stilum vertamus.

Caput X.

De Authentu Proto.

Authentus protus plures habet varietates. Authenticum graeca lingua auctorem vel magistrum vel exemplar dicimus. Primus enim, secundus, tertius et quartus magistrales et altiores, secundi inferiores. Denique introituum varietates in semet continet tres: quarum prima haec est: Antiphona Gaudete in Domino semper. Ad cuius initium directe finis versiculi redundat, et aequatur ei, nec erigitur sursum graviter, neque deorsum. Secunda haec antiphona Iustus es Domine. cuius versiculi finis in altum elevatur, ut (fortasse aptari) queat ipsius initio. Tertia haec antiphona Suscepimus [-43-] Deus. In qua ultima versiculi pars diuscule moras agit, quam in primo et secundo, extolliturque vox in sublime, ut capiti possit aptari introitus.

Qua de re animus movetur lectitantis, cur unus solummodo tonus tot habeat varietatum modos, ut aliquando ultima versiculi syllaba sursum erigatur, nonnumquam iusum deprimatur, plerumque etiam graviter enuntietur, et in quibusdam plures, in quibusdam pauciores inveniantur modulationum enormitates, sicut in his tribus introitibus in fine versuum. Caeterum qui plenitudinem huiusce vult nosse scientiae, ad musicam eum mittimus, et si in ipsa voluerit versari, ad consonantiam proportionum ac speculationem intervallorum, nec non ad certitudinem oculos vertat numerorum, et tunc nosse poterit, quamobrem in una eademque litteratura diversus efficiatur sonoritatis concentus, et caetera plura, quae longum est edicere.

Denique de his tribus introitibus, qua possumus brevitate, quiddam pandamus excepta (lege ex certa) norma musicae disciplinae. Primus siquidem in se idcirco directe finis versuum (lege ex superiori: finem versus vel versiculi) recipit, quia et indirectum inchoat, nec nox sinuosos decurrit per anfractus, atque in tertia tonus invenitur syllaba, scilicet in te, ut gaudete. In secundo vero ideo sursum pars ultima sublimatur, quia tonus in prima est syllaba, id est, in ius ut Iustus es Domine. In tertia vero idcirco altius finis erigitur, morasque habere diutius patitur, quoniam perfectus tonus in secunda reperitur syllaba, nec in tertia, ut in primo, nec in prima, ut in secundo, sed in secunda, hoc est, in ce. ut suscepimus Deus. ideoque non immerito longe finis protrahitur versiculi, altiusque profertur. Per hos, sicut supra dictum est, tonos omnis modulatio harmonica vergitur. Qua de re putavi minime operae pretium fore, ut Alleluia et responsoria gradualia officii isticine (lege isthiccine pro isthic.) insererentur, sed sub brevitate studui offertoria, communiones, responsoriaque nocturni temporis, et antiphonas eiusdem subnotare; quod versus offertoriarum per tonos in ipsis intromittantur, cantor nemo (est) qui dubitet.

Est ergo offertorium hoc huiusce toni: Offertorium Super flumina Babylonis. in quo versus in hoc loco intromittitur: dum recordaremur tui Sion. Haec autem melodia, quae fit in on in ultima syllaba huius offertorii, aequalis est his duobus responsoriis in fine eorumdem responsoriorum: haec sunt Responsorium Posuisti Domini. itemque Responsorium Sacerdotes eius. nihil enim differt alterum ab altero. Porro autem duas hic tonus communionum amplectitur diffinitiones. Prima est Communio Dominus dabit benignitatem. in qua simpliciter finis versiculi intromittitur, sicuti in prima huius toni divisione. Secunda vero haec communio Amen dico vobis, quidquid orantes petitis. huius versiculi finis tertiae aptatur diffinitioni, quia et initium habet eiusdem sonoritas (lege sonoritatis) iuxta inchoationem sonoritatis tertiae differentiae. Responsoriorum divisiones [-44-] praesertim in eorumdem versibus recipit has Responsorium Tria sunt munera. Versus Reges Tharsis. Iste necessitatis causa in altum provehitur in suimet fine, inferior vero iusum profertur, scilicet versiculi tantum ultima pars vel syllaba. Itemque Responsorium Recordare mei. quod quidam responsorium rati sunt offertorii nomine censeri, quidam autem nocturnalem arbitrantur responsorium, atque hunc psalmi habere versiculum: quod plerumque agitur, ut deficiente sensu responsorii in historia, de qua amittitur; ita ut neque superius, neque inferius inibi inveniatur: undecumque talis eligitur, qui ei digne aptetur, quemadmodum hic Versus Exurge Domine, non confortetur homo, iudicentur gentes in conspectu tuo. repetitur hic: in aeternum. Ergo si offertorium fuerit, debet vel unum quemlibet habere versum, sicut habent et caetera offertoria. Taliter autem ab eis exponitur, qui ei iungunt iam dictum versum: Exurge Domine non confortetur homo. Metaphorice dicitur exurgere, qui numquam sedit: non confortetur homo, id est, Aman, qui filius extitit Amadati Macedonis. Iudicentur gentes in conspectu tuo. nulli dubium, quin cognatio eius, ex qua decem viri iam memorati suspensi sunt filii, seu reliquae gentes, quibus Israel traditus erat tunc temporis ad perimendum; licet in psalmo alium habeat sensum, de Antichristo scilicet ac sociis eius, vel etiam de diabolo. Tamen haec ita digesta in hoc opusculo idcirco teneant locum, ut noverit cantor, propriam perfectamque inesse debere responsorio litteraturam; versum autem eiusdem ita debere aptari, quatenus iunctus repetitioni integrum litterae servet sensum.

Est in hoc tono quaedam divisio in nocturnalibus responsoriis, quam non uspiam memini me in latitudine totius (sic) responsoriorum versibus reperisse, nisi solummodo in versibus istorum duorum responsoriorum. Hi autem sunt. Responsorium Domine ne in ira tua. Versus Timor et tremor. et item Responsorium Peccantem me quotidie. Versus Deus in nomine. Qui cum ordinem possidere queant caeterorum; tamen quia apud antiquos ita mansit, apud nos quoque ob eorum memoriam necesse est permanere.

Notandum sane, quia in offertoriis et responsoriis atque invitatoriis non aliubi requirendi sunt toni, nisi ubi fines versuum intromittuntur, maximeque servandus est sensus litteraturae quam modulationis. In itroitis (lege introitibus) vero, antiphonis, nec non communionibus semper in capite requirantur.

Antiphonarum quatuor sunt hoc in tono differentiae, quarum prima haec est: Antiphona Tradent enim vos. finisque versiculi tremulam emittit vocem. Secunda est, cuius ultima versus syllaba oppido diverse profertur. Adest exemplum antiphona Fulgebunt iusti. Tertia vero differentia est, quando finis versus producitur, aequaturque antiphonae principio. Iuxta hoc antiphona Misso Herodes. Quarta est, cuius versiculi finis ad instar puncti in altum erigitur, cursimque profertur. Unde est illud antiphona Mihi vivere Christus est.

Hactenus de primo tono, ut quivimus, sub brevitate perstringere succincte curavimus. Primum omnium cantorem [-45-] monentes, ne invitatorium per omnes requirat tonos; quia, ni fallor, non poterit invenire. Caeterum ubicumque fuerint, adminiculo fultus divino, ut quivero, certis strictim in locis pandere curabo.

Caput XI.

De Plagis Proti.

Plagis protus habet introitum hunc. antiphona Dominus illuminatio mea. nullamque, ut reor, habet varietatem in introitis, (lege introitibus) quia pene omnes ita leniter incipiunt. Unde est illud antiphona Dominus fortitudo. eiusdem offertorium Ad te Domine levavi animam meam. repetitio enim ipsius hic. Etenim Communio Exiit sermo inter fratres. similatur finis ipsius versiculi superioris finem introiti (fortasse fini introitus). Responsorium Vos qui in turribus estis. Hoc animo condendum est, quia ubicumque versus repetitur, nequit cum ipsius repetitione plenum habere sensum. Licentiam cantor habet, quamlibet ipsius responsorii mutare syllabam etiam et verba, si necessitas exigit: ut in hoc eodem, ubi repetitur; habet enim versum Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se. repetitio: sed victoriam dedit de inimicis nostris. mutatam sed syllabam pro et. Quod in offertorio factum invenimus: unde illud. offertorium Sanctificavit Moyses. in eiusdem versu: Oravit Moyses. cum offertorium repetitur, inibi adiicitur: Tunc Moyses fecit sacrificium. cum in offertorio scriptum tunc non sit. Quod in plurimis responsoriis invenies. Inde est etiam illud, quod in responsorio Macchabaeorum: Responsorium Hic est fratrum amator. in repetitione ipsius: hic est enim, qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hierusalem. in responsorio quidem ablativus est casus, in repetitione autem est accusativus, ita: Versus Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum. (repetitio) Et universam sanctam civitatem Hierusalem.

Itidem operae pretium videtur, coniunctiones, vel caeteras quaslibet partes intermittere in repetitione responsoriorum, ut queat adscisci cum versiculi sensu; sicuti in hoc responsorio: Veni Domine et noli tardare. in versu ipsius: A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. dempta coniunctione et repetitur hic: revoca dispersos in terram suam. Hoc multis in locis reperies, taliterque hoc fieri debet, ut vim propriam in responsorio suam obtineat sensus, similiter et versus eiusdem nexus repetitioni plenam habeat perfectamque coaptationem. Antiphona O Sapientia: quamquam a palatinis ob excelsiorem vocis modulationem de primo intonatur tono. Antiphona Iuste et pie vivamus. versus huiusce antiphonae in sui fine simpliciter intrat. Neque, ut arbitror, ullam habet exceptis his divisionem.

Caput XII.

De Authento Deutero.

Authentus deuterus in introitis bifariam habet divisionem. Quarum prima haec est: Antiphona Confessio. finis huius versiculi neque sursum erigitur, neque deprimitur iusum, sed introiti (lege introitus) [-46-] contentus est initio, indirectumque finitur, ut ei possit coaequari. Est altera species, quae non hunc ordinem servat, sed immo ultimam paulisper erigit syllabam, ut est Antiphona Dum clamarem. Adest. offertorium: Deus tu convertens. repetitio ipsius in hoc loco: ostende nobis Domine. Communio De fructu operum tuorum. huius finis priori aequabitur introitui. Hunc habet invitatorium, qui secunda feria canitur, primusque in minoribus annumeratur. Antiphona Venite exultemus Domino. habet et caeteros quosque, ut est Invitatorium Regem venturum Dominum venite adoremus. Unde nonnulli omnium Sanctorum (ut est invitatorium Regem Apostolorum, et invitatorium Regem Martyrum Dominum, et caeterorum Sanctorum) ad instar istius soni simul et toni canuntur. Quidam autem canunt eos de tono authenti triti; excipientes ab eis propter novitatem temporis, invitatorium Regem magnum. et invitatorium Regem venturum Dominum.

In responsoriis nocturnalis officii in fine versuum dupla reperitur divisio. Prima, quae simpliciter intrat in repetitione, ut hic. Responsorium Audite verbum Domini gentes. Versus A solis ortu. repetitur hic: dicite, salvator. Secunda est, quae finem versus parumper erigit, ut hic: Responsorium Peccavimus super numerum. Versus Quoniam iniquitatem meam ego agnosco. repetitur hic: et malum coram te. Praeterea quaedam, exceptis his, in fine versus est divisio, ut in hoc Responsorium Declara super nos. Versus Declaratio sermonum tuorum. quod utique ab antiquis tractum est. Itidem in antiphonis agit, (lege agitur) quarum prima vinolam (lege vinulam) gravemque emittit vocem, ut hic: Haec est generatio. Secunda autem, quando in ultima et penultima et antepenultima syllaba finis versiculi pinguem reddit sonum, ut in hoc: Antiphona Pulcra es et decora. Antiphona autem, quae initium habuerit authenti deuteri, et finis eius finierit de plagis triti, non finietur de plagis triti, sed de authentu tetrardi: quia in semet retinent quandam connexionem authenti deuteri tetrardus in sui fine. Antiphona huiusmodi haec est: Malos male perdet. Est autem authentus deuterus discretor eorum inter altitudinem vocis et gravitatem.

Caput XIII.

De plagis Deuteri.

In plagis deuteri bifaria reperitur divisio in introitis. Adest prima antiphona Resurrexi. Versiculi huius ultima syllaba flexibilem altamque promit vocem. Secunda est, cuius finis fere in ultima et penultima aequisonam simplicemque recipit vocem. En exemplum. Antiphona Eduxit Dominus populum suum. Eiusdem offertorium: Iustus ut palma florebit. repetitur hic: sicut cedrus. Communio Memento verbi tui servo tuo. Ultima huius versus syllaba secundae divisioni aequatur.

In invitatoriis multimodas recipit divisiones, quarum prima haec est: Antiphona Christus natus est nobis. et Antiphona Christus apparuit nobis. quae nullam cum caeteris habet societatem, sed sola, sicuti dignum est, suam retinet euphoniam. Secunda est, quae nullius eget auxilio, sed suam [-47-] obtinet vim, nullamque cum sodalibus habet portionem, nisi sui in fine. Est autem hoc. Antiphona Adoremus Dominum. maior. In tertia etenim syllaba versus eiusdem flexibilem reddit vocem multimodamque, quod nullatenus in caeteris invenies: in fine autem sui aequatur antiphonae: Ipsi vero non cognoverunt. namque in ultima versus syllaba, quae est ut iubilemus ei, percussoris manum vox erigitur, rursumque declivis profertur, quod, ut dictum est, non alicubi in invitatoriis invenies. Caeterum prima repetitur hic: quia ipse fecit nos. secunda vero hic: quibus iuravi in ira mea. Est praeterea diffinitio, cuius quidem versus superiori antiphonae versu: ipsi vero. connectitur usque ad ultimam partem ipsius versiculi, quae ultima orationis pars cum superiori antiphonae: adoremus Dominum. concordiam habet. Sunt vero hae, quibus coniungitur usque ad ultimam partem. Antiphona Adoremus Dominum. minor, et altera antiphona Hodie si vocem Domini audieritis. Prior quidem repetitur hic: qui fecit nos. posterior vero ita: nolite obdurare. Versus istarum novissimarum partium tremulam adclivamque emittunt vocem. Responsorium Rex noster adveniet Christus. Versus Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. repetitio: quem Iohannes.

Notandum sane, quia sicuti ratio speculationis sese habet, versus nocturnalis responsorii, si integer canitur, nequit habere minus, quam sexdecim syllabas. Aliquando medietas modulationis et integritas sensus solet cani, sicuti hic: Responsorium Angelus Domini vocavit Abraham. Versus Et benedicentur in te omnes tribus terrae. repetitur hic: Eoquod timeas Dominum. Et item Responsorium Ecce agnus Dei. Versus hoc est testimonium, quod perhibuit Iohannes. repetitur hic: qui post me venit. Nonnumquam vero plures valet habere syllabas: sicuti in responsoriis de beato Ioseph ad liquidum edocemur; sed tamen mutatur modulatio, nec, si fieri potest, in nullius (lege ullius) toni distinctione minus quam octo debent antecedere syllabae eandem distinctionem. Unde quidam hunc male distinguunt, auferentes a rudibus intellectum, ita canentes. Versus Ecce Agnus Dei, ecce. facientes in ce distinctionem, cum potius conservandus sit sensus, quam modulatio. Quidam vero in sexta syllaba distinguunt, scilicet in i. ut ecce Agnus Dei. Estque musica licentia, ut in ea littera, quae maiorem obtinet numerum, scilicet a. longiorem, si necessitas cogit, effici modulationem, (fortasse liceat) et pro duabus vel tribus constare syllabis. Attamen non tam fortiter initium exprimitur modulationis.

Unde non incongruum videtur, si de hoc eodem tono in versu gradalis responsorii demus exemplum. Nam in solemnitate omnium Sanctorum in responsorio gradali Responsorium Exultabunt Sancti. in eiusdem versu, Cantate Domino, post primam modulationem maiorem, quae fit in do, subsequente modulatione altera, quae fit in Can, flexibilis est modulatio, duplicata, quae in flectione tremula emittitur vox non gravis pa (fortasse prima) sonoritas, ut inferius monstrabimus; fit enim hoc in una parte, fit et in duabus, fit in una parte [-48-] orationis in secunda syllaba post primam distinctionem, veluti in hoc versu gradalis responsorii, Versus A summo coelo egressio eius, primam post distinctionem, quae desinit in lo, inchoante altera, quaeest egressio, post primam syllabam, quaeest e. secundae distinctionis, quae est gres, ideo, quia una syllaba, videlicet e. antecedit hanc, ubi prolixa efficitur modulatio, durius ipsius modulatio inchoat, et ita, ut superior, perseverat. In duabus partibus orationis fit sicut in hoc responsorio: Tollite portas principes vestras. in eiusdem versu: quis ascendet in montem Domini. post primam dictionem, cuius finis est ni, inchoante altera distinctione in secunda syllaba simul et parte orationis, quae est quis. ideo, quia antecedit quaepiam syllaba hanc, ubi efficitur modulatio, sic haec sicut superior canitur. Notandum praeterea, quia istius modulatio versus ante primam distinctionem totam, quae finit in Domino, memini me non alicubi reperisse in prolixitate totius antiphonarii, nisi hic et in versu paschalis festivitatis responsorii: Responsorium Haec dies. in eiusdem versu: Confitemini Domino.

Est altera divisio in fine versuum nocturnalium responsoriorum, quae ita finem versus peragit, ut modulatio est responsorii ante ipsius repetitionem, veluti hic. Responsorium Isti sunt triumphatores. Versus Isti sunt, qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine agni. Etenim ipsa modulatio, quae est in aeterna, in ultima ipsius partis syllaba na, ante repetitionem responsorii Modo, ipsa in fine versus canitur Agni in secunda syllaba ni. Huic simile Responsorium Vidi coniunctos viros. Versus Vidi Angelum Dei.

Inter haec sciendum est, quia quadriformes, ut sunt huic tono antiphonae, quarum prima haec est. antiphona Maria et flumina. antiphona Mane surgens Iacob. Cuius antiphonae versiculi finis iusum perparum deprimitur, ut aequari principio possit antiphonae. Secunda vero haec Antiphona Nox praecessit. Item antiphona Iusti autem. finis autem huius versiculi in altum sustollitur. Est autem praeter hanc quaepiam divisio, quam nonnulli similem esse asseverant: quidam vero ultimam versus syllabam vinolam oppido flexibilemque autumant fieri vocem. Haec vero antiphona est: Innuebant patri eius. Praeter has est quarta divisio in versibus earum, quae in duabus tantum fit antiphonis, et non in pluribus, scilicet antiphona Habitabit in tabernaculo tuo. et antiphona Sanctis qui in terra sunt eius. Quamquam antiqui etiam in pluribus hanc versus voluerint sequi modulationem; ut in hac antiphona: Omnes gentes quascumque fecisti. sed et in altera Antiphona Omnis terra adoret te. et tamen multi moderni non amplius, quam in his duabus praefatis peragunt. Versus autem harum antiphonarum totus in imo deprimitur, gravisque efficitur vocis accentus, et simul totus gravi canitur voce.

Caput XIV.

De Authentu Trito.

Authentus tritus huiusmodi habet introitum. Introitus in Dominica nona post Pentecosten [-49-] Ecce Deus adiuvat me. Cuius versiculi finis in meditullio tenoris ultimam sustinet syllabam. Neque enim sursum sublimatur, neque deorsum deprimitur, sed initio contentus est introiti (lege introitus). Sunt namque quidam, qui hunc dicunt duas habere diffinitiones, quarum prior haec sit, introitus in Dominica Septuagesima Circumdederunt me gemitus mortis. Quidam vero abnegant non amplius habere quam unam, quae est circumdederunt me. dicentes, quoniam hoc, quod in fine versiculi additur, non necessitatis causa fieri, sed tantummodo euphoniae. E regione autem repugnantes aiunt, non fore melodiam causa euphoniae, sed necessitatis. Ergo, inquiunt, si euphoniae causa fuerit, necesse est, quo in omnibus introitis (lege introitibus) toni agatur; sed tamen nequit hoc esse, veluti hic, antiphona Ecce Deus adiuvat me. ubi non euphonia sed diaphonia reddit, et idcirco malunt habere duas divisiones. Quamquam secundae divisionis, si addatur, pinguiorem reddit introiti (lege introitus) reciprocationem, et si non addatur, nihil deest. Hanc habet offertorium Immittet Angelum Dominus. repetitur hic: quoniam suavis est Dominus. Habet Communionem Quis dabit ex Sion. Versiculi huius ultima syllaba prioris huius introiti tono aequatur. Antiphonam invitatorii huiusmodi habet: Antiphona In manu tua Domine. maiorem, et caeteras omnes infra hebdomadam, excepto antiphonam secunda feria: Venite. Huius autem versus nullam cum caeteris habet concordiam, sed suae contentus est modulationi: repetitur hic: omnes fines terrae. Caetera vero cursim canuntur, certisque in locis repetuntur. Responsorium Obsecro Domine. Versus A solis ortu. repetitur hic: sicut locutus es. Ecce Antiphona. Antiphona Vestri capilli capitis. Versiculi huius ultima orationis pars cursim profertur.

Caput XV.

De Plagis Triti.

Plagis tritus, ut reor, nullam in introitis habet differentiam. Est autem ipsius toni introitus in Dominica septima post Pentecosten Antiphona Omnes gentes plaudite manibus. finis ipsius versiculi, gravem promit vocem. Toni istius offertorii, hoc est, offertorium Stetit Angelus. repetitur hic, et ascendit. Communio Exultavit ut Gigas. (Ita docet Priscianus nominativum fieri.) finis huiusce versiculi contemptus, (sic) est finis superioris introitus. Responsorium Aspiciebam in visu noctis. Versus Ecce dominator Dominus cum virtute venit. non veniet futuri temporis, sed venit praesentis; quia sic ipsius sese repetitio habet responsorii: et datum est ei regnum. Etenim tempora debent temporibus iungi, scilicet praesens cum praesenti, et futurum cum futuro: quod omnino in litteratura nisi observetur, sensus humanus quasi quibusdam fragoribus concussus intercipitur. Ac per hoc, quia in usu non est, ut ita cantetur, videlicet: cum virtute venit praeteriti temporis, ideo iungunt ei quidam de eodem propheta versum: potestas eius potestas aeterna. Nempe secunda est diffinitio huius toni in nocturnalibus responsoriis, quae tantum minoribus iungitur, et eis, in quibus litterarum deficit plenitudo. [-50-] Responsorium Reges Tharsis et insulae munera offerent. Versus Reges Arabum et Saba dona adducent. Est etiam tertia, quae in eius tantum modo invenitur responsorii versu, Versus A facie inimici. Quarta est varietas, quae inferius annotabitur.

Interea mos considerandus est veteranorum cantorum, praesertim Gallias degentium, qui non omnem toni sequentes authoritatem, versus responsoriorum aliter ac aliter, quam sonoritas tonorum sese habeat, praepediente multitudine syllabarum, in diversam mutavere partem. Unde hoc responsorio, quod quidam asserunt, in ecclesia non debere cantari, eoquod in historiis minime reperiatur, et ob venerationem sanctae Dei genitricis Mariae simul, et ob Iudaeorum insaniam ac haereticorum refutandam protervam superstitionem, in ecclesia canitur, taliter invenies actum, quamvis in ipsa Romana urbe dicatur esse compositus. En adest. Responsorium Gaude Maria. Versus Gabrielem Archangelum. Responsorii autem istius, sicuti relatu didici, auctor quidam extitit Romanus, nomine Victor, a nativitate caecus, qui cum memoriter a cantoribus cantilenarum didicisset melodias, quadam die ante altare residens sanctae Mariae, quae domus Rotunda dicitur, divino favente nutu hoc composuit responsorium, ac statim lumine, quo privatus erat multo iam tempore, illuminari meruit atque iubare potiri genuino.

Antiphona O quam gloriosum est regnum. istius versiculi finis fine aequatur priori introitui. Excipiuntur de hoc tono in fine antiphonarum quaedam antiphonae, ut antiphona Puer Iesus. itemque antiphona Vobis datum est nosse mysterium. Nam quamdiu psalmus canitur, ipsarum finis antiphonarum, de quo fuerint tono, de eodem propter diaphoniam dignum est finiri. Ad ultimum vero in repetitione psalmi, unde eorum est initium, inde finiantur, scilicet de plagis triti: quia ob numerum litterarum inaequaliter sonantes sunt. A plagis enim triti sumunt orginem, ab authentu sed proto finem recipiunt. Inde est haec normula: quod antiphona, quae initium habuerit de quolibet et finem de altero, si recte finiri potuerit, de quo eius est initium, finiatur; ut hae duae superiores: si vero non quiverit finiri de eodem tono, a quo inchoationem ducit, finis eiusdem perficiatur antiphonae. Adest isthiccine exemplum. Antiphona Quare detraxistis.

Caput XVI.

De Authentu Tetrardi.

Formulae authenti tetrardi in introitibus sunt duae. Primae haec Antiphona In die nativitatis Domini in Missa Tertia. Puer natus est nobis. finis eiusdem versiculi in ultima syllaba alte erigitur. Secunda est, quae finem suimet versiculi declivem reddit, ut hic, Antiphona in feria sexta post Cineres Audivit Dominus. Offertorium In virtute tua. repetitur hic: desiderium. Communio Dicite pusillanimes. aequatur istius finis versiculi fine superioris introitus iusum depressi.

Invitatoriarum duas amplectitur divisiones, quarum prima haec est. Antiphona Non sit vobis vanum. huiusce finis versiculi suspensa canitur voce. Secunda haec est, quae iusum extremitatem versiculi deponit, ut hic, antiphona Deus magnus Dominus. [-51-] Interea in versibus responsoriorum nocturnalium hic tonus trimodam recipit varietatem. Prima est, quae naturalis existit, ut hic, Responsorium Aspiciens a longe. Versus Quique terrigenae. hoc quidam apocryphum iudicant responsorium; quidam vero ex sermonibus viri sancti, cuius nomen in scripturis sacris reperi, scilicet Baruch notarii Hieremiae, ducere auctoritatem contendunt, quem librum teste beato Heironymo Hebraei nec legunt, nec habent. Secunda in responsoriorum versibus est varietas, quando melodia in diversam inflectitur partem, quemadmodum hic: Responsorium Dixit Iudas fratribus suis. Versus Cumque abisset Ruben ad puteum. huic simile, excepto, quod in nonadecima syllaba versus responsorii longiusculam melodiae habet inflexionem. Responsorium Iste est frater vester minimus. Versus Attollens autem Ioseph. Tertia est, quae tenorem huius toni in sui possidet initio, sed ob protelationem syllabarum longe aliter ab his distat. Exemplum huius hoc est Responsorium Veni hodie ad fontem. Versus Igitur puella. Denique quarta est, quae multum ab his distat, sicut in hoc versu responsorii vales dinoscere. Responsorium Dixit autem David ad Gad. Versus Cumque extendisset Angelus manum.

Sane notandum, quia hic tonus multimodas in fine versuum antiphonarum habet alternationum varietates. Qua de re decem parvitatula nostra ostensura est. Prima est, quando vox in altum extollitur, ut hoc Responsorium Surge aquilo. Secunda est, quae non tantum erigitur, sed si dici potest, volubilem in ultima syllaba retinet accentum, iuxta hoc: si vere fratres. Tertia est, cuius versiculi finis fertur in altum, sed subtrahitur quiddam de gravitate vocis ad instar puncti, quemadmodum hic, Antiphona Constitues eos principes. licet sint quidam, qui huius antiphonae versum malo ordine more versuum duarum antiphonarum: habitabit in tabernaculuo tuo. ac: Sanctis, qui in terra sunt eius. quae in plagis consistunt deuteri, canere maluerint. Quarta est, quae aliquoties in imis deprimitur, sicut hic, Antiphona Veni Domine visitare nos. Quinta est, quando finis versus paulisper sursum erigitur, quomodo isthic, antiphona Ante torum. Sexta est haec, quae plerumque acumen vocis nec sursum erigit, nec iusum deprimit, nisi perparum, veluti hic Responsorium Gaude Maria Virgo. Septima, quae gravitatem vocis nec sursum erigit, nec iusum deprimit, sed recto canitur tramite, antiphonaeque aequatur principio, ac tractum (lege tractim) finis versiculi profertur iuxta hoc: antiphona Loquebantur. Octava est, cuius finis cursim deponitur, ut hic: Antiphona Fidelia omnia. itemque antiphona Regnum tuum. Nona haec est, quando finis versiculi cum initio antiphonae propriam iungit modulationem, ita ut non facile absque diaphonia valeat disiungi, sicuti hic: antiphona Sicut locutus es. Proinde decima est, quae finem suimet versiculi pernimium circumvolvit. En exemplum, Antiphona Stella ista. item Antiphona Vivit Dominus et benedictus. Est denique undecima divisio, quae quia per omnia ab orbita in sui canore versiculi segregatur, huiusce toni, secernendam putavi a caeteris diffinitionibus. Consistit autem in versibus istarum trium antiphonarum, Antiphona Nos qui vivimus, Antiphona Martyres [-52-] Domini. itemque Antiphona Angeli Domini, quae tamen superioris in suimet copulat symphoniam. Harum trium versus antiphonarum nullam in sese continent toni auctoritatem, sed quemadmodum ab antiquis, ita a modernis modo canuntur, licet negent quidam has toni huius habere consonantiam; sed tamen falluntur. Hoc autem tonorum cantipotens dinoscere ac diiudicare quam citius valet. Et revera nisi obesset veteranorum memoria patrum, de hoc eodem tono earum alternarentur versus; etenim quidam nolunt earum versus cum ipsorum reciprocatione nescio sub quo neophyto coniungere tono: verumtamen mentiuntur, quia multo ante hae inventae sunt, quam hi toni, et multa annorum praecessere curricula, quod in gremio sanctae canuntur ecclesiae: de quibus tonis satis superque superius praelocuti sumus.

Praeterea notandum, quia antiphona, quae initium habuerit authenti tetrardi, et desierit eius finis de plagis deuteri, veluti haec Antiphona Gaude Maria. non elevabitur in medio versus psalmi, sed in directum canetur. Quando vero inchoaverit ab authentu tetrardo, et ex eodem tono finem habuerit in medio, tunc elevabitur versus, ut illud. Antiphona Dixerunt discipuli. Scio quosdam cantores, qui ignari huiusce normulae uberiorem putant regulam: ut quandocumque antiphona cuiuscumque toni leniter inchoaverit, et non per sinuosos anfractus decurrerit; itidemque medietatem atque extremitatem cum initio sui aequiparatrices fecerit soni, tunc versiculum eiusdem in medio non debere erigi.

Caput XVII.

De Plagis Tetrardi.

Plagis tetrardus habet introitum hunc, Antiphona Ad te levavi. Versus eius in ultima syllaba mediocriter sustollitur, quo eius initio possit aequari. Offertorium Si ambulavero. repetitio: et super iram. Communio Vox in Rama. huius finis versus suimet prioris introitui aequatur alternatione Responsorium Iste homo. huius versus propter uberiorem sonoritatis euphoniam ita mutatur a quibusdam. Versus Ecce homo sine querela. usque ad finem. repetitio: dedit illi Dominus. Proinde quatuor in horum versibus responsoriorum subsequuntur varietates, praecedente quinta superiore. Secunda haec. Responsorium Montes Gelboe. Versus Omnes montes. itemque Responsorium Ab omni via mala. Versus A iudiciis tuis non declinavi. Tertia haec, Responsorium Servus tuus ego sum, da mihi intellectum Domine. Versus Ut discam mandata tua. Quarta haec, Responsorium Videntes Ioseph. Versus Cumque vidissent Ioseph. Quinta est, quae iuxta quosdam in his tantum duobus consistit responsoriorum versibus ob protelationem syllabarum. Responsorium Dixit Ruben. Versus Merito haec patimur. Responsorium Merito haec patimur. Versus Dixit Ruben.

Nempe antiphonarum divisiones in hoc sunt quinque; quarum prima haec est, antiphona Repleti sunt omnes Spiritu sancto. ultima in huius versus syllaba suspensa canitur, veluti antiphonae principium. Secunda est divisio; quae moras longiuscule protrahit, quemadmodum hic. Antiphona Dum medium silentium. Tertia est, quae ultimam suae partis syllabam ab imis incipiens ad superiora provehit, ut [-53-] est illud, Antiphona Gloria in excelsis Deo. itemque Antiphona Exultavit spiritus meus. Quarta est, quae tenorem versiculi usque in quinta ante novissimam syllabam, ut supra, conservat: a quinta autem incipiens syllaba longe aliter, quam caeteri versus superiorum antiphonarum finitur; ita ut quintam sui finis syllabam pronam reddat, quartam vero flexibilem; sed in quodam tenore manet. Tertiam denique in imis deprimit prorsus; secundam et primam syllabam aequiparatrices initio reddit antiphonae, quoniam sursum eriguntur. Est autem haec Antiphona Lux de luce. itemque Antiphona O ineffabilem virum. Quinta est differentia, quando versus antiphonae consimilis efficitur in ultima vocali suae partis syllaba cuiuspiam syllabae in ordine antiphonarum, ut hic in undecima agit. Nam qualis in undecima syllaba sonoritas toni consistit, in hac videlicet Antiphona Missus sum ad oves quae perierunt. eadem prope in ultima versus syllaba sursum erigitur, iuxta modulationem supra insitae syllabae. Hoc autem non ordine fit syllabarum, sed ubi consentanea atque consimilis invenitur melodia: ut in hac Antiphona Lumen ad revelationem gentium. in qua utique haec modulatio non in undecima, ut supra, sed immo duodecima consistit syllaba, videlicet in octava, ut lumen ad revelationem gentium. Et in hac quoque eodem agit modo, uti prior. En exemplum: Antiphona Martyrum chorus. videlicet in undecima, id est, in numero, ut laudate Dominum.

Caput XVIII.

Deuterologium Tonorum.

Hactenus igitur a nominibus et vocabulis incipientes tonorum, Deo opitulante, ut quivimus, ipsorum vocabula ac proprietates cum subiectis diffinitionibus succincta brevitate perstrinximus. Nunc autem apologias ante oculos ponimus spectatoris, petentes, quatenus siquid reprehensibile hac in commentatiuncula repererit, emendare festinet: sin autem displicet, aut naevum erroris arbitrarit, sciat a Graecorum derivare (lege derivari) fonte una cum musica licentia omnes varietates ibi contextas, atque ex tam prolixo ortobracca haec acceptasse floscula. Quorum tamen non incongruum videtur iterare numerum, ut prudens noverit cantor, quod (lege quot) responsoriorum ac quot fuerint antiphonarum seu caeterarum ac (lege hac) in arte degentium diffinitiones rerum: quot varietates unusquisque contineat tonus.

De authentu proto. Sane authentus protus septemdecim in sese continet varietates, videlicet introituum tres, offertoriarum unam, communionum duas, responsoriorum sex, antiphonarum quinque, quae simul iunctae septemdecim faciunt.

De plagis proti. Porro autem plagis protus senario sufficiens est numero; habet quippe in introitibus definitionem unam, in offertoriis unam, in Communionibus unam, in responsoriis duas, in [-54-] antiphonis unam. Eidem (lege Eaedem) simul nexae sex reddere videntur.

De authentu deuteri. Authentus deuterus duodecim in se continet definitiones, nam introituum recipit duas, offertoriorum unam, communionum unam, invitatoriorum duas, responsoriorum duas, antiphonarum quatuor. Hae simul iunctae duodecim facere dicuntur.

De plagis deuteri. Proinde plage deuteri in semet octodecim habet varietatum alternationes; etenim in introitibus habet duas, in offertoriis unam, in communionibus unam, in invitatoriis quatuor, in responsoriis quinque, in antiphonis quinque. Qui numerus simul iunctus octodecim faciunt.

De authentu trito. Authentus tritus novenarium arridet numerum. Sed enim in introitibus ipsius duae continentur varietates, in offertoriis una, in communionibus una, in invitatoriis duae, in responsoriis duae, in antiphonis una. Hae simul iunctae novenarium implent numerum.

De plagis triti. Prorsus plagis triti octonarium in suis divisionibus congratulatur recipere numerum, videlicet in introitibus unam, offertoriis unam, communionibus unam, responsoriis quatuor, antiphonis unam. Hic simul adscitus numerus octo reddere creditur.

De authentu tetrardo. Auctoritas authenti tetrardi magna est, in qua vigesimus primus inest numerus. Ita in introitibus equidem sunt duae, in offertoriis una, in communionibus duae, in invitatoriis duae, in responsoriis tres, in antiphonis undecim, qui numerus in unum nexus viginti unum facere cernitur.

De plagis tetrardi. Plane plagis tetrardi ternarium (fortasse melius duodenarium) libenter amplectitur numerum. Nam in introitibus habet unam, in offertoriis unam, in communionibus unam, in responsoriis quatuor, in antiphonis quinque. Hi in unum conglutinati duodecim ex se procreare visuntur. Igitur harum nocturnarum difinitionum numerus una in congerie redactus centum et tres arbitratur reddere. Qua ex re quisquis huic addere vel demere proprio praesumpserit libitu, et non divino instinctu, nisi forte nos quidquam effugerit, contradictorem tam priscorum quamque nostro in tempore cantorum noverit se fore.

Hi ergo octo toni cum omnibus suis varietatibus omnem harmoniae regunt suavitatem, et quasi florigere gestantes virgulta campum illustrant totius antiphonarii, ac culmen musicae comtum reddunt disciplinae. Responsoria autem gradalis officii et tractus, nec ne alleluia, sed et prolixas antiphonas letaniarum atque Rogationum caeterasque huiusmodi non operae pretium arbitratus sum huic inserere operi; praesertim cum minime ignorem, in his omnibus tonos posse reperiri, et non intromittantur per tenores ceu introitui, et reliqua istiusmodi: quin potissimum censui omittendum, quia nec usus in sese sanctae retinet ecclesiae.

[-55-] Caput XIX.

Normae, qualiter Versuum spissitudo, raritas, celsitudo, profunditasque discernatur omnium tonorum.

Libet interea mentis oculum unacum acie styli ad modulationes inflectere versuum, et quae propria unicuique sit sonoritas toni in eius litteratura, verbis pauculis indagare: uti prudens dinoscere queat cantor varietates versuum in harmonica vertenes (fortasse harmonico vertentes) tenore; quoniam quidem sunt nonnulli toni, qui prope uno eodemque modo ordinem versuum in suamet retinent inflectione, et nisi aut in medio aut in fine provida inspectione aut perspicaciore antea circumvallentur oculo, unius toni tenor in alterius permutabitur. Quod studiosus cantor in his duobus tonis, videlicet plagis proti et plagis tetrardi ocyus valet agnoscere. Porro autem etsi opinio me non fefellit, licet quispiam cantoris censeatur vocabulo, minime tamen perfectus esse poterit, nisi modulationem omnium versuum per omnes tonos, discretionemque tam tonorum, quam versuum antiphonarum seu introituum, nec ne (lege nec non) responsoriorum in theca cordis memoriter insitam habuerit.

De authentu proto. His igitur, ut sese veritas rei habet, ita haec (lege ex) sententia animi prolatis, authenti proti videre melodiam, quam in sua retinet litteratura, cum subnixa cognatione caeterorum decrevi tonorum. Sed enim habet authentus protus quamdam contiguationem in litteraturae modulatione cum authento deutero et authento tetrardo. Nam finita vocabula ipsorum tonorum cum fine ultimarum litterarum post primam inflectionem vocis inchoante secunda non sursum tantum erigitur, quantum in authentu deutero, nec iusum tantum deprimitur, quantum in authentu tetrardo: et idcirco ibidem eorum cernitur segregatio. En figura melodiae, sicut subiectarum notarum demonstrat formula. Nonanneane. Hisdem (Isdem vel Idem) denique tonus in inchoatione versuum antiphonarum ac introituum secundum speculationis auditum et inspectionem notarum pervidetur quantulamcumque habere connexionem.

Igitur in reciprocatione introituum, si versus eiusdem sexdecim in se continuerit syllabas, ut est: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. mediocriter prima intiabitur syllaba, id est Glo. secunda acuto enuntiabitur accentu, videlicet ri. ea tamen ratione, si dactylus fuerit, vel quaelibet correpta syllaba; sin autem producta fuerit, tunc circumflexione gaudebit. Tertia vero, scilicet a. suspensa tenebitur voce. Quarta posthaec, hoc est Pa. si producta fuerit, veluti haec eadem syllaba, quae positione producitur, in ea acutus attendetur vocis accentus. Quinta autem, sexta et septima, videlicet tri. et fi. gravi tenebuntur tenore. Octava vero, hoc est li. circumflectetur. Nona acuetur, id est o. Decima et undecima, scilicet hae et spi. graviter pronuntiabuntur has (fortasse ast duodecima et cetera) Duodecima, hoc est ri. circumvolvetur. Tertia autem decima atque quartadecima, [-56-] id est, tu, et i. in imis deponentur. Quintadecima vero, videlicet sancterna gratulabitur vocis percussione. Sane sexta decima syllaba, scilicet to. sive prima fuerit secundue (fortasse secundave,) seu tertia definitio iuxta normam superius insitam, eorum erit distributio divisionum: Sin alias uberior fuerit versus, interpolatio illico fiet modulationis iuxta congeriem litterarum, ut hic: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto; sicut erat in principio et nunc et semper, et in secula seculorum amen.

Versus autem Communionum eodem ritu canentur, usque ad differentiarum reciprocationem. Denique versus nocturnalium responsoriorum quatuor debent cum sui fine distinctiones habere. Qua de re in ipsis distinctionibus non consideratur numerus syllabarum, utrum in prima an in secunda efficiatur melodia; sed segregationes partium orationis, et correptiones. In prima quoque distinctione terna fit inflexio vocis, iuxta hoc, Versus Isti sunt. Iterum in secunda vinola efficitur penultima syllaba, ut hic: Qui venerunt ex magna tribulatione. In tertia vero de divinis (fortasse declivis) effertur vox ita: Et laverunt stolas suas in sanguine agni. In fine autem secundum descriptas superius definitiones modulationis efficietur consonantia. Caeteros namque versus responsoriorum, quia nullam insectantur regulae auctoritatem, et congesta congeries fastidium parit, operae pretium existimavi omittendos. Enimvero sunt nonnulli cantores, qui in quarta distinctione istius versiculi modulationem quartae syllabae ante novissimam plus exprimunt, quam necesse sit, ac ideo pro euphonia faciunt diaphoniam, cum debuerint sanguine dicere correpta syllaba media; et hoc plerisque in locis ob imperitiam agitur. Non autem abnegamus, hanc, ubi correptio verbi minime adfuerit, expressius inumerandam (lege dinumerandam) esse sonoritatem.

Porro antiphonarum versus si duodenarium in sese continuerit numerum, ut hic: Magnificat anima mea Dominum: tunc prior, id est Ma. plenum reddit sonum; secunda, videlicet gni, alte scandetur: tertia vero et quarta, id est fi et cat, mediocriter tenebuntur. Quinta, hoc est a. acuetur: sexta et septima, id est ni et ma, mediocriter proferentur; me autem et a circumflexe volventur, quamquam dispariliter: decima, id est Do, iterum mediocriter sustolletur: undecima, videlicet mi, inflexione laetabitur: duodecima vero num secundum superius insitam rationem differentias terminabit. Hoc omnimodis admonentes, ut quandocumque correpta fuerit pars, ut est Spiri, prior elevetur syllaba, quo continuo secunda et tertia corripi facillime possint.

De plagis proti. Plagis proti melodia in sua littera huiusmodi habet notarum formas: Noeane. Coniungitur versus ipsius introitui iuxta sonoritatem versiculi plagis tetrardi. Nam si versus sexdecim habuerit syllabas, uti est: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. secundum supra insitas canetur notarum figuras, sed in duodecima syllaba horum duorum [-57-] fiat discretio tonorum, ita ut hic sursum vertatur. Eadem quoque in Communionibus congruit ratio. Versus autem nocturnalium responsoriorum ita subnotantur in hoc tono: Versus Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Enimvero est quaedam normula in huius toni responsoriis, cuius nonnulli cantores ignari ab orbita procul aberrant veritatis, sicut in his duobus pervidebis responsoriis: Responsorium Erue a framea Deus animam meam. itemque Responsorium De ore leonis libera me Domine. In priori quidem ea melodia, quae fit in undecima syllaba, videlicet a. tractim prolixoque anfractu idcirco circumfertur, quia illico ab altera excipitur vocali seu syllaba, scilicet ni, et rursus altera sonoritas habet, ubi vinola flexibilique initietur voce. In secundo vero responsorio ideo octava eiusdem syllaba, hoc est ra, non tam circumflexe protrahitur vocis concentus, sed corripitur, quia deest syllaba, quae antecedentis excipiat in se sonoritatem, atque protinus subsequitur haec, quae vinolam recipit vocem. Porro in versibus antiphonarum haec consistit figura notarum: Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

De authentu deutero. Contigua est sonoritas authenti deuteri in litteraturae melodia perparum cum modulatione authenti proti. En forma: Noioeane. Versus introituum: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Sagax cantor sagaciter intende, ut si laus nomino (fortasse sit laus Domino) trino integra, duobus in locis scilicet in decima sexta syllaba, et post in quarta decima trinum ad instar manus verberantis facias celerem ictum; si autem diviseris, in nona, ut supra cernis, perages ictum. Versus nocturnalis responsorii Responsorium Ecce dominator Dominus cum virtute veniet. Nam in principio versus si correpta fuerit pars, ut dactylus, quae tres habeat syllabas, sicuti Gloria, vel quoniam, prima quoad tertiam syllabam debet extendi distinctio. Enimvero versus antiphonarum istius toni iunguntur sonoritati versuum authenti proti usque prope finem, excepto, quod is hypodoricam, plusquam prior, congratulatur vocem, ita: Quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

De plagis Deuteri. Adest litteratura plagis deuteri cum sonoritatis figura Noeane. En versus introitui: Beata immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Est quaedam plane in huius toni responsoriis norma, quae a plerisque ignoratur cantoribus, atque ideo intercipitur alterius sonoritas toni ab altero; ut in hoc, et authentu proto ad liquidum edocemur. Habet nempe hic tonus canorem huius responsorii, Responsorium In ecclesiis benedicite Deum. Etenim in fine huius responsorii in tertia syllaba ante finem versus, eadem, videlicet syllaba le terna circumvolvitur iteratione, hoc modo cum notarum figura: Alle---luia. Adest enim authenti proti responsorium exempli causa monstratum: Alleluia audivimus eum in Ephrata. in cuius fine responsorii tertiam ant novissimam syllabam, scilicet le, post primam circumvolutionem aliter atque aliter, quam superior finitur. [-58-] Huius notarum figuras causa insinuationis ostendimus. Alle---luia.

Hoc, ut supra disseruimus, ni praevideatur, mox interceptionem patietur versus responsorii: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Id autem oramus cantorem, ut omnium versuum fines in nocturnalibus responsoriis a quinta incipiat desinere syllaba, ante finem ultimae; et hoc secundum musicos, qui non amplius, quam quinque asseruere maris undas, et ex eisdem omnes eximeri (fortasse exhiberi, vel exoriri) procellas. Antiphonarum versus huiusmodi habet figuram: Quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius.

De authentu trito. En ordo modulationis in authentu trito, quantum per subiectam exprimi potest figuram: Noioeane. Versus introitui notatur ita: Versus Diligam te Domine virtus mea, Dominus firmamentum meum, et refugium meum. Versus responsorii Versus A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Ecce antiphonarum: Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum. Qui ordo versuum tam introituum, quamque responsoriorum, atque antiphonarum a caeteris segregatur tonis.

De plagis triti. Series plagis triti iuxta notarum inflexiones haec est: Noeane. In versibus introituum haec subter insertam continet notarum figuram: Noli aemulari in malignantibus, neque Zelaveris facientes iniquitatem. Responsorium versus toni sequentes auctoritatem, ita in hoc subternotantur tono: Versus Et dixit mihi, nequaquam vocaberis Iacob, sed Israel erit nomen tuum. Denique tandem aliquando his in antiphonarum versibus consentaneus est authentis proti melodiae. Sed tamen hypodoricam is plus illo retinet vocem; et una discernuntur in fine notarum eiusdem figura: Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui.

De authentu tetrardo. Authenti tetrardi melodia cum ipsius litteratura Noioeane. Nempe in versibus introituum prima syllaba, id est Glo. arsim patietur, exin secunda, hoc est ri. diesin: in tertia vero, scilicet a, acutus scandetur accentus: quartae et quintae rursus arsis conridebit, id est, pa. et tri. Sexta ac septima, videlicet et, sed et si. suaviter enuntiabuntur: octava et nona, scilicet li et o. prima circumvolvetur, secunda hyperlydium sustinebit sonum. Decima et undecima, et videlicet atque spi. perspicua sonabuntur voce. Duodecima circumvolvetur, hoc est, ri. Tertia decima, hoc est, tu, parum altabitur: quarta decima vero, videlicet i. thesin patietur: quintadecima terna percussione finietur, scilicet sanc: sextadecima, id est, to, differentiarum terminabit qualitates. Sunt equidem nonnulli, qui in versibus responsoriorum huius compositiones observari aiunt, ut hic Versus In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum; in tertia syllaba, quae a duabus excipitur consonantibus, id est m. et t. quod omnino, quia in caeteris cantilenarum minime agitur consonantiis, omittendum aestimantiphona Est hoc in tono, o prudens cantor, quod plerique [-59-] non devitantes, usu improbo consectantes correptiones producunt, et corripiunt productiones; ut in hac Antiphona Dixit paterfamilias. quamvis illud pa. natura breve fit: tamen, nisi inchoatur celsiori acuto, absurditatem parit. Insuper et quartam syllabam in antiphona sepositam, cum corripi debeat, productam esse faciunt. Huic simile, antiphona Virgo Dei genitrix. Itidem in responsoriis invenies, veluti hic. Responsorium Dum staret Abraham ad ilicem Mambre. Nam in octava eiusdem syllaba hyperlydica debet adscisci vocis melodia, videlicet i. ut ilicem correpte dicamus: quod etiam in quarta syllaba ante ultimam versus responsoriorum huius toni nonnulli inepte agunt, plus producentes, quam expediat. Versus antiphonarum huiusmodi gerunt figuras notarum: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae.

De plagis tetrardi. Hic tonus licet habeat proprie modulationis finem, tamen quia perparva est, veluti hic: Noeane, idcirco ab eo, a quo originem sumit, mutuatur et finem. Adest versus introituum. Versus Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui te exspectant, non erubescantiphona Interea insinuanda est quaedam stolidis normula. Ergo exempli causa duos in publico trahamus responsorios, e quibus luculente pandatur. Enimvero (in) responsorio Responsorium Magi veniunt ab oriente. vigesima secunda eiusdem responsorii syllaba, videlicet tes, ut dicentes, ideo non incurvatur per anfractus inflexionum, quia protinus ab altera subsequitur syllaba, quae circumvolvitur: ideoque absurdum esset, si iteraretur duplicatio modulationis in duabus syllabis, nulla interiacente morula, vel qualibet syllaba. In hoc autem responsorio Responsorium Iste est, qui ante Deum magnas virtutes operatus est. idcirco octava decima syllaba, scilicet est, circumvolutionem ac circumflexionem recipit, quia inest inter hanc et illam ea, quae post circumvolvatur, id est et. atque in ipsa fiat acutus accentus, quae has duas distinguit modulationes. Certe versus antiphonarum istius toni oppido consimiles efficiuntur in sonoritatis euphonia versibus antiphonarum plagis proti: ac sicut est contiguus authentus protus authentu tetrardo in litteraturae concentu, etiam atque etiam amplius hi duo in versibus antiphonarum seu introituum perplurimam habent copulationem. Igitur antiphonarum versus facunde subnotemus per ordinem notarum: Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui.

Caput XX.

Quod ab hac disciplina exstant composita modulamina, quae die noctuque iuxta constitutionem Patrum praecedentium praecinuntur in Ecclesia.

Ab hac autem disciplina modulamina exstant, quae die noctuque iuxta constitutionem Patrum praecedentium praecinuntur in Ecclesia. Initium autem psallendi Ecclesiae exstitit vel ad imitationem priscorum, qui inter sacrificiorum exhibitiones Domino persolvere solebant laudes; vel ab Ignatio beatissimo Martyre traditum suscepit, qui voces angelicas Domino [-60-] decantantes in coelestibus audivit, eumdemque modum suae ecclesiae condidit, atque inde in alias ecclesias eadem laudabilis consuetudo inolevit.

Sane nocturnum officium in antiphonis responsoriisque consistit. Antiphona dicitur vox reciproca, eo quod a choris alternatim cantetur: quia scilicet chorus, qui eam cepit, ab altero choro iterum eam cantandam suscipiat, imitans in hoc Seraphim, de quibus scriptum est: Et clamabant alter ad alterum: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Saboath. Reperta autem sunt primum a Graecis, a quibus et nomina sumpserunt. Apud Latinos autem auctor earum beatissimus exstitit Ambrosius Mediolanensis Antistes, a quo hunc morem suscepit omnis Occidentalis Ecclesia. Responsoria autem ab Italis primum reperta sunt: dicta autem responsoria, eoquod uno cantante (moris enim fuit apud priscos a singulis responsoria cani) reliqui omnes cantanti respondere. (lege responderent.) Missarum vero officium constat in antiphonis, quae Introitus dicuntur. Quae ideo vocantur, quia introeunte populo in basilicam decantentur, et eousque cantio eius protendatur, quousque imperturbato ordine tam pontifex, quam caeteri ecclesiastici ordines secundum suam quisque dignitatem, ingrediantur ecclesiam, et congruam suscipiant stationem. Et sic tandem litania finita, qua Deus Christusque vocatur, ut populo suo misereatur, imitans sacerdos angelum, qui gloriam Deo in coelis, pacemque in terra hominibus annuntiavit, idem canticum voce intonat salutari.

Cantatur autem et responsorium, quod gradale dicitur a gradibus ei nomine imposito: eo quod consuetudinis fuerit antiquis, ut vel cantantes vel loquentes in gradibus consisterent. Unde et de Esra dicitur: Stetit Esras super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum. Et psalmi graduum quindecim dicuntur ob hoc, quantum ad litteram attinet, quod in gradibus cantarentur.

Alleluia autem ab Ebraeis sumpsimus, quorum et lingua est; dicitur enim laudate Deum. quod pro dignitate sui in nulla lingua transmutatum est: quod et congrue ante Evangelium canitur, ut per hoc canticum mentes fidelium quodammodo ad audiendum salutis verbum suscipiant purificationis initium.

Offertoria vero vocantur ea carmina, quae super hostias oblatas Domino canit Ecclesia: quod ad imitationem facit priscorum Patrum, quibus praeceptum est: si quando habueritis epulum et dies festos, concinetis tubis super holocausta vestra, et erit memoria vestri coram Domino.

Communicantibus etiam primum canitur canticum: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. ut fideles quoque corpori et sanguini Domini communicantes, quem percipiunt ore, hauriant vocis modulatione, ut scilicet, quem gustant, quodammodo versum in corporalem cibum recolant ex se crucifixum [-61-] et mortuum atque sepultum, et eum exorent sua tollere peccata, quem ad hoc venisse omnis confitetur Ecclesia. Canitur etiam illi adiunctum aliud carmen, quod Commune (lege communio) vocatur, ut quamdiu populus fidelis suscipit coelestem benedictionem, dulcissima modulatione mens eius trahatur et suspendatur in sublimissimam contemplationem.

Hac autem (lege arte) subnixum, hisque regulis atque ordine compositum hunc libellum cantoribus praebemus relegendum, et cum auctoritate superius posita discendum, denuntiantes, nemini posse adesse perfectam cantandi modulationem, qui non studuerit superius scriptam eiusdem artis habere notitiam.

Explicit liber de disciplina musicae artis editus pro captu meo, quem rogatu fratrum undecumque, Christo opitulante, collegi, et unius libelli tenore strictim conclusi, quemque percurrendum atque examinandum Domno et Abbati meo reverendissimo Bernardo, nunc vero futuro nostro Archiepiscopo, obtuli. Deprecor, oro, obsecro, ut siquid, o prudens cantor, quisquis es, vituperabile in eo inveneris, mihi corrigendum insinues, calumniamque facere desistas. At ubi ordinate ac rationabiliter actum videris, mecum Deo, qui donavit, gratias agas, cognoscasque, quia apud antiquos tam turpe erat ignorare musicam, quam litteras. Etenim et ipse mundus et coelum supra nos iuxta philosophorum dogma gestare in semet dicuntur harmoniae sonoritatem. Musica enim hominum movet affectus, in diversum habitum provocat sensum. In bello quoque pugnantium vires reficit, et quanto vehementior fuerit tubae clangor, tanto animus ad certamen efficitur fortior. Bestias quoque, serpentes ac volucres, ac delphines suum ad auditum provocat, sicut et supra in laude musicae disciplinae, prout potuimus, diximus. Et quid plura? Musica ars omnes exsuperat artes. Angeli quoque, quod Deo laudes more huiusce disciplinae in arce referant siderea, lecta Apocalypsi nemo quis dubitet.

Caeterum quod in terris Angelorum resonare audiuntur voces, multis perdocemur exemplis: e quibus duo hic ostendam. Veterum pandit memoria, ni fallor, monachum quemdam ex monasterio sancti Victoris, quod est iuxta Cinnomannorum civitatem, gratia orationis ad basilicam sancti Archangeli Michaelis pervenisse in monte Gargano; noctemque ante fores ecclesiae pervigilem ducens audivit chorum Angelorum cantantium responsorium, quod in natale Apostolorum canitur, videlicet Responsorium Cives Apostolorum et domestici Dei advenerunt hodie portantes et cetera ad finem usque. Versus Emitte Domine spiritum. Qui Romam veniens retulit, atque Romanae Ecclesiae clericis, sicut audierat, memoriae contradidit, mutantesque versum, scilicet Versus In omnem terram exivit sonus eorum et cetera non solum ab ipsis, sed et etiam ab omni cantatur ecclesia. In civitate, quae Antisiodorensis vocatur, ferunt fuisse valde religiosum presbyterum, qui inter caetera [-62-] religionis augmenta hoc sibi adsciverat, ut basilicae signo pulsante illico assurgeret, extemploque in ecclesiam properaret. Dum in his et huiusmodi floreret actibus, quadam nocte, cum a propria egrederetur domo, quae parieti haerebat basilicae in honorem sancti Albini martyris, angelorum audivit chorum consona canere voce Alleluia cum psalmo CXLVIII. usque ad finem psalterii: qui attonitis auribus ad ostium ipsius oratorii obscultas (lege auscultans) didicit eam. Erat autem Alleluia. quod mos est in superiori canere psalmo diebus tantum dominicis, quae in primo versu semel, in secundo bis, in tertio tribus reciprocatur vicibus, et in quarto iterum a capite repetitur. Ut autem arbitror, in honorem sanctae et individuae competenter canitur Trinitatis. Quo autem liquido cunctis appareret veritas rei, convocatis post matutinorum solemnia clericis memoriae eis contradidit, atque ei ita cordis recessit a gremio, ut nisi (lege nonnisi) vocabulum laudis tantum remansisset. Et merito, ut his (lege is) cui revelata sunt coelestia, et aliis tradidit, quamquam amore boni ductus Zeli, tamen (ad) Deo referendas laudes aliis maneret, et isti a memoria recederet.

Cuius rei concordat illud, quod B. Gregorius in libris Dialogorum de quodam puero refert, qui coelestia cum agnovisset verba, et proprietates multarum sciret linguarum, in semet reversus cepit pandere, qui illo de loco, et quanti et quando migraturi essent. Quamobrem ille proprios dilanians lacertus, ultimum vitalemque emisit spiritum. Quod et Apostolus Paulus metuens de seipso dicit: Audivit secreta verba, quae non licet homini loqui. Et Iohanni praecipitur, ne scribat de voce septem tonitruorum.

Explicit.

Editum pro captu meo libellum hunc tibi, dilectissime ac nimium desiderantissime Abba meus Bernarde, percurrendum atque examinandum mitto, deprecorque, ut pro meis et corporis et animae fragilitatibus apud Iudicem pium intercedere digneris, nobilissime nobilium. Ego enim dum spiritus hos tegit (lege regit) artus, dum vitae huius fruimur comeatu, spondeo, promitto, polliceor, vos semper mea lingua resonabit, nulla erit pagina nostra ab hodierna die, quae non sonet Bernardum venerabilem, nobilem, sanctum, pium, atque benignum. Quocumque sermonis nostri monumenta pervenerint, ipse cum meis scriptis proficisceris, Christianorum nobilissime; numquam enim in libris meis moriturus es. Audiet me semper de te loquentem sexus uterque; senex, iuvenis, puer, advena, cives. Quorsum ista loquor? quoniam in filio Abraham tentatur, et fidelior invenitur; in AEgypto venditur Ioseph, ut patrem pascat et fratres; morte vicina Ezechias terretur, et fusus in lacrymas XV. annorum spatio protelatur ad vitam. Apostolus Petrus Domini concutitur passione, et amariter flens [-63-] audit: pasce oves meas. Lupus rapax Paulus et Beniamin adolescentior in exstasi caecatur, et repentino tenebrarum horrore circumdatur, Dominum vocat, quem dudum persequebatur ut hominem; cui plus dimittitur, uti praefatiuncula praemisimus, plus amat. Nosti mi reverentissime Pater, quia multi non contenti perditione sua, volunt plures mortis habere participes, quasi multitudo peccantium scelus minuat. Tamen nunc et dico et dicam, illud vos tenere cupio, mea de parte quicumque infidelis exstiterit, detraxeritque seu susurraverit, aut aliquid vestra de parte sinistrorsum aut conatus fuerit, aut dixerit, ita haberi illum a nostris partibus alienum, ut quid agat, ubi sit, nescire cupiam. Ipse denique viderit, ubi possit absolvi. Sanctam paternitatem vestram gratia superni adiutoris conservare, atque ad defensionem suae sanctae ecclesiae semper corroborare dignetur. Amen, amen, amen, fiat, fiat, fiat, amen.