THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Stephen E. Hayes
Checked by: Peter M. Lefferts and Bradley Jon Tucker
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: ODOORG TEXT
Author: Odo
Title: Quomodo organistrum construatur
Source: Scriptores ecclesiastici de musica sacra potissimum, 3 vols., ed. Martin Gerbert (St. Blaise: Typis San-Blasianis, 1784; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 1:303.

[-303-] Eiusdem Oddonis quomodo organistrum construatur.

In primis a capite iuxta primum plectrum, infra usque ad aliud plectrum, quod ponitur post rotulum, per duos passus metire, et in primo passu pone C. secundus finit. A C ad finem metire per tria, et quartus retro reddit G. a G ad finem per tres, et quartus retro pone D. a D. ad finem per III. et in primo passu pone a. De a. ad finem pone III. et in primo retro pone E. et ab E. ad finem per III. in primo passu pone [sqb]. Item a C. ad finem per II. et III. retro pone F. ab F. ad finem per IIII. in primo passu pone b.

De fistulis.

In mensuris fistularum istae sunt voces C D E F G a [sqb] c. Gravis C. quae est prima fistula, longitudo ponitur ad placitum: quae divisa per quatuor passus, uno passu sublato reddit fistulam F. Quae C. si dividatur in tres passus, tertio passu sublato reddit fistulam G. G autem divisa in tres, quarto passu adiuncto reddit fistulam D. retro. D vero partita in tres, tertio sublato reddit a. a divisa in tres, quarto passu adposito reddit fistulam E retro. E iterum aequata in tres, tertio ablato reddit fistulam [sqb]. Fistula F in quatuor passus redacta dat fistulam b. quarto passu succiso. Notet autem prudens musicus, has mensuras constare per diatessaron et diapente.