Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[109] Quid est musica et unde dicitur

Capitulum 1

L 55v

Musica est scientia recte canendi, sive scientia de numero relato ad sonum. Unde Musica dicitur a Musis, quae secundum fabulas fuit filia Jovis. Vel dicitur a Mois graece, quod est aqua latine, quasi scientia iuxta aquam inventa, quia sine humoris beneficio nulla cantilena vel vocis delectatio subsistit iuxta illud. Iuxta liquida resultat musica. Vel a Moys dicitur haec musa, -sae quod quandoque dicitur cantilena, quandoque sapientia. Vel musae dicuntur a muso, id est a quaerendo, quia per eas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaerentur. Unde Primo Principali Quatuor Principalium, capitulo septimo.

Quod intervalla vocum perfecte pronuntientur

Capitulum 2

L 55v

Intervalla vocum perfecte pronuntientur, ut semitonium pro pleno tono non fiat. In hoc autem multi modernis temporibus sunt defectivi, quoniam cum de Re per Mi Fa Sol ascendunt, vix inter Fa et Sol semitonium ponunt. Insuper, cum Sol Fa Sol aut Re Ut Re pronuntiant, semitonium pro tono mittunt. Et sic genus diatonicum confundunt ac planum cantum pervertunt. Tamen habeo supradictos in parte excusatos, quia nesciunt in quo genere naturaliter planus cantus constitutus est. Interrogati quidem qua ratione sic semitonium pro tono pronuntiant, pro auctoritate atque ratione cantores enim de magnatorum capellis allegant. Dicunt enim non eos sic cantasse sine ratione, cum optimi sint cantores, sicque aliorum vestigiis decepti, et unus post alium omnes secuntur errores.

Et alii quippe volunt illum modum planam musicam cantandi [110] dulciorem esse atque auditui magis placabilem, idcirco modus ille tanquam bonus usitandus est. Quibus Boitius respondit, dicens: Non omne iudicium auribus dandum est, sed etiam rationi. Fallitur enim auditus, quemadmodum fallere valet et visus, ut patet Primo Principali Quatuor Principalium, capitulo decimo: Quod fallitur auditus, patet in venatoribus qui magis delectantur in latrantibus canum in silva quam officium dei audire in ecclesia. Ratio tamen, quae nunquam fallitur, contrarium iudicat Tertio Principali Quatuor Principalium, capitulo quinquagesimosexto.

De tribus generibus melorum

Capitulum 3

L 56

Sunt enim tria genera melorum, scilicet cromaticum genus et enarmonicum et diatonicum. Sed quia cromaticum genus nimis est molle et ad lasciviam inducit, corrumpendo bonos mores, genus vero enarmonicum est nimis durum et asperum, taedium inducens ad auditum. Ideo, ut tangat Boitius in prohemio primi libri, praecepit Plato ut pueri et homines in diatonica musica informarentur, quae modesta est et bene morata. Et dicitur modesta quia medium est inter nimis lascivos et nimis asperos sonos. Dicitur autem bene morata quia mores informat, et licet hoc genus durum sit, tamen naturale est. Sic autem praedicta duo genera quasi innaturalia ab usu recesserunt. Tertium vero genus, videlicet diatonicum, quasi naturale nobiscum remanet. Sicque tota nostri monocordi dispositio semper currit per tonum et tonum et semitonium, et ideo vocatur hoc monocordum diatonicum genus, quasi duos tonos et semitonium continuos habens. Propter hoc autem adiecta est gamma [Gamma] inferius sub A gravi, b vero rotunda superius supra A acutam, ut ista ordinata divisione procedat totum monocordum, ut patet in Secundo Principali Quatuor Principalium, capitulo quintodecimo.

[111] De imitatione rerum effectus in neumis

Capitulum 4

L 56

Notandum quod secundum tempora et rerum eventus in cantu sic imitetur effectus, ut in tristibus rebus graves sint neumae, tardae et prolongatae, in tranquillis iocundae et delectabiles, in prosperis exultantes, secundum Guidonem de Sancto Mauro in sua musica, capitulo quintodecimo.

Inventores artis musicae aequeformis et mensurabilis

Capitulum 5

L 56v

Erat Tubal nomine quidam faber, qui per pondera trium malleorum super unam incudem percutiens, consonantias ordinavit. Audiens autem Pictagoras illum sonum, domum ingrediens fabri, fecit proportionaliter quartum malleum qui adinvicem sonum mirabilem reddiderunt. Quod cum Tubal audivit et scivit quod deus voluit mundum periclitari, fecit duas columnas, scilicet unam aeneam, alteram lateram. Et in ambabus scripsit artem musicalem aequiformem, id est planum cantum, ut si destrueretur mundus per ignem, columna latera permaneret, quia later non potest cremari. Si vero per aquam, columna aenea permaneret donec diluvium Noe perimpletum fuisset.

Post diluvium Rex Cyrus, qui fuit rex Assiriorum, et Encheridias et Constantinus, et post hos Boitius autem incipiens cum numerorum proportione concordantias demonstravit, ut in musica sua intuenti patet. Deinde Guydo monacus, qui compositor erat gammatis quod monocordum dicitur, voces in lineis et spatiis dividebat, quod initium est huius libri. Deinde Guido de Sancto Mauro, et post hos Guido maior et Guido iunior.

[112] Post hos vero magister Franco, qui in cantu mensurabili figurarum, alterationum, perfectionum et imperfectionum principiorum certitudinem imposuit. Tunc Philippus de Vitriaco, qui composuit illam figuram vocitatam minima prolatio in Navarina. Deinde sanctus Augustinus et sanctus Gregorius, qui cantum aequiformem in universali ecclesia primitus instituerunt. Post quos Ysidorus Ethimologiarum et Johannes de Muris, qui de cantu mensurabili et figuratione regulas descripsit dissertas.

Unde versus:

Per Thubal inventa Musarum sunt elementa

atque columnellis nobis exempta gemellis,

et post diluvium tunc subscriptus perhibetur:

Philosophus princeps pater Hermes, hic Trimogestus,

invenit musas, quas dedit et docuit.

Pictagoras tantum per martellos fabricantum,

antea confusas numeravit tetrarde musas

quem musis genera medium concordia vera

qua tropus ex parte Boitius edidit.

Unum composuit ad Gamma vetus tetracordum,

et dici meruit fuisse Guido monocordum.

Gregorius musas primo carnaliter usas,

usu sanctarum mutavit basilicarum;

ast Augustinus formam fert psalmodizandi,

atque chori regimen Bernardus monachis offert.

Ethimologiarum scribat coaduitor Ysydorus;

pausas, iuncturas, fracturas atque figuras

mensuratarum formavit Franco notarum,

et Jhon de Muris variis floruitque figuris:

Anglia cantorum nomen gignit plurimorum.

[113] Inventores artis musicae aequiformis

Capitulum 5

O 89

Primo Moyses, quod dicitur a moys quod est aqua, et icos quod est sermo. Et ante diluvium Noe, Jubal scivit quod deus voluit mundum periclitari, fecit duas columpnas, unam aeneam, alteram lateream. Et in ambabus scripsit artem musicalem aequiformem, id est planum cantum, ut si destrueretur mundus per ignem, columpna laterea permaneret, quia later non potest cremari. Si vero per aquam, columpna aenea permaneret.

Postquam diluvium Noe fuerat perimpletum, isti autores rex Syrus, qui fuit rex Assiriorum, Enchiridias, Constantinus, et multi alii quorum nomina ignoro, laboraverunt in illa scientia adimplenda. Postea vero Gregorius in illa scientia maxime laboravit, cuius gesta in universali ecclesia continentur. Postea vero Isidorus Ethimologiarum, et caetera.

(De musica mensurabili)

Erat quidem faber nomine Tubal, qui per pondera trium malleorum super unam incudem percutiens, consonantias ordinavit. Audiens Pictagoras illum sonum, ingrediens illam domum fabri, fecit proportionaliter quartum malleum qui adinvicem sonum mirabilem reddiderunt. Postea vero Boetius, Presianus, Omerus, Ffranco, Guido de Sancto Mauro, et alii auctores quorum nomina ignoro, in illam artem practicam usque hodiernum diem secundum diversos colores sollicite laboraverunt.

[114] De musica instrumentali et eius inventoribus

Capitulum 6

L 57, O 89

Secundum Johannem Bocchachium, libro secundo, capitulo secundo Genealogiae deorum, 9 musae sunt Jovis et Memoriae filiae. Harum nomina sunt haec: Clio, Euterpe, Melpomene, Talia, Polimpnia, Eratho, Tersicore, Urania et Calliope. Clio reperiit historias, Euterpe tubas, Melpomene tragedias, Talya comedias, Polimpnia artem rethoricam, Eratho geometriam, Thersicore psalterium, Urania astronomiam, Calliope litteras et carmina, Ydranlya fistulas et choros, Petrus de Sancta Cruce timpanum.

Nomina notarum et pedum cantus aequeformis, scilicet plani

Capitulum 7

L 57v, O 89v

Longa, brevis, molossus, liquida, ypate et astropha, dactilus, tribracus, iambus, trocheus, anapaestus, spondeus, monameter, tetrameter, pentameter, exameter, et caetera.

Nomina notarum cantus mensurabilis, scilicet organici

Capitulum 8

L 57v, O 89v

Largissima, largior, larga, longa, brevis, semibreves, minima, crocheta vel simpla.

Unde versus:

Larga, longa, brevis, semibrevis, minima, simpla.

Quae omnes praeter crochetam respectu numeri ternarii possunt adinvicem alterari, et omnia componuntur praeter crochetam.

[115] De coloribus musicae

Capitulum 9

L 58, O 89v

Tres sunt colores musicae pro arte practica, scilicet perfecta, inperfecta, semiperfecta. Perfecta est per quas omnia musicalia instrumentalia in sua melodia componuntur.

De vitiis fugiendis in utraque musica

Capitulum 10

L 58, O 89 v

Omnis musica aequiformis, id est planus cantus, debet aequiformiter decantari, ita quod longa et brevis idem tempus contineant. Pro cantu mensurabili, id est organico, cantephato, dyaphonia et diastema sunt evitanda.

De consonantiis diapente et diapason

Capitulum 11

L 58, O 89 v

Diapente stat in genere emiolico, id est in proportione sesquealtera, et diapason in dupla proportione, id est in genere epogdoico, additoque genere epitrito ad invicem concordant.

De consonantiis et dissonantiis

Capitulum 12

L 58, O 89v

Quarta, septima, nona, undecima, tonus et semitonium non concordant. Nam in proportione superpartienti stant numeri eorundem. Sed ditonus, semiditonus, diapente, semidiapente, octava, decima, duodecima, tertiadecima, quintadecima, et multae aliae ad quas vox humana nequit attingere.

[116] Differentia inter apotome et lima

Capitulum 13

L 58, O 90

Est quoddam instrumentum in arte utraque musicali, scilicet monocordum, per quod omnis ars musicalis distinguitur et probatur, in cuius medietate diapason strenue situatur. Et continet sex tonos fere; illa pars quae remanet inter diapason et medietatem monocordi dicitur apotome. Lima vero id non est.

De divisione cuiuslibet toni

Capitulum 14

L 58, O 90

Omnis tonus dividitur in novem partes, quia stat in proportione sesqueoctava, ut patet inter numerum novenarum et numerum octonarium. Quatuor dieses cum comate continebit, nam tonus non potest aequaliter dividi qui dividitur in novem partes. Ideo habetur in musica semitonium maius et semitonium minus. Diesis continet duo comata, tonus vero novem.

De tribus gradibus discantus

Capitulum 15

L 58, O 90

Tres sunt gradus discantus: primus diapente cum ditono, secundus diapason cum diapente, tertius cum diapente decima, id est diapason cum ditono, tertiadecima cum quintadecima. Qui secundum planum cantum debent ascendere et descendere naturaliter cum tenore plani cantus. Alius est cantus qui vocatur antiphona, et alius ymnolus.

[117] De cantu coronato

Capitulum 16

L 58, O 90

Cantus coronatus cantus fractus dicitur quia ad nullum gradum alligatur, sed potest ascendere et descendere in consonantiis perfectis et imperfectis indifferenter. Et cantus naturalis coronari potest, scilicet faburdon.

De cantilenis indentatis

Capitulum 17

L 58

Cantus indentatus est quando maioritas stat inter duas minoritates, sicut semibrevis stat inter duas minimas, vel in maioribus gradibus vel in minoribus. Ternatio est quaternarius numerus contra numerum ternarium decantatum. Sincopatio est quando aliquis cantor aufert medietatem alicuius brevis, et illa notulam subsequentem in proximam notulam indentat.

De valore largarum

Capitulum 18

L 58v

Semibrevis perfecta continet tres minimas. Brevis perfecta continet tres semibreves. Longa perfecta continet tres breves perfectas. Larga perfecta continet tres longas perfectas, largior sex longas perfectas, largissima novem longas perfectas, quae continet 243 minimas.

De Rondellis et Balladis

Capitulum 19

L 58v

Rondellis, Baladis, Carollis, Springis, quaedam illorum in operto in secundi versus fine desinunt, in ultimo in clauso. Ad haec non [118] habeo respondere, quia sunt fantastica et frivola, quia nulli auctores musicae in textu illorum cognitionem nec scientiam imposuerunt.

De compositione cantus aequeformis

Capitulum 20

L 58v

Omnis planus cantus orditur in suo melo in octo tonis, ut patet in textu Boetii. Primus tonus et secundus terminant in lycanos hypaton, tertius et quartus in hypate meson, quintus et sextus in parhypate meson, septimus et octavus in lychanos meson. Sed de gravitate et acuitate eorundem tempus non habeo demonstrandi.

Differentia inter tonum et ditonum

Capitulum 21

L 58v

Omnis tonus constat in genere epogdoico, id est in numero sesqueoctavae proportionis, ut patet inter 9 et 8, quia numerus novenarius continet numerum octonarium et eius octavam partem. Ditonus stat in proportione dupla sesqueoctava in numeris multiplicatis, ut patet inter octaginta unum et ssexaginta quatuor.

De dyatessaron

Capitulum 22

L 59

Dyatessaron stat in monocordo in genere epitrito, id est in proportione sesquetertia, sicut inter 4 ad 3, quia maior numerus continet minorem numerum et eius tertiam partem, et stat in proportione superpartienti ultra ditonum. [Cd]. Genus cromaticum transit de molle ad durum. [C]. Genus enarmonicum transit de duro ad asperius. [Cdim]. Genus dyatonicum procedit ab utroque.

[119] De dyapente

Capitulum 23

L 59

Dyapente superat dyatessaron in proportione sesqueoctava, quae est tonus, et stat in proportione sesquealtera, id est in genere emielico. Dyapason stat in proportione dupla, ut patet inter numerum binarium et unum.

De bis ditono et bis dyatessaron

Capitulum 24

L 59

Bis ditonus et bis dyatessaron non habentur, quia transcurrendo per totum gamma, quaelibet notula quarta stat in semitonio. Sed ditonus cum semiditono dyapente perficit. Tritonus invenitur tribus locis gammatis, et non potest fieri sine duabus proprietatibus, ut patet inter trite diezeugmenon et lychanos meson. Tonus in genere epogdoico et in proportione sesqueoctava, ut est 9 ad 8, ut patet inter proslambanomenon ad hypate hipaton. Et de ceteris consonantiis, nisi Lyncolniam novitiis, nequit declarari. De effectu musicae speculativae tractatulus explicit.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License