Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part   

Actions

Back to top

[374] DE MVSICA LIBER VII. DE METRI ET VERSVS DIFferentia, et de versus nominis etymologia. CAPVT PRIMVM.

TRaditis iam et expositis, quae ad rhythmorum et metrorum compositionem visa sunt nobis, musicum oportere considerare, agendum est nunc de versibus, in quibus tota musicae rhythmicae vis elucet, atque resplendet. Habent enim quidquid in rhythmis et metris perfectionis est, neque id satis est ad exacti versus compositionem, sed aliquid perfectius in eo desideratur. Et sic denique se habet versus in rhythmica ad metrum et rhythmum, vt in harmonica genus et harmonium ad chroma et diatonon: nam sicut illud in se virtute haec duo continet: ita etiam versus metri et rhythmi vim habet, et vtriusque nomine saepe nuncupatur. Definitur autem versus (vt Victorinus tradit) his verbis a Marco Varrone, versus est verborum iunctura, quae per articulos et commata ac rhythmos in pedes modulatur. Incipit autem a dimetro, et procedit vsque ad hexametrum in his duntaxat versibus, qui per singulos pedes dirimuntur: in illis autem, qui per dipodiam, vsque ad tetrametrum; licet nonnumquam apud Comicos ad pentametrum et hexametrum vsque procedant. Quibus verbis Victorinus videtur significare, versum a metro duabus in rebus differre; altera quod per articulos et commata modulatur, quod in metro non requiritur, altera quod a duobus metris incipit: vnde monometra in suo quaeque genere versus neque dici, neque esse possunt. Sed quemadmodum minimum metrum pede simplici maius est, ita versum minimum metro simplici maiorem esse oportere tradit. A rhythmo vero differre versum ostendit in eo, quod hunc ad hexametrum asserit vsque procedere, rhythmo autem nullum finem praefigit. Tertiam differentiam inter versum et metrum ipse Victorinus adiungit, cum ait, versus autem distat a metro, quod in versu statim auditur et metrum, in metro verso non statim versus. Dictum autem a Latinis versum esse tradit a versuris, id est, a repetita scriptura, ea ex parte, in quam desinit: primis enim temporibus (sicut quidam asserunt) sic soliti erant scribere, vt cum a sinistra parte initium facere coepissent, et duxissent ad dextram, sequentem versum a dextra parte inchoantes ad sinistram perducerent. Quem morem ferunt custodire adhuc in suis literis rusticos, hoc autem genus scripturae dicebant bustrophen, a boum versatione: vnde adhuc in arando vbi desinit sulcus, et vnde alter inchoatur, versura proprio vocabulo nuncupatur. Haec Victorinus, in quibus cum omnibus, qui de re metrica scripserunt, conuenit excepto Diuo Augustino qui rem multo subtilius atque ingeniosius considerauit, cuius in ipso statim initio quinti de musica libri, haec verba rem ipsam luculenter explicantia reperies; quid sit versus, inter doctos veteres non parua luctatione quaesitum est, nec fructus defuit. Nam inuenta res est, et ad notitiam posterorum mandata literis, graui atque certa non tantum autoritate, verum etiam ratione firmata. Interesse igitur animaduerterunt inter rhythmum et metrum aliquid, vt omne metrum rhythmus, non etiam omnis rhythmus metrum sit. Omnis igitur legitima pedum connexio numerus est, quae quoniam metrum habet, non esse numerus nullo potest, id est, non esse rhythmus. Sed quoniam non est idem, quauis [375] legitimis pedibus nullo tamen certo fine prouolui: et item legitimis progredi pedibus et certo fine coerceri, haec duo genera etiam vocabulis discernenda erant, vt illud superius rhythmus tantum proprio iam nomine, hoc autem alterum, ita rhythmus, vt metrum etiam vocaretur. Rursus quoniam eorum numerorum, qui certo fine clauduntur, id est, metrorum, alia sunt, in quibus non habetur ratio cuiusdam diuisionis circa medium, alia in quibus sedulo habetur; erat etiam haec differentia notanda vocabulis. Quapropter illud, vbi non habetur haec ratio, rhythmi genus proprie metrum vocatum est, hoc autem vbi habetur, versum nominauerunt. Cuius appellationis originem fortasse progredientibus nobis ratio ipsa monstrabit. Neque hoc ita praescriptum putes, vt illa etiam metra versus vocari non liceat. Sed aliud est, cum abutimur nomine licentia cuiusdam vicinitatis, aliud, cum rem vocabulo suo enuntiamus; sed nominum commemoratio hactenus facta sit. In quibus, (vt iam didicimus) concessio interloquentium et vetustatis autoritas totum valet. Caetera, si placet, more nostro inuestigemus sensu nuncio et iudice ratione, vt illos etiam veteres autores non instituisse ista, quasi quae in natura rerum integra et perfecta non fuerint; sed ratiocinando inuenisse, et appellando notasse, cognoscas. Praeterea ex alijs Diui Augustini verbis, quae libri secundi initio scripsit, constat, pedem nihil ob aliud aures nostras demulcere, nisi quod in eo duae partes, quas arsin et thesin a Graecis, sublationem et positionem a Latinis diximus appellari, numerosa sibi concinnitate respondeant. Quocirca metrum etiam, quod manifestum est, pedum collocatione confici, non ex eorum genere arbitrandum est esse, quae diuidi non possunt: quando nihil indiuiduum per tempus tendi potest, et quod ex diuiduis pedibus constat, absurdissimum est, id indiuiduum esse censeri, et ea, quae recipiunt diuisionem, pulchriora sunt, si partes eorum aliqua parilitate concordent, quam si dissonae sint atque discordes. Cuius parilis diuisionis dualis numerus primus autor est: vt ergo in duas partes concinentes diuidi pedem et eo ipso aurem delectare comperimus, si etiam metrum tale reperiamus, iure debet caeteris non talibus anteponi. Veruntamen cum in omnibus, quae aliqua temporis parte metimur, aliud praecedat, aliud subsequatur, alius incipiat, aliud terminet: aliquid inter partem praecedentem atque incipientem, et illam, quae subsequatur, ac terminet, interesse conuenit. Nam si versus hic Maronis

Cornua velatarum obuertimus antennarum.

Ita enuntietur

Cornua velatarum vertimus antennarum.

Vt sit in duas partes diuisus, quarum vtralibet dactylo et duobus constet spondaeis saepius repetendo incertum efficitur, vtra pars prior sit, vtra ve posterior. Neque enim minus stat versus cum ita profertur

Vertimus antennarum cornua velatarum.

Quod omnino vitari debet, vt in hoc versu videmus esse vitatum

Arma virumque cano Troiae qui primus ab oris.

Cuius vna pars atque praecedens est

Arma virumque cano.

Altera et subsequens

Troiae qui primus ab oris.

Quae vsque adeo inter se differunt, vt si ordinem vertas, et hoc modo pronunties

Troiae qui primus ab oris Arma virumque cano.

Alios pedes metiri necesse sit, quae ratio etiam in alijs sequentibus seruata est, nam cuius dimensionis est pars incipiens

Arma virumque cano.

[376] Eiusdem est

Italiam fato.

Et ne persequar caeteros, has priores partes in omnibus fere versibus Virgilianis eiusdem dimensionis inuenies, id est, quinto semipede articulatas, et posteriores non minus inter se pariles

Troiae qui primus ab oris.

Et Profugus Lauinaque venit.

Manifestum est igitur, quod quinque et septem semipedes versum Heroicum in duo membra partiuntur, quem sex pedibus quaternorum constare notissimum est, et sine concinnitate quidem duorum membrorum siue hac, siue aliqua alia versus nullus est. In quibus omnibus hoc ratio demonstrabit esse seruandum, vt non possit pars prior in posteriore, et posterior in priori loco poni: quod si aliter fiet, non iam versus nisi nominis abusione dicetur, erit tamen rhythmus et metrum, qualia rarissime longis carminibus, quae versibus contexuntur, interponere non indecorum est. In nominis autem etymologia Diui Augustini a Victorino et alijs dissentit: non enim versum ait, esse appellatum sibi videri, vt nonnulli putant, quod a certo fine ad eiusdem numeri caput reuertamur, vt nomen dictum sit ab his, qui vertunt, dum via redeunt, nam hoc illi cum his etiam metris, quae versus non sunt, dicit esse commune. Sed fortasse magis a contrario nomen inuenisse, vt quemadmodum Grammatici verbum deponens, quod R, literam non deponit, sicuti est, lucror, et conqueror, appellauerunt: ita quod duobus membris constet, quorum neutrum in alterius loco salua lege numerorum constituitur, quia verti non possit, versus vocatus esse videatur. Quae Diui Augustini ratio non potest mihi non subtilis videri atque ingeniosa, etsi nihil aliud esset, in quo versus a metro discreparet, eam libenter amplecterer. Sed versus mihi dictus quasi ordo videtur ob summum, quem inter se versus ordinem custodiunt: sic enim vocant Graeci [Stichous], vnde distichon, et hemistichion deriuantur, et arborum directos in quincuncem ordines in libro de senectute Cicero transtulit, quod Xenophon in Cyropaedia dixit, [orthoi de ui stichoi ton dendron], Maro in Georgicis ait.

Ille etiam seras in versum distulit vlmos.

Et alibi Triplici pubes quam Dardana versu Impellunt.

Id est, triplici ordine. Videtur etiam versus cantum significare, quod ad rem musicam magis accedit, vt apud Plinium, cum de Luscinijs loquens, meditantur, inquit, lusciniae iuniores versumque, quem imitentur, accipiunt. Verum hoc parum aut nihil videtur habere momenti ad id, quod volumus inuestigare: cum enim satis res ipsa, quae hoc nomine significatur, appareat, non est, quod de nominis origine digladiemur.

De legibus, quas inconcussas in versu seruare debemus, et quod nota finis, quam aliorum membrorum insignior esse debet. CAPVT II.

PRosequitur deinde doctrinam suam Diuus Augustinus et postulat, inquit, ordo doctrinae, vt de versus termino aliquid inuestigemus, nam et hic aliquam differentiam notandam atque signandam esse veteres voluerunt; vel potius ipsa ratio. Rationabilius autem esse arbitror, vt finis, quo prouolutio numeri coercetur, inter caeteras versus partes emineat, modo temporum non perturbetur, aequalitas, quam si cum caeteris partibus, quae non sunt in fine, confundatur. Considerandum est ergo, vtrum recte insignem finem versus Heroici spondaeum pedem esse voluerint: nam in quinque alijs locis vel hunc vel dactylum licet ponere, in fine autem non nisi spondaeum. Nam quod trochaeum putant, [377] propter indifferentiam fit vltimae syllabae, de qua in metris satis loquuti sumus. Se secundum hos iambicus senarius aut non erit versus, aut erit sine hac finis eminentia: vtrumque autem absurdum est, nam neque quisquam vnquam siue doctissimorum hominum, siue mediocriter vel etiam tenuiter eruditorum hunc versum esse dubitauit

Phaselus ille quem videtis hospites.

Sed quidquid in verbis tali numerositate formatum et grauissimi autores eo, quo peritissimi nullum sine insigni sine versum putandum esse censuerunt. Quare aliam huius termini notam quaerendam esse autumno, non hanc quae in spondaeo ponitur approbandam, sed ea quaecunque sit, aut in pedis esse, aut in temporis differentia, aut in vtroque necesse est. Ego tamen, quoniam idipsum finire versum, ne longius, quam oportet, excurrat, non pertinet nisi ad temporis modum, non arbitror hanc notam aliunde debere sumi, quam ex tempore. Et cum tempus hic differentiam habere non possit, nisi quod aliud est longius, aliud breuius, quia cum versus finitur, id agitur, ne pergat longius, in breuiore tempore notam finis esse oportebit. Diximus autem, hic, eo scilicet, quod non vbique temporis differentiam in sola breuitate ac longitudine accipimus. AEstatis enim ac hyemis differentiam et temporis esse dicimus, et non illam in spacio temporis breuiore vel longiore, quin potius in frigoris ac caloris, vel humoris et siccitatis vi, et si quid tale aliud, constituendam esse: et hanc, quam quaerimus, termini notam a breuitate duci temporis oportere. Nam si consideremus hunc versum trochaicum, qui tetrameter catalecticus est

Roma Roma cerne quanta sit Deum benignitas.

Inueniemus eum octo et septem semipedibus constare et membris duobus, quorum partitio sit in octauo semipede; vt sit praecedens membrum

Roma Roma cerne quanta.

Subsequens autem

Sit Deum benignitas.

Ex quibus prius habet semipedes octo; posterius septem; nam cum in duo aequa partiri nequeat haec est ei proxima, quae in duo aequa fieri potest, diuisioni, quod rationi maxime congruit. Cum enim aequalitate nihil melius sit, eamque in diuidendo appetere oporteat, si minus potuerit obtineri, vicinitas eius quaerenda est, ne ab ea longius aberremus. Quare cum hic versus quindecim semipedes habeat, non potuit aequius, quam in octo et septem diuidi, nam quamuis eadem sit in septem et octo vicinitas, si ad hunc modum diuideretur, nota finis non in breuiore tempore seruaretur, vt eam ipsa praecepti ratio seruari. Si enim versus talis esset

Roma cerne quanta sit tibi Deum benignitas.

Vt prius membrum in septem semipedibus, et alterum in octo sequentibus terminaretur, non posset versus semipede claudi, octo namque semipedes quatuor integros pedes faciunt: sed prius membrum potius fineretur nota breuioris temporis, id est, semipede, quam posterius, cui finis hic iure debetur. Simul incideret alia deformitas, vt non eosdem pedes in posteriori membro, quos in priori metiremur; nam in illo tres trochaei et semipes

Roma cerne quanta sit.

Et in hoc sequenti iambi quatuor scanderentur.

Tibi Deum benignitas.

In superiori vero et trochaeos in vtroque membro scandimus, et semipede versus clauditur, vt spatij breuioris notam terminus teneat: nam sunt in priori quatuor

Roma Roma cerne quanta.

In posteriori autem tres et semis

[378] Sit Deum benignitas.

Concludit tandem ex his Diuus Augustinus has leges in concussas firmasque tendendas esse; primam, vt ne membrorum duorum tendens ad aequalitatem versui partitio desit, sicuti huic deest

Cornua velatarum obuertimus antennarum.

Alteram ne membrorum aequalitas ipsa conuertibilem, vt ita dicam, faciat partitionem, vt in hoc

Cornua velatarum vertimus antennarum.

Tertiam, ne cum haec vitatur conuersio, nimis a se membra discedant, sed quantum possunt proximis prope numeris aequentur: nec dicamus hunc versum ita posse diuidi, vt octo semipedes praecedant

Cornua velatarum obuertimus.

Et quatuor subsequantur, id est

Antennarum.

Quartam et vltimam, ne membrum posterius paris numeri semipedes habeat, sicut est

Tibi Deum benignitas.

Ne pleno pede versus finitus non habeat terminum breuiori tempore notatum. Praeterea, quoniam iam tenemus versum pleno pede non debere finiri, considerandum esse, ait, quonam pacto versum heroicum metiri debeamus; vt metrorum leges, quae positae sunt, tam in membrorum diuisione, quam in termini nota breuiore seruentur. In quo semipedes duodecim sunt: et quia propter illam conuersionem vitandam senos semipedes habere membra non possunt, nec a se longe oportet discedere, vt sint tres et nouem, aut nouem et tres, neque paris numeri semipedes posteriori membro dandi sunt, vt sint octo et quatuor, aut quatuor et octo, ne pleno pede versus finiatur, in quinque et septem, aut septem et quinque diuisio facienda est. Nam et hi numeris sunt ambo impares proximi, et certe propinquius sibi accedunt membra, quam in quaternario et octonario numeris accederent. Quod vt firmissimum teneamus, reperimus partem orationis in quinto semipede semper aut pene semper terminari, vt in hoc versu

Arma virumque cano.

Et in Vergilianis prope omnibus conspicari licebit.

De noua quadam ratione, qua Diuus Augustinus vtitur in metiendis versibus senarijs atque aliorum generum, et quid de illa censendum sit. CAPVT III.

SEd videndum est, inquit, quos pedes in heroico versu metiri debeamus, vt nullam superiorum legum iam inconcusse constituarum violare cogamur: non enim solemus in hoc metri genere nisi spondaeum et dactylum scandere. Hanc tamen si vulgatissimam consuetudinem sequi velimus, lex illa termini abroganda est, praecedens enim membrum semipede claudetur, posterius autem pleno pede, quod contra fieri debere ratio ipsa nos docuit. Sed quia legem illam iniquissimum est tollere, et in metris iam diximus fieri posse, vt a parte pedis ordiamur: restat vt non hic dactylum cum spondaeo, sed anapaestum locandum esse iudicemus; vt incipiat versus a longa syllaba, deinde duos pedes vel spondei vel anapaesti alterum membrum superius terminent: et tres rursus alterum vel anapaesti vel quolibet loco spondaei, et in fine vna syllaba, qua versus legitime terminetur. Sed non haec facile populo persuadentur: tanta enim est vis consuetudinis, vt ea inueterata, si falsa opinione genita est, nihil sit inimicius veritati. Nanque ad faciendum versum nihil [379] interest, vtrum in hoc genere anapaestus cum spondaeo, an dactylus collocetur: ad metiendum autem rationabiliter (quod non aurium, sed mentis est proprium) vera ac certa ratio ne non irrationabili opinione procedere debemus. Nec nunc a nobis primum inuenta est, sed multo est hac inueterata consuetudine antiquius animaduersa. Quare qui legent eos, qui vel in Graeca vel in Latina lingua disciplinae hiuius doctissimi fuerunt, non mirabuntur, cum haec audierint. Quanquam pudet imbecillitatis nostrae, cum rationi roborandae hominum autoritas quaeritur, cum ipsius rationis ac veritatis autoritate, quae profecto est omni homine melior, nihil deberet esse praestantius. Non enim vt in producenda corripienda ve syllaba nihil, nisi autoritatem veterum hominum quaerimus, vt quemadmodum sint verbis vsi, quibus nos quoque loquimur, ita et nos vtamur: quia in huiuscemodi re, nullam obseruationem sequi desidiae est, et nouam instituere licentiae: ita et in metiendo versu inueterata voluntas hominum, ac non aeterna rerum ratio cogitanda est. Cum et moderatam eius longitudinem prius naturaliter aure metiamur: deinde rationabili numerorum consideratione probemus. Et eum insigni fine claudendum esse iudicet, quisquis iudicat certius, ipsumque, quam caetera membra, insignius esse finitum, qui finem habet breuiore in tempore notatum, manifestum est: siquidem huiusmodi finis temporis longitudinem quodammodo coercet ac fraenat. Quae cum ita se habeant, qui potest posterius eius membrum nisi non pleno terminari pede? prioris autem membri exordium aut plenum pedem esse, vt in illo trochaico

Roma Roma.

Aut partem pedis oportet, vt in heroico

Arma virumque cano.

Quapropter omni iam dubitatione sublata etiam hunc versum metiamur

Phasellus ille quem videtis hospites.

Cuius membra quidem etiam in quinque et septem semipedes distribui necesse est, vt prius sit

Phasellus ille.

Posterius

Quem videtis hospites.

Pedes vero communiter ab omnibus iambi scanduntur, sed recondita ratione vt in heroico exordiendum est a semipede. Quod cum in hoc genere fit, non iambis set trochaeis versus metimur, vt eos legitime semipes claudat. Sed videamus quid de hoc respondere possimus, quem asclepiadeum vocant

Mecoenas atauis edite regibus.

Nam pars orationis in sextam syllabam terminatur, nec inconstanter, sed in omnibus fere huius generis versibus: itaque eius primum est membrum

Mecoenas atauis.

Secundum vero

Edite regibus.

Quod quanam ratione fiat dubitari potest. Si enim metiamur hunc pedibus quaternorum temporum, erunt quinque in priore, in posteriore autem membro quatuor semipedes: Lex autem vetat, posterius pari numero semipedum constare, ne pleno pede versus terminetur. Restat ergo, vt pedes consideremus senorum temporum, ex quo fiet, vt membrorum vtrumlibet ternis semipedibus constet. Nam vt integro pede praecedens membrum finiatur, a duabus longis incipiendum est: deinde totus choriambus versum diuidit, vt sequente etiam alio choriambo membrum posterius inchoetur claudente versum semipede [380] in duabus breuibus syllabis, tot enim tempora cum spondaeo in capite locato implent sex temporum pedem. Nec mouere nos debet, quod vtrumque membrum totidem semipedibus constet, non enim hic metuenda est illa conuersio, quia posito posteriori membro in praecedentis loco, ita, vt quod est primum, secundum fiat, non eadem lex manebit pedum. Quapropter nulla causa est, cur idem semipedum numerus in hoc genere membris negetur, cum sine vllo conuersionis vitio possit haec parilitas teneri finis etiam insignioris lege seruata, quando versus non pleno pede terminatur, quod constantissimi seruandum esse censemus. Hae sunt leges a Diuo Augustino in legitima atque optima versuum compositione consideratae, quas equidem vehementer admiror et amplector, eam praesertim, quae duorum membrorum praeposterationem tollit. Illam autem de versu in semipede terminando conuenire cum practicorum consuetudine negare non possunt, qui cantum omnem a manus positione ordiri, et in eandem finire consueuerunt. Verum hoc illi faciunt, quia, vt superius ostendimus, nullam de metrorum differentijs cognitionem habent, sed rhythmum, hoc est, numerum tantum, quem aerem appellant, in suis compositionibus obseruant, et solo temporum dimensorum ordine contenti, vtcunque ratio cantici postulat, vel procurrunt, vel subsistunt. Quod multo aliter faciunt non arte, sed natura canentes, qui licet cantus ignari trochaica et anapaestica manus positione, iambica vero et dactylica eiusdem sublatione concludunt. Quamobrem hoc me male habet, quod auferre videtur omnia metra trochaica et dactylica acatalectica, quae si a manus incipiant positione, vt horum pedum natura deposcit, sublatione manus et pleno pede finiri necesse est: et nomina, quae illis imposuit antiquitas, inuertentur, vt iambica trochaica, et trochaica iambica nominetur. Et fateor equidem maximam cognationem inueniri inter dactylica et anapaestica, aut iambica et trochaica, quoniam altera ex alteris per epiplocen proueniunt, et velut ex eadem origine manant: percussione tamen reperiuntur esse contraria. Et mihi rationi videtur esse consentaneum, vt quae a positione manus incipiant, si acatalectica sint, in sublationem desinant, vt sunt dactylica et trochaica: quae vero a sublatione manus ordiuntur, in positionem terminentur, vt iambica anapaestica. Tametsi cognitum habeo, multa metrorum genera in fine semipedem appetere, vt sotadica et trochaica et vtraque ionica: sed haec satis est hic animaduertisse: nunc ad reliqua, quae nos Diuus Augustinus docet, intelligenda pergamus.

De duobus modis reducendi ad aequalitatem in aequalia membra minimi versus, altero ed Diuo Augustino altero nouiter excogitato. CAPVT IIII.

EA vero, quae nunc sequuntur, non minus vtilia et vera, quam subtilia et ingeniosa rerum occultarum et admirabilium inuestigatoribus, cum intellecta fuerint, videbuntur. Nam cum ratio, inquit, compererit versuum esse duo genera, vnum in quo idem numerus semipedum, aliud, in quo dispar in membris sit; diligenter exquiramus, quonam modo haec semipedum imparilitas, obscuriore aliquanto, sed subtilissima ratione numerorum, ad quandam parilitatem reducantur. Nam primo cum dicimus duo et tria, si quaeramus, quot numeri sint duos esse omnes respondebunt. Quare et duo vnus et tria vnus est numerus: ex quo elicitur vnitatem cum numero quolibet posse conferri, siquidem vnum, duo esse, non possumus dicere, duo autem vnum esse quodammodo, et item tria et quatuor vnum esse non falso dici potest. Deinde hoc etiam considerare nos iubet, quod si duo per tria ducamus proueniunt sex, et sex non erunt totidem quot tria: atque ita tria ducta per quatuor efficient duodecim, quae longe plura, quam quatuor erunt. Et ne multum in his immoremur, haec figenda regula est, a duobus et deinceps quibuslibet [381] numeris constitutis minor per maiorem multiplicatus eum excedat, necesse est. Nihil enim tam paruum in plurali numero quam duo, quem tamen numerum si millies duxero, ita superabit mille, vt duplum fiat; sed vno constituto, et quolibet, deinde maiori numero si minorem per maiorem multiplicemus, non eodem modo maior superabitur, sed maiori minor aequabitur. Vnum enim bis duo, et vnum decies decem, et vnum millies non plura quam mille producit: habet namque vnum cum caeteris numeris ius quoddam aequalitatis, non modo quod quicunque numerus vnus numerus est, sed etiam quod toties ductus tantundem facit. Sed nunc referamus animum ad numeros semipedum, quibus in versibus inaequalia membra fiunt, et miram quandam aequalitatem hac, quam tractauimus, ratione reperiemus. Nam minimus versus habens duobus in membris inaequalem semipedum numerum, quatuor et tribus semipedibus constat, qualis est hic

Hospes ille quem vides.

Cuius primum membrum quod est

Hospes ille.

Secari aequaliter in duas partes binorum semipedum potest: secundum autem quod est

Quem vides.

Ita diuiditur, vt vna pars duos sempedes habeat, altera vnum, quod ita est, quasi duo et duo sint, iure illo aequlitatis, de quo satis dictum est, quod habet vnum cum omnibus numeris, ex quo fit vt hac diuisione tantum sit quodammodo posterius membrum, quantum superius. Vnde si fuerint quatuor et quinque semipedes, vt in hoc

Roma Roma cerne quanta sit.

Non haec aequalitas inuenietur, quia ita sunt membra inaequalia, vt ad nullam aequalitatis legem possint reduci. Cernimus enim superioris membri quatuor semipedes

Roma Roma.

In binos posse discedere: ac posteriores quinque

Cerne quanta sit.

In duos et tres semipedes diuidi, vbi nullo iure apparet aequalitas. Neque enim possunt aliquo modo tantum valere quinque semipedes propter duos et tres, quantum quatuor valent: sicut inuenimus superius in breuiore versu tantum valere tres semipedes propter vnum et duo, quantum quatuor valent, et propterea metrum illud erit potius, quam versus. Hae sunt Diui Augustini rationes, quibus vtitur in duobus membris dimetri trochaici catalectici, ad aequalitatem reducendis, quae subtilissimae quidem sunt, et perspicacissimo ipsius ingenio dignissimae. Sed alia se nobis offert ratio, licet non ita subtilis, multo tamen et intellectu facilior, et quae sensu etiam ipso percipi ac iudicari valeat. Nam primo duo membra huius versus

Hospes ille quem vides.

Facile reducuntur ad aequalitatem: quoniam enim catalecticus est vno tempore in fine deficit, quod silentio compensatur, quo annumerato posterius membrum efficitur aequale priori, quia aequiualet eius vltimae breui syllabae, vt haec ostendunt exempla, nam

Quem vides.

Cum vnius temporis silentio aequiualet huic

Quem videtis.

Hoc aequale est huic priori

Hospes ille.

Quod non ita contingit in illo quatuor et quinque

[382] Roma Roma cerne quanta sit.

Nam in primo membro nihil siletur, quod illi possit adiungi, et secundum adiuncto vno tempore, quod in fine siletur, fit maius, quam erat, et magis a prioris aequalitate recedit.

De modo reducendi ad aequalitatem quinque et tres semipedes dimetri iambici, et quod maior debeat esse concordia inter membra senariorum versuum, quam omnium reliquorum. CAPVT V.

PRosequitur Diuus Augustinus institutionem reducendi ad aequalitatem duo membra versuum imparia: et nunc ait, quinque et tres semipedes consideremus, qui reperiuntur in illo versiculo

Phasellus ille quem vides.

Et videamus, haec inaequalitas quomodo aequalitatis aliquo iure teneatur. Nam hoc genus non solum metrum, sed omnes versum esse consentiunt, siquidem iambicus dimeter est: itaque si prius membrum in duos et tres semipedes secuerimus, et posterius in duos et vnum, et coniungamus particulas, quas in vtroque pares inuenerimus, quia et in primo membro habemus duo, et in secundo item duo, qui simul iuncti faciunt quatuor; restant duae aliae particulae, vna trium semipedum de priori membro, altera vnius de posteriori. Et propter societatem, quam vnum habet cum omnibus has etiam sociabiliter iungimus, et in summa vnum et tria faciunt quatuor, quod tantumdem est, quantum duo et duo, atque ita per hanc sectionem etiam quinque et tres semipedes rediguntur. Sequitur vt de quinque et septem semipedibus disseramus, quales sunt versus illi nobilissimi heroicus et, quem iambicum vulgo vocant, etiam ipse senarius, nam

Arma virumque cano Troiae qui primus ab oris.

Ita diuiditur, vt prius eius membrum sit

Arma virumque cano.

Qui sunt quinque; et posterius

Troiae qui primus ab oris.

Qui sunt septem. Et

Phasellus ille quem videtis hospites.

Primum membrum habet

Phasellus ille.

Semipedum quinque; secundum septem

Quem videtis hospites.

Sed tanta illa nobilitas hac in lege aequalitatis laborat: cum enim superiores quinque semipedes in duos et tres diuiserimus, posteriores autem septem in tres et quatuor, congruunt sibi quidem particulae ternorum semipedum. Sed si duae reliquae ita inuenirentur, vt vna constaret vno semipede, alia quinque, coniungerentur lege illa, qua vnum cum omnibus numeris coniungi potest, et in summa sex fierent, quod sunt etiam tres et tres. Nunc vero quia duo et quatuor inueniuntur, summam quidem reddent senariam, sed nullo aequalitatis iure tantum valent duo, quantum quatuor, vt in huiuscemodi quasi necessitudine copulentur. Nisi forte quis dixerit, satis esse ad aliquam regulam parilitatis, quod vt tres et tres, ita duo et quatuor sex fiunt, cui rationi repugnandum non arbitror, est enim aliqua et haec aequalitas. Sed illud nolim vt maiori congruentia quinque et tres, quam quinque et septem semipedes conuenerint, non enim tantum illius, quantum horum nomen [383] est: et videmus in illo non modo tantam summam collatis vno et tribus, quantam in duobus et duobus inueniri, sed etiam multo concordiores esse partes, cum iunguntur vnum et tria, propter illam vnius cum caeteris omnibus numeris amicitiam, quam cum duo et quatuor copulantur, vt in his fieri necesse est. Vnde cum hi senarij versus sint caeteris generibus celebratiores, et principatum quendam in versibus habere dicantur, minime decet hos aliquid in concordia minus habere, quam illos famae obscurioris. Quamobrem totis viribus adnitendum est nobis, vt tantam in his inesse concordiam ostendamus, quantam habere dignitatem ex omnibus soli meruerunt, vt non iniuria caeteris praelati fuisse videantur. Sed quia haec tractatio quanuis omnino iucundior, aliquanto tamen longiuscula est: restare nobis extrema debet, vt cum de caeteris quantum satis videbitur disputaueriumus, iam omni cura liberati ad horum scrutanda penetralia deueniamus. In hac diui Augustini doctrina poterit forsan alicui paradoxon videri, quod maiorem concordiam esse dicat vnius cum tribus aut quinque, et cum omnibus denique numeris, quam duorum cum quatuor. Cum ipse etiam in primo musicae libro dixerit, inter aequales numeros maximam esse concordiam, et ex omnibus proportionibus nullam dupla magis constet ad aequalitatem accedere. Veruntamen sciat hoc ex intimis philosophiae visceribus depromptum esse, ex qua didicimus omnes numeros atque omnes perfectiones et figuras, quae in numeris reperiuntur, in vnitate reperiri, et in ea eminentiore quodam modo esse, et perfectiore quam in semetipsis. Quod videtur asserere apud Platonem Parmenides, cum vnum omnia multis ac validissimis rationibus esse contendit. Mihi tamen, vt ingenue fatear, sufficeret ad demonstrandam in quinque et septem semipedibus parilitatem ea, quam attulit, ratio, quae ex tribus ab vtroque membro desumptis, sex facit, et ex duobus prioris et quatuor posterioris membri tantundem, nisi nobis excellentiorem aliam adducturum se promitteret, in cuius promissionis dilatione, videtur maiore nos desiderio legendi, quae reliqua sunt, inflammare voluisse, ad quae tandem intelligenda nos conferamus. Quanquam hoc interim non praetermittam, cum dicat multo nobiliorem esse trimetrum iambicum sex pedibus constantem, quam dimetrum, qui quatuor constat, eum videri non meminisse, quantum quaternariae progressioni numerorum tribuisset, vt qui nequaquam eam excedere, tam in syllabis, quam in numeris asseruerit oportere, in quo mira senarij virtus ostenditur, quae vel nolentem ad senarium ipsum in versibus quaternario praeponendum impulerit.

De alijs modis duo membra quorundam versuum ad aequalitatem reducendi, et excellentia hexametri heroici, et iambici senarij inter omnes versus. CAPVT VI.

SEd vt ad ipsum Diuum Augustinum reuertamur, consideremus, inquit, vtrum in duobus membris, quorum primum exhibeat semipedes sex, alterum septem, ea reperiatur aequalitas, vt esse versus rite queat. Nam post quinque et septem semipedes hic esse discutiendus videtur, huius autem exemplum est

Roma cerne quanta sit Deum benignitas.

Et apparet primum membrum posse in partes distribui, quae ternos semipedes habeant, secundum in tres et quatuor; quare iunctis aequalibus fiunt sex, tres vero et quatuor septem sunt, et non aequantur illi numero. Sed si duo et duo in ea parte, vbi quatuor sunt, et duo et vnum in ea parte, vbi tres sunt, consideremus, iunctis partibus, quae binos habent sit summa quaternaria: iunctis autem illis, quarum in vna duo sint, in alia vnum, si etiam haec, tanquam sint quatuor, accipiamus, propter vnius cum caeteris concordiam, octo simul fiunt, magisque excedunt summam senariam, quam cum septem erant. Et idea genere hoc copulationis a lege versuum separato videamus, vt ordo postulat, haec membra, quorum prius [384] habet octo semipedes, septem posterius. Haec vero copulatio habet, quod quaerimus, nam praecedentis membri partem dimidiam cum parte subsequentis maiore, quae dimidiae proxima est, iungens, quoniam quaterni semipedes sunt, octonarij numeri summam faciunt. Restant ergo quatuor semipedes de priori, tres de posteriori membro, et duo hinc, duo inde copulati fiunt quatuor; duo rursus inde restant, vnus hinc, qui ad legem illius conuenientiae copulati, qua vnum reliquis par est, quodammodo pro quatuor sumuntur; ita iam octonarius superiori octonario congruit, cuius exemplum esse potest, quanquam saepe commemoratus est hic versus, ne suo loco praetermissus esse videatur

Roma Roma cerne quanta sit Deum benignitas.

In his Diui Augustini verbis nihil aliud animaduersione dignum apparet, nisi quod in tetrametro catalectico, qui secatur in octo et septem semipedes, idem accidit, quod in eo, qui in quatuor et tres diuiditur, quoniam eius duplus est. Nam in fine posterioris membri septem semipedum vnum tempus siletur, quo pro vna syllaba breui computato, atque illi adiuncto fit aequale priori: quo pacto multo facilius haec duo membra ad aequalitatem reducuntur; nam annumerato vno tempore, quod in fine posterioris membri siletur, fit duodecim temporum et totidem, quot prius esse reperitur, vt apparet in his Hispanis

Los bracos traygo cansados de los muertos rodear.

Vbi posterius membrum aequiualet priori, quoniam vnum tempus, quod nunc siletur in fine, ab antiquis voce canebatur in hunc modum

Los bracos traygo cansados de los muertos rodeare.

Proponit deinde nobis nouem et septem semipedum connexionem, cuius exemplum est

Vir optimus beatus ille qui procul negotijs.

Cuius autem congruentia cognitu facilis est: superius enim membrum in quatuor et quinque, posterius in tres et quatuor semipedes diuiditur. Pars ergo superioris minor cum parte posterioris maiore coniuncta octonarium numerum facit, et maior superioris cum minore posterioris item octonarium: nam illa coniunctio est, quatuor et quatuor haec trium et quinque semipedum. Huc accedit, quod quinque in duo et tres semipedes, tres autem in duo et vnum si diuidamus, apparet alia conuenientia duorum cum duobus, et vnius cum tribus; quando vnum cum omnibus numeris superius commemorata lege confertur. Et nisi me ratio fallit, nihil restat vlterius, quod de membrorum copulatione requiramus: iam enim ad octo pedes vsque peruentum est, quem numerum versui, vt superius ostendimus, fas non est excedere. Quare iam illa senariorum versuum heroici et iambici secreta pandamus, vel potius ipsa pandat ratio, quae nobis cum omnibus hominibus communis est. Ad cuius ostensionem prius quam accedamus, meminisse nos oportet, cum de metris ageremus dixisse, et sensu manifeste probasse, illos pedes, quorum partes ad sexqua conueniunt, siue in duobus et tribus vt est creticus vel paeones, siue in tribus et quatuor vt epitriti, exclusos a poetis, propter minoris venustatis sonum, solutae orationis se veritatem congruentius decorare, cum his clausulae colligantur. Quod eo tendit vt prius intelligamus, huiuscemodi pedibus a poetarum tractatione seiunctis, non remanere nisi eos, quibus ad tantundem, vt spondaeus est, aut quibus ad duplum, vt iambus, aut illos, quibus ad vtrumque partes conueniunt, vt choriambus. At si haec est sola poetarum materies, oratio autem soluta versibus inimica est, non versus vllus nisi ex his pedum generibus faciendus est. Ex quibus demonstare cupimus, hos senarios decentissimos esse non posse, nisi horum duum generum, quae sunt omnium celebratissima, quorum vnum est heroicum

Arma virumque cano.

Quod versus genus metimur spondaeo et dactylo, subtiliore autem ratione spondaeo et [385] anapaesto. Alterum quod iambicum dicitur, et eadem ratione trochaicum inuenitur. Nam manifestum est, longis syllabis, nisi breues interponantur, obtundi quodammodo spatia sonorum, item nisi breuibus longae, nimis concisa et quasi tremula fieri, neutra esse temperata, quamuis temporum aequalitate aures impleant. Quamobrem nec illi versus, qui duodecim pyrrhichios et sex proceleusmaticos habent, aspirant ad heroici dignitatem, nec illi ad iambici, qui sex tribrachos habent. Huc accedit, quod in his, quos caeteris ipsa ratio praeponit, si membra praeposterabuntur, totum ita commutabitur, vt alios etiam pedes necessario metiamur. Itaque inconuersibiliores, vt ita dicam, sunt, quam illi, qui aut omnibus breuibus, aut longis omnibus constant. Atque ideo siue quinque et septem, siue septem et quinque semipedibus membra in his temperatioribus ordinentur, nihil interest: neutro enim horum ordine conuerti versus potest sine tanta commutatione, vt alijs pedibus currere videatur. In his autem, si carmen caeptum erit talibus versibus, quorum priora membra quinos semipedes habeant, non oportet eos miscere, in quibus septem priores sunt, ne liceat omnes conuertere: non enim a conuersione reuocat vlla pedum commutatio. Sed tamen heroicis conceditur spondaeos omnes rarissimi interponere, quodquidem posterior aetas haec nostra minime probabit, trochaicis autem siue iambicis cum pedem tribrachum quolibet loco interponere liceat, habere tamen in huiuscemodi carminibus versum solutum in omnes breues turpissimum iudicatum est. Remotis igitur epitritis pedibus a lege versuum senaria, non solum quod solutae orationi sunt aptiores, verum etiam quod si sex fuerint, triginta et duo tempora excedent, sicut dispondaei, remotis etiam quinum temporum pedibus, quod sibi eos licentius ad clausulas soluta vindicauit oratio: molossis item et alijs temporum senum quanuis in poematis vetustissimis vigeant, ab hoc, de quo nunc agimus, numero temporum exclusis: restant versus omnium breuium syllabarum qui vel pyrrhichios vel proceleusmaticos vel tribrachos habent, et omnium longarum spondaeos. Quanquam enim admittantur ad senarium modum, dignitati tamen et temperationi horum, qui breuibus longisque variantur, et ob hoc multo minus coneurti possunt, cedant necesse est.

Vtri potiores inter senarios versus habendi sint hexametri dactilici et trimetri iambici, an qui fiunt ex his praeposterati anapaestici et trochaici. CAPVT VII.

QVaerit deinde Diuus Augustinus cur meliores iudicati sint hi senarij

Arma virumque cano Troiae qui primus ab oris.

et Beatus ille qui procul negotijs.

quam hi Troiae qui primus ab oris Arma virumque cano.

et Qui procul negotijs beatus ille

Cum eorum vterque nec minus senarius esset, neque minus breuium longarumque syllabarum temperatione moderatus, neque magis conuerti possit, et in vtroque membra ita ordinata sunt, vt et in quinto et in septimo semipede pars orationis terminetur. Et in hac inquit, quaestione procliuius et facilius esse dixerim forte euenisse, vt illi prius animaduerterentur et frequentarentur: quod si id fortuitum non fuit, melius credo visum fuisse, vt heroicus duabus longis, quam duabus breuibus et longa clauderetur, quod in longis aures commodius acquiescunt. Ille autem, alter in finali semipede longam syllabam potius haberet, quam breuem. Verum haec Diui Augustini responsio, quamuis veram esse negare non possimus, hic tamen locum non habet, siquidem etiam hic versus

Troiae qui primus ab oris.

Potest in duas longas terminari, quod ostendit penthemimeris versus sequentis

[386] Italiam fato.

Quam paulo superius esse eiusdem dimensionis dixit, cum

Arma virumque cano.

Vt sit versus

Troiae qui primus ab oris Italiam fato.

Et quanquam huiusmodi versus apud Latinos et Graecos, quod equidem sciam, non reperiuntur, in vulgaribus cantilenis eos reperire facile est, vt in hac Hispana

Si mis amores no me valen Triste que yo morire.

Quod eius cantus ostendit qui talis est

[ClefC1,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] Cui similis est Horatianus ille

Redeunt iam gramina campis, arboribusque comae.

Et licet huiusmodi hexametri apud Lations raro aut nunquam reperiantur, aliquando temen pentametri reperiuntur cum hexametris, vt epodi mixti, quales sunt hi Catulliani

Consule Pompeio primum duo, Cinna, sedebant.

Moechilia facto consule nunc iterum.

Ex quibus pentameter similis est huic

Qui primus ab oris arma virumque cano.

Nam in illo Catulliano

Moechilia.

Positum est, vt aput Horatium

Hoedilia.

Hoc ab haedo, illa a moecho deducto. Quamobrem alia ratio potest afferri ex Aristotelis doctrina desumpta, cuius et superius meminimus, nam praeter hoc, quod iambus et dactylus natura et dignitate sunt anapaestis et trochaeis priores, quod et ipse Diuus Augustinus fatetur, ex pedibus quaternorum temporum dactyli cum spondaeis honoratiorem locum habent, quam anapaesti, qui saltationibus aptiores sunt, quam rerum gestarum narrationibus. Vnde potius in choris tragoediarum, aut in breuibus poematis, vt sunt lyricae cantiones, quam in scenis aut in longis carminibus inueniuntur. Quod idem euenit iambis et trochaeis inter pedes ternorum temporum, nam multo rebus grandioribus accommodatior est iambus, quam trochaeus: vnde in scenis tragoediarum illo potius vsi sunt, quam trochaeo, qui, vt diximus, ab Aristotele cordax, hoc est, mollis et saltatorius appellatur, nec, nisi in choris aut fabularum narrationibus inuenitur. Virgilius certe in paruis, et Horatius in carminum libris, atque alij eius aetatis grauissimi poetae trimetris iambicis et non tetrametris trochaicis vsi sunt. Neque obstat Diui Augustini subtilis illa ratio, quae dactylicos anapaestis, et trochaeis iambicos metitur; quandoquidem neque ipse inficiatur, eos vtroque modo scandi posse. Aliud enim est anapaestos pro spondaeis, aliud cum spondaeis poni; nam cum ponuntur pro spondaeis, non possunt dactyli vllo modo fieri, vt in illo

Moechilia facto.

Si a pleno pede incipias, illud

Lia fa.

Semper erit anapaestus, neque etiam a iambis auferre possumus nomen, quod illis indidit antiquitas, et in eorum cantibus quilibet hoc poterit iudicare, qui sunt huiusmodi, hexametri dactylici

[387] [ClefC1,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3] Arma virumque cano Troiae qui primus ab oris.

Anapestici

Troiae qui primus ab oris arma virumque cano.

[ClefC1,Sv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv on staff3] Senarij iambici

Beatus ille qui procul negotijs

[ClefC1,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,2LP,2LP on staff3] Trochaici praeposterati

Qui procul negotijs beatus ille.

[ClefC1,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] Quocirca, inquit, si melior iudicatus est ille prior

Arma virumque cano Troiae qui primus ab oris.

Inepte fieret ex hoc conuerso aliud genus, sicuti est

Troiae qui primus ab oris arma virumque cano.

Quod etiam de trochaico genere intelligendum est, nam si honestior visus est

Beatus ille qui procul negotijs.

Quod genus ex hoc praeposterato fieret

Qui procul negotijs beatus ille.

Fieri profecto non oportet. Si quis tamen audeat, et faciat tales versus, manifestum est eum alia genera senariorum esse facturum, quibus haec meliora sunt. Nos autem vt cum ipso Diuo Augustino concedimus honoratiora et grandiora esse illa priora senariorum genera, non ita dicimus inepte haec posteriora fieri posse: quandoquidem horum cantus non minus, quam illorum auribus sunt iucundi. Adiungimus autem his, quas supra posuimus, tertia rationem: dicimus enim sic se habere hos versus praeposteratos ad illos, a quibus praeposterantur, vt se habet Diapason arhythmetice diuisa, quae habet diapente superne et diatessaron inferne, ad eandem harmonice diuisam, quae habet inferne diapente et diatessaron superne: quoniam hi incipiunt a maiori membro, et desinunt in minus, quod imperfectius est, illi vero procedunt a minori ad maius, hoc est, ab imperfectiore ad id, quod perfectius est. Sed vt ad excellentiam, quam senarij versus inter alios obtinent, redeamus, praeter has Diui Augustini rationes, quibus hexametrum dactylicum et trimetrum iambicum pulcherrimos inter omnes versus esse, demonstrare conatus est, potest etiam alia non minoris ponderis adduci. Respondent enim hi versus senarij diapason omnium consonantiarum pulcherrimae: et quemadmodum haec sex tonis ab Aristoxeno constare creditur, et in lyrius euidenter apparet, neque in ternos diuiditur, se quinque et septem semitonia eam in duas consonantias partiuntur, quarum maior diapente, minor diatessaron appellatur: sic etiam versus hexameter sex pedibus constans non in ternos pedes, sed in quinque et septem semipedes iustissima diuisione partitur, quod idem in senario iambico contingit, vnde merito hi duo versus principes et veluti parentes omnium aliorum existunt. Iam tandem igitur ad illam parilitatem, quae inter duo membra senariorum versuum inuenitur, nobis a Diuo Augustino promissam intelligendam accedamus.

[388] De modo reducendi ad aequalitatem duo membra versuum senariorum et quod eodem modo reperiri possit aequalitas inter diapente et diatessaron consonantias, quae diapason primo diuidunt. CAPVT VIII.

AD hanc autem parilitatem in duobus membris, altero quinque, altero septem semipedum demonstrandam Diuus Augustinus nonnulla sibi concedenda praemittit, quorum primum est, quamlibet longitudinem in quot libet partes secari posse. Et negari non potest quin omnis longitudo, quae linea dicitur, habeat dimidiam sui partem, ac per hoc in duas lineas breuiores decussatim secari queat. Et quia ipsae duae partes, quae hac sectione fiunt, procul dubio lineae sunt, etiam in ipsis hoc fieri posse manifestum est: vnde quantulacunque longitudo in quotlibet partes potest secari. Deinde illud etiam supponit omnem longitudinem ad latitudinem, quae ab ipsa oritur, porrectam tantum valere, quantum latitudinis quadratum occupat: quod etiam versum est, si enim minus aut amplius in latum spatium extendatur, quam longa est, vnde porrigitur linea, quadratum non fit: sin tantum, nihil aliud, quam quadratum efficitur. Tertio sicut ex magnitudine in se ducta quadratam figuram, sic ex numero in se ducto quadratum numerum fieri: vnde et bis bina, et ter terna quadratas figuras in numeris faciunt: atque ita per infinitum in caeteris. Et cum nullum tempus sit sine aliqua longitudine, ac versus in pronuntiando tempus consumat, non potest non aliquam temporis longitudinem obtinere: quae si ad calculos redigatur, pro calculis semipedes congruentius, quam pedes debere poni iudicat. Quia cum pedes duas in partes, id est, leuationem et positionem necessario distribuantur, semipedes singulas leuationes et positiones obtinent. Ergo, inquit, si membrum breuius heroici versus consideremus, illud quinque semipedes habere reperiemus, cuius exemplum est

Arma virumque cano.

Et quando nihil aliud desideramus, nisi vt alij septem semipedes aliqua cum his aequalitate conueniant, memoria repetendum est, septem semipedes per se versum aliquem posse complere: nam tot semipedes habet primus ac minimus versus annumerato in fine silentio: qui vt versus esse possit in duo membra, alterum quatuor, et alterum trium semipedum, diuiditur. Ductis autem singulis his partibus in legem quadrati, inueniemus quatuor in se ducta, sexdecim et tria nouem efficere, et totum simul vigintiquinque summam implere. Septem ergo semipedes, quoniam possunt habere duo membra, singulis membris suis ad quadratorum rationem relatis, vigesimumquintum numerum in summa faciunt, et est vna pars versus heroici. Altera vero pars quae habet quinque semipedes, quoniam in duo membra diuidi non potest, et aliqua debet aequalitate concinere, tota in quadratum ducenda est, et quinque ducta quinquies, eadem vigintiquinque consummant: vnde mirabilis aequalitas inter membrum vtrumque consurget. Quocirca non immerito senarij versus caeteris celebratiores nobilioresque facti sunt: dici enim vix potest, quantum inter illorum aequalitatem in membris imparibus et aliorum omnium intersit. Subtilissima et ingeniosissima profecto haec Diui Augustini ratio, quae quidem ex famigeratissima illa quadragesima septima primi libri Euclidis propositione deprompta est, de qua, quoniam multa diximus in tertia huius operis parte, cum inter genera tria melodiarum hanc etiam mirabilem analogiam ostendimus inueniri: lectorem eo reijcientes hic plura dicere supersedebimus. Hoc tamen, quia in harmonica dictum non est, hic adiungere non grauabimur, eandem afferri posse rationem, praeter eas, quas ibi posuimus, ad ostendendum diapason inter omnes consonantias pulcherrimam et nobilissimam esse: quandoquidem hos versus senarios ei paulo superius diximus, respondere. Et sicut illos in duo inaequalia membra, sic hanc duas in partes [389] inaequalis magnitudinis diuidi, ex quibus maior diapente, minor diatessaron vocaretur, et haec quidem duobus tonis et semisse, aut quinque semitonijs, illa tribus tonis et dimidio, aut septem semitonijs ab omnibus dicitur contineri. Et diapente in duas consonantias etiam inaequales, quarum altera ditonum, altera semiditonum appellatur, diuidi manifestum est, et ditonum quatuor, semiditonum tria semitonia continere nemo non nouit, qui musicis initiatus est. Qua singulae partes, si ducantur in legem quadrati, non dubium est, quin quatuor ditoni semitonia quater ducta sedecim, et tria semiditoni ter ducta nouem producant, quae simul viginti quinque summam implebunt. Diatessaron autem in duas consonantias diuidi non posse, et per se ad sensum satis liquet, et in secunda huius operis parte manifestis rationibus demonstratum est. Quare si quinque, qui numerus est eius semitoniorum, in quadratum etiam ducantur, eadem viginti et quinque consumabunt. Vnde non mirum videri debet, tantam inter has duas consonantias amicitiam reperiri, vt eiusdem naturae et pene gemellae ab onmibus esse censeantur.

Quae metra aut versus quibus consonantijs respondeant, et de mira conuenientia rhithmicae et harmonicae. CAPVT IX.

ET quandoquidem ostendimus quibus consonantijs senarij et duo eorum membra, atque item maioris membri duo, in quae iterum membra diuiditur adaptentur, operaeprecium me facturum arbitror, si tanquam auctarium adijciam, quae metra aut versus quibus consonantijs, et quo respondeant ordine dispositi. Atque vt a minimis ordiamur, minimum metrum, quod pede et semipede constat, respondet minimae consonantiae semiditono, quae tono et semitonio constare deprehenditur: vnde haec sesquitonus, illud sesquipes appellatur, quale est hoc trochaicum.

Pulchra res.

Et hoc dactylicum

Maxima pars.

Et alia generum reliquorum. Ditono vero consonantiae, quae duos tonos aut quatuor semitonia continet, metra respondent, quae duobus pedibus aut quatuor semipedibus constant, qualia sunt acatelectica monometra, quae per dipodiam plauduntur, et dimetra dactylica, vt hoc iambicum

Deus meus.

Et trochaicum

Roma Roma.

Dactylicum

Pergama restant.

Diatessaron duobus tonis et semisse constanti conueniunt metra etiam duobus pedibus et semipede constantia, vt ex iambicis

Phasellus ille.

Et trochaicis

Magnus est Deus.

Et ex dactylicis semielegiacus

Vela tulere ratem.

Et hucusque omnia sunt metra: siquidem in minora duo metra diuidi non possunt, sicut consonantiae, quibus respondent, in duas minores consonantias nequeunt partiri. Diapente vero, quod primum et minimum esse systema, quoniam in duas diuiditur consonantias, [390] in quarta huius operis parte demonstratum est, respondet primus et minimus versus, quia etiam in duo metra diuiditur, et septem hic semipedibus, septem illud semitonijs constat, quae in quatuor et tria diuiduntur. Versus autem ex tribus et quinque semipedibus compositi, quales sunt dimetri iambici et trochaici, et tetrametri dactylici respondent hexachordo minori tribus et quinque semitonijs, hoc est, semiditono et diatessaron constanti. Quia quemadmodum haec consonantia ditono addito fit diapason, sic etiam hi versus duobus additis pedibus fiunt senarij, vt

Beatus ille qui procul.

Dimeter iambicus, addito, Negotijs, fit trimeter. Et

Dic mihi Damoeta cuium pecus.

Tetrameter dactylicus, fit hexameter si addas, An Meliboei. Hexachordo vero maiori, quod ex diatessaron et ditono componitur, ex quibus haec quatuor, illa quinque semitonijs constat, respondent versus ex quatuor et quinque semipedibus compositi, vt est

Vir optimus beatus ille.

Qui, licet non sit versus ex eorum lege, quos Diuus Augustinus ad hanc dignitatem admittit, erit tamen alia ex causa, quae forsan est, quia semipedes duorum membrorum, superparticularem, hoc est, sesquiquartam inter se proportionem custodiunt; cuiusmodi est etiam

Moecenas atauis edite regibus.

Si illum ad legem quaternorum temporum metiamur, nam ex quinque et quatuor semipedibus ipso Diuo Augustino metiente constare deprehenditur. Pentameter, qui ex bis quinque semipedibus constat, respondebit disdiatessaron, nam sicut diatessaron vno tono deficit a diapason, ita pentameter vno pede minor est hexametro: cuius non meminit Diuus Augustinus in versuum tractatione, sed inter metra, fortasse quia sunt aliqui pentametri, qui possunt inuerti, vt est

Semibouemque virum semiuirumque bouem.

Semiuirumque bouem semibouemque virum.

Quod ille in versu maxime vitandum asseruit, aut forsan quia metrum non versum, vel potius esse duo metra iudicauit. Quod videtur ostendere duorum temporum silentium, quod docuit, inter duo membra ponti debere; sed de hoc inferius agemus, cum de ipsius origine peculiaris habebitur sermo. Nunc autem ostendere volumus, cui consonantiae aut interuallo respondeat, quod si non consonantiae reperitur respondere, hoc idcirco accidit, quia ex duobus metris, quorum vtrumque diatessaron respondet, componitur, et nullam consonantiam geminatam praeter diapason consonantiam facere posse, secundo libro demonstratum est. Satis tamen est vtrumlibet metrum ex quibus componitur, consonum esse, nec item consonantiae respondet hic versus siue metrum

Mea renidet in domo lacunar.

Ex quinque et sex semipedibus constans, qui respondent diatessaron et semidiapente, quarum illa quinque, haec sex semitonijs constat, ex quibus fit semidiapason; et sicut haec semitonio deficit a diapason, sic ille semipede minor est senario. Neque potest consonantia repondere, quia inter hexachordon maius et diapason omnia interualla sunt dissona, et propterea hi duo versus in canticis epodicis nunquam praepositi, sed postpositi semper inueniuntur, vnde epodi nominantur: quia tanquam serui dominos adsequuntur, quoniam consonantijs non respondent. Restant duo versus alter tetrameter catalecticus, qui quoniam ex octo et septem semipedibus componitur, ex quibus ostensum est, octo hexachordo minor respondere totidem semitonia continenti, et septem diapente totidem semitonijs constanti, respondebit consonantiae diapason, et semiditono, quam decimam minorem [391] practici vocant, ex supradictis consonantijs compositae, qualis est hic saepe commemoratus

Roma Roma cerne quanta sit Deum benignitas.

Alter, quoniam ex nouem et septem semipedibus consistit, respondebit consonantiae diapason et ditono, quae a practicis decima maior appellatur, compositae ex maiore hexachordo nouem semitonia, et diapente septem continenti, cuiusmodi est hic

Vir optimus beatus ille qui procul negotijs.

Nec vlterius, quam Diuus Augustinus processit in versibus, in consonantijs procedendum esse censemus, ne, si pedes fuerint spondaei, vltra triginta duo tempora longitudo versus extendatur: et quia satis hoc esse visum est, vt quanta sit inter harmonicam et rhythmicam concordia ab omnibus possit agnosci.

De semipedum differentijs, et de poematis, quae fiunt ex diuersis generibus ex Diui Augustini doctrina. CAPVT X.

IAm tempus est, vt ad Diui Augustini doctrinam redeamus, et quae vltimo in loco de versuum tractatione considerauerit, huc ad nostram institutionem afferre curemus. Vt ergo, inquit, hunc sermonem aliquando concludamus, visum est, cum metra sint pene innumerabilia, versum tamen esse non posse, nisi duobus membris sibimet concinnatis, aut totidem semipedibus, se non conuertibiliter terminatis, vt est

Moecenas atauis edite regibus.

Aut dispari numero etiam semipedum, aliqua tamen aequalitate coniunctis, vt sunt quatuor et tres, aut quinque et tres, vel quinque et septem, aut octo et septem, vel septem et nouem, a pleno autem pede trochaicus, vt est

Optimus beatus ille qui procul negotijs.

Potest incipere: terminari autem nisi non pleno prorsus non potest: et a non pleno potest versus exordiri, vt est

Vir optimus beatus ille qui procul negotijs.

Sed ij non pleni pedes, siue integro semipedes habeant, vt in dactylicis et anapaesticis, siue minus, quam dimidium pedem, sicut in illo choriambico duae vltimae breues

Moecenas atauis edite regibus.

Siue plus quam dimidium, vt in eius capite duae primae longae, aut in fine alterius choriambici bacchius, cuius exemplum est

Te domus Euandria te celsa sedes Latini.

Omnes autem ij non pleni pedes semipedes nucupantur. Haec Diui Augustini verba ex quinti libri de Musica, tertiodecimo capite desumpta, multo aliter a nobis posita sunt, quam in codicibus, quos habere potuimus, leguntur. Nam primum inter versus, quorum duo membra congruenter ad aequalitatem reduci possunt, positus inuenitur ex sex et septem semipedibus versus, quem ab hoc copulationum genere superius eiusdem libri capite decimo separandum esse censeuerat. Quare nos illum hic non posuimus: deinde iuxta illius disciplinam verum est aliquos semipedes esse pedes dimidios, alios minus, et alios plusquam dimidios, nam in pedibus trium temporum, quia tria per aequa partiri non possunt, semipedem aut maiorem aut minorem dimidio pede necesse est esse: Atque itidem in pedibus senum temporum, qui ad duplum plauduntur, in solis autem pedibus duorum et quatuor temporum semipedes sunt dimidij pedes integri. Et Diuus Augustinus ponit quidem maiorum et minorum exempla, sed aequalium non ponit, nam ille, quem se modo posuisse ait

Vir optimus beatus ille qui procul negotijs.

[392] Incipit a minori, et in maiorem dimidio pede terminatur, siquidem orditur a breui, quae pars minor iambi vel trochaei est, et in longam, quae maior est, desinit. Idcirco nos expunctis his verbis. Vt est ille, quem modo posui, substituimus eorum loco, vt in dactylicis et anapaesticis, in quibus, vt dictum est, aequales semipedes inueniuntur. Tertio versus ille choriambicus sic scriptus erat

Te domus Euandria te sedes celsa Latini.

Quem ita scribendum esse putauit aliquis, cuius auribus sic melius concinere videbatur, quoniam hexameter heroicus est. Nos autem vnico verbo transposito illum ad choriambi legem reduximus, cuius nos admonuit glossula quaedam in margine posita, quae hunc versum inter phalletios dicit a Terentiano poni. Nam quamuis hic versus illic non ponatur, ponuntur tamen eiusdem speciei omnes, qualis est

Nulla meo iam sedeat turba prophana luco.

Nec mirari debet quispiam in tertio choriambo, Celsa sedes, tertia syllaba longa posita sit, cum breuis esse deberet ex lege choriambi, cum id ab Horatio factitatum sit in singulis primis pedibus secundi versus cuiuslibet periodi illius odes

Lydia dic per omnes.

Vt in prima, Te deos o. in secunda, Oderit eam. quod a Victorino superius adnotatum esse monuimus. Et quoniam bacchium vltimum

Latini.

Semipedem, ait, esse choriambi, scire oportet, illud, Semi, non hic medietatem dicere, quando vnico tempore deficit a choriambo; sed inperfectionem quemadmodum in harmonica semidiapente dicitur interuallum, quod vnico semitonio minore diapente minus est. Vnde semipedes maiores et minores dici possunt, cum in eos inaequales pes diuiditur, vt tonus in semitonium maius et minus. Sed iam ad ea, quae restant ex Diuo Augustino redeamus, in quibus de poematis, quae fiunt ex diuersis versuum generibus quam paucissimis tractat. Non enim solum, inquit, talia poemata versibus fiunt, vt in his vnum genus teneatur qualia Epicorum poetarum sunt, sed illos quoque ambitus, quos periodos Graeci vocant, non tantum illis metris, quae lege versuum non tenentur, Lyrici poetae faciunt: sed etiam versibus nam ille Flacci

Nox erat et caelo fulgebat luna sereno,

Inter minora sydera.

Bimembris ambitus est, et duobus versibus constans, qui duo versus sibimet conuenire non possunt, nisi vterque ad senorum temporum pedes referantur, nam modus heroicus cum modo iambico vel trochaico non conuenit, quia illi pedes ad tantundem, hi ad duplum partiuntur. Fiunt ergo ambitus aut omnibus metris, aut omnibus versibus, vt illi sunt, de quibus in superiore sermone disputatum est, cum de ipsis metris ageremus; aut tantum versibus, vt hi, de quibus nunc dictum est, aut vt e versibus et alijs metris temperentur, quale illud est

Diffugere niues redeunt iam gramina campis,

Arboribusque comae.

Quo autem ordine locentur vel versus cum alijs metris, vel maiora membra cum minoribus, nihil interest ad aurium voluptatem; dummodo non breuior, quam bimembris, non amplior, quam quadrimembris sit ambitus. Haec sunt quae ad nostram hanc institutionem ex Diui Augustini doctrina visum est nobis desumere, quoniam et scitu dignissima videbantur, et apud neminem alium scriptorem Graecum aut Latinum (quem equidem sciam) inueniebantur: nec siquidem inuenirentur, arbitrabamur, ab alio vel diligentius vel copiosius posse [393] tractari. Veruntamen, quoniam de versuum copulatione quam paucissima, et de ipsorum generatione nihil omnino tradidit, vel quod necessarium non arbitraretur, vel quod ad altiora properaret: nos ad ea, quae vel apud alios inuenimus, vel ipsi ex cogitauimus, quae circa versuum tractationem musicos scire conueniat, qua maiore claritate et breuitate poterimus stylum atque animum conuertemus. Prius tamen, quam a Diuo Augustino doctrina recedamus, lectorem admonitum volumus, ipsum, cum dixit, paulo superius, duo versus Horatij alterum dactylicum alterum iambicum, propter diuersam in plausu rationem, conuenire non posse, significare noluisse, eos non debere coniungi, cum ab Horatio coniunctos asserat fuisse. Optime nanque cani possunt, et apud practicos huiusmodi cantus ex varijs compositi proportionibus inueniuntur, qualis est hic

[Salinas, De musica, 393] [SALMUS7 01GF]

Nox erat et coelo fulgebat luna sereno,

Inter minora sydera.

Quae ad quaternorum temporum legem, et non senorum, vt ille ait, plaudenda sunt. Possunt enim, vt ipse nos docuit, diuersa sibi metra copulari, quae tamen plausu, id est, leuatione ac positione conueniant. Eius autem de his libris, quos de musica scripsit, iudicium hic ponere placuit, cuius Memorio Episcopo scribentis haec sunt verba, Initio nostri otij cum a curis maioribus magisque necessarijs vacabat animus, volui per ista, quae a nobis desiderasti scripta proludere, quando conscripsi de solo rhythmo sex libros, et de melo scribere alios forsitan sex, fateor, disponebam, cum mihi otium futurum sperabam. Sed posteaquam mihi curarum ecclesiasticarum sarcina imposita est, omnes illae deliciae fugere de manibus, it vt vix nunc ipsum codicem inueniam, quoniam tuam voluntatem, nec petitionem sed iussionem, contemnere nequeo. Quod sane opusculum si potuero mittere, non quidem me tibi obtemperasse, veruntamen te hoc a me tantopere flagitasse poenitebit. Difficillime quippe intelliguntur in eo quinque libri, si non adsit, qui non solum disputantium possit separare personas, verumetiam pronuntiando ita sonare morulas syllabarum, vt eis exprimantur, sensumque aurium feriant genera numerorum: maxime quia in quibusdam etiam silentiorum dimensa interualla miscentur, quae omnino sentiri nequeunt, nisi auditorem pronuntiator informet. Haec ille, quos libros nos, vt saepe diximus, cantibus appositis faciles et intelligibiles reddere conati sumus.

De versibus iambicis et trochaicis, qui cum eiusdem generis et aliorum commatibus componuntur. CAPVT XI.

QVoniam autem, vt alijs in multis etiam inter versus rhythmicos et harmonica sistemata maximam esse conuenientiam, superius ostensum est, scire oportet, quod quemadmodum illa vel ex consonantijs simplicibus, vel ex consonantijs et sistematis composita reperiuntur, eundem ad modum versus nunc ex duobus aut tribus metris, nunc ex metris ac versibus a musicis antiquis, qui ijdem et vates habebantur, componi soliti sunt. Quarum compositionum autor velut parens, vt Victorinus ait, fertur archilochus singularis artificij in excogitandis ac formandis nouis metris extitisse qui primus epodos excitauit alios breuiores alios longiores, vt inferius copiosis patebit exemplis. Sed earum coniunctionum bifariam ratio diuiditur, alij nanque versus ex consentanea et veluti cognata inter se ratione, alij ex dissentienti contrariaque iunguntur, quas coniunctiones per sympathiam, id est, per consentaneum affectum, aut per antipathiam, id est, per contrarium affectum siue passionem, Graeci fieri dicunt. Versus ergo compositi sunt, quemadmodum supradiximus, qui ex diuersis commatibus siue collis, siue ea vnius generis [394] fuerint, seu diuersorum inter se coniunguntur. Horum tamen differentiae tametsi a Graecis ita distinguantur, vt alij [sinartetoi], alij, [asinartetoi], id est, connexi, et inconnexi vocentur: nos tamen hac secernendi subtilitate in praesens omissa, pinguiore, vt aiunt, Minerua omnes vno nomine compositos appellabimus. Eosque suo, quoad fieri poterit, ordine, et iuxta genus a quo vnumquodque incipit, prosequemur; non quidem qui vsquam reperiuntur omnes, quis enim hoc possit, vel in tam multiplici eorum varietate, vel in tanta componendi licentia, se vt suprafecimus, eos tantum, qui frequentiores sunt, et quos ad musicam accommodatiores esse censebimus. Musicis enim, vt poetis laeuia et sonora sectanda sunt, quae autem fragosa et aspera, discendi causa non vt imitentur, sed vt vitent, noscenda sunt. Principio igitur eorum, qui cum iambicis commatibus componuntur, hae praecipue traduntur species, Trimeter Chalimachius, sic dictur a Calimacho poeta, constans ex duabus caesuris semiseptenarijs iambicis, vel ex duobus dimetris Anacreontijs, qualis est, quem ex Arbitro Diomedes adducit

Anus recocta vino trementibus labellis.

Talis et ille, quem affert Victorinus

Amore me subegit et igneo furore.

Cuius cantus inter iambica metra positus est; in quibus pangendis aut vltima syllaba primae caesurae producenda est, quia post eam vnum tempus silere oportet, ne breuis ante silentium statuatur contra Diui Augustini disciplinam aut longa, quae illam praecedit, vno tempore, quod silendum erat, augenda vt in canticis vulgaribus fieri consueuit: sed potius breuis ponenda est, et duo tempora silenda, quae vice longae iambum expleant, et scire obiter oportet quamlibet horum versuum caesuram aequiualere septenarijs, quibus Itali cum hendecasyllabis vtuntur, et versus fractos vocant, cuiusmodi sunt illi Petrarchae

La grauosa mia vita, Che, s'altri non l'aita.

Aut hi Lassi nostratis

Verguenca he que me vea Ninguno en tal estado.

Hunc versum Hephestio Calimachum praeponere solitum, ait, tetrametro dactylico, cum Ithyphallico trochaico, quod exemplis ab eo desumptis ostendit: vocat autem hunc versum, dicatalectum, quoniam ex duobus catalecticis componitur. Tetrameter Euripideus constans dimetro iambico acatalectico et trochaico ithyphallico, hoc est, tribus trochaeis, hoc modo

Egentium necessitas [signum] multa cogitauit.

Vel qui ponitur a Victorino

Iubar supernifulgida [signum] lucet arce caeli.

In cuius cantu inter vltimum iambum et primum trochaeum vnum tempus silendum est, hoc modo

[ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,MP,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv on staff3] Tetrameter alius, qui et ipse ab Euripide cognominatur, constans dimetro iambico acatalectico et trochaico catalectico, vt

Beatus ille qui vagans mente viuit integra.

In cantu erit huiusmodi [ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,MP,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3]

Qui superiorem vna syllaba superat. Tetrameter etiam compositus ex dimetro iambico catalecto et trochaico ityphallico, quem Terentianus Grammaticus Saturnium, ait, esse vocatum, eo quod ab Italis repertus existimaretur, et principio solutum omni lege fuisse ait, donec ad hunc modum factus est.

[395] Dabunt malum Metelli Naeuio poetae.

Cuius cantus est [ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,MP,MP,MP,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] Quod ostendunt euis versiculi, quos hic apponendos curauimus

Aptum videtur esse,           Versus vagos locabant.
Nunc hoc loco monere,         Post rectius probatum est,
Quae sit figura versus:       Vt tale colon esset,
Quem credidit vetustas,       Iunctum tribus trochaeis,
Tanquam ab Italis repertum,   Vt si vocet camoenas
Saturnium vocandum:           Quis nouem sorores.
Sed est origo Graeca,         Et Naeuio poetae sic serunt metellos
Illique metron istud          Cum saepe laederentur esse comminatos.
Certo modo dederunt.          Dabunt malum Metelli Naeuio poetae.
Nostrique mox poetae,
Rudem sonum sequuti,
Vt quemque res ferebat,
Sic disparis figurae.
Versus vagos locabant.

Affinis est hic versus trimetro hypercatalectico, nam si septimam syllabam, quae hic longa saepe reperitur, in breuem commutabis, iambicus purus erit, vt si dicas

Malum dabis Metelle Naeuio poetae.

Vel potius semper vt breuis sumenda est, quia principium est iambi, et silenda duo tempora, quae ad pedem desunt explendum, et vnum ante trochaeos. Trimeter constans penthemimeri iambica et adonio commate, qualis est, quem Boetius adiungit, alteri composito ex trochaica penthemimeri, et adonio, velut epodon libro quarto de consolatione carmine quinto

Si quis arcturi sydera nescit, Propinqua summo cardine labi.

Sed de trochaica inferius loquemur: hic autem qui a penthemimeri iambica incipit, aequiualet huic Horatiano

Vides vt alta stet niue candidum.

Hic nanque habet dactylum in fine, et ille spondaeum, quorum vterque quatuor temporum est. Potest autem ad legem quaternorum temporum cani hoc modo

Propinqua summo cardine labi.

[ClefC1,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3] Trimeter alcaicus, qui a Seruio ponitur, constans penthemimeri iambica et duobus dactylis eiusdam quantitatis cum superiore, nam idem est cum eo, quem diximus

Vides vt alta stet niue candidum.

Qui talis est

Carmen relaxat taedia pectoris.

[ClefC1,Mv,Sv,Svcd,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv on staff3] Trimeter alius constans penthemimeri iambica et dactylica, vt

Sequentis omnis discipulus prior est, Dies diei, ne nimium properes.

[396] [ClefC1,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,MP,MP,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,S on staff3] Hunc iamboelegum, quasi ex iambico et elegiaco compositum, appellant Graeci. Tetrameter archilochius constans dimetro iambico acatalectico et penthemimeri dactylica, cuiusmodi est apud Horatium in epodis.

Niuesque deducunt Iouem nunc mare nunc syluae.

In quo, Syluae, trisyllabum est

[ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] Pentameter Pindaricus constans tribus caesuris prima et vltima iambicis, et media dactylica, qualis est

Serena laetos temperat aura polos amice surge.

[ClefC2,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Sv on staff3] Qui omnes ad quaterna tempora facile plauduntur. Inueniuntur etiam praeter has per consensum inter se mixtae iambicae basses choriambicis et antispasticis, nam quoties copulantur sub quacunque sede, videas veluti ex vna eadem specie compositum versum stare, et quasi vniformem, quem Graeci, [monoede] vocant, procedere, per contrarium autem affectum ea iungunt, quorum inter se contrariae species haud facile copulantur. Est enim genus coniunctionis nimis scabrum atque asperum, vt sunt iambici cum ionicis a maiori, quorum exempla, quoniam apud Latinos nusquam aut rarissime reor inueniri, Graeca vero tam varia sunt, vt lectorem fastidire possint, quae hic apponere nolui: qui tamen ea videre cupit, legat Aram, quae cum et illis Theocriti circumfertur, et haec de iambicis, qui cum eiusdem generis atque aliorum versibus componuntur inuenimus, quae huc afferemus. De trochaicis etiam inter se et cum alijs mixtis, siquidem iambicos ordines sequuntur, et per epiplocas se inuicem amplexantur, sub eiusdem capitis clausula, quas inuenimus compositiones comprehendamus. Qui igitur a commatae trochaico incipiunt, eorum hae ferme species numerantur. Dimeter, qui et periodos a Grammaticis dicitur, ex bassibus trochaica et iambica compositur, quales sunt illi Catulliani

Collis o Heliconij, Cultor Vraniae genus.

Qui sic commode pangi poterunt

[ClefC2,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Sv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3] Et apud Euripidem in Hecuba, [deina deina peponthamen], vbi commentator, et hypercatalecticum ex eadem fabula ponit, qui sic Latine verti potest

Quo trahis miseram gementem.

Et hunc ad modum cani potest

[ClefC1,Sv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,rob,Sv,Sv on stafff3] Nam vocatur, inquit, periodus, propterea quod componitur ex trochaica et iambica coniugatione; conuenit hic versus cum antipastico dimetro glyconico, quo nomine etiam hodie vulgo vocatur, qualis apud Boetium reperitur

Vela Nericij ducis.

Qui nihil differt a glyconicis Horatianis, nisi quod hic incipit a trochaeo, ille autem a spondaeo. Cur vero antispasticus nominetur, ego diuinare non possum, cum in eorum neutro vllus pes antispastus reperiatur. Dimeter alius constans bassi trochaica et monometro anapaestico, qualis est

Fortiter quod agis exequere.

[ClefC2,Sv,Mv,Sv,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] Qui plaudi potest a sena tempora, si percutiatur anapaestus prior in prima, vel ad quaterna, si percussio fiat in secundo tempore secundae longae: nam aequiualebit huic

[397] Magnanime quod agis exequere.

Et in cantu [ClefC2,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] Trimeter ex penthemimeri trochaica et adonio commate compositus, talis est

Si quis arcturi sydera nescit,

Et Commouet gentes publicus error.

[ClefC1,Sv,Mv,Sv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3] Qui videntur compositi ex priori membro sapphici versus et adonio, vt

Iam satis magnam terruit vrbem

Et quoniam primus pes quinque temporum est, aut reducendus est ad quatuor tertiae syllabae correptione, vt ad legem quaternorum temporum cantatur, aut in medio silenda sunt tria, vt per sena tempora plaudatur. Trimeter alius ex duobus Ithyphallicis coniunctis, quo versus genere Sappho vsa traditur, quales sunt hi duo

Huc adeste musae psaltriae Tonantis

Et leuamen omnis caelitum cateruae.

Cuiusmodi est hymnus ille ecclesiasticus licet cacometer

Aue maris stella Dei mater alma.

Atque semper virgo foelix caeli porta

Et illud Hispanum

Yo me yua mi madre, a Villa reale.

Cuius cantus inter metra trochaica positus est. Tetrameter constans trochaico dimetro acatalectico et dimetro iambico catalectico, vt

Graia metenet iuuenca faue cupido coeptis,

Nolim ego imperare diuis si pergat illa amare.

[ClefC1,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,SP,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] Si tamen prius membrum in heptemimerin mutes, et octauam syllabam praeponas posteriori, fiet idem versus trochaicus procatalectus, vt ait Hephestio; quod verum est, quoties posterior iambica pura fuerit, vt si dicamus

Graia nympha me tenet subueni cupido capto.

Et hi sunt quia trochaica tome communiter incipiunt. De epichoriambicis nanque, qui et ipsi a trochaica basi initium habent, reliquos vero pedes choriambicis similes, supra circa choriambicum genus dictum satis est.

De ijs versuum compositionibus, quae a reliquorum generum commatibus incipiunt, tam per consensum quam per dissensum. CAPVT XII.

SEquitur vt de his, qui a dactylico genere incipiunt, deinceps dicamus, quorum species hae ferme referuntur. Pentameter elegiacus constans duabus caesuris semiquinarijs priori heroica vel dactylica, posteriore dactylica tantum. Prior autem in quadruplici differentia consistit, nam duos pedes, quibus constat, aut dactylos aut spondaeos, aut dactylum et spondaeum, aut spondaeum et dactylum habet: ex duobus dactylis

Lactea sanguineis lylia mixta rosis.

[398] Ex duobus spondaeis

Exorant magnos carmina saepe Deos.

Ex dactylo et spondaeo

Turpe senex miles turpe senilis amor.

E spondaeo et dactylo

Naturae sequitur semina quisque suae.

Posterior autem apud Graecos et Latinos prope semper vtrumque dactylum habet, vt in exemplis modo positis visum est, quorum omnium vnicum cantus exemplum apponemus, ad cuius normam longis in breues solutis, aut breuibus in longas contractis reliqui cantari poterunt

[ClefC2,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,SP,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv on staff3] Apud Hispanos autem posterius membrum non solum duobus dactylis et syllaba, sed aliquando alijs quatuor temporum pedibus constare deprehenditur, vt in hoc, in quo proceleusmaticus et spondaeus cum syllaba positi reperiuntur

Las mananas de abril dulces eran de dormir.

[ClefF2,rob,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,SP,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv on staff3] Cui similis erit hic Latinus

Tendit iter coecis parietibus textum.

Tetrameter compositus ex duobus commatibus finalibus hexametri heroici, hoc est bini dactylis et spondaeis alternatim positis, siue ex duobus adonicis, quo metro vtitur Capella libro secundo

Virgo peritae praeuia fortis, Quae potuisti scandere caelum.

[ClefC1,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,2LP,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3] Tetrameter alius constans penthemimeri dactylica et adonio, quo versus genere vtitur Boetius libro primo de consolatione

Heu quam praecipiti mersa profundo,

Mens hebet et propria luce relicta.

In cantu sic [ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,SP,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3] Trimeter, qui enchomiologicus dicitur, constans penthemimeri dactylica et iambica, vt

Carmina bella magis velim sonare.

[ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv on staff3] Meminit huius Hephestio, quanquam exempla, quae citat ex Alcaeo in bassim iambicam exeunt, contra ipsius descriptionem, qualis erit

Carmina bella magis velim sones.

[ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Sed tamen ex Anacreonte priori similem adducit. Tetrameter archilochius constans penthemimeri dactylica et acatalectico iambico dimetro, qualis est apud Horatium in epodis

Scribere versiculos amore perculsum graui.

[ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Trimeter etiam, qui a Seruio alcaicus nominatur, compositus ex penthemimeri dactylica et trochaico monometro, qualis est

Luna rubens zephiros comminatur.

[399] [ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,MP,Sv,Mv,Sv,Sv on staff3] Pentameter Platonicus compositus ex tribus commatibus, quorum medium penthemimeris iambica, extrema vero duae dactylicae, contrarius ei, qui superius positur est ex duabus iambicis extremis et media dactylica, qualem ex Platonis ipsius fabula, cui titulus thantria citat Hephestio, cui similis est hic Latinus

Temperat aura polos serena laetos surgite iam pueri.

[ClefC1,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv,SP,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] Silentur autem post iambicam penthemimerin duo tempora, quoniam ea remota manet pentameter dactylicus, in cuius medio, superius ostensum est, duo tempora sileri debere. Pentameter alius, quem Diomedes Venusini poetae cuiusdam inuentum esse dicit, constans trimetro dactylico acatalecto et trochaico Ithyphallico, vt

Summus apex, qui regum regias refregit.

[ClefC1,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv on staff3] Hexameter brachicatalecticus archilochius constans tetrametro dactylico acatalecto, et Ithyphallico trochaico, vt

Vitae summa breuis spem nos vetat inchoare longam.

In cantu sic [ClefC1,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Sv on staff3] Atque haec de his, quae a dactylicis incipiunt, quos sequuntur, qui ab anapaesticis initium sumunt: siquidem dactylici et anapaestici magnam inter se cognationem habent, et alteri ex alteris per epiplocas fiunt, nam, si praeponas dactylico duas breues, fiet anapaesiticus, vt

Arma virumque cano. Ades arma virumque cano.

Et si detrahas primam longam, quae duabus breuibus aequiualet, fiet anapaesitcus, vt superius ostensum est. Ab anapaesticis ergo commatibus incipientes non ita multi quidem, sed tamen hi traduntur. Dimeter constans bassi anapaesitca et iambica penthemimeri, quales sunt hi

Mala multa premunt nihil merentes,

Bona percipiunt viri nocentes.

[ClefC2,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv on staff3] Trimeter archilochius compositus ex heptemimeri anapaestica et trochaico Ithyphallico, talis est

Remeabat ab arce Tirannus vultibus cruentis.

[ClefC1,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv on staff3] Diomedes etiam et hunc Sereni compositum esse vult

Qui nauigium nauicula aufers picenae marginis acta.

Sed potius duo simplices videntur esse, nam prior

Qui nauigium nauicula aufers.

Similis est illi anapaestico

Audax nimium qui freta primus.

[ClefC1,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3] Qui potest videri compositus ex bassi anapaestica et adonico et posterior

Picenae marginis acta.

[400] Huic Troiae qui primus ab oris.

[ClefC1,Sv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3] De logaelicis dactylicis et anapaesticis, qui vel a iambis incipiunt, vel in iambos desinunt, superius cum de metris ageremus, dictum est: et inferius cum de ipsorum origine tractabimus, quae ad musicam institutionem necessaria videbuntur, adiungemus. Qui vero a commate choriambico ab initio componuntur, hi potissimum memorantur. Tetrameter sapphicus constans duabus caesuris semiseptenarijs choriambicis in iambiam cataclida desinentibus: et quoniam vtraque vndecim tempora continet, in huius versus cantu duo tempora alterum in medio, alterum in fine silenda sunt, quales sunt hi

Nympha decus sororum quae fluuios pererrant,

Quaeque colunt perenni prata sonora riuo.

[ClefC1,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv,MP,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv on staff3] Vel quoniam componitur ex choriambo et bacchio quaelibet caesura, vt si duplicetur

Lydia dic per omnes.

Duo tempora melius silebuntur, vnum post quemlibet choriambum, si ditio in eo terminetur. Tetrameter anacreontius constans choriambico dimetro acatalecto mixto, hoc est, cuius altera syzygia iambica est, et trochaico ithyphallico, cuiusmodi sunt hi duo

Alma parens Cypri decus sola quae gubernas,

Et pecudes et alites et marina monstra.

[ClefC2,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] Tetrameter alius, quem cratiniacum appellant, constans choriambico dimetro mixto vt superior, et heptemimeri trochaica, cuiusmodi sunt hi

Quid merui miserrimus cur acerba tot feram,

Nullus erit modus malis, et peribo funditus.

[ClefC2,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Sed hi apud comicos varie dispositi reperiuntur: nam et pro diiambis dispondaeos, et pro ditrochaeis choriambos illi ponere consueuerunt. Nos tamen eos tantum versus, qui a numeris cantabilibus ortum habuisse videntur, et canticis aptari possunt, inquirimus: quando musicam non poeticam profitemur. Tetrameter alius ex tribus choriambis et trochaica syzygia compositus, cuius exemplum tale Despauterius affert

Celsus equo punicea veste nitens ibat Arcas.

[ClefC2,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Svcd,Sv,Svcd on staff3] Ex his autem, qui ab antispastico commate incipiunt, vnum duntaxat commemorat Hephestio compositum, nempe tetrametrum, quo Pherecratem vsum, ait, qui ex dimetris catalecticis duobus antispasticis componitur, cuius exemplum tale potest esse

Quae me cura resoluet hoc postrema labore,

An mors vna relicta est finem quae ferat illi.

[ClefC1,Mv,Sv,Sv,Svcd,Mv,Sv,Sv,MP,Mv,Sv,Sv,Svcd,Mv,Sv,Sv,MP,Svcd,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,MP,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3]

Alij versum etiam Priapeium, de quo supradictum est, asynareton, hoc est, ex diuersis compositum esse volunt, ex glyconico videlicet et pherecratio, quoniam in eo versu prope [401] semper vltima syllaba tertij pedis longa reperitur, vt in hoc

Cui flauam religas comam grato Pyrra sub antro.

Sed hoc poetica videtur fieri licentia, vel potius vt a versu differat Heroico, quanquam compositum sit, necne nimis anxie non contenderim. A ionico vero commate nullum alium versum incipientem praeter quam dimetrum illud, quod prosodicum appellant, inueni, habet autem primum pedem ionicum a maiori et alterum choriambicum vel solum vel cum syllaba, quod tamen rarius est, qualis est hic

Ergo citius venias victrix Dea mestitiarum.

[ClefC2,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3] Conuenit hic versus cum anapaestico dimetro brachicatalectico, nam prior pars constat spondaeo et duobus anapaesticis, posterior vero superat illam syllaba, similis huic posteriori membro versus heroici

Regnum Dea gentibus esse.

Reperitur et hic versus inuersus a choriambo incipiens, et in ionicum desinens, quem eodem nomine commentator Euripidis appellat, vt si dicas

Aduenias ergo cito.

[ClefC2,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv on staff3] Reperiuntur etiam versus a paeonica syzygia incipientes, compositi ex paeone promiscue quarto vel primo et monometro anapaestico, quales sunt hi dimetri

Recipe me gremio ipsa tuo, Et redime vita ex misera.

Ex quibus prior incipit a paeone quarto, posterior a primo, vt ostendit hic cantus

[ClefC2,Mv,Mv,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,MP,Sv,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] Atque hactenus versus compositos seu multiformes prosequuti sumus, non quidem omnes, sed tantum vsitatiores, et quorum praeciupe apud scriptores mentio fit, nec enim dubitamus multo plures inueniri, si quis Graecarum fabularum et Latinarum, vt Senecae Agamemnonis, choros velit diligenter ad calculum reuocare, vel fieri etiam posse, adhibito ad sensum aurium rationis iudicio. Sed hi ad praesens institutum et musicorum doctrinam, quibus instruendis hanc operam potissimum nauare voluimus, sufficiunt, opinamur. Reliquum est, vt quoniam saepe diximus versum heroum hexametrum et trimetrum iambicum reliquorum omnium versuum veluti parentes esse, atque eos prototyporum prototypos merito dici posse, quonam pacto id Archilochum fecisse Terentianus et Victorinus tradiderint, in medium afferre tentemus.

Quod omnes versus ac metra ab hexametro heroo et trimetro iambico dimanant, et primum de pentametro elegiaco. CAPVT XIII.

POstquam de versuum compositionibus per singula genera, a quibus incipit vnusquisque cum eiusdem generis atque aliorum versibus abunde dictum est: nunc dicamus, quonam pacto metra seu versus, quotquot adhuc excogitati sunt, originem ducant ab hexametro heroico et trimetro iambico, qui nobilissimi et antiquissimi omnium semper habiti sunt, de quorum nobilitate et antiquitate, quoniam superius satis multa dicta sunt, hic plura dicere supersedebimus. Ex his tamen duobus scire oportet, versum dactylicum iambico nobiliorem esse: vel hac vna de causa, quod ex pedibus, quorum partes in aequa ratione consistunt, componitur, quae prima et optima est omnium proportionum, in qua vnisonantiam, quae perfectissima est sonorum permixtio, in secunda huius operis [402] parte, consistere, demonstratum est. Iambicum autem senarium esse constat ex his pedibus, quorum arsis et thesis duplam rationem custodiunt, quae secundum aequam omnium aliarum proportionum antiquissima et nobilissima est, in qua diapason aequisonantia vnisonantiae proxima reperitur. Quamobrem hac in parte ordinem procedendi mutauimus, et non a minoribus ad maiora, vt antehac fecimus, sed a dignioribus, quae natura minus dignis priora sunt, initium sumemus: et ab his, qui a dactylico heroico trahunt originem, exordiemur. In quo Terentianum et Victorinum sequemur, qui prius hoc Archilochum fecisse tradunt, quem huius singularis artificij primum autorem asserunt extitisse. Considerantibus ergo nobis quot ex heroico dactylico per singulos prototiporum canones versuum siue metrorum species procreentur, manifesta ratione deprehensa est prima, veluti soboles eius a pentametro versu coepisse. Vnde consequente ratione initium huius tractationis ab eodem placuit ordinare, qui versus Sapphicus et AEolicus dicitur, quem inuenisse fertur Calinous Ephesius, vt Victorinus ait, et Terentianus idem asserit his versibus

Pentametrum dubitant quis primus finxerit autor,

Quidam non dubitant dicere Calinoum.

Qui nescio, an sit, quem Strabo libro Geographiae decimotertio Calinum nominat, et elegiae poetam vocat, quo locutionis modo aut elegiarum scriptorem per anthonomasiam eum fuisse significare vult, aut earum conditorem, hoc enim Graecis poeta significat, alij alios eius autores fuisse dicunt. Vnde Horatius in poetica dixit

Quis tamen exiguos elegos emiserit autor,

Grammatici certant, et adhuc sub iudice lis est

Is autem versus fit ex heroo, ita vt de tertio pede partem orationis complente semipes tollatur, quem spondaeum esse debere manifestum est; itemque ex vltimo pede vltima syllaba subtrahatur, vt in hoc versu, quem affert Victorinus

Mars pater haec pateris, quae nos quoque posse negamus.

Si tollas, Quae, syllabam tertium pedem, et, Mus, sextum terminantes, efficies pentametrum hunc

Mars pater haec pateris nos quoque posse nega.

Huic etiam si quarti pedis primam syllabam detrahas, et vltimam nouissimi, fiet versus claudentibus duobus anapaestis talis

Mars pater haec pateris quae quoque posse nega.

Sed hoc fieri non potest, nisi versus hexameter quartum et quintum pedem dactylos habeat, vt hunc habere comperimus: sed ille perspicuus pentameter habebitur versus, qui post duos pedes primos semipede, qui superest, ad penthemimeris tomen verbum finiet, cuius rationem inferius adducemus. Vnde pentametri versus prima species erit, quae de hexametri versus tome, quam penthemimerin diximus appellari, geminata conficitur, quod tunc continget, cum hexameter primos duos pedes dactylos habebit, vt in hoc

Mars pater haec pateris Mars pater haec pateris.

In hac enim clausula heroi hexametri dactylos duos esse et semipedem, necesse est, qui repetiti pentametrum elegiacum, qui hexametro in poematis subijcitur, efficiunt: in quibus ordo praeposterus, nec in cantu metri, nec in verbis sententiae quicquam detrahet, vt

Desine Moenalios musa referre iocos.

Muso referre iocos, desine Moenalios.

Quod idem in cantu fieri contingit, vt in hoc ostenditur.

[403] [ClefF3,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,SP,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] Vel sic [ClefF3,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,SP,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3]

Hi primi pedes in elegiaco versu [kinetikoi], hoc est, mobiles vocantur, quod eos in secundam clausulam transferre, et ex eorum geminatione versum implere possimus, nec hanc praeposterationem Diui Augustini texauit, quia duo metra, vt superius dictum est, esse censuit. [Akinetoi] vero dicuntur pedes, quos habent aliae tres penthemimeres heroicae, ex quibus geminatis pentameter apud Graecos et Latinos non inuenitur, quales sunt

Inferretque Deos, Musa mihi causas. Apparet tellus.

Quanquam vt supra diximus, etiam ex his repetitis in cantilenis vulgaribus versus inuenire contingit. Fiunt etiam ex his aliorum generum versus, vt inferius apparebit; notandi quoque et huius modi versus, qui per syllabae detractionem et adiectionem hexametri et pentametri fieri possunt, vt hic

Et genitor diuum quos terminat Oceanus.

Hic enim accepta in fine syllaba, que, fit hexameter hoc modo

Et genitor diuum quos terminat Oceanusque.

At si vna syllaba media, Quos, post duos pedes et semipedem detrahatur, erit pentameter ita

Et genitor diuum terminat Oceanus.

Semipede enim hexametro minor et pentametro maior est, qui a Graecis inter quadratorum versuum genera numeratur, quorum haec in cantu exempla possunt esse, hexametri catalectici [ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv on staff3]

Hexametri acatalecti [ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3]

Pentametri elegiaci [ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,SP,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv on staff3]

In quibus cognosci potest, pentametrum, quanuis vna syllaba minor sit hexametro catalectico, parem esse tamen illi temporibus adnumerato duorum temporum silentio, quod in medio interponitur loco illius syllabae, quae detrahitur. Atque etiam facile cognoscitur in canticis et modulationibus, quae fiunt absque verbis, nihil opus esse considerare, vtrum pars orationis in quinto semipede finiatur, necne: id enim ad verba potius, quam ad cantum spectare videtur. In scandendo autem pentametro nonnulli dissentiunt, quidam enim eum in duo diuidunt cola, et percussis vtriusque partis binis pedibus semipedes, qui supersunt, coniungunt, et ex his spondaeum quintum versui annectunt, tanquam

Nil mihi rescribas attamen ipse veni.

Sic, Nil mihi, Rescri, Attamen, Ipseve, Basni, quod eo videntur facere consilio, ne anapaestum pedem, quem hexameter herous excludit, pentametro misceant. Alij vero spondaeo tertium locum vt proprium defendunt, qui ex semipede superioris clausulae, et prima longa incipientis dactyli annexa gignitur, supererunt residuae breues dactyli duae, his adiuncta longa dactyli sequentis efficiet anapaestum quarto loco; supersunt tres syllabae, quarum duae breues, vtpote supremae dactyli, his copulata finalis tertia pedem anapaestum complebit. Obseruandum est autem, ne nouissima syllaba prioris coli, quae post duos pedes semipes residet, breuis sit, ne pro spondaeo tertius iambus obrepat, qui huius legis rationem subruat. Quanuis quidam, quod ex geminatione versus hic subsistere videatur, non sunt deterriti, [404] quin breui syllaba prius colon concluderent, affirmantes nihil interesse cuiusmodi sit in fine syllaba, idque ipsum iuris ac legis commata retinere voluerunt. Et quoniam superius in verbis obseruandum esse diximus, vt pars orationis quintum semipedem integra concludat, eius haec ratio videtur esse potissima, ne duo tempora, quae in medio versus silenda sunt, in medio etiam dictionis sileantur, quod tam in cantu, quam in loquutio ne fieri prohibetur, Vnde versus, in quo prius colon integra dictione non terminatur, viciosus ab artis metricae scriptoribus haberi solet, quod Terentianus his verbis ostendit

Nam referre nihil sit qualis syllaba finit,

Commataque hoc ipsum iuris habere volunt.

Idcirco et verbo nunquam vno cola ligari,

Vt constet parti finis vtrique suus:

Nam vitiosus erit sic pentameter generatus

Inter nostros gentilis oberrat equus.

Spondaei duo sunt, quos dixi commate primo

Posse dari, verum syllaba quae sequitur,

Nec penthemimerin verbi cum fine relinquit,

Quae data pentametris regula prima sonis.

Quod etiam Quintilianus libro nono significat, est enim, inquit, in ipsa diuisione verborum quoddam latens tempus, vt in pentametri medio spondaeo, qui, nisi alterius verbi fine alterius initio constet, versum non efficit. Pentametris autem sonis Terentianus dixit, quoniam vt in optimo genere oratorum Cicero ait, in poematibus suus est cuiusque certus sonus, et quaedam intelligentibus nota vox: et paulo post de pentametro Terentianus, quem vitiosum esse dixerat, sic ait

Hoc ipsum melius mutata parte coibit,

Gentiles nostros inter oberrat equos.

Tantam nostra nequit mensura absoluere litem,

Malo tamen longa cludere comma prius.

Hos elegos dixere, solet quos clausula talis

Tristibus vt tradunt, aptior esse modis.

Quod autem clausulam pentametrum versum vocat, clausulas, ait, Acron in Horatij epodis Lyrici appellant, quasi praecisos versus integris subiectos, quo sensi pentametri clausulae dicuntur. Subijciuntur enim heroicis, qui ad eos collati integri sunt, hi autem, quoniam ex heroicis ducuntur, diminuti. Dicti sunt autem elegi, siue [parato eulogein tous tethneikotas], fere enim defunctorum laudes hoc carmine comprehendebant, siue [apo tou eleous], id est, miseratione, quod [threnous], hoc est, lamentationes, hoc genere metri Graeci scribere soliti sunt, et Horatius ad Albium sic ait

Albine doleas plus nimio memor,

Immitis Glycerae neu miserabiles decantes elegos.

Qui videntur esse idem cum his lamentationibus, quas, Naenias, Latini, Endechas, Hispani vocant: nam ad earum cantum optime possunt accommodari, vt hi Nasonis versus

Praebuit AEneas et causam mortis et ensem,

Ipsa sua Dido concidit vsa manu.

[405] Ad hunc modum aptissime panguntur

[ClefC2,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,SP,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Mv,Sv on staff4] Quanquam hae cantiones, quas nostrates Endechas, appellant, hoc discrepant ab elegijs, quod paribus versibus plerumque constant, elegiae vero imparibus, et licet eodem melo; trochaico tamen plerumque rhythmo panguntur.

De strophe et antistrophe et epodo et de nonnullis versuum speciebus, qui ex priori colo dactylici versus oriuntur. CAPVT XIIII.

QVoniam autem dictum est, pentametrum elegiacum hexametri versus epodon esse, visum est de ipso epodo aliquid, priusquam vlterius progrediamur, quod ad praesens institutum videbitur conuenire, praefari. Est igitur epodus sequens versus, qui praecedentis versus sensum perficit, atque concludit; et eo prope semper minor per synecdochen tamen et superior et posterior simul epodi vocantur, vt Horatij quaedam odae dictae sunt, inquit Diomedes, epodi synecdochicos a partibus versuum, quae legitimis et integris versibus [epadontai], hoc est accinuntur. Nam antiqui deorum laudes carminibus comprehensas circum aras eorum euntes canebant, cuius primum ambitum, cum ingrediebantur ex parte dextra strophen vocabant; reuersionem autem sinistrorsum factam completo priore orbe antistrophon appellabant: deinde in conspectu deorum soliti consistere cantici reliqua consequebantur, appellantes id epodon, nam epodos est tertia pars aut periodus lyricae odes. Igitur quia post strophen et antistrophen epodon dicebant: hinc sumptum vocabulum in hos epodos, qui binos versus impares habent: nam vt illic epodus canticum finiebat, ita hic versus secundus sensum prioris absoluit. Hoc est, enim legitimum in epodis; vnde secundum ea, quae dicta sunt, elegia legitime poterit carmen epodicum appellari: haec ex fragmentis Donatiani collegimus, quae ille ex primo libro didascalicon Victorini desumspit, qui post multa alia haec etiam addidit. Pleraque lyricorum carminum, quae versu colisque et commatibus componuntur, ex strophe et antistrophe et epodo, vt Graeci appellant, ordinata subsistunt. Quod genus cantilenae in sacris ferunt quidam instituisse Theseum, qui occiso Minotauro cum apud Delum solueret vota, imitatus intortum et flexuosum iter labyrinthi, cum pueris virginibusque, quibuscum euaserat, cantus edebat: primo in circuitu, dehinc in recursu, id est, strophe et antistrophe. Alij tradunt hunc sacrorum concentum mundi cantum cursumque imitari, nanque in hoc quinque stellae, quas erraticas vocant, sed et sol, et luna, vt doctiores tradunt philosophorum, iucundissimos edunt sonos per orbes suos nitentes. Igitur concentum mundi cursuque imitans chorus canebat, dextrorsumque primo tripudiando ibat: quia caelum dextrosrsum ab ortu ad occasum voluitur, dehinc sinistrosum redibant, quandoquidem sol lunaque et caetera erratica sydera, quae Graeci planetas vocant, sinistrosum ab occasu ab ortum feruntur. Tertio consistebant canendo, qui terra, circa quam caelum rotatur, immobilis medio stat mundo. De qua re Varius sic tradit

Primum huic, neruis septem est intenta fides,

Varijque additi vocum modi, ad quos mundi resonat tenor.

Sua se voluentis in vestigia.

Item et Varro

Vidit et AEtherio mundum tor querier axe,

Et septem aeternis sonitum dare vocibus orbes.

[406] Nitentes alijs alios quae maxima diuis

Laetitia stat tunc longe gratissima Phoebi:

Dextera consimiles meditatur reddere voces.

Haec Victorinus, quae non doctrinae solum, sed delectationis etiam causa posita sunt, vt praeceptorum amaritudo aliqua varietatis dulcedine temperetur. Postquam autem Terentianus pentametrum, qui est epodus maximus, ex penthemimeri dactylica hexametri geminata, docuit generari: subiungit non solum eam repetitam, sed etiam semel tantum enuntiatam hexametri versus epodon esse, quem semi elegiacum vocant. Cuius epodi autorem Archilochum, ait, a musicarum rerum magistris dictum fuisse. Sibi tamen Horatij autoritatem satis esse, apud quem in odis huiusmodi epodus inuenitur, eius hac de re versus hi sunt

Nec tantum hexametris geminam subiungere partem

Dactylicam mos est, saepe semel posita

Praemisso hexametro dulcem subnectit epodon:

Talis epodus erit.

Docta Thalia precor, tandem mihi dicere versus

Desine Moenalios.

Hoc doctum Archilochum tradunt genuisse magistri:

Tu mihi Flacce sat es.

Diffugere niues, redeunt iam gramina campis,

Arboribusque comae.

Traditur etiam a Victorino elegiacus scazon eiusmodi, vt primum colon, id est, penthemimerin integram habeat, secundum vero contra legem suam non vna, sed duabus syllabis terminetur, vt

Nil mihi rescribas.

Primum colum. Secundum

Attamen vt veniatis.

Affectat enim secundum ab vltimo pede trochaeum inducere. His logaedici metri speciem, quae et enoplios et archibulius dicitur, non absurde coniunxerim, atque etiam dactylici metri sobolem, que scilicet cum trochaica bassi versus claudit, duobus vel tribus, vel quatuor dactylis praeeuntibus, pro vt carminis mensura aut ratio exegerit. Cuius generis est etiam hic, qui ex duobus dactylis et duobus connectitur trochaeis, et appellatur alchaicus decasyllabus, vt est

Laurea Niteleo corona.

Similis illi apud Horatium frequentissimo

Flumina constiterint acuto.

Item e tribus dactylis et duobus trochaeis, vt

Quadrupedante venit pede primus Astur.

Rursum e quatuor et duobus trochaeis, vt

Romulidae pedites Arabum populis amici.

Quae species et in anapaestico versu reperitur, ita duntaxat, vt postrema eius clausula bacchio a breui incipiente terminetur et pro anapaesto nonunnquam spondaeus ponatur, duobus [407] autem spondaeis si metrum claudatur, spondaizon versus appellabitur, vt in heroo metro saepe reperitur. Spondaicus enim vt trochaicus et iambicus ex omnibus spondaeis subsistit, cui si molossum vltimum adieceris, fiet laconicum metrum e quindecim longis ita

Hispani duri desciscunt a Romanis victores.

Nec minus e pentametro versu anapaesticus figurabitur, vtpote cum ex dactylo, spondaeo, et anapaesto subsistat, adiecto cuilibet versui sui generis pede, vt in hoc pentametro

Typhis et Automedon dicar amore potens.

Qui est elegiacus: adiecto, Mea lux, erit trimeter anapaesticus, in quo prima bassis ex duobus dactylis, secunda e spondaeo et anapaesto, tertia e duobus anapaestis subsistit, ita

Typhis et Automedon dicar amore potens mea lux.

Haec ex Victorino huc transferenda curauimus, quia scitu digna visa sunt, et apud neminem alium inuenimus.

De choriambico versu phalecio, qui ex integro pentametro, et de tribus hendecasyllaborum speciebus, quae ex penthemimeri heroica procreantur. CAPVT XV.

NVnc avdersus, qui ex priore membro heroici proueniunt, redeamus: nam ex penthemimeri dactylica geminata, quam pentametrum elegiacum superius procreare diximus, si post primam longam secundi dactyli longam alteram ponas, et penultimam syllabam producas, emerget choriambicus, quem phalecium vocant, vt ex hoc

Nulla meo sedeat turba profana loco.

Posita inter, Meo, et Sedeat, syllaba, Iam, quae positione longa erit, et ex, Loco, priore producta facto, Loco, fiet versus hiuismodi

Nulla meo iam sedeat turba profana luco.

Similis hiuc Septimij, quem supra posuimus

Iane pater Iane tuens diue biceps biformis.

Alius etiam choriambicus oritur ex altera specie penthemimeris heroicae, spondaeo et dactylo ac longa syllaba constanti, quae cum priori dactylica secundam pentametri formam progenerat, vt

Postquam rex Asiae desine Moenalios.

Cui si nouissimam syllabam detrahas, vt iam non anapaestus sed iambus vel pyrrhichius versum claudat, versum asclepiadeum efficies, qui duodecim syllabis subsistit, vt

Postquam rex Asiae desine Moenali.

Qualis est hic

Quam saeuis trepidant carbasa flatibus.

Qui constat spondaeo et duobus choriambis et pyrrhichio, cui si primam syllabam adimas, habebis anacreontium hoc modo

Saeuis trepidant carbasa flatibus.

Qui versus iam non hexametri filius, sed nepos dici poterit: fiunt etiam ex hac eadem specie penthemimeris heroicae duae species versus hendecasyllabi, quarum altera constat hac penthemimeri, et nonnunquam etiam dactylica, et duobus pedibus vltimis hexametri, qui sint dactylus et spondaeus, interceptis tribus aut quatuor syllabis medijs, vt

At regina graui saucia cura.

[408] Sic fatus lachrymans mittit habenas.

Posquam rex Asiae vertere gentem.

Qui similes sunt huic Boetij

Heu quam praecipiti mersa profundo.

In quo vt Terentianus ait

Quintum semipedem prima sequentis

Spondaeum medium reddit vtrinque.

Quartus dibrachis est, quintus in imo

Spondaeum faciet siue trochaeum.

Altera species hendecasyllabi fit ex hac penthemimeri et penthemimeri iambica, vel ex amphibracho et spondaeo siue trochaeo, vt

Sulcos tunc retegunt comae latentes.

Fit etiam ex spondaeo et dactylo et tribus trochais, vt

Iam dudum tibi disserens probaui.

Quorum vtrumque in his duobus versibus Martialis inuenitur

Vitam quae faciunt beatiorem Iucundissimi Martialis haec sunt.

Quod etiam ostendit eorum cantus huiusmodi

[ClefC2,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv,SP,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv on staff3] Et superior quidem species parum in vsu est, semel enim eam apud Boetium reperi libri primi de consolatione secundo carmine, haec autem multo vsitatior: reperitur enim apud Boetium, Martialem, Catullum, et apud omnes Lyricos, quos audire contigit, Graecos et Latinos praeter Horatium, non tamen admodum discrepant, solum enim hoc differunt, quod illa prior habet post penthemimerin dactylum, haec amphibrachum, vt haec ostendunt exempla

Heu quam praecipiti mersa profundo. [ClefC1,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3]

Res non parta labore sed relicta. [ClefC1,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv on staff3]

Ex vtralibet etiam harum duarum oritur alia tertia species hendecasyllabi versus, qui sapphicus per anthonomasiam dicitur, vsitatissima apud Horatium et omnes Lyricos, vt

Iam satis terris niuis atque dirae.

Ex superiore quidem specie fiet haec translato trochaeo, qui fit ex longa, quae complet tertium pedem spondaeum, et ex breui, quae sequitur, pyrrhichij priore ad initium: vt ab eo versus incipiat hoc modo

Postquam res Asiae fata parabant,

Fata postquam res asiae parabant.

[ClefC3,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,2LP,Sv,Mv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd on staff3] Quod ex hoc versu Boetiani carminis, cuius modo meminimus, potest etiam fieri

Rimari solitos atque latentes.

Alemanicus versus hendecasyllabus

Atque rimari solitos latentes.

[409] Sapphicus hendecasyllabus. Quanquam Victorinus videtur asserere potius priorem speciem ex hac ortum habuisse, quam hanc ex illa; quod ostendit in his versibus Horatij

Nota quae sedes fuerat columbis.

Vile potabis modice Sabinum.

Transpositis, Nota, et Vile, post penthemimerin hoc modo

Quae sedes fuerat nota columbis. Potabis modice vile Sabinum.

Ego vero harum vtra prior inuenta fuerit adhuc scire non potui: nescio tamen quo pacto versus sapphicus ex dactylico manare possit, nisi ab his duabus hendecasyllaborum speciebus procreetur, quas ab heroo deduci superius ostensum est, nam ex secunda ipse fatetur hunc sapphicum versum fiere posse, vno ex trochaeis ad initium retracto, quod in hoc versu domonstrat

Cursorem tibi vendo Rufe seruum.

Nam anteposito a capite primo trochaeo, Vendo, fiet sapphicus huiusmodi

Vendo cursorem tibi Rufe seruum.

Et anteposito secundo, Rufe, talis erit

Rufe cursorem tibi vendo seruum.

Sed Victorinus vtitur tanquam circulo, nam alterum ex altero fieri damonstrat, vt ex his versibus Horatij

Pone me pigris vbi nulla campis, Mitte sectari rosa quo locorum.

Deducit hos hendecasyllabos, transpositis, Pone, et Mitte, ad hunc modum

Me pigris vbi nulla pone campis, sectari rosa mitte quo locorum.

Quod in hoc hymni sacri versu sapphico et in eius cantu optime perspicitur

Iste confessor Domini sacratus.

Cuius cantus sit [ClefF3,Sv,Svcd,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] Hendecasyllabus

Confessor Domini sacratus iste.

Eius cantus [ClefF3,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd on staff3]

De quinque ex septem diuisionibus hendecasyllabi phalecij, et de verijs versuum generibus, qui ex earum singulis manare deprehenduntur. CAPVT XVI.

ET quoniam hendecasyllabi phalecij mentionem fecimus, occasione admonente fatis opportunum arbitramur de speciebus eiusdem, quae sunt ferme septem, vna eademque origine descendentes, breuiter dicere: quae scilicet ex vtriusque, id est, dactylici et iambici metri permixtione compositae et copulatae nascuntur. Initium autem ab eo versu sumemus, in quo diuisio fit in partes maxime inaequales, et quae minimum de hexametro plurimum de iambico aut alijs generibus habet, vt prima species sit, in qua diuisus hic versus reperitur, in spondaeum primum hexametri pedem ex vna parte, et in dactylum et tres trochaeos ex altera. Vt ab vnico pede, siue a minima parte hexametri, per adiectionem syllabarum vel pedum partem eius augendo procedamus ordine multum ab eo diuerso, quem tenuit Terentianus, qui hos septem huius versus diuidendi modos primus tradidisse [410] reperitur: fortasse tamen ad rei intelligentiam, qua de agimus, magis accommodato: cuius exemplum erit versus hic

Carmen pierides dabunt sorores.

Qui diuidi potest in

Carmen.

Et in Pierides dabunt sorores.

Quas inter partes si anapaestus inseratur, emerget sotadicus versus constans duobus ionicis a maiori et tribus trochaeis, qualis erit hic

Carmen lepidum pierides dabunt sorores.

Alterum huius exemplum erit tale, hendecasyllabus

Cantu Pan age carmen ede cannae.

Sotadicus

Cantu docilis Pan age carmen ede cannae.

Qui discrepat a sotadeo, quod is constat tribus ionicis a maiori et spondaeo siue trochaeo, et nascitur ex altera specie hendecasyllabi, quae in dactylum et spondaeum siue trochaeum terminatur ad eundem modum, vt

Cantu Pan age carmen cane cannae.

Hendecasyllabus alterius speciei

Cantu docilis Pan age carmen cane cannae, Sotadaeus.

Vnde Terentianus ait Varronem hos hendecasyllabos a ionicis originem trahere dixisse detracta ionicorum bona parte, quod his asserit versibus

Idcirco genus hoc phaleciorum

Vir doctissimus vndecunque Varro

Ad legem redigens ionicorum,

Hinc natos ait esse, sed minores.

Quem locum citat Diuus Augustinus sexto de ciuitate Dei de Varrone loquens, hic igitur, inquit, vir tamen insignis excellentisque peritiae, et quod de illo Terentianus elegantissimo versiculo breuiter ait

Vir doctissimus vndecunque Varro.

Tam multa legit, vt aliquid ei scribere vacasse miremur, tam multa scripsit, quam multa vix vnquam legere potuisse credamus. Altera hendecasyllabi diuisio erit, in qua prior pars constabit sesquipede aut monometro dactylico hypercatalectico; et posterior pyrrhichio et tribus trochaeis, vt inuenitur in hoc versu

Iuuerunt segetes meum laborem.

Si diuidatur in, Iuuerunt, ex vna parte, et

Segetes meum laborem.

Ex altera. Nam, Iuuerunt, caput est incipientis hexametri, adiectis enim reliquis pedibus ita versus hic poterit expleri

Iuuerunt animum versus ex carmine Flacci.

Id autem, quod versus superest

Segetes meum laborem.

Metron erit anacreontion, qui Anacreon eo frequenter vsus est, et apud Latinos Petronius arbiter satyricon scripsit ita

[411] Triplici vides vt ortu, Triuiae rotetur ignis.

Volucrique Phoebus axe Rapidum pererret orbem.

Quem versum plerique asserunt posteriorem partem esse ionici a maiori: nam si huic versui

Segetes meum laborem.

Pro ipsius priore parte, quam detraxi, Iuuerunt, apponam clausulam huiusmodi

O quam releuarunt.

Quae penthemimeris est hexametri, si eptemimeris praecedat similis huic

Qui primus ab oris.

Fiet versus sotadicus superiori similis ita

O quam releuarunt segetes meum laborem.

Et eodem modo quem supra posuimus

Triuiae rotetur ignis.

Si quis adijciat

Cernis quoties hic.

Dabit integrum ionicum a minori sotadicum hiuusmodi

Cernis quoties hic Triuiae rotetur ignis.

Quod colon pyrrhichium et tres trochaeos recipit: cuius causam Terantianus ait esse, quod pari modo solent ionici, vt binas, ita singulas syllabas alternis vicibus, aut longis breues aut breuibus longas annectere, versumq, bassi trochaica frequentius claudere: ex hoc versus, quem Galliambicum appellant, emollita ac tremula modulatione formatus manare dignoscitur. Nam si comma superioris versiculi repetendo geminaueris, ita tamen vt posterioris clausulae vltimam syllabam subtrahas, versum Galliambicum efficies, sic

Segetes meum laborem segetes meum labo.

Qualis est etiam hic Hispanus

Rosa fresca con amores Rosa fresca con amor.

Qui canitur sic [ClefC1,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Quod versus genus maxime desiderat in duas clausulas separari vt in hoc Catulli conspici potest

Super alta vectus Atis.

De hinc Celeri rate Maria.

Quem quidem metroiachum, eo quod matris Deum cantibus aptus sit, meritoque etiam Galliambum a Gallis Deae ministris appellarunt, vt hi versus Terentiani testantur

Sonat hoc subinde metrum Cibaeleium nemus,

Nomenque Galliambis memoratur hinc datum,

Temulos quod esse Gallis habiles putant modos:

Adeo vt frequenter illum prope ab vltimo pedem

Mage quo sonus vibretur, studeant dare tribrachyn.

Breuis enim subsultare quodam modo, et tanquam vibrare sonos videntur: vnde his pedibus multarum breuium ex longarum solutione minutis crebro Catullus vtitur, vt in hoc

Ego mulier, ego adolescens, ego ephoebus, ego puer. [ClefC1,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Svcd,Mv,Mv,Sv on staff3]

[412] Et in hoc

Dea magna, dea Cibele, dea domina Dyndimi. [ClefC1,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3]

Quod facile datur agnosci ex eorum cantibus; et quoniam superiore libro cum de metris agebamus multa de horum versuum natura atque dimensione dicta sunt, hic plura dicere non oportebit. Sequitur autem hendecasyllabi tertia tome, qua reperitur diuisus in dimetrum dactylicum brachicatalecticum, et dimetrum iambicum catalecticum, vt

Carmen nemo facit meo Sabino.

In, Carmen nemo.

Partem hexametri; et

Facit meo Sabino

Quae pars est tetrametri quadrati claudi hypponactaei; quae partes a Terentiano sic explentur

Carmen nemo dabit magno quod par sit Homero.

Superest claudus

Facit meo Sabino.

Cui si primas sui generis partes adijcias, erit versus iambicus tetrameter scazon talis

Phasellus ille quem vides, facit meo Sabino.

Nam ab ima parte imminuta claudus effectus est. Quarta vero diuisio siue tome est, in qua prior pars recipit spondaeum et dactylum non admisso semipede, quo penthemimeris completur: et posterior tres trochaeos vt in hoc versu

Siccas ducite machinae carinas.

Nam si duobus herois pedibus quatuor pedes coniungas, erit versus hexameter sic

Siccas ducite iam laeto cum carmine puppes.

Reliqua pars e tribus trochaeis

Machinae carinas.

Suo metro, id est, ithyphallico subsistet, tales item sunt, quos Terentianus ponit

Pangunt carmina iam nouem sorores.

Nam Pangunt carmina.

Sic ad hexametrum vsque complebitur

Pangunt carmina tergeminae memoranda sorores.

Et resederunt tres trochaei

Iam nouem sorores.

Quinta diuisio est, qua versus hic in penthemimerin dactylicam et iambicam diuiditur, vt compositus ex duobus heroi et iambici prioribus ac principalibus colis esse videatur, qualis est hic versus

Carmen pierides struunt sorores. Nam Carmen pierides.

Penthemimeris est dactylica:

Struunt sorores.

Iambica. Haec autem duorum versuum principia, quae copulata in vnius versus formam venerunt, vtroque metro sic apud Terentianum expleta reperiuntur

Carmen pierides pangunt memorabile musae, Struunt sorores Atticae dirum nefas.

De sexta et septima diuisione hendecasyllabi, et de natura atque origine versus Priapaei. CAPVT XVII.

[413] SExta diuisionis species est, in cuius priore parte reperitur ea caesura versus hexametri, quam trochaicam appellant Grammatici, quae fit in tertio pede trochaeo, vt

Infandum regina.

Et posteriori duo restant trochaei, qualis inuenitur in hoc versu

Carmen suaue dedistis o camoenae. Nam Carmen suaue dedistis.

Constat spondaeo et dactylo et trochaeo, vt in hoc Virgiliano

Insignem pietate.

Qui sic reperitur expletus

Insignem pietate virum tot adire labores.

Atque eodem modo potest etiam expleri

Carmen suaue dedistis Olympiades mihi musae.

Et restabunt duo trochaei

O camoenae.

Septima et nouissima hendecasyllabi diuisio est, in qua maxima pars est hexametri, et minima iambici: cuius exemplum esse potest

Carmen pierides dabunt sorores. Vt sit prior pars Carmen pierides dabunt.

Qui tres pedes sunt versus hexametri: posterior, Sorores, qui sesquipes iambicus est. Ex priore autem versus parte fit, quem, vt Victorinus ait, Grammatici choriambicum, musici bacchiacum vocant siue anacreontion syllabarum octo, communiter autem gliconicus appellatur, et in hoc tam primae, quam vltimae duae syllabae incremento magis, quam textui pedum necessariae, vt putant, habentur. Vnde Terentianus ait

Hoc metrum choriambicum est,

Quod pars bacchiacum vocant,

Hinc primas capiti duas

Nec non totque itidem vltimas

Excrementa magis putant,

Nec ducunt numero pedum.

Quae sunt, Carmen, primae; Dabunt, vltimae: superest in medio, Pierides, qui pes choriambicus est. Hic autem versus talis est, qualis Horatianus ille

Sic te diua potens Cypri.

Hunc quidam alio adiecto choriambo latius extendunt, ita

Carmen pierides dulcisonum dabunt Qualis Moecenas atauis edite regibus.

Duobus choriambis in medio positis, nam, Carmen, et, Dabunt, hic quoque vt superius in augmento erunt, si quidem tam, Carmen, quam, Dabunt, metro superfluunt. Fit autem hic versus per adiectionem vltimae syllabae pentameter dactylicus, vt

Carmen pierides dulcisonum date: Carmen pierides dulcisonum date nunc,

et, Moecenas atauis edite regibus Moecenas atauis edite principibus.

Hinc elici potest, quod versus asclepiadeus aptius ad quaterna quam ad sena tempora pangetur, vt pentameter, a quo deficit vltima syllaba et duo tempora melius post penthemimerin dactylicam, vt in pentametro, quam in fine aut in principio silebuntur, vt

Moecenas atauis - edite regibus.

Cuius cantus erit [ClefC2,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,SP,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd on staff3] Idem Flaccus tres choriambos vno versu copulatos induxit, mutuatus id quoque ab Alcaeo, ita vt tres choriambi [414] extimis vtrinque dimidijs concludantur, vt

Tu ne quaesieris scire nefas quem mihi quem tibi.

Quod in eodem versu demonstrari potest, vt sit ex vno choriambo

Carmen Pierides date. Ex duobus Carmen Pierides vos adeo date.

Ex tribus Carmen Pierides vos adeo dulcisonum date.

Et quemadmodum primus par est dimidio hexametro, vt

Carmen Pierides date. Huic virgiliano Cui non dictus Hylas puer.

Et secundus nihil prope distat a pentametro dactylico, sic tertius eiusdem quantitatis est cum integro hexametro: vigintiquatuor enim, vt ille, tempora continet, quod hinc demonstrari potest, nam ex eo per syllabarum transpositionem eisdem manentibus hexameter fit, vt in hoc

Carmen pierides vos adeo dulcisonum date.

Transposito primo spondaeo in vltimum locum, et prima syllaba secundi choriambi vltima facta eiusdem, vt sit ionicus a minori, fit hexameter talis

Pierides adeo vos dulcisonum date carmen.

Quod ex Horatiano etiam fieri potest, vt

Tu ne quaesieris scire nefas quem mihi quem tibi.

Si ordines hoc modo

Scire nefas mihi quem tibi quem ne quaesieris tu.

Ex minimo autem choriambico, qui prior pars est huius diuisionis, Priapaei versus origo manat, aut fit ex versu hexametro in duas aequas partes diuiso, qualis est hic Maronis

Cui non dictus Hylas puer, et Latonia Delos.

Nam cum heroum hexametrum in ternos pedes diuisio secuerit, et interposita, vt priapaeius versus exigit, distinctione eosdem secernit, in alteram hexametri versus naturam transformari videntur, sed si inter se enuntiatione copulentur, hexametri versus integrum tenorem modumque praestabunt, nequaquam tamen disciplinae ac dignitati heroi respondentem; quia diuisio huius commate in secundo mollior ac infracta paululum receptis in versus primo pede et quarto spondaeis, vt aput Catullum

Hunc lucum tibi dedico consecroque Priape.

Cuius etiam haec lex est contra versus heroi disciplinam, non solum vt in tertio pede pars orationis terminetur; verum, vt eius vltima syllaba indifferens sit, nam apud Catullum longa inuenitur in his versuum principijs

Nam te praecipue in suis. Et Hellelpontia caeteris.

In quibus tertius pes creticus est, quod fit propter commatis distinctionem, in fine enim commatum, vt supra dictum est, syllabae iuris eius sunt, cuius in extremis versuum vnde indifferentes inueniuntur, et apud Maronem tales vt

Fronde super viridi sunt nobis mitia poma, Castaneae molles et pressi copia lactis.

Sed quia, vt Terentianus ait

Distinctio verba Dissociat, nectitve aliter, nec partibus aequis.

Distinguit, patiturque pedis sonus effugit aures.

Constat autem, vt supradiximus, duobus metris, quorum prius est glyconicum octosyllabum, sequens pherecratium syllaba diminutum temporibus par, quia nouissima glyconij, id est, octaua syllaba longa fit, etiam si natura breuis sit, vt in hoc versu

Quae me surpuerat mihi, quae spirabat amores.

[415] Nam Fortunatianus, ita inquit, huius versus exigit natura, vt inter duo commata exiguam in pronuntiando moram interponamus. Quod autem hoc versu Priapi laudes plerique canendo prosecuti sunt, priapaeium illum nuncuparunt: quod genus hexametri adeo abhorret ab heroi lege, vt vtraque pars commatis nonnunquam trochais et iambis aut pro spondaeo anapaestis inchoetur. Sub ea ergo percussione, de qua supra dictum est, primi commatis medio choriambo, et duobus dimidijs pedibus extimis subsistentis, versum hunc ab hendecasyllabo huius speciei profectum esse manifeste dignoscimus: nam

Carmen pierides dabunt.

Talis est, qualis Cui non dictus Hylas puer.

Et hic, qualis Hunc lucum tibi dedico.

Quique sequitur Et Latonia Delos.

Vt Consecroque Priape.

Quae pedum compositio, cum ad hunc modum concurrit, fit ambigua versificatio, vt et ad dactylicum traduci possit, et ad haec, quae diximus, choriambica. Sed quoniam de huiusmodi metris superius diuersis in locis dictum est, non opus erit, vt de his plura dicamus. Quare ad reliquos versus, qui ex prima hexametri parte nascuntur, explicandos, qua maiore breuitate possumus, accedamus.

De reliquis versibus, qui ex maiori hexametri parte et ex eo integro prouenire deprehenduntur. CAPVT XVIII.

Ex his, quae dicta sunt, de septem hendecasyllabi diuisionibus videtur elici posse, partes hexametri versus vsque ad monometrum inter metra recenseri debere, vt sunt

Carmen, Iuuerunt; Carmen nemo.

Nam de maioribus nulli dubium est. Vnde apud Virgilium heptemimeres et penthemimeres et dimetrum saepe reperies, imo etiam monometrum et monometrum cum catalexi, atque omnino per multas species dissecta multa, quae non putarim inchoata, quod vulgus comminiscitur, sed velut epodos subiecta, vt

Audentes fortuna iuuat. Vos agitate fugam.

Numina conclamant, Huc cursus fuit. Qui vocat.

Rumpite. Dardanide. Audierat. Abluero. et caetera

Quamuis enim Terentianus dixerit

Pes etenim speciem metri nunquam facit vnus.

Magis animum aduertit ad seriem syllabarum, vbi iuuantur alieno tempore syllabae, quam vt semel de metrorum figuris pronuntiarit. Postquam igitur per hendecasyllabi diuisiones tres vsque integros pedes hexametri peruenimus, et versus, qui ab his aut seorsum acceptis, aut cum partibus aliorum generum adiunctis emanant, ostendimus: dicendum est nunc de illis, qui ex maioribus hexametri partibus oriuntur. Et primum eo de versu, qui fit ex heptemimeri, quae inter caesuras hexametri a Grammaticis collocatur, et constat tribus pedibus et semisse vel semipedibus septem. Quali Terentianus ait, Euripidem in tragedia, cui titulus est Orestes, inter alios diuersi generis vsum fuisse, qui talis est

[ilion ilion o mi mi].

Hoc est Ilion ilion hei mi mi.

Quae verba sunt cuiusdam Helenae serui Phrygis patriam deplorantis. Et Pomponium secundum, qui Pindarus tragicus vulgo dictus est, tales asserit chorus suis inseruisse alijs etiam [416] diuersi generis admixtos: ex quibus haec affert exempla

Rhetaeis procul a terris.

Cui subiecisse dicit

Priamique aras damnare pias tunc.

Moxque illi hunc parem posuisse

Obrue nos Danaosque simul.

Sed postea ex eadem penthemimeri sola compositos adducit hos versus, quos ait Aulum Septimum Serenum, qui a veteribus Grammaticis inter lyricos relatus est, multis post Pomponium annis eo in libro posuisse, quem opuscula ruris vocauit, qui sunt hi

Inquit amicus ager domino,

Si bene mi facias, memini.

Pinea brachia dum trepidant,

Audio canticulum Zephyri.

Quibus adiecta residua parte fient hexametri heroi hoc modo

Inquit amicus ager domino, sere, plurima reddam,

Si bene mi facias, memini tibi soluere grates.

Pinea brachia dum trepidant stridentia flabris,

Audio canticulum Zephyri modulante susurro.

Hiuismodi versus in vulgaribus cantilenis frequentissimi sunt, nam

Rhethaeis procul a terris.

Idem est cum hoc

Mal aya quien a vos caso

Qui etiam hexametri fieri possunt duobus pedibus additis, ille sic

Rhethaeis procul a terris maris horret in vndis.

Hic ita Mal aya quien a vos caso la de Pedro vaquero.

Item ex tribus dactylis accedente ad extimam clausulam pyrrhichio seu iambo lyrici versus metrum, quod Graeci Calabrium appellant, informabitur: vsurpatum a pastoribus Calabris, qui decantare res rusticas hoc metro solent. Quod genus metri Anianus phaliscum carmen inscribit, vt

Carmina per varios dare modos.

Et quales sunt illi apud Septimum Serenum

Quando flagella ligas ita liga, Vitis et vlmus vti simul eant.

Nam nisi sint paribus fructibus, Vmbra necat teneras amineas.

In quibus ferme omnes dactyli sunt vltimo dissyllabo accedente pyrrhichio. Quod genus et ex penthemimeri tome formari poterit, ita vt duobus dactylis et semipede partem orationis implentibus residua metri portio duobus dissyllabis, id est, pyrrhichio et iambo terminetur, vt

Vitis et vlmus vti simul eant.

De quo versus genere multa superius disputata sunt ex Diui Augustini opinione contra indoctos sui temporis musicos, et multa etiam in eorum defensionem adducta tam de cantu, quam de scansione. Quamobrem ad tetrametri versus, qui post heptemimerin inter partes hexametri consequenter est maior, originem considerandam accedamus quem Archilochus, [417] vt Victorinus ait, ab hexametro heroo diuulsum epodo praeponens satis acceptam auribus rem commentus est. Idem etiam iungendo inter se diuersa, noua metra composuit, quae Graeci [sintheta], et [asintheta], hoc est composita et incomposita appellant: incomposita, quae eiusdem sunt generis; composita vero quae ex diuerso copulantur. Ergo tetrameter siue versus, siue hexametri heroi tome tertia dicetur: nam post duas incisiones eius proprias, id est, penthemimerin et heptemimerin tertia est ea, quam bucolicam appellant, quae quarto pede sensum claudente, aut partem orationis terminante distinguitur. Ideoque a Graecis sic appellatur, quod bucolici carminis haec lex fit, vt versus eius hac obseruatione formetur, vt ante duos vltimos quarto pede terminet aut partem orationis aut sensum: quam quatuor ferme versibus, vt conspicari licet in his duobus, quos ex principio primi edilij Theocriti Terentianus Latinos fecit, sic enim ait

Plurimus hoc pollet Siculae telluris alumnus:

Ne Graecum immittam versum, mutabo Latinum:

Dulce tibi pinus submurmurat en tibi pastor

Proxima fonticulis, et tu quoque dulcia pangis.

At Maro non ita, quod vtrum scrupulosum an superuacuum duxerit, ipse norit. Hi tetrametri tragicis chorus a plerisque miscentur, et continuati nonnunquam choros explicant, vt apud Pomponium et Senecam reperiri Terentianus his versibus testatur

In tragicis iunxere choris hunc saepe diserti

Anneus Seneca, et Pomponius ante secundus.

Hos autem versus ex Pomponio citat.

Pendeat ex humeris dulcis chelis,

Et numeros edat varios, quibus

Assonet omne virens late nemus:

Et tortis errans qui flexibus.

Quibus si adijcias ad extimum binos pedes integros hexametros efficies hoc modo

Pendeat ex humeris dulcis chelis apta choraeis,

Et numeros edat varios, quibus ecce propinquum

Assonet omne virens late nemus, aruaque iuxta.

Et tortis errans, qui flexibus effugit amnis.

Rursus huic tetrametro heroo, in quo quatuor sint dactyli, si subijcias tres iambos eo more, quo tres trochaei phalecio copulantur, versum fieri Sotericum asserit Victorinus, cuius hoc exemplum esse potest

At tuba terribili sonat impete furore maximo.

Idem Archilochus penultimis heroi hexametri partibus adiecta syllaba huiusmodi versum tetrametrum induxit, qui metro phalecio, id est, tribus trochaeis vltimis clauderetur, vt est

At tuba terribilem sonitum dedit aere canoro.

adiecta enim ante vltimam dictionem syllaba, Sed, fiet

AEre sed canoro.

Quod metrum phalecium adiunctum tetrametro huiusmodi versum efficiet

At tuba terribilem sonitum dedit aere sed canoro.

[418] Quem quidam hexametrum heroum perittosyllabum, id est, vna syllaba superfluum dixerunt. Huic quoque idem epodum subdidit trimetrum versum iambicum catalecticum, id est, vltima parte diminutum, cuius exemplum noster Horatius secutus est illa ode

Soluitur acris hyems grata vice veris et phauoni.

De hinc trimetrum catalecticum vice epodi subiunxit

Trahuntque siccas machinae carinas.

Et sciendum est, non idem esse perittosyllabes et hypercatalecticum, hoc enim distant, quod illud inserta syllaba protenditur, hoc autem decursis sex pedibus superfluens inuenitur, vt

Iamque iter emensi turres ac tecta Latinorum.

Itaque si vnam syllabam illi priori dempseris, et huic posteriori in fine adieceris, fiet hic trimeter acatalecticus, ille herous hexameter hoc modo

Soluitur acris hyems grata vice veris et anni.

Trahuntque siccas machinae carinulas.

Quanta autem et quam profundae artis scientia in hac epodi conclusione Archilochus vsus sit, operaepretium arbitror esse dicere: nam cum aestimaret priorem versum, cuius prima portio constat ex heroo tetrametro, id est

Soluitur acris hyems grata vice.

Et sequentem epodon, qui ex trimetro iambico catalectico subsistit, simili clausula terminatos in eundem cadere numerum, quamuis diuersae rationis generisque viderentur, cum alter dactylicus, et alter esset iambicus, adijciendo maiori syllabam, et detrahendo minori consecutus est, vt vterque ithyphallico metro concluderetur: nam superior hexameter sic

Veris et phauoni.

Sequens trimeter, ita

Machinae carinas.

Qui vtrique tribus trochaeis annexis terminati, admodum decenter inter se consonant, et in eundem numerum cadunt, et non ad diuersae rationis generisque rhythmorum, vti sunt, hoc est, partim ad senorum, partim ad quaternorum temporum legem pangi debent, sed ad quaternorum tantum modum inuariato plausu reduci: cuius exmplum in cantu tale potest esse [ClefC2,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Sv,SP,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Sv on staff3]

Qui epodus quoniam ad legem quaternorum temporum plaudendus erat, Horatius vltimam syllabam penthemimeris iambici longam fecit, vt superius admonuimus, quod in omnibus epodis huius odes certo constantique ordine seruabit. Vt cum dactylici plausu conuenirent, neque eius mensura claudicaret, neque idem in epodis similibus odes illius

Non ebur nec aureum.

Seruare voluit. Sed eam modo breuem modo longam posuit, quoniam ad sena tempora vt trochaicorum lex postulat erant plaudendi, vt in primo epodo statim apparet in quo pedes omnes sunt iambi, qui est

Mea renidet in domo lacunar.

Tetrametrum sequitur pentameter non elegiacus, de quo supradictum est, sed qui ex heroico fit spondaeo pede detracto, vt

Cordi virginitas mihi laurea cum foret.

Cuius primus pes ex omnibus dissyllabis factus inuenitur, vt superiore libro cum de dactylicis [419] metris ageremus pluribus exemplis ostensum est. Quod illud ostendit multum ab heroi dignitate distare, qui non hanc pedum quatuor temporibus breuiorum diuersitatem admittit: choerilium autem seu Diphilium versum ex eodem etiam hexametri ortum esse genere ipsa res indicat: est enim, vt Victorinus ait, ex dactylica specie deriuatus suprema tantum syllaba versus, qui sex pedibus profluat breuior, huic duo cola, quas penthemimeres diximus, accrescente media syllaba, qua spondaeus gignitur, formam dedisse noscuntur. Qua detracta elegiacus pentamer fit, vt superius ostensum est, qualis est hic

Incipe Moenalios iam nunc mea Melpomene.

Nam detracta, Iam, erit elegiacus huiusmodi

Incipe Moenalios nunc mea Melpomene.

Maximus autem versus, qui fit ex prima hexametri parte, est ille, quem Miurum appellant, vnico tempore ab hexametro diminutus, qui pro spondaeo in fine iambum habet, qualem ex Homeri primo Iliados hunc citant omnes Grammatici

[troes d'errhigesan epei idon aiolon ophin]

Quem Terentianus sic Latinum reddidit

Attoniti Troes viso serpente pauitant.

Adducit etiam idem Terentianus ex Liuij Andronici Ynonis tragoedia quatuor hos versus primum et tertium heroos, secundum et quartum Miuros, tanquam priorum epodos huiusmodi

Et iam purpureo suras include cothurno.

Balhteus et reuocet volucres in pectore sinus.

Pressaque iam grauida crepitent tibi terga pharetra,

Dirige odorisequos ad certa cubilia canes

Qui versus eodem modo differt ab hexametro heroo, quo a tetrametro discrepat is, quem ex tribus dactylis et pyrrhichio siue iambo superius constare diximus. Atque hae sunt omnes versuum species, quas ab hexametri capite initium sumentes inuenire potuimus. Nunc versus e secunda hexametri parte, hoc est, a fine prouenientes, qui et quales sint considerare atque explicare tentemus.

De his versibus, qui ab hexametro per detractionem syllabarum aut pedum ex eius principio nascuntur. CAPVT XIX.

HVc vsque dictum est de his versibus, qui a hexametri partibus a capite incipientibus, a monometro ad hexametrum vno tempore minorem heroo prouenire reperti sunt. Nunc dicendum est de illis, qui nascuntur a partibus hexametri per detractionem syllabarum, aut pedum ex principio: quorum primus anapaesticus hexameter catalecticus, qui fit vna syllaba ab hexametri capite detracta, vt a heroo

At tuba terribilem sonitum dedit aere canoro.

Se detrahas syllabam, At, fiet hic anapaesticus

Tuba terribilem sonitum dedit aere canoro.

Item alia versus species ex eodem dumtaxat hexametro, in quo praeter vltimum omnes dactyli pedes sint, vt

At tuba terribilem sonitum dedit aere recuruo.

Adempta enim prima initiali et tertia ab vltima syllaba fiet

Tuba terribilem sonitum dedit aere curuo.

[420] Qui constat, vt apparet, anapaestis quatuor vltimo bacchio qualis etiam est hic

Ast ego iam Bromio thyasos celebrabo renato.

Ex quo talis anapaesticus

Ego iam Bromio thyasos celebrabo nato.

Rursus anapaesticus in heroum commigrabit, hoc modo

Tibi nascitur omne pecus tibi crescit hoedus.

Huic si adijcias primam initialem et tertiam ab vltima syllabam, fiet versus herous ita

Nam tibi nascitur omne pecus tibi crescit et hoedus.

Quorum cantus erunt huiusmodi, heroi [ClefC1,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Svcd,Sv,Sv on staff3]

Anapaestici [ClefC1,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv on staff3] Ita ex seipsis per adiectionem detractionemque nascuntur, ideoque a quibusdam anapaestus antidactylus dictus est, cum eiusdem cognationis iure proximi, in eandem temporum legem numerumque concurrant. Hic versus ab Archebulo Archebulius dictus est, non ipso autore editus, sed ab eo frequenter vsurpatus: nam Ibicus, Pindarus, et Simonides hoc versu multo prius vsi fuisse dicuntur. Proprius autem Archebulius est, qui constat ionico a maiori et duobus dactylis et duobus trochaeis, cuius exemplum est

Iam pes nouus atque metrum placet Archebuli.

Et qui est apud Victorinum

Nunc pangite dulce melos Iouis alma proles.

Vt sic pangatur [ClefC1,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv on staff3] A quo sesquipede sublato

Nunc pangite.

Erit decasyllabus Alcaicus sic

Dulce melos Iouis alma proles.

Sic in cantu [ClefC2,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv on staff3] Quo versu Horatius, in clausulis plurium odarum vsus est. Victorinus etiam asserit, principium illud Sallustianum belli Iugurthini, Falso queritur de natura sua genus humanum, versum esse trimetrum anapaesticum, et ab hexametro heroo profluere; detracta enim hac dictione, Sua, talis erit

Falso queritur de natura genus humanum.

Nam sic pangi poteris [ClefC1,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv on staff3] Sed, vt ad propositum nostrum reuertamur, sublato ab hexametri capite sesquipede siue monometro hypercatalectico, restabit anapaesticus dimeter hypercatalecticus, qualis est ille, quem Terentianus citauit ex Pomponio hepthemimeri dactylicae subiectum

Aras Priami damnare pias tunc.

Sic enim Victorinus legit, quanquam eodem vtrumque recidit, si legamus cum Terentiano

Priamique aras damnare pias tunc.

Huius exemplum adpud Maronem erit tale

Dadanidae magni genus alto a sanguine diuum.

Sublato namque

[421] Dardanidae.

Relinquetur

Magni genus alto sanguine diuum.

Sequitur nunc altera heroi tetrametri species ab ea, quae superius posita est, illa enim a principio hexametri procedens, ad quartum vsque pedem progrediebatur, et in dactylum desinebat: cuiusmodi versus Alcmanicus dicitur, haec autem incipit a tertio pede in sextum desinit, quem spondaeum esse aut trochaeum necesse est, et huiusmodi versus Archilochius vocatur, qui hexametro heroo subnexus scitum admodum epodum carminibus dabit, vt apud Horatium

Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro.

Certus enim promisit Apollo.

Est etiam haec altera inter hos duos tetrametros differentia, quod ille prior praecinitur, et epodum habet trimetrum iambicum catalecticum, hic posterior accinitur, cui si duos pedes hexametri heroi praeposueris

Credite nunc mihi.

Erit hexameter talis

Credite nunc mihi certus enim promisit Apollo.

Ex quo genere apud Horatium tales epodi inducuntur, vt in eadem ode

Laudabunt alij claram Rhodon aut Mitilenen.

Cui hexametro compositum tetrametro epodum addit

Aut Ephesum bimarisue Corinthi.

De hinc Moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos.

Post Insignes aut Tessala Tempe.

Itaque si primos duos pedes epodo praeponas, fiet hexameter talis, vt in eadem

Laudabunt alij claram Rhodon aut Mitilenen.

Quo proficisceris aut Ephesum bimarisue Corinthi.

Moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos.

Aspicies magis insignes aut Tessala tempe.

Qui iam epodi non erunt, quoniam omnes sunt aequales, et superius dictum est epodum esse plerumque minorem oportere: detracta vero ab hoc tetrametro, qui dactylis ex omnibus absque vltimo constat, prima syllaba, fiet versus anapaesitcus dimeter catalecticus, ex tribus anapaestis et vltima syllaba catalectica compositus, vt in hoc

Aut Ephesum bimarisue Corinthi.

Si tetrahas, Aut, restabit

Ephesum bimarisue Corinthi.

Quod posterius membrum est ex duobus, in quae versum heroum diximus aptissime plerumque partiri, vt

Desine Moenalios mea tibia dicere versus.

Cuius prius colum siue membrum est

De sine Moenalios.

Ex quo semel posito semielegiacum epodum, et ex eodem repetito pentametrum elegiacum ostendimus, procreari. Residua pars est

Mea tibia dicere versus.

[422] Ex qua subinde repetita fient, vt Terentianus ait

Anapaestica dulcia metra.

Quorum exempla ex Phalisco poeta haec adducit, sic enim ait

Atque ille poeta phaliscus,

Cum ludicra carmina pangit:

Vua vua sum et vua Phalerna:

Et ter feror et quater anno.

Libro quoque dixit eodem.

Vnde vnde colonus Eoo

A flumine venit horonti.

Suggerendum tamen hoc esse necessario Victorinus arbitratur, ne forte apud aliquem mirum aut nouum sit, si mistum anapaestis spondaeum inuenerit, nam cum anapaestum et dactylum ex duabus spondaei longis illum prima soluta, hunc secunda editos esse constet, consequenter ac merito, vt parens vtriusque, apud vtrumlibet eorum autoritatem maximam obtinebit: et vbi vsus exegerit, inter anapaestos locum sibi vsurpabit. Quod prius elegantissime Terentianus his versibus expresserat

Mirum tibi ne videatur,

Spondaeon in esse anapaestis

Rex et dominus prior ipse est;

Hic aduena sumptus et hospes

Da faedere temporis aequi

Quoties locus expetet vltro,

Reddet sua iura priori.

Ex hac etiam hexametri parte cum ithyphallico metro coniuncta huiusmodi versus componitur

Mea tibia dicere versus destitit Latinos.

Et hic Priamique euertere gentem fata iam parabant.

Quo versus genere foeminae nostrates frequenter in suis canticis vtuntur, vt ostendit haec notissima cantilena

Si jugastes a noche amore non senora none.

Et multo magis id manifestum facit eius cantus ipsa notior, qui talis est

[ClefC3,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv on staff3] Ad quem modum Latini modo positi cantari poterunt, et hi Terentiani qui sequuntur eandem ad rem pertinentes

Ithyphallica porro dicarunt musici poetae,

Qui ludicra carmina Baccho versibus petulcis,

Graio cum cortice phallo, tres dabant trochaeos,

Vt nomine fit sonus ipso, Bacche Bacche Bacche.

Sequitur, vt iuxta propositum ordinem trimetri quoque heroi, vel si quid ex eo editum est, ratio habita inspectaque pandatur. Est autem hexametri portio subsistens pedibus tribus: quod genus a Graecis haud immerito [emiepes], hoc est, semi heroum vocatur, cuius exemplum est

[423] Panditur interea domus.

De quo superius inter versus, qui ex prima hexametri parte nascuntur, locuti sumus; de hinc

Omnipotentis Olympi

Qui nascitur ex secunda, de qua nunc agimus. Item

Hunc lucum tibi dedico.

Qui glyconicus versus est, et inter eos, qui prima ex parte proueniunt, numeratur: dehinc

consecroque Priape.

Qui Pherecratius dicitur, et inter illos, qui hac ex secunda parte nascuntur, numerandus est. Ex quorum vtroque Priapaeius versus a quibusdam fieri propter geminam similitudinem, aestimatur; de quo multa suo loco dicta sunt. Quamobrem ab aliorum versuum, qui ex hac secunda parte proueniunt, generationem explicandam, vt ratio doctrinae atque ordo postulat, transeamus.

De generatione reliquorum versuum, qui a partibus hexametri finalibus trimetro minoribus emanant, et de natura dithyrambici poematis. CAPVT XX.

VT propositus ergo seruetur ordo, manifestum esse debet, quod si de trimetro posteriori hexametri in duos diuisi, de quo nunc habitus est sermo, vnus duorum temporum sonus aut syllaba longa detrahatur, habebimus eam partem hexametri, quae residua est dactylico versui, post eam, quam heptemimeris incisionem diximus appellari. Nam ex hac

Arma virumque cano Troiae.

Superest Qui primus ab oris.

Item Inde toro pater AEneas.

Dehinc Sic orsus ab alto.

Ex qua duae species ionici versus a maiori tam eius, qui sotadaeus, quam illius, qui sotadicus dicitur, prouenire, quamuis diuerso modo, noscuntur. Nam vtrumque ex dactylico hexametro profluere manifestum est: quandoquidem spondaeo initiali et finali et in medio posito constant, qui summa metri obtinet in heroo versu: vt qui diuisione secundae longae dactylo par sit. Primo igitur illius, qui sotadaeus dicitur, tetrameter catalecticus, qualis est

Galli timidi semianimes tergora vertunt.

Sic ex hoc, quod posuimus, hexametri commate procreatur. Nam si hoc geminaueris, et pyrrhichium siue pariambum medium inserueris, versum huius generis ionicum a maiori tetrametrum catalecticum eficies, vt si comma sit

Qui primus a oris.

Et pariambus, Ego, efficietur hoc modo

Qui primus ab oris, ego qui primus ab oris.

Et si comma, quod geminandum est, sit

Dum conderet vrbem.

Et pariambus, qui medius interponendus est, Modo, talis emerget

Dum conderet vrbem, modo dum conderet vrbem.

Quod manifestum etiam fiet in hoc versu

[424] Palmam cape victor tibi cedunt amor omnes.

Nam Palmam cape victor. Et Cedunt amor omnes.

Eadem sunt cum hoc

Qui primus ab oris. Aut Dum conderet vrbem.

Et, Tibi, pariambus in medio insertus ligat haec duo cola, facitque vt inter se congruant, quae sine metro antea dissidebant. Sotadicus autem, qui constat duobus ionicis a maiori e ithyphallico siue phalecio metro, vel dipodia trochaica et spondaeo, ex hac eadem hexametri parte generatur, si cum ithyphallico, inserto medio pariambo, coniungatur; vt

Qui primus ab oris, vice veris et fauoni.

Nam similis est huic

O quam releuarunt segetes meum laborem.

In quo tale est

O quam releuarunt. Quale Qui primus ab oris.

Et, Sege, pariambus, vt, Vice

-tes meum laborem. Quale Veris et fauoni.

Ex quibus intelligi datur, has duas species ionicorum a maiori originem trahere ex duabus etiam hendecasyllaborum formis, et eodem inter se modo, quo illas discrepare. Nam prior sotadaeus, qui constat tribus ionicis a maiori et spondaeo, deducitur a specie hendecasyllabi dactylica, qualis est

Postquam res Asiae vertere gentem

Vnde comma dactylicum habet in principio et in fine. Alter sotadicus ab hendecasyllabo phalecio, qualis est

Postquam res Asiae perit procellis.

Vnde quanuis incipiat a commate dactylico metro phalecio terminatur, vt

Iuuerunt segetes meum laborem.

Qui dactylico terminabitur, si pro

Meum laborem. Ponamus Maxima damna.

Hoc modo Iuuerunt segetes meum laborem. Iuuerunt segetes maxima damna.

Quod si loco, Iuuerunt, vtrique praeponamus

O quam releuarunt.

Quae pars penthemimeris est hexametri, de qua nunc agimus, vtraque species ionicorum apparebit

O quam releuarunt segetes maxima damna.

Qualis hic Quot quot videt almus meat et qua remeat Sol.

Et O quam releuarunt segetes meum laborem.

Similis erit huic

Pronus cupit ingentibus ire cum procellis.

Quam differentiam etiam in cantu, cum de metris agebamus, ostendimus; nec solum pro tertio ionico ditrochaeus, vt in hoc sotadico, sed etiam pro secundo saepe ponitur, vt ostendit hic versus

Vrbem tenuem fouent opum benignitate.

Et hic Hostem tegere est paratus, et stat ipse nudus.

[425] Quorum hic cantus esse potest [ClefC1,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv on staff3]

In quibus primus est Ionicus et quinque sequentes trochaei, vel quatuor et quintus spondaeus, quia syllaba finalis in hoc versu debet semper vt longa censeri. Est autem haec tertia species Ionici versus a maiori, qui Praxilius vocatur, ex qua Victorinus asserit ditirambici versus originem manare, quem ex duobus paeonibus et hippio tertio, id est, epitrito constare dicit, qui est huiusmodi

Iam Tiberis implacidus vnda fluens.

Quanuis hunc versum potius duobus paeonibus et antibacchio ex eorum genere et syllaba constare crediderim: sic enim aptissime pangi potest [ClefC2,Sv,Svcd,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Sv on staff3] Sed ego, quibus potissimum pedibus hi versus ditirambici constarent, adhuc inuenire non potui, Marcus enim Tullius libro tertio de oratore, de numeris oratorijs disputans, namque ego, inquit, Theophrasto assentior, qui putat orationem, vt quidem sit polita, atque facta quodammodo non astricte sed remissius numerosam esse oportere: etenim sicut ille suspicatur, ex illis modis, quibus hic vsitatus versus efficitur, post anapaestos procerior quidam numerus effloruit. Inde ille licentior et diuitior fluxit dityrambus. Cuius membra et pedes, vt ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa, et si numerosum est, id in omnibus sonis atque vocibus, quod habet quasdam impressiones, et quod metiri possumus interuallis aequalibus, recte genus hoc numerorum, dum modo ne continuum sit, in orationis laude ponetur. Quo ex loco colligi potest, dityrambum pedem non fuisse, sed vel chorum, vel carmen aliquod, idque in Bacchum, qui praeter alia etiam hoc nomine appellatur. Idem Cicero in eo libello, qui inscribitur de optimo genere oratorum, dithyrambicum genus In poematibus annumerat, poematis enim, inquit, tragici, Melici, Comici, Epici etiam, ac dithyrambici, quod minus est tractatum a Latinis, suum quoduis genus est, diuersum a reliquis. Nec habemus horum versuum exempla, quia, vt Cicero ait, hoc genus minus tractatum est a Latinis, et dithyrambi Pindari non extant: multo tamen solutiores alijs versibus fuisse, et ex verbis Ciceronis ostenditur, et ex ijs, que Horatius de Pindaro loquens dicit

Laurea donandus Apollinari.

Seu per audaces noua dithyrambos.

Verba deuoluit, numerisque fertur.

Lege solutis.

Fuisse autem dithyrambos plane Bacchicos, eosque magnam vim ad animos concitandos et perturbandos habuisse; nec vllis praeterquam furore quodam affectis et lymphaticis conuenisse, his verbis in Phedro Plato declarat. Tacitus ergo audi, reuera enim diuinus hic locus videtur esse, itaque si crebro tibi progrediente oratione lymphatus fieri videar, ne mirare: nunc enim quae loquor non longe absunt a dithyrambis. Verum tamen his omissis, quando de illis nihil certi ad musicam institutionem possumus afferre, ad ionicos reuertamur. In quibus accidit etiam, quod in alijs accidere dictum est, saepe longam syllabam in duas breues resolui, et dactylum aut anapaestum pro spondaeo collocari: nam, vt Terentianus ait

Nil officiet temporibus vicissitudo.

Nec enim numero pendere metra syllabarum

Sua, sed pedibus tempora sufficit referre.

Sic trybrachus interuenit in locum trochaei,

[426] Nam quo fuerint crebrius hi pedes minuti,

Vibrare sonum versiculos magis videmus.

Si autem ex hoc dactylici commate

Qui primus ab oris.

Prima syllaba longa detrahatur, aut duae breues, si anapaestus fuerint, vt in hoc

Genus vnde Latinum.

Relinquetur, Primus ab oris, Et, Vnde Latinum.

Ex qua hexametri parte, quae dactylo et spondaeo constat, procreatur versus, qui adonicus appellatur, siue pentasyllabus. Ex quo metri genere Sappho carmen continuum dicitur composuisse, cuius exemplum est

Primus ab oris. Troius heros. Perdita flammis.

Pergama liquens. Exul in altum. Vela resoluit.

Qui tamen dimetri velut naturaliter epodis apti videntur esse, vt apud Horatium in secunda Ode primi libri.

Iam satis terris niuis atque dirae.

Cuius strophes vltima clausula concluditur hoc dimetro

Terruit vrbem.

In qua metro Sapphico subiectus est, et per ordinem eiusdem asmatis omnes strophae similibus clausulis terminantur. Si tandem ex eo primam syllabam longam detraxerimus, relinquetur nobis Ionicus pes a minori, vt ab hac vltima clausula Maroniani versus

Praenitet ostro.

Si tollas, Prae, restabit

Nitet ostro.

Quae pars repetita versum dabit, quem ex pedis nomine Ionicum a minori musici vocant, nam repetita ter generat trimetrum, vt

Perierunt trepide moenia Troiae.

Et quater tetrametrum, vt

Dea fregit dea belli dominatrix Phrigas omnes.

Quibus ex duabus formis Horatius conflauit Oden illam lepidissimam, quam ex Sappho ne mutuatus est

Miserarum est neque amori dare ludum.

Quae quatuor strophas continet, singulas tribus versibus, primo et secundo trimetris, tertio tetrametro circumscriptas, qualis est haec

Miserarum est neque amori dare ludum. Neque dulci mala vino lauere aut ex.

Animari metuentes paruae verbera linguae.

Cuius cantus sic apud Henricum Glareanum in suo Dodecachordo institutus inuenitur

[ClefC1,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3]

Qui cantus videtur esse desumptus ab eo, quo Romae vtuntur, qui castaneas igni coctas cantitantes venditant huiusmodi verbis

Cai caldi cai caldi caldi rosti.

Neque apud ipsum aut alium Lyricum poetam Latinum aliud carmen hoc versus genere [427] compositum reor inueniri: quamuis non minus concinnum sit, aut musicum id, quod fit ex duobus tetrametris catalectis, quale est illud Diui Augustini.

Volo tandem tibi parcas, labor est in cartis.

Et apertum ire per auras animum permittas.

Constant enim hi versus tribus ionicis a minori et spondaeo, cuius cantum quamuis superius positus sit hic repetere non grauabimur, ne suo loco praetermissus fuisse videatur, qui talis est. [ClefC2,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,Sv,SP,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Sv,Sv on staff3]

Cuius etiam aliam speciem ipse Diuus Augustinus inducit, quae non secus ab hac discrepat, quam in ionicis a maiori sotadicus a sotadaeo, vt quemadmodum in sotadico pro tertio pede ionico ditrochaeus positus inuenitur ita et in hoc Diui Augustini cui adhuc nullum nomen inditum est, pro tertio ionico diambus collocetur, vt in his apparet

Placet hoc nam sapientem remittere interdum.

Aciem rebus agendis decebit intentam.

Cuius cantus sic etiam a superiori discrepat.

[ClefC2,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv,Sv,SP,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv,Sv on staff3] Et quoniam superiori libro de horum versuum natura, et multiplici forma satis superque dictum est, hic etiam nos aciem his rebus intentam remittere decebit; et ex plurimis, quae ab hexametro tam per detractionem, quam per adiectionem profluunt, his, qui positi sunt, esse contentos, et ad eos, qui ex iambi commate manant, explicandos transire.

De duobus versuum generibus, qui per additionem tam in principio, quam in fine ex trimetro iambico procreantur. CAPVT XXI.

DE cursu iam hexametro dactylico, atque his, qui ex eo generantur, celeberrimis dumtaxat versibus, quibus et magni autores nomina dederunt, et illustres poetae frequenter vsi sunt; adoriemur iambicum principalium metrorum, ac versuum alterum vt ita dixerim, fontem, consortem sui temporis ac sotium. Ex quo, quid solers doctorum industria per adiectionem seu detractionem aut concinnationem ediderit, quod eruditorum iudicio receptum, in exemplum disciplinae posteris traditum sit, e plurimis, vt potero, comprehendam. Cuius cognitio prodesse possit his intelligendis, quae quis aut eruere prisca ex reconditis, aut ex se nouare tentauerit: diximus autem iam, cum speciatim singulorum praecepta traderemus, iambicum dactylico tam pedum, quam percussionum numero principio congruisse. Nam, vt illum a sex pedum cursu hexametrum, ita hunc quoque ob eundem pedum numerum senarium appellari voluerunt: quem et trimetrum postea dixerunt, eo quod iugatis perdipodiam binis pedibus ter feritur. Huic propter eius contractionem ac breuitatem, vtpote in tria tempora coarctati, ideoque si breuem semper longa sequi deberet, pauca verba, quae temporibus ipsius congruerent, possent inueniri, quo latius panderetur, poetae spondaeum, dactylum, et anapaestum miscuerunt; dumtaxat dispari loco, id est, primo, tertio, et quinto. Parem autem sedem iambum semper, vt sibi dicatam, obtinere voluerunt: sed hoc in tragicis et comicis metris, quo sint ampliores: nam iamborum scriptores, quibus celeri versu opus est, fere periambos pedes prouolant, qui cantui magis apti sunt, propter aequalem pedum singulorum aut dipodiarum mensuram, quae in plausus aequalitate necessaria est. Solet etiam nonnunquam tribrachus propter congruentiam eorundem [428] eisdem regionibus, quibus iambus recipi. Nam vbicunque syllaba longa est, ibi duae breues poni possunt excepta sede vltima, qua pes sextus clauditur, qui semper iambus esse debet: nam etiam si pariambus sit, vltima syllaba propter eius indifferentiam vt longa censenda est. Quo fit, vt longissimus versus in eo septemdecim syllabarum esse reperiatur; temporum vero totidem, quot et is, qui duodecim syllabis constet, et eadem lege, qua tribrachum recipit, etiam trochaeum ob similem temporum numerum admittere potuisset: quippecum eorum vterque tribus temporibus censeantur: sed ne copulatio trochaei cum iambo alterius metri speciem induceret, quae aut choriambo aut ionico adempta prima breui, qua iambus incipit, subsistere videretur, omissum est. Notatur autem in tragoedijs versus ex omnibus iambis compositus, ideoque admodum est rarus, ad aeque et ille, qui secunda, quarta, et sexta sede spondaeum, aut qui ex eo creantur, admittit in tragico duntaxat stylo. Nam qui comico charactere sermonem instruunt, viciant iambum admixto locis eius spondaeo, quo et canor tragicus paululum in fabulis, comprimatur, et rursus a consuetudine soluti sermonis stylus comicus erigatur. Haec ferme Victorinus cuius ratio non parum discrepat ab ea, quam Terentianus his versibus adducit

Culpatur autem versus in tragoedijs,

Et rarus intrat ex iambis omnibus:

Vt ille contra qui secundo et talibus

Spondaeon, aut, quem comparem receperit.

Sed qui pedestres fabulas socco premunt.

Vt quae loquuntur sumpta de vita putes,

Viciant iambon tractibus spondaicis.

Et in secundo et caeteris aeque locis,

Fidemque fictis dum procurant fabulis,

In metra peccant arte non inscitia:

Ne sint sonora verba consuetudinis,

Paulumque rursus a solutis differant.

Ex his autem rationibus aliquanto plus habere momenti Victorini mihi ratio videtur, qui plurima desumpsit ex Terentiano: nec mirum est, si vir eruditissimus in nonnullis aliquid, quod adiungere posset, inuenit. Qui Latinos hanc obseruationem fidelius, vel potius frequentius quam Graecos asserit custodisse, quibus magis est in vsu iambus, qui tam a Latinis recentioribus, quam a priscae comoediae autoribus frequenter est vsurpatus. Vnde Terentianus ait

Magis ista nostri (nam fere Graecis tenax

Cura et iambi, vel nouellis comicis,)

Vel qui in vetusta praecluent comoedia.

Aristophanis ingens micat solertia,

Qui semper metris multiformibus nouis

Archilochon arte est aemulatus musica.

Sed vt iam ad conditionem iambi metri disciplinamque redeamus, tres eius species, per quas profluit, enitar attingere, quarum prima iambica, sequens trochaica, tertia ex vtroque mixta reperitur; quae omnes per incrementa syllabarum sex diuersitates ex se metris dabunt, non alias quam hexameter herous. E quibus prima erit duodecim syllabarum in [429] trimetro versu, in quo aut omnes iambi aut spondaei admixti reperiuntur, vt

Beatus ille, qui procul negotijs.

Aut Ibis Liburnis super altanauium.

Quamuis in cantu, vt superius dictum est, omnes iambi debeant esse, vt

[ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Tredecim syllabarum est, qui vnum e trisyllabis pedem sui duntaxtat generis, qui pro loci conditione euenerit, habeat: et reliquos e binis syllabis, vt

Magnam propinquo scelere vidistis domum.

In cantu sic [ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3] Quatuordecim vero, in quo duo pedes ternarum syllabarum inueniantur, vt

Erat oriendi tempus aurora hominibus.

[ClefC1,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Mv,Mv,Mv,Sv on staff3] Quindecim porro syllabarum, in quo tres ternarum, reliqui totidem sunt binarum, vt est

Equum sub aurata iuga media bigemina.

[ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv on staff3] Sedecim syllabarum, cum duo pedes sunt binarum et quatuor ternarum, vt

Nebula tenebrosa canicula male roscida.

[ClefC1,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv on staff3] Septendecim syllabarum rarissime inueniuntur: vnum enim omnino, eumque nouissimum habent pedem iambum, vt est

Rapere Maria celeri vola dea sibi cupit.

[ClefC1,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv on staff3] Hoc genere versuum, vt supradiximus, primus vsus est Homerus in Margite suo, nec tamen totum carmen ita digestum perfecit: nam duobus pluribusve hexametris antepositis hunc subijciens copulauit, quod postea Archilochus interpolando composuit, quem imitatus est Horatius in epodis ea ode, cuius initium est

Altera iam teritur bellis ciuilibus aetas, Suis et ipsa Roma viribus ruit.

Quae tota constat binis versibus priori hexametro dactylico, posteriori senario iambico, eius epodo quia minor est eo, et sensum ipsius perficit. In qua illud obseruatione dignum est, quod omnes senarij iambici sex puros habent iambos nullis viciatos dactylis aut spondaeis, vt nulla ode cantui melius ac concinnius aptari queat. Seruatur etiam in his duobus versibus ratio sesquitertia, quando maior vigintiquatuor, minor decem et octo temporibus continetur. Versus autem, quem Latini a numero pedum senarium, a numero vero percussionum Graeci trimetrum dixerunt: adiecta sibi dipodia ad initium in tetrametrum, quem et octonarium appellant, vertetur. Feritur autem dipodijs quatuor, sicut trimeter tribus. Exemplum trimetri iambici poterit esse

Phasellus ille quem videtis hospites.

Vbi quadratus ex trimetro efficitur sic

Adest celer phasellus ille quem videtis hospites.

Quod si priorem adiectae trimetro versui dipodiae detraxeris syllabam, Ad, quae est iambi prima, erit versus incipiens a cretico, quem amphimacrum dicimus, sic

Est celer phaselus ille quem videtis hospites.

[430] Quia detracta prima breui e dipodia iambica, sequens longa annexo sibi, qui ei iungitur, iambo, craeticum efficit pedem, sic

Est celer et caetera.

Item Beatus ille qui procul negotijs.

Huic trimetto si ante posueris, Socrates, qui constat e longa, breui, et longa, hoc est, amphimacro, erit tetrameter Archilochius catalecticus, quem nos quadratum dicimus, ita

Socrates beatus ille, qui procul negotijs.

Hunc musici, vt Victorinus ait, trochaicum appellant. Nam cum praecedat iambum craeticus, detracta ei postrema longa trochaeum necesse est remanere: cui si breuem sequentis iambi copulaueris, alterum trochaeum efficies, atque ita consequenter ex posteriori longa iambi praecedentis, et ex priori breui sequentis, versis in trochaeos iambis, trochaicus tetrameter catalecticus efficietur. Septem enim trochaeis decursis extima omnino versui superest syllaba: vnde catalexin fieri necesse est: nam tres syllabae cretici in primo loco positi, et duodecim sex iamborum, qui sequuntur, quindecim numero faciunt: et cum septem trochaei quatuordecim syllabas habeant, quintadecima catalectica supererit. Sed quia trochaeos per dipodiam tanquam iambos metimur, in trochaico trimetro tres erunt bini pedes, et creticus in fine restabit, vt

Est celer phaselus ille quem videtis.

Vbi sex trochaeos inesse vides, et craeticum, Hospites, superesse. Contra vero si spondaicus craetico subnectatur, quem primo loco et caeteris imparibus iambicum habere posse diximus, series illa trochaeorum, de qua supradictum est, mutabitur: nam longae craetici tertiae coniuncta prima versus iambici longa trochaeos, vt supra ostendimus, per ordinem ire non patitur, spondaeo scilicet interueniente, qui erit secundus in trochaico, vt in iambico primus erat. Ex quo necesse fuit aliam legem a poetis in trochaicis, quam in iambicis seruari: vt quemadmodum in his spondaeus, et alij sibi temporibus pares imparibus locis, et iambi aut trybrachi paribus collocantur: sic in illis trochaei aut trybrachi disparibus locis, et spondaei et sibi compares locis paribus collocentur. Quae tamen a musicis custodiri non potest, quibus non licet disparium temporum pedes continuatim in trochaicis aut iambicis collocare. Huius autem contrarietatis in iambicis et trochaicis causam Terentianus his versibus assignat

Trochaeus ergo semper impari loco,

Parique iambus rite collocabitur:

Nam pes vterque quia sibi est contrarius,

Gaudet locorum dispari custodia.

Possunt autem tres syllabae breues et vna longa, aut vna longa et tres breues, aut quinque breues pro craetico poni: quorum exempla Terentianus in libro Caesij, quem de metris composuit, se notasse ait, quo autore se tutum fore credit: sunt autem huiusmodi, Trimeter iambicus

Beatus ille qui procul negotijs.

[ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Craeticus praepositus

Socrates [ClefC1,Sv,Svcd,Sv on staff3] Trochaicus tetrameter catalecticus

Socrates beatus ille qui procul negotijs.

[431] [ClefC1,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Craetici prima longa in duas breues soluta.

Diogenes beatus ille qui procul negotijs.

[ClefC1,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Prima manente tertia soluta

Demophile beatus ille qui procul negotijs.

[ClefC1,Sv,Svcd,Mv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Vtraque soluta

Quod agis age, beatus ille qui procul negotijs.

[ClefC1,Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Hoc tamen raro fieri Victorinus asserit, praesertim in comicis, in quibus non anteponitur, vt ipse ait, sesquipes a iquis, id est, trisyllabus trimetro, qui conturbet ordinem, vt supra ostendimus, sed sesquipes, qui superfluus appareat, post trimetrum in vltimo locatur. Itaque vt versus tragicus anteposito sesquipede ex trimetro fit tetrameter, ita comicus apposito sesquipede in vltima sede versus trimeter tetrameter redditur, vt

Si quis per omnes mihi deos iuret patrem Lachaeten.

Qualis etiam erit

Beatus ille qui procul negotij quiescit.

In quo versu per adiectionem non mutantur pedes, vt in tragico, qui sesquipes vltimae parti iunctus neque vt superiori metro permixtus, clausulam tantum versui dabit: tragico autem si sesquipedem praeposueris, Ambiam, erit, vt diximus, tetrameter catalecticus, vt

Deos penates qui parentes Terei.

Trimeter. Tetrameter autem

Ambiam Deos penates qui parentes Terei.

Itaque, sicut Archilochus creticum trimetro iambico praeposuit, vt faceret tetrametrum trochaicum: ita Hipponax trimetro iambico vltimum adiunxit bacchium ex prima breui longis duabus, vt faceret tretrametrum iambicum comicum, velut

Trahuntque magnis nauitae clamoribus.

Trimeter [ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Addo, Carinas, fiet quadratus catalecticus, qui ex iambo natus ad finem quoque idem manebit, hoc modo

Trahuntque magnis nauitae clamoribus carinas. [ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv on staff3]

Nam licet bacchio compleatur, nihil oberit aut diuisio, aut copulati pedis adiectio: detracta enim eius tertia longa, Nas, iambus ex bacchio efficitur. Ergo his quoque, vt superior trochaicus, aut semipede, aut syllaba vna terminabitur post septem iambos, vt ille post septem trochaeos; aut si per dipodiam percutiatur, post tertiam incisionem bacchio claudente, vt in illo cretico, erit in vtroque tetrameter catalecticus. His addit Victorinus, hunc comicis frequentem in vsu fuisse, et praecipue antiquae comaediae scriptoribus, et ex Latinis Caecilium, Plautum, et Turpilium eum non aspernatos fuisse. Atellanarum etiam scriptores huiusmodi versum appetiuisse, esse enim iocosis motibus emollitum, gestibusque agentium satis accommodatum. Quae Victorinus a Terentiano, vt fere omnia, ex versu solutam orationem faciens, desumpsit: vt conspicari licet in quatuor illius vltimis versibus

Frequens in vsu tale metron comicis vetustis,

Atella, vel queis fabulis actus dedit petulcos:

[432] Quia fine molli labile, atque deserens vigorem,

Sonum ministrat congruentem motivus iocosis.

De alijs versibus, qui per detractionem aut transpositionem syllabarum, vel pedum, ex iambico trimetro manare deprehenduntur. CAPVT XXII.

DIximus de versibus, qui ex trimetro iambico per adiectionem tam in principio cretici, quam in fine bacchij fiunt: dicamus modo de his, qui per detractionem, aut per transpositionem syllabarum siue pedum producuntur. Nam, vt Victorinus scribit, idem Archilochus ex trimetro supradicto syllabam auferendo modo e capite, modo ex infima parte, duo genera composuit: quorum alterum Graeci acephalon, alterum colobon quasi curtum siue scazonta, id est, claudum, et ideo choliambon dixerunt. Acephalus trimeter est, qui vna syllaba imminutus a capite reperitur, vt ex hoc trimetro

Adest celer phasellus ille quem vides.

Si detrahas primam syllabam, Ad, fiet acephalus

Est celer phasellus ille quem vides.

Cui similis est

Iupiter salutis arbiter meae.

Huic enim si adieceris a capite vnam syllabam, erit iambicus integer sic

O Iupiter salutis arbiter meae.

Cuiusmodi multi tam in Hymnis Ecclesiasticis, licet cacometri, quam in vulgaribus cantilenis reperiuntur, cuiusmodi est

Caminad senora de mi coracon.

Curtum autem per detractionem vltimae syllabae fecit, huiusmodi exemplum erit apud Horatium tale

Seu poscat agna siue malit haedo.

Huic si adieceris syllabam, erit integer trimeter, sic

Seu poscat agna siue malit haedulo.

Id autem exemplum ab Horacio se protulisse Victorinus ait, vt ostenderet vnde illud noster Lyricus imitatus est: huius generis et quantiatis ostendimus superius hendecasyllabos, quibus vtuntur Itali, reperiri. Altera etiam species est trimetri scazontis, quae fit non per syllabae detractionem, sed per vltimae et secundae ab vltima transmutationem, quam Hipponax induxisse perhibetur; eius enim compositio talis est, vt secunda ab vltima semper syllaba longa ponatur, id est, vt non Iambo sexto se spondaeo aut potius trochaeo pede, contra quam lex iambi postulat, terminetur; meritoque a Graecis appellatur scazon, id est, claudus. Vnde obseruandum est, ne spondaeus sede quinta in hoc versu ponatur, ne quatuor iugiter longae omne destruant metrum, cuius exemplum Victorinus affert

Sella in curuli scrofa Nonius sedet.

Et fiet, inquit, mutato accentu, pro, Sedet, Sedit, vt sit claudus. In quibus Victorini verbis obseruandum est, positum esse mutato accentu, cum mutata quantitate poni debuisse videatur: fortasse quia in cantu trimetri plausus percussio fit in vltima; in cantu autem claudi fieri non potest, vt in his cantibus apparet, si per dipodiam in secundi pedis fine plaudantur, cantus trimetri

[433] [ClefC3,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3]: Cantus claudi [ClefC3,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv,Sv on staff3]

Quod superius, eum de huius trimetri specie inter iambici species agebamus, satis euidenter ostensum est. Rursus hunc permutatio verborum faciet iambicum integrum, vt

Sella in curuli scrofa sedit Nonius.

Similiter et ille rectus iambicus

Nec excitatur classico miles truci.

Permutatione quinti et sexti pedis fiet claudus hoc modo

Nec excitatur classico truci miles.

Et eadem permutatio verborum exclaudo rectum efficiet: hoc autem tum demum fieri poterit, si vltimi duo pedes ex dissylabis verbis subsistant, vt inter se permutari possint. In cantu vero aut in vulgaribus cantilenis multo facilius hoc fieri potest, in quibus non opus est, verba transponere, sed satis est temporum in sonis figuras permutari, vt in his

[ClefC1,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3] Rectus: claudus autem sic

[ClefC1,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Sv,Mv on staff3] Hanc compositionem quanuis vitiosam, tamen in iambico placuisse, Victorinus asserit: Nam choliambos multos ait veterum scripsisse praeter Hipponactem. Terentianus ita scribit

Hoc mimiambos Mattius dedit metro:

Nam vatem eundem est attico thymo tinctum,

Pari lepore consequutus et versu.

Gellius libro decimoquinto Gneum Mattium virum eruditissimum in mimiambis scribendis notat. Cuius etiam meminit Crinitus libro primo de poetis Latinis. Eundem Hipponactem Victorinus ait etiam trochaicum tetrametrum pari lege, qua trimetrum, induxisse, cuius exemplum hoc ponit

Proh pudor sella in curuli scrofa Nonius sedit.

Nam tribus syllabis, id est, amphimacro pede, Proh pudor, superiorem versum praecedit, talis etiam est

Haesitat nec excitatur classico truci miles.

Et purior vt cantui hoc modo possit aptari [ClefC2,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Sv,Sv on staff3]

Nam adiecto ad principium versus, Haesitat, tetrameter factus est. Videntur autem hi claudi rectis vno tempore longiores esse, nam quanuis hi trochaeis, illi iambis claudantur, qui pares temporibus esse censentur; in fine tamen breuis trochaei vt longa computatur, propter silentium quod sequitur; quod in breui iambi fieri non potest. Quod etiam hinc ostenditur, quod ex rectis claudi fieri non possunt, nisi qui spondaeum in quinta regione habere deprehenduntur, vt paulo superius ostensum est. Praeter hos versus ex trimetro iambico dimetrum epodum octosyllabum Archilochus commentus est, vt tetrametrum dactylicum ex heroico hexametro fecerat. Quem fieri Terentianus ait quacunque tertia trimetri parte detracta, vt

Beatus ille qui procul negotijs.

Ex quo dimeter

[434] Beatus ille qui procul.

Dicitur autem esse octosyllabus, nisi recipiat dactylum, aut eius contrarium, velloco iambi trybrachum, et fiat nouem syllabarum aut plurium. Hic enim dimeter adiectis duobus pedibus, quos inde detraxi, reuertitur ad pristinum trimeter statum, tanquam

Subire Moecenas tuo.

Si adiecero, Negotio, erit trimeter

Subire Moecenas tuo negotio.

Item Beatus ille qui procul.

Si adiecero, Simonides, trimetrum hac dipodia complebo

Beatus ille qui procul Simonides.

Facit praeterea versum iambicum trimetrum tam, Simonides, quam Negotio, repetitum ter, non aliter, quam aiunt fecisse Virgilium iambico epigrammate

Thalassio Thalassio Thalassio.

Et in cantu etiam fiet hoc modo [ClefC2,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Quod his enuntiatum facit epodum ita

Thalassio Thalassio.

Et in cantu [ClefC2,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] Quo dimetro etiam Archilocus carmen composuit in Lycamben et filias, vt Terentianus et Victorinus testantur: et apud Latinos hoc metro continuo aiunt Auitum Alphium libros edidisse, qui excellentium inscripti sunt. Quem Priscianus libro duodecimo citat ex secundo excellentium, et hos duos versus affert

Seu tute malis hospites,

Seu tute captiuos habes.

Et complures Hymni Ecclesiastici a Domino Ambrosio et Prudentio compositi quotidie canuntur. Horatius autem plures odas eodem dimetro persecutus est: non continuato tamen, nec in primo loco, sed in secundo, aut tertio semper vt epodo collocato. Item dimeter ex vtraque parte syllaba detracta, et acephalos et scazon, id est, a capite imminutus et claudus efficietur: sic, dimeter integer

Adest celer phasellus hic.

Claudus Adest celer phasellus.

Acephalus, id est, a capite imminutus

Est celer phasellus hic.

Horatius autem in suo opere primum acephalon assimilem huic

Est celer phasellus hic.

Ita induxit

Non ebur nec aureum.

Sequentem vero epodum trimetrum catalecticum instar huius

Phasellus ille quem vides Sabinus.

Mea renidet in domo lacunar.

Cui si duplicem iambum a principio dempseris, Mea reni, relinquetur

Det in domo lacunar.

Quae clauda pars erit dimetri assimilis illi superiori

[437 <recte 435>] Adest celer phasellus.

Huius autem odes cantus apud Henricum Glareanum institutus reperitur: quanquam ille nihil aut parum curat puri sint versus necne: sed ita in sonis vt in verbis pedes quatuor temporum loco trium admittit, et spondaeos pro iambis facit: vnde plausus semper claudicat: quod in primis duobus versibus non accidit ob eorum puritatem. Quod melius videtur aduertisse Godimelus quidam Visuntinus, qui vel ratione ducente, vel ipsa veritate cogente, in hac ode et in alijs, quas ad quatuor vocum cantum accommodauit, potius tempora numero debita, quam syllabarum quantitatem obseruauit. Sunt autem duo primi et puri versus hi

Non ebur nec aureum.

Mea renidet in domo lacunar.

Quibus respondent hi duo Hispani, et cantus eorum huiusmodi

Que hare adonde yre.

Que mal vezino es el amor amargo. [ClefC2,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,2LP,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] Nam

Que mal vezino es el amor.

AEquiualet Mea renidet in domo.

Et, Amargo, Lacunar, Potest autem is acephalus fieri detracto ab initio, Que, hoc modo

Mal vezino es el amor.

Cuius epodus erit

Amor amargo mas que hiel amarga.

Post haec Victorinus huius tenoris ac formae quosdam, inquit, versus poetas lyricos carminibus suis indidisse cognouimus, vt apud Arbitrum inuenimus, cuius exemplum

Memphitides puellae

Sacri Deum paratae.

Tinctus color noctis

Manu puer loquaci.

Quales sunt Hispani

Quan bienauenturado

Aquel puede llamarse,

Que viue descuydado

Muy lexos de empacharse.

Quibus similes videntur esse choriambici etiam Anacreontij, Siquidem choriambus eiusdem quantitatis est cum diiambo: et bacchius siue antibacchius, quo clauduntur, aequiualet iambo et syllabae: vnde Terentianus ait

At choriambus vnus

Praeditus antibaccho

Claudicat vt priores.

Nam

Fonticolae puellae.

Par est temporibus

[436] Manu puer loquaci.

Et claudicat vt hic: deest enim bacchio vnum tempus, vt priori pede choriambo possit aequari. Huius versus dimetri iambici scazontis occasione sumpta Terentianus, et Victorinus eum sequutus, hoc in loco tractant de Saturnio versu: quoniam ex eo et ithyphallico metro componitur. Cuiusmodi est, quem saepe iam posuimus

Dabunt malum Metelli Naeuio poetae.

Nam prima pars, id est

Dabunt malum Metelli.

Talis, qualis est

Adest celer phasellus.

Item Manu puer loquaci.

Sequens Naeuio poetae.

Talis vt est Bacche plaude Bacche.

De cuius versus genere, quoniam superius a nobis, cum de versuum ageremus compositione, tractatum est: nunc solum adiungemus Fortunatiani verba, qui de metris loquens, Saturnium, inquit, versum nostri existimauerunt proprium esse Italicae regionis: sed falluntur (quanquam a Saturnia vrbe Italiae vetustissima dici quidam asserant) a Graecis enim varie et multis modis tractatus est, non solum a comicis, set etiam a tragicis. Nostri autem antiqui (vt vere dicam quod apparet) vsi sunt eo non seruata lege, nec vno genere custodito inter se versus. Sed praeterquam quod durissimos fecerunt, etiam alios breuiores inseruerunt. Apud nostros autem in tabulis antiquis, quas triumphaturi duces in Capitolio figebant, victoriae suae titulum Saturnijs versibus prosequebantur. Talia reperi exempla ex Regilij tabula

Duello magno dirimendo, regibus subigendis.

In Accilij Glabrionis tabula

Fundit, fugat, prosternit maximas legiones.

Apud poetam Naeuium hos reperi idoneos

Ferunt pulchras pateras, aureas, lepidas.

Et alio loco

Nouem Iouis concordes filiae sorores.

Sed ex omnibus istis, qui sunt asperrimi, optimus est, quem Metelli posuerunt de Naeuio aliquoties hoc versu lacessiti

Malum dabunt Metelli Naeuio poetae.

De quibusdam, quae Victorinus circa Musicam considerauit adiunctis etiam, quae Gellius ex Varrone maxima cognitione digna transcripsit. CAPVT XXIII.

HAEc sunt, quae musicum scire circa versuum tractationem oportere, iudicauimus: nec omnia, quae hac de re dici poterant, persequi voluimus: quoniam et prope innumera esse, vel potius ad poetas, quam ad musicos pertinere videbantur. Placuit etiam his adiungere pauca de multis, quae Victorinus ipso prope in fine quarti libri didascalion de musica disseruit: tum propter eorum non vulgarem eruditionem: tum etiam quia codex hic Victorini non passim est obuius, sed rarus admodum inuenitur. Decursis ergo, [437] inquit, omnibus ab incunabulis artis huiusce generibus metrorum, quibus magni autores tam nomina dederunt, quam etiam frequenter vsi sunt, non ab re arbitror ante conclusionem elucubrati a nobis opusculi, id attingere, quod nonnulli tanquam eruditioni et profundae scientiae necessarium solicita sciscitatione percontantes exigunt. Vnde metrorum atque omnis musicae elementa processerint, quo parente, qua origine, quibus exordijs initia earundem artium coeperint. Neque hoc satis: ijdem rogant, quis articulatam vocem a confusione discreuerit, quis primus syllabas in enuntiando denso seu leni spiramine extulerit, quis longum tempus aut breue in eloquutione vocis nostrae captauerit. Quae, qui anxie scire desiderant, dicant velim, quis nobis in lucem editis gestire, reptare, ridere, quod proprium homini tantum est, quis alimoniam lactis rictu oris appetere, quis sonum confusae vocis in verba deducere, seu pro flatu erga se mentis atque animi, num fletum ac moerorem, num alacritatem laetitiamque concipere, autor ostenderit. Nam haec quoque sciscitationibus eorundem parili propositione consentanea occurrunt. Quibus tamen sic respondendum est, naturalem nobis hanc musicam haud alis, quam affectus animo, corporique motus existere, eamque a parente natura simul cum luce vitae sensuique traditam, cumque ipso homine editam, exortamque coalescere, ex his, quae in promptu posita sunt, facile intelligi. Nanque, vt opinioni nostrae etiam sub exemplis respondeat fides, nonne multa videmus animalia mox, vt lucis vsuram hauserint, prout natura sua cuique est, alia pennarum vibratione sublime aeris petere, alia sub aquas natandi meatu varie peruagari, haec per terram tardo incessu, illa in saltum cursumque procedere; nec minus ad alimoniam vitae, alia matris vbera mox, vt elambente matris lingua detersa sint, rictu oris attrahere, haec visceribus, illa herbis ali, quaedam frugibus aut pomis arborum enutriri? Vnde procul dubio intelligi datur, adaeque nobis eadem parente tam ad rhythmorum conceptionem, quam ad metrorum numeros ac tonos musicae, sed et momenta temporum in enuntiatione vocum insitum ingenio, ac sensibus studium, non doctrina, sed natura haustum ac traditum, cumque ipso pariter homine procreari. Id postea obseruationis struente magisterio maiores nostros, quod mentis iam pulsu, et naturali conceptione collegerant, arti ac disciplinae tradidisse. Denique ad modulanda eadem sensu quodam, animique motu instruente nos velut magistro ducimur, gestusque etiam corporis imagini modulationis congruos incitati affectibus commodamus. Etenim in accentu vocis dispar sonus non disciplina, sed natura editur, ita etiam rhythmi et mele variandis cantus modulationibus, prius suapte natura, quam artis structione gignuntur. His accedentem et consentaneam etiam Theophrasti opinionem eruditioribus literis haud praetermiserim, asserentis, incentiuum et non paruos impetus his, quibus cordi est carmen, per mele metrorum numeros, ab affectionibus, quos Graeci, [pathe], appellant, suggeri: et quibusdam incalescentis ingenij stimulis incitari: quibus sublime cothurnorum canorum, et Tragici ponderis carmen edatur. Quorum tripartita virtutem in isto duntaxat a dicendi opere ita discernit, inducit enim voluptatem, iram, enthusiasmon, veluti sacri furoris instinctum, vt Graeci vocant, quo fatidici vates spirant. Neque abnuo, sed magis approbo, nonnihil etiam his affectibus omen ingenium, cui musici carminis studium est, natura duntaxat prius ad id informante, natura, vt supradictum, parente ac principe, in maius extolli, satisque prospere sub huiusmodi mentis incitatione prouenire. Nanque insitam et ingenitam nostris sensibus musicam ijdem instruunt, adiuuant, et in maius, quam ingenij cuiusque virtus est, prouehunt, ita esse, atque ita haberi docet eorum exemplum, qui sacri furoris spiratione, vt diximus, enthusiasmon pleniore intonant tragico, nec sonat mortale, quod canunt. De quorum mente ac similitudine poetae apud nos, velut eodem calore excitati ad pangenda carmina, Vates appellati perhibentur. Plato etiam huius rei testis est asserens, nunquam poetam carmen posse memorabile sine instinctu furoris afferre. Vnde apud veteres plerique poetarum, oratorumque ad excitandum calorem animi vino hausto, velut incentiuo torpentis in se naturae, seu segnioris ingenij, cum id sibi pulchre [438] prouenisse experimento didicissent, scripturam propositi operis aggrediebantur. Testis huius rei etiam Horatius, apud quem legimus

Narratur, et prisci Catonis

Saepe mero incaluisse virtus.

Nec minus voluptate in opere musico alacriora redduntur ingenia. Quid enim relaxatis ab ea nostris sensibus, quam canere cordi est? Ira etiam plurimum ponderis in haec studia sensibus nostris dabit, excitato enim ardore stimulis suis ad calorem ingenij praesertim accedente susceptum opus efficacius faciliusque praestabit. Hinc credo fieri, vt amantibus felicius tum, quam alias carmen metricum, pulchriusque respondeat, cum aestuantibus animi affectibus incitantur, vt ignarum artis (ausim dicere) amor docere, amor poetam facere possit. Qui fit, vt his, de quibus dictum est, veluti communi sensu, eodemque studio solemne ac familiare sit, fortunas suas metro potius carminum canere, quam stylo prosae orationis efferre. Quanquam hoc idem omnis animi passio parili motu instinctuque percita vel potissimum affectet, vt se ad metrorum ceremonias, sicut plerumque cernimus, conferat. Licet sciam, nonnunquam etiam citra affectum et impulsiones huiusmodi, metrorum facetias sponte nos ac simplici voluntate sectari. Itaque, siue haec ad delinimentum animorum, siue ad oblectamentum aurium, seu leuamen laborum, sibi mortales procurare studium habuerint, non anxie sciscitauerim, hoc tantum persuadere contentus, omnem hanc, de qua nobis sermo est, musicam a primorido nascentibus cum anima sensuque infusam ac traditam, postea obseruationis struente magisterio expolitam, nonnihil etiam his affectionibus, vt Theophrastus asserit, incitari, vigere, pulchriusque procedere. Haec Victorinus; quibus adiungere placuit, ea quae Gellius prope decimisexti libri finem ex Varrone tradit, vbi; Pars quaedam, inquit, geometriae [optike] appellatur, quae ad oculos pertinet, pars altera, quae ad aures, [kanonike], vocatur, qua musici vt fundamento artis suae vtuntur, vtraque harum spatijs ac interuallis linearum et ratione numerorum constat. [kanonike] autem longitudines et altitudines vocis emetitur. Longior mensura vocis [rhuthmos] dicitur, altior [melos]: Est et alia species [kanonikes], quae appellatur metrica, per quam syllabarum longarum et breuium et mediocrum iunctura, et modus congruens cum principijs geometriae aurium mensura examinatur. Sed haec, inquit, Marcus Varro, aut omnino non discimus, aut prius desistimus, quam intelligamus cur discenda sint. Voluptas autem, vel vtilitas talium disciplinarum in post principijs existit, cum perfectae absolutaeque sunt, in principijs vero ipsis ineptae et insuaues videntur. Quibus multa alia ex Platone atque alijs magni nominis philosophis de musicae laudibus atque effectibus adijcere possemus: nisi nos Seneca cohiberet, qui vitium, ait, esse nescire desinere Quoniam igitur eorum libri ab omnibus in manibus habentur, lectoribus eo reiectis huic tandem operi finem imponemus. Si quid boni per nos in eo traditum est, id totum acceptum diuinae gratiae referentes. Sin autem multa fuerint, vt erunt, vitiosa, et non admodum exacto iudicio pensiculata, ea nostrae vel ignorantiae vel incuriae ascribi debere censemus. Quae alij nobis et doctiores et feliciores indies exquisitius ac perfectius, superis annuentibus, excogitabunt.

FINIS.


Previous part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License